ACTA SYNODALIA
SACROSANCTI CONCILII
OECUMENICI VATICANI II
VOLUMEN III
PERIODUS TERTIA
PARS VII
CONGREGATIONES GENERALES CXIX-CXXII
TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS
MCMLXXV
CONGREGATIONES GENERALES
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
10 novembris 1964
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
10 novembris 1964
Exc.mus P. D. Pericles Felici, arch. tit. Samosatensis, Ss. Con¬
cilii secretarius generalis :
Em.mus ac rev.mus D. card. Leo Ioseph Suenens moderabitur ho¬
diernam congregationem generalem, quae est 119.
Distribuentur, Patres venerabiles, vobis, hodie, duo fasciculi, quo¬
rum alter continet relationem super schema voti « De matrimonii sa¬
cramento » cum textu emendato, et de hoc schemate suo tempore di¬
sceptabitur; alter vero continet modos circa cap. II schematis de Oecu-
menismo , quod inscribitur de Oecumenismi exercitio. Circa hos modos
fiet suffragatio crastina. Hodie fiet suffragatio circa modos respicientes
cap. I. Crastina fiet suffragatio circa modos respicientes caput alterum.
Et nunc, Patres venerabiles, habeo duas communicationes faciendas,
alteram laetam, minus laetam alteram.
Prima est haec: Initio omnium congregationum generalium, post
Sanctam Missam, fit inthronizatio Sancti Evangelii. Porro circa hanc
caeremoniam, quae solemnis et gratissima est, Bibliotheca Vaticana cu¬
ravit aliquod opus cui titulus: II libro dei Vangelo nei Concili Ecumenici.
Hoc opus refertur ad caeremoniam inthronizationis Evangeliorum et in
hoc opere expenditur sensus huius inthronizationis, scii, praesidentia
Christi in Conciliis, per historiam et iconographiam Conciliorum Oecu-
menicorum, quae solet vocari « etimasia conciliaris »; est verbum diffi¬
cile, sed explicatur in opere. Et attentio fertur praesertim circa Codicem
Urbinatem Latinum decimum Bibliothecae Vaticanae, qui inthroniza-
tur in praesenti Concilio. Reproducuntur colore pulcherrimo omnes mi¬
niaturae horum Evangeliorum. Hoc opus stricte et critice et ad amus¬
sim confectum offertur Patribus ab em.mo ac rev.mo D. card. Eugenio
Tisserant, Bibliothecario Sanctae Romanae Ecclesiae \plausus] et a Bi¬
bliotheca Vaticana. Opus confectum est ab egregio et cultissimo viro
eiusdem Bibliothecae Vaticanae. Haec est communicatio laeta.
Communicatio minus laeta est haec: sabbato proximo erit congre¬
gatio generalis. Id factum est ut detur pluribus possibilitas loquendi
circa schemata quae adhuc discutienda sunt. Ergo non est culpa mode¬
ratorum si hoc statuerunt, est beneficium erga Patres.
10
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Iam dixi vobis, Patres venerabiles, hodie, nempe die 10 novembris,
admissum iri coram Summo Pontifice episcopatum Africae linguae an-
glicae, et quidem hora 19. Episcopi sic disponentur in conclavibus
pontificiis — audiant hi quorum interest —:
— in conclavi thronuli — nescio quomodo dicam — « dei tro-
netto », consistent et exspectabunt Summum Pontificem episcopatus ex
Sierra Leone, Etiopia, Gambia, Ghana;
— in conclavi participantis, vulgo « dei partecipante »: episcopa¬
tus ex Isola Maurizio, Isole Seychelles, Kenya;
— in conclavi Nostrae Dominae, « della Madonna »: episcopi ex
Liberia et episcopatus — idem est — ex Liberia et Nigeria;
— in conclavi throni: episcopatus ex Malawi, Sudan, Uganda;
— in conclavi « dei Papi » — vulgo dicto « dei Papi » —: episco¬
patus ex Tanzania, Repubblica Sud-Africana, Beciuania, Swaziland, Ba-
sutoland, Africa Sud-Ovest et Rhodesia, scii, ex Rhodesia dei Sud.
Conclavia indicabuntur ab illis assignatoribus loci — non sunt
nostri assignatores loci — sed assignatores loci qui erunt in loco.
Nunc lego nomina eorum qui verbum facere petierunt circa n. 25
cap. IV De Ecclesia in mundo huius temporis : Beat.mus D. Maximus IV,
patr. Antiochenus et Totius Orientis Alexandr. et Hierosol. Melchita-
rum; exc.mi DD. Franciscus Hengsbach, ep. Essendiensis in Germania;
Philippus Hannan, ep. aux. Vashingtonensis in Statibus Foed. Ameri-
cae Septemtrionalis.
Deinde loquentur nomine 70 Patrum, exc.mi DD. Romanus Arrieta,
ep. Tilaranensis in Costa Rica; Georgius Beck, arch. Liverpolitanus in
Anglia; Candidus Rada, ep. Guarandensis in Aequatore; Ioannes Gay,
ep. Imae Telluris in An tiliis Gallicis; Georgius Hakim, ep. Ptolemai-
densis Melchitarum in Israel; Mauritius Rigaud, ep. Apamiensis in
Gallia; loannes-Baptista da Mota, arch. Victoriensis Spiritus Sancti in
Brasilia; Aloisius Yanez, ep. S. Mariae Angelorum in Chilia; Marcus
McGrath, ep. S. Iacobi Varagiiensis in Panama; Gregorius Thangala-
thil, arch. Trivandrensis in India.
Postea transitus fiet ad aliud schema: de accommodata renovatione
vitae religiosae.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
11
SCHEMA DECRETI DE OECUMENISMO *
1 - RELATIO GENERALIS
De singulis partibus Capitis I Schematis Decreti De Oecumenismo
die 5 octobris huius anni factae sunt suffragationes, cum sequenti exitu.
Prima suffragatio, de numero 1 (prooemium)
Praesentes votantes.2111
Placet. 2094
Non placet. 16
Votum nullum. 1
Secunda suffragatio, de numero 2
Praesentes votantes.2112
Placet. 2081
Non placet. 30
Votum nullum. 1
Tertia suffragatio, de numero 3
Praesentes votantes.2110
Placet.2051
Non placet. 57
Vota nulla. 2
Quarta suffragatio, de numero 4
Praesentes votantes.2107
Placet ... . 2056
Non placet. 50
Votum nullum. 1
De integro capite I facta est suffragatio die 6 octobris, cum sequenti
exitu:
Praesentes votantes.2166
Placet ........... 1926
Non placet. 30
Votum nullum ........ 1
Placet iuxta modum.209
Integrum ergo caput cum omnibus suis partibus a Concilio est ap¬
probatum.
* Huiusmodi fasciculus Patribus distributus est in congregatione generali 118,
die 9 novembris 1964.
12
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[4] 2 - MODI
A Patribus Conciliaribus propositi
circa Prooemium et Caput I
Decreti de Oecumenismo
Omnes et singuli modi a Patribus propositi omni qua par est dili¬
gentia examinati sunt a subcommissione quae ad hoc a Patribus Secreta-
riatus in sessione plenaria congregatis constituta est et cui praesidebant
Exc.mi Jaeger et Martin. Relatione scripta circa omnes modos Patribus
Secretariatus tradita et ab ipsis examinata, ampla praesertim de modis
maioris momenti discussio in sessionibus plenariis Secretariatus facta
est. Aliquae mutationes, breviores additiones, transpositiones propositae,
quibus sensus textus clarius et melius exprimitur, admissae sunt.
In sequenti relatione modi per ordinem recensentur et responsa
proponuntur. Non omnis modus separatim indicatur, cum nonnulli ob
materiae affinitatem in unum coadunati et simul considerati sint.
[5] Prooemium
1 — Pag. 5, lin. 1-3 immerito dicitur unitatis redintegrationem esse
unum ex praecipuis Concilii propositis.*
R. — In textu non affirmatur ipsam redintegrationem unitatis esse
propositum Concilii, sed promotionem unitatis, quae ad redinte¬
grationem ducat («Unitatis redintegratio... promovenda»). Ce-
teroquin unitatis redintegrationem Paulus VI explicite unum e
finibus Concilii nominavit (cf. notam 1, pag. 5).
2 — Pag. 5, lin. 3-6: Videtur etiam Ecclesiam catholicam inter illas
Communiones comprehendi, quod falsum esset.
R. — Hic tantum factum, prout ab omnibus conspicitur, describen¬
dum est. Postea clare affirmatur solam Ecclesiam catholicam esse
veram Ecclesiam Christi.
3 — Pag. 5, lin. 4 post verba «condita est Ecclesia» addatur «ab
omnibus quidem cognoscibilis ».
R. — Talis affirmatio in apto loco, ubi cognoscibilitas sufficienter ex¬
plicari potest, necessaria est, non vero in textu Prooemii. Cete-
* Ubi non indicatur numerus Patrum qui modum proposuerunt, intelligitur
modum illum ab uno tantum Patre propositum esse.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
13
roquin pag. 7, lin. 5-6, Ecclesia explicite vocatur «signum le- [5]
vatum in nationes »; quod cognoscibilitatem eius implicat.
4 — Pag. 5, lin. 5 ante « discipuli» dicatur « multi», secus etiam ca¬
tholici ad Christum dividendum concurrere dicerentur.
R. — In lin. 4-7 nominatur tantum factum divisionis et nihil catho¬
licis obiicitur.
5 — Pag. 5, lin. 6 post «Domini» dicatur «in rebus essentialibus», [6]
quia in multis rebus sensus diversi Christum non dividunt.
R. — In Prooemio exacta distinctio nondum facienda videtur; hoc in
sequenti expositione fit.
6 — Pag. 5, lin. 10-23 auferantur et lin. 24 deleantur verba «ea
omnia laeto animo considerans ».
Ratio : a) Motus unionis apud non-catholicos, utpote gene-
ratim tendens ad vagum christianismum, nequit tribui gratiae.
b) Ne credatur Ecclesia solum de unitate curare.
R. — Cum textus a Concilio approbatus sit, auferri nequit. Ceteroquin
ipsi Summi Pontifices et S. Officium motum oecumenicum non-
catholicorum gratiae Spiritus Sancti tribuunt.
7 — Pag. 5, lin. 13-16 proponitur haec nova formula «Qua divina
benedictione permulti ubique homines permoti sunt atque mi¬
rabiliter inter fratres a nobis seiunctos amplior in dies natus...».
Rationes : a) Sic evitatur repetitio vocis «gratia» (lin. 13
et 15).
b) Omissio vocis «quoque» vitat comparationem inoppor¬
tunam.
c) Accuratius dicitur « fratres a nobis seiunctos » (2 Patres).
R. — Melior visa est Secretariatui formula textus approbati.
8 — Pag. 5, lin. 13-15 proponitur haec nova formula «Qua gratia
permulti ubique homines acti sunt atque tam inter fratres a
nobis seiunctos quam inter nos sub influxu Spiritus Sancti amplior
in dies motus exortus est...».
Ratio : Stylus est veritas historica.
R. — Neque stylus neque historica veritas formula a Concilio appro¬
bata offenduntur. Conatus unionis iam ante motum oecumenicum
a catholicis facti sunt.
9 — Pag. 5, lin. 14-16 dicatur «...motus, non sine Spiritu afflante,
exortus est ad unitatem Fidei, cultus, regiminis christianorum
restaurandam ».
Ratio : Ante schisma saeculi xi unitas christianorum iam
existebat.
14
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[6] R. — Ratio indicata valet pro mutatione verbi «assequendam».
Cf. emendationem 1, pag. 45.
[7] 10 — Pag. 5, lin. 17, post «Deum» addatur «Unum et» (2 Patres).
R. — Textus approbatus reddit formulam Consilii mundialis Ecclesia¬
rum (Genevensis); ergo retinendus est.
11 — Pag. 5, lin. 18 ante «Dominum» addatur «Deum ac».
R. — Cf. responsum ad 10.
12 — Pag. 5, lin. 19 non intelligitur sententia «...in quibus Evange-
lium audierunt quosque singuli Ecclesiam dicunt esse suam et
Dei».
R. — Secretariatui videtur sententiam, quae factum notum describit,
non difficulter intelligi.
13 -— Pag. 5, lin. 19 loco «quosque» dicatur «quique».
R. — Verbum « quosque », cum referatur ad « coetibus », omnino re¬
tinendum est.
14 — Pag. 5, lin. 19 non intelligitur expressio «...quosque singuli
Ecclesiam...» ( 3 Patres).
R. — Sensus enuntiationis sat clarus videtur.
15 — Pag. 5, lin. 20-23 proponitur novus textus «Omnes tamen,
etsi diverso modo Christifideles congreget, ita ut per efficacio-
rem praedicationem Evangelii totus mundus salvus fiat».
Ratio: Maior claritas et vitanda aequivocatio.
R. — Textus approbatus satis clarus censetur.
16 — Pag. 5, lin. 21 loco «sit» dicatur «est».
Ratio : Universalitas Ecclesiae, praesertim eius missionis, est
factum.
R. — Verbum « sit» retinendum est, cum agatur de motu inter non-
catholicos tendente ad universalitatem, non vero de universali¬
tate Ecclesiae catholicae enuntianda.
17 — Pag. 5, lin. 21 omittatur «quae sit» et dicatur « ...adspirant
vere universalem missam ».
R. — Cf. responsum ad 16.
18 — Pag. 5, lin. 21 displicent voces «universalis. ...ad universum
missa sit».
Ratio: Suggeritur dubitatio de nota catholicitatis iam data.
[8] R. — Cf. responsum ad 16 datum.
19 — Pag. 5, lin. 22-23 loco «ad universum... gloriam Dei» dica¬
tur: « ad omnes homines missa ut ad Evangelium convertantur
et salvi fiant».
Ratio: Vitanda repetitio et dissonantia (2 Patres).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
15
R. — Hic praecise agitur de missione Ecclesiae ad universum mun- [8]
dum.
20 — Pag. 5, lin. 24 dicatur « Sacrosancta igitur Synodus ».
Ratio: «Haec» non bene sonat cum «ea» (2 Patres).
R. — Textus approbatus offendere latinitatem non videtur.
21 — Pag. 5, lin. 26 omittatur verbum «Catholicis».
Ratio: Decretum saltem indirecte etiam ad alios christianos
dirigitur.
R. — Explicite nominandi sunt tantum ii — scii. Catholici — quibus
Concilium directe adiumenta proponit.
Caput I [9]
IN GENERE
1 — Evitentur omnes locutiones faventes interconfessionalismum et
indifferentismum circa omnes religiones.
R. — Consensus quasi unanimis Concilii de primo capite ostendit talia
pericula in eo non contineri.
2 — Latine dicendi modus fiat magis rectus, «linearis», expolitus.
R. — Latinitas textus a multis Patribus explicitis verbis laudata est.
3 — Cum vox «Ecclesia» applicatur Ecclesiae catholicae, dicatur
« Ecclesia catholica ».
Ratio: Aliquando vox «Ecclesia» usurpatur ad alias etiam
Confessiones christianas designandas.
R. — Sensus vocis « Ecclesia » ex contextu semper sufficienter elucet.
4 — Expressius dicatur unam solam esse veram Ecclesiam Chri¬
sti; hanc esse Catholicam Apostolicam Romanam; omnes debere
inquirere, ut eam cognoscant et ingrediantur ad salutem obtinen¬
dam ( idem Pater).
Ratio: Periculum indifferentismi pro multis catholicis.
R. — In toto textu sufficienter effertur, quod postulatur. Ex altera
parte non est tacendum etiam in aliis communitatibus christianis
inveniri veritates revelatas et elementa ecclesialia.
5 — Clarius dicendum esset veram Ecclesiam esse solam Ecclesiam
catholicam romanam et Summum Pontificem gaudere suprema
auctoritate in omnes fideles et episcopos et personali infallibili-
tate (5 Patres).
R. — Textus supponit doctrinam in constitutione « De Ecclesia » expo¬
sitam, ut pag. 5, lin. 24-25 affirmatur.
16
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[9] 5 — Nimis lato sensu conceptus unitatis et catholicitatis adhibentur
{udem Patres).
R. — Sensus ex contextu non est ambiguus.
7 — Christus eo sensu caput Ecclesiae affirmandus esset, quo non
est caput aliarum communitatum religiosarum.
[10] R, — Textus servatur, nam hic caute procedendum est, ne insinuetur
Christum non esse fontem gratiae quae etiam fratribus separatis
donatur (cf. S. C. S. Officii, Epist. ad R. I. Cushing, Archiepisco-
pum Bostoniensem, 8 aug. 1949).
8 — Spiritus Sanctus ut anima solius Ecclesiae verae exhibeatur
(i iidetn Patres).
R. — Ut quaestio de anima corporis Christi mystici sufficienter tracte¬
tur, longioris explanationis opus esset, quae hic fieri nequit.
9 — Falso asseritur in textu fratres separatos nobiscum quadam
communione coniungi {udem Patres).
Ratio : «Ecclesiae communio» non admittit gradus.
R. — Communio inter christifideles perfecta vel minus perfecta esse
potest.
10 — Confusio in textu habetur inter mysticam cum Christo unio¬
nem et Corpus Christi Mysticum {udem Patres).
R. — Unio mystica cum Christo necessario infert unionem cum Cor¬
pore Christi Mystico, variis utique modis.
11 — Unicitas verae Ecclesiae explicitius et in recto exhibenda esset
{udem Patres).
R. — Ex toto textu et ex singulis quoque affirmationibus (cf. pag. 7,
lin. 5 et lin. 8 ; pag. 8 , lin. 10 et 12 ) unicitas Ecclesiae satis
apparet; refertur etiam ad constitutionem «De Ecclesia».
12 — Textus non distinguit, uti oportet, inter fidem subiectivam
fratrum seiunctorum et fidem obiectivam; simile valet de spe et
caritate eorum {udem Patres).
R. — In fratribus seiunctis non tantum subiectivae fides, spes, caritas
adesse possunt, sed etiam obiectivae. Ulterior explicatio tractatus
theologicos spectat.
13 — Immerito communitates fratrum separatorum «ecclesiae» vo¬
cantur {udem Patres).
R. — Etiam in documentis Summorum Pontificum quaedam communi¬
tates non-catholicae vocantur Ecclesiae.
14 — Proponitur textus brevior prooemii.
R. — Textus, prout iacet, Concilio quasi unanimi consensu placuit.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
17
15 — Numerus 2 ante numerum 4 ponendus esset. [^]
Ratio: Incipiendum est a facto motus oecumenici, postea
exponenda principia catholica motus.
R. — Actio oecumenica catholica describenda (n. 4) supponit exposi¬
tionem principiorum catholicorum (num. 2 et 3).
16 — Melior titulus decreti esset « De christianorum unitate fovenda ».
R. — Quamvis titulus propositus aptus esset, Secretariatus propter pla¬
cita multorum Patrum titulum « De Oecumenismo » retinuit. Qui
in secunda Sessione Concilii approbatus est.
AD NUMERUM 2
1 — Pag. 6, titulus capitis sic mutetur «De catholici oecumenismi
principiis », quia tot species oecumenismi dantur quot sunt com¬
munitates separatae.
R. — Unus est oecumenismus, sed diversa sunt principia, secundum
quae singulae communitates motui oecumenico participant. Titu¬
lus, interea a Concilio approbatus, a pluribus Patribus in se¬
cunda Sessione postulatus est.
2 — Pag. 6, lin. 1-24: Clarius exprimatur unicitas Ecclesiae. Non
sufficit inculcare, ut in textu fit, unitatem Ecclesiae.
R. — a) Ex toto textu clare apparet identificatio Ecclesiae Christi cum
Ecclesia catholica, quamvis, ut oportet, efferantur elementa ec-
clesialia aliarum communitatum.
b) Pag. 7, lin. 5 Ecclesia a successoribus Apostolorum cum
Petri successore capite gubernata (cf. novum textum ad pag. 6,
lin. 33-34) explicite dicitur «unicus Dei grex» et lin. 13, «una
et unica Dei Ecclesia ».
3 — Pag. 6, lin. 1-24 ita reformentur, ut in primo inciso tantum id
dicatur, quod nunc habetur lin. 1-4, in secundo inciso haec ex¬
ponantur: lesus oravit pro unitate — instituit Eucharistiam,
sacramentum unitatis — mandatum novum fraternae caritatis
promulgavit — promisit Spiritum Sanctum, unicae Ecclesiae vi¬
vificatorem. Propter maiorem claritatem.
R. — Claritas in textu a Concilio approbato sufficiens habetur.
4 — Pag. 6, lin. 3 ad «homo factus » addatur « ex Maria Virgine ».
Ratio: Matri unitatis suus locus tribuatur in negotio Oecu¬
menismi.
R. — Intentum tali insertione non videtur obtineri. [12]
5 — Pag. 6, lin. 5 loco «fidelibus» dicatur «credentibus». Ita ha¬
bet Evangelium.
2
18
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[12] R.
6
R.
7
R.
R.
9
R.
10
R.
11
R.
[13] 12
R.
13
R.
— Animadversio iusta. Textus secundum textum graecum Io. 17,
20 mutatur.
— Pag. 6, lin. 7 loco «(Io. 17, 21), et in Ecclesia » dicatur «(Io. 17,
21 ). Christus Dominus non solum unitatis desiderium manife¬
stavit, sed in Ecclesia...», propter maiorem claritatem.
— Textus approbatus satis clarus videtur.
— Pag. 6, lin. 7 loco «mirabile sacramentum... efficitur» dica¬
tur «mirabile sacramentum quo unitas Ecclesiae, in fide, cul¬
tu, regimine facta, et significatur et perficitur».
Ratio : Eucharistia complet tantum unitatem, quae fide, litur-
gia, regimine iam effecta est.
— Textus approbatus non excludit alia elementa unitatem effi¬
cientia, quae in reliquo textu pluries explicite nominantur.
— Pag. 6, lin. 8-9 dicatur «quo mirabiliter unitas... perficitur».
Ratio: Unitas Ecclesiae iam per baptismum et Spiritum San¬
ctum efficitur, ut lin. 17-18 et 18-21 affirmatur.
— Unitas per Eucharistiam non tantum perficitur, sed etiam effi¬
citur, secundum axioma « Sacramenta efficiunt quod significant».
— Pag. 6, lin. 10 loco «qui, Dominus et vivificans» dicatur «Do¬
minum et vivificantem, qui...».
Ratio: Clarior allusio ad symbolum fidei.
— Allusio in formula praeiacente cognoscentes symbolum latere
vix potest.
— Pag. 6, lin. 9 ante «efficitur» dicatur «primario».
Ratio: Accedunt alia vincula unitatis.
— Cf. responsum ad 7.
— Pag. 6, lin. 13 loco «quo» dicatur «per quem», ne Spiritus
Sanctus appareat ut medium, cum sit in ordine causae efficientis.
— Propositio accipitur. Cf. emendationem 3, pag. 45.
— Pag. 6, lin. 18 loco «unum» dicatur «unus». Ita habetur in
textu graeco Gal. 3, 28 et in constitutione «De Ecclesia», n. 32,
p. 119, lin. 10 ( 4 Patres).
— Accipitur propter rationem allatam. Cf. emendationem 4, pag. 45.
— Pag. 6, lin. 19 omittantur verba «credentes inhabitat» quia
Spiritus Sanctus inhabitat tantum animam caritate vivificatam
(2 Patres).
— Eph. 3, 17 dicitur: «...Christum habitare per fidem in cordi¬
bus vestris». Si Christus, tunc etiam Spiritus. Theologiae est
explicare quod agitur de fide viva, i. e. caritate formata.
— Pag. 6, lin. 19 loco «credentes» dicatur «iustos».
14
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
19
Ratio: Spiritus Sanctus tantum existentes in statu gratiae [13]
inhabitat.
R. — Cf. responsum ad 13.
15 — Pag. 6, lin. 19 post «credentes» addatur «et in caritate vi¬
ventes »; vel dicatur «in fide et caritate viventes ».
Ratio : In adultis inhabitatio Spiritus Sancti non per solam
fidem habetur (2 Patres).
R. — Cf. responsum ad 13.
16 — Pag. 6, lin. 21 loco «divisionem» dicatur «distributionem».
«Divisio » potest etiam significare separationem.
R. — 1 Cor. habet «divisiones (in plurali) gratiarum». Proponitur
ergo, ut loco «divisionem» dicatur « divisiones ».
17 — Pag. 6, lin. 25 dicatur «Ad hanc unam et sanctam suam Ec¬
clesiam », propter perfectionem lineae conceptualis.
R. — Unitas et unicitas Ecclesiae pag. 7, lin. 13 explicite nominantur.
18 — Pag. 6, lin. 26-27 removeantur et secundum constitutionem
«De Ecclesia» melius componantur.
R. — Cum ratio omissionis non indicetur et expressio concordet cum
dictis in constitutione «De Ecclesia», textus approbatus mu¬
tari nequit.
19 — Pag. 6, lin. 25-27 loco «Ad hanc autem sanctam suam Eccle¬
siam... stabiliendam... Duodecim concredidit.» dicatur: «Ad
hanc... propagandam munera Evangelii nuntiandi, sanctificandi,
regendi Apostolis concredidit».
Ratio: Ne fiat confusio subiectorum iuridicorum trium mu- [14]
nerum, quorum unum (scii, docendi) commissum est collegio
Apostolorum, aliud (scii, sanctificandi) singulis Apostolis, aliud
(scii, regendi) uni Petro et per Petrum Apostolorum universa¬
litati.
R. — Textus approbatus correspondet Mt. 18, 18-20. Non est ratio
agendi hic de subiectis iuridicis singulorum munerum. Cetero-
quin, quae obiiciens exponit de munere regendi per Petrum
in ceteros Apostolos derivato, non concordant cum doctrina con¬
stitutionis «De Ecclesia».
20 — Pag. 6, lin. 26-27 loco «munus docendi, regendi et sancti¬
ficandi Collegio Duodecim concredidit» dicatur «munus do¬
cendi, sanctificandi et regendi Apostolis concredidit» (2 Pa¬
tres). «Duodecim Apostolis» (5 Patres). «Apostolis eorumque
successoribus ».
R. — Mentio Collegii Duodecim correspondet doctrinae constitutio-
20
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[14]
nis «De Ecclesia» circa collegialitatem Apostolorum et succes¬
sorum eorum.
21 — Pag. 6 , lin. 27-30 loco «inter eos Petrum... et in perfecta» di¬
catur «Inter eos Beatum Petrum elegit, super quem Ecclesiam
suam aedificare decrevit, eidem claves regni caelorum promit¬
tens, cui etiam fratres suos in fide confirmandos commendavit
atque universas oves in perfecta ».
Ratio : «Beatus» alludit ad Mt. 16, 18. Verba «Confirma
fratres tuos» (Lc. 22 , 32) non diriguntur ad Petrum post pro¬
fessionem dilectionis (Io. 21 ).
R. — Textus approbatus iam brevitatis causa praeferendus videtur.
Notetur verba Lc. 22 , 32 non citari, quo evitatur quaestio di¬
sputata, utrum apud Lc. 22, 32 «fratres» sint omnes fideles an
tantum Apostoli. Forma «confirmandas» admittit mandatum
confirmandi fratres iam antea a Christo enuntiatum esse.
22 — Pag. 6 , lin. 26-29 loco «regendi et sanctificandi Collegio... con¬
fessionem Ecclesiam» dicatur «docendi, sanctificandi, regendi
Apostolis, cum Petro capite, concredidit. Super Petro, post fidei
confessionem, Ecclesiam» (2 Patres).
R. — Cf. responsum ad 20 . Petrus caput nominatur in textu emen¬
dato ad pag. 6 , lin. 33-34.
[15] 23 — Pag. 6 , lin. 26-28 loco «munus docendi ... super quem»
dicatur «munus docendi, regendi et sanctificandi concredidit
Petro, atque cum eo et sub eo aliis Apostolis ».
Rationes\ Hoc correspondet doctrinae Patrum, Summorum
Pontificum, Commissionis Biblicae (resp. 31 maii 1964). Mt. 28,
18-20 agit de Missione universali secundum potestatem iam
antea collatam.
R. — Textus approbatus correspondet doctrinae Cone. Vaticani II
(const. «De Ecclesia»); nihil dicit de momento praeciso, quo
Christus potestatem Apostolis contulit.
24 — Pag. 6 , lin. 27 post verba « Collegio Duodecim » addatur «cui
Collegio episcopi succedunt», ut extollatur episcoporum coetus,
qui apud Orthodoxos subsistit.
R. — Mentio episcoporum, pag. 6 , lin. 33-34 textus emendati statim
sequitur.
25 — Pag. 6 , lin. 27-28 loco «Inter eos Petrum elegit» dicatur « Eis
autem Petrum praefecit», ut servetur idem modus propositus
in suffragatione 2 a schematis «de Ecclesia», n. 19, p. 60,
lin. 10 - 11 : «ad modum Collegii... instituit cui Petrum praefecit »
(2 Patres).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
21
R. — Textus approbatus sequitur ordinem factorum, ita ut primo ele- [15]
ctio Petri, deinde promissio et tandem collatio potestatis com¬
memorandae sint.
26 — Pag. 6, lin. 28 loco «elegit» dicatur « elegerat». Electio Petri
praecessit.
R. — Adhibetur perfectum historicum ad describenda facta, quibus
Petrus a Domino ad summum munus evectus est.
27 — Pag. 6, lin. 28 loco « aedificare decrevit» dicatur « aedificavit»,
ut ostendatur Christum de facto Ecclesiam suam aedificavisse.
R. — Textus, ordinem historicum sequens, primo loco alludit ad Mt.
16, 18, ubi Christus voluntatem aedificandi manifestat, nondum
vero aedificat. Nullum dubium, quin postea quod decrevit etiam
fecerit.
28 — Pag. 6, lin. 28-29 loco « aedificare decrevit» dicatur « aedificare
promisit». Christus aedificare decrevit ante confessionem Petri.
Post confessionem promisit (6 Patres ).
R. — Dici potest « decrevit», quia in hoc momento temporis volun- [1®]
tatem suam manifestavit. Similiter v. gr. rex dicit decernere
aliquid eo momento, quo voluntatem suam externe manifestat,
quamvis iam prius internam volitionem habuerit.
29 — Pag. 6, lin. 29 loco « maioris dilectionis » dicatur « dilectionis »
aut «suae dilectionis». Petrus simpliciter dixit: «Tu scis quia
amo te» (6 Patres).
R. — Mutatio «suae dilectionis» accipitur. Cf. emendationem 6,
pag. 45.
30 — Pag. 6, lin. 30 loco «universos oves» dicatur «universum suum
gregem». Non solum oves, sed etiam agnos pascendos dedit
Christus Petro.
R. — Textus graecus Io. 21, 15 ss. clare ostendit «oves meas» et
« agnos meos » hic idem significare, scii, universum gregem.
31 — Pag. 6, lin. 29-31 falso dicitur «post maioris dilectionis profes¬
sionem, universas oves in fide confirmandas... commisit». Verba
a Lc. 22, 32 tradita (de fratribus in fide confirmandis) Christus
ante mortem pronuntiavit, non post resurrectionem, ut textus
schematis innuit. Formula textus insuper minuit testimonium
Lc. 22, 32 pro Petri primatu.
R. — Forma grammaticalis «confirmandas» admittit verba Iesu de
confirmatione fratrum pronuntiata esse antequam oves pascendas
commisit. Quia Petri primatus sufficienter effertur, et ne textus
nimis longus fiat, sicut verba Mt. 16 et Io. 21 ita etiam verba
Lc. 22, 32 non citantur, sed sensus eorum redditur.
22
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[16] 32 — Pag. 6 , lin. 29-31 verba «oves confirmandas» et «pascendas»
deberent disponi secundum locum suum in evangelio (2 Patres).
R. — Cf. responsum ad 31. «Fratres» et «oves» idem significant;
contractio textus ergo est legitima.
33 — Pag. 6 , lin. 30-31 loco «universas oves... commisit» dicatur
«universos fratres in fide confirmandos atque universas oves...
pascendas commisit».
R. — Cf. responsa ad 31 et 32.
34 — Pag. 6 , lin. 33 ad pag. 7 , lin. 4 dispositio membrorum mutanda
est, quia seriei «praedicationem — sacramentorum administra-
tionem — gubernationem » in describenda unitate populi Dei
[17] haec series correspondet: unitas fidei — unitas cultus — unitas
fraternitatis. « Fraterna concordia » ergo non secundo, sed tertio
loco ponenda est.
R. — Recte observatur. Itaque proponimus textum mutatum, in quo
insuper desideriis aliorum Patrum satisfit. Cf. 35 ss.
35 — Pag. 7 , lin. 1 , loco «populum» dicatur «familiam» propter vo¬
cabuli consonantiam religiosam peculiarem, quodque gentibus
Africanis multum placet.
R. — Cum conceptus familiae Novo Testamento, quod omnes fideles
fratres vocat, optime correspondeat et in Liturgia frequenter adhi¬
beatur, eum in novo textu proponendo inseruimus; maluimus
vero eum coniungere cum «fraterna concordia». Cf. etiam re¬
sponsum ad 36.
36 — Pag. 7, lin. 3 post verbum « concordia » addantur verba « cum
successore Petri et inter se ». Praeter elementa interna unitatis Ec¬
clesiae, quae in textu extolluntur, aequilibrii causa efferenda sunt
etiam elementa externa, inter quae omitti nequit Romanus Pon¬
tifex.
R. — Animadversio iusta est. Quapropter mentionem successoris Petri
in textum introduximus, in loco tamen aptiore, scii., in initio
totius incisi. Cf. novum textum sub 39.
37 — Pag. 7, lin. 3 post verba «fraterna concordia» addatur «sub
vicario Christi boni supremique Pastoris», «una cum summo
pastore », « sub Petri successore », « sub auctoritate Petri succes¬
soris usque ad Domini adventum ».
R. — Cf. responsum ad 36.
38 — Pag. 7, lin. 3, loco «in regiminis pastorum fraterna concordia»
dicatur «in apta cohaerentia unici ecclesiastici regiminis» vel
«in adhaesione in pastorum regimine » (5 Patres).
R. — Cum in textu revera non satis clare appareat, utrum verbis «in
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
23
regiminis pastorum fraterna concordia » intelligenda sit concordia [17]
pastorum inter se aut concordia fidelium sub regimine pastorum,
proponimus textum emendatum, in quo in primo membro expli-
cite nominantur successores Apostolorum et in specie successor
Petri et gubernatio eorum atque in secundo membro describitur
triplex unitas populi seu familiae Dei, quae fideles et pastores
includit. Cf. textum novum propositum ad «Modum» 39.
39 — Pag. 7, lin. 3 loco « regiminis pastorum » dicatur « sub legitimo- [18]
rum pastorum regimine». In textu schematis potius significari
videtur concordia a pastoribus servanda quam debita subiectio
fidelium pastoribus suis.
R. — Cf. responsum ad 38. Ut simul legitimis desideriis in «Modis»
34, 35, 36, 37, 38, 39 satisfiat, sequens textus emendatus pro¬
ponitur; pag. 6, lin. 33 ad pag. 7, lin. 4 dicatur:
«Iesus Christus per Apostolorum eorumque successorum,
nempe episcoporum cum Petri successore capite, fidelem Evan-
gelii praedicationem sacramentorumque administrationem, et per
gubernationem in dilectione, Spiritu Sancto operante, populum
suum crescere vult eiusque communionem perficit in unitate: in
confessione unius fidei, in divini cultus communi celebratione,
necnon in familiae Dei fraterna concordia ».
40 — Pag. 7, lin. 3 post « fidei» dicatur «in vita abundantiore sanctifi¬
cantis gratiae, in directione amante eiusdem visibilis Pastoris, in
regiminis... ». Enumeratio in textu est nimis sicca et incompleta.
R. — Novus textus a Secretariatu propositus (cf. sub n. 39) magis
placet quam hic propositus, qui terminum scholasticum gratiae
sanctificantis adhibet et Summum Pontificem nimis separat a ce¬
teris pastoribus. Notandum praeterea hic non agi directe de ele¬
mentis internis unitatis, sed de elementis visibilibus.
41 — Pag. 7, lin. 3-4, loco «divini cultus communi celebratione»
dicatur « eiusdem divini cultus participatione » vel «in partici¬
patione eorundem sacramentorum », quia « Communis celebra¬
tio » est locutio antiqua (2 Patres).
R. — «Communis celebratio» correspondet modo loquendi constitu¬
tionis « De sacra Liturgia » et hodie usitatum est. Sacramenta iam
pag. 6, lin. 34 in eodem inciso nominantur.
42 — Pag. 7, lin. 4 post « communi celebratione » addatur « eorumdem
Sacramentorum participatione », ut unitatis christianae signa ple¬
nius recolantur atque natura communis celebrationis cultus fide¬
lium significetur.
R. — Sacramenta antea in eodem inciso iam nominantur, et sensus com-
24
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 18 1 munis celebrationis cultus ex constitutione « De Sacra Liturgia »
iam notus est.
43 — Pag. 7, lin. 5 loco «unicus Dei grex» dicatur «unicum ovile
Christi gregis » vel « unicum Christi ovile ». Omnes qui sunt extra
[19] Ecclesiae sepes caritate sanctificari, pertinent ad gregem Dei et
Christi (3 Patres).
R. — Non apparet, cur ratio indicata mutationem textus approbati
postulet.
44 —- Pag. 7, lin. 5-6 ad «in nationes » addatur « ab omnibus certo co¬
gnoscibile », ut saltem in uno loco schematis sermo fiat de cogno-
scibilitate unius verae Ecclesiae Christi.
R. — « Signum levatum » nequit non intelligi ab omnibus cognoscibile.
45 — Pag. 7, lin. 6 loco «Evangelium pacis ministrans toti generi
humano» dicatur «Evangelium veritatis et pacis omnibus ne¬
cessario ministrans ». Clarius exprimendum est ministerium prae¬
dicandi Evangelium toti generi humano obligatorium esse.
R. — Non apparet ratio sufficiens, ut ea, quae ex alibi in textu dictis
clara sunt, hic addantur. Cf. v. gr. pag. 6, lin. 25 ss.
46 — Pag. 7, lin. 7 loco «metam» dicatur «bravium», loco «cae¬
lestem» dicatur «manentem». Imago specifice romana sub¬
stituatur imagine «oecumenica» et biblica (cf. 1 Cor. 9, 24;
Phil. 3, 14).
R. —- Imago metae neque Sacrae Scripturae neque oecumenismo aliena
est et omnino correspondet imagini peregrinationis Ecclesiae
(lin. 6).
47 — Pag. 7, lin. 8 loco « Hoc est unitatis Ecclesiae mysterium » di¬
catur «Hoc est unicitatis et unitatis Ecclesiae mysterium» ut
unicitas etiam in textu nominetur, non tantum in titulo inter
uncos (pag. 6, lin. 1), qui in redactione definitiva tolletur.
R. —- Unicitas in textu iam nominatur pag. 7, lin. 5 et iterum pag. 7,
lin. 13. Ceteroquin ex toto textu num. 2 elucet.
48 — Pag. 7, lin. 10-11 loco «in Trinitate... in Spiritu Sancto» dica¬
tur «in Trinitate divinae essentiae unicitas atque personarum
unitas Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti».
R. — Non apparet ratio sufficiens mutandi textum fere unanimi con¬
sensu Concilii approbatum.
49 — Pag. 7, lin. 11 loco «in Spiritu Sancto» dicatur «et Spiritus
Sancti». Formula textus haeresim sapit.
R. — Formula schematis correspondet doctrinae Patrum et theologo¬
rum, qui Spiritum Sanctum vinculum caritatis inter Patrem et
Filium vocant.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
25
50 — Pag. 7, lin. 11 loco «in Spiritu Sancto» dicatur «et Spiritus [20]
Sancti in una eademque natura divina». In Trinitate Increata
principium unitatis est natura divina et non una ex tribus di¬
vinis personis.
R. — Cf. responsum ad 49.
AD NUMERUM 3
1 — Pag. 7, n. 3. Quae in hoc numero dicuntur, conveniunt quidem
pro orthodoxis, non vero pro protestantibus. Inter illos et hos
clarior distinctio facienda est.
R. — Quae in Capite I exponuntur, ita dicenda sunt et dicuntur, ut
tum de Orthodoxis tum de Protestantibus valeant. Distinctio
fit in Capite III.
2 — Pag. 7, lin. 13 post «Dei Ecclesia» inseratur «pro dolor».
R. — Talem insertionem Secretariatus non duxit necessariam.
3 — Pag. 7, lin. 13 post «quaedam» addatur «quoad fidem». Aufe¬
ratur citatio 1 Cor. 11, 18-19, quia textus citatus respicit ca¬
ritatem.
R. — Scissurae illae in Ecclesia primitiva simul caritatem et fidem (fal¬
sa intellectione nuntii apostolici) respiciebant sicut generatim
posteriores scissurae.
4 — Pag. 7, lin. 15 loco «Communitates » dicatur «Ecclesiae Com¬
munitatesque ». Postea semper de Ecclesiis et Communitatibus
seiunctis sermo fit. Cf. pag. 7, lin. 38 etc. (2 Patres).
R. — Duplex expressio illa in hoc loco nondum videtur necessaria.
5 — Pag. 7, lin. 16 omittatur «plena», quia «Communio» est vel
non est.
R. — Cum « Communio » non tantum iuridice concipienda sit, sed con¬
tineat diversa elementa ordinis spiritualis et sacramentalis, quae
non necessario omnia in omnibus Communitatibus verificantur,
Secretariatus legitimos considerat conceptus plenae et non ple¬
nae communionis.
6 — Pag. 7, lin. 14 post «exortae sunt» addatur «quoad fidem»,
lin. 19 post «argui nequeunt» addatur «cum in bona fide ver¬
sari censendi sint».
Ratio : a) In hoc capite agitur de scissuris quoad fidem, non [21]
quoad caritatem.
b) Principium « bonae fidei» nequit sileri, quin putida prae¬
sentetur doctrina Ecclesiae (2 Patres).
Ad a) cf. responsum ad 3.
R.
26
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[21] Ad b) Principia christiana et psychologica postulant, ut bona
fides inter fratres christianos supponatur, nisi contrarium evi¬
denter probetur.
7 — Pag. 7, lin. 15-19 omittatur tota pericopa, quia haec pericopa
fini ipsa intento, scii, excludendi periculum falsi irenismi, non
respondet.
R. — Finis huius pericopae non est exclusio falsi irenismi, sed mani¬
festatio veritatis historicae. Falsus irenismus explicite excludi¬
tur pag. 16, lin. 24-26.
8 — Pag. 7, lin. 17 omittantur verba «quandoque non sine homi¬
num utriusque partis culpa» (6 Patres, quorum unus addit:
Nulla culpa Ecclesiae catholicae adscribi potest).
R. — a) Culpa in textu non adscribitur Ecclesiae ut tali, sed homini¬
bus in Ecclesia.
b) Culpam hominum Ecclesiae catholicae iam tempore Re¬
formationis Papa Adrianus VI, Card. Reginaldus Pole (in ipso
Concilio Tridentino) et alii confitebantur, nostris diebus Pau¬
lus VI, plures Patres Conciliares et multi homines catholici. Ex
historia haec culpa evidenter constat, etiam quoad schisma inter
Orientem et Occidentem (cf. modum agendi a. 1054 Constanti-
nopoli, descriptum in pag. 11 Relationis super Caput III, partem
primam, ab Excellentissimo Maximo Hermaniuk in Aula prae¬
lectae).
9 — Pag. 7, lin. 17 omittantur verba «quandoque non sine homi¬
num utriusque partis culpa ». Mentio culpae non est necessaria.
Culpabilitas non facile dignosci potest; iudicium Deo relinquen¬
dum est.
R. — Cf. responsum ad 8, sub b). Professio culpae confert ad uni¬
tatem fovendam.
10 — Pag. 7, lin. 17 omittantur verba «quandoque non sine homi¬
num utriusque partis culpa». Concilium vix potest intrare in
iudicium ferendum circa rem historicam complexam. Peccatum
schismatis ipsum certe non est Ecclesiae Occidentalis adhaeren¬
tis Romano Pontifici.
[22] R. — Cf. responsum ad 8, sub b). In textu non fit iudicium particu¬
lare de culpabilitate.
11 — Pag. 7, lin. 17 omittantur verba «quandoque non sine homi¬
num utriusque partis culpa ».
Rationes : a) Haec verba sunt non necessaria et parum oecu-
menica.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
27
b) Apta sunt ad provocandas disputationes historicas de [22]
culpabilitate partium.
c) Erroneum est, quod vocabulum «quandoque» in textu
respicit promiscue et ex aequo homines utriusque partis et
quod textus culpam non videt, nisi cum eadem est communis
omnibus (3 Patres).
Si talis idea retinenda est, melius sequenti vel simili modo
exprimatur: «Sancti Patres seiunctiones quaslibet vehementer
deplorarunt nosque cum eis deploramus similiter. Attamen eo¬
rundem Patrum nostrorum monita venerantes fatemur atque
dolemus calamitates illas contigisse non sine hominum catholi¬
corum culpa; quae tamen, etiamsi fuisset multo gravior, non
excusat recedentes ab unitate».
R. — Cf. responsum ad 8, sub b). Formula textus secundum veri¬
tatem historicam affirmat scissuris quandoque culpam hominum
utriusque partis originem dedisse, quo implicite dicitur quando¬
que unam tantum partem causam fuisse. Notandum est hic non
agi de actu ipso separationis, sed de causis, quae separationi ori¬
ginem dederunt.
12 — Pag. 7, lin. 19 verbis «argui nequeunt» addatur «dummodo
sincere veram Ecclesiam invenire tentaverint».
R. — Talis additio superflua videtur, cum dubium suggerat de alio¬
rum christianorum sinceritate et cum in aliis locis textus omnes
christiani pleniorem cognitionem veritatis quaerere debere di¬
cantur.
13 — Pag. 7, lin. 18 post «imbuuntur» addatur «in genere» vel
similis expressio. Possunt esse casus, in quibus peccatum adest.
R. — Separatio, de qua hic sermo est, intelligitur seiunctio communi¬
tatum saeculis praeteritis facta, pro qua hodierni fratres seiun-
cti omnes certe non habent culpam. Formula generalis textus
praeterea non excludit exceptiones, in quibus aliquis culpa¬
biliter statum separationis retinet.
14 — Pag. 7, lin. 18 post «nascuntur» addatur «et in eis iuxta
rectam suae conscientiae normam vivunt» (4 Patres).
R. — Talis additio inconveniens est, cum dubium suggerat de bona [23]
fide fratrum separatorum. Obligatio vivendi iuxta dictamen con¬
scientiae non valet tantum de non-catbolicis, sed etiam de ca¬
tholicis.
15 — Pag. 7, lin. 19 loco «fraterna» dicatur «materna».
Ratio : Ecclesia est Mater, non soror fidelium. Separati in
n. 4, pag. 10, lin. 10 dicuntur «filii» (6 Patres).
28
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[23] R.
16
R.
17
R.
18
R.
19
R.
20
R.
21
[24]
R.
22
— Mutatio textus non commendatur, cum Ecclesia hic sensu con¬
creto ut congregatio fidelium intelligitur, quibus non-catholici
fratres sunt.
— Pag. 7, lin. 19 ante «separationis» dicatur «primitivae».
— Sic implicite affirmaretur fratres seiunctos pro hodierno statu
separationis habere culpam.
— Pag. 7, lin. 19 post « eosque » addatur «bona fide in propria
confessione viventes et, quantum possibile ipsis sit, pro veritate
agnoscenda laborantes ».
— Cf. responsum ad 12 et 14.
— Pag. 7, lin. 22 loco «communione, etsi non perfecta » dicatur
« affinitate, quamvis imperfecta ».
— Inter fratres seiunctos et Ecclesiam catholicam non tantum affi¬
nitas, sed vera communio, etsi non perfecta, existit, ut in textu
sequenti exponitur.
— Pag. 7, lin. 21 loco «rite» dicatur «valide» vel «vere» vel
etiam nihil. Verbum « rite » in Codice luris Canonici et in Theo¬
logia Morali significat «iuxta leges Ecclesiae Catholicae ».
— In textu nostro non est adhibenda terminologia iuridica-schola-
stica, sed ea, quae dialogo oecumenico inservit.
— Pag. 7, lin. 22 omittantur verba «etsi non perfecta». In lin. 21
iam dicitur «in quadam... communione» (3 Patres).
— Verba allata retinenda censemus, cum per ea illud « quadam »
magis determinetur.
— Pag. 7, lin. 20-23 tota phrasis «Hi enim qui... constituuntur»
transferatur in lin. 27, ubi dicatur «Nihilominus, hi qui in
Christum credunt et baptismum rite receperunt, in quadam cum
Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur,
quia iustificati per fidem in baptismate, Christo incorporantur... ».
Ratio : Phrasis lin. 20-23 in falso loco posita est ut plus
asserere videatur quam quod intenditur.
— Ratio translationis Secretariatui non elucet; quapropter ordi¬
nem propositionum retinendum censet.
— Pag. 7, lin. 21 omittatur «etsi non perfecta»;
lin. 23 loco «variis modis» dicatur «in fidei integritate
atque in oboedientia Petri Successoribus debita»;
lin. 23-24 omittantur verba «tum in re doctrinali et quan¬
doque etiam disciplinari tum circa structuram Ecclesiae »;
lin. 25 loco «plenae» dicatur «verae».
Ratio : Vox «communio» reservanda est ad propriam com¬
munionem ecclesiasticam designandam, a qua proprie et vere
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
29
separati sunt, qui non sunt sub oboedientia Summi Pontificis [24]
(2 Patres).
R. — Mutatio textus proposita a Secretariatu non admittenda cen¬
setur, quia
1) falso supponit conceptum mere canonicum communionis,
2) suggerit accusationem inoboedientiae non-catholicorum
erga successores Petri quod contradicit modo agendi et loquendi
ipsius Summi Pontificis cum fratribus seiunctis.
23 — Pag. 7, lin. 23 loco «Ecclesiae catholicae fideles» dicatur «Ma¬
trem Ecclesiam ». Discrepantiae non tantum respiciunt singulos
fideles, sed etiam hierarchiam, sacramenta, structuram Eccle¬
siae (7 Patres).
R. — Secundum iustam hanc animadversionem proponimus, ut loco
« Ecclesiae Catholicae fideles » dicatur « Ecclesiam catholicam ».
Conceptum Matris introducendi vero non apparet sufficiens ratio.
24 — Pag. 7, lin. 23-24 loco verborum «fideles tum in re doctrinali
et quandoque etiam disciplinari tum circa structuram Ecclesiae »
dicatur «fideles in re doctrinali et quandoque etiam discipli¬
nari, maxime circa ea, quae structuram Ecclesiae respiciunt».
Nequit dici «tum — tum », quia structura Ecclesiae iam con¬
tinetur in re doctrinali et disciplinari.
R. — Maior pars membrorum Secretariatus textum iam approbatum
retinendum esse censuit. Structura nempe Ecclesiae non resul¬
tat tantum ex re doctrinali et disciplinari, sed etiam ex aliis ra¬
tionibus.
25 — Pag. 7, lin. 24 omittatur «quandoque».
Ratio: Non apparet ratio ponendi hoc verbum tantum ad
modificandum expressionem «in re disciplinari».
R. — « Quandoque » ponitur ut indicetur divergentias in re disciplinari [25]
(nempe in vita practica) saepe non ita fundamentales esse ac in
re doctrinali,
26 — Pag. 7, lin. 28 post «incorporantur » addatur « nisi tamen schi¬
smatis causas libere acceptent». Pro adultis non sufficit fides et
baptisma, ut fiant membra Ecclesiae, sed requiritur quoque oboe¬
dientia erga pastores Ecclesiae.
R. — Talis additio inconveniens est propter rationes in responso ad 14
indicatas.
27 — Pag. 7, lin. 27 clarius indicandum est subiectum sententiae in¬
cipientis verbis «Nihilominus, iustificati...».
R. — Subiectum sententiae patet ex textu: «iustificati» hic significat
«ii, qui iustificati sunt».
30
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[25] 28
R.
29
R.
30
R.
31
R.
[26] 32
R.
33
R.
34
R.
— Pag. 7, lin. 27-28 loco « Christo incorporantur » dicatur « Chri¬
sto uniuntur », ne videatur contradici doctrinae Encyclicae « My¬
stici corporis » Pii XII et theologorum, secundum quam etiam
professio verae fidei requiritur, ut quis fiat reapse membrum Cor¬
poris Christi mystici, quod est Ecclesia. Appellatio ad Decretum
pro Armenis (Denz. 696) dubia est (6 Patres).
Propter easdem rationes, 22 Patres proponunt ut omittatur
« Christo incorporantur ».
— In textu dicitur tantum « Christo », non vero « Corpori Christi
Mystico », quod est Ecclesia, quo evitatur quaestio controversa
de membris Ecclesiae.
— Pag. 7, lin. 27-28 loco «Christo incorporantur» dicatur «ad
populum Dei iam aliquo modo pertinent».
— Non apparet ratio mutandi textum, quia nullum dubium, quin
secundum S. Paulum iustificati ex fide in baptismate sunt in
Christo.
— Pag. 7, lin. 27 loco «per fidem» dicatur «ex fide». S. Paulus
utitur verbis «ex fide»; «per fidem» interpretationi protestan-
ticae exponitur.
— Cum in epistolis S. Pauli frequentior sit formula proposita « ex
fide », quamvis apud S. Paulum etiam «per fidem» inveniatur
(cf. Rom. 3, 30), mutatio proposita accipitur.
— Pag. 7, lin. 27-29 inseratur mentio bonae fidei et rectae inten¬
tionis, quae non praesumuntur.
— Cf. dicta in responso ad 14.
— Pag. 7, lin. 27 loco «in baptismate » dicatur « et validum bapti¬
sma ». Formula textus non est clara.
— Sensus textus non est dubius. Iam lin. 21 dicitur «baptismum
rite receperunt».
— Pag. 7, lin. 30-35 restrictione seu distinctione indigent. Ansam
confusioni et scandalo populi praebetur, si affirmatur plurima et
eximia illa elementa exstare posse extra Ecclesiae catholicae
saepta (2 Patres).
— Affirmationes textus, quae verae sunt, correspondent doctrinae
fere unanimiter a Concilio approbatae constitutionis « De Eccle¬
sia» et decreti «De Oecumenismo ».
— Pag. 7, lin. 31 omittatur «immo plurima»,
lin. 34 loco «visibilia elementa» dicatur «opera» vel
«rerum adiuncta».
Ratio: Ut evitentur redundantiae et repetitiones verborum.
— Res complexa nequit styli causa simplicior reddi quam revera
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
31
est. Sunt Ecclesiae seiunctae, praesertim Orientales, in quibus plu- [26]
rima et eximia elementa ecclesialia exstant. — Verbum «ele¬
menta» lin. 34 valde distat ab eodem verbo lin. 30 adhibito et
verbo «opera» vel «rerum adiuncta» minime sunt aequiva-
lentia.
35 — Pag. 7, lin. 30 pro verbis « quibus simul sumptis ipsa Ecclesia
aedificatur et vivificatur» melior expressio quaerenda est.
Rationes: a) Elementa seu bona omnia non hic recoluntur.
b) Non recte intelligitur quomodo Ecclesia aedificetur et
vivificetur his elementis.
R. — Sensus affirmationis in textu factae Secretariatui satis clarus vi¬
detur.
36 — Pag. 7, lin. 30 omittantur verba «simul sumptis», secus videtur
Ecclesia mera additio numerica ex bonis, ergo summa aliqua, cum
potius unum sit et bona ad invicem connectantur.
R. — Omissio proposita difficultatem non solvit. Textus, qui brevis
sit oportet, interpretatione indiget, qua dicendum erit non agi
de mera additione elementorum, sed de toto organico.
37 — Pag. 7, lin. 30 post «ipsa» addatur «una et unica Christi»;
lin. 32 post «possunt» addatur «etiam».
Ratio : Secus Ecclesia catholica videretur hoc vel illo ex his
elementis carere.
R. — Eo quod extra saepta Ecclesiae catholicae elementa ecclesialia [27]
exstare dicuntur, nullatenus affirmatur non omnia elementa in
Ecclesia catholica inveniri. Plenitudo mediorum salutis pag. 8,
lin. 10 ss. explicite soli Ecclesiae catholicae adscribitur.
38 — Pag. 7, lin. 32 loco verborum « extra visibilia Ecclesiae catholicae
saepta » dicatur « et de facto dantur etiam iis, qui extra Catholi¬
cae Ecclesiae communionem versantur ».
Rationes: a) Non est mera possibilitas affirmanda.
b ) Additur « etiam», ne bona aliqua Ecclesiae Catholicae
deesse videantur.
c) Evitandum est verbum «saepta» tum quia universalitas
Ecclesiae non habet saepta tum quia aliqui theologi Orientis dis¬
sidentes «saepta» falso adhibent ad dissimulandas divisiones
Ecclesiarum suarum. («Saepta Ecclesiarum caelum non attin¬
gunt ») (8 Patres).
R. — Ad a) Explicationibus sequentibus textus nostri luculenter ap¬
paret nos affirmare etiam ipsum factum existentiae elementorum
dictorum in aliis communitatibus.
Ad b) Cf. responsum ad 37.
32
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[27] Ad c ) Ex contextu satis elucet verus sensus vocis « saepta ».
39 — Pag. 7, lin. 32 loco «extra visibilia Ecclesiae catholicae saepta»
dicatur «extra Ecclesiam catholicam».
Ratio : cohaerentia cum textu sequenti (cf. lin. 33 et Ca¬
put III, n. 14, pag. 19; n. 22, pag. 23-24).
R. — Incohaerentiam inter singulas partes textus non possumus dete¬
gere.
40 -— Pag. 7, lin. 32 post « saepta » addatur « scilicet apud fratres, qui
bona fide sunt extra veram Ecclesiam » vel simile quid.
Ratio : Indicanda est ratio, qua media sanctificationis inve¬
niuntur in communitatibus seiunctis, ne Spiritus S. videatur con-
validator ipsius separationis.
R. — Cf. responsum ad 14.
41 — Pag. 7, lin. 32 loco «extra visibilia Ecclesiae catholicae saepta»
dicatur « quatenus ex Ecclesiae catholicae communione, etsi non
plena, profluunt».
Id quod fratres separati habent, habent quatenus in commu¬
nione non plena sunt seu quatenus intra saepta, etsi non plene,
Ecclesiae sunt ( 4 Patres).
R. — Realitas complexa in textu nostro satis clare describitur eo quod
ex una parte communitates seiunctae et elementa ecclesialia earum
[28] dicuntur extra saepta Ecclesiae catholicae, ex altera parte affirma¬
tur fratres seiunctos in quadam unione cum Ecclesia catholica
constitui (lin. 20 ss.) et elementa ecclesialia eorum omnia ad uni¬
cam Christi Ecclesiam pertinere (lin. 34 s.). Veritas ergo axiomate
« Extra Ecclesiam nulla salus » expressa nullatenus tangitur.
42 — Pag. 7, lin. 32 omittatur « scriptum » vel dicatur « scriptum et
traditum ».
Ratio : Inter elementa a fratribus separatis, maxime orthodo¬
xis, aestimata numeranda est traditio. Quae aut explicite nomi¬
nanda est aut, omisso « scriptum », implicite in « verbum Dei»
continetur.
R. — Cum hic non tantum de Orthodoxis est sermo et propter proble¬
mata gravia quae mentio traditionis suscitare potest, Secretaria-
tui verbum «traditum » omittendum esse melius visum est. Ex
altera parte S. Scriptura, utpote elementum commune omnibus
christianis, omnino commemoranda videtur. Ceteroquin in hoc
loco danda non est completa enumeratio; plura exponuntur in
Capite III.
43 — Pag. 7, lin. 32 post «scriptum» addatur «Sacramenta et sacri¬
ficium, etsi non omnia sacramenta et sacrificium apud omnes».
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
33
Inter elementa maxime commemoranda sunt sacramenta et sacri- [28]
ficium (2 Patres).
R. — In hoc loco non intenditur enumeratio completa elementorum
ecclesialium. Particularia in Capite III exponuntur.
44 — Pag. 7, lin. 33 addatur «character» (sacramentalis).
Ratio : Multi fratres seiuncti habent characterem baptisma-
lem et chrismalem.
R. — Cf. responsum ad 43. Praeterea conceptus «characteris» a plu¬
ribus fratribus seiunctis non intelligitur.
45 — Pag. 7, lin. 34-35 loco «haec omnia ... pertinent» dicatur
(utendo idea cara Sancto Augustino) «haec omnia sunt dona qui¬
bus Christus unicam Sponsam (vel: Uxorem) Suam ditat».
Ratio: Vocabulum «pertinent» possessionem indicat; prae¬
terea ideam suggerit haec bona a fratribus separatis furto su¬
blata esse.
R. — Mutatio, in se speciosa, Secretariatui non videtur necessaria.
46 — Pag. 7, lin. 35 post « pertinent» addatur « et per illam ad alios
bona fide errantes derivantur».
Ratio : Hac additione patefiat Ecclesiae catholicae magnani- [29]
mitas et efficacia, quia donis salutis in integrum ei commissis
privare non intendit nisi illos, qui semetipsos mala sua volun¬
tate eisdem privant ( 6 Patres).
R. — Additio proposita a Secretariatu non admittitur, quia
1° bona fides apud catholicos non minus quam apud alios
christianos requiritur (cf. etiam responsum ad 12 et 14);
2° bona enumerata ab ipso Christo in fratres separatos de¬
rivantur;
3° ratio allata non valet, quia validitas et efficacia plurium
sacramentorum et aliorum mediorum salutis ab Ecclesia impe¬
diri nequeunt, cum non a voluntate et iurisdictione Ecclesiae, sed
a voluntate salvifica Christi pendeant.
47 — Pag. 7, lin. 36-39 omittatur tota phrasis a verbis «Non paucae»
usque ad «generare possunt». Si agitur de illis actionibus, qui¬
bus sacramentum ipsum completur (applicatio formae et mate¬
riae), formula est nimis generica. Si vero de aliis, scii, de actibus
ex opere operantis, agitur, formula est falsa, quia tales actus tan¬
tum a Pelagianis vitam gratiae generare dici possunt.
R. — Contextus et ipsa expressio « christianae religionis actiones sa¬
crae... peraguntur» ostendunt agi hic de actibus cultus in com¬
muni peractis. Cf. etiam n. 51.
48 — Pag. 7, lin. 36-40 omittatur tota pericopa. Expressiones sunt
3
34
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[29]
R.
49
R.
50
R.
[30] 51
R.
52
R.
53
R.
54
R.
55
nimis genericae et ansam praebent scandalo populi catholici
(2 Patres).
— Formula necessario hic generica est, quia tum Orthodoxos tum
Protestantes includere debet; de quibus singulis in Capite III in
particulari sermo fit. Scandalum instructione fidelium averti
potest.
—- Pag. 7, lin. 38 loco «condicionem» dicatur «nobiscum commu¬
nionem ». Sic clarius apparet, separatos bonum, quod habent, ex
communione cum Ecclesia catholica haurire.
— Quod hic desideratur, ex textu praecedenti (pag. 7, lin. 34-35) et
sequenti (pag. 8, lin. 10 ss.) satis elucet.
— Pag. 7, lin. 38 post « procul dubio » addatur « ratione habita ad
bonam fidem », ut appareat, qua ratione media sanctificationis in¬
veniantur apud communitates seiunctas.
— Cf. responsum ad 14.
— Pag. 7, lin. 39 loco «vitam gratiae reapse generare possunt» di¬
catur « ad vitam gratiae disponere possunt». Illae actiones sacrae
non semper ad modum sacramentorum intelligendae sunt.
-— Contextus ostendit hic tractari tantum de actionibus sacris ad
modum sacramentorum agentibus.
— Pag. 7, lin. 39 omittantur verba «vitam gratiae reapse gene¬
rare possunt» vel potius deleatur tota pericopa lin. 36-40.
Ratio: Verba sunt nimis emphatica et falsis interpretationi¬
bus subiecta.
— Expositio correspondet rei veritati et ex contextu recte intelligi
potest.
— Pag. 7, lin. 39-40 deleantur verba «atque aptae... pandant».
Verba illa, in se vera, ut approbatio intelligi possunt eorum,
quae, obiective, non licite habentur.
— Verba illa legitima sunt, cum bona fides fratrum seiunctorum
supponenda sit.
— Pag. 7, lin. 40 loco «ingressum » dicatur « aditum ». Illa elementa
non sufficiunt ad ingressum in salutis communionem, sed tan¬
tum viam parant vel accessum, pandendo aditum ad eam (3 Pa¬
tres).
— Notandum est in textu non dici «perficiant», sed «pandant»,
neque affirmari plenam communionem cum Ecclesia catholica.
— Pag. 8, lin. 1-5 sensus affirmationis «nequaquam... exutae sunt»
non liquet, et affirmatio Communitates separatas esse «media
salutis » dubia est (2 Patres).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
35
R. — De sensus veritate illarum affirmationum nequit dubitari, si
textus praecedens et subsequens bene perspicitur.
56 — Pag. 8, lin. 3-5 loco phraseos «Iis enim... concredita est» dica¬
tur « Spiritus enim Christi salutis mediis, quae apud illas inve¬
niuntur, uti non renuit, cum eorum virtus derivetur ab ipsa ple¬
nitudine gratiae et veritatis, quae Ecclesiae concredita est, quae¬
que in bona fide versantibus prodest».
Ratio : Communitates separatae, ut sic, non possunt theolo¬
gice vocari «media salutis». Ratio bonae fidei non est silenda
(3 Patres).
R. — Textus fere unanimiter a Concilio approbatus non indiget mu¬
tatione. Deus procul dubio utitur ipsis Communitatibus seiun-
ctis, non quidem qua seiunctis, sed qua informatis praedictis ele- [31]
mentis ecclesialibus, ad conferendam credentibus gratiam salu¬
tarem. Quoad bonam fidem cf. responsum ad 14.
57 — Pag. 8, lin. 1 omittatur « Ecclesiae et ».
Ratio: Ecclesia non datur nisi una, nempe Catholica; Com¬
munitates non-catholicae proprio sensu nequeunt vocari Ec¬
clesiae.
R. — Duplex expressio «Ecclesiae et Communitates ecclesiales seu
seiunctae» a Concilio approbata legitime omnino adhibentur.
Una quidem est Ecclesia universalis, plures vero Ecclesiae loca¬
les et particulares. Sollemne est in Traditione catholica Com¬
munitates Orientales seiunctas vocare Ecclesias — locales sive
particulares utique — et quidem sensu proprio. Concilii non
est investigare et determinare, quaenam inter alias Communi¬
tates vocandae sint Ecclesiae sensu theologico.
58 — Pag. 8, lin. 1-2 «etsi defectus illas pati credimus» dicatur «etsi
illas carere credimus quibusdam mediis de se ad salutem neces¬
sariis ».
Rationes\ a) Ut textus melius concordet dictis lin. 10-13.
b) Ne erronea et nociva innuatur idea, quod extra Catho¬
licam Ecclesiam versantes per se salvi fieri valeant, quin com¬
munio cum ipsa Catholica Ecclesia ut quid per se necessarium
appareat ( 4 Patres).
R. — Cum neque discrepantia cum contextu neque error in textu no¬
stro detegi queat, non est ratio mutandi eum. Necessitas com¬
munionis cum Ecclesia catholica ad gratiam Christi et salutem
obtinendam sufficienter indicatur in toto contextu.
59 — Pag. 8, lin. 2 post «credimus» addatur «in quarum membra
sua in quodam periculo quoad salutem aeternam ponuntur».
36
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[31]
R. —
60 —
[32] R. —
61 —
R. —
62 —
R. —
63 —
R. —
64 —
R. —
65 —
R. —
Clarius ostendendum est non-catholicos in tali periculo poni
propter falsas doctrinas « sectarum acatholicarum ».
In hac pericopa agitur de mediis, quae aliis nobiscum commu¬
nia sunt et ad salutem conducunt, non de defectibus aliarum
communitatum describendis. Ceteroquin catholici quoque non
eximuntur ab omni periculo, praesertim quia ab iis plus exigitur,
quibus plus datum est.
Pag. 8, lin. 3 loco «uti non renuit» dicatur «utitur».
Ratio : Melius est actionem Spiritus Sancti positive expri¬
mere.
In hac quaestione potius stylistica visum est Secretariatui stan¬
dum esse textui iam approbato.
Pag. 8, lin. 3 loco « non renuit» dicatur « non renuere videtur ».
Ubi media salutis valida adhibentur, Spiritus Sanctus iis certe
utitur.
Pag. 8, lin. 3-4 loco verborum «Iis enim... salutis mediis» di¬
catur «In his enim media salutis servantur, quibus Spiritus
Sanctus uti non renuit et». Quaestio non est decisa, quomodo
communitates esse possint «media salutis».
Ubi media salutis, quae ut actiones sociales ipsas communitates
informant, valida adhibentur, certum est Spiritum Sanctum uti
ipsis communitatibus tamquam mediis salutis.
Pag. 8, lin. 5 loco «quae Ecclesiae concredita est» dicatur
«quae uni Ecclesiae Christi concredita est».
Ratio : Cum lin. 1 «Ecclesiae» seiunctae nominentur, hic
clare una Ecclesia Christi efferrenda est.
Ex contextu nequit esse dubium, quin intelligenda sit una
Christi Ecclesia. Quod insuper explicite affirmatur lin. 10 ss.
Pag. 8, lin. 7 ante «unitate» addatur «plena».
Ratio : Consonantia cum dictis de communione non plena
seu non perfecta seiunctorum (2 Patres).
Verba « plena », « plene » in contextu saepius iam inveniuntur.
Hic evidens est Christum voluisse plenam unitatem.
Pag. 8, lin. 8 post «omnibus» addatur «in Se per verbum
Apostolorum credentibus (Io. 17, 20-21)».
Ratio : Sic efficaciter ostenditur ratio fundamentalis, cur
unitas a Christo volita tantum in Ecclesia Catholica inveniatur,
cum in ea sola integritas fidei in Christum ab Apostolis praedi¬
catae habeatur (3 Patres).
Affirmatio desiderata, ex toto contextu elucens, explicite in¬
venitur in lin. 10 ss. Praeterea additio proposita scopum non
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
37
attingit, quia etiam membra aliarum communitatum credunt in [32]
Christum per verbum Apostolorum, praesertim ubi vera suc¬
cessio apostolica habetur.
66 — Pag. 8, lin. 11 post «quae» addatur «necessarium atque»;
lin. 12 loco «Collegio apostolico cui Petrus praeest» dica¬
tur « Ecclesiae catholicae supra Petrum fundatae ».
Ratio: a) Saltem in uno loco necessitas Ecclesiae comme- [33]
moretur;
b) Non Collegio qua tali, sed Ecclesiae Dominus omnia bona
commisit, quaedam soli Petro {3 Patres).
R. — Ad a) Veritas conceptu necessitatis expressa ex toto textu suf¬
ficienter elucet. Ab ipso conceptu adhibendo melius abstinetur,
cum fusa explicatione indiget, ne male intelligatur.
Ad b) In Collegio apostolico, quod est fundamentum Ec¬
clesiae (Eph. 2, 20), Petrus includitur, cuius primatus verbis
sequentibus (« cui Petrus praeest») explicite nominatur (cf. etiam
pag. 6, lin. 28 ss.). Immediate Apostolis et per eos Ecclesiae
Christus omnia bona commisit.
67 — Pag. 8, lin. 12 praeter Petrum etiam Successor Petri expressis
verbis nominandus est.
R. — In novo textu proposito ad pag. 6, lin. 33 successor Petri expli¬
cite nominatur. Notandum praeterea pag. 8, lin. 12 non dici de
Petro «praeerat», sed «praeest», scii, in successoribus suis.
68 — Pag. 8, lin. 12 deleantur verba «Uni nempe».
Ratio: Commissio de fide in Relatione ad numerum 22 Sche¬
matis « De Ecclesia » abstinendum esse dicit a formulis « uno »
vel « solo » propter difficultates inde surgentes.
R. — In textu nostro «uni» a contextu postulatur sicut lin. 10 «so¬
lam » relate ad Ecclesiam. Difficultas supra indicata hoc loco ti¬
menda non videtur.
69 — Pag. 8, lin. 12 loco «Uni nempe Collegio apostolico» dicatur
« Uni Ecclesiae ».
Ratio: Secundum Eph. 4, 2ss. etiam laici vocantur ad Cor¬
pus Christi aedificandum.
R. — Utilis sane est animadversio; sed in contextu « bona » audiuntur
illa quibus Collegium Apostolicum gaudet ad munus suum pro¬
prium exercendum.
70 — Pag. 8, lin. 12 loco «Collegio apostolico» dicatur «Ecclesiae ca¬
tholicae ».
Ratio: Improviso a mentione Ecclesiae transitur ad Collegium
38
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[33] apostolicum. Praeterea Ecclesia nequit simpliciter identificari cum
Collegio apostolico (2 Patres).
[34] R. — Cum lin. 12 primatus Petri nominetur, qui tantum in Ecclesia
catholica perdurans in successoribus eius plene agnosci notum est,
nexus sufficiens inter mentionem Ecclesiae et Collegii apostolici
habetur. Nullatenus identificatio Ecclesiae cum Collegio aposto¬
lico fit, cum ex contextu evidens sit per Apostolos bona Novi
Foederis toti Ecclesiae commissa esse.
71 — Pag. 8, lin. 12 post «Uni nempe» addatur «Ecclesiae et uni».
Ratio : a) Dominus bona salutaria Ecclesiae Suae et non tan¬
tum Collegio Apostolico commisit.
b) In textu Hier archia cum Ecclesia identificatur.
R. — Eo quod in textu affirmatur per solam Ecclesiam plenitudinem
mediorum attingi posse (lin. 10-12) satis elucet per Apostolos
(qui revera ut primi credentes prima Ecclesia fuerunt) toti Eccle¬
siae bona salutaria commissa esse. Quibus simul simplex identi¬
ficatio Hierarchiae cum Ecclesia evitatur.
72 — Pag. 8, lin. 12 loco «nempe Collegio apostolico cui Petrus
praeest» dicatur « Petro nempe et Collegio apostolico cum illo ».
Ratio: Dicta pag. 6, lin. 25-32, ubi distinguuntur Petrus et
Collegium apostolicum in verbis Domini (2 Patres).
R. -— Etiam in textu nostro Petrus et Collegium apostolicum distin¬
guuntur, non vero, ut in textu proposito, falsa idea insinuatur
Petrum non pertinere ad Collegium apostolicum.
73 — Pag. 8, lin. 12 loco «Collegio apostolico cui Petrus praeest» di¬
catur « Petro et dependenter ab ipso Collegio Apostolico ».
R. — Cf. responsum ad 72.
74 — Pag. 8, lin. 12 loco « cui Petrus praeest» dicatur « et praesertim
Petro, Principi Apostolorum et capiti Collegii» (2 Patres).
R. — « Praeest» iam continet « praesertim ». Petrus ut caput Aposto¬
lorum iam effertur in novo textu ad pag. 6, lin. 33 s. proposito.
75 — Pag. 8, lin. 12 loco «Collegio Apostolico cui Petrus praeest»
dicatur « Petro et ceteris Apostolis cum et sub Petro ».
R. — Cf. responsum ad 74.
76 — Pag. 8, lin. 12 deleantur verba «Collegio apostolico».
R. — Nulla apparet ratio omittendi haec verba, quae omnino corre-
spondent doctrinae constitutionis «De Ecclesia ».
[35] 77 — Pag. 8, lin. 12 post « praeest» addatur « et usque ad finem saecu¬
lorum collegio Episcoporum sub Petri successore».
R. — Haec affirmatio iam inserta est in novo textu ad pag. 6, lin. 33 ss.
proposito.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
39
78 — Pag. 8, lin. 12 loco «Uni nempe Collegio apostolico cui Petrus [35]
praeest» dicatur «Uni Petro et Collegio Apostolico cui Ipse
praeest ».
R. — Textus propositus falso innuit Petrum non pertinere ad Colle¬
gium apostolicum.
79 — Pag. 8, lin. 1-3 loco «bona» dicatur «munera atque instrumen¬
ta ». Quaedam bona (v. gr. gratiae directe a Spiritu Sancto da¬
tae) non necessario a Collegio proveniunt. « Munera » sunt mu¬
nera docendi, sanctificandi, regendi, «instrumenta» sunt sacra¬
menta, quorum regulatio et administratio a Collegio pendent.
R. — Cf. responsum ad n. 69.
80 — Pag. 8, lin. 13 ante «credimus» addatur «firmiter» aut loco
«credimus Dominum commisisse» dicatur «Dominus commi¬
sit». Ex textu non satis apparet, utrum «credimus» intelligen-
dum sit de firma fide an de mera nostra opinione.
R. — Ex textu et contextu sufficienter elucet agi de fide sensu stricto
theologico.
81 — Pag. 8, lin. 14 loco «corpus Christi» dicatur «Christi corpus».
Ratio : Sic clarius apparet, pronomen relativum «cui» non
ad Christum, sed ad corpus eius referri, quod est Ecclesia visi¬
bilis (3 Patres).
R. — Hanc observationem iustam agnoscentes proponimus, ut in textu
emendato dicatur « Christi corpus ».
82 — Pag. 8, lin. 15-19 deleatur tota phrasis «Qui populus ... laetus-
perveniat » (22 Patres).
R. — Propositio retinenda est, cum textus a Concilio fere unanimi
consensu approbatus sit et ratio sufficiens omissionis non appa¬
reat. Textus noster omnino concordat cum doctrina in Capite II
Constitutionis « De Ecclesia » exposita.
83 — Pag. 8, lin. 17 deleatur «iugiter».
Ratio: Ecclesia teste historia neque numero neque sanctitate
semper crevit.
R. — Quia revera Ecclesia non semper et continuo crescit, quamvis in [36]
genere inde a tempore apostolico crevisse dicenda sit, in textu
emendato omittimus verbum «iugiter ».
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
AD NUMERUM 4
Pag. 8-10: clarius et distinctius dicendum esset, quid fideles
in opere oecumenico agere possint. Secus magna confusio fiet,
praesertim in regionibus «analphabetismi» religiosi multo¬
rum et proselytismi inhonesti sectarum.
a) In Capite II et III modus agendi magis concrete describitur.
b) Directorium, praeparandum a Secretariatu, a Conferen¬
dis episcoporum ita conditionibus singularum regionum adaptan¬
dum erit, ut normas rerum adiunctis respondentes praebeat.
In numero 4 in apto loco declarandum esset dolendum esse de
doctrina prolata a Consilio Oecumenico Ecclesiarum (Genevensi),
vi cuius ab ipso Consilio arcentur ecclesiae auctoritatem « centra-
lizatam » habentes.
Non est Concilii iudicium ferre de illa organizatione. Ceterum,
votum falso nititur supposito; nam Consilium Mundiale Eccle¬
siarum nulli membro determinatam aliquam ecclesiologiam im¬
ponit.
Pag. 8, lin. 20-21 loco « Spiritu Sancto afflante » dicatur « afflante
quidem Spiritus Sancti gratia ». Verba schematis post Encycli-
cam Pii XII de S. Scriptura communiter adhibentur ad significan¬
dam inspirationem biblicam. Verba vero proposita sunt ipsa ver¬
ba adhibita ab instructione S. Officii, citata in nota 23 ad hunc
ipsum locum (7 Patres).
Ratio indicata Secretariatui non sufficiens visa est ad textum iam
approbatum mutandum.
Pag. 8, lin. 20-24 continet declarationem nubilosam et pericu¬
losam, qua imprudentes facile abuti possunt.
Nulla pro tali obiectione indicatio concreta datur. Abusus a Pa¬
storibus arcendi sunt, ope quoque Directorii oecumenici edendi.
Pag. 8, lin. 21 post «fiant» addatur «inter baptizatos ».
Ex toto contextu, qui non nisi de baptizatis loquitur, clare elucet,
quinam intelligantur.
Pag. 8, lin. 31-40 et pag. 9, lin. 1-11 non satis caute dicitur inter
peritos dialogum ineundum et a fidelibus opus renovationis ac
reformationis aggrediendum esse sub simplici Pastorum vigilantia.
Singularis prorsus Ordinariorum vigilantia esset inculcanda (2
Patres).
Si omnes cautelae in hoc decreto conciliari adhibitae non suffi-
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
41
cerent, competentis auctoritatis ecclesiasticae erit plures adhuc [37]
in instructionibus particularibus addere.
7 — Pag. 8, lin. 30 ad pag. 9, lin. 2 dicatur conventus cum commu¬
nicatione doctrinali tantum inter peritos habendos esse. Reliqua
deleantur vel cautius exprimantur, quia pericula pro fidelibus
praebeant.
R. — Textus sufficientes cautelas ad pericula avertenda continere vi¬
detur. Notandum est fraternas relationes inter omnes christianos
valde contribuere ad pericula multo maiora ex materialismo theo-
retico et practico provenientia superanda.
8 — Pag. 8, lin. 33, 37 loco «Communionis» et «Communiones»
dicatur « Communitatis » et « Communitates », propter clarita¬
tem locutionis et uniformitatem sermonis in eodem textu.
R. — Terminus «Communio», cum hic non tantum communitates
seiunctas, sed etiam Ecclesiam catholicam indicat, retinendus est.
9 — Pag. 8, lin. 33 post «initus» addatur «in modo sicut decernat
Conferentia episcopalis vel saltem Ordinarius loci, attentis cir¬
cumstantiis temporum, locorum et personarum», ut serventur
dignitas et responsabilitas dialogi.
R. — Directorii oecumenici erit pressius describere modum, quo « Pa¬
storum vigilantia» (pag. 9, lin. 3s.) exercenda sit.
10 — Pag. 8, lin. 37-39 loco «in quibusvis officiis ad bonum commune
ab omni conscientia christiana postulatis » dicatur «in quibusdam
officiis ad bonum commune e christiana caritate postulatis, peri¬
cula iam praecavendo quae conscientiae catholicae obvenire pos¬
sunt ».
R. — Cautelae ad praecavenda pericula pro catholicis in textu sche¬
matis satis exhiberi videntur.
11 — Pag. 8, lin. 39 loco «et in oratione unanimi, sicubi licet, con- [38]
veniunt» dicatur « et, sicubi licet, in oratione communi, exclu¬
sa in sacris communione, conveniunt».
R. — Cum in Capite II, num. 8 (pag. 15, lin. 29-36) de communica¬
tione in sacris explicite agatur, non apparet ratio in hoc loco mu¬
tandi textum.
12 — Pag. 8, lin. 39 omittantur verba «et in oratione, sicubi licet,
conveniunt» (2 Patres).
R. — Omissio horum verborum contradiceret iis, quae pag. 15, lin. 21-
24 schematis dicuntur et a Concilio iam sunt approbata.
13 — Pag. 9, lin. 1 deleantur verba «nec non reformationis».
Ratio : Haec verba non sunt necessaria et interpretationibus
aequi vocis ansam praebere possunt (2 Patres).
42
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[38] R.
14
R.
15
R.
16
R.
17
[39]
R.
18
— « Reformatio » non omnino idem ac « renovatio » significat; adhi¬
bita est expressio saepius in Conciliis Oecumenicis. C£. Concilio¬
rum Oecumenicorum Decreta (Herder, 1942) ad vocem «refor¬
matio Ecclesiae ».
— Pag. 9, lin. 3 usque ad calcem pag. 9 omnia transferantur ad
Caput II. Haec omnia magis exercitium oecumenismi spectant.
— Haec omnia potius exponunt principia, modo utique aliquatenus
concretiore. «Mathematica» distinctio inter expositionem prin¬
cipiorum et explicationem exercitii fieri nequit.
— Pag. 9, lin. 7-8 deleantur verba « omnes Christiani, in una Eucha¬
ristiae celebratione ». Haec verba, ambigua et non necessaria in
contextu, difficultates creant apostolatui conversionis.
— Hic non agitur de opere conversionis, sed de opere oecumenico,
ad quod describendum illa verba omnino requiruntur. Praeterea
non apparet difficultas pro opere conversionis.
—- Pag. 9, lin. 9-10 idea verbis «quamque ... credimus» expressa
alio modo reddenda est. Verbum « credimus » hic alium sensum
habet ac pag. 8, lin. 2, ubi idem verbum significat «putamus».
— Verbum «credere» pag. 9, lin. 10 fidem sensu stricto theo¬
logico indicat, pag. 8, lin. 2 iudicium e fide proveniens, quod
plus est quam «putare». Nulla ergo ratio apparet mutandi
textum.
— Pag. 9, lin. 12-14 gratis asseritur nullam esse oppositionem inter
actionem oecumenicam et apostolatum reconciliationis. Contra¬
rium probari videtur facto diminutionis conversionis protestan-
tium et augmenti propagandae protestanticae ex die, qua de
oecumenismo sermo fit.
— Ratio indicata non probat. Cum motus oecumenicus secundum
iudicium ipsius auctoritatis Ecclesiae gratiae Spiritus Sancti tri¬
buendum sit, ex natura sua nequit opponi alteri operi gratia
inspirato.
— Pag. 9, lin. 12-16 omittatur tota pericopa vel reformetur.
Rationes: a) Obiectum decreti non sunt conversiones indivi-
duales.
b) Problema paucis his verbis nequit solvi.
c ) Discrepantia inter conceptum « apostolatus » (lin. 13) et
expressionem «desiderant» (lin. 15).
d) Legitimitas conversionum constat ex Declaratione «De
libertate religiosa». Mentio ergo hic est superflua.
e) Saltem alludendum esset ad gravitatem problematis et ad
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
43
necessitatem mutuae fiduciae inter Ecclesias. Explicite respuendus [39]
esset proselytismus (5 Patres).
R. — Cf. responsum ad n. 21.
19 — Pag. 9, lin. 12-16 substituatur pericopa textu sequenti: «Iam
ex hucusque dictis patet distinctionem essentialem existere inter
actionem oecumenicam et opus reconciliationis indi vidualis. Dum
nempe hoc respicit singulos, qui secundum dictamen conscientiae
suae in Ecclesiam catholicam ingredi desiderant et ad hunc in¬
gressum debito modo praeparandi sunt, actio oecumenica unionem
Ecclesiarum et communitatum ut talium intendit, quae quidem
non nisi renovatione omnium a Deo sperari potest. Cum tamen
utrumque opus sit a Spiritu Sancto inspiratum, nulla inter ea
adest oppositio, et difficultates superari queunt, si omnis species
proselytismi vitatur et mutua fiducia inter Ecclesias et Commu¬
nitates fovetur ».
Rationes: a) Obiectum decreti postulat, ut distinctio oecu-
menismi ab opere conversionum in phrasi principali affirmetur.
b) Formula proposita melius arcet periculum interpretandi
oecumenismum catholicum tamquam novam «tacticam » conver¬
tendi alios christianos.
c) Vox « opus » (loco « apostolatus ») melius concordat cum
verbo «desiderant» (lin. 15).
d) Excludendus est proselytismus (2 Patres).
R. — Eis quae hic recte observantur satisfieri videtur nova formula
ad n. 21 proposita, quam Secretariatus praefert.
20 — Pag. 9, lin. 12-16 textus hac formula substituatur: «Haec actio
oecumenica, quamvis sit ab eo distincta, non debet opponi apo-
stolatui reconciliationis ac praeparationis eorum singulorum, qui
ex dono gratiae ad plenitudinem veritatis et vitae in Ecclesia
catholica datam accedunt».
Ratio: Ne quasi excusari videatur opus reconciliationis, et ut
operatio Spiritus Sancti in vocatione ad Ecclesiam catholicam ut
principalis exhibeatur.
R. — Satis provisum videtur mutatione textus ad n. 21 proposita.
21 — Pag. 9, lin. 12-16 textus hac formula substituatur: «Patet autem
opus reconciliationis ac praeparationis eorum singulorum, qui ple¬
nam communionem catholicam desiderant, ab oecumenico incepto
natura sua distingui; nulla tamen adest oppositio, cum utrumque
ex actione Spiritus Sancti procedat».
Rationes: a) Vox « apostolatus » reservanda est evangelisa-
44
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[40] tioni non-christianorum; dhristianis adhibita «proselytismum »
sapit, praesertim in auribus non-catholicorum.
b) Primum sermo fiat de opere conversionis, ne actio oecu-
menica catholicorum pro fine habere videatur opus conversionum.
c) Cum christiani acatholici non sint simpliciter extra Ec¬
clesiam catholicam, nequeunt proprie dici «in Ecclesiam catho¬
licam ingredi» (lin. 14-15).
d) Verbum «inspiratum » hic non est expressio accurata.
e) Logicum esset, prius loqui de distinctione utriusque ope¬
ris postea de non-oppositione.
/) «autem» pro «igitur» (lin. 12) dicendum est propter
contextum praecedentem, «incepto» pro «actionem» (lin. 13),
ut «actio » Spiritui Sancto reservetur.
R. — Cum sensus a decreto intentus propter rationes supra indicatas
hac nova formula melius exprimatur, a Secretariatu Concilio ap¬
probanda proponitur.
22 — Pag. 9, lin. 14-15 loco « qui in Ecclesiam catholicam ingredi de¬
siderant » dicatur « qui unitati Ecclesiae Catholicae redintegrari
desiderant».
Ratio : Propter rationes oecumenicas evitandus est conceptus
«ingressus », qui « egressum » supponit.
R. — Huic iustae animadversioni provisum est mutatione textus se¬
cundum «Modum» 21 proposita.
[41] 23 — Pag. 9, lin. 15-16 loco «opus a Spiritu Sancto inspiratum» dica¬
tur « opus gratiae Spiritus Sancti tribuendum ».
Ratio: « Inspiratum » hic est expressio minus apta (7 Patres).
R. — Rectae huic observationi formula secundum «Modum» 21 pro¬
posita satisfit.
24 — Pag. 9, lin. 16 post «inspiratum» addatur «Praeterea, Ecclesia
catholica stricte tenetur ad mandatum Domini (Mc. 16, 15) adim¬
plendum, praedicandi scilicet Evangelium omni creaturae seu
omnibus hominibus ».
Ratio: Ecclesia catholica tenetur ad activam diffusionem
Evangelii etiam inter eos, qui illud partialiter tantum cognoscunt.
Praeterea, «passivitas » in apostolatu erga alios christianos di-
minutionem conversionum ad Ecclesiam catholicam efficit
(96 Patres).
R. — Verba Domini Mc. 16, 15 de iis agunt, qui Evangelium nondum
audierunt et nondum baptizati sunt. Haec verba adhibendo in
textu nostro christianos baptizatos paginis aequipararemus, quod
falsum et funestum esset. Diffusio Evangelii inter non-christianos
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
45
secundum mandatum Domini praecise eo maxime adiuvatur, [41]
quod cum aliis christianis conversamur eo modo, qui hoc decreto
describitur.
25 — Pag. 9, lin. 15 post « desiderant» addatur «imo et eisdem Evan-
gelii praedicationem iuxta mandatum Domini» (Mt. 28, 19;
Mc. 16, 15).
R. — Cf. responsum ad n. 24.
26 — Pag. 9, lin. 17-19 apto loco addatur «ubi pluralitas confessionum
adest».
Ratio: Quae lin. 17-19 dicuntur carent sensu, ubi societas
non est pluralistica.
R. — Ubique catholici ad unitatem inter cbristianos fovendam coope¬
rari possunt, saltem orando. Per se patet, non omnia, quae in
decreto commendantur, ab omnibus fieri posse.
27 — Pag. 9, lin. 17 loco «aliis» dicatur «fratribus seiunctis».
Ratio: Ut clarius eluceat, de quibusnam « aliis » agatur.
R. — Mutatio secundum rectam hanc observationem proponitur.
28 — Pag. 9, lin. 18 post «Ecclesiae» addatur «cum debita scientia
et prudentia ».
R. — Necessitas peritiae et prudentiae in aliis locis textus satis in- [42]
culcatur.
29 — Pag. 9, lin. 18 loco «communicando» dicatur «fraterne et pru¬
denter colloquendo », claritatis causa et ut praecaveatur pericu¬
lum falsae interpretationis et abusus.
R. — De sensu expressionis in textu vix dubium esse potest. Cautelae
pluries in textu exprimuntur.
30 — Pag. 9, lin. 18 clarius dicendum esset, quid significet «de rebus
Ecclesiae cum illis communicando ». Si de rebus fidei agitur, re¬
quiritur vigilantia Pastorum, si de communicatione in sacris, a
fortiori fideles non sunt liberi.
R. — De communicatione in sacris agitur pag. 15, lin. 29-36. Vi¬
gilantia Pastorum in textu sufficienter inculcatur.
31 — Pag. 9, lin. 19 post «gressus» addatur «ubi oporteat». Non
ubique prudens et efficax erit.
R. — Cum res per se intelligatur, additio non videtur necessaria.
32 — Pag. 9, lin. 24 loco «instrumentis» dicatur «mediis ».
Ratio: Vox « instrumenta » vel est terminus technicus schola¬
sticus vel innuit aliquid mechanicum (2 Patres).
R. — Cum revera vox « media » aptior hic sit, mutatio textus Concilio
proponitur.
46
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[42]
33 — Pag. 9, lin. 25, post «vivunt» addatur «vel ecclesiastica insti¬
tuta non semper conflantur neque agunt pleno spiritu evangelico ».
Ratio: Praeter vitam fidelium secundum verba Ioannis XXIII
reformatio disciplinae et legum ecclesiasticarum requiritur (2 Pa-
tres).
R. — Recte argumentantur obicientes; sed de bis sermo est in Capite II,
n. 6, pag. 14.
[43]
34 — Pag. 9 , lin. 27, loco «perfectionem» dicatur «sanctitatem». Ita
terminologiae constitutionis «De Ecclesia» magis consonat.
R. — In textu nostro vox «perfectionem» non videtur esse incon¬
veniens.
35 — Pag. 9, lin. 28-31 post « eniti ut» dicatur: «humilitatem et mor¬
tificationem Iesu in corporibus suis portantes (cf. 2 Cor. 4, 10 ),
de die in diem mundentur et renoventur, ne puram Ecclesiae
faciem in hominum conspectu obscurent, quam Christus sanctifi-
cavit et exhibuit sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem macu¬
lam aut rugam» (cf. Eph. 5, 26-27).
Ratio : Ut vitetur quaestio disputata, utrum Ecclesia ipsa
dici possit proprie peccatrix et mundanda (8 Patres).
R. — Etiam textus schematis non dicit Ecclesiam ipsam esse peccatri¬
cem. Sanctificatione membrorum autem purior Ecclesia fieri dici
potest.
36 — Pag. 9, lin. 30 loco «donec» dicatur «ut splendidius».
Ratio: Ecclesia in se est semper sancta, sed facies eius splen¬
didior fieri potest sanctificatione membrorum.
R. — Sanctitas permanens textu schematis non negatur.
37 — Pag. 9, lin. 32 post «necessariis» addatur «iis scilicet quae a
magisterio sive solemni sive ordinario docentur aut ab auctoritate
legitima ecclesiastica praecipiuntur».
R. — Additio proposita non apparet necessaria.
38 — Pag. 9, lin. 34-35 omittantur verba «immo et theologica veritatis
revelatae elaboratione ».
Ratio : Periculum pro veritate revelata, si talis libertas con¬
ceditur (5 Patres).
R. — Non affirmatur illimitata libertas, sed «debita».
39 — Pag. 9 , lin. 35, loco «elaboratione» dicatur «enucleatione»,
quod melius sonat.
R. — Verbum «elaboratione » non videtur inconveniens.
40 — Pag. 9, lin. 38 omittatur «cum gaudio».
Ratio: Repetitio nimia (cf. pag. 5, lin. 24; pag. 10, lin. 13).
R. — Expressiones repetitae in textu satis ab invicem distant.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
47
41 — Pag. 9, lin. 39 post «christiana» addatur «in quantum». [43]
R. — Non apparet ratio mutandi textum.
42 — Pag. 9, lin. 39 omittantur verba « a communi patrimonio pro-
manantia ».
R. — Non apparet ratio omissionis.
43 — Pag. 10, lin. 6 , deleatur « semper ». [44]
R. — Non elucet ratio omissionis.
44 — Pag. 10 , lin. 9-10 post « propriam in iis filiis » dicatur « et omni¬
bus suis discipulis aequali modo commendatam in filiis ».
Ratio : Inculcanda est necessitas omnibus christianis impo¬
sita, ut de catholicitate Ecclesiae participent.
R. — Necessitas illa ex variis partibus textus satis elucet.
45 — Pag. 10, lin. 9-10 phrasis obscura est.
R. — Consideranti principia in capite exposita affirmatio haec satis
clara videtur.
46 — Pag. 10, lin. 15 post «sollerter» addatur «iuxta programma
actionis oecumenicae intraque eius limites, a conferentia episco¬
pali in unaquaque regione confectum et approbatum» (1 Pater).
R. — Additio non videtur necessaria, cum potius spectet ad Directo¬
rium oecumenicum.
47 — Pag. 10 , lin. 16 post « dirigatur. » addatur « Ipsi tamen Episcopi,
ad tutamentum genuinae Ecclesiae Catholicae doctrinae, caveant
ne confusio nascatur in mentibus simplicium hominum, qui cre¬
dere possint omnem ecclesiam esse veram» (1 Pater).
R. — Talia particularia in documento conciliari non sunt necessaria.
3 - EMENDATIONES ADMISSAE [45]
secundum Modos a Patribus introductos
N. 1
1 — Pag. 5, lin. 14-16: « ...motus, Spiritus Sancti fovente gratia, exor¬
tus est ad omnium christianorum unitatem restaurandam».
N. 2
2 — Pag. 6, lin. 4-5: «Qui antequam seipsum ... Patrem pro creden¬
tibus oravit, dicens... ».
3 — Pag. 6, lin. 12-13: «...Dominus lesus Spiritum promissum ef¬
fundit, per quem Novi Foederis populum...».
48
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[45] 4 — Pag. fin. ig. «Omnes enim vos unus estis in Christo lesu».
5 — Pag. 6, lin. 21: «Ille divisiones gratiarum et ministrationum
operatur,...».
6 — Pag. 6, lin. 27-30: «Inter eos Petrum elegit ... atque post suae
dilectionis professionem, universas oves...».
7 — Pag. 6, lin. 33 - pag. 7, lin. 4: «Iesus Christus per Apostolorum
eorumque successorum, nempe episcoporum cum Petri successore
capite, fidelem Evangelii praedicationem sacramentorumque admi-
nistrationem, et per gubernationem in dilectione, Spiritu Sancto
operante, populum suum crescere vult eiusque communionem per¬
ficit in unitate: in confessione unius fidei, in divini cultus com¬
muni celebratione, necnon in familiae Dei fraterna concordia».
N. 3
8 — Pag. 7, lin. 22-28: «Profecto, ob discrepantias variis modis vi¬
gentes inter eos et Ecclesiam catholicam tum in re doctrinali et
quandoque etiam disciplinari tum circa structuram Ecclesiae, ple¬
nae ecclesiasticae communioni opponuntur impedimenta non pau¬
ca, quandoque graviora, ad quae superanda tendit motus oecume-
nicus. Nihilominus, iustificati ex fide in baptismate, Christo in¬
corporantur, ideoque...».
9 — Pag. 8, lin. 14: «...unum Christi corpus in terris...».
10 — Pag. 8, lin. 15-18: « Qui populus, durante sua terrestri peregrina¬
tione, quamvis peccato obnoxius remaneat, in Christo (...) crescit
et a Deo, secundum Eius arcana consilia, suaviter ducitur, ... ».
[46] N. 4
11 — Pag. 9, lin. 12-16: «Patet autem opus praeparationis ac reconci¬
liationis eorum singulorum qui plenam communionem catholicam
desiderant, ab oecumenico incepto natura sua distingui; nulla
tamen adest oppositio, cum utrumque ex actione Spiritus Sancti
procedat».
12 — Pag. 9, lin. 17: «Fideles catholici in actione oecumenica sine
dubio de fratribus seiunctis solliciti sint oportet, ...».
13 — Pag. 9, lin. 24: cf. pag. 49.
QUAESITUM
An placeat expensio facta a Secretariatu circa modos Prooemium et
Caput primum Schematis Decreti de Oecumenismo spectantes.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
49
Secretarius generalis'. Nunc, antequam disceptatio in hac congrega¬
tione incipiat, propono vobis, Patres venerabiles, suffragationem circa
modos respicientes prooemium et cap. I schematis de Oecumenismo,
scilicet « de catholicis Oecumenismi principiis ». Lego tantum vobis
emendationes admissas secundum Modos a Patribus introductos; videa¬
tis pag. 45: ... [cf. pag. 47-48].
Et nunc videatis, Patres: hic omissus est modus, qui est 13. Qui
tamen modus relatus est in pag. 42, n. 32. Sed ego lego vobis:
Pag. 9, lin. 24 (si vultis, potestis scribere): «...omnibus mediis
(antea dicebatur: instrumentis) gratiae ditata... ».
Hi sunt modi admissi, et expensio aliorum modorum fit in fasciculo,
cui certe studuistis, Patres venerabiles.
Porro quaeritur a vobis: «An placeat expensio facta a secretariatu
circa modos prooemium et cap. I schematis decreti de Oecumenismo
spectantes». Responsio, uti patet, duplex tantum esse potest: placet
et non placet.
Attendatis parumper, Patres. Quoad librum distribuendum hodie:
ille distribuitur Patribus nominatim, i. e. in unoquoque fasciculo est
nomen Patris. Quapropter hi Patres, qui sunt absentes hodie, poterunt
habere in nostra secretaria, vel melius in officio mechanographico. Unus¬
quisque suum exemplar habebit cum nomine inscripto.
Observatores egregii habebunt hunc librum, per secretariatum ad
unionem christianorum fovendam. Auditores habebunt per ipsorum
Adsessorem. Rev.mi Parochi in nostra secretaria, nempe apud S. Mar-
tham, possunt ipsi accipere suum librum. Periti vero possunt hoc opus
accipere in Bibliotheca Vaticana, exhibita tessera personali periti.
Gratias.
Moderator : Incipiet nunc discussio. Loquatur ut primus S. B. Ma¬
ximus IV, patr. Antiochenus et Totius Orientis, Alexandriae et Hie-
rosolymae Melchitarum, et ad microphonium accedat exc.mus D. Fran-
ciscus Hengsbach, ep. Essendiensis in Germania [ pausa].
Rogatur ut statim loquatur exc.mus D. Franciscus Hengsbach
[ pausa].
Optime! Loquatur Sua beat. Maximus IV.
50
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
PATRUM ORATIONES
(i de Ecclesia in mundo huius temporis, cap. IV, n. 25)
1
Beat.mus P. D. MAXIMUS IV SAIGH
Patriarcha Antiochenus Melchitarum
Venerables Peres,
Une menaee de destruction plane sur Phumanite: c’est Parmement
nucleaire. Et cette menaee augmente de jour en jour par le nombre
croissant des detenteurs de cet engin infernal.
Tres hrievement et 1 sans entrer dans des considerations physiques
et scientifiques qui nous depassent, et qu’on ne peut developper ici,
nous croyons devoir elever la voix, car nous nous sentons oppresse.
Un cri d’alarme jaillit spontanement de notre cceur, cri d’angoisse,
j’allais dire davantage, de desespoir... Et nous vous prions de faire
tout ce qui est en notre pouvoir, de quelqu’effet qu’il puisse etre, pour
conjurer pareil malheur.
L’intervention de deux mille eveques repartis dans le monde entier
en faveur de la paix peut etre capable de changer le cours de Phistoire
et de defendre le sort de Phumanite.
On parle de juste guerre. Quelle raison suffisante peut-elle legiti-
mer, en saine morale, une destruction qui constitue un ... 2 cataclysme
mondial? Peut-on aneantir une civilisation et des peuples sous pretexte
de les defendre? Et si les hommes doivent disparaitre d’un instant a
Pautre, a quoi bon, et pour qui cette pastorale que nous edifions si labo-
rieusement depuis Pannonce de Vatican II?
La conception traditionnelle de la juste guerre dans le temps actuel
ne doit-elle pas etre vecue et repensee a la lumiere des temps presents?
La souverainete nationale ne doit-elle pas avoir des limites? Et la
communaute bumaine peut-elle etre completement ignoree?
Venerables Freres, Phumanite entiere nous regarde haletante, avec
des yeux hagards, pour voir ce que nous allons faire. Nous ne pouvons
pas nous taire pour des considerations de quelque nature qu’elles soient.
Gardiens fideles de 1’ame de nos peuples, nous avons encore des de-
voirs a Pegard de leur vie terrestre. Nous devons parier, parier hardi-
ment, parier courageusement, comme Jean-Baptiste devant Herode,
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
51
comme Ambroise elevant Theodose, pour condamner l’usage des 3 en-
gins infernaux.
Notre Saint Pere Jean XXIII, de sante memoire, Pa fait dans son
encyclique Vacem in terris, le Schema que nous etudions, de Ecclesia
in mundo huius temporis, le fait aussi d’une maniere claire, quoique
quelque peu platonique. ... 4 Cela ne suffit pas. II nous faut de la part
de ce Concile une declaration Urbi et Orbi, declaration claire, nette et
precise.
Cette reprobation radicale de la part de PEglise peut faire boule
de neige, car toute verite contient une force de penetration et d’expan-
sion dans les ames. D’autres autorites civiles ou religieuses pourront
suivre notre exemple. Un soulevement mondial d’opinion pourrait
obliger les dirigeants emmures dans leur conception nationale a plus
de reflexion. Des sanctions de differente nature pourraient etre envi-
sagees. Mais toujours est-il que nous ne pouvons pas nous taire sous
peine de decevoir le monde, de decevoir ce qu’il y a de plus noble en
nous-meme, et de rendre notre ministere infructueux aupres des peuples.
Pour Pamour du Christ, ami des hommes et roi de la paix, nous
vous prions et supplions de faire une condamnation solennelle et ener-'
gique de toute guerre nucleaire, chimique et bacteriologique. Que ce
saint Concile adresse un message au monde, a Pexemple de celui par
lequel debuterent nos travaux conciliaires, pour condamner en principe
toute guerre nucleaire sous toutes ses formes et pour demander que les
milliards economises par le desarmement soient employes au soulage-
ment d’une pauvre humanite, dont les deux tiers ne mangent pas a
leur faim, et qui a besoin de tout.
Venerables Peres, PHistoire depuis deux mille ans n’a cesse de
voir dans Peveque « le defenseur de la Cite ». Plus que jamais, le
monde a besoin aujourd’hui de ces defenseurs desinteresses et coura-
geux. Montrons que nous sommes ces defenseurs. Ne decevons pas le
monde qui nous regarde. II attend que PEglise reste toujours colonne
de force et de verite. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 vrai. 3 de ces. 4 Mais.
52
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
2
Exc.mus P. D. FRANCISGUS HENGSBACH
Episcopus Essendiensis
Venerabiles Patres, Fratres, Sorores,
Loquor etiam nomine plus quam 70 Patrum ex variis nationibus.
In hoc numero «de pace firmanda » optima quaedam enuntiantur
principia. Magna ex parte desumuntur ex allocutionibus Pii XII et ex
Litt. Enc. Pacem in terris Ioannis XXIII. Haec principia ab utroque
Papa magna cum claritate, circumspectione et discretione proponuntur,
praesertim ea quae de limitibus belli defensi vi dicuntur. Opto, ut etiam
modus dicendi in textu conciliari quam diligentissime sequatur verba
Summorum Pontificum, attentis tamen iis aspectibus psychologicis, de
quibus locutus est heri card. Alfrink.
Practice tamen de his principiis nihil continetur in nostro schemate,
quod non iam alia occasione a magisterio universali Ecclesiae proposi¬
tum est. Nonne ulterius progredi possumus?
Agimus de dialogo cum mundo. In nullo tamen campo magis neces¬
sarium videtur hodie, ut omnes possibilitates dialogi vere exhauriantur
quam in eis, quae ad pacem firmandam pertinent. Colloquia, quae hodie
de bello vitando vel de pace firmanda fiunt, generatim una ex sequen¬
tibus difficultatibus laborant:
Aut fiunt a personis, quae de bello et pace non habent communia
principia fundamentalia. Hic dialogus efficax immediate de pace non
esse potest.
Aut fiunt permixtim a viris competentibus et incompetentibus, quos
solum vehemens desiderium pacis unit. Hic dialogus caret ultima mutua
confidentia et proin vix fructus affert.
Aut fiunt a politicis et militaribus viris, in quibus tamen aspectus
politicus vel militaris ita praevalet, ut, quamvis saepe viri cum sensu
summo responsabilitatis subiectivae sint, ad efficaces progressus non
perveniant. Sunt vere in his rebus periti, qui nobis dicunt: Si ad peri¬
tiam politicam et militarem non accedit elementum morale — et qui¬
dem non sensus moralis, sed doctrina moralis distincta et his quaestio¬
nibus politicis, militaribus et productionis armorum vere applicata —,
tunc sequentibus decenniis valde improbabile est, evitare bella nu¬
clearia. Ab hoc ergo dialogo probabiliter sors futura totius generis hu¬
mani pendet.
Quaenam forma dialogi proponi potest?
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
53
1. Convenire deberent ii christiani, qui nostra principia sequuntur
et simul in his rebus versatissimi sunt, cum aliis viris peritissimis in
rebus politicis, militaribus et affinibus, ut deliberent, quinam gressus
proximi ad pacem firmandam in campo politico, militari, scientifico et
technico concrete possibiles sint, tam pro auctoritatibus quam pro aliis
institutionibus, coetibus et personis. Tales dialogi, saltem in campo
nationali, iam habentur apud non-catholicos, et quidem cum bono
fructu.
Subscribo eis, quae heri dixit exc.mus D. Ancel. Sed organisatio
communitatis populorum efficacior est finis remotus. Finis proximus est
solutio huius quaestionis: Quomodo evitamus catastrophem belli in
proximis annis, antequam communitas gentium perfectior evaserit?
Nonne posset iam hodie communitas gentium, qualis hodie existit, in¬
stituere aliquod opus promovendi populos minus evolutos ita, ut sum¬
mae huic fini applicatae iam non possint adhiberi productioni novorum
armorum? Nulla alia via est pericula belli eliminandi, quam coactio¬
nes a populis libere sibi ipsis impositae.
2 . In supradictis colloquiis participent praeter catholicos praeser¬
tim alii christiani, qui nobiscum in essentialibus principiis consentiunt.
Haec cooperatio necessaria est, ut possibilitates et experientia unius com¬
munitatis experientiam et possibilitates alterius compleant.
3. Initiativa ad tales conventus, quae ab auctoritatibus Ecclesiae
promoveri deberet, sit apud ipsos competentes. Haec methodus ideo
suadendus est, quia successus talium dialogorum pendet ab eo, quod
omnes participantes maximam confidentiam habeant ad invicem. Agi¬
tur non raro de rebus secretissimis, quae summam discretionem postu¬
lant. Ea, quae in his dialogis elaborantur, dein aptis modis communi¬
centur cum eis, a quibus imprimis promotio pacis pendet.
Propono igitur, ut praeter ea, quae in n. 25 dicuntur, invitatio
fiat ad tales dialogos instituendos et declaretur promptitudo Ecclesiae
ad eos promovendos et in eis participandi. Dixi. Gratias.
[.Subscripserunt etiarn\ J. Angerhausen; J. Hoffner, ep. Monasteriensis; H.
Baaken, ep. tit. Gordensis; H. Tenhumberg, ep. aux. Monasteriensis; A. Kempf,
ep. aux. Herbopolit.; J. Stangl, ep. Herbopolit.; J. Pohlschneider, ep. Aquisgra-
nen.; J. Riith, vic. ap. Trondheim; Eug. de Araujo Sales, adm. ap. Natalensis et
S. Salvatoris in Brasilia; Jose, arch. Fortalexensis; J. Bezerra Coutinho, ep. Estan-
cia; N. Monte, ep. aux. Aracaju; J. Batista Pereira, ep. Guaxupe; Fernando, arch.
Goiania; B. Bueno Miele, ep. tit. Bararitan., aux. Campinensis; Paulus, ep.; Milton
Pereira, ep. aux. Belem; A. Niehues, ep. tit. Eurea di Epiro; J. Gazza, ep. tit.
Circesio; G. Warmeling, ep. Joinville; M. Tavares de Araujo, ep. Caico; V. de
Araujo Matos, ep. Crato; J. Terceiro de Souza, ep. Penedo; R. de Castro e Silva,
54
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
ep. aux. Fortaleza; David Picao, eoad. Santos; J. Lamartine Soares, ep. tit. Fus-
sula; J. M. Pires, ep. Arassuai; J. V. Tavora, arch. Aracaju; H. Pessao Camara,
arch. Olinda e Recife; A. Ramos, arch. Belem; C. J. C. Isnard, ep. Novo Friburgo;
A. Hypolito, aux. Bahia; F. Zayek, aux. maronit. Brasilia; Climerius, ep. Victo-
riensis de Conquista; J. Hoffmann, ep. Frederico Westphalen; Luis Sartori, ep.
Santa Maria; Claudio Colling, ep. Passo Fundo; A. Petro, ep. Uruguaiana; M. Pe-
reira, ep. Campina Grande; J. J. de Mota, arch. S. Luis; A. Fragoso, ep. Crateus;
A. Lima dos Santos, ep. Ilheus; J. de Lange, ep. praei. Tefe; A. Carvalho, ep. Ca-
ruaru; S. de Aguiar, ep. Pesqueira; J. de Costa, ep. Caetite; A. Brandao Vilela,
arch. Teresina; A. Silveira de Mello, praei. Diamantino; B. Zorzi, ep. Caxias;
G. F. Reis, ep. Leopoldina; J. Alves Trindade, ep. Montes Claros; A. Melillo, ep.
Piracicaba; B. da Silva Neto, adm. ap. Luz; Orlando, arch. Cuiaba; Fr. Borja do
Amoral, ep. Taubate; Z. Rolim de Moura, ep. Cajazeiras; F. Austregesilo de Mes-
quita, ep. Afagados da Xnzageira; J. D’Angelo Neto, arch. Pouso Alegre; F. Filipiak,
ep. Jacarezinho; J. de Sousa Lima, arch. Manaus; Jose Mauro, ep. Iguatu; J. Dalvit,
ep. Sao Mateus; D. Ribeiro Guedes, ep. Sao Joao dei Rei; J. Thurler, ep. tit.
Capitoliade; M. Lisboa, ep. Nazare; D. Parodi, ep. tit. Centenaria; E. L. Kunz,
ep. tit. Tolemaide di Fenicia; V. Scherer, arch. Porto Alegre; L. Jager, arch. Pader-
born; E. Necsey, ep. tit. Veliciensis; A. Lazik, ep, tit. Appia; P. Hnilica, ep. tit.
Rusado; F. Tomasek, ep. tit. Buto.
3
Exc.mus P. D. PHILIPPUS MATTHAEUS HANNAN
Episcopus tit. Hieropolitanus, aux. Vashingtonensis
Venerabiles Patres, adstantes praeclarissimae et praeclarissimi,
Par. 25 debet rescribi et corrigi, ut omnibus manifesto pateat di¬
stinctio inter ea quae quidem Ecclesia expetit ad securitatem pacemque
tuendam et ea quae moralis theologia eiusdem Ecclesiae requirit ad
iustum bellum gerendum. Si vero de moralitate belli instituitur quae¬
stio, tunc opus est ut ea ab iis pertractetur qui sint peritissimi scientiae
theologiae moralis, quique noverint vel consulto inquirant quae attinent
ad nostrae aetatis arma, praesertim nuclearia. Toto corde desideramus
pacem, sed pacem cum iustitia et plena libertate. Certo certius, bellum
semper res odiosa est, attamen praecise dicamus quid prohibendum esse
in bello gerendo iis qui libertatem iuste et laudabiliter defendant.
In multis adhaereo verbis em.mi card. Alfrink et in genere etiam
exc.mi D. Hengsbach. Sed vellem pauca addere}
Haec sane in memorata paragrapho reprehendenda videntur:
1 . In sectione I, prima sententia silentio praeterit id quod prae¬
cipuum est fundamentum pacis, scii, iustitia. « Opus iustitiae pax » ... 2
2 . In eadem sectione I, haec altera sententia legitur, quae non
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
55
recta videtur: «Ideo diiudicanda sunt ut paci contraria omnia quae
infauste dividunt potius quam uniunt... ». Ita vere emendanda est:
« Ideo diiudicanda sunt ut paci contraria omnia iniusta vel mala... etc. ».
Causa enim divisionum iniustitia est.
3. In sectione II, gravis error facti quod attinet ad nuclearia arma,
et falso inde conclusio, inducitur. In secunda sententia huius sectionis
ita enim legitur: « usus tamen armorum, praesertim nuclearium, quo¬
rum effectus maiores sunt quam qui aestimari possint ac proinde ab
hominibus rationabiliter temperari nequeunt, excedit omnem iustam
proportionem ac propterea scelestissimus coram Deo et hominibus iudi-
candus est ». Sed non recte affirmatur, quia non desunt hodie nuclearia
arma quorum vis destructiva angusto limite circumscribitur. Sunt quae¬
dam id genus arma mobilia. Ut apparet, nisi vis delendi horum armo¬
rum esset valde circumscripta, iidem milites mortem non effugerent
ex effectibus explosionis. Tenuiora arma quae nunc adhibentur ictum
inferre possunt spatio inter tria et quinque « kilometri » et eorum mis¬
sile vim dirumpendi possidet quae attingit 40 « tonnellate » ... 3 ex-
plosivi ... 4
Quamvis omnia huius generis arma, etiam quae parva sint, grave
damnum inferant, non potest tamen dici ut in citato textu legimus:
« effectus maiores sunt quam qui aestimari possint ». Nam eorum effec¬
tus sunt intra certos limites sat praefiniti et ideo omnino praevideri
possunt. Insuper, licitum sit his armis cum effectu limitato uti contra
obiecta militaria in bello iusto iuxta principia theologica.
Tota paragrapbus igitur ignorare videtur communem doctrinam Ec¬
clesiae eiusque normas quae iusto bello gerendo applicari debent.
4. Videretur etiam innui, tali paragrapbo, omnes nationes pariter
neglexisse munus consulendi paci communi universali. Id vero iniuste
asseritur et plures offendit nationes et moderatores qui haud parvam
impenderunt curam ad pacem procurandam et tuendam. Sed id prae¬
sertim iniuriosum est nationibus quae nunc incursiones militares pa¬
tiuntur. Omnes populi probe sciunt unde hae aggressiones oriantur. ... 5
Quaestio maximi momenti, hodie et pro futuro, est evitare bellum
et defendere libertatem, tum nationis tum personae. Ut dialogus pro¬
sequatur cum atheisticis militantibus oportet nos gaudere libertate plena
et actuosa. ... 6 Nullus dialogus possibilis est si in servitutem cadimus.
Quia Ubertas est fundamentum humanae vitae, ii qui libertatem defen¬
dunt laudandi suntf 1 Ergo, cum hoc schema agat de rebus practicis,
debet verbum saltem dicere de libertate defendenda et in laudem eo¬
rum qui libertatem defendunt, etiam eorum qui vitam libenter obtule¬
runt ut nos libertate plena 8 filiorum Dei gaudeamus.
56
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Itaque tota paragraphus, mea humili sententia, penitus emendanda
est. Gratias. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 Ignorat igitur prima haec sententia
definitionem pacis quae iam recte tradebatur in par. 2. 3 (80 millia libra¬
rum). 4 TNT. Haec arma praeparantur ut immanes ruinae ex largioribus
nuclearibus instrumentis erumpentes evitentur et ut certo ictu destinata singil-
latim deleri possint. 5 Porro quia libertas est fundamentum humanae vitae,
ii qui libertatem defendunt non reprehendendi sed laudandi sunt. 6 Sed.
7 deest. 8 deest.
4
Exc.mus P. D. ROMANUS ARRIETA VILLALOBOS
Episcopus Pluviensis
Expleta disceptatione cap. IV, verbum facere postulavi circa n. 22,
nomine 70 Vatrum ex 20 nationibus}
Venerabiles Patres,
Ioannes XXIII, sanctae recordationis, Litteris Encyclicis Pacem in
terris coram universo orbe proclamavit oportere ut omnes homines,
nulla distinctione facta neque religionis, neque stirpis, neque coetus
socialis, ad fontem vivificantem culturae accedere valeant.
Sicut benefica pluvia occultum aridumque semen in plantam excre¬
scere facit, ita clamor amantissimi Pastoris Ioannis mirifice fovit spem
latitantem apud tot hominum multitudines, quibus usque ad hodier¬
num diem accessus ad culturam impeditus fuit, sive propter odiosas
discriminationes, sive propter conditiones oeconomico-sociales iniustas,
adeoque indignas societate quae nomine christiano decoratur.
Primarius fons culturae est educatio, eamque impertiri praeexcel-
lens officium est, tum Ecclesiae, quae lumen gentium et magistra po¬
pulorum appellatur, tum etiam Status, qui custos est boni communis.
Ut autem hic fons culturae maiori in dies ac frequentiori numero
hominum pateat, aliquid inter alia ab Ecclesia, aliquid autem a Statu
praestandum est.
1. Quid praestandum est ab Ecclesia? Omnino urget multiplicare
nixus et conamina ut educatio ubique evadat accessibilis, non solum
eis qui pecunia abundant, verum etiam ac praesertim filiis classis mediae
et pauperibus, quandoquidem hi omnes, et longe amplius numerosio¬
res sunt, et praeterea impares qui sibi ipsi providere possint.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
57
Certo certius magnam laudem huius sacri Concilii Oecumenici me¬
rentur illa agmina sacerdotum, religiosorum ac laicorum, qui scholis,
collegiis ac universitatibus iuvenes efformant in principiis Evangelii et
in sana cultura, eosdem simul pro utraque civitate, terrena scii, et caele¬
sti, praeparant.
Verumtamen maiorem adhuc laudem mererentur si tanto labori ad¬
derent splendorem paupertatis evangelicae in aedificiis modestius ex¬
struendis, in vestibus scholaribus — si quae sint — simplificandis, in
minervalibus seu pensionibus minuendis, in bursis studiorum, e con¬
verso, multiplicandis; quo efficeretur ut multi pueri et iuvenes ad bene¬
ficium educationis accederent, qui eandem hactenus quasi a longe, avi¬
ditate numquam satiata, contemplati sunt.
Ut autem haec omnia perfici valeant, multum conferret quod Sta¬
tus suis subsidiis pro cultura promovenda ex aequo adiuvaret omnia
Instituta ad educationem iuventutis destinata, sive statalia sint sive
minus; nam sicut illa subsidia procedunt ex pecunia erogata ab omni¬
bus civibus absque discrimine, ita etiam omnia Instituta quae cives
efformant, per illa subsidia, absque discriminatione adiuvari debent.
2. Quid inter alia praestandum a Statu? Praeter ea quae modo dicta
sunt, potest,adhuc Status efficacissime contribuere ad faciliorem civium
educationem reddendam si praesertim pecuniae adhibitae pro rebus
militaribus drastice vel omnino 2 reducerentur.
Dolendum sane est quod in tot nationibus (praesertim sic dicti
« tertii mundi »), dum magna pars civium fame perit et analphabeti-
smo laborat, Gubernium expendit ingentes summas in alendo magno
exercitu, qui ex una parte adhuc impar est ad ipsam nationem defen¬
dendam, et ex alia impedit quominus iuribus fundamentalioribus ci¬
vium satis fiat ex defectu pecuniae.
Aequius esset — ut videtur — pro militibus magistros, pro armis
libros, pro castris scholas et universitates habere, quae homines ad vias
vitae percurrendas apte praemuniant. Sic profecto factum est in nostra
Patria, Costa Rica, cuius Constitutio vel ipsam existentiam exercitus
prohibet.
Nulla erit veri nominis cultura, dum e conspectu militum homines
discant conflictus solvendos esse vi exitiali armorum, non autem per
recursum ad Amorem — et hoc est Deus iuxta verba S. Ioannis —
qui incarnatus sese immolavit ut homines peccato mortuos vivificaret.
Longa tamen est via ducens usque ad exercituum reductionem vel
eius totalem abolitionem 3 ob infaustam consuetudinem ad honorem le¬
gis elevatam. Attamen ad Ecclesiam pertinet illam viam illuminare, tum
contraponendo bellico Marti, Iesum Christum, Principem Pacis, tum
58
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
docendo mundum, opportune et importune, problemata esse solvenda
non brutali violentia, sed mediante recursu ad organisationes interna-
tionales / ad iustitiam, rationem et veritatem.
Humiliter haec duo ab hoc Sacro Concilio postulo: 1. Ut hortetur
Instituta Religiosa et quotquot erudiendae iuventuti in Ecclesia dant
operam, ut excogitent et quam citius ad praxim redigant media effica-
ciora ad hoc, ut educatio omnibus pateat, praesertim vero iis qui ege¬
state ac paupertate laborant.
2. Velit praeterea Sacrum Concilium benedicere et fovere quoscum¬
que conatus ubilibet factos vel faciendos, eo fine ut pecuniae pro rebus
militaribus adhibitae minuantur, et ingentes summae sic liberatae, pro¬
motioni culturae applicentur: unde eveniet quoad ignorantia cum scien¬
tia, miseria cum prosperitate, mors cum vita, odium cum caritate com¬
mutabitur.
In textu scripto tradito : 1 Loquor nomine 70 Patrum ex 20 nationibus pro¬
venientium. 2 deest. 3 deest. 4 deest.
[Subscripserunt etiani\ A. Ferreira Gomes, ep. Porto; V. Zazpe, ep. Rafaele;
St. Bello, ep. Aleppo cald.; A. Z. Dachtou, arch. IJrmya; J. Bassoul, arch. Homs
melcli.; J. Cheikho; J. M. Dominguez, ep. Matanzas; Adolfo, ep.; I. Larranaga;
L. A. Olano, ep. tit. Lagina; M. Rodriguez Rozas, ep. Pinar dei Rio; M. Sola,
ep. tit. Colofone; E. Boza Masvidal, ep. tit. Vinda; J. Podesta, ep. Avellaneda;
R. Rabban, arch. Kerkiik; G. Ganni, ep. Beirut chald.; A. Quarracino, ep. Nueve
de Julio; C. Cafferata, ep. San Luis in Argentina; Emmanuel, ep. Coria-Caceres;
M. Doumith, ep. Sarba; Adbullah Nujaim, ep. Baalbek maron.; D. A. Hayek,
arch. Aleppo syr.; C. E. Benni, arch. Mossul; F. Ayoub, arch. Alepp. maron.;
A. Rossi, ep. Venado Tuerto; F. Azcarate, aux. La Habana; A. M. Aguirre, ep.
San Isidro in Argentina; A. Schell; I. Sansierra, aux. S. Juan de Cuyo; E. Youa-
kim, ep. Zahleh; J. Maalouf, ep. Baalbek melch.; J. Khoury, arch. Tyr maron.;
H. Capucci, sup. gen. Bas. Alep.; A, Khoraiche, ep. Saida maron.; I. Ziade,
arch. Beirut; E. Pechuan Marin, ep. Cruz dei Eje; E. Angelelli, ep. tit. Listra;
J. M. Medina, ep. tit. Termesso; P. Achkar, arch. Laodicea di Siria; Elias Farah,
ep. Cipro maron.; C. Perez, arch. Salta; E. Principe, aux. Santa Fe; M. Blan-
choud, ep. Rio Cuarto; A. Riesco, aux. Pamplona; E. Pironio, ep. tit. Ceciri;
A. Farah, ep. Tripoli melch.; A. Sana, ep. Akra cald.; G. Esorto, arch. Bahia
Blanca; J. Tawil, arch. tit. Mira melch.; E. Daddi, ep. Mossul chald.; A. Trujillo
Arango, ep. Jerico; R. Gonzalez E., ep. tit. Matrega, aux. Guatemala; H. Lara,
aux. Vera Paz; M. A. Garcia A., ep. Jalapa in Guatemala; L. Tigga, ep. Dumka;
J. Garcia Villas, ep. San Pedro Sula; A. Devoto, ep. Goya; B. Alvarez, ep.
Pereira; J. Carranza, ep. Santa Rosa de Copan; M. Niedhammer; F. Santiago
Benitez, aux. Assuncion; M. Balaguer, ep. tit. Castelli Minoris; J. Serrano, ep.
tit. Ipseli; H. Gad, exarca; A. Sapelak; A. Hornyak, exarch. ap. Anglia; R. Ber-
gamin, ep. Padang.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
59
Secretarius generalis : Patres venerabiles, communico exitum suf¬
fragationis circa modos spectantes ad cap. I schematis de Oecumenismo :
Suffragium dederunt Patres.2.119
Dixerunt placet ... . 2.068
non placet .. 47
placet iuxta modum . 1
Suffragia nulla. 3
Ergo expensio modorum est a congregatione generali probata.
5
Exc.mus P. D. GEORGIUS ANDREAS RECK
Archiepiscopus Liverpolitanus
Venerabiles Fratres,
Textus huius paragraphi 2 in genere placet ... 3 . Attamen faten¬
dum est, ut iam pro aliis schematis partibus dictum est, clarius et fusius
in adnexis quam in ipso textu materiam tractari. Tres animadversiones
proponere velim d
1. Lucide et accurate textus loqui debet praesertim in par. 2 ... 5 , ubi
agitur de armis nuclearibus eorumque usu, ex quibus hac nostra aetate
consequitur ut « populi perpetuo in metu vivant, quasi in eos procella
impendeat, quae quovis temporis momento horrifico impetu commo¬
veri possit ». Procul dubio Concilii est firmiter sustinere doctrinam Ec¬
clesiae et iustitiae naturalis 6 quae docet excidium in bello indiscrimi-
natim factum, in quo occisio innocentium directe petatur et perficiatur,
esse condemnandum et reprobandum 1 ut homicidium in se malum... 8
Textus schematis repetit condemnationem a Pio Papa XII et a
Papa Ioanne XXIII iure meritoque factam ... 9 , armorum quorum ef¬
fectus aestimari temperarique non potest. Magni tamen subiciam esse
momenti clare ostendere quod haec condemnatio non afficiat omnem usum
armorum nuclearium. Nam exsistere possint obiecta quae in bello iusto
et defensivo legitime peti possint armis nuclearibus etiam immensa po¬
tentia praeditis. E. g., legitima actio defensiva esset aggredi in atmo-
sphaera ulteriore aliquod missile ballisticum vel etiam 10 satellitem; quae
actio, etiam servato moderamine iusto, indigere posset usu armorum
maximae potentiae. Si autem scopus legitimus armorum nuclearium
exsistere revera possit (et mea sententia ita est), Concilium non debet
condemnare possessionem et usum omnium horum armorum tamquam
per se et ex necessitate malum.
60
ACTA CONC, VATICANI II - PERIODUS III
2. Recordandum est responsabilitatem pro usu armorum nuclea¬
rium, et pro omnibus in pace et bello decisionibus, penes esse eos
qui supremam in Statu auctoritatem exerceant. Concilii officium est
manifestare affectum suum et observantiam erga eos qui hoc tantum
onus sustineant. Gubernatorum enim rei publicae officium est protegere
non tantum vitam et res suorum civium, sed etiam magis bona spiri¬
tualia et culturalia, quae sunt populi vel nationis hereditas. Guberna¬
tores quidem graviter obligantur facere quantum possunt ut iustitiam
promoveant bellumque impediant. Hoc facere debent quoad fieri potest
modis pacificis: sed fieri potest ut in quibusdam circumstantiis secura
pax habenda est tantum illo aequilibrio, ut dicitur, terroris, minando
usum armorum nuclearium ut iniusta deterreatur aggressio. Ne faci¬
lius condemnemus illos gubernatores civitatum qui his mediis adhi¬
bitis pacem quamvis labilem retinent in hoc mundo et retinuerunt. Illis
innumeri homines gratias agere debent. Concilium ergo manifestet se
non postulare a gubernatoribus rerum publicarum ut decernant sic
dictam unilateralem dimissionem armorum nuclearium; solummodo quod
verum et forte proximum sit periculum ne haec arma iniusto et immo-
rali modo adhiberi possint. Alteram praebere maxillam consilium per¬
fectionis est, sed individuis dictum, non gubernatoribus civitatum qui
officio gravi tenentur defendendi cives auctoritati suae commissos.
3. Spero fore ut textus schematis, in linn. 25-35, roboretur. Pri¬
mum et quidem gravissimum officium omnium gubernatorum est stre¬
nue et practice operam dare ut fiat ille ordo inter nationes in quo
bellum tamquam instrumentum consilii omnino proscribatur. Itaque
Concilium iterare debet doctrinam Summi Pontificis 11 Pii XII et Ioan-
nis XXIII de officio gubernatorum laborandi ut fiat dimissio armorum
organica, progressiva et mutuo consensa « ut bellica instrumenta » (ver¬
bis loannis XXIII utor) « ut bellica instrumenta, quae variis civitati¬
bus praesto sunt, hinc inde, per idemque tempus minuantur » ... 12 , ut
sic praebeatur (ut postulavit Pius XII) aequalis incolumitas pro omni¬
bus populis (« lo stabilimento di una eguale sicurezza per tutti i popoli »;
verba Summi Pontificis; intonatio forsan barbarica! 13 ). Concilium for¬
titer asseverare debet ab omnibus hominibus, civibus etiam ac modera¬
toribus , u officium accipiendum esse nitendi ut ordo iustitiae inter na¬
tiones construatur et constituendi media iuridica et administrativa qui¬
bus discordiae inter nationes pacifice solvi possint. Dixi.
In textu scripto tradito : 1 Nomine plurimorum episcoporum Angliae et Cam-
briae loquor. De par. 25 huius schematis sub titulo De pace firmanda, loqui
velim, tres animadversiones faciendo. 2 schematis. 3 Obiective et aequi-
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
61
libriter doctrinam sanam de bello et pace proponit. 4 deest. 5 pag. 31,
linn. 4-10. 6 deest. 7 deest. 8 Schema etiam locum habere debet
in quo referri possit ad doctrinam Pii Papae XII de modis bellandi qui biologicus
et chimicus vocantur, de quibus textus nihil dicit. 9 ( Vacem in terris: A.A.S.,
1963, pag. 286-7). 10 missile. 11 deest. 12 (Pacem in terris :
p. 287). 13 deest. 14 deest.
Secretarius generalis: Iam dixi quoad libellum, quoad opus — me¬
lius — II Vangelo net Concili, Peritos posse accipere illud apud Biblio¬
thecam Vaticanam. Nunc mihi communicant eos posse accipere librum
ab hodierna die usque ad sabbatum, horis ab 16 ad 19.
• 6
Exc.mus P. D. CANDIDUS RADA SENOSIAIN
Episcopus Guarandensis
Venerabiles Patres,
Loquor nomine plus quam 70 Patrum ex variis nationibus.
In nostri schematis conclusione mentio fit de variis interlocutoribus
quibus dirigitur schema, inter quos athei. De atheismo quaedam addere
velim in linea eorum quae prae ceteris ab em.mis DD. Suenens, Alfrink
et Silva Henriquez proposita sunt, sed 1 sub peculiari quodam respectu,
sub respectu nempe libertatis.
De hac libertate 2 enim homo modernus, et in specie humanissimus
atheus, maxime sollicitus est. Atheus modernus videtur magis curare
de sua liberate quam de sua felicitate.
Problema libertatis ponitur igitur in centro dialogi cum mundo.
Quaestio solvenda haec est: utrum et quomodo Ecclesia aspirationibus
libertatis hominis hodierni respondere possit?
Ergo agam: 1. De libertate in hodierno humanismo atheo; 2. De dia¬
logo Ecclesiae cum humanismo atheo.
I. In humanismo atheo positio fundamentalis non est negatio Dei,
sed affirmatio hominis. Ad negationem Dei ideo pervenitur, quod ipse
cum affirmatione hominis coexistere nequit. Homo fit atheus, ut esse
possit humanista.
Fundamentum humanismi athei est proinde affirmatio valoris, digni¬
tatis hominis. Profecto, dignitas diverso modo 3 intelligitur a variis
formis atheismi, sed aspectus eius praecipuus est pro omnibus, in spe¬
cie pro atheismo , 4 libertas. ... s Cum autem libertas sit plenitudo hominis,
62
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
liberatio humanisationem constituit, nempe transitum ab aetate infan¬
tili ad aetatem adultam.
Ad hanc libertatem pertinet reiectio dominationis Dei et Ecclesiae,
quae formam radicalem servitutis repraesentat.
... 6 Atheismus hodiernus est mystica libertatis.
II. De dialogo Ecclesiae cum humanismd atheo. Dialogus autem
non tantum in eo esse potest, quod conceptio atheistica libertatis rei-
ciatur, sed in eo consistere debet, quod ipsa conceptio 7 in novam ditio-
remque visionem libertatis assumatur. Hinc necessitas cuiusdam theo¬
logiae libertatis, qua sensus et aspectus libertatis hominis et christiani
elucidentur.
Hoc loco tantum possibile est indicare quaedam themata ... 8
1. Vocatio hominis sive naturaliter sive praesertim supernaturali-
ter considerati, est «vocatio ad libertatem » ... 9 . In historia salutis
thema libertatis est omnino centrale, sive in antiquo Testamento sive
in novo. Salus enim est liberatio hominis a servitute peccati, Satanae,
mortis ... 10 , eiusque accessus ad libertatem 11 filiorum Dei ,.. 12 , « qua li¬
bertate Christus nos liberavit » ... 13 . Missio Christi in eo essentialiter
est, quod hominem redimat seu liberet ... 14 ; Ecclesia vero, «populus
acquisitionis » ... 15 , est locus libertatis.
2. Profecto, libertas christiana haberi nequit ut absoluta indepen-
dentia, sed ut independentia ab illis omnibus, quae plenitudini vitae et
amoris in homine opponuntur. Israel a servitute Aegypti liberatur ut
ad terram promissionis accedere possit ... 16
3. Liberatio christiana 17 radicaliter attingitur in mysterio paschali
cui homo primo participat ope baptismatis ... 18 ; et consummatur in caelo,
qui est locus supremae libertatis , 19 Existentia autem hominis totiusque
populi Dei, inter libertatem initialem et libertatem finalem transcurrens,
est motus continuus liberationis. Munus autem liberationis 20 tribuendum
est orationi, sacramentis, atque integrae vitae morali ... 21 , quam non ut
servi, sed ut amici et filii christiani ducere debent. Homo enim, qui sine
Christo nihil facere potest, in ipso omnia potest. 22
23
5. Rebus sic stantibus, munus specificum Ecclesiae est quidem li¬
beratio sed non liberatio a servitutibus ordinis profani, v. g. politicis,
socialibus, oeconomicis, etc. Unde ipsa cum nullo motu temporali libe¬
rationis identificati potest. Quae confusio iam temporibus Christi orta
erat, et delusionem populi genuerat: « Nos autem sperabamus quod
ipse redempturus esset Israel» ... 24 «Reddite Caesari quod est Caesa¬
ris, reddite Deo quae sunt Dei ». 25
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
63
Attamen libertas cHristiana exerceri debet in mundo, et quidem ma¬
gna ex parte circa valores profanos ... 26 Hoc autem duo se cum fert-.
a) Quod homo eos valores 27 non prosequatur ut fines omnino
absolutos ... 28 . In « aversione a creaturis » sic intellecta consistit pau¬
pertas spiritus, quae proinde est aspectus libertatis christianae.
b) Libertas christiana requirit 29 ut homo ita valores profanos do-
minetur, ut ipsi ad finem hominis integralem positive conferant; requi¬
rit scii, tales infrastructuras, quibus homo vitam homine dignam du¬
cere possit ... 30 . Unde tota aedificatio civitatis terrenae a christiano per¬
acta intelligenda est ut motus ordinatus ad libertatem filiorum Dei
promovendam.
Concludendo, propono igitur 31 : 1 . Ut in lumine theologiae liber¬
tatis enucleentur vocatio hominis integralis eiusque dimensiones, de
quibus in cap. I; et dignitas personae humanae, 32 cuius tractatio a cap. IV
ad I transferenda videtur.
2. Ut in lumine theologiae libertatis declarentur in cap. II et III
relationes inter munus liberationis 33 Ecclesiae et aliarum institutionum.
■ 3. Ut in cap. IV problemata particularia de civitate terrestri aedi¬
ficanda habeantur etiam ut aspectus liberationis hominis.
Venerabiles Fratres, homines nostri temporis tam profunde suae li¬
bertatis solliciti, illam conceptionem existentiae eligent, quae suam liber¬
tatem melius tueri et exaltare videatur. Praesens schema ad hoc conferat
oportet, ut homines illam libertatem eligant, qua Christus nos libera¬
vit: unde « occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei,
in mensuram aetatis plenitudinis Christi » ... 34 . Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 Quaestio de dignitate personae humanae est summi
momenti sive in se ipsa sive ad dialogum cum mundo hodierno, in specie autem
cum humanismo atheo, instaurandum, ita ut quaerendum sit cur non potius in
cap. I, in contextu scii, vocationis hominis integralis, pertractetur. De hac
quaestione agere velim. 2 deest. 3 diversimode. 4 marxismo.
5 Haec autem in eo est, quod homo sit dominus suiipsius, artifex propriae histo¬
riae et destinationis, verus demiurgus. Porro libertas ut sit authentica, debet esse
totalis, unde speciem cuiusdam asseitatis praebeat. Tamen ipsa nondum revera
totalis est, cum homo multiplicibus servitutibus seu alienationibus subiiciatur: fit
itaque simul ideale ethicum, cui tota vita humana tendere debet, quae proinde
concipienda est ut motus liberationis. 6 Quae cum ita sint, liberatio quam
homo prosequitur, et quae sensum suae exsistentiae constituit, intra limites
terrenos realizari debet. Motus emancipationis terrenus acquirit ita altissimum
valorem humanum, et penetratur afflatu quasi mystico. 7 deest. 8 de
quibus in schemate rationem habendam esse putamus. 9 ( Gal. 4, 26. 31;
1 Cor. 7, 22; 2 Cor. 3, 17). 10 ( Rom. cap. V ss.). 11 «in libertatem
64
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
gloriae». 12 (Rom. 8, 12). 13 (Gal. 4, 31). 14 (Lc. 4, 18).
15 ( 1 Pt. 2, 9). 16 Libertas enim maneret vacua et sterilis, nisi valores
prosequi posset, qui suis aspirationibus plene responderent. 17 christiani.
18 (Rom. 6, 16). 19 resurrectione finali, qua mors in victoria absorbitur
(1 Cor. 15, 53-57). 20 itaque liberator. 21 Specialiter extollendum
est munus liberator vitae moralis. 22 deest. 23 4. In hoc motu libe¬
rationis, ipsum hominem efficaciter agere affirmandum est, eiusque liberatio ha¬
beri nequit ut mera imputatio externa meritorum Christi. Quamvis enim culpa
originalis vires hominis minuerit, naturam eiusque capacitates non abstulit. At¬
tamen destinatio hominis tam alta est, ut vires hominis ad ipsam attingendam
non sufficiant: homini itaque Deus, et Salvator noster J. C. succurrunt. Vi autem
participationis ad vitam divinam et incorporationis in Christo, efficacitas activi¬
tatis hominis non aufertur, sed extollitur. Homo enim, qui sine Christo nihil
facere potest (Io. 15, 5), in ipso omnia potest (Phil. 4, 13). 24 (Lc. 24, 21).
25 deest. 26 ad quos ita homo se habere debet, ut ipsi eius ordinationem
ad valores religiosos non impediant sed promoveant. 27 deest. 28 sed
ab eis ita se independentem servet, ut eos semper valoribus superioribus in casu
conflictus sacrificare paratus sit: secus enim prosecutio valorum effectum dishu-
manisantem obtineret. 29 non tantum requirit ut valores profani hominem
a valoribus superioribus non avertant, sed. 30 Ubicumque tale ius laeditur,
ubicumque homo huiusmodi bonis privatur, adest aliqua alienatio, aliqua servi¬
tus. Profecto talis servitus per se libertatem christianam non aufert, sed in con¬
creto eius exercitium saepe impedit, et aliquando morali ter impossibile reddit.
Quapropter, quamvis liberatio ab his servitutibus non sit directe ab Ecclesia
intenta, tamen ab ipsa requiritur. 31 deest. 32 deest. 33 liberator.
34 (Eph. 4, 13).
7
Exc.mus P. D. GEORGIUS HAKIM
Episcopus Ptolemaidensis
Venerabiles et carissimi omnes,
In principio laborum Concilii huius fuit Nuntius ad universos ho¬
mines. Ab hac die usque nunc, exspectaverunt homines qui hunc Nun¬
tium receperunt responsum Ecclesiae quaestionibus suis, tam gravibus
et amplis. Vae Ecclesiae et mundo, si exspectatio haec et spes frustra¬
rentur!
Atqui schema qui nobis praesentatur, etsi valde necessarium et bona
elementa continens, mihi videtur huic exspectationi non respondere.
Satis implicatum apparet, saepe paternas exhortationes praebet, longe
distantes a positionibus expressis ac claris, quae velut chartam prae¬
berent nostri temporis, necnon principia venturi commercii inter chri-
stianos et mundum huius temporis.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
65
Priorum Conciliorum canones exemplum praebent huiusmodi posi¬
tionum, quid perfecte conveniret in punctos 1 de quibus in par. 23, 24
et 25 schematis ... 2
Ut melius intellegeretur quod dico, exempli causa sequentia pro¬
ponam.
1. (De sensu laboris hominum in consilio Dei). Per operositatem
suam homines creaturam, immo ipsum hominem, ad meliorem mundum
perficiunt.
In Iesu Nazareno labor nobilitatur, ac locum invenit in vita spiri¬
tuali et in Redemptione.
Homines omnes ius habent primigenum ex labore suo tutiorem red¬
dere vitam propriam et familiae, dignitati veri hominis et filii Dei con¬
gruentem.
Opifex pecuniis toto caelo dignior est.
Intrinsece malum est laborem sic ordinare ut homo labore ipso vel
condicionibus eius minus homo fiet.
Pars reddituum opificibus distributa respondere debet iustitiae per¬
sonali ac sociali, secundum praestantiam opificum super pecunias, se¬
cundum partes diversas in fructuositate, et secundum progressus tem¬
porum.
2. (De sensu proprietatis ac pecuniarum). Dominium rerum fru¬
giferum dominationem hominum nullo modo importat, sed contra unius¬
cuiusque hominis incrementum favere debet.
Proprietas rerum frugiferum privata non est axioma intangibile et
a sociali doctrina Ecclesiae ut absolutum agnitum, sed est via contin¬
gens ad procurandam communem bonorum destinationem.
Ecclesia nullo systemati oeconomico, sociali aut politico est ligata:
favet conatus universorum hominum ad bonum commune promovendum.
3. (De materialismo et atheismo). Duplex est materialismus et
atheismus, theoreticus ac practicus.
Damnandus est materialismus et atheismus practicus aeque ac theo¬
reticus, quia per multas vias animum dominandi, lucrandi et fruendi
fovet, et lues eius inter nationes quae christianae vocantur late diffun¬
ditur.
Cum atheismo marxistico, damnanda non sunt indistincte regimina
diversa plus minusve socialista dicta, in multis regionibus diffusa.
4. (De hominum aequalitate). Damnanda est omnis discriminatio
stirpis, religionis, sexus vel ambitus socialis, tam in legibus tam in
moribus.
66
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Damnandi sunt homines qui aliis hominibus abutuntur, in re sive
oeconomica, sive sociali, sive politica.
5. (De solidarietate internationali et pace). Damnandum est bellum
nucleare, necnon bacteriologicum vel chimicum, quod sine discrimina¬
tione homines tangit.
Fames multorum hominum clamat ad divitiores populos, ut opibus,
arte ac fraterna caritate, sine cunctatione vel avaritia, auxilium prae¬
beant populis minus evolutis.
Denuo declarentur media verae pacis socialis et internationalis fun¬
datae super iustitiam, libertatem et fraternitatem.
Laudandae sunt institutiones, tam sociales quam internationales,
in quibus homines consociati ad verum progressum hominum laborant.
Monendi sunt christifideles ut in simplicitate et prudentia activam
praesentiam habeant in huiusmodi institutionibus ... 3
Homines hodierni exspectant verbum clarum, expressum, sine am¬
biguitate. Humillime exemplum styli huius proponere conatus sum,
conscius praeterea quod valde imperfectum est. Laborent peritiores ad
meliorem loquendi modum.
Concludo. Venerabiles Patres, die 13 octobris anni 1962, in nuntio
supra memorato, scripsimus: « Ex omni natione quae sub caelo est
adunati, omnium populorum nobis creditorum in cordibus nostris ge¬
rimus aerumnas, corporis et animae angustias, dolores, desideria, spem.
Ad omnes anxietates, quibus hodie homines punguntur, instanter ani¬
mum intendimus. Convolet imprimis igitur sollicitudo nostra ad humi¬
liores, pauperiores debilioresque; Christum sequentes, misereamur su¬
per turbam fame, miseria, ignorantia laborantem; constanter in eos re¬
spicientes qui, deficiente auxilio opportuno, nondum ad vivendi ratio¬
nem homini dignam pervenerunt ».
Per tres annos in sessionibus laboravimus. Numquid verba haec
memorati sumus? Quid practice fecimus, ut etiam externe reformentur
quae obsoleta sunt et minus pauperum apostolis congruentia?
Saltem necesse est, ut claras et praecisas responsiones demus quae¬
stionibus nostri temporis. Dixi.
In textu scripto tradito : 1 post studium punctorum. 2 per modum con¬
clusionis. 3 6. (Varia). Ius habent omnes homines ad bonum finem sese
consociandi. Etatismus totalitare contrarium est dignitati personae humanae. Co¬
ram divortium inter Ecclesiam et opifices in nonnullis nationibus exsistens, iam
a Pio XI in Enc. Quadragesimo anno denuntiatum, favenda sunt incoepta sive
christifidelium sive presbyterorum, quae tendunt ut revera pauperes evangelizentur.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
67
Secretarius generalis : Velitis audire, Patres, et exspectare aliquan¬
tisper. Summus Pontifex coram admittet die 12 novembris, hora 18
cum tribus quadrantibus, episcopatus ex Australia, Melanesia, Micro-
nesia, Nova Guinea, Nova Zelanda et Polinesia.
Illi Patres, qui hos episcopatus repraesentant, velint se conferre vel
crastina vel tardius feria quinta mane, ad Officium Praefecti Cubiculi
Apostolici, ut iam dixi pluries. Gratias.
8
Exc.mus P. D. MAURITIUS RIGAUD
Episcopus Apamiensis
Venerabiles Patres,
In nomine octoginta Patrum, sive Galliae sive ex variis nationibus /
loquar de paragrapho septima n. 24: nempe « de Institutionibus inter-
nationalibus ».
In schemate in quinque lineis coarctatur tota materia de his institu¬
tionibus. Quod omnino insufficiens videtur, cum hae institutiones tam
multa et tam magna iam fecerint in campo internationali et tam magni
momenti remaneant ad progressum oeconomicum et socialem promo¬
vendum, necnon ad instituendam « solidarietatem » inter nationes et ad
pacem in mundo firmandam.
Haec propono igitur ut paragraphus amplificetur:
1. Concilium deberet in memoriam caute revocare quantum ne-
cesse sit ut ipsa structura Organizationum Internationalium renovetur.
Schema sane de hac necessitate alludit, sed nimis scopum restringit
statim addendo: « ut gentes in dies magis fraternitate mutuoque regan¬
tur auxilio », quod insufficiens est. Hodie quidem adsunt organizatio-
nes multae et magis magisque complexae; sed non satis inter se connec-
tuntur; immo — quod gravius est —, non complectuntur structuram
oeconomicam huius temporis in sua mundiali amplitudine. Itaque nec
possunt integre aspicere nec efficaciter afficere.
Prae oculis habeamus hanc veritatem, venerabiles Fratres: Scopus
essentialis, ad quem praeprimis tendendum est, est progressus universa¬
lis (le developpement universel), i. e. promotio totius mundi in omni
campo, in quocumque ordine et non tantum in ordine oeconomico, quia
saepe fit ut expansio oeconomica non omnibus sed paucis proficiat, non
pauperibus maiorem iustitiam afferat sed divitioribus maiores divitias.
Progressus universalis, de quo loquimur, ad hoc tendit ut omnes
68
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
populi minus evoluti (tous les peuples sous-developpes), ut omnes coe¬
tus sociales horum populorum ( toutes les conches sociales de ces peu¬
ples 2 ) promoveantur in ordine humano, sociali, technico et culturali.
Sane, ad Ecclesiam non pertinet lineas definire de oeconomia mundi
gerenda, sed ad peritos et ad omnes qui rebus publicis praesunt. Atta¬
men munus Ecclesiae, mediante Concilio, est hortationes Evangelio con¬
sentaneas facere ut paulatim et caute progrediatur ad cooperationem quae
sit stabilis, quae profundior et amplior paulatim evadat, quae aequili¬
brium dynamicum sustineat ad instaurandam communitatem populorum
et pacem inter populos.
2. Concilium deberet clarius monere christianos quae facere possint
et debeant erga Institutiones Internationales sive iam existentes sive in
futuro instituendas.
Haec responsabilitas christianorum sub triplici aspectu conside¬
randa est:
a) sub aspectu opinionis publicae apud christianos vigentis. De¬
bent enim christiani tales institutiones non solum magni habere sed
suscitare opinionem publicam quae eas secundet et commendet his
qui rebus publicis praesunt. Debent etiam dialogum instaurare non
tantum individuorum cum individuis sed coetuum cum coetibus (le dia-
logue au plan collectif);
b) sub aspectu praesentiae christianorum in his institutionibus.
Qui in his institutionibus intersunt moveri debent spiritu servitii et
abnegationis ita ut non propriis commodis nec propriae gentis indul-
geant sed ut pro bono communi totius mundi imprimis adlaborent;
c) denique sub aspectu cooperationis. Optandum est ut diversae
Organizationes Catholicae in campo internationali existentes se invicem
adiuvent ad diffundendam authenticam formationem inter christianos
circa ea quae vitam internationalem spectant et ad dialogum supradictum
cum aliis Institutionibus instaurandum. ( Les organisations catholiques
internationales peuvent entamer le dialogue au plan collectif avec les
autres organis ations 3 ).
3. Etsi haec problemata praecipue ad laicos pertineant, tamen sum¬
mopere optandum est ut Ecclesia curet aliquos sacerdotes instituendos
in doctrina tam oeconomica quam sociali, et quidem in optimis scholis
et in clarioribus Universitatibus, ita ut adsint in quacumque natione,
immo si possibile est, in quacumque regione, sacerdotes qui, vere periti
harum doctrinarum, pares sint ad iuvandos christianos in his institutio¬
nibus praesentes et ad opinionem publicam efformandam in Ecclesia.
Quaedam in Annexis pag. 56 dicuntur, et optandum est ut hic in¬
serantur.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
69
Et emendationes meae traditae sunt secretariae generali.
Gratias.
4
Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 deest. 3 deest. 4 deest.
Animadversiones additae:
1. In fine par. 7 post verba «mutuoque regantur auxilio» addatur: «cum
respectu ad structuram universalis oeconomiae hodiernae necnon ad primatum
progressus humani universalis ».
2. In pag, 8, lin. 9, post « opinionem publicam » addatur « peculiari modo
circa momentum et actionem Institutionum internationalium, actione propria
organizationum catholicorum internationalium non neglecta».
3. In par. eadem, lin. 10, post « politicorum exercitio» addatur « necnon
agendo intra organizationes internationales etiam catholicas cum spiritu servitii,
abnegationis maximaeque efficacitatis, in quantum possunt, ad bonum commune
mundiale promovendum ».
\_Subscripserunt etiam'] Card. Richaud; card. Lefebvre; P. Boillon, ep. Ver-
dun; R. J. Pierard, ep. Chalons; R. Johan, ep. Agen; M. Maziers, aux. Lyon;
J. Guyot, ep. Coutances; G. de Milleville, ep. tit. Gabala; A. Marie, ep. Cayenne;
M. Rousseau, ep. tit. Ausafa; H. Varin de la Bruneliere, ep. Fort de France;
J. Weigl, ep. Ikela; A. Makarakiza, ep. Ngozi; G. Bejot, aux. Reims; A. Malbois,
aux. Versailles; J. Guilhem, ep. Laval; Ch. de Provencheres, arch. Aix; J. Urta-
sun, arch. Avignon; Cl. Dupuis, arch. Albi; J. de Cambourg, ep. tit. Eutime;
G. Garrone, arch. Toulouse; M. Dubois; H. Donze, ep. Tulle; G. M. Riobe,
ep. Orleans; E. Guerry, arch. Cambrai; J. Martin, arch. Rouen; G. Barthe, ep.
Frejus-Toulon; R. Bezac; P. Vignancour; H. Jenny, aux. Cambrai; F. Kerveadou,
ep. St. Brieuc; R. Boudon, ep. Mende; Pierre-M., ep. Carcassonne; S. Desma-
zieres, ep. tit. Biblo; A. Cazaux, ep. Lugon; A. Pailler, arch. eoad. Rouen;
P. Gouyon, arch. Rennes; M. McGrath, ep. S. Jacobi in Panama; P. Rouge, ep.
Nimes; L. Lebrun, ep. Autun; J. Gay, ep. Guadaloupe; P. Robert, ep. Les Go-
naives; J. Menager, ep. Meaux; M. Vial, ep. Nevers; J. Lamartine Soares, ep.
tit. Fussala; A. de la Brousse, ep. Dijon; F. Zayek, ep. tit. Callinico; P. Tobar,
ep. Cuttack; Cl. Colling, ep. Passo Fundo; A. Machado, arch. Maceio; A. Fra¬
goso, ep. Crateus; Cl. Isnard, ep. Novo Friburgo; A. Kerautret; C. Padin, aux.
Rio de Janeiro; G. Louis, ep.; A. Breheret, ep. Cahors; N. Geise, ep. Bogor;
J. Buchkremer, ep. tit. Aggar; G. Garavito, ep. tit. Ciparissia; J. V. Tavora,
arch. Aracaju; Avelar, arch. Teresina; Ioseph Petrus, ep. Caetite; J. B. de Mota
e Albuquerque, arch. Vitoria; Jose, ep. Garanhuns; Manuel, ep. Caico; J. Grossi,
ep. Bom Jesu de Lapa; J. Terceiro de Souza, ep. Penedo; F. Austregesilo de
Mesquita, ep. Afogados da Ingazeira; V. de Araujo Matos, ep. Crato; M. Pereira.
ep. Campina Grande; Th. Vaquero, ep. S. Joao da Boa Vista.
70
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
9
Exc.mus P. D. ALOISIUS YANEZ RUIZ TAGLE
Episcopus Sanctae Mariae Angelorum
Venerabiles Patres,
Nomine 70 Patrum loquor} Procul dubio schema de Ecclesia in
mundo huius temporis praecipuum est inter omnia schemata Concilii,
cum, eo mediante, enixum desiderium Summi Pontificis Ioannis XXIII,
sanctae memoriae, aptatae renovationis seu « aggiornamento » Ecclesiae
adimpleatur.
In genere schema mihi placet, sed, cum multis , 2 « iuxta modum ».
In textu cap. IV schematis egregie agitur quomodo christiani in ex¬
struenda civitate terrestri cooperare queant, sed, non integra doctrina
socialis Ecclesiae tractatur. Deest praecipua pars: caritatis et iustitiae
socialium specialis perspicuaque tractatio.
Prae oculis habere debemus factum huius saeculi, ubique terrarum,
anxietatem populorum, quae ansam communistis praebet ad ingens eo¬
rum incrementum. Omnes, praesertim Ecclesia, conscii sumus de ex¬
trema fame ac miseria multarum gentium, ut, in sua Encyclica Mater et
Magistra, Ioannes XXIII ait: « Nos igitur, qui homines universos dili¬
gimus tamquam filios, Nostrarum esse partium arbitramur, hoc loco
illud apertissime in medio ponere quod alias monuimus: In nos ad unum
omnes cadere, quod populi tenuitate victus omnino vexentur. Qua
propter, opus esse, ut in singulis, ut generatim in omnibus, praesertim
autem in opulentioribus huius conscientia officii incitetur » ... 3 . Populi
suum ius repetunt, iustitiam clamant. Schema ait: « S. Synodus Eccle¬
siae filios alloquitur, ut coniunctis viribus partem suam praebeant in
mundo secundum spiritum Christi aedificando ». Tunc, estne fas Con¬
cilio hac in opportunitate, quando filii Ecclesiae numerosi lugent et iu¬
stitiam clamant, silere? Potestne Concilium nihil de iustitia, speciali
modo, dicere vel rem tanti momenti per transennam perstringere, quando
omnes omnino verbum Ecclesiae ad problemata socialia indigentium
solvendum expetunt? Nos vocati sumus ab Augusto Pontifice, feliciter
regnante, Paulo VI, non multum ad loquendum, sed ad doctrinam Ec¬
clesiae docendam. Proinde, quid Concilium de iustitia sociali dicit? ... 4
De iustitiae socialis conceptu dissentiunt auctores. Proinde, spes,
quae tempore promulgationis Litt. Enc. Quadragesimo Anno , eluxit,
fere exstincta est. Attamen parum vel nihil in mundo possumus facere,
nullum problema solvere, si flamma virtutis iustitiae non illuminet in-
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
71
telligentias hominum et corda. Haec enim virtus suum exercet influ¬
xum in omnibus structuris societatis civilis, ita ut ordo socialis vel
oeconomicus vel politicus nullatenus est immunis ab imperativo huius
virtutis. Immo et pro Ecclesia in suis relationibus cum aliis societatibus
et in suo proprio labore pastorali, iustitia socialis lumen est et regula.
Proinde, vix impossibile est concipere quamcumque societatem, immo
eam structurare et rectum ordinem socialem in ea instaurare, nisi prae
oculis habeatur quid iustitia socialis postulet, permittat et imponat.
Conclusio. 1 . Credo absolute necessarium esse quod Sancta Syno¬
dus de iustitia sociali aliquid specialiter dicat. In cap. IV schematis
paucitas nomen eius apparet. Caput speciale est ei consecrandum, in
quo eius natura, eius tendentiae atque eius importantia adamussim
tractentur.
2. Mihi videtur commissionem schematis de Ecclesia in mundo
huius temporis non tantum a theologis, etiamsi ornatissimi ... 5 sint quia
Patrum conciliarium sunt luces, sed a technicis, in re socio-oeconomica,
esse debere integratam. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 deest. 3 (Mater et Magistra,
Tipografia Poliglotta Vaticana p. 42, n. 169). 4 Nos esse debemus « lux
mundi ». 5 viri.
10
Exc.mus P. D. MARCUS GREGORIUS McGRATH
Episcopus S. lacobi Veraguensis
Venerabiles Patres et omnes carissimi ad st antes,
Loquor nomine plus quam 70 Patrum, praecise de methodo ser¬
vanda in conjectione huius cap. IV, necnon totius schematis nostri de
Ecclesia in mundo huius temporis}
Dum nos schema hoc in Concilio adhuc deliberamus, ubique edun¬
tur commentaria in ephemeridibus de hoc quod mundus a nobis expec-
tat ut in schemate dicamus} Hoc iam est unum inter potiora signa nostri
temporis, nempe quod Ecclesia non dubitat ne 3 suam vocem attente 4
auscultetur a permultis hominibus in universo orbe, etiam ab illis qui
religionem aperte oppugnant. Sedulo perpendendum est hoc signum
temporis. Tempus non longe abest quando inter mundum modernum
cum suis tendentiis propriis et Ecclesiam magnus aderat abyssus et
summa sive indifferentia sive diffidentia.
72 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Quid sibi vult huiusmodi mutatio, huiusmodi 5 sympathia, ut ita di¬
cam , 6 mundi pro nostro Concilio? ... 7 Quomodo fit etiam 8 ut schema
nostrum nunc inde ab initio dicit 9 Ecclesiam sese identificare cum omni¬
bus conaminibus progrediendi mundi huius temporis? Vix possumus
affirmare 10 mundum simpliciter magis christianum esse hodie quam
ante centum annos, praecise quando nunc atheismus officialis gubernat
plures nationes olim christianas vel olim profunde traditionibus spiri¬
tualibus dicatas, et quando agnosticismus etiam in tantis 11 aliis natio¬
nibus scatet inter tot scientificos, litteratos et moderatores reipublicae.
Alibi ratio ,,. 12 dialogi invenienda est, nempe in sua genesi historica.
Hic novus 13 dialogus Ecclesiae cum mundo non incipit cum nostro
schemate. Ex parte Ecclesiae initium habuit in sincero conamine, inde
a saeculo praeterito, plurimorum episcoporum, sacerdotum et laicorum
in Europa et alibi qui voluerunt progressum modernum iterum in
Evangelio fundare 14 et ab ipso melius explicaret Imprimis notandum
est, cum Encyclica 16 Ecclesiam suam, quantum Summi Pontifices inde
a tempore Leonis XIII, locuti sunt aperte et positive de omnibus illis
valoribus humanis motuum scientifici, socialis et politici nostri tempo¬
ris. Ex hoc ... 17 noviter ortus est dialogus inter Ecclesiam et mundum... 18
Et bene 19 notandum est hoc factum, quia debet dominari methodo
nostri laboris in hoc schemate™ Mundus qua talis, et etiam christiani
qui in mundo laborant, exspectant a nobis, in hoc schemate , 21 ut loqua¬
mur praecise de illis qui mundo intersunt ... 22
Ne ... 23 dicatur Synodus catholicos tantum adloqui in schemate pro¬
posito. Utique illos directe adloquimur, sed in quantum in mundo
degunt et eius magna problemata experiuntur. Illos adloquimur in
quantum ex eorum vocatione peculiari munus habent ope Evangelii
mundum illustrandi ac Christo consecrandi. Illos adloquimur in quan¬
tum ... 24 quotidie cum aliis omnibus hominibus vivunt et collaborant ad
optatum progressum mundi civilizationis et culturae consequendum.
Et 25 denique, dummodo catholicos adloquimur conscii sumus alios per¬
multos ubique terrarum nos etiam ... 2o audire. Non desunt etenim Pa¬
tres qui voluerint schema 27 expresse omnibus hominibus dirigere.
Haec omnia nobis imponunt modum seu stylum 28 nostri dialogi,
de quo tam pulchre scripsit Sanctissimus Pater Paulus VI in tertia parte
Litterarum suarum Encyclicarum Ecclesiam Suam. Sed hic stylus, seu
modus vel methodus, non tantum affectat modos loquendi, nec tantum
problemata quae tractantur, sed etiam modum in quo problemata expo¬
nuntur. Haec problemata actualia nostri temporis sunt punctum com¬
mune a quo dialogus noster initium suum capere debet cum mundo,
sicut in prooemio schematis annuntiatur, scii, ex communi conatu
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
73
progrediendi his in terris, ex ipsis signis temporum, ex ipsis maioribus
problematibus hominum huius temporis; et sic debet candide et sobrie
prosequi, sine omni praedicatione pia vel excessiva moralisatione. Ex
hoc consequitur — et hoc est punctum principale mei interventus —
ut 29 expositio initialis, quae nunc in prooemio nimis brevis 30 facta est,
debet amplius describere verum statum universi mundi antequam ini¬
tium habeat in sequentibus capitibus, quae nunc I, II et III sunt, ex¬
cursus de anthropologia, seu de integra vocatione hominis, et de rela¬
tione Ecclesiae et christianis ipsis 31 ad vocationem totius humanitatis.
Etiam quando de vocatione hominis loquimur, necesse est ut clarius
perprius ponatur interrogatio quae revera fit in mundo, tum in occi¬
denti cum in orienti, de sensu humanae vitae super terram. Sic etiam
debemus concreta particularia in cap. IV et in annexis proponere,
scii. 32 incipiendo a problematibus sicut ab hominibus in mundo conci¬
piuntur vel saltem 33 videntur.
Si sic procedimus verus erit dialogus, quia non loquemur antequam
audivimus; nec responsiones dabimus antequam sciamus quid sit quae¬
situm; nec videbimur ignorare et magnos valores modernae civilizatio-
nis sicut nec eius magna pericula. Nostra responsio non debet, certo
certius™ carere neque luce evangelii neque theologia catholica 35 de va-
lore ... 36 rerum terrestrium. Nostrum munus est praecise de his loqui,
seu 37 Evangelium praedicare . 3S Attamen haec doctrina, haec theologia,
praesertim in hoc schemate, debet esse eminenter pastoralis, ideoque
applicata ad problemata realiter existentia, sibi sumenda etiam et « va-
lorizanda », ut ita dicam, omnes veri nominis valores mundi actualis.
Venerabiles Patres, mea humillima opinione, hic modus expositio¬
nis, qui a jactis oritur, maximi momenti est pro toto schemate et pro
eius continuatione in futuro dialogo prolongando cum mundo pro uno¬
quoque episcopo in sua propria dioecesi et in sua regione™ Ecclesia
adhuc videtur multis inimicam esse progressus in rebus temporalibus,
non quia non habet doctrinam claram et sanam, sed quia haec doctrina
non bene ab omnibus intelligitur in connexione cum problematis homi¬
num nostri temporis. Saepe videmur non-catholicis, quando mundo lo¬
quimur, sicut medici qui remedia omnia cognoscunt, sed infirmitates
seu valetudinem patientis ignoranti
Patet — et cum hoc concludo 41 — quantum haec observatio signi¬
ficat pro nostro mundo hodierno in quo 42 nimis frequenter christiani vi¬
dentur passive ante problemata nostri temporis, sicut ante 43 evolutio¬
nem nostrorum 44 temporum, ignorantes historiae eiusque significatio¬
nis / 5 dummodo alii, praesertim marxistae, sese ostendunt ut illi qui non
tantum historiam intelligunt sed eam etiam agunt ad fines praedetermi-
74
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
natos paradisi in hac terra. Evangelium praedicatum a marxistis est
tristis reductio spei christianae in aliquod caelum materialem et ficti-
tium in terra. Hoc omnes novimus. Sed ,.. 46 nisi christiani 47 verum
Evangelium spei in providenti historia nostrae salutis ... 48 in terris, in
problematibus actualibus nostri temporis et 49 in caelis clarius edocemus,
multi ... 50 credent in falsum evangelium , 51 quia sine spe etiam in terris
homines ... 52 nostri temporis vix vivere possunt.
Sicut exc.mus relator in initio huius capitis dixit, hoc schema non
est nisi initium dialogi cum mundo seu continuatio illius dialogi iam a
Summis Pontificibus bene incepti. Debemus in hoc sensu pergere, vi¬
dentes vera problemata nostri populi, et sic doctrina sana Ecclesiae
applicanda his omnibus problematibus , 53 Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito : 1 deest. 2 in hoc schemate exspectat. 3 quin.
4 deest. 5 haec. 6 deest. 7 Et ex parte Ecclesiae. 8 deest.
9 affirmat. 10 dicere. 11 pluribus. 12 novi. 13 Revera prae¬
sens. 14 fundari. 15 explicari. 16 ut fecit S. P. Paulus VI f. r.
in Encyclicis Litteris. 17 praecipue. 18 a nobis nunc ulterius protra¬
hendum. 19 Sedulo. 20 deest. 21 deest. 22 Hoc est punctum
commune, a quo dialogus noster initium suum capere debet, sicut in prooemio
schematis annuntiatur, scii, ex communi conatu progrediendi his in terris, i. e.
ex ipsis signis temporum, ex ipsis maioribus problematibus hominum huius tem¬
poris, et debet candide et sobrie prosequi, sine omni praedicatione pia vel ex¬
cessi va moralizatione, quae minus conveniunt huiusmodi dialogo. 23 quis.
24 etiam. 25 deest. 26 attente. 27 propterea inter vos Patres,
qui maluerint schema hoc. 28 deest. 29 non tantum in vocabulario seu
stylo utendo, sed etiam in quantum ad problemata tractanda et in quantum ad
modum procedendi in eorum expositione. Sic. 30 brevi. 31 ipsorum
christianorum. 32 evolvere. 33 deest. 34 deest. 35 sincera
expositione doctrinae catholicae. 36 et sensu. 37 deest. 38 mundo
annuntiare. 39 Hic modus procedendi in huiusmodi quaestionibus non tan¬
tum est opportunus ad captandam benevolentiam mundi, sed est etiam omnino
iustus et nobis necessarius. 40 de his rebus episcopi et sacerdotes non lo¬
quimur, sed quia plerumque nimis modo aprioristico disserimus sine vera co¬
gnitione problematum quibus homines anguntur. Sic saepe videmur medici ineffi¬
caces esse, qui remedia in vanum praebent quia sive valetudinem sive infirmita¬
tem patientis ignoramus. Sic e. g. debemus de spiritu evangelico paupertatis
disserere in nostro schemate, sed hic conceptus fere nihil dicet hominibus nostri
temporis nisi noviter enucleetur relate ad novum statum rerum in quo media
technica adsunt ut homines omnes aut in abundantia rerum materialium iam
vivunt aut recte huiusmodi abundantiam desiderant. Sic iustitiae doctrina mere
abstracta manet nisi applicetur post attentam evocationem maximae disparitatis
progressus oeconomici inter diversas regiones mundi, quae disparitas subiacet
maioribus crisibus mundi actualis. Et ita porro. Doctrina perennis Ecclesiae per
huiusmodi applicationes ad vera et bene perspecta problemata et conamina horni-
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
75
num nostri temporis evolvitur in meliorem cognitionem ipsius doctrinae ad uti¬
litatem omnium hominum. Liceat mihi adhuc unum exemplum sumere. Ubique
hodie homines quaerunt progressum. Quid de progressu autem eis dicimus?
Nonne nimis adhuc in Ecclesia auditur de aliqua passiva acceptatione fatus et
miseriae hominum, medievali quodam conceptu iuxta quem homo non intendit
mundo materiali dominari, sed potius patitur dominio quasi superstitioso mundi
elementorum, quasi si sic melius se conformaret voluntati divinae. Sic loquenti
mundus attentionem suam non praebet, et recte quidem. De facto, conceptus
scientificus qui nunc viget in mundo, iuxta quem homo debet conari mundo do¬
minari et in eius servitium reddere, magis consonat doctrinae biblicae. Sic debet
schema aperte declarare, ostendens sensum veri progressus hominis in terra ex
fundamentis Bibliae; eodem tempore qualis sit sensus veri nominis progressus in
bonum spiritus et gloriam Dei clarius illustratur necnon etiam limites et pericula
progressus, quae praesertim ex peccato oriuntur, facilius deteguntur. 41 deest.
42 qui sensum historiae quaerit, et evolutionem populorum promovet. 43 stare
ante. 44 deest. 45 historiam eiusque significationem. 46 nullo
modo sufficit tales errores tantum refellere. In statu actuali tam mutabili rerum.
47 deest. 48 tum. 49 tum tandem. 50 etiam inter catholicos
ipsos, praesertim in nationibus in via evolutionis, facile. 51 evangelii Marx.
52 huiusmodi. 53 Venerabiles Patres, optime dixit relator cap. IV nostri
schematis quod in illo initium tantum dialogi facimus cum mundo. Vestigia
sequentes summorum Pontificum, qui iam a multis annis in Litteris Encyclicis
praesertim de re sociali nobis exemplum et doctrinam praebuerunt, nos omnes
nunc, episcopi totius mundi, una cum Summo Pontifice feliciter regnante, active
ad tam necessarium dialogum accedimus. Initium capimus. Multa erunt magis
particularia dicenda in posterum, a Summis Pontificibus pro universa Ecclesia,
et ab episcopis omnibus pro diversis suis regionibus. Spiritus huius dialogi debet
vivificare etiam studia futurorum sacerdotum in seminariis. Fatendum est ibi
inveniri adhuc multa reformanda et renovanda in spiritu Concilii Oecumenici Va¬
ticani II. Sicut iam sufficere non potest ille tractatus de Ecclesia, fere exclusive
apologeticus et canonicus, cui nos studuimus et qui adhuc in multis seminariis
docetur; sic nunc plenior meditatio habebitur de Ecclesia, in suo mysterio, in
suis membris, in sua constitutione, in sua sanctitate, iuxta doctrinam huius Con¬
cilii; ita etiam missio Ecclesiae in mundo vividius apparebit ex methodo adhi¬
benda in praesenti schemate de Ecclesia in mundo huius temporis in humile ser¬
vitium omnium hominum et eorum totalem redemptionem in Christo.
Moderator : Loquatur nunc exc.mus D. Michael Ngu, qui erit ulti¬
mus quoad schema de Ecclesia in mundo... Deinde audiamus laicum
oratorem, prof. Juan Vazquez, ex Argentina, qui nomine laicorum ora¬
tionem faciet.
76
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
11
Exc.mus P. D. MICHAEL NGUYEN-KHAC-NGU
Episcopus Longxuyensis
Venerabiles Fratres ,
Quando nunc in occidente et etiam in Concilio agitur de populorum
solidarietate, et speciatim quando agitur de missionum locis, Asia in
genere et Extremum Oriens in specie parvam attentionem obtinent.
Huius ratio forsan est quod maior pars Asiae inaccessibilis reddatur
ob eius sub potestate communistarum atheorum submissionem, dum
altera pars sub continuis eorumdem minis ponatur. Porro relate ad
mundum universum, quanti momenti sit Extremum Oriens, cuius sors
suum pondus super universi cursum determinative exercere posset.
Venerabiles Patres, ii quorum nationes in statu feliciori et securiori
inveniuntur, in hac materia de solidarietate populorum ... 1 vestram at¬
tentionem instanter imploramus.
1. Cum nostrae culturae et civilizationes sint plurimillennariae, no¬
lumus ut valores authentici in cordibus nostrorum populorum incisi in
ignorantiam aut oblivionem aut despectum eant, necnon in periculum
adducantur ab invasione culturae scientificae et technicae quam occidens
nobis affert. Contra scientificum et technicum progressum oppositionem
certe non habemus. Nam nostris populis talis progressus opus est ut a
miseria vitae subducantur et meliorem vitae condicionem adipiscantur.
Totis tamen viribus nolumus ut progressus ille nobiles valores paterni
patrimonii saecularis in ruinam irreparabilem adducat.
2. In praesentibus circumstantiis, auxilium nationum ditiorum non
recusamus. Quo enim auxilio indigemus, et quidem urgenter. Optamus
tamen ut tale adiutorium gratuitis motivis concedatur et cum maiore re¬
verentia nostrae personalitatis: dona nedum sint eleemosynae erga pau¬
peres; sint potius actus verae caritatis, immo iustitiae, cum reverentia
erga dignitatem humanam quo beneficiarii suum laborem per se et pro
se et in melioribus condicionibus exercere possint.
3. In situatione politica actuali Extremi Orientis, securitas vitae
non invenitur; omnis progressus paralysi submittitur, omnis vera pro¬
speritas impossibilis redditur. Nonne omnis conatus apponi deberet ut
talis situatio in meliores fruges adducatur, saltem in gradu sufficienti,
ut bona nationalia et regionalia in normaliori mensura intra cives et
populos in distributionem reciprocam perveniant: alii aliis egent ad aequi¬
librium oeconomicum in communi obtinendum, quin cuiusque indepen-
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
77
dentia detrimentum patiatur. Per consequentiae viam, pro oeconomia
in communi stabilienda, pro universali progressu scientifico et technico
promovendo, pro solidarietatis civilizatione obtinenda firmiter stamus.
4. Conscii sumus nostrum finem non esse imitandi ditiores nationes
apud quas bonorum materialium superabundantia saepe saepius tum
nobilitatem personae humanae cum spirituales divitias a christianismo
allatas infeliciter minuit. Non solum ut christiani, sed etiam ut cives
populorum ditissimum patrimonium spirituale possidentium, energice
reiicimus omnem materialismum sub quoquo aspectu. Opinamur quod
populi magis evoluti ad propria spiritualia bona conservanda aliquos
ex nostris valoribus sibi in inspirationem assumere possent. In exem¬
plum praesto sint valores familiae, reverentia erga vitam humanam,
auctoritatem et leges naturales, amor recollectionis animi, meditationis
et contemplationis. Evangelio animos praedisponunt hae qualitates quae
in nostris culturis florent.
5. Hodierno tempore plus quam alias maxime urget formatio peri¬
torum in campo tam scientifico et philosophico quam theologico. Ta¬
lium peritorum gratia cum non-christianis, qui nunc in periculo varia¬
rum superstitionum ac atheismi versantur, constans ac fructuosus dia¬
logus erit possibilis.
Ad formandos huiusmodi peritos opus habemus auxilii populorum
magis evolutorum. Nostri studentes in millium numero, praesertim maiori
intelligentia praediti, in universitates occidentales ad studia facienda
conveniunt. Saepe saepius, proh dolor!, dum in scientificum et techni¬
cum dominium feliciter progrediuntur, in campo morali et spirituali
miserrime retrogrediuntur.
Venerabiles Patres! Sollicitudinem vestram et adiutorium vestrum
imploramus erga hanc iuventutem Extremi Orientis, scientiae avidam,
ut praeserventur eius valores morales in medio mundi materialismo im¬
buti, et si sint christiani, praesertim eorum fides. Pro iis qui christiani
non sunt, eorum incolatus in regionibus christianis posset ad Christum
praedispositio esse. Dicendum est tamen quod contrarium frequentius
accidit!
Concludo. In hoc schemate de Ecclesia in mundo huius temporis,
par. 24 «de solidarietate populorum » magis ostendere deberet condi¬
ciones concretas, in quibus haec solidarietas erga nationes progredien¬
tes exerceri deberet. In specie, schema tria sequentia in lucem proferre
deberet:
1. Oportet progressum scientificum et technicum nationum ... 2
78
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Moderator. Velis concludere, Pater!
Orator. Dixi!
In textu scripto tradito : 1 (schema XIII, cap. IV, n. 24). 2 progres¬
sarum occidentis valores authenticos nostrorum antiquarum civilizationum in¬
tactos colere, immo illis nationibus nostri valores prodesse debent. 2. Auxilium
nationum magis ditiorum datur cum reverentia erga dignitatem et personalitatem
populorum beneficiariorum. 3. Omnis conatus apponi debet ut situatio Extremi
Orientis in melius reddatur ita ut nationes effectam oeconomiam generalem prae¬
stent ad illarum regionum orientalium independentiam authenticam tuendam.
[Subscripserunt etiam ] A. Jacq, ep. tit. Cerasa; J. Oste, ep. Jehol; F. Raey-
maeckers, ep. tit. Aperle; J. Obert; Y. Ramousse, ep. tit. Pisita; J. B. Gobbato,
ep. Taunggyi; L. Bianchi, ep. Hongkong; J. Dai, ep. tit. Sila; Th. Le Huu Tu,
ep. tit. Dafnusia; S. Hien, ep. Dalat; J. Kuo, arch. tit. Salamina; T. Niu, ep.
Yangku; Firmin Schmidt, praef. ap. Mendi; J. Tran Van Thien, ep. My Tho;
V. Bazin, Birmania; J. Essuah, ep. Kumasi; A. Konings, ep. Keta; Peter Dery,
ep. Wa; J. Coudray, praef. ap. Kankan; J. Lesourd, ep. Nouna; A. Duirat, ep.
Bouake; J. Strebler, arch. tit. Nicopolis; Severinus Marianus, ep. Pesqueira;
Franciscus, ep. Afogados da Ingazeira; P. Rolim Loureiro, ep. Mogi das Cruzes;
J. Lingerheim, ep. Sokode; J. Bretault, ep. Koudougou; T. Bresnahan, ep.
Freetown; J. M. Maury, dei. ap.; A. Dupont, ep. Bobo-Dioulasso; L. Durrieu,
ep. Ouahigouya; B. Yago, arch. Abidjan; J. Perrot, ep. San; P. Zoungrana, arch.
Ouagadougou; G. Bueno Couto, aux. Taubate; J. B. de Mota e Albuquerque,
arch. Vitoria; A. B. Vilela, arch. Teresina; J. Costa Campos, ep. Valenca; W.
Vieira, ep. tit. Laranda; D. Picao, ep. eoad. Santos; J. Lamartine Soares, ep. tit.
Fussula; Fernando, arch. Goiania; J. V. Tavora, arch. Aracaju; H. Pessoa Ca¬
mara, arch. Olinda et Recife; A. Cavalcanti Machado, arch. Maceio; R. de Castro
e Silva, ep. tit. Uzali; J. Terceiro de Souza, ep. Penedo; V. de Araujo Matos, ep.
Crato; J. Mauro, ep. Uguatu; Joannes, arch. Sao Luis do Marinhao; A. Fragoso,
ep. Crateus; M. Pereira da Costa, ep. Campina Grande; Hugo, arch. ep. Marilia;
J. Bezerra Coutinho, ep. Estancia; N. Monte, aux. Aracaju; J. de Medeiros Leite,
ep. Oliveira; M. Tavares, ep. Caico; B. Parodi, ep. tit. Centenaria; A. Zattera, ep.
Pelotas; F. Niccoli, ep. Colle; M. Ntuyahaga, ep. Bujumbura; A. Perraudin, arch.
Kabgay; J. Sibomana, ep. Ruhengeri; J. B. Gahamanyi, ep. Butare; J. Alves Trin-
dade, ep. Montes Claros; A. Melillo, ep. Piracicaba; B. da Silva Neto, ep. eoad. Luz.
Ill.mus D. Professor JUAN VAZQUEZ
Auditor Laicus, ex Argentina
Venerados Padres Conciliares, Seriores Peritos, S enor es Ob-
servadores,
Los auditores laicos agradecemos de corazon que nuevamente se
nos invite hoy a decir nuestra palabra.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
79
Ya al intervenir sobre el esquema de Apostolado de los laicos, ma-
nifestamos nuestro vivo interes por este otro: el de La Iglesia en el
mundo moderno.
El debate en el Aula Conciliar, nos ha confirmado su importanda,
la esperanza que ofrece al mundo, la responsabilidad que implica para
todos los miembros de la Iglesia. Por ello, compartimos la opinion de
los Padres que han profundizado, en la responsabilizacion dei laicado
en la materia.
El esquema es oportuno. Mas que oportuno: es una necesidad
imperiosa para la hora actual y para siempre.
En efecto, no responde a una preocupacion de oportunismo, sino
a una necesidad intrinseca, inherente a la naturaleza de la Iglesia, que
es palabra y vida en el tiempo, en el mundo y mas alia dei mundo.
Los valores positivos de la vocacion cristiana: los naturales y los
sobrenaturales; la historia de la salvacion; los hombres que esperan,
reclaman de nosotros — los laicos — una autenticidad, una insercion
veraz en las realidades temporales. Somos Iglesia, somos mundo.
La Iglesia ama al mundo: porque es sujeto de la gracia; porque es
una realidad humana abierta a su accion, por dura y dificil que esa
accion sea. Su amor — el amor de la Iglesia — es operante. El mundo
necesita bienes terrenales: por eso la Iglesia tambien ha de quererlos,
tambien los quiere y quiere su eficacia.
Cientos de millones de hermanos en la fe, miles de millones de
hambrientos de fe, urgen nuestra voz en el Concilio.
Claman por la cristianizacion dei mundo; se afanan por su unidad,
en la legitima diversidad.
Tenemos ante nosotros un panorama estremecedor de sufrimientos,
de alegria, de esperanzas, que son nuestros sufrimientos, nuestra ale-
gna , 2 nuestras esperanzas.
Sin olvidar otros continentes, bastaria vivir los problemas de Ame¬
rica Latina, inmensos como sus tierras.
Pero no basta mirar. Hay que concretar. Hay que trabajar, sin tre-
gua, porque la vida y la muerte no esperan.
Esa humanidad ansia que el Concilio Ecumenico Vaticano II diga
que ha pulsado los aspectos positivos dei magnifico progreso: y los
negativos de las tremendas injusticias que aun sufre el mundo.
Necesita que haga resaltar las luces y las sombras.
a) El crecimiento explosivo de la poblacion, entrana inmensos
problemas de orden material y moral.
b) El progreso tecnico da al hombre posibilidades hasta ahora
desconocidas.
80
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Forja civilizaciones nuevas. Asocia a la vida comunitaria Interna-
cional, a pueblos, con toda su riqueza humana y cultural, hasta ahora
marginados. Reduce distandas. Lanza orbitas al espacio. Unifica. Eleva
los ni veles de vida. Abre puertas a la cultura y a la educacion. Pero
tambien situa al hombre ante el riesgo catastrofico de las nuevas armas
de destruccion , 3
c) Los pueblos que van entrando en la escena internacional se
organizan en comunidades supranacionales, como nunca antes sucedio
en la historia; y exigen ser tratados como seres colectivos con rasgos
culturales y espirituales propios.
d) Son ya muchos los que dan a quienes tienen hambre, el pan
superfluo y hasta el que significa privacion. Pero los hambrientos son
aun inmensa mayoria.
e) El hambre espiritual es tambien hambre de muchos: de ins-
truccion, de educacion, de vida civica, de real justicia social, de esparci-
miento sano, de gula en el uso dei tiempo libre.
/) Los conjuntos urbanos favorecen, hoy sin duda, la difusion
cultural, la instruccion seleccionada, la elevacion social. Pero al mismo
tiempo, quiebran la intimidad familiar, insensibilizan el sentido cornu-
nitario, especialmente en los jovenes. El urbanismo es un elocuente
cooperador dei bien 4 humano, pero subsiste todavfa el contraste de los
hogares sin techo. Ademas, y esto es mas grave, se hace cada dia mas
escaso el lugar para Dios. No hay difusion de la Palabra.
g) Se rehusa a millones de hombres el libre ejercicio de sus
derechos esenciales, incluso de los afirmados por la Declaracion de las
Naciones Unidas.
Particularmente: la libertad religiosa, la igualdad racial, la libertad
de asociacion, la libertad de palabra, el derecho al trabajo.
h) El materialismo ateo gana terreno. El neopaganismo — aun-
que se vista de cristianismo — esteriliza hombres y comunidades.
i) El hombre ... 5 quiere ser considerado persona. Quiere comu-
nion. Le quebranta el vacio espiritual en su interior y fuera de el.
No tiene al verdadero sentido de Dios.
/) La mujer, consciente de su vocacion moderna, ejerce hoy en
el mundo — ademas de su mision familiar — una accion en todos los
sectores de la vida, de eficacia indiscutible en la dignificacion y pro-
greso de la comunidad humana y de la Iglesia. Ha ganado en ello, con
teson ejemplar, benemerencias sin fin. Pero no ha llegado aun, en el
orden practico, al reconocimiento efectivo de posiciones necesarias,
pese a las muchas declaraciones que por doquiera se hacen.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
81
Algunos de estos hechos se reftejan en el esquema, otros se debe-
rian hacer resaltar mas.
La historia dei esquema es corta. Se ha consultado a unos cuantos
laicos y a ciertos especialistas en diferentes materias. Han colaborado
algunos auditores.
El trabajo ha padecido, sin embargo, algunas insuficiencias por falta
de mecanismos adecuados, para asegurar a la Iglesia la colaboracion
eficaz de hombres y mujeres, e inclusive de matrimonios, expertos en
las diversas materias.
Tenemos viva concienda de que la jerarquia necesita conocer, dia
tras dia, el mundo y su devenir. Sentimos hondamente nuestra mision
que en el lenguaje dei Santo Padre Pablo VI ha adquirido la definicion
de Puente. Porque — repetimos — somos Iglesia y somos mundo.
Queremos observar, hablar y obrar, para la Iglesia y para el mundo.
Aspiramos a que se de a nuestra colaboracion una mayor posibili-
dad de desarrollo, mayor cauce a nuestra accion y esperamos que en las
organizaciones post-conciliares tengamos nosotros y tengan nuestras insti-
tuciones la manera de prestar una cooperacion eficaz.
Padres conciliares : Nuestra vivenda de cristianos en el mundo nos
hace traer aqui, esta panoramica de la humanidad.
Porque sois pastores, lo sabeis y lo vivis. Os pedimos que lo digais
solemnemente al mundo.
El esquema quiere mostrar a la Iglesia en el mundo. Los laicos
necesitamos que refleje esta realidad. Que ponga de manifiesto las ver-
dades y la accion que la Iglesia tiene en sus manos, para ser realmente
« levadura, luz, sal ».
El cristianismo es lenguaje para todos los hombres, de todos los
pueblos, de todos los tiempos. Todos necesitan y todos quieren en-
tender.
La palabra no debe impedir sino servir al dialogo. El lenguaje dei
mundo es vivo. Duro a veces. Reclama autenticidad de expresion. Este
es el lenguaje que espera dei Concilio. Que su palabra se vierta en las
lenguas vivas de todos los pueblos.
Este lenguaje, mas vivo y directo, sera una base firme de autentica
confianza para nuestros contemporaneos.
El mundo comprendera que la Iglesia entera esta dispuesta a pres-
tarle servicio en la verdad y en la humildad. En la verdad de la autoridad
que viene de Dios; con la humildad de la busqueda constante.
Esta claro que el esquema no podra dar la respuesta a todos los
problemas humanos.
Lo fundamental es que despues dei Concilio los documentos no
82
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
queden en letra muerta; que no se repitan omisiones dei pasado en con-
tradiccion con el espiritu dei Evangelio.
Llamamos a los miembros laicos dei « Pueblo de Dios » a traducir
en acto la ensenanza que la Iglesia, bajo la inspiracion dei Espiritu
Sancto, nos de por este documento: Sobre la persona humana, el matri¬
monio, la familia, la juventud, la cultura, la vida economica y social,
la pobreza, la comunidad internacional y la paz. En colaboracion con
nuestros hermanos cristianos, con los otros creyentes, con toda la fa¬
milia humana. Para construir en el amor — segun el plan de Dios —
el mundo de hoy y de manana. He dicho. Gracias [plausus].
In textu scripto tradito-. 1 y. 2 deest. 3 atomicas. 4 bienes-
tar. 5 moderno.
Moderator : Gratias agimus maximas eximio oratori pro sua optima
disceptatione et gaudemus de ista participatione activa laicatus labo¬
ribus nostris. Nunc audiatur relator schematis, eximius D. Guano.
Exc.mus P. D. AEMILIUS GUANO
Episcopus Liburnensis, Relator
Fratres dilectissimi ,
In conclusione huius discussionis, non omnia tangere licet quae sive
oretenus sive scripto circa schema XIII a Patribus prolata sunt. Quia
aliter sessio haec Concilii finem suum certo certius non haberet die
21 huius mensis! Sed praesertim quia omnes animadversiones, et re¬
vera paucae non fuerunt — de quo nos grati sumus, Deus autem vobis
parcat! — omnes animadversiones, dico, attente a commissione per¬
pendendae sunt, assidue collaborantibus peritis, etiam laicis, quos Deus
incolumes ad hoc opus conservet et multiplicet!
Conamen huius responsionis erit principaliora et generaliora ex plu¬
rimis quae expressa sunt resumere, ut liceat spiritum et directionem
discussionis prae oculis habere sive pro nunc, sive pro schematis re¬
tractatione.
1. De schemate in genere. Quoad finem : Aliqui Patres petierunt ut
finis schematis, de quo in relatione vobis proposita, clarius in textu ap¬
pareat. Petitur ut textus huic fini semper fidelis maneat. Plurimi insi¬
stunt ut responsio, quae quaestionibus hodiernis a Concilio datur, sit
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
83
responsio quae a thesauro proprio Ecclesiae promanat, dum alii putant
legem naturalem continenter in mente habendam esse. Videntur hae
duae positiones non sibi invicem adversari, sed potius compleri. Indu¬
bitanter, lux sub qua Ecclesia omnia videt et sub qua schema loqui
debet, est lux et lex Evangelii. Hoc aperte patere debet. Evangelium
autem non contradicit legi naturali, quinimmo eam servat et assumit,
ita ut sub hoc respectu occursus possibilis et quam fructuosus evadere
possit, cum omnibus hominibus, etiam qui quamvis Ecclesiam vel Re¬
velationem non agnoscentes, legem tamen scriptam in cordibus suis
agnoscunt.
Discrepant aliquantulum Patres quoad eos quos constitutio alloqui
debet , alii putantes ad fideles catholicos sermonem habendum esse, alii
ad omnes homines; de quo forsan vestra suffragatio poscenda erit. Fere
omnes tamen in hoc consentire videntur: genus litterarium huius con¬
stitutionis aliud esse ac genus litterarium constitutionis dogmaticae,
v. g. de Ecclesia, et proinde sermonem et stylum nostri textus ita im¬
mutandum esse, ut non solis theologis vel sacerdotibus planus et per¬
spicuus evadat, sed taliter accommodetur ut possit praeberi attentioni
et considerationi omnium hominum, etiam non credentium. Munus
tamen constitutionis etiam hoc erit: conscientiam catholicorum susci¬
tare ut suum officium in rebus temporalibus apprime considerent et
servent.
2. Ordo schematis. Optima videtur haec propositio, ut habeatur in
initio schematis amplior quidam prospectus conditionis mundi huius
temporis. Dein modo magis completo et simul magis conciso et nervoso
exponenda erit doctrina cap. I, II et III: quid Ecclesia sentiat de
homine, quid de sua habitudine ad mundum. Singula puncta vero cap. IV
amplius proponenda erunt, semper initium sumendo a factis, et, sicut
nonnulli proposuerunt, abundantiorem materiam a singulis adnexis
sumendo.
3. Quoad condiciones huius temporis, nostrum schema iam loqui¬
tur de omnibus rebus et de quibusdam aliis. Sed fuerunt qui adhuc de
hoc non contenti, putaverunt schema debere loqui de omnibus rebus,
et non de quibusdam, sed de omnibus aliis. Aliquae tamen propositio¬
nes omnino retinendae videntur, praesertim haec: ut de aspectibus aga¬
tur egestatis spiritualis mundi hodierni, praeprimis vero de gravissimo
illo phenomeno atheismi, sive theoretici, sive practici, sub diversis for¬
mis, marxistica an non, quibus apparet. Notandum insuper erit, etiam
condiciones nostri temporis praesentes esse ab aeterno et ante saecula
in providentissimo consilio amoris Dei.
4. Forsan quaedam quaestiones suffragio congregationis proponen-
84
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
dae erunt, modis quo moderatores statuent, ut clarior appareat mens
Patrum et via per quam commissio in suo ulteriore labore pergere debeat.
5 et ultimo. Ad conclusionem perventuro, permittatis mihi nonnullas
considerationes de discussione ipsa pandere. Multiplicitate et varietate
idearum, oppositione etiam praeoccupationum et directionum quae in lu¬
cem prodierunt, alia vice difficultas elaborandi huius schematis apparuit,
quae alioquin non est nisi expressio difficultatum quae insunt in inquisi¬
tione ipsa et in vita christiana. Difficultas autem non liberat ab humili
inquisitione et a fraterna collaboratione de qua hoc schema testimonium
esse debet. Sub hoc respectu videtur hanc discussionem novum stimulum
materiamque praebere posse inquisitioni theologorum, ut magis ac magis
in his thematibus incumbant, de homine scii, secundum consilium divinum
in hoc mundo degenti, de Ecclesiae habitudine ad mundum; sed etiam
novum stimulum praebere posse christianis omnibus, ut historiam sui tem¬
poris in luce Evangelii semper contemplentur, et ad eam efformandam toto
animo incumbant, semetipsos et mundum adventui Christi praeparantes.
Si hoc schema tandem aliquando ad portum perveniet, quidam forsan
vel plurimi, qui responsa exspectabant quae Concilium dare non inten¬
debat, deceptionem sentient. Attamen (sinatis etiam meum « attamen »
dicere post vestros plurimos; dicebatis: « placet in genere hoc schema,
attamen... »!) attamen, dico, discussio et schema testimonium sunt
studii flagrantis, passionis dicamus, quo Patres, scii. Ecclesia, de ho¬
minibus, de eorum angustiis et de eorum spe inquisierunt in luce et in
amore Christi. Dum autem discussio in hac, hic fiebat, plurimi in
mundo studiose de his thematibus curabant, et discussionem sequeban¬
tur. Abhinc paucos dies, diurniarius quidam italicus, in ephemeride
quadam, scribebat: « Tandem aliquando de re nostra agitur! ». Non
recte dicebat, quia quando de Revelatione vel de Ecclesia agebatur,
de re hominum agebatur, sed illa verba quodammodo exprimebant quo¬
modo per hanc discussionem et per hoc schema aliquis novus gressus,
etsi modestus, sed tamen magni momenti, ad occursum et dialogum in¬
ter pastores Ecclesiae et homines, inter Ecclesiam et homines fiat. Etsi
autem solutiones particulares non dentur, etsi nova non dicantur, magni
tamen momenti erit si mundus sentiet Ecclesiam in Concilio coaduna¬
tam, ipsi mundo attentionem praebere, etsi Ecclesia solemniter princi¬
pia Evangelii ad condiciones actuales prospiciens mundo iterum pro¬
ponet et ad colloquium iterum invitabit. Gratias. \Plausus].
Moderator. Gratias agimus maximas relatori et membris commis¬
sionis, et exoptamus ut labores ad felicem exitum perveniant. Nunc au¬
diatur secretarius generalis.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
85
Secretarius generalis : Fit igitur transitus ad schema de accommo¬
data renovatione vitae religiosae. Post relationem, verbum petierunt:
em.mi ac rev.mi DD. cardd. Franciscus Spellman, arch. Neo-Eboracen-
sis in Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis; Ernestus RufEni,
arch. Panormitanus in Italia; Iacobus de Barros Camara, arch. S. Seba-
stiani Fluminis Ianuarii; Paulus Richaud, arch. Burdigalensis in Gal¬
lia; lulius Dopfner, arch. Monacensis et Frisingensis in Germania; Leo
loseph Suenens, arch. Mechliniensis-Bruxellensis in Belgio; Augustinus
Bea; exc.mi DD. Andreas Charue, ep. Namurcensis in Belgio; Anicetus
Fernandez, sup. gen. O.P.; Petrus Moors, ep. Ruremondensis in Neer-
landia.
DISCEPTATIO [5]
1 - SCHEMA PROPOSITIONUM
DE RELIGIOSIS *
Sacrosancta Synodus, postquam in Constitutione de Ecclesia osten¬
dit sanctitatis prosecutionem per Consiliorum Evangelicorum profes¬
sionem a Divini Magistri doctrina et exemplis originem ducere, nunc
de Religionum, Societatum vitae communis et Institutorum Saecula¬
rium vita ac disciplina intendit agere eorumque necessitatibus, prout 5
tempora nostra suadent, providere (cf. nn. 1, 2).
1. [Regula fundamentalis accommodatae renovationis ]. Cuiusvis in¬
stituti spiritualis ac religiosa renovatio atque eius ad praesentes vitae con-
* In initio fasciculi legitur-.
Ss.mus Dominus Noster Paulus Pp. VI, in Audientia hac die infrascripto
impertita, statuere dignatus est ut hoc schema, de quo in Concilio Oecumenico
Vaticano Secundo deliberabitur, ad eiusdem Concilii Patres transmitteretur.
Ex Aedibus Vaticanis, die xxvn mensis Aprilis, anno mcmlxiv.
Hamletus Ioannes Card. Cicognani
a publicis Ecclesiae negotiis
Verba, initio singulorum numerorum litteris inclinatis inter uncos [ ] posita,
in redactione definitiva tollentur. Item tollentur numeri clausulis adiuncti qui ad
articulos praevii schematis Ve statibus perfectionis adquirendae typis impressi
et Patribus anno 1963 distributi remittunt.
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[5] diciones accommodatio promovendae sunt, Sancta Matre Ecclesia duce,
10 secundum Evangelium et Christi sequelam tamquam supremam regulam,
attentisque Fundatorum propositis ac genuino spiritu (cf. nn. 11, 12).
2. [ Accommodata renovatio cum fidelitate erga institutum compo¬
nenda ]. Fideliter serventur natura, finis (cf. n. 21), spiritus proprius
necnon sanae traditiones, quae omnia cuiusque instituti patrimonium
15 constituunt. At ratio vivendi, operandi et orandi hodiernis sodalium con¬
dicionibus physicis et psychicis, necnon apostolatus necessitatibus, animi
culturae requisitis et circumstantiis socialibus et oeconomicis, prae¬
sertim in locis missionum, aptanda est (cf. n. 13). Quapropter, prout
necessarium fuerit, Constitutiones, « Directoria », « Consuetudinaria »,
20 libri precum et caerimoniarum aliique id genus codices congruenter re¬
cognoscantur (cf. n. 15).
3. [A quibus accommodata renovatio sit perficienda ]. Efficax au¬
tem renovatio et recta accommodatio obtineri nequeunt nisi cooperan-
tibus omnibus instituti sodalibus, moderante vero competenti auctori-
25 tate (cf. n. 14).
4. [ Perfectio amoris Dei et proximi ante omnia quaerenda\. Omnes
qui Evangelica Consilia profitentur, credentes « caritati quam habet Deus
in nobis » ( 1 Io. 4, 16), assiduo studio fortique animo consequi
[6] nitantur perfectum Dei amorem, ex quo proximi dilectio profluit in
salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem (cf. n. 17).
5. [De institutis vitae contemplativae fovendis et renovandis ]. In¬
stituta vitae contemplativae suas partes in Corpore Mystico Christi sem-
5 per habent, atque uberrimos sanctitatis fructus Ecclesiae afferunt. At
etiam ipsa in.ratione formaque vitae suae sese renovent (cf. nn. 6, 7, 18).
6. [De institutis vitae activae fovendis eorumque actione rite drdi-
nanda]. In institutis vitae activae tam laicalibus quam clericalibus, opera
et apostolatus, utpote sanctum ministerium et opus caritatis proprium
io ab Ecclesia ipsis commissum eiusque nomine exercendum, finem con¬
stituunt vere specificum, quem sodales, ardenti studio aptisque mediis
prosequi debent (cf. nn. 8, 9, 10, 18, 20). Actio autem apostolica ex
intima cum Deo unione procedat oportet, inde fit ut caritas ipsa erga
Deum et proximum foveatur (cf. nn. 8, 18).
15 7. [De renovatione in observantia Consiliorum Ev angelicorum]. Re¬
ligiosi sese renovent in oboedientia (cf. n. 26), castitate (cf. n. 25) et
paupertate (cf. nn. 23, 24) quam professi sunt, Christum oboedientem,
virginem et pauperem imitantes Eiusque praesentiam in hoc mundo spe¬
ciali modo testificantes.
20 8. [De renovatione in paupertate individuali ]. Ad paupertatem
religiosam quod attinet, haud sufficit Superioribus subiici in usu bono-
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
87
rum, sed oportet etiam ut sodales re et spiritu sint pauperes (cf. n. 23). [®]
Congregationes religiosae suis Constitutionibus permittere possunt ut
sodales bonis patrimonialibus acquisitis vel acquirendis renuntient
(cf. n. 29). 25
9. [De renovatione in paupertate collectiva ]. Instituta et domus
bona quae possident tamquam patrimonium sacrum habeant, eaque etiam
in utilitatem Ecclesiae et indigentium necessitates insumant, vitata omni
specie luxus, immoderati lucri ac bonorum cumulationis (cf. n. 24).
10. [De vita in communi ducenda]. Vita in communi agenda testi- 30
monium sit caritatis Christi, secundum exemplum primaevae Ecclesiae,
in qua multitudo « credentium erat cor unum et anima una » {Act. 4,
32). Ut autem inter sodales intimius sit vinculum fraternitatis, illi qui
conversi vel alio nomine vocantur, vitae et communitatis operibus arctius
coniungantur; immo curandum est ut in institutis mulierum ad unam 35
classem perveniatur. Virorum autem monasteria et instituta pro indole [7]
sua clericos et laicos pari ratione admittere possunt, salvis iuribus ordi¬
nationis sacrae et praescriptis Constitutionum (cf. nn. 30, 31, 32).
11 . [De clausura monialium]. Clausura papali pro monialibus vitae
unice contemplativae firma manente sed iuxta temporum locorumque 5
condiciones accommodata, congruit ut aliae moniales, operibus exter¬
nis apostolatus ex instituto deditae, ab ea eximantur et propriis Consti¬
tutionibus regantur (cf. n. 6).
12. [De habitu religioso]. Habitus religiosus, utpote signum con-
sacrationis, sit simplex ac modestus, pauper simul ac decens, insuper 10
valetudinis requisitis consentaneus et temporum locorumque adiunctis
necnon ministerii necessitatibus accommodatus. Habitus autem qui iis
normis, iudicio Sanctae Sedis, non congruit, immutandus est (cf. nn. 33,
34,35).
14. [De alumnorum institutione]. Institutorum accommodata reno- 15
vatio ab alumnorum institutione maxime pendet. Ideo, et ipsi sodales
non clerici ac religiosae apostolatus operibus immediate post novitiatum
ne destinentur, sed eorum institutio religiosa et apostolica, doctrinalis et
technica, titulis etiam congruentibus obtentis, in aptis domibus conve¬
nienter protrahatur (cf. nn. 36, 38). 20
Officium quoque est Superiorum curare ut Magistri spiritus et Pro¬
fessores optime seligantur et sedulo praeparentur (cf. n. 36).
14. [De novis institutis condendis]. In novis institutis promovendis,
necessitas vel saltem magna utilitas necnon incrementi possibilitas serio
ponderandae sunt, ne incaute oriantur instituta inutilia aut sufficienti 25
vigore orbata (cf. n. 47).
15. [De operibus propriis servandis , accommodandis vel relinquen-
88
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
17] dis]. Instituta iam condita, opera propria fideliter retineant et adim¬
pleant, atque temporum locorumque necessitatibus accommodent, op-
30 portunis ac etiam novis mediis adhibitis, illis autem relictis operibus
quae cum instituti spiritu et germana indole hodie minus sint consenta¬
nea (cf. nn. 20, 21).
16. [De institutis et monasteriis languescentibus ]. Instituta vero
et monasteria quae iudicio Sanctae Sedis nullam amplius praebeant fun-
35 datam spem incrementi, prohibeantur ne in posterum novitios recipiant,
[8] et si fieri possit, alii instituto vel monasterio vegetiori, quod fine et spi¬
ritu haud multum differat, uniantur (cf. n. 46).
17. [De unione inter instituta fovenda ]. Instituta et monasteria
sui iuris, pro rei opportunitate et approbante Sancta Sede, inter se pro-
5 Xi moveant foederationes, si quodammodo ad eamdem familiam religiosam
pertinent, aut uniones, si fere pares habent Constitutiones et usus eo-
demque animantur spiritu, praesertim cum nimis sunt exigua, aut asso¬
ciationes, si iisdem vel similibus operibus externis incumbunt (cf. nn. 41,
42, 43, 45).
io 18. [De Superiorum Maiorum conferentiis ]. Favendum est confe¬
rendis seu consiliis Superiorum Maiorum a Sancta Sede erectis, quae valde
conferre possunt ad finem singulorum institutorum plenius assequendum,
ad efficaciorem conspirationem in bonum Ecclesiae fovendam, ad Evan-
gelii operarios in determinato territorio aequiore modo distribuendos,
15 necnon ad communia religiosorum negotia pertractanda (cf. n. 44). Huius-
modi autem conferendae etiam pro Institutis Saecularibus institui pos¬
sunt.
19. [De vocatione religiosa fovenda ]. Sacerdotes educatoresque
christiani seria conamina adhibeant ut vocationibus religiosis, congruen-
20 ter et accurate selectis, novum detur incrementum Ecclesiae necessita¬
tibus plane respondens. Etiam in praedicatione ordinaria, saepius agatur
de Consiliis Evangelicis et de statu religioso amplectendo. Parentes filios
suos christianis moribus educando, vocationem religiosam in eorum cor¬
dibus excolant ac tueantur.
25 Institutis autem fas est sui notitiam, ad vocationes fovendas, divul¬
gare atque candidatos quaerere, dummodo hoc fiat cum debita prudentia
et servatis normis a Sancta Sede traditis (cf. nn. 49, 50).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
89
Notae explicativae [8]
1. Praevium schema « De statibus perfectionis adquirendae » anno
1963 iam « rigorose contractum », typis editum et Patribus Concilii
communicatum, nunc, iuxta ultimas instructiones Commissionis « De
Concilii laboribus coordinandis » ab Em.mo D. Card. Cicognani die 23 ia-
nuarii 1964 impertitas, « ad puncta essentialia » sub brevissima forma
iterum reductum est.
2. Praesens textus, prima a Subcommissione decursu mensis februa- [9]
rii u. el. apparatus, a Commissione in sessionibus plenariis diebus 4, 5,
6 et 7 mensis martii fuit retractatus et approbatus atque postremo
a subcommissione redactionis expolitus.
3. Ad titulum quod attinet, Commissio, variis Patrum Concilii hac
in re propositionibus ponderatis omnibusque ad rem pertinentibus per¬
pensis, censuit redeundum esse ad pristinum titulum « De Religiosis »,
qui de cetero a Commissione mense martii 1963 fuerat approbatus et
ab ipsa Commissione « De Concilii laboribus coordinandis » cum maiori
parte suffragiorum confirmatus. Notandum est insuper eumdem titulum
« De Religiosis » retentum esse tum a Commissione « De Doctrina Fidei
et Morum », tum ab illa « De Episcopis et de Dioecesium Regimine »
in capitulis huic materiae specialiter dedicatis.
4. Schemate hac ratione ad sola puncta essentialia contracto, quam-
plura omissa sunt utilia, quae ad Codicem luris Canonici recognoscendum
vel ad Instructiones Sanctae Sedis pro opportunitate edendas remittuntur.
Propterea minus organicum apparere potest cum argumenta selecta fue¬
rint minus ob eorum inter se connexionem quam opportunitatem.
2 - APPENDIX [13]
RELATIO CIRCA RATIONEM QUA SCHEMA ELABORATUM EST
INTRODUCTIO
Labores Commissionis Conciliaris « De Religiosis » initium sumunt a
schemate «De Statibus Perfectionis Adquirendae» diuturna assiduaque
Commissionis Praeparatoriae « De Religiosis » opera annis 1960-1962 ap¬
paratum. 1
1 - Primus Conventus Commissionis: die 26 novembris 1962
Cum autem, deficiente tempore, schema « de statibus perfectionis adqui¬
rendae » disceptationi in prima Sessione Concilii, non esset subiiciendum, Com-
90
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
missio Conciliaris « de Religiosis » prima vice convocata est tantum pro die
26 novembris 1962, 2 ut Patres Commissionis opportunitatem sese mutuo co¬
gnoscendi haberent, de laboribus in schemate praeparando impensis ab Em.mo
D.no Cardinale Valeri, Praeside, edocerentur 3 atque pro negotiis agendis
consulerent.
2 - Nova directio laboribus Commissionis Conciliaris data
Mox autem, a Concilio Praesidentiae Concilii prodierunt normae pro sche¬
matibus Commissionum Praeparatoriarum generaliter abbreviandis; 4 subse-
quenti die 5 decembris 1962 Patribus Concilii traditus est, cum approbatione
Ss.mi Domini loannis Papae XXIII et subscriptione Em.mi D.ni Card. Cico-
gnani, a publicis Ecclesiae negotiis, « Ordo agendorum tempore quod inter
conclusionem primae periodi Concilii Oecumenici et initium secundae inter¬
cedit », normas magis particulares pro schematibus abbreviandis statuens. 5
Haec omnia, ut patet, laboribus Commissionis « De Religiosis », sicut
aliarum Commissionum, novam impellebant directionem, qui triplici phasi
progredi debebant.
PRIMA PHASIS LABORUM
SCHEMA COMMISSIONIS PRAEPARATORIAE
RIGOROSE CONTRAHITUR
(Dec. 1962-Maii 1963)
Opus reducendi schema « de statibus perfectionis adquirendae » Commis¬
sionis Praeparatoriae in hac prima phasi laborum triplici stadio completum
est: primo stadio, quod inchoativum operis dici potest, mense decembris 1962
et mense ianuarii 1963; secundo stadio, quod fuit resolutivum operis, mensi¬
bus februarii et martii sequentibus; tertio quod perfectivum operis exstitit,
mensibus aprilis et maii 1963.
§ 1. Stadium inchoativum operis Commissionis: dec. 1962-ian. 1963
1 ° Normae ah auctoritate Concilii indictae
Supra dictum est, prima exeunte Sessione Concilii, anno 1962, normas
pro schematibus a Commissionibus Praeparatoriis apparatis mole reducendis
indictas fuisse.
a) Imprimis, sub finem mensis novembris 1962, Consilium Praesidentiae
Concilii fasciculum cui titulus « Schemata Constitutionum et Decretorum ex
quibus argumenta in Concilio disceptanda seligentur » edidit, quo Commissio¬
nibus Conciliaribus iniungebat « schemata a Commissionibus Praeparatoriis
confecta, ... ad principia generalia, si oporteat, reducere et, ubi materiae similes
vel mixtae id exigere videantur, ad maiorem reducere unitatem ». 6 Secundum
hanc normam communem, schema « de statibus perfectionis adquirendae »
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
91
contrahendum erat ad sequentia « Generalia principia: a) De statibus per- [ 14 ]
fectionis. b) De vocatione religiosa, c) De accommodata renovatione vitae
religiosae, d) De institutione alumnorum religiosorum eorumque admissione
ad Professionem et Ordines ». 7
b) Subsequenti die 5 decembris Em.mus D.nus Cardinalis Cicognani a
publicis Ecclesiae Negotiis, cum approbatione Ss.mi D. Ioannis Papae XXIII
f. m., Patribus Concilii tradidit novum Ordinem « agendorum tempore quod
inter conclusionem primae periodi Concilii Oecumenici et initium secundae
intercedit ».
Huius novi Ordinis norma fundamentalis erat:
« Schemata hac ratione conficienda sunt, ut potissimum pertractent gene¬
ralia principia, omissis particularibus quaestionibus quae ad rem non perti¬
neant... Quae autem pertinere videntur ad futuram Codicis luris Canonici
recognitionem, remittantur ad competentem Commissionem. Pariter oportet
ut Commissionibus, quae post Concilium constituendae erunt, nonnulla spe¬
cialia argumenta demandentur » (cf. n. 3).
Addebatur nuntium novae Commissionis scilicet « de laboribus Concilii
coordinandis atque dirigendis » (cf. n. 4), deinceps nuncupatae: « Commissio
de Concilii laboribus coordinandis » vel simplicius: « Commissio Coordina-
trix ». 8
2° Exsecutio mandati
a) Secundus Conventus Commissionis : d. 5 decembris 1962.
Ad praedictam iussionem exsequendam, Commissio «de Religiosis»
secundum Conventum die 5 decembris 1962 habuit 9 quo ratio procedendi in
hoc opere definita est, constituta etiam Subcommissione septem Membrorum,
qui adscitis sibi Peritis, Commissionis labores parare curarent. 10 Intra mensem [15]
ianuarii 1963, Patres Commissionis suas observationes in schema abbrevian¬
dum Secretario remittere debebant, quibus perpensis, Subcommissio schema
abbreviatum exarare posset, deinde Commissioni proponendum.
b) Schema Commissionis de Missionibus remittitur-, d. 17 decembris 1962.
Interim die 17 decembris 1962, Commissio Conciliaris de Missionibus,
normae Consilii Praesidentiae et Em.mi D. Card. Secretarii Status obsequens,
scilicet: « ubi materiae similes vel mixtae id exigere videantur, ad maiorem
redigantur unitatem »,“ schema speciale « De Religiosis » ab ipsa exaratum
ad nostram Commissionem remisit ut cum illo « de statibus perfectionis ad-
quirendae in unum componeretur ».
c) Opus reductionis schematis inceptum.
Qua ratione autem schema « de statibus perfectionis adquirendae » ab¬
breviari posset, difficile dictu erat. Materiae enim contractio, si nimia esset,
schematis bonos effectus utilitatemque misere minuere poterat atque expecta-
92
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[15] tionem frustrare multorum qui a Concilio merito exoptabant illam haud se¬
mel annuntiatam rerum in Ecclesia renovationem necnon hodiernis malis ef¬
ficacia remedia.
Iniuncta schematis abbreviatio triplici ratione videbatur possibilis:
1 ) Coarctatione sermonis, superflua expungendo et res pressius dicendo,
incolumi tamen materiae exponendae integritate et expressionis perspicui¬
tate. Talis coarctatio sermonis quae passim generaliter fieri poterat, haud
sufficiebat ad schematis molem notabiliter minuendam.
2 ) Compendiosa fusione quorumdam articulorum.
3) Suppressione quarumdam sectionum schematis, eas remittendo ad Co¬
dicem recognoscendum vel ad alia pontificia documenta tempore suo post
Concilium edenda.
Tandem prae oculis habendum erat Caput « De rationibus inter Episcopos
et Religiosos, praesertim quoad opera apostolatus exercenda » a Commissio¬
nibus praeparatoriis de Episcopis et de Religiosis communi consilio concor¬
datum, cui magna pars de apostolatu in schemate « de statibus perfectionis
adquirendae » demandanda erat. 12
Revera, opus reductionis schematis sic inceptum ulterius, saltem ut praeor¬
dinatum, produci nequivit supervenientibus exeunte mense ianuarii 1963
novis normis Commissionis « de Concilii laboribus coordinandis », quae
secundum stadium laborum aperiunt.
[16] § 2. Stadium resolutivum operis Commissionis: febr.-mart. 1963
1° Novae normae Commissionis « De Concilii laboribus coordinandis »:
Ian. 1963
Commissio Cardinalitia « de Concilii laboribus coordinandis » dd. 21-27
ianuarii 1963 Romae adunata, schematibus Commissionum Praeparatoria¬
rum perpensis, singulis earum praecisas dedit normas ad schemata mole redu¬
cenda et inter se apte coordinanda. Pro schemate « de statibus perfectionis
adquirendae » hae normae cum Epistola Em.mi D.ni Card. Cicognani, Prae-
sidis, Em.mo D.no Card. Valeri die 30 ianuarii 1963 communicatae sunt,
quae spectant, tum modo procedendi in opere iniuncto perficiendo, tum
rationem abbreviationis schematis faciendae, suppeditatis etiam quibusdam
argumentis in schemate specialiter evolvendis. Examinanda erat etiam oppor¬
tunitas edendi Directorium et titulum schematis « de statibus perfectionis
adquirendae » in alium mutandi. 13
Ponentis munere fungebatur in Commissione « de Concilii laboribus coor¬
dinandis » pro schemate « de statibus perfectionis adquirendae » Em.mus
D.nus Cardinalis Iulius Dopfner.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
93
2° Exsecutio novi mandati [16]
a) Opus praeliminare Commissionis restrictae : dd. 8-13 jebr. 1963.
Ad viam laboribus Subcommissionis die 5 decembris 1962 constitutae
sternendam, quaedam Commissio restricta ab Em.mo D.no Card. Praeside
adscita fuit, 14 quae diebus 8-13 februarii 1963, definire studuit qua ratione
schema iuxta Commissionis Coordinatricis placita esset contrahendum et, in
fine, aliquem textum schematis proposuit, principaliter adhaerendo illi ab
Exc.mo D.no Philippe concinnato. 15
b) Opus subcommissionis : dd. 13, 16 et 19 jebr. 1963.
Subcommissio primo convenit die 15 februarii 16 ad conventum Commis¬
sionis plenarium immediate apparandum. Obiectum pertractandum non erat
tantum schema « de statibus perfectionis adquirendae»; attendere etiam
oportebat ad alias materias mixtas, nempe, tum ad Caput V Constitutionis
dogmaticae « de Ecclesia », cui titulus erat: « De statibus evangelicae acqui¬
rendae perfectionis », tum ad Caput III schematis « De cura animarum »,
scilicet: «De rationibus inter Episcopos et Religiosos praesertim quoad Apo-
stolatus opera ». Schema « De Missionibus » quod aliquam materiam mixtam
quoque praesefert, nondum hoc tempore prodierat.
Ideoque ad has varias quaestiones rite pertractandas, Subcommissio, ad-
scitis peritis, in tres sectiones sese divisit quarum prima: pro Capite V Consti¬
tutionis dogmaticae « de Ecclesia », secunda pro schemate « de statibus per¬
fectionis adquirendae » et tertia pro capite III « de rationibus inter Episcopos [17]
et Religiosos » schematis « de cura animarum ».
Ad schema « de statibus perfectionis adquirendae » quod attinet, Sub¬
commissio post disceptationes approbavit ut textus a Commissione restricta iam
abbreviatus cum debitis emendationibus proximo conventui plenario Commis¬
sionis praesentaretur. Pariter quasdam emendationes proposuit pro capite
« de rationibus inter Episcopos et Religiosos » et textum magis elaboratum
paravit pro capite V Constitutionis dogmaticae « de Ecclesia ».
c) Tertius Conventus Commissionis : dd. 20 febr.-l martii 1963.
Die 20 februarii 1963 initium habuit tertius Conventus plenarius Com¬
missionis 17 ad opus schematis reducendi inchoatum nunc perficiendum. Non
omnes Patres convenire potuerunt; praeter Em.mum D.num Cardinalem
Praesidem, tantum quindecim, qui cum auxilio quorumdam peritorum, munus
sibi demandatum in novem sessionibus usque ad diem 1 martii expleverunt.
Vota quae super schemate « de statibus perfectionis adquirendae » a Pa¬
tribus Commissionis expostulata fuerant, in aliquo Folio Officii collecta sunt
et omnibus in Commissione praesentibus communicata. 18
94
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[17] b) Complementum operis.
Textus a Commissione post protractas disceptationes exaratus traditus
est expoliendus subcommissioni redactionis in ultima sessione Commissionis
constitutae/ 9 quae hoc munus in septem sessionibus intra dies 1-5 martii
explevit, mutato etiam titulo in « De Religiosis ». Tandem textus schematis
hac ratione rigorose contractus et sedule expolitus cum Epistola diei 9 martii
1963 Em.mo D.no Cardinali Cicognani, Praesidi Commissionis « de Concilii
laboribus coordinandis » transmissus est, adiecta brevi relatione « de modo
procedendi Commissionis in schemate exarando et de ipsius schematis ratio¬
nibus ». 20
§ 3. Stadium perfectivum operis commissionis: aprilis-maii 1963
1 ° Instructiones Commissionis
« De Concilii laboribus coordinandis »
Schema sub novo titulo « de Religiosis » rigorose contractum, die 27
martii a Commissione de Concilii laboribus coordinandis, praesentibus etiam
Em.mo D.no Card. Valeri, Praeside Commissionis « de Religiosis » et P. Rous-
seau eiusdem Commissionis Secretario, 21 examinatum et approbatum est cum
quibusdam animadversionibus, ut habetur in actis huius sessionis Commissio¬
nis, referente Em.mo D.no Card. Dopfner.
« 1. Schema (ut ibi legitur) revera rigorose contractum est, ita ut ex hac
parte omnino laudandum sit.
[18] « 2. Capita, quae a nobis ut specimina ut tractarentur, proposita erant,
omnia tractata sunt.
«3. De Directorio conficiendo et de materia ad Codicis revisionem trans¬
mittenda nihil habetur in schemate. Attamen in folio adnexo de possibilitate
talis Directorii sermo est...
« 4. Elegerunt Patres praefatae Commissionis titulum schematis “ De Re¬
ligiosis ”, quia, ut censuerunt, “ simplicior et communi hodierno modo lo¬
quendi et scribendi respondet ”. De facto tamen in schemate ipso ulterius
passim de “ statibus perfectionis acquirendae ” sermo est.
Em.mus D.nus Card. Relator addebat: “ Quaedam vero argumenta pro¬
babilissime maiores difficultates excitabunt, ubi primum a Patribus in Aula
Concilii disceptabuntur ”. Et, praecipuis ex his argumentis recensitis, conclu¬
debat: “ Schema praeiacens magna cum diligentia retractatum est. Forma,
qua nunc nobis prae oculis iacet, apta esse videtur. Quoad contentum vero
examinetur, utrum in illis punctis supra commemoratis adhuc compleri pos¬
sit, ut disceptationes de iisdem in Congregatione Generali certo certius ori-
turae saltem faciliores et breviores evadere possint ” ». 22
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
95
2 ° Prima retractatio schematis et additio adnotationum explicativarum [18]
a) Ratio procedendi in schemate retractando.
Qua ratione schema retractandum esset et difficultatibus expositis ob-
currendum, tum ex indole rei, tum ex instructionibus Secretariatus Genera¬
lis satis patebat. Hoc opus enim duplici ratione perficiendum erat. Primo,
addendo textui, in variis punctis indicatis, clausulas vel novos articulos ad rem
pertinentes, qui faciliter suppeditari poterant ex schemate Commissionis Prae¬
paratoriae, in quo plura utilia exstant brevitatis causa deinde omissa. Po¬
stremo, ad textum illustrandum vel iustificandum, diversis articulis adnecti
poterant notae explicativae, quae sanam et inconcussam doctrinam enuclea¬
rent atque studium hac de materia decursu praeparationis schematis peractum
vel subsequentium disceptationum conclusiones reflecterent.
Insuper, cum schema esset opus ipsius Commissionis Conciliaris « De
Religiosis » a Commissione « de Concilii laboribus coordinandis » substan¬
tialiter approbatum, ad has emendationes et notas explicativas inserendas non
videbatur necessarium Membra Commissionis iterum tam cito convenire. Id
enim tuto et expedite perfici poterat sub ductu Em.mi D.ni Cardinalis Prae-
sidis, opera alicuius Commissionis restrictae, ita ut schema, urgente etiam
Secretariatu Generali Concilii, incunctanter apparatum, quamprimum typis
mandaretur atque omnibus Concilii Patribus expediretur, qui suas observa¬
tiones scripto mittere invitandi erant. 23
b) Opera Commissionis restrictae.
Commissio restricta ab Em.mo D.no Cardinale Praeside constituta 24 mu¬
nus suum explevit diebus 4, 5, 22 aprilis 1963, primo agens de ipso schemate
iuxta instructiones Commissionis « de Concilii laboribus coordinandis » re- [19]
tractando 25 et deinde, facto regressu ad praevium titulum « de statibus per¬
fectionis adquirendae », de adnotationibus explicativis; ita schema hac ratione
emendatum ad Exc.mum Secretarium Generalem Concilii die 23 aprilis trans¬
missum est. 26
3° Secunda schematis retractatio et expolitio sermonis latini
a) Opere Commissionis sic expleto, ad Em.mum D.num Cardinalem Prae-
sidem pervenerunt novae observationes ex parte Em.mi D.ni Card. Dopfner,
quo, ut Ipse die 18 aprilis 1963 scribebat, « clarius eluceat quomodo difficul¬
tates in Relatione nostra diei 27 martii contra schema « De Religiosis » abbre-
viatum et emendatum prolatae... intelligendae sint ». Et ad schematis retracta¬
tionem faciliorem reddendam, submittebat « speciminis gratia » aliquas pro¬
positiones «... quae facile schemati praeiacenti locis assignandis inseri pos¬
sunt ». 27
96
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[19] Nonobstante quod schema iuxta observationes Commissionis « de Con¬
cilii laboribus coordinandis » retractatum inde a die 23 aprilis penes Exc.mum
Secretarium Concilii iam esset, novae propositiones Em.mi D.ni Cardinalis
Relatoris ab eadem Commissione restricta diebus 29 aprilis, 2 et 3 maii 1963
accurate examinatae sunt et textus in nonnullis locis iterum retractatus
fuit.
b) Interim, Exc.mus Secretarius Generalis Concilii textum schematis
Ipsi die 23 aprilis remissum mandavit examinandum alicui Perito linguae
latinae, qui suas observationes ad Commissionem nostram die 30 aprilis trans¬
misit. 28 Has observationes eadem Commissio restricta diebus 4, 6 et 7 mensis
maii sedulo perpendit et textum expolivit. Opus retractationis ita comple¬
tum, schema « de statibus perfectionis adquirendae » cum litteris Secretarii
Commissionis diei 8 maii 1963 29 ad Exc.mum Secretarium Generalem Con¬
cilii definitive remissum est.
Conclusio :
Schema « de statibus perfectionis adquirendae » die 9 martii 1963 « ri-
gorose contractum », 30 iterum die 23 aprilis subsequentis recognitum et notis
explicativis locupletatum atque die 8 maii ulterius retractatum et expolitum,
Patribus Concilii decursu mensis maii communicatum est ut ipsi observationes
quas duxerint faciendas ad Secretarium Generalem Concilii intra mensem
iulii 1963 mitterent, easque Commissio Conciliaris perpendere posset ante
disceptationem in Congregatione Generali habituram. 31
Interim, Summus Pontifex Ioannes XXIII, magno cum totius Ecclesiae
universique mundi luctu ex hoc mundo ereptus, Concilium Oecumenicum a
se provide indictum reliquit suspensum, quod Eius Successor Paulus VI glo¬
riose regnans resumendum esse die 29 mensis septembris 1963 decrevit.
Vix mense elapso ab obitu Summi Pontificis, Commissio Conciliaris « de
[20] Religiosis » alio gravi moerore afficiebatur; die enim 22 iulii 1963 eius ama¬
rissimus Praeses, Em.mus Cardinalis Valeri inopinato morbo correptus ex
hac terrestri vita migrabat. Ei successit Em.mus D.nus Card. Hildebrandus
Antoniutti, paucis diebus ante Praefectus Sacrae Congregationis de Religiosis
praepositus. 32
SECUNDA PHASIS LABORUM
CIRCA OBSERVATIONES PATRUM CONCILII
(Iulii-octobris 1963)
1° Normae pro observationibus in schema faciendis et perpendendis
Ex folio « Ordo agendorum » die 5 decembris 1962 ab Em.mo D.no Car¬
dinali Secretario Status edito 33 et instructionibus ad Patres Concilii una cum
schemate « de statibus perfectionis adquirendae » missis 34 colliguntur nor¬
mae sequentes:
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
97
1) Patres rogabantur observationes quas duxerint faciendas in schema [20]
ad Exc.mum Secretarium Generalem Concilii intra mensem iulii 1963 scripto
mittere.
2) Commissio Conciliaris « de Religiosis » procedere debebat « ad emen¬
dationes in schema(ta) inserendas, ratione habita animadversionum recepta¬
rum atque bene perpensis rationibus quae singulis emendationibus favent vel
non, ita ut schema(ta), congrua praeparatione instructum(ta), Congregationi
Generali proponi possit (sint) ». 35
3) Tempore suo in Congregatione Generali schema praesentari et illustrari
debebat a Relatore Commissionis, adiectis notitiis circa observationes Patrum
in schemate non assumptas.
2° Opus Commissionis Conciliaris « De Religiosis » circa observationes
Prima cura Secretariatus Commissionis « de Religiosis » fuit observationes
Patrum Concilii super praedictum schema colligere atque systematice ordi¬
nare iuxta ipsum ordinem schematis. Non omnes observationes intra tempus
praestitutum pervenerunt; ideo earum prima facta est collectio seu series die
12 mensis septembris 1963 quae constat 135 paginis « ciclostilatis »; subse¬
cuta est secunda series, die 5 octobris, cum 60 paginis, quibus paulo post
adiunctae sunt paginae a numero 61 ad 108. Tandem decursu mensis ianuarii
1964 et initio februarii quaedam aliae observationes venerunt quae, sicut
ceterae, Patribus Commissionis tempestive communicatae sunt.
Qua ratione hae observationes perpensae fuerint exponitur in distincta
relatione « de studio observationum Patrum super schema de statibus per¬
fectionis adquirendae », quae Patribus distribuetur initio tertiae periodi Con¬
cilii.
Ad has observationes iuxta statutas normas rite examinandas, Em.mus
D.nus Cardinalis Praeses voluit novum Conventum Commissionis convocare, [21]
primo a Patribus petens si praetulerint hunc Conventum habere « ... in hebdo¬
mada immediate ante Concilii Sessionem (secundam) ... vel ... tantum du¬
rante Concilio ». 36
Morte autem Summi Pontificis Ioannis XXIII die 3 iunii intercedente et
Secunda Sessione Concilii pro die 29 septembris ab eius Successore Paulo VI
indicta, coactus est hunc Conventum, qui quartus erat, statim convocare pro
die 23 septembris 1963. 37
Patres Commissionis die praestituto coadunati, imprimis quattuor Sub-
commissiones constituerunt, scilicet unam pro schemate « de statibus per¬
fectionis adquirendae » et alias pro materiis mixtis nempe: pro Capite III
« de Rationibus inter Episcopos et Religiosos praesertim quoad Apostola-
tus Opera » schematis « De cura animarum »; pro capite IV « de voca¬
tione ad sanctitatem in Ecclesia » schematis Constitutionis dogmaticae « de
Ecclesia »; et pro schemate « de Missionibus » quod nondum tunc tempore
prodierat sed expectabatur.
Subcommissio « de statibus perfectionis adquirendae » observationibus
7
98
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[21] Patrum in idem studere incepit ope adnotationum a Secretariatu paratarum,
dum ceterae subcommissiones suo cuiusque muneri incumberent. In Ses¬
sionibus autem plenariis Commissionis, quae protractae sunt diebus 24, 25,
26 septembris et 7 octobris, maxime disceptatum est de capite IV « de voca¬
tione ad sanctitatem in Ecclesia » schematis Constitutionis « de Ecclesia »,
parum de schemate « de statibus perfectionis adquirendae ».
Manifestum erat, Secunda Sessione Concilii decurrente, schema « de sta¬
tibus perfectionis adquirendae », deficiente tempore, Patribus Concilii in hac
Sessione non praesentatum iri; ideo, Commissio labores suspendit donec in
fine Sessionis novae normae pro schematibus iterum contrahendis prodie¬
rint.
TERTIA PHASIS LABORUM
ULTERIOR SCHEMATIS IAM CONTRACTI ABBREVIATIO
(Decembris 1963 -martii 1964)
Die 29 mensis novembris 1963, exeunte Secunda Sessione Concilii, a
Commissione « de Concilii laboribus coordinandis » novae prodierunt normae
ad schemata diversarum Commissionum, iam contracta, ulterius abbrevianda,
quas vero aliae decursu mensis ianuarii 1964 subsecutae sunt. Sic laborum
Commissionis « de Religiosis » tertia phasis instaurabatur quae duplici stadio
progrederetur.
[22] § I. Primum stadium: abbreviatio schematis
IUXTA NORMAS 29 NOVEMBRIS 1963
1° Normae diei 29 novembris 1963
Die 29 mensis novembris 1963, Em.mus D.nus Card. Cicognani litteras
misit ad Em.mum D.num Card. Antoniutti, Praesidem Commissionis Conci¬
liaris « De Religiosis », quibus novae dispositiones Commissionis « De Con¬
cilii laboribus coordinandis » relate ad schema « de statibus perfectionis ad¬
quirendae » patefiebant, scilicet:
1 ) Commissio Conciliaris « de Religiosis » schema « de statibus per¬
fectionis adquirendae » iam « rigorose contractum » adhuc abbreviare debebat,
attento in particulari fine pastorali Concilii, iis argumentis ad Codicem reco¬
gnoscendum remissis quae indolem praevalenter iuridicam praeseferunt.
2 ) Eadem curet proponere emendationes schematis, habita ratione obser¬
vationum Patrum Concilii scripto transmissarum, in latere textus abbreviati
inscribendas.
3) In Appendice, compendiose recensendae erant illae Patrum Concilii
observationes a Commissione non acceptatae, indicatis rationibus earumdem
reiectionis. 38
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
99
2° Exsecutio mandati [22]
Ad hoc novum mandatum exsequendum, quintus Conventus Commissio¬
nis convocatus est pro die 3 decembris 1963 ante discessionem Patrum Con¬
cilii. 39 Ut labores securius et expedite procederent, Commissio constituit sex
Subcommissiones, in substitutionem quatuor illarum praecedentium, singulis
earum committens munus materiam pro futura sessione plenaria praepa¬
randi. In hac autem unica sessione Conventus, facta brevi disceptatione de
rebus Commissioni pertinentibus, nihil aliud actum est, nisi indicta aduna-
tione Subcommissionis Coordinatricis pro ultima hebdomada mensis ianuarii,
die conventus plenarii tempore suo statuenda.
§ 2. Secundum stadium: abbreviatio schematis
IUXTA NORMAS 15 IANUARII 1964
Ratio procedendi in sessione diei 3 decembris 1963 praestituta mox im¬
mutari debuit, ob ulteriores normas Commissionis « de Concilii laboribus
coordinandis » diebus 28 decembris 1963 et 15 ianuarii 1964 edictis.
1° Ulteriores normae 28 decembris 1963 et 15 ianuarii 1964
Iuxta praedictas normas:
1) Schema « de statibus perfectionis adquirendae » iam mense martii
1963 rigorose contractum et Patribus Concilii communicatum, adhuc redu¬
cendum erat ad puncta essentialia, sub forma propositionum praesentanda, [23]
quae suffragationi Patrum Concilii subiicerentur.
2) His propositionibus addenda erat, in Appendice, relatio completa:
a) de laboribus a Commissione expletis;
b) de ratione procedendi in iisdem;
c ) de examine propositionum Patrum Concilii super schema. 40
Insuper, Em.mus D.nus Card. Dopfner, Relator in Commissione « de
Concilii laboribus coordinandis » pro schemate « de statibus perfectionis ad¬
quirendae », paulo post misit aliquas adnotationes, quas tamen «... mera
auctoritate cuiusvis Patris Conciliaris » proponebat. 41
2 ° Exsecutio mandati : praeparatio Conventus Commissionis
Subcommissio Coordinatrix, ad munus die 3 decembris 1963 sibi com¬
missum explendum, convenit Romae die 27 ianuarii 1964, 42 per quinque
sessiones usque ad diem 4 februarii adlaborans. Attentis novis normis Com¬
missionis « de Concilii laboribus coordinandis », et urgentia eas ad effectum
deducendi, censuit suum esse munus non tantum labores ordinare, sed etiam
apte praeparare. Quapropter, schema abbreviatissimum sub forma propo¬
sitionum cum auxilio Rev.morum Peritorum conficere curavit, iudicio Com¬
missionis in sessione plenaria subiiciendum, 43 atque rationem procedendi in
futuris laboribus Commissionis servandam definivit. 44
Patres Commissionis interim suas observationes in hoc abbreviatissimum
schema, prout rogabantur, miserunt ad Secretarium Commissionis, 45 qui
100
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[23] illas systematice iuxta diversas propositiones schematis ordinavit atque Pa¬
tribus die 4 martii coadunatis in sessione plenaria praesentavit disceptandas.
Interim Rev.mi Periti ad hoc convocati 46 adlaboraverunt in observationi¬
bus Patrum Concilii super praevium schema diei 9 martii 1963 examinandis,
dum Secretariatus praeparationi praesentis relationis de laboribus et ratio¬
ne procedendi vacavit.
3° Exsecutio mandati : sextus Conventus Commissionis
Ad mandatum Commissionis « de Concilii laboribus coordinandis » exse¬
quendum, Patres Commissionis « De Religiosis » in Conventum Plenarium,
qui sextus erat, Romae, die 4 martii 1964 convenerunt, 47 adsistentibus Re¬
verendissimis Peritis. 48 In prima sessione, Rev.mo Secretario referente, 49 la¬
bores a Commissione peragendi delineati sunt, scilicet: imprimis, schema
Subcommissionis Coordinatricis sub forma abbreviatissima apparatum, nunc
erat recognoscendum et approbandum; idem faciendum quoad duas rela¬
tiones nempe: « de laboribus Commissionis deque in iisdem ratione proce¬
dendi » a Secretariatu concinnatam, 50 necnon aliam « de studio observatio¬
num Patrum Concilii » in schema « de statibus perfectionis adquirendae »
anno 1963 editum, a peritis praeparatam. 31 Postea Commissio attendere debe¬
bat ad quasdam materias mixtas: novum caput « de Religiosis » arcte con-
[24] tractum, in Decreto « de Pastorali Episcoporum munere in Ecclesia », 52 et ca¬
put iterum « de Religiosis » Constitutionis dogmaticae « de Ecclesia », a sub-
commissione mixta sub finem mensis ianuarii et initio februarii communi
consilio retractatum. 53 Pro examine relationis « de studio observationum Pa¬
trum Concilii » rite praeparando, constitutae sunt quatuor subcommissiones
quae partem relationis sibi cuique assignatam perpenderent suasque conclu¬
siones in sessione plenaria proponerent.
Quo studium schematis « de Religiosis » in sessione plenaria expedite
procederet, ex observationibus Patrum Commissionis Secretario praevie mis¬
sis confectum est aliquod « folium officii » quod totius disceptationis basim
praebuit. Hac ratione, Commissio hoc munus satis celeriter in quatuor ses¬
sionibus dierum 4, 5, 6 et 7 martii explevit; ita novus textus prodiit plane
emendatus et rite approbatus, 54 opera alicuius subcommissionis « redactionis »
ulterius expoliendus.
Ultima sessione plenaria Commissionis mane die 7 martii et post ap¬
probationem schematis « de Religiosis », quatuor Relatoribus subcommissio-
num auditis, relatio « de studio observationum Patrum Concilii in schema an¬
no 1963 editum » approbata est; pariter relatio « de laboribus Commissionis
deque in iisdem ratione procedendi », Secretario referente.
His actibus finem habuit sextus Conventus Commissionis. Novum schema
abbreviatissimum cum duabus relationibus in Appendice, Em.mo D.no Cardi¬
nali Hamleto Cicognani, Praesidi Commissionis « de Concilii laboribus coor¬
dinandis » transmissum est, 55 Concilio in Congregatione Generali tempore
suo subiiciendum.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
101
NOTAE
1 Em.mus D. Card. Cicognani, Praeses Commissionis « De Concilii laboribus
coordinandis », in sua epistola diei 30 ianuarii 1963, Prot. N. 42/63 LC, Com¬
missioni Conciliari « De Religiosis » commendabat ut « in corrispondenza ai fini
dei Concilio e per quanto sara possibile si abbia cura di utilizzare il materiale
elaborato dalle Commissioni preparatorie ed esaminato dalla Commissione Cen¬
trale preparatoria » (Docum. 192/63).
2 Cf. Litterae convocationis diei 15 novembris 1962: Docum. 101-125/62.
3 Cf. Prolusio Em.mi D.ni Card. Valeri (Docum. 126/62); Relatio Secre¬
tarii (Docum. 127/62).
4 Opusculum « Schemata Constitutionum et Decretorum ex quibus argu¬
menta in Concilio disceptanda seligentur» 1962, p. 8, XI.
5 Cf. « Ordo agendorum tempore quod inter conclusionem primae periodi
Concilii Oecumenici et initium secundae intercedit, die 5 decembris 1962.
6 Cf. Opusculum: « Schemata Constitutionum et Decretorum ex quibus argu¬
menta in Concilio disceptanda seligentur » 1962, p. 3.
7 Cf. Opusculum cit., p. 21.
8 Cf. Folium: « Ordo agendorum tempore quod inter conclusionem primae
periodi Concilii Oecumenici et initium secundae intercedit », die 5 decembris
1962.
9 Cf. Litt. convocationis die 1 decembris 1962 (Docum. 128/62); etiam,
« ordo agendorum » (Docum. 130/62) et « ordo argumentorum » (Docum. 133/62).
10 Membra huius Subcommissionis die 5 decembris 1962 constitutae erant:
Exc.mus D.nus Paulus Philippe, Praeses - Exc.mus D.nus Henricus Compa-
gnone, Vicepraeses - Exc.mi D.ni: Paulus Botto - Iosephus Urtasun - Gerar-
dus Huyghe - Rev.mi Patres: Sighardus Kleiner - Augustinus Sepinski, qui
deinde substitutus est a Rev.mo P. Ioanne Janssens.
Pro nominatione Praesidis et Vicepraesidis: cf. Docum. 155/62 et 156/62.
11 Cf. Opusculum: « Schemata Constitutionum et Decretorum ex quibus ar¬
gumenta in Concilio disceptanda seligentur » 1962, p. 3.
12 Cf. Relatio Secretarii: 19 ianuarii 1963 (Docum. 185/B/63).
13 Cf. Documentum 192/63.
14 Cf. Litt. convocationis: Docum. 191/63. Membra huius commissionis re¬
strictae erant: Exc.mus Paulus Philippe, Praeses; Rev.mus P. Ioseph Rous-
seau, Secretarius Commissionis; Rev.mi Periti: Gommarus van den Broek,
Petrus Abellan, Elias Gambari et Anastasius Gutierrez.
15 Cf. Documentum 197/63.
16 Cf. Litt. convocationis 5 febr. 1963: Docum. 193/63.
17 Cf. Litt. convocationis diei 6 februarii 1963: Docum. 195/63.
18 Cf. Folium Officii: Docum. 201/63.
19 Commissio redactionis componebatur modo sequenti:
Exc.mi D.ni: Paulus Philippe - Ceslaus Sipovic;
Rev.mi PP.: Sighardus Kleiner - Ioseph Rousseau - Petrus Abellan
et Henricus Joulia.
20 Cf. Docum. 192/62/e.
21 Cf. Litt. Exc.mi D. Felici ad Em.mum Card. Valeri, d. 21 martii 1963:
(Docum. 236/63).
102
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
22 Cf. Acta sessionis Commissionis « de Concilii laboribus coordinandis »
diei 27 martii 1963: Docum. 243/63.
23 Cf. Litt. explicativae Em.mi D.ni Card. Valeri ad Membra Commissionis
«de Religiosis», d. 4 aprilis 1963: Docum. 248/63.
24 Commissio restricta sic componebatur: Exc.mus D.nus Paulus Philippe,
Praeses; Rev.mi PP.: Ioseph Rousseau - Petrus Abellan - Elias Gambari
et Henricus Joulia.
25 Cf. Studium circa Observationes Em.mi D.ni Card. Dopfner: Docum.
244/63.
26 Cf. Docum. 253/63.
27 Cf. Docum. 255/63.
28 Cf. Docum. 257/63.
29 Cf. Litt. ad Exc.mum Secretarium Generalem Concilii, d. 8 maii 1963:
Docum. 253/63.
30 Card. Dophner. Cf. Acta Sessionis Commissionis « de Concilii laboribus
coordinandis» diei 27 martii 1963: Docum. 243/63.
31 Cf. Instructiones ad Patres Concilii, Litt. d. 30 aprilis 1963: Docum.
264/63.
32 Cf. Communicatio Secretarii ad Membra Commissionis, d. 12 augusti
1963: Docum. 292/63.
33 Cf. supra p. 13.
34 Cf. Litterae Em.mi D.ni Card. Cicognani 30 aprilis 1963 ad Patres Con¬
cilii: Docum. 264/63.
35 Cf. « Ordo agendorum » intervallo temporis a prima ad secundam sessio¬
nem Concilii: supra p. 13.
36 Cf. Litterae 25 maii 1963 ad Patres Commissionis: Docum. 265/63.
37 Cf. Litt. convocationis 1 iulii 1963: Docum. 277/63.
38 Cf. Litt. Em.mi D.ni Card. Cicognani, d. 29 novembris 1963: Docum.
347/63.
39 Cf. Litt. convocationis 28 novembris 1963: Docum. 341/63.
40 Cf. Litt. Em.mi D.ni Card. Cicognani 23 ianuarii 1964: Docum. 361/64.
41 Cf. Litt. Em.mi D.ni Card. Dopfner 24 ianuarii 1964: Docum. 377-64.
42 Cf. Litt. convocationis 18 ianuarii 1964: Docum. 363-64.
43 Cf. Schema sub forma decem Propositionum: Docum. 380/64.
44 Cf. Ratio procedendi: Docum. 379/64.
45 Cf. Litt. Secretarii 8 febr. 1964: Docum. 381/64.
46 Cf. Litt. convocationis: 10 februarii 1964: Docum. 383/64.
47 Cf. Litt. convocationis Patrum Commissionis, 31 ianuarii 1964: Docum.
376/64.
48 Cf. Litt. convocationis Peritorum, 15 februarii 1964: Docum. 388/64.
49 Cf. «Ordo agendorum» sessionis diei 4 martii 1964: Docum. 399/64.
50 Cf. Docum. 393/64.
51 Cf. Docum. 395/64.
52 Cf. Docum. 396/64.
53 Cf. Docum. 403/64.
54 Cf. Docum. 401/64.
55 Cf. Litt. Em.mi D.ni Card. Antoniutti ad Em.mum D.num Card. Cico¬
gnani, die 23 martii 1964: Docum. 405/64.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
103
3 - EXAMEN * [5]
circa Patrum Concilii observationes
IN SCHEMA « De statibus perfectionis adquirendae »
ANNO 1963 EDITUM
INTRODUCTIO
Schema « Constitutionis de statibus perfectionis adquirendae » a Com¬
missione Praeparatoria Concilii « De Religiosis » iuxta mandatum pontifi¬
cium anno 1962 apparatum, atque, habita ratione observationum Patrum
Commissionis Praeparatoriae Centralis, retractatum, ad disceptationem in
Congregatione Generali, deficiente tempore, non pervenit. Mox autem, Con¬
silio Praesidendae Concilii iubente et normis ab Em.mo D.no Cardinali Ham-
leto Cicognani, Secretario Status, datis, 1 praefatum schema quod typis im¬
pressum centum paginis constat, 2 a Commissione Conciliari « De Religiosis »
rigorose contractum est et omnibus Patribus Concilii perpendendum mense
Maii 1963 communicatum, ut ipsi quas duxerint in illud faciendas observa¬
tiones Exc.mo D.no Secretario Generali Concilii scripto mitterent.
Patrum observationes ad Secretariatum Commissionis nostrae transmis¬
sae sunt in septuaginta septem (77) documentis, ex quibus novem sunt col¬
lectiva, nomine scilicet alicuius Episcoporum conferentiae aliusve coetus
scripta. Ita Patres qui in praefatum schema observationes protulerunt aut ad
eas conficiendas collaborarunt centum et quinquaginta (150) circiter nume¬
rari possunt.
Cura fuit Secretariatus Commissionis has observationes iuxta ordinem
schematis systematice ordinare et transcribere, quod non uno tempore sed
triplici periodo fieri potuit a mense Septembris 1963 ad mensem Ianuarii
1964. Earum studium inde a die 24 mensis Septembris 1963 opera specialis
Subcommissionis incepit; sed progrediente secunda Sessione Concilii mani¬
festum apparuit schema neque in hac Sessione disceptatum iri; quare stu¬
dium observationum Patrum suspensum est, resumendum tantum mense Fe¬
bruarii 1964 a Rev.mis Peritis, deinde a Commissione in Conventu plenario [6]
die 4 mensis Martii coadunata prosequendum.
* Huiusmodi fasciculus Patribus distributus est in congregatione generali 108,
die 9 novembris 1964.
1 Cf. « Schemata Constitutionum et Decretorum ex quibus argumenta in Con¬
cilio disceptanda seligentur » et « Ordo agendorum tempore quod inter conclusio¬
nem primae periodi Concilii Oecumenici et initium secundae intercedit », 5 decem¬
bris 1962.
2 Cf. « Schemata Constitutionum et Decretorum ex quibus argumenta in Con¬
cilio disceptanda seligentur », Series Tertia (1962), pp. 181-281.
104
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[6] Plane intelligitur observationes Patrum praesenti schemati abbreviatis-
simo apparando parum inservire potuisse. Etenim, plerique Patres praevium
schema iam « rigorose contractum » 3 in non paucis complere petebant, dum
Commissio « de Concilii laboribus coordinandis » iusserat illud ulterius ad
puncta essentialia reducere. Attamen, earumdem summa hic relata, in prae¬
senti schemate abbreviatissimo perpendendo auxilium praebere poterunt et
Codici recognoscendo multum conferent.
Relatio habet duas partes. In prima, sunt considerationes generales ad
integrum schema spectantes; in altera, considerationes particulares pro sin¬
gulis capitibus et articulis schematis.
I - PRIMA PARS: CONSIDERATIONES GENERALES
Observationes non habent omnes idem pondus. Nonnullae simplicem com¬
placentiam de schemate vel articulo exprimunt, dum plures adeo generales
sunt ut vix appareat quid reapse significent! Non paucae defectus corrigendos
tantum notant quin positivam emendationem proponant vel aliquam propo¬
nunt rationibus destitutam. Maxima autem earum pars doctrinae et disci¬
plinae religiosae validum afferunt contributum, ita ut etiam propositiones
quas in schema deducere non oportebat, suam retineant utilitatem pro aliis
documentis conficiendis.
§ 1. - De acceptatione schematis
Schema « Constitutionis de statibus perfectionis adquirendae » a pleris-
que Patribus qui observationes miserunt acceptatum est. Etsi enim pauci id
explicitis verbis edixerint, permulti vero emendationes ad schema perficien¬
dum proposuerunt, quod evidenter supponit eos illud substantialiter accep¬
tasse.
Quatuor tantum inveniuntur documenta quae indicium contrarium pro¬
ferunt.
« Textus schematis episcoporum spem in genere fefellit... Episcopi dubi¬
tant num idoneum et vere dignum sit quod Patribus Concilii offeratur vel ut
constitutio conciliaris publicetur » 4 (Conferentia Ep. Angliae et Cambriae:
cf. I, p. 7, n. 5).
«... Problemata realia quae habentur in variis Religionibus... in hoc sche-
[7] mate silentur, et iis remedia non afferuntur. Videtur superfluum quod Con-
3 Cf. Acta Commissionis « de Concilii laboribus coordinandis » sessionis diei
27 mensis martii 1963.
4 Fontes singulis Patrum observationibus adiecti, sunt duo fasciculi (I, II) in
quibus observationes dactilographice transcriptae et ciclostilatae sunt, ad usum
Patrum et Peritorum Commissionis « De Religiosis ».
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
105
cilium disceptabit de hoc schemate prout iacet, cum ibi dicta sint omnibus [7]
iamdudum plus quam cognita » (Conferentia Ep. Neerlandica: cf. I, p. 12,
n. 15).
Huic sententiae accedunt duo alii Patres (cf. I, p. 11, n. 12; p. 14,
n. 18).
Resp .: 1) In hoc schemate, iuxta mandatum Commissionis « de Concilii
laboribus coordinandis » « rigorose contracto », plura evidenter omittenda
erant quae in illo Commissionis Praeparatoriae exstant. Id specialiter dicen¬
dum est de « problematibus realibus » Religiosorum et Religiosarum, quorum
absentiam deplorat Conferentia Episcopalis Neerlandica.
2) Nimia forte facilitate asseritur ea quae «... ibi dicta sint omnibus
iamdudum plus quam cognita » esse. Licet enim auctores spiritualitatis reli¬
giosae de iis argumentis frequenter agant, ea tamen non semper congruenti
modo solvunt, neque, ut patet, cum sufficienti auctoritate. Munus Conciliorum
non est tantum inaudita docere, sed etiam iam audita recte definire et su¬
prema auctoritate inculcare ut omnibus clara et certa praebeatur norma.
3) Liceat referre oppositum testimonium unius Patris:
« Je voudrais louer, d’une maniere particuliere, dans le present schema,
sa composition claire, la logique de ses developpements, la purete de sa
langue; je louerai surtout 1’atmosphere spirituelle et profonde dans laquelle
il fait baigner le lecteur, Pinsistance avec laquelle il revient sur la necessite
de la vie religieuse et monacale, sur la vie contemplative et sur les effets de
la priere des moines pour Papostolat...
« Apres les definitions precises du debut et Panalyse des notions de la
vie religieuse..., le schema procede a des applications doctrinales prati-
ques... » (cf. I, p. 16, n. 22).
§ 2. - Indoles generales schematis
Plures Concilii Patres animadvertunt schema vel formam iuridicam nimis
arctam sequi (cf. I, p. 15, n. 17; etiam: I, p. 3, n. 2; p. 19, n. 24; II, p. 3,
n. 23), vel vitam perfectionis sub aspectu pastorali (cf. I, p. 15, n. 21) et
oecumenico (cf. I, p. 16, n. 22) parum seu insufficienter considerare.
Resp.: 1) Ratio peculiaris aspectus iuridici schematis sufficienter expli¬
catur in nota 4, pag. 7 ipsius. Status enim perfectionis prout nunc in Eccle¬
sia ordinatus, est institutum suapte natura iuridicum. Propterea, dum eius
fundamenta theologica et scripturistica in Constitutione dogmatica « De Ec¬
clesia » ut in proprio loco ponuntur, hic iuridice est tractandum, etsi consi¬
derationes ordinis spiritualis non sint omnino omittendae.
2) Circa indolem pastoralem Concilii, plura quidem, et non semper inter
se concordantia, dicta sunt. Munus pastorale non exhauritur praedicatione
ad populum vel applicatione legum in casibus particularibus vel ministerio
sacramentali; gradu superiori, complectitur etiam doctrinae catholicae claram
propositionem et definitionem, disciplinae ecclesiasticae sapientem elabora-
106
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[8] tionem necnon reiectionem errorum qui oves Christi a recto tramite rapiunt.
Ideo, licet schema ad particularia non descendat (id quod prohibitum erat
et nunc penitus excluditur), adhuc pastorale merito dici potest cum plura
statuat de renovatione et accommodatione institutorum eorumque praesenti¬
bus necessitatibus opportune occurrat; ideo ab uno Patre dicitur illud habere
« un caractere pastoral tres evident » (cf. I, p. 16, n. 22). Praeterea, de vita
perfectionis sub aspectu pastorali fusius et ex professo tractat schema « de
cura animarum » in capite III: « De rationibus inter Episcopos et Religiosos
praesertim quoad apostolatus opera ».
3) Sensus oecumenicus, qui agnoscitur esse in schemate (cf. I, p. 16,
n. 22), non facile erat in eodem plus abundare.
§ 3. - De vocatione ad sanctitatem
Relate ad sanctitatem cui religiosi peculiari ratione vocantur, tria repre¬
hendenda a Patribus Concilii adnotantur. Imprimis, secundum schema, reli¬
giosi tantum perfectionem evangelicam adipisci possunt (Duo Patres: cf. I,
p. 10, n. 9 et p. 19, n. 24). Deinde sermo non fit de obligatione sacerdotum
saecularium assequendi hanc perfectionem, nec comparatio instituitur inter
perfectionem ad quam Episcopi, sacerdotes et religiosi tendere debent
(cf. Unus Pater, I, p. 4, n. 3). Tertio nihil dicitur de relatione et coordina¬
tione studii perfectionis individualis ad perfectionem totius Corporis Mystici,
quod est Ecclesia (Coetus 11 Episcoporum: cf. I, p. 12, n. 6).
Resp.: 1) Argumentum de universali vocatione ad sanctitatem et de pos¬
sibilitate pro omnibus fidelibus christianam perfectionem adipiscendi ample
tractatur in Constitutione dogmatica « De Ecclesia » ut in proprio loco. Ne¬
que sufficiens indicatio hac de re abfuerat in schemate Commissionis Praepa¬
ratoriae. De cetero, cum schema, pro subiecta materia sibi assignata, de
mediis specialibus agat quibus sodales institutorum vitae religiosae uti debent
ad perfectionem ad quam vocati sunt assequendam, minime excluditur alios
fideles aliis mediis vel alio modo perfectionem evangelicam assequi posse.
2) Non est dubium de arcta obligatione sacerdotum « saecularium » ad
sanctitatem, quae tamen ipsis non eodem titulo neque eadem disciplina pro¬
sequenda ac Religiosis imponitur. Hoc argumentum tractat Constitutio dog¬
matica « De Ecclesia »; et licet in schemate Commissionis Praeparatoriae di¬
stincte disserebatur: a) de « differentia status perfectionis adquirendae a statu
Episcoporum » et b) de « differentia status perfectionis adquirendae a statu
Cleri saecularis », non erat locus in praesenti schemate rigorose contracto
iterum de iis agere.
3) Coordinatio studii perfectionis individualis ad perfectionem totius
Corporis Mystici, in Constitutione dogmatica « De Ecclesia » inculcatur. In
nostro schemate non totaliter deest ut legitur in pag. 33, n. 36: « ... reci¬
piant institutionem, ad illam quidem excellentiam adducendam quam pecu¬
liaris statuum perfectionis dignitas eorumque in Mystico Christi Corpore
munere exigunt ».
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
107
§ 4. - De reverentia religiosorum erga Ordinarium loci
Una tantum habetur animadversio, quod in toto schemate nihil dicatur
de reverentia Religiosorum erga Ordinarium loci (cf. I, p. 14, n. 19).
Resp.: De hoc argumento omnino probando est sermo, et quidem ut in
proprio loco, in schema « De cura animarum » Cap. III: «De rationibus
inter Episcopos et Religiosos praesertim quoad Apostolatus opera » (n. 20):
« Quapropter Religiosi omnes filiali semper obsequio ac reverentia Episco¬
pos prosequi debent et, quoties ad apostolatus opera vocantur, ita munia sua
exercere tenentur ut Episcopis auxiliatores adsint et subsint, servatis quidem
de iure servandis ». Hunc textum ipsa Commissio de Religiosis paravit.
§ 5. - De titulo schematis
Pauciores tantum Patres ad titulum schematis « De statibus perfectionis
adquirendae » aliquid animadverterunt. Id significat titulum una cum sche¬
mate quasi unanimiter acceptatum esse, quem duo Patres etiam explicitis
verbis probaverunt (cf. I, p. 20, n. 1 et p. 24, n. 3).
Attamen nonnulli diversos titulos proposuerunt, nempe:
« De Religiosis » (Tres Patres: cf. II, pp. 6-8; p. 61 et p. 74);
« De statu (forma singulari) perfectionis adquirendae » (Unus Pater:
cf. I, pp. 20-22);
« De statu publico perfectionis adquirendae » (Duo Patres: cf. I, p. 24,
n. 4 et II, p. 9, n. 10);
« De statu sequelae Christi secundum consilia evangelica » (Unus Pa¬
ter: cf. II, p. 9);
« De statu imitationis Christi secundum consilia euangelica » (Ali¬
quis coetus Episcoporum: cf. II, p. 9);
« Status assequendi perfectionem, iuxta consilia euangelica » (Unus Pa¬
ter: cf. Acta Commissionis « de Concilii laboribus coordinandis » sessionis
27 Martii 1963).
Resp.: 1) Nemo dubitat de momento tituli schematis et de difficultate,
post tantam institutorum perfectionis christianae evolutionem, illum recte
definiendi. Ad hanc quaestionem rite perpendendam iuvare potest prae
oculis habere sequentes considerationes.
2) Imprimis distinguendum est inter rem de qua agitur et titulum quo
res nuncupatur.
a) Res de qua agitur est verus status vitae, scilicet, vitae christianae
seu personae in Ecclesia, specialis, stabiliter constitutus et essentialiter ordi¬
natus ad perfectionem christianam professione et effectiva observantia Consi¬
liorum Evangelicorum Paupertatis, Castitatis et Oboedientiae prosequendam.
Huius rei doctrina, sive theologica sive canonica, ab iis elementis ipsius rei
constitutivis praescindere nequit; immo aliis verbis apte enucleari vix potest.
b) Titulus quo res nuncupatur munere nominis fungitur. Ideo non
108
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
est rei definitio neque requiritur ut omnia elementa rei constitutiva distincte
exprimat; sufficit ut illam ex aliqua conspicua proprietate designet et ab aliis
secernat.
3) Quare in aliquo titulo, sicut in quovis nomine, seligendo, attendere
oportet tum ad proprietatem vocabuli cuius ratione rei imponitur, tum ad
commodum usum tituli quem specialiter facit brevitas locutionis.
4) Tituli a Patribus propositi ad duo genera reduci possunt. Primo ge¬
neri pertinet titulus simplex « De Religiosis »; alteri pertinent ceteri, qua¬
tenus fundantur in eodem verbo « status » quod varia accipit complementa,
nempe: « status perfectionis adquirendae », « status Consiliorum Evangeli-
corum », « status imitationis, sequelae Christi », etc.
a) De se, attenta tantum vi significativa, uterque titulus dici potest
aptus ad rem de qua agitur nuncupandam. Id sufficienter patet ex notis expli-
cativis textui schematis adiectis: pro « De Religiosis », ex nota 8, pag. 12;
pro « status » ex nota 1, pag. 5.
b) De jacto autem, notum est acceptationem unius tituli prae alio non
esse pacificam et quidem, propter rationes etymologiae verborum extrinsecas
difficilliter superandas.
5) Quidquid sit de hac difficultate, electio unius tituli usum alterius in
textu impedire non debet. Si enim titulus « De Religiosis » assumatur, lici¬
tum erit, immo necessarium, loqui in textu de statibus perfectionis qui perti¬
nent ad ipsam doctrinam; pariter si titulus « De statu... etc. » praeferatur,
licitus adhuc remanebit usus vocis « religiosus » sive sensu stricto sive sensu
lato: quia, ut supra dictum est, alia est res de qua agitur enucleanda, et
alius est titulus quo res tantum nuncupatur.
6) Quoad titulum « De statu perfectionis... », videtur esse concordia
bene fundata ad formam singularem praeferendam plurali (cf. I, pp. 22-23).
Id autem impedire non deberet, ubi de doctrina enucleanda agitur, mentio¬
nem trium statuum perfectionis nempe, Religionis, Societatis vitae commu¬
nis et Instituti Saecularis, iuxta doctrinam Constitutionis Apostolicae « Pro¬
vida Mater ».
7) Omnibus attente perpensis, Commissio censuit retinendum esse ti¬
tulum clarum, brevem et in traditione multisaeculari fundatum, idest: « De
Religiosis », eo vel magis quod hic titulus, lato sensu sumptus, omnes per¬
fectionis status complectitur.
§ 6. - De QUIBUSDAM CRITERIIS GENERALITER OBSERVANDIS
1) Aliqui Patres animadvertunt in definitionibus, in formulis, in usu ter¬
minorum evitandum esse quidquid speciem praesefert asserendi:
a) perfectionem exclusive reservatam esse Religiosis;
b) perfectionem quam Religiosi sibi assequendam proponunt diver¬
sam esse a perfectione omnibus fidelibus et clericis propositam;
c) quod consilia evangelica omnia et etiam tria quae a religiosis pro-
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
109
fitentur, quoad spiritum non esse omnibus fidelibus proposita (Duo Patres: [ 11 ]
cf. I, p. 10, n. 9; p. 19, n. 24).
Resp.: De his quaestionibus, potius doctrinalibus, agitur in proprio loco
Constitutionis dogmaticae « De Ecclesia ». In revisione autem Codicis I. C.
et in instructionibus S. Sedis pro opportunitate edendis, certe de iis obser¬
vationibus ratio habenda erit. Ceterum mutatio tituli schematis, quod nunc
« De Religiosis » inscribitur, has Patrum difficultates attenuat.
2) Nonnulli Patres (4 Patres: cf. I, p. 4, n. 3 et p. 8, n. 6; 11 Patres
alicuius coetus: I, p. 12, n. 16) animadvertunt ut in textu schematis con¬
stanter prae oculis habeatur locus seu munus Religiosorum in Ecclesia.
Resp.: Revera hoc criterium prae oculis habitum fuit in confectione sche¬
matis. De loco Religiosorum in Ecclesia recte assignando agit specialiter
Constitutio dogmatica « De Ecclesia ». Praeterea tam de loco quam de mu¬
nere Religiosorum multa sunt in nostro schemate ac in schemate quod di¬
citur: « De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia ».
3) In schemate plures quaestiones non tanguntur quae suum momentum
pro Ecclesia habent (Conferentia Neerlandica: cf. 1, p. 12, n. 15).
Resp.: Animadversio est nimis generica. Prae oculis insuper habeatur
multas quaestiones relictas esse Codici luris Canonici recognoscendo atque
opportunis Instructionibus S. Sedis.
II - SECUNDA PARS: CONSIDERATIONES PARTICULARES
S 1. - Ad caput I:
De status perfectionis natura, speciebus et formis
Ad Art. 3: [ Definitio status perfectionis adquirendae~\.
1) Tres Patres animadvertunt in definitionibus clare apparere debere
sectatores perfectionis evangelicae teneri non tantum praxi Consiliorum, sed
etiam observantiae mandatorum (cf. I, p. 30, n. 3; II, p. 12, n. 6).
Resp.: Observatio canoni 487 Codicis I. C. consonat. Advertendum ta¬
men est, hanc definitionem elementum tantum specificum status religiosi
ante oculos proponere voluisse. Communia praecepta autem non sunt quid
religiosorum specificum; ideo, omissa fuerunt.
2) Unus Pater censet indicandum esse quod de tribus potioribus consi¬
liis agitur modo specialiter radicali susceptis, cum eadem possint aliquomodo
ab omnibus christianis observari (cf. I, p. 34, n. 2).
Resp.: Cum in definitione dicatur consilia suscipi « per professionem »,
his verbis sufficienter indicatur agi non de mero spiritu Consiliorum, secun¬
dum quem omnes qui perfectionem consequi volunt vivere debent; sed de
eorumdem disciplina , qua fidelis illam profitens et amplectens, effective con-
110
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[12] stituitur in speciali conditione seu statu vitae, scilicet, sine proprio in pauper¬
tate, sine connubio in castitate et Superioribus mancipatus in oboedientia.
3) Unus Pater censet quod in definitione status perfectionis includi de¬
berent tria elementa, nempe: 1) quod Religiones a Fundatore oriuntur; 2) quod
ab auctoritate ecclesiastica approbantur; 3) quod substantialiter a Christo
institutus sit (cf. II, p. 13. n. 8).
Resp.: Origo alicuius determinati instituti a determinato Fundatore evi¬
denter non pertinet ad essentiam status perfectionis de quo in definitione.
De approbatione ecclesiastica, expresse loquitur definitio data. De origine di¬
vina autem status perfectionis agit Constitutio dogmatica « De Ecclesia ».
4) Quatuor Patres rogant ne in definitionibus et in divisionibus reli¬
gionum aliorumque institutorum perfectionis porta claudatur ulterioribus
formis professionis consiliorum evangelicorum (cf. I, p. 32, n. 2; n. 4).
Resp.: Suggestio est omnino fundata; sed cum schema loquatur de « iure
vigenti », nulla porta clauditur iuri condendo.
Ad Art. 4: [ Tres species status perfectionis ].
1) Unus Pater proponit aliam divisionem in quatuor partes, nempe:
1. Monachi seu ordines monastici et eremitici.
2. Ordines et congregationes clericales ad apostolatum sacerdotalem
et caritativum ordinati.
3. Ordines vel congregationes laicales virorum et mulierum vitae
activae.
4. Instituta saecularia (cf. II, p. 14, n. 6).
Resp.: Haec nova divisio procedere videtur ex aliqua confusione inter
species status perfectionis et formas institutorum perfectionis, quae omnia
sufficienter explicantur in schemate, nota 5, pag. 11-12.
2) Unus Pater non videt qua ratione Instituta saecularia inter status per¬
fectionis hic recensitos includantur! (cf. II, p. 15, n. 8).
Resp.: Sufficienter patere videtur instituta saecularia habere elementa
stricte essentialia status perfectionis, nempe consiliorum evangelicorum in
aliqua societate approbata professionem, quae substantialiter est religiosa, ut
inculcatur in « motu proprio » Primo feliciter 12 martii 1958: cf. AAS 40
(1958) pp. 285-286.
Ad Art. 5: [Vox « Religiosus » stricto et lato sensu\.
1) Tres Patres censent extensionem significationis vocis « religiosus »
reficiendam esse (cf. I, p. 34, n. 4).
Resp.: Extensio huius vocis, non est creatio hic inducenda; est factum
latissime diffusum in tota litteratura ecclesiastica, non exclusis documentis
pontificiis, ut sufficienter explicatur in nota 8 schematis, pp. 12-13.
2) Unus Pater improbat extensionem vocis « religiosus » ex eo quod
« sodales nonnullarum Societatum vitae communis sine votis dici possunt
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
111
religiosi « sensu lato seu communi », mihi videtur idem dici non posse de
sodalibus omnium Societatum vitae communis sine votis » (cf. II, p. 16,
n. 10).
Resp.: Non dicitur vocem « religiosus » sensu lato convenire posse om¬
nibus societatibus vitae communis, sed bene huiusmodi societatibus, dum¬
modo habeant veram professionem consiliorum evangelicorum etsi sine votis.
Ceterae autem societates vitae communis hac professione integra trium con¬
siliorum carentes, nequeunt dici pertinere ad statum perfectionis seu religio¬
sum (sensu lato) iure vigenti, scilicet prout ab Ecclesia nunc recognitum.
3) Quindecim Patres alicuius coetus Episcoporum vellent ut « loco di¬
stinctionis inter “ Religiosus sensu stricto et sensu lato ” poneretur terminus
novus et clarior » (cf. I, pag. 35, n. 5).
Resp.: Post multas inquisitiones, adhuc expectatur terminus « novus et
clarior »!
Ad Art. 6: [De vita contemplativa fovenda'].
1) Nonnulli Patres suggerunt ut clausura Monialium ordinetur ad instar
clausurae papalis Regularium virorum (cf. cann. 597-598). Ratio praecipua
quae adducitur necessariam afficit libertatem pro exercitio apostolatus in
Monasteriis activitatem apostolicam habentibus (cf. I,p. 36, n. 1; p. 37, n. 5).
Resp.: Haec pro Monialibus apostolatus operibus ex instituto deditis
commendabilia videntur. De cetero, ad clausuram papalem quod attinet,
proculdubio in revisione Codicis luris Canonici ipsa recognoscenda erit.
2) Aliqui Patres petunt ut clarior distinctio habeatur et illustretur inter
vitam contemplativam et vitam apostolicam, quarum spiritualitas et character
tam longe ab invicem distant (cf. I, p. 37, n. 6; II, p. 75). Alius non probat
quod in schemate videatur identificari vita monastica cum vita unice contem¬
plativa (cf. II, p. 76, n. 7).
Resp.: Schema non loquitur simpliciter de vita unice contemplativa prout
a vita apostolica distincta; sed de institutis vitae unice contemplativae
ab illis distinguendis quae vitam activam externam secumferunt. Et hoc
respondet doctrinae Constitutionis Apostolicae « Sponsa Christi » qua clare
inculcatur distinctio inter vitam contemplativam canonicam a contempla¬
tione interna et theologica (cf. Const. cit. Art. II). In luce huius doctrinae
faciliter intelliguntur ea quae in schemate habentur. Aliae determinationes
particulares pertinent potius ad theologos ac iuris canonici peritos tradere
quam ad Concilium (cf. nota 12 schematis, pag. 14).
3) Plures Patres petunt et proponunt ut clausura Monialium recogno¬
scatur et temporibus nostris accommodetur, sive quoad materialem structu¬
ram sive quoad disciplinam egressus et ingressus (cf. I, p. 36, nn. 1, 3;
p. 37, n. 5; p. 41, n. 7; p. 45, n. 10; p. 46, n. 11; II, p. 111).
Resp.: Seria Monialium clausurae recognitio videtur necessaria, non qui¬
dem a Concilio facienda sed in futura revisione Codicis luris Canonici.
112
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[14] 4) Unus pater quaerit quid est forma traditionalis vitae contemplativae
de qua sermo est in schemate (cf. II, p. 17, n. 12).
Resp.: Ut supra dictum est in responso ad art. 6, n. 2 (pag. 13), agitur de
vita contemplativa non mere theologica, sed canonica, prout invenitur ordi¬
nata in monasteriis unice vitae contemplativae et quidem secundum formam de¬
cursu saeculorum substantialiter servatam, quam accurate descripsit Pius XII,
non tantum in Const. Apost. « Sponsa Christi », sed fusius in tribus allocu¬
tionibus radiophonicis ad Moniales anno 1958 prolatis (cf. A AS Vol. 50
[1958] pp. 563 sqq.; 572 et 581 sqq.). Uberior huius rei explanatio non
pertinebat ad schema conciliare.
5) Occasione huius articuli 6, unus Pater observat quod mentio non fit
de Anachoretis (cf. I, p. 30, n. 5).
Resp.: De hac forma vitae religiosae ratio haberi poterit in revisione
Codicis luris Canonici si id expedierit. Interim sequentia iuvare possunt:
1) Anachoretae, qui sunt eremitae sensu stricto seu vitam solitariam extra
societatem ducentes, non comprehenduntur in schemate, quia non recogniti
ab Ecclesia tamquam pertinentes ad statum canonicum perfectionis, de quo
agit schema. Non prohibetur autem quominus hanc vitam agere possint sub
Ordinarii loci auctoritate. 2) Non autem a schemate excluduntur eremitae lato
sensu qui vitam solitariam ducunt sed ut sodales alicuius societatis perfectio¬
nis ab Ecclesia approbatae.
Ad Art. 8: [ Instituta clericalia operibus apostolatus dedita ].
1) Aliqui Patres desiderant ut in clariorem lucem ponatur valor vitae
religiosae apostolicae (cf. II, p. 18; p. 81, n. 8).
Resp.: Iam sufficienter provisum est in ipso textu prout patitur indoles
schematis conciliaris.
2) Tres Patres aestimant distinctionem inter instituta laicalia et clerica¬
lia non amplius esse adaequatam (cf. I, p. 48, n. 2).
Resp.: Haec divisio in se spectata est adaequata, ut patet ex usu ipsius
Codicis. Inter clericalia illa quoque recensentur quae membra laicalia ha¬
bent (cf. can. 488, 4°); et inter laicalia, veniunt etiam instituta mulierum. In
concreto autem non desunt difficultates quoad instituta virorum, quas Com¬
missio pro Codice recognoscendo resolvere poterit.
3) Unus Pater queritur quod eruditio christiana iuventutis expresse
non enumeratur inter opera apostolatus statuum perfectionis clericalium,
quasi hunc apostolatum Fratres docentes efficacius evolvere possent, quam
sacerdotes docentes (cf. I, p. 49, n. 4).
Resp.: Non fuit intentio schematis talem dare impressionem.
4) Coetus 30 Patrum proponunt ut Concilium commendet religiosis sa¬
cerdotibus variis technicis officiis occupatis, maiorem partem activitatis dedi¬
care sacro ministerio exercendo (cf. II, p. 19, n. 5).
Resp.: De hoc argumento tractatur in Capite speciali « de Rationibus
inter Episcopos et Religiosos praesertim quoad apostolatus opera ».
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
113
Ad Art. 9: [De institutis laicalibus ].
1) Unus Pater proponit ut explicite innuatur de excellentia vitae religio¬
sae in se, cum sacerdotio vel exercitio externo apostolatus non coniunctae
(cf. I, p. 48, n. 1).
Resp.: Textus schematis videtur iam sufficiens. Non est autem negandum
adesse specialem necessitatem inculcandi vitam religiosam sine sacerdotio
aliquid completum et per se stans constituere, praesertim contra illos qui
asserunt Fratres docentes ad sacerdotium accedere debere.
2) Unus Pater censet confusionem oriri posse ex diversitate locutionum
« De institutis laicalibus » et « de Institutis saecularibus »; et proponit di¬
cere: « De societatibus laicalibus » (cf. II, p. 20, n. 13).
Resp.: De terminologia forte emendanda satius agendum erit in Codice
luris Canonici recognoscendo, ita ut omnia inter se perfecte cohaereant.
Ad Art. 10: [De institutis saecularibus ].
1) Plures Patres petunt ut de Institutis Saecularibus clarior tradatur
notio (cf. I, p. 55, n. 1; p. 57, n. 5; II, p. 20, n. 7).
Resp.: Id quod habetur in schemate, hac de re, videtur sufficiens et
perfecte respondet iis quae habentur in Const. Apost. « Provida Mater » et
motu proprio « Primo feliciter » neque locus erat plus dicendi in hoc sche¬
mate rigorose contracto. Unus Pater proponit aliquam synthesim de Institutis
Saecularibus (cf. II, pp, 21-26), in qua non omnia videntur indiscriminatim
acceptanda.
2) Tres Patres censent definitionem de « saeculum » necessariam (cf. I,
p. 57, n. 5).
Resp.: Fatendum est adventum Institutorum Saecularium hanc termi-
nologiam, speciatim relate ad « saeculum, in sensu status vitae » aliquantulum
perturbasse. Difficile videtur pro Concilio rem accurate definire; expectanda
est potius revisio Codicis luris Canonici ut supra dictum ad art. 9.
3) Plures Patres, dum necessitatem faciendi verbum de Institutis Saecu¬
laribus in schemate agnoscant, ad confusionem vitandam cum institutis reli¬
giosis, vellent id fieri in appendice (cf. II, p. 24, 25; p. 81, n. 10).
Resp.: Cum Instituta Saecularia formaliter pertineant ad statum perfec¬
tionis ab Ecclesia recognitum, locus proprius eorum est in ipso schemate
de statibus perfectionis adquirendae. Si vero notiones hic traditae accurate
ponderentur, nulla erit confusio: indoles « saecularitatis » specifica horum
Institutorum, minime tollit elementum genericum « status perfectionis »
cui essentialiter pertinent. « Nihil ex plena christianae perfectionis professio¬
ne, evangelicis consiliis solide fundata et quoad substantiam vere religiosa,
detrahendum erit, sed perfectio est in saeculo exercenda et profitenda... (et)
apostolatus... non tantum in saeculo, sed veluti ex saeculo, ac proinde profes-
[ 15 ]
8
114
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 15 ] sionibus, exercitiis, formis, locis rerum adiunctis saeculari huic conditioni
[ 16 ] respondentibus, exercendus est fideliter» (Motu proprio « Primo felici¬
ter », II).
4) Patres alicuius Conferentiae Episcoporum suggerunt ut indicetur
opera Institutorum Saecularium arctissime cum apostolatu fidelium coniungi
(cf. I, p. 56, n. 4).
Resp.: Id videtur sufficienter indicatum in schemate cum agat de Insti¬
tutis Saecularibus ac de eorum apostolatu in saeculo exercendo et ex saeculo.
§ 2. - Ad caput II:
Criteria generalia accommodatae renovationis statuum perfectionis
Ad caput integrum:
1) Unus Pater proponit alium titulum capitis: « Criteria generalia ac¬
commodatae renovationis religiosorum » (cf. II, p. 27, n. 5).
Resp.: Titulus praesens huius capitis respondet titulo generali totius
schematis « de statibus perfectionis adquirendae »; dum titulus a Patre pro¬
positus responderet potius novo titulo ultimi schematis « De Religiosis ».
2) Nonnulli Patres requirunt formam loquendi magis praeceptivam, prae¬
sertim erga Superiores et Capitula (cf. I, p. 58, nn. 1, 2).
Resp.: Hoc capite, criteria generalia enuntiantur, et quidem eorum appli¬
cationem sufficienter urgendo. Ad S. Sedem pertinebit reluctantes cogere.
3) Unus Pater ad quaestionem de generalibus renovationis principiis
revocat exigentiam operum apostolatus (cf. I, p. 59, n. 3).
Resp.: Principium renovationis quoad apostolatum satis clare enuntiatur
in nn. 13 et 15, atque proprio loco in numero 20 evolvitur.
4) Unus Pater movet quaestionem de mutando fine aliquorum Institu¬
torum, immo de eis dissolvendis (cf. I, p. 59, n. 4).
Resp.: Principium fundamentale circa mutationem finis aliquorum insti¬
tutorum in numero 12 continetur. Quoad vero instituta dissolvenda in nu¬
meris 45 et 46 provisum est.
Ad Art. 11: [ Necessitas accommodandae renovationis~\.
1) Unus Pater requirit expressam mentionem paupertatis (cf. I, p. 60).
Resp.: De paupertate provisum est in articulis 23 et 24 schematis.
2) Unus Pater desiderat formulam concisiorem (cf. II, p. 27, n. 2), vi¬
tata repetitione; alius (cf. II, p. 27, n. 4), ampliorem, secundum motiva theo¬
logica; alius (II, p. 27, n. 3) aliam ad exteriora restrictam.
Resp.: Propositiones a Patribus factae sunt nimis genericae et inter se
contrariae.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
115
Ad Art. 12: [ Criterium fundamentale accommodatae renovationis ].
1) Unus Pater quaerit an dictio « venerabiles traditiones » conservanda
sit (cf. I, p. 61, n. 1).
Resp.: Proponitur locutio « sanae traditiones », quae in ultimum schema
transiit.
2) Complures Patres proponunt textum novum vel ampliatum (cf. II,
p. 28, nn. 3, 5; p. 82, n. 12; p. 91, n. 12).
Resp.: Examinatis propositionibus Patrum, a textu schematis non vide¬
tur esse recedendum.
Ad Art. 13: [ Accommodata renovatio fidelitate erga institutum moderanda~\.
1) A pluribus Patribus reprehenditur terminus « terrae missionum»
(c£. I, p. 62, n. 1, 2, 4; II, p. 30, n. 6).
Resp.: Momentum observationis generalem modum loquendi Concilii
respicit.
2) Unus Pater (cf. II, p. 30, n. 7) accurate quidem et perspicue evolvit
varios aspectus accommodationis secundum facti speciem, dum alii (cf. I,
p. 62, n. 3) dissuadent nimis singulares enuntiationes.
Resp.: Videtur convenire ut Concilii universale magisterium abstineat
a minimis curandis.
3) Unus Pater expresse requirit mentionem observantiae monasticae ac¬
commodandae vitae rationi incolarum regionis (cf. II, p. 29, n. 5).
Resp.: Principium hic enuntiatum evolvendum est in schemate « de Mis¬
sionibus ».
4) Unus Pater vellet ut aptatio de qua in hoc articulo valeat etiam pro
aliquibus observantiis iam obsoletis vel penitus abolendis vel renovandis
(cf. II, p. 92).
Resp.: Haec videntur includi in renovatione facienda quae certo « obso¬
leta » respicit.
Ad Art. 14: [A quibus accommodata renovatio sit perficienda'].
1) A nonnullis Patribus optatur modus loquendi magis praeceptivus
(cf. I, p. 63, nn. 1, 2; II, p. 82, n. 14).
Resp.: Videtur quod accommodatio in toto capite sufficienter urgetur.
2) Unus Pater vult expungatur totus articulus tamquam abundans (cf. II,
p. 88).
Resp.: Haec propositio non apparet opportuna.
Ad Art. 15: [ Necessitas aptandi codices vitae religiosae].
1) Ab aliquibus Patribus desideratur explicatio illius « congruentiae »
de qua passim in textu (cf. I, p. 64, nn. 3 ,4; II, p. 65).
[ 17 ]
116
ACTA CONC, VATICANI II - PERIODUS III
Resp.: Non videtur oportere ut Concilium plus praecipiat quam id quod
in textu continetur.
2) Ab uno Patre proponitur « Directorium generale » auctoritate Conci¬
lii vel S. Sedis conficiendum (cf. II, pp. 70 et 72).
Respondetur: Rationes abstinendi a Directorio conficiendo exponuntur
in schemate, pag. 38, in nota.
Ad Art. 16: [De privilegiis religiosorum recognoscendis ].
1) Quaedam particulares animadversiones Patrum exsulare videntur a
materia proprie dictorum privilegiorum (cf. I, p. 65, nn. 1, 2, 3); qua de
causa hic non referuntur.
2) Quaedam observationes ad id tendunt, ut privilegia tamquam noxia
aboleantur vel minuantur (cf. II, p. 32, nn. 4, 5).
Resp.: Cum materia privilegiorum, tum in facto, tum in iure, multis con¬
siderationibus et distinctionibus obnoxia sit, pendeatque a principiis partim
theologicis, partim canonicis, opportunius remittatur ad revisores Codicis
luris Canonici.
§ 3. - Ad caput III:
De accommodata renovatione statuum perfectionis
CIRCA EORUM DUPLICEM FINEM
Ad caput integrum:
1) Unus Pater postulat quod vinculum professionis, praesertim profes¬
sionis perpetuae, fortius reddatur et ne relaxatio eiusdem facilior evadat
(cf. I, p. 66, n. 2).
Resp.: Placet animadversio, sed non pertinet ad materiam huius capitis.
2) Alius Pater conqueritur quod in hoc capite nihil de Liturgia invenia¬
tur (cf. I, p. 67, n, 3).
Resp.: Sufficienter provisum est in Constitutione de S. Liturgia.
Ad titulum capitis III:
1) Unus Pater petit quod titulus aliter formuletur, quia in hoc capite
potius de praeceptis, consiliis et admonitionibus quam de renovatione agitur
(cf. II, p. 82).
Resp.: Titulus conservari potest quia materiae correspondet.
2) Alius Pater desiderat suppressionem locutionis « circa duplicem fi¬
nem », timens ne dualismus circa finem secumferat dualismum mediorum
(cf. II, p. 33).
Resp.: Omitti potest vox « duplicem ».
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
117
Ad Art. 17: [Unio caritatis cum Deo ante omnia quaerenda ].
1) Quindecim (15) Patres alicuius coetus episcopalis postulant quod Con¬
cilium clare definiat finem primarium Status perfectionis (cf. I, p. 68, n. 2).
Resp.: Finis primarius satis clare exprimitur in textu et aliunde est bene
notus.
2) Duo Patres retinent opportunam condemnationem sic dicti « activi-
smi » (cf. I, p. 68, n. 1; II, p. 93); unus Pater putat esse intempestivam
(cf. II, p. 33, n. 3) et alius proponit eius suppressionem aut ut addatur
textus similis quoad quietismum (cf. II, p. 33, n. 4).
Resp.: Serventur verba textus. Quietismus non est periculum proprium
nostri temporis.
Ad Art. 18: [Oratio et exercitia pietatis excolantur'].
1) Unus Pater proponit mutationem tituli huius numeri (cf. II, p. 93).
Resp.: Titulus numerorum vel articulorum non pertinet ad textum; ce¬
terum materiae numeri perfecte congruit.
2) Quatuor Patres petunt quod ante exercitia pietatis ponatur Officium
Divinum (cf. I, p. 69, nn. 1, 2; II, p. 34, n. 5; p, 35, n. 7).
Resp.: In textu omnes actus cultus censentur « exercitia pietatis ».
3) Ab alio Patre animadvertitur quod, ad solvendas difficultates multo¬
rum religiosorum in vita apostolica cum vita interiori componenda, non
sufficit observatio exercitiorum pietatis, sed necessarium est aptare Consti¬
tutiones et ipsam vitam religiosam (cf. II, p. 34, n. 4).
Resp.: Provisum est in art. 15.
4) Uni Patri (cf. II, p. 83) non placet distinctio inter vitam activam
et contemplativam, neque expressio « integre et publice mancipari », quia
ansam praebet cogitandi religiosos vitae activae tantum ex parte et privatim
Divinae Maiestati mancipari. In eadem sententia abundans, alius Pater (cf. II,
p. 93) asserit, quod verba praelaudata exprimunt elementum commune Sta¬
tus perfectionis, non specificum Institutorum vitae contemplativae, ideoque
petit ut supprimantur.
Resp.: Animadversiones commendantur Commissioni postconciliari.
5) Unus Pater proponit aliquas additiones ad vitandum errorem acti-
vismi et ad concipiendam vitam contemplativam sub aspectu apostolatus
(cf. II, pp. 94-95).
Resp.: Quamvis doctrina placeat, non videtur necessaria mutatio textus.
Ad Art. 19: [Testimonium vitae christianae].
1) Unus Pater animadvertit non solum religiosos sed et simplices chri-
stianos testimonium vitae christianae praestare debere (cf. I, p. 70, n. 1).
Resp.: Certe, sed diversimode; ideoque satis videtur provisum in textu.
118
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
2) Iuxta tres Patres, insistere oportet in testimonio dando paupertatis
(cf. I, p. 70, n. 2).
Resp.: Iam provisum est in subsequentibus articulis 23 et 24 schematis.
3) Ab uno Patre petitur ut « testimonium coram hominibus » his ver¬
bis exprimatur: « fraternitatis eximium exemplum praebent, cum carnis et
sanguinis rationibus posthabitis, amore fratrum supernaturali novam frater¬
nitatem... » (cf. II, p. 96).
Resp.: Videat Commissio postconciliaris.
4) Unus Pater desiderat additionem sequentium verborum: « ne magis
solliciti sint in scholis v. g. de acatholicis quam de catholicis propter rationem
pecuniariam » (cf. I, p. 70, n. 3).
Resp.: Non placet additio, quia de re nimis particulari agit.
Ad Art. 20: [De aposlolatu religiosorum congruenter renovando ].
1) Unus Pater proponit locutionem « vitae religiosae » loco « vitae re¬
gularis » (cf. I, p. 71, n. 1).
Resp. : Videtur servandus textus, quia « vita regularis » in textu sensu ge-
nerico sumitur.
2) Ab alio Patre desideratur ut participatio religiosorum in apostolatu
activo maiorem varietatem sapiat, ne dedicatio propriis muneribus sensum
totius Corporis Mystici obscuret (cf. I, p. 71, n. 2).
Resp.: Animadversio opportuna videtur. Servetur tamen vocatio specialis
cuiusque Instituti, ut a tribus Patribus postulatur (cf. I, pag. 72, n. 1).
3) Alius Pater animadvertens omnia instituta condita esse ut saltem
oratione et exemplo Christum annuntient, proponit novum textum, vel ut
supprimatur totus articulus, addendo ad num. 13 pauca elementa quae hic
habentur propria (cf. II, p. 83).
Resp.: Vox « omnia » admitti potest loco « permulta » in linea 24. Vi¬
detur tamen numerus sustinendus, licet compleri possit n. 13. Mens huius
articuli patet ex nota 5 schematis pag. 22.
Ad Art. 21: [Proprius institutorum finis sedulo servetur'].
1) Unus Pater proponit ut circa finem proprium inserantur haec verba:
« Ne omnes sodales ad omnia opera indiscriminatim vocentur et applicentur
cum detrimento institutorum ipsiusque apostolatus in Ecclesia» (cf. I,
p. 73, n. 4).
Resp.: Animadversio respicit sodalium peritiam et capacitatem, textus
vero schematis institutorum finem. Praeterea, propositio agit de re gubernio
et administrationi pertinenti, quae prudentiae Superiorum commendatur.
2) Alius Pater proponit ut corrigatur ultima pars articuli addendo: « nisi
necessitas animarum et exigentiae apostolatus in casibus particularibus ea
opera postulent » (cf. I, p. 72, n. 3).
Resp.: Non videtur necessaria haec additio.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
119
3) Ab alio Patre sequens additio proprium opus uniuscuiusque instituti [21]
respiciens postulatur: « quodque ipsi ab Ecclesia fuit commissum » (cf. II,
p. 96, n. 21).
Resp.: Sub fine huius articuli dicitur: « Proprium munus (instituti) in
Ecclesia fructuosius exercere possit ». Ideoque sufficienter animadversioni
Patris provisum est.
Ad Art. 22: [ Opera religiosorum ritus latini apud orientales'].
1) Iuxta unum Patrem, redactio huius articuli mutari debet, addendo
duo commata, unum scilicet pro religiosis orientalibus et alterum pro reli¬
giosis ritus latini qui apostolatum exercent in regionibus ritus orientalis
(cf. I, p. 74, n. 1).
Resp.\ Committitur propositio Commissioni postconciliari et Commissio¬
ni pro revisione Codicis.
2) Alius Pater vult quod opera religiosorum ritus latini in regionibus
ritus orientalis non ab Ordinario latino sed ab Ordinario orientali dependeant,
praecipue cum agatur de scholis quarum maxima pars alumnorum sint orien¬
talis ritus (cf. I, p. 74, n. 2).
Resp.: Quaestio non pertinet ad schema nostrum.
3) Unus Pater quaedam utilia proponit (cf. II, p. 36, n. 22) sed nimis
particularia ut in schemate conciliari inserantur.
4) Duo Patres proponunt novum articulum de accommodata renovatione
monachorum et monialium (cf. II, pp. 37-40, n. 22 bis).
Resp.: Cum non agatur amplius de hoc schemate complendo, haec com¬
missioni postconciliari commendantur.
§ 4. - Ad caput IV:
De accommodata renovatione in observantia votorum
Ad caput integrum:
1) Unus Pater movet quaestionem de ordine enumerandi vota religionis
(cf. I, p. 75, n. 2).
Resp.: Res non est magna consideratione digna, nec traditio cui ipse ap¬
pellat est universalis. Ceterum videant revisores Codicis luris Canonici.
2) Alius Pater proponit ut in « quolibet instituto religioso... instituatur
officium permanens Monitoris », qui votorum observantiae invigilet (cf. I,
p. 76, n. 3).
Resp.: Res pertinet ad ius particulare.
3) Unus Pater quasdam considerationes facit circa « innumeras defec¬
tiones professorum » (cf. II, p. 41, n. 4).
Resp.: Absque dubio hoc argumentum cor Matris Ecclesiae maxime affi¬
cit. Ad hos defectus removendos tendit exoptata renovatio vitae religiosae.
120
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[22] Ad titulum:
Unus Pater proponit novum titulum capitis IV, « de accommodata re¬
novatione in observantia consiliorum evangelicorum » (cf. I, p. 75, n. 1),
ut subiectae materiae adaequate respondeat; alius proponit: « de observantia
praecipuorum consiliorum evangelicorum » (cf. II, p. 84, ad Cap. IV), quia
aestimat non agi de renovatione observantiae in capite.
Resp.: Prima propositio videtur acceptanda cum reapse agatur de renova¬
tione observantiae consiliorum evangelicorum etiam in institutis sine votis;
altera autem ex falso praesupposito procedere videtur.
Ad Art. 23: [De paupertate individuali ].
1) Duo Patres volunt ut sermo fiat de paupertate quoad itinera vacatio¬
num causa a Missionariis facta et quoad media itinerandi seu locomotionis,
ut aiunt (cf. I, p. 77, n. 1; II, p. 41, n. 7).
Resp.: De hoc argumento — quoad exercitium paupertatis multum con¬
fert — agit etiam epistola cuiusdam operarii (cf. II, p. 42, n. 9) per Secreta¬
rium Generalem ad Commissionem de Religiosis transmissa. Sed non videtur
Concilio pertinere quia nimis particulare.
2) Duodecim Patres proponunt ut « in concipiendo ideali paupertatis
religiosae in mente teneantur condiciones sive temporum sive locorum »
(cf. I, p. 78, n. 4; II, p. 96, n. 23).
Resp.: Revera id quod hic pauperes ipsi habent potest alibi luxum
sapere.
3) Duo Patres innuunt necessitatem incitandi religiosos (etiam « men¬
dicantes ») « ad laborem pro sustentatione » (cf. I, p. 80, n. 5; II, p. 42,
n. 9).
Resp.: lam provisum in documentis pontificiis (cf. « Sponsa Christi » et
Instructiones « Inter praeclara » et « Inter cetera », quoad monasteria mo-
nialium) et in Constitutionibus religiosorum. De cetero, quaenam sunt insti¬
tuta vitae activae quae non vivunt ex proprio labore!
Ad Art. 24: [De paupertate collectiva ].
1) De paupertate collectiva, condemnantes praesertim luxum in aedifi¬
ciis construendis, agunt undecim Patres (cf. I, p. 79, nn. 1, 3, 4, 2; I, p. 80,
nn. 7, 8; II, p. 41, nn. 7, 8; p. 84, n. 24).
Resp.: Proculdubio argumentum in hodiernis adiunctis magni ponderis
est. Instituta religiosa debent mundo testimonium Christi pauperis praebere.
Fatendum est autem seriam esse difficultatem hoc testimonium praebendi in
vita collectiva, ob necessitatem pro institutis possidendi bona temporalia et
non pauca, quae exigit sive ipsa vita coenobetica, sive opera apostolatus
efficaciter et progressive exercenda. Quaedam enim magnificentia, ex ipsa
molis aedium amplitudine evitari nequit, eo minus quod plerumque leges
civiles determinatas formas estheticas imponunt. Difficultas vero crescit si
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
121
agatur de operibus instituti non mere privatis sed munus habentibus publi- [23]
cum, v. g. universitas! Haec omnia sunt ponderanda ne incrementum insti¬
tutorum eorumque operum indebite coarctetur ob studiosam observantiam
paupertatis, quae in se non est finis sed medium fini prosequendo commen-
surandum.
2) Unus Pater opportunum ducit « aliquid determinare circa mercatu¬
ram ex parte membrorum Institutorum Saecularium » (cf. II, p. 73, n. 24).
Iuxta alterum Patrem « firmiter tenentur religiosi applicare bona sua
in caritatem erga proximum ac in favorem operum ecclesiasticorum » (cf. II,
p. 65, in Cap. IV).
Tres Patres quaerunt ut Episcopi partem habeant in formatione religio¬
sis quoad paupertatem danda (cf. I, p. 79, n. 4).
Resp.: Res pertinet ad regimen internum uniuscuiusque instituti, prae¬
sertim ad formationem sodalium quod attinet. Notandum est tamen Insti¬
tutorum Saecularium sodales (ne dicamus ipsa instituta), ratione proprii status
in negotiis saecularibus versari. Quoad usum bonorum, huius suggestionis
ratio habetur in schemate ultimo « De Religiosis ».
3) Unus Pater censet necessarium « entrer dans les details concrets pour
la pauvrete “collective” » (cf. II, p. 42, n. 10).
Resp.: Concilio non pertinet ad haec particularia descendere, praesertim
post ultimas instructiones pro schemate « ad puncta essentialia » reducendo.
Ad Art. 25: [De castitate\.
1) Sex Patres educationem religiosorum ad castitatem commendant, et
quidem « ad maturitatem affectivitatis etiam sexuatam » (cf. I, p. 81, nn. 2, 3;
II, p. 43, n. 6; p. 97, n. 25). Item unus ex eis desiderat ut pressius expri¬
matur quod castitas « liberos reddit ad Deo divinisque rebus vacandum »
(cf. II, p. 97, n. 25).
Resp.: In Encycl. Litt. Sacra Virginitas peropportuna monita circa hoc
argumentum inveniuntur.
2) Unus Pater optat ut, « ad puellas et mulieres quod attinet, opus forma¬
tionis et apostolatus, ubi non requiritur Ordinis character, exerceatur, quantum
fieri potest, non per sacerdotes et religiosos, sed per religiosas » (cf. I,
p. 82, n. 5).
Resp.: Agitur de nimis particulari. Ceterum de hoc argumento quaedam
sunt in instructione S. Congr. de Religiosis: « De iuvenum utriusque sexus
promiscue institutione ».
Ad Art. 26: [De oboedientia ].
1) Unus Pater peropportunum tenet « modernam » oboediendi ratio¬
nem damnare, iuxta quam subdito liceret cum Superiore « de agendis quasi
disceptare, donec uterque in idem placitum consentiat » (cf. I, p. 83, n. 2).
Resp.: Iam sufficienter provisum est in ipso textu.
122
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[24] 2) Alius Pater spiritum oboedientiae requirit erga Papam et Episcopum.
Immo, nonnulli Patres petunt ut commemorentur obligationes Religiosorum
erga Ordinarium loci (c£. II, p. 43, n. 7).
Resp.: Oboedientia erga Papam et Ordinarios locorum inculcatur spe¬
cialiter in schemate « De Rationibus inter Episcopos et Religiosos », quod
est Caput III Decreti « De cura animarum ».
3) Iuxta alium Patrem sensus catholicus, qua pars essentialis oboedien¬
tiae, oportet roborari, ita ut religiosi cum Ecclesia « semper sentiant » (cf. I,
p. 83, n. 4).
Resp.: Propositio est optima; prae oculis habenda est in variis documen¬
tis edendis.
4) Pro uno Patre, in actu oboedientiae non tantum requiritur voluntaria
acceptatio voluntatis Superioris, sed insuper accedat oportet assensus quoque
internus (c£. I, p. 84, n. 5). Hoc sensu pariter se exprimit alius Pater, utens
vero locutione « supernaturali humilitate » (cf. II, p. 98, n. 26).
Resp.: Sunt notiones a competentibus recte enucleandae in variis docu¬
mentis doctrinalibus edendis.
5) Dum quidam periti Argentinae lamentantur eo quod doctrina tradi-
tionalis de oboedientia sic dictam « personalitatem » extinguit (cf. II, p. 44,
n. 8), unus Pater iure asserit quod « oboedientia supernaturalis personali¬
tatem nedum minuit, auget potius » (cf. II, p. 98, n. 26).
Resp.: Difficultati peritorum Argentinae a citato Patre recte respondetur,
dummodo oboedientia recte intelligatur secundum profundam eius naturam.
Ad Art. 27: [De Superiorum auctoritatis exercitio'].
1) Iuxta unum Patrem, Superiores in exercitio auctoritatis maximum
pondus dare debent non tantum iis « quae perfectioni agendorum experientia
aut consilia conferunt », sed etiam dotibus personalibus atque indoli subdi¬
torum (cf. II, p. 98, n. 27).
Alius Pater proponit ut Superiores invitentur ad consilia peritorum ca¬
pienda in dirigendis eorum subditis (cf. I, p. 85, n. 2).
Resp.: Haec sunt optima, dummodo sapienter adhibita. Instructio hac
de re iuvare posset ad iustam mensuram servandam ne quod melius videtur
bono praeiudicet.
2) Tres Patres haec quae sequuntur praesertim pro institutis mulierum,
proponunt:
i) ne Superiores cum subditis quasi cum sempiternis pupillis agant;
ii) ut supprimatur vigilantia quoad commercium epistolare et conver¬
sationes in collocutorio;
iii) ut concedatur vera libertas adeundi confessarios quoslibet;
iv) ut in Visitatione canonica omnes ad Visitatorem accedant (cf. I,
p. 83, n. 3; p. 85, n. 1).
Resp.: Ad i: hoc dicendum est optimum consilium opportune incul¬
candum.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
123
Ad ii: haec praescripta non nimis leviter consideranda sunt, quia ad reli- [25]
giosam disciplinam multum iuvant; insuper ad ius particulare pertinent et de
iis ratio haberi poterit in Codice luris Canonici recognoscendo.
Ad iii et iv: Ea ad Codicem luris Canonici recognoscendum pertinent.
In primo schemate Commissionis Praeparatoriae de hac re agebatur.
3) Unus Pater desiderat ut Superiores « in plena coniunctione cum aucto¬
ritate ecclesiastica eorum mandatum exerceant » (cf. II, p. 44, n. 4).
Resp.: Votum, ut norma, laudatur, firmis vero manentibus praescriptis
Codicis luris Canonici et aliis quae in Capite III « De Rationibus inter Epi¬
scopos et Religiosos » schematis « De cura animarum » habentur.
Ad Art. 28: [De duratione Superiorum in munere~\.
Sex Patres instant circa necessitatem evitandi ut Superiores diutius in
munere permaneant, optantes ut triennium vacationis ab omni auctoritatis
exercitio inter diversa munera obeunda interponantur (cf. I, p. 86, nn. 2, 3,
4; p. 87, n. 6).
Unus Pater sese manifestat contra Superiores (etiam Abbates) « ad vitam »
(cf. I, p. 87, n. 5).
Duo Patres e contra maiorem « elasticitatem » quoad reelectionem propu¬
gnant (cf. I, p. 88, n. 7; II, p. 84, n. 28).
Duo vero hodiernae disciplinae magis favent (cf. I, p. 87, n. 6; II,
p. 44, n. 9).
Unus Pater adiungit quod dispositiones desiderantur circa resignationem
Superiorum « ad vitam », cum eis desinant vires ad subditos suos gubernan¬
dos (cf. II, p. 84, n. 28).
Hac in re unus Pater animadvertit Curiam pontificiam non debere acce¬
dere ad desideria procuratorum indultorum prorogationis in munere in fa¬
vorem Superiorissarum optantium (cf. II, p. 44, n. 8).
Resp.: Res nimis particularis est ut de ea tractet decretum conciliare.
Ratio autem hac de re habeatur in Codice luris Canonici recognoscendo et in
opportunis Instructionibus, praesertim pro Superioribus localibus.
Ad Art. 29: [De accessione ad vota sollemnia ].
Circa hoc argumentum, de accessione ad vota sollemnia, duodecim Patres
animadversiones miserunt, diversimode de re opinantes. In ordine, de minus
ad maius, inveniuntur hae diversae opiniones in documentis sequentibus:
I, p. 92, n. 7, p. 89, n. 2, p. 92, nn. .5, 8, 6; II, p. 102, n. 1; I, p. 91, n. 3;
II, p. 85, n. 29; p. 98, n. 29; p. 89, n. 1 et I, p. 91, n. 4.
Aliqui sunt contra propositionem; alii viam mediam sequuntur; alii vero
in favorem sunt propositionis.
Resp.: Ex hac opinionum varietate intelligi potest, argumentum non esse
parvi momenti in hodiernis adiunctis, neque sufficienter maturum ut adae¬
quata solutio a Concilio detur. Res autem erit ulterius investiganda et oppor¬
tunis Instructionibus resolvenda et in Codice luris Canonici inserenda.
124
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
§ 5. - Ad caput V: De vita in communi ducenda
Ad caput integrum:
1) Unus Pater conqueritur « in cap. V ... nihil omnino legi de statu
providendo in favorem eremitarum » (cf. II, p. 46, n. 1).
Resp.: Provisum est in responso ad observationem n. 5° circa Articu¬
lum 6, ut supra videri potest (cf. sup. pag. 14).
2) Alius Pater lamentatur quod sufficienter ratio non habetur de diffe¬
rentia « inter vitam monasticam et vitam activam » (cf. II, p. 72, ad Cap. V).
Resp.: Hoc caput agit de vita communi, quae, qua talis, ad universum
statum religiosum pertinet, exceptis institutis saecularibus. Eius vero forma
concreta spectat ad ius particulare uniuscuiusque instituti.
Ad Art. 30: [De vita in communi caritatis spiritu imbuenda~\.
1) Quoad caritatis sensus erga eos qui ab instituto abscesserint, unus
Pater monet ne fiat absque discretione, et proponit sequentem formulam:
« Signa christianae et fraternae in Domino caritatis, debito servato modera¬
mine, iis etiam exhibeant qui Religionem reliquerunt » (cf. I, p. 93, n. 1).
Resp.: Modificatio videtur opportuna. Notatu tamen dignum est schema
non loqui de readmissione, quam timet auctor animadversionis.
2) Tres Patres quaerunt utrum vita communis caritati faveat aut eam
supponat (cf. I, p. 93, n. 2).
Resp.: Haud facile est in casu causam et effectum distinguere! Vita com¬
munis est conditio qua caritas exerceri potest, a qua caritas provocari vel
offendi potest pro sodalium animi dispositionibus.
Ad Art. 31: [De diversis condicionibus sodalium in communitate ].
1) Tres Patres proponunt ut clausura monialium eadem sit atque clau¬
sura monachorum; insuper, ut in monasteriis mulierum paulatim fiat una clas¬
sis monialium (cf. I, p. 94, n. 1).
Resp.: De clausura monialium iam provisum est responso ad art. 6,
n. 1 (cf. sup. p. 13). De unitate classium sufficienter sermo est in prae¬
senti articulo; nam dicitur: « in institutis mulierum », quod valet etiam pro
Monialibus.
2) Duo Patres exprimunt eorum votum circa opportunitatem suppri¬
mendi classes « saltem apud religiosas » (cf. I, p. 94, n. 2; II, p. 47, n. 4).
Resp.: Sufficienter provisum est in responso praecedenti.
3) Unus Pater novam redactionem proponit, commendans spiritum fa¬
miliae inter clericos et laicos, necnon extendens suppressionem classium
ad instituta laicalia « praesertim mulierum » (cf. II, p. 98, n. 31). Alius
Pater proponit ut deleatur incisum « in institutis mulierum », ut suppressio
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
125
categoriarum etiam in institutis virorum introduci queat (cf. II, p. 85, ad [ 27 ]
Cap. V).
Resp.: Forsan loco: « in institutis mulierum » dici potest: « in institutis
laicalibus », sub cuius formula viri laici et mulieres comprehenduntur.
4) Ab uno Patre asseritur omissam esse quaestionem maioris momenti,
scilicet de unificatione conditionis omnium monachorum (cf. II, p. 46, n. 3).
Resp.: Sufficienter provisum est in num. 32 schematis. Forma specialis
huius problematis inter monachos pertinet ad ius potius particulare.
5) Ab alio Patre suadetur coniunctio utriusque art. 31 et 32, nova
redactione proposita, quae tamen substantiam retinet, nonnullis tantum ad¬
auctis declarationibus (cf. II, p. 47, n. 6),
Resp.: Non est amplius de redactione curandum cum hoc schema ab alio
substituatur. Quoad adauctas explicationes viderint revisores Codicis luris
Canonici.
Ad Art. 32: [De clericis et laicis pari ratione instituto adscriptis~\.
1) Iuxta unum Patrem « haec paragraphus... prorsus inutilis » est (cf. II,
p. 48, n. 2).
Resp.: Agitur de singula opinione, quae argumentis minime fulcitur.
2) Unus Pater proponit suppressionem incisi « salvis praescriptis Con¬
stitutionum » (cf. II, p. 48, n. 4).
Resp.: Incisum retinendum est, cum diversae habeantur praescriptiones
in diversis Constitutionibus.
3) Alius Pater loquitur de necessitate « impertiendi fratribus laicis au¬
thenticam institutionem, ita ut edoceantur aestimare propriam sublimem vo¬
cationem..., neve cogantur experiri sic dictum « complexum inferioritatis ».
Et adiungit: « Separatio inter sodales unius alteriusque classis est temperanda
cum prudentia iuxta indolem et traditionem instituti... Attamen classium
suppressio non est nimis fovenda, quamvis concedi possint institutis mulie¬
rum » (cf. II, p. 48, n. 5).
Resp.: Animadversio pertinet ad art. 31 potius quam ad 32. Utcumque,
observationes a Ven. Patre factae alicuius sunt ponderis et remittuntur ad
Commissionem postconciliarem.
§ 6. - Ad caput VI: De habitu religioso
Ad caput integrum:
1) Unus Pater commendat sequentia:
a) « ... veiller a ce que les Religieuses ne donnent pas 1’impression
qu’elles souffrent d’un certain manicheisme, pour qui le corps humain est
cree par le demon... ».
b) « Certains ont propose un costume pour les religieux et un pour
les femmes religieuses, avec des signes particuliers pour les categories... ».
126
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
c) « Surtout pour les pays de Missions, il y a une adaptation a faire
assez radicale... ».
d) « Les religieuses qui vont en motocyclettes ou conduisent une auto,
devraient avoir des habits ad hoc, pour eviter les accidents... » (cf. I, p. 96,
n. 2).
Resp.: Ad a) Citra omnem manichaeismum, modestia in habitu obser¬
vanda est, specialiter, a mulieribus. Habitus enim religiosarum concipitur
non tantum ad hanc strictam modestiam servandam sed etiam ad characterem
sacrum mulieris religiosae signandum et tuendum.
Ad b) Exaggeratio huius propositionis patet, quae nullam habet rationem
eorum quae in art. 33 schematis dicuntur.
Ad c ) Sicut distinguere oportet definitionem habitus proprii (cf. art. 34)
alicuius instituti ab eius usu secundum circumstantias (cf. art. 35), ita etiam
ab eius accommodatione in peculiaribus adiunctis facienda, quae ad usum,
non ad definitionem potius referenda est.
Et ita in Missionibus, habitus pro universo instituto etiam extra missio¬
nes definitus, certa ratione accommodatur, id quod in pluribus Constitutio¬
nibus iam praevidetur.
Ad d) Norma est optima; sed in concreto a iurisprudentia est definienda,
non a Concilio.
2) Unus Pater censet vitandum esse « ne, praesertim in regionibus aca-
tholicis vel in missionibus, habitus nimis alienus a mentalitate populi mira¬
tionem vel risum moveat... » (cf. I, p. 97, n. 4).
Resp.\ Agitur de habitus accommodatione de qua supra in responso
ad c).
Ad Art. 34: [Qualitates habittis religiosi'].
1) Nonnulli Patres censent quod decernere de habitu religioso perti¬
neat ad Episcopum vel Conferentias Episcoporum, potius quam ad S. Sedem
(cf. I, p. 98, n. 1; II, p. 49).
Resp.: Observatio indiget distinctione, i) Quaestio generalis an talis ha¬
bitus sit decens, respondens fini, etc. ..., pertinet ad S. Sedem, ii) An in aliqua
regione possit deponi vel adaptari, et quid in casu possit concedi Episcopis
vel potius Conferentiis, bene explicatur in nota ad num. 35 schematis
(cf. pp. 31-32); generatim loquendo, aliquod ius ipsis concedi posse, in textu
« salvo iure Ordinariorum locorum » n. 35, supponitur.
2) Unus Pater proponit supprimere « iudicio S. Sedis » in textu (cf. II,
p. 49).
Resp.: Provisum est in responso praecedenti.
Ad Art. 35: [Obligatio deferendi habitum religiosum].
1) Tres Patres petunt: « ...Les religieuses enseignantes ne pourraient-
elles pas dans certains cas porter 1’habit civil? Dans de nombreux pays le
clergyman est demande par les eveques » (cf. I, p. 101, n. 2).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
127
Resp.: Hic articulus 35 magno cum studio elaboratus est post amplis- [ 29 ]
simas disceptationes non tantum intra Commissionem Praeparatoriam de Re¬
ligiosis, sed etiam in Subcommissione mixta Episcoporum et Religiosorum.
Ideo, termini commensurati sunt obligationi habitum proprium rite definien¬
dum deferendi, salvis iuribus Ordinariorum locorum, quae in nota 1 (Schema,
pp. 31-32) adiecta enucleantur.
Si nulla est necessitas cogens, cur Sorores docentes proprium habitum
religiosum deponerent?
Notandum quod sic dictum « clergyman » non est habitus religiosus;
ideo a Religiosis assumendus non est nisi propter necessitatem vel magnam
convenientiam, iudicio Superiorum.
2) Unus Pater vellet membrum aliquod adiungere in fine articuli 35,
scilicet: « cum notitia et approbatione Ordinarii loci si Religiosi velint se
induere habitu clericorum saecularium proprio » (cf. I, p. 100).
Resp.: Observatio videtur acceptanda et remittatur ad Commissionem
pro revisione Codicis luris Canonici.
3) Unus Pater vult ut « dicatur an instituta saecularia teneantur legibus
de habitu » (cf. II, p. 49, n. 6).
Resp.: Sodales institutorum saecularium more saecularium vestiuntur;
clarum est eos legibus de habitu religioso non teneri, salva modestia et pau¬
pertate.
4) Unus Pater non convincitur habitum religiosum esse debere eumdem
extra et intra domum (cf. II, p. 49, n. 4).
Resp.: Non excluditur in textu ut intra domum, ex rationibus practicis,
Superiores praescribant habitum aliquantulum distinctum laboribus explen¬
dis aptum; et pariter extra domum, temperiei accommodatum.
5) Unus Pater proponit ut « deleantur verba “ generali obligatione ” »
(cf. II, p. 50, n. 5).
Resp.: Haec verba deleri possunt, cum satis sint generalia.
6) Unus Pater vult ut reformentur aliqui habitus incommodi, qui cau¬
sam dant aversioni, haud populares (cf. II, p. 50, n. 6).
Resp.: De hoc providetur in num. 12 ultimi schematis stricte reducti.
7) Unus Pater optat maiorem libertatem ad concedendum habitum non
religiosum. Non gravis, sed rationabilis causa sufficiat... (cf. II, p. 85, n. 35).
Resp.: Quod maior facilitas concedi debeat, admitti potest. Proinde si
causa requiratur gravis, intelligatur verbum sensu aliquantulum amplo et be¬
nigno; si requiratur rationabilis, haec intelligatur satis stricte. Praeferendum
videtur « gravis ».
§ 7. - Ad caput VII: De sodalium institutione
Ad caput integrum:
1) Unus Pater varia proponit admissionem et institutionem sodalium
respicientia (cf. I, pp. 103-105).
128
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[30] Resp.: Haec a Patre proposita sunt optima sed particularia; ideo Codici
luris Canonici recognoscendo vel Instructionibus Apostolicis deferenda.
2) Tres Patres retinent quod in hoc capitulo, « il faut insister sur la for-
mation des formateurs » (cf. I, p. 105, n. 2).
Resp .: Placet suggestio.
3) Unus Pater vult ut clarius etiam educatio ad propriam responsabilita-
tem religiosorum colendam commendetur (cf. I, p. 105, n. 3).
Resp.: De hac re, in schemate Commissionis Praeparatoriae (cf. art. 112)
amplissime agebatur, hic omissa brevitatis causa.
4) Unus Pater censet Sacrosanctum Concilium debere commendare neces¬
sitatem enixe inculcandi omnibus sodalibus religiosis mentem vere ecclesia-
sticalem, ne affectus immoderatus sui instituti obnubilet visionem totius Cor¬
poris Mystici (cf. I, p. 105, n. 4).
Resp.: Placet suggestio.
5) Alius Pater queritur quod in hoc capitulo fere nihil dicatur de in¬
stitutione pastorali sodalium (cf. I, p. 106, n. 5).
Resp.: De pastorali sodalium institutione specialis exstat articulus (156)
in schemate Commissionis Praeparatoriae qui inservire poterit, etsi non Con¬
cilio, saltem Codici recognoscendo vel Instructionibus Apostolicis.
Ad Art. 36: [De alumnorum institutionis necessitate ].
1) Iuxta unum Patrem, iuvabit fortasse mentionem facere doctrinae de
Mystico Christi Corpore, in quo diversa charismata et diversae functiones
inveniuntur quibus omnibus congruunt partes essentiales in vita et activi¬
tate totius Corporis (cf. I, p. 4, n. 3, b).
Resp.: Hoc Codici recognoscendo vel Instructionibus Apostolicis com¬
mendatur, habita ratione eorum quae in schemate Commissionis Praeparato¬
riae iam habebantur articulis 165, 168, 169, 170 et 171.
2) Unus Pater miratur quod nihil de formatione humana dicatur (cf. II,
p. 51, n. 7).
Resp.: Institutio humana in institutione integra de qua in textu com¬
prehenditur; abbreviatio autem textus non sinebat omnia elementa huius
integrae institutionis recensere.
3) Unus Pater censet non esse nimis insistendum in distinctione inter
vitam religiosam et opera instituti, cum haec videantur finem instituti con¬
stituere et partem essentialem formae vitae religiosae instituti (cf. II, p. 85,
n. 36).
Resp.: Non displicet animadversio et hoc sensu textus forte emendari
posset.
Ad Art. 37: [Institutio novitiorum~\.
1) Coetus 28 Patrum proponunt institutionem Centri formationis pro
Superioribus et formatoribus (cf. II, p. 51, n. 6).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
129
Resp.: Quoad formationem formatorum et Superiorum providetur in
ultimo schemate art. 13, licet sub forma brevissima. Quoad autem opportu¬
nitatem erigendi centrum formationis, facta est discussio inter membra sub-
commissionis, neque omnes concordes erant hac de re.
2) Unus Pater animadvertit novitios non semper invenire consiliarios
impartiales; et ideo vult ut novitiis dentur confessarii extraordinarii extranei
(cf. II, p. 51, n. 4).
Resp.: Quoad primum, non videtur existere abusus generalis. Quoad al¬
terum, poterit moderatissime commendari in aliqua Instructione futura.
3) Unus Pater aestimat quod « hic textus est debilissimus, insipidus, et
tritus » (cf. II, p. 32, n. 5).
Resp.: Estne iustum hoc iudicium? Duo enim alicuius momenti et quo¬
dammodo nova enuntiantur: 1) institutio sit hodiernis temporibus accom¬
modata; 2) dotes naturales bene formentur, quod postulant etiam alii Patres.
Ad Art. 38: [ De sodalium institutione post noviciatum protrahenda ].
1) Unus Pater vult articulum specialem de formatione spirituali et per¬
severanti Fratrum conversorum vel laicorum Ordinum et Congregationum
religiosorum (cf. I, p. 108, n. 3).
Resp.: Hi conversi et laici includuntur in art. 38: « quapropter sodales
non clerici et religiosae...
2) Unus Pater animadvertit quod praesertim pro iis quovis modo apo-
stolatui destinatis, omnino necessarius est saltem idem gradus educationis
humanae et culturae qui invenitur in iis cum quibus agere debent (cf. I,
p. 108, n. 4).
Resp.: Hoc ample providebat schema Commissionis Praeparatoriae (art.
121 et 145), et futuris documentis pontificiis edendis commendatur.
3) Tres Patres volunt insistere « sur la formation doctrinale et spiri-
tuelle, et sur 1’entretien; la plupart des religieuses re^oivent moins que les
militants d’A. C. » (cf. I, p. 109, n. 6).
Resp.: Provisum est ut videtur in ipso art. 38.
4) Tres Patres petunt: « Ne faut-il pas exiger le renouvellement des
voeux temporaires avant les vceux definitifs » (cf. p. 109, n. 6).
Resp.: De votis renovandis Commissio statuere noluit, cum praxis invecta
talem renovationem generaliter secumferat etsi non uniformiter.
5) Unus Pater vult ut curetur uniformitas quoad studia in singulis na¬
tionibus omnium sacrorum alumnorum sive cleri dioecesani sive cleri regu¬
laris et una adsit pro omnibus Sacra Romana Congregatio moderans (cf. I,
p. 109, n. 7).
Resp.: Relate ad studiorum uniformitatem, prae oculis haberi debet quod
in institutis religiosis, intellectualis institutio non tantum pari gressu cum
religiosa et clericali procedit, sed inter eas est magna et continua compene-
tratio, ex qua ipsa formatio intellectualis aliquem modum specialem accipit.
Ideo, etsi ratio studiorum in institutis clericalibus ad rationem communem
130
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[32] pro clericis, praescribente can. 589 Codicis luris Canonici, fundamentaliter ac¬
cedere debeat, uniformitas autem absoluta esse nequit, ut ex Constitutione
Apostolica Sedes Sapientiae sufficienter patet.
6) Quatuor Patres petunt ut addatur quod candidati sint apti ad exi¬
gentias apostolicas hodiernas (cf. II, p. 52, n. 8).
Resp.: Est conceptus saepe repetitus per totum schema, praesertim agen¬
do de accommodata renovatione.
7) Unus Pater asserit eumdem haberi cursum studiorum pro monachis
et membris institutorum saecularium (cf. II, p. 52, n. 9).
Resp.: Assertio non est generatim vera. Saeculares studia peragunt in
centris a religiosorum collegiis diversis, et formationem recipiunt non mona¬
sticam sed saecularem. Etsi ratio studiorum fundamentaliter eadem sit pro
omnibus, modum tamen diversum accipit in uno et altero casu ut supra
dictum est (cf. supra Resp. 5°).
8) Unus Pater vellet statuere ne cursus studiorum ad progressum (cours
de perfectionnement) totas ferias consumant (cf. II, p. 53, n. 10).
Resp. : Textus loquitur in genere de observatione normarum S. Sedis pro
institutione alumnorum. Tamen, in aliqua futura Instructione, haec animad¬
versio recipi poterit, quia revera alumni nimis onerantur cursibus aestivis
postquam totam vitam et activitatem impenderunt durante anno scholastico.
9) Unus Pater vult supprimere verba: « sodales ne destinentur... »
(cf. II, p. 53, n. 11).
Resp.: Non placet haec suppressio. Ceterum, in iunioratu praxis mode¬
rata apostolatus iam commendatur in documentis pontificiis ut medium for¬
mationis apostolicae et technicae.
10) Idem Pater vult ut exigatur institutio tum theoretica cum practica,
necnon apostolica (cf. II, p. 53, n. 11).
Resp.: Huic satisfacit numerus 13 ultimi schematis loquens de institu¬
tione religiosa et apostolica, doctrinali et technica, titulis etiam congruenti¬
bus obtentis.
11) Unus Pater optat suppressionem dicotomiae: « ad perfectionem et
apostolatum », quia apostolatus pertinet ad perfectionem religiosi (cf. II,
p. 85, n. 38).
Resp.: Licet perfectio religiosa implicet aliquem apostolatum, saltem ora¬
tionis et paenitentiae ut habetur in institutis vitae contemplativae, attamen
in textu agitur de apostolatu praesertim externo, operibus externis exer¬
cendo; ideo, merito a perfectione religiosa, saltem inadaequate sed realiter
distinguitur.
12) Coetus aliquis Episcoporum vellent novum articulum de necessitate
institutionis tradendae Magistris noviciorum utriusque sexus, non tantum
asceticae ac spiritualis sed etiam doctrinalis, paedagogicae ac didacticae, tem¬
porum exigentiis consonae (cf. II, p. 102, n. 2).
Resp.: Agitur de formatione formatorum, de qua egimus supra in n. 1
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
131
responsi ad art. 37 (cf. sup. p. 31). De huiusmodi normis particularibus satius [33]
sermo erit in Codice recognoscendo vel opportunis Instructionibus.
Ad Art. 40: [De ultima perfectione institutionis alumnorum ].
1) Unus Pater non clare intelligit quare, perfecta integra formatio (ex
num. 36) adhuc ulterius perficienda sit (cf. I, p. 110, n. 2).
Resp.: Agitur de illa probatione quae in Const. Sedes Sapientiae dici¬
tur « tertia » (art. 12, 3) vel « ultima » (art. 14, § 4) vel « secundus novi-
tiatus, novitiatus apostolicus, annus perfectionis, schola affectus » (art. 52,
§ 2), quam religiosus, curriculo regulari institutionis iam expleto, peragit
(art. 51, § 1).
Integra aptaque institutio (cf. art. 36 schematis) comprehendit non
tantum illam necessariam et substantialem quae antequam alumnus ministe¬
rio dedicetur complenda est; sed etiam, licet non cum eadem urgentia, hanc
ultimam quae veluti « indelebilem in ipsius anima notam imprimat » (cf.
Const. cit.: art. 51, § 1) tamquam ultimum complementum.
2) Unus Pater advertit quod verbum « ultimae »... videtur exclusionem
ulterioris institutionis secumferre, quod non credimus sit mens Ecclesiae
(cf. II, p. 54, n. 4).
Resp.: Ultima institutio minime excludit ulteriorem culturae perfectio¬
nem, neque in casibus particularibus ulteriora studia specialia. Haec autem
non ingrediuntur rationem institutionis sodalium, quae terminum habere
debet, licet cultura personae per totam vitam evolvenda sit.
§ 8. - Ad caput VIII: De coordinatione inter instituta
Ad caput integrum:
Aliquis Pater insistit in utilitate collaborationis inter varia instituta per¬
fectionis a) pro vocationibus dirigendis ad illas religiones pro quibus apti-
tudo seu melius vocatio existit; b) in informationibus dandis circa candidatos,
si quae exquiruntur (cf. I, p. 111, n. 1).
Resp.: Haec adiutrix commutatio in se optima est et forte in aliqua In¬
structione satis convenienter exponi posset; difficile autem videtur prae¬
ceptum conciliare hac de re concinnare. Pariter dicendum de informationibus
dandis, quod de cetero iuxta Codicem iam in praxi, partim saltem, est.
Ad Art. 42: [Coordinatio institutorum eiusdem generis operum ].
1) Unus Pater commendat ne instituta adversus quemlibet laborent,
sed ad bonum Ecclesiae, cuius pars electa sunt (cf. II, p. 55, n. 3).
Resp.: Observatio reprehensionem sapit, quae concilium non decet, ne¬
que generaliter iustificatur.
2) Alius Pater vult ut instituta eiusdem generis operum non tantum
« consociari possint », sed « consociari debeant » (cf. II, p. 55, n. 2).
132
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[34] Resp.: Sine difficultate admittitur inter instituta collaborationem esse
debere; quod autem talis collaboratio formam associationis induat, forte ni¬
mium esset id urgere praecepto.
Ad Art. 44: [De Superiorum Maiorum Conferentiis ].
1) Unus Pater censet quod Conferentiae Superiorum Maiorum, licet fa¬
vendae sint, « il me semble que leurs decisions, concernant Papostolat dans
les dioceses, doivent etre soumises et non imposees a la Hierarchie, avant
toute execution » (cf. I, p. 113, n. 2).
Resp.: Observatio procedit ex falso supposito quod Conferentiae Supe¬
riorum Maiorum aliqua polleant auctoritate. Iuxta actualem iurisprudentiam
(nam leges hac de re nondum habentur), haec dici debent:
a) quoad auctoritatem Conferentiarum : nullam potestatem habent im¬
ponendi institutis deductiones et decisiones ad quas devenerint, quarum exe-
cutio prudentiae singulorum Superiorum, propriis quidem Constitutionibus
servatis, perficienda relinquitur (cf. Schema Comm. Praep. art. 100).
b) Quoad relationem ad Sanctam Sedem : Conferentiae Superiorum
Maiorum sunt personae morales a Sancta Sede erectae et reguntur statutis ab
Eadem approbatis (cf. Doc. cit., art. 99).
c) Quoad relationem cum Ordinariis locorum: Sacros Praesules qua
par est reverentia prosequantur eorum menti in iis quae pertinent ad bonum
Ecclesiae et apostolatum fideliter obtemperent, atque, consultationibus cum
Ipsis initis, studeant in commune bonum Ecclesiae et animarum concorditer
adlaborare (cf. Doc. cit., art. 99).
d) Quoad apostolatum in dioecesi, normae speciales habentur in sche¬
mate « De rationibus inter Episcopos et Religiosos » quae eamdem subordi-
nationem secumferunt, quin evidenter suas decisiones Ordinariis locorum
imponere possint.
2) Unus Pater vellet, post verba: « necnon ad communia religiosorum
negotia tractanda » addere: « quin tamen ius habeant documenta publica
emittendi » (cf. I, p. 113, n. 1).
Resp.: Quid hic intelligitur per « documenta publica emittere»? Si in-
telligatur documentum vim obligatoriam habens ex auctoritate, iam provisum
est in responso praecedenti. Si autem tantum documentum mere informati-
vum pro institutis Conferentiae, non apparet ratio id prohibendi, cum non
agatur de publicatione iuris publici sensu canonico omnibus fidelibus indi-
scriminatim destinata, sed de re privata ad Conferendam pertinenti.
3) Unus Pater sequentia propugnat: « il faut specifier ici que ces Asso-
ciations de Superieurs Majeurs ne peuvent etre fondees qu’apres consente-
ment ou tout au moins avis de 1’Ordinaire du lieu. De meme, leurs statuts
ne devraient pas etre approuves par Rome sans 1’avis du meme Ordinaire. En
ce qui concerne 1’Orient, ces Associations de Superieurs Majeurs doivent
relever, non de la Congregation des Religieux, mais de la Congregation
Orientale. En outre, il serait bon qu’a ces reunions de Superieurs Majeurs,
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
133
soit present un des Eveques de la province ecclesiastique correspondante » [35]
(cf. II, p. 62, n. 9).
Resp.: Quoad erectionem Conferendarum et approbationem statutorum,
videtur standum iurisprudentiae de qua supra (cf. Resp. ad 1°, p. 34),
quae non excludit opportunas consultationes cum Ordinariis locorum. Vi¬
detur probandum quod Conferendae Superiorum in Oriente a S. Congrega¬
tione Orientali, a qua instituta ipsa pendent, dependeant. Quoad praesen¬
tiam Ordinarii loci in sessionibus Conferentiarum ex experientia iam habita
res securius definiri poterit.
Ad Art. 45: [De unione institutorum similium ].
1) Tres Patres autumant « qu’on doit maintenir “ iudicio Sanctae Se¬
dis ” vel mieux, “ Apostolicae Sedis iudicio ”, en ajoutant vel Episcoporum,
suivant qu’il s’agit de congregation de droit pontifical ou de droit diocesain »
(cf. I, p. 114, n. 3).
Resp.: i) Codex luris Canonici utramque expressionem: « Apostolicam
Sedem » et « Sanctam Sedem » aequiparat: can. 7, licet forte frequentius
prima utatur: « Apostolica Sede aut Sede Apostolica ».
ii) Etiam si de institutis iuris dioecesani agatur, non videntur Episcopi
posse ea propria auctoritate unire, saltem inconsulta Sancta Sede quae in
tali instituto manum apposuit per concessionem « nihil obstat » Ordinario
loci; huiusmodi unio enim, est veluti nova fundatio, non peragenda « incon¬
sulta Sede Apostolica » (cf. Can. 492, § 1).
2) Unus Pater vult ut uniantur instituta similia, iudicio Ordinariorum
si agatur de institutis iuris dioecesani (cf. II, p. 55, n. 6; etiam: II, p. 86,
n. 45).
Resp.: Provisum in responso praecedenti.
3) Unus Pater proponit ut praescribatur potius quam commendetur fu¬
sio istorum institutorum (cf. II, p. 55, n. 7).
Resp.: Huic voto partim saltem satisfit in novissimo schemate n. 17,
quatenus dicitur « promoveant... ».
Ad Art. 46: [De languescentibus institutis~\.
1) Tres Patres censent quod « la decision devrait pouvoir etre prise
par les eveques » (cf. I, p. 116, n. 2).
Resp.: Observatio verisimiliter ad instituta Iuris dioecesani refertur.
Sed etiam ista, iure vigenti, supprimi nequeunt inconsulta S. Sede (cf.
Can. 493, 498). Et id plane intelligitur. Etenim, etiam in institutis iuris
dioecesani Sancta Sedes apposuit manum pro eorum erectione; ideo consen¬
taneum est ut Ipsa interveniat in eorum suppressione.
2) Unus Pater optat ut iudicium Ordinariorum attendatur in suppri¬
mendis institutis languescentibus (cf. II, n. 7).
Resp.: Admitti potest quod Sancta Sedes non procedat inconsulto Ordi-
134
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
nario loci. Dicit unus Pater: « Cum institutis nunc vel aliquando languescen¬
tibus caute procedendum est. Statuantur aliquae regulae, ne hoc relinquatur
iudicio et competentiae Ordinarii. Ex hodie famosis institutis plus quam
unus et nonnulli plus quam semel in periculo mortis seu extinctionis ab
hominibus computabantur. Manet historia pro magistra vitae » (cf. II, p. 66,
n. 46).
3) Unus Pater vult « qu’une plus grande autorite soit donnee aux Pa-
triarches pour supprimer un institut qui languit » (cf. I, p. 116, n. 4).
Resp.: Ratio supra data ut suppressio instituti Sanctae Sedi reservetur
valere videtur etiam respectu Patriarcharum, nisi forte facultas supprimendi
institutum ipsis concessa fuerit in concessione « Nihil obstat ».
4) Unus Pater vellet aliquid simile de singulis religiosorum domibus
(cf. I, p. 116, n. 3).
Resp.: De facto non paucae supprimuntur domus ob penuriam sodalium;
sed non raro difficultas venit ex parte Ordinariorum locorum qui suppres¬
sionem nolunt. In Appendice ad Caput III « De rationibus inter Episcopos
et Religiosos » adiecta, speciale hac de re habetur praescriptum.
5) Duo Patres optant ut res ad praxim deducantur (cf. II, p. 56, nn. 5, 6).
Resp.: Hoc pertinet ad ordinem executivum, prudentia servata ut monet
unus Pater supra citatus (cf. sup. p. 36, Resp. 2).
6) Unus Pater commendat ne relinquatur Ordinariis negotium suppres¬
sionis (cf. II, p. 66, n. 46).
Resp.: Provisum est in responsis praecedentibus.
Ad Art. 47: [ De novis institutis condendis ].
1) Unus Pater censet quod firmam instantiam Concilium debet proferre
ut praesertim numerus ipse Monasteriorum et Conventuum non inconside¬
rate multiplicetur (cf. I, p. 117, n. 2).
Resp.: Observatio directe spectat novas domus vel nova monasteria con¬
denda. Haec, notum est, haberi nequeunt sine consensu Ordinarii loci, qui
tunc iure suo prudenter uti debet.
2) Unus Pater queritur quod nova excogitantur instituta fere semper
inutilia et non raro scandalum praebentia (cf. II, p. 56, n. 3).
Resp.: Accusatio est gravis et nimis generalis, generatim etiam iniusta
et auctoritati approbanti offensiva.
Ad Art. 48: [De institutis iuris dioecesani ad gradum iuris pontificii ].
1) Nonnullis Patribus articulus non placet: vel esset simpliciter delen¬
dum (unus Pater: cf. I, p. 118, n. 1); vel emendandus ne instituta iuris
dioecesani videantur fere damnata, quae suam rationem existendi habent
(unus Pater: cf. I, pp. 118-119, n. 3).
Resp.: Quaestio de qua hic agitur est gravis et momentosa ad quam
rite solvenda sequentia videntur notanda et serio ponderanda:
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
135
1) Ne aequivocatio habeatur, distinguendum est inter institutum dioece- [37]
sanum et institutum iuris dioecesani. Prius dicitur illud quod ex lege funda¬
tionis tantum in utilitatem unius dioecesis conditum esset, quin eius mi¬
gratio praevideatur vel desideretur. Institutum autem iuris dioecesani illud
est quod nondum a Sancta Sede approbatum vel laudatum, « Ordinariorum
iurisdictioni ad normam iuris plane » subiectum remanet (cf. Can. 492, § 2),
etsi in pluribus dioecesibus sit diffusum (cf. etiam Can. 488, 3°).
ii) Possibilitas habendi institutum dioece sanum (sensu supra exposito)
non negatur; sed id rarissime fit. Etenim licet in limine fundationis institu¬
tum unius dioecesis necessitatibus subveniendis condatur, raro possibilitas
alio migrandi excluditur, et de facto instituta, cum debitis licentiis, sat
cito generaliter migrant.
Dato autem huiusmodi instituto dioecesano, tunc pro eo non ponitur
quaestio de eius evectione ad gradum iuris pontificii, salvo semper casu ex-
ceptionali. De vera utilitate huiusmodi instituti iudicabit Sancta Sedes cum
« nihil obstat » dabit.
iii) Valde autem consentaneum est ut instituta ad unam dioecesim non
coarctata ad gradum Iuris Pontificii transeant « cum primum condiciones
(scilicet, diffusionem, maturitatem et stabilitatem) ad pontificiam approbatio¬
nem consequendam praescriptas obtinuerint », ut ex unitate Regiminis Su¬
premi Sanctae Sedis, unitas et stabilitas instituti firmentur.
iv) De cetero, instituta Iuris Pontificii non penitus subtrahuntur pote¬
stati Ordinariorum locorum, speciatim quod ad opera externa exercenda at¬
tinet; et in bonum ipsius dioecesis indubitanter immediate adlaborant iuxta
cuiusque instituti finem et indolem.
2) Tres Patres observant: « On a exprime le vceu que les Congregations
de femmes n’echappent pas a la juridiction de PEveque... II me semblerait
plus juste de dire: “ Le controle du S. Siege est souvent peu efficace; Rome
devrait deleguer a 1’Ordinaire de la Maison-Mere 1’autorite pour exercer un
controle plus proche ” » (cf. I, p. 118, n. 2).
Resp.: Etiam iure vigenti, instituta Iuris Pontificii, speciatim mulierum,
Ordinariis locorum in multis subduntur (cf. Can. 512, § 2, 3°; 618, § 2, 2°).
De insufficientia moderaminis Sanctae Sedis forte severius aequo loquitur
observatio, dum nihil innuitur de visitatione quinquennali ab Ordinario loci
facienda quae haud raro omittitur vel non accurate peragitur.
3) Quatuor Patres proponunt ut loco « implorant », dicatur: « depo¬
scant » (cf. I, p. 118, n. 2; II, p. 58, n. 5).
Resp.: Placet emendatio proposita.
4) Unus Pater hanc praescriptionem non intelligit. « Saepe saepius »,
ait, « ad bonum dioecesium confert si relinquantur sub completa iurisdictio-
ne et dispositione Episcoporum et non fiant iuris pontificii » (cf. II, p. 86,
n. 48).
Resp.: Provisum in responso 1° supra.
136
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
§ 9. - Ad caput IX: De vocationibus religiosis fovendis
Ad caput integrum:
Unus Pater (cf. I, pp. 103-105) plura suggerit optima sed nimis particula¬
ria pro Decreto Conciliari, speciatim nunc arctissime reducendo; haec Codici
recognoscendo vel Instructionibus Apostolicis inservire poterunt.
Ad Art. 49: [De vocatione religiosa quae est donum Dei fovenda~\.
1) Unus Pater observationes momentosas facit (cf. II, p. 38, n. 3) quae
in omnibus placent. In novo schemate abbreviando autem difficulter recipi
poterunt, dum futuris documentis pontificiis edendis utilia erunt.
2) Unus Pater vult ut praedicatores loquantur de apostolatu tamquam
de re ad essentiam status religiosi pertinenti (cf. II, p. 86, n. 49).
Resp.: Doctrina hac de re erit caute, clare et solide elucidanda ne in
praedicationibus irrepant errores! Prae oculis habeatur responsum supra da¬
tum ad Art. 6, n. 2°, pag. 13, recolendo quod et ipsa vita contemplativa cano¬
nica est, suo modo, vere apostolica (cf. nota 5 schematis, pag. 22).
Ad Art. 50: [De religiosis vocationibus colligendis\.
1) A pluribus Patribus plura proponuntur ad textum schematis emen¬
dandum (cf. I, p. 123, nn. 1, 2, 4; p. 124, nn. 6, 7, 8; p. 125, n. 9; p. 126,
n. 10).
Resp.: Cum non amplius agatur de praesenti schemate emendando sed
potius ad puncta essentialia arctissime reducendo, non est necessarium his
singulis quae ipsum textum tangunt respondere. Iuvare tamen poterunt se¬
quentes hac de re considerationes:
i) Collectio, ut aiunt, vocationum religiosarum pro institutis virorum,
et specialiter clericorum, necessaria est; propterea non impedienda, sicut non
coarctatur pro institutis mulierum. Attamen, ex eo quod vocationes pro
Clero saeculari sunt quaerendae, delicatissima ponitur quaestio quae magna
indiget prudentia tum ex parte Religiosorum vocationes sibi quaerentium
tum ex parte Ordinariorum locorum quibus competit opus vocationum in
sua dioecesi ordinare.
ii) Non videtur excludenda hac in re quaedam ordinatio Ordinarii loci,
quae tamen, servatis normis a Sancta Sede datis vel dandis, non sit indebite
restrictiva.
iii) Cum nemo statum perfectionis evangelicae amplecti debeat nisi divi¬
nitus vocatus, omnes ad quos spectat candidatos seligere maxime cum pru¬
dentia perpendant adolescentium vocationem ne forte, cum gravissimo salu¬
tis periculo, aut vocati ad religionem accedere renuant aut non vocati accedere
praesumant (cf. Schema Commiss. Praepar. art. 164).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
137
2) Unus Pater advertit necessarium esse admittere normas Episcoporum [39]
(cf. II, p. 65, n. 50).
Resp.: Ut supra dictum est, id est verum, sed subordinate ad normas
S. Sedis, numquam contra ipsas sed in ipsarum applicationem et exsecutio¬
nem. Est enim negotium quod interest totius Ecclesiae.
3. Alius Pater vult ut vocationum procuratio fiat de licentia Ordinarii
loci vel saltem eidem tradita notitia (cf. II, p. 73, n. 50).
Resp.: Sufficienter, ut videtur, provisum est in responsis praeceden¬
tibus.
4) Unus Pater proponit ut fiant etiam investigationes de candidatorum
conditione sociali, psychologica, etc. (cf. II, p. 100).
Resp.: Placet; sed in novissimo schemate, brevitatis causa, tantum com¬
mendatur ut candidati sint congruenter et accurate selecti, ceteris particula¬
ribus ad Codicem recognoscendum vel Instructiones Apostolicas remissis.
5) Unus Pater commendat ut magna illa prudentia pro admissione ad
novitiatum adhibenda, etiam pro admissione ad professionem adhibeatur.
Optabile esset ad relinquendam candidatis et superioribus ampliorem liber¬
tatem, ut periodi pro quibus professio temporaria emittitur non sint ultra
biennium (cf. II, p. 87, n. 50).
Resp.: Iam provisum est in responso ad art. 38, n. 4°, sup. pag. 31.
Ad Art. 51: [ De vocatione religiosa fideliter prosequenda ].
Aliquis Pater vellet hunc articulum supprimere (cf. I, p. 127, n. 1).
Resp.: Quidquid sit de illius articuli in schemate opportunitate, certo
perseverantia in vita religiosa suscepta hodie inculcanda est.
§ 10. - De Directorio generali
Duo saltem Patres desiderant Directorium generale et commune a Sancta
Sede conficiendum (cf. I, p. 130, n. 2, 3).
Resp.: Rationes in contrarium sufficienter exponuntur in nota pag. 38
schematis, cui nonnulli Patres expresse consentiunt.
Nota: Non paucae aliae observationes Patrum sunt particulares et ad
ipsum textum schematis emendandum directe tendunt quin doctrinam vel
disciplinam in se afficiant. Cum non sit amplius schema emendandum sed
arctissime reducendum, hae omissae sunt in praesenti relatione.
138
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
4 - RELATIO *
Venerabiles Patres,
Cum religiosi ad vitam et operam Ecclesiae intime pertineant, plura
schemata agunt de quaestionibus ad eos spectantibus. Capitulum sextum
Schematis « De Ecclesia » exponit rationes theologicas vitae religiosae;
et Schema « De Pastorali Episcoporum Munere in Ecclesia » relationes
intercedentes inter Episcopos et Religiosos; ac demum Schema « De
activitate missionali Ecclesiae » obiter de iis commemorat.
Supererat tamen ut vita religiosa consideraretur in seipsa, ac qui¬
dem modo potius practico nostraeque aetati congruente. Hoc ipsum
propositum est Schematis « De accommodata renovatione vitae reli¬
giosae ». Viginti propositiones ex quibus constat, normae generales
sunt quae varia quidem ratione omnibus ordinibus et institutis reli¬
giosis applicantur. Hae potius vitam internam et opera propria respi¬
ciunt.
Multi mirati sunt de brevitate huius Schematis. Hoc ideo factum est
quod fines arctissimi impositi sunt ab auctoritatibus Concilii eo consi¬
lio ut Schema « ad puncta essentialia » redigeretur. Animadvertere expe¬
dit hic non agi de Schemate fuse et methodice pertractato, ut circa alia
argumenta Concilii accidit, sed tantum de brevibus propositionibus
circa vitam religiosam. Quae propositiones praecipue excerptae sunt e
textibus antea multo fusius et accuratius elaboratis. Primus enim textus
veri Schematis circiter centum paginas comprehendebat; secundus cir¬
citer triginta paginas; in tertio autem et quarto, quos habetis prae oculis,
propositiones tantum quattuor paginas implent... 1
Fore autem 2 confidimus ut pauca principia a Concilio Oecumenico
summa auctoritate edicta conferant ut vita religiosa ampla incrementa
accipiat et religiosi aptius in dies renovationi pastorali Ecclesiae se
conforment atque ita quaestiones spirituales et religiosae mundi hodierni
alacriter pro parte sua solvi possint.
Patet tamen neque Concilium Oecumenicum neque ullam aucto¬
ritatem externam hanc exoptatam renovationem et accommodationem,
quibus necessitatibus apostolicis horum temporum satis fiant, perficere
posse.
* Huiusmodi fasciculus Patribus distributus est in congregatione generali 108,
die 9 novembris 1964.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
139
Hoc enim officium magna ex parte ipsis Superioribus et religiosis [5]
demandatur. Hi fideliter servantes naturam, finem, spiritum et rectas
traditiones proprii instituti, non dubitabunt modum vivendi, operandi
et orandi, necessitatibus huius aetatis animose accommodare. Quod opus [6]
postulabit ut recognoscantur multae normae etiam ipsarum Constitu¬
tionum, Directoriorum, Consuetudinariorum, librorum precum et caere¬
moniarum, eo proposito ut cum formis vitae propriae cuiusque insti¬
tuti in horum temporum adiunctis congruant. Hoc constanter curae
fuit Commissioni ut indoles et natura propria cuiusque instituti integrae
servarentur atque adeo sodales eius secundum professionem emissam
vitam agere possent.
Iuvat memorare plurima consilia peculiaria, maxime indolis iuridi-
cae, quae ab Episcopis aliisque proposita sunt et ex parte in priora
Schemata ampliora inserta, in optata recognitione Codicis luris Ca¬
nonici locum habitura esse.
Schema, quod hodie Patribus Concilii proponitur, mense aprili hoc
anno ad eosdem missum fuit, nunc emendatum quidem secundum
animadversiones peculiares quas Commissio usque ad hos dies novis¬
simos accepit et quas Subcommissiones et universa Commissio de Re¬
ligiosis attente pertractavit latis etiam suffragiis. Huiusmodi peculiares
emendationes propositae in appendice huic Schemati adiuncta recen¬
sentur.
Multum disceptatum est de titulo huius Schematis, qui altera vice
appellatus est « De Statibus perfectionis acquirendae », et « De Reli¬
giosis ». Convenit autem ut Schema inscriberetur « De Religiosis », qui
titulus est aptior et traditioni magis congruens, et ceterum in aliis Sche¬
matibus Concilii — peculiari modo in capitulo sexto Schematis « De
Ecclesia » — usitatus. Nuperrime titulus « De accommodata renova¬
tione vitae religiosae » praeoptatus est, quo clarius vis et sententia
propositionum declararetur.
Cum loquimur de vita religiosa et de religiosis omnes comprehendi¬
mus qui ad perfectionem contendunt vi professionis consiliorum evan-
gelicorum. Ut quodvis periculum confusionis inter religiosos, qui vere
proprieque dicuntur, et societates vitae communis et instituta saecularia
vitaretur, prooemio inserta est dictio « indole propria servata ».
Corpus harum propositionum, licet ordo logicus non semper ser¬
vetur, plus minus ve ita dividitur:
1) Accommodata renovatio (1-10);
2) Vita communis et quaedam formae exteriores, veluti clausura
et habitus religiosus (11-13);
3) Institutio sodalium (14);
140
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[6] 4) Vigor et operositas institutorum necnon coordinatio inter
ipsa (15-20).
Summa totius Schematis continetur in ipsis propositionibus a prima
ad decimam, quibus describitur et praescribitur « accommodata reno¬
vatio ». Norma primaria ea est ut haec renovatio fiat secundum Evan-
[7] gelium, secundum imitationem Iesu Christi et spiritum Fundatoris, sub
ductu et auctoritate Ecclesiae.
In secunda propositione aperte exponitur « renovatio » qua bona
aetatis praeteritae custodiuntur et inquiruntur. Eademque perhibetur
« accommodatio » qua vita, apostolatus, et precandi ratio religiosorum ad
condiciones temporis nostri aptantur. Quamobrem quattuor rationes
practicae enumerantur quae respiciunt conditiones physicas et psychi¬
cas, necessitates apostolatus et ingeniorum cultus, adiuncta rei socialis et
oeconomicae, praesertim in locis missionum. Prudenter autem praescri¬
bitur ut huiusmodi « accommodata renovatio » a tota communitate per¬
ficiatur, moderante competenti auctoritate. Ut causa supernaturalis huius
operis breviter comprehendatur, propositio quarta monet ut religiosi in
primis amore erga Deum et proximum ducantur.
Praeterea ad numerum quintum sermo fit de institutis vitae contem¬
plativae, et ad numerum sextum de institutis vitae activae. Cum hanc
divisionem iam antiquitus acceptam servamus, admittimus —• quod
bene animadvertatur — res uti sunt, scilicet esse instituta quae appel¬
lantur contemplativa, et instituta quae dicuntur activa. Quaecumque
autem est forma huiusmodi, in omnibus habetur id quod est primarium in
vita religiosa, id est consecratio perfecta et immediata qua religiosi Deo
devoventur. Tamen finibus peculiaribus et rationibus quibus ad effectum
deducantur inter se distinguuntur. Atque ideo normas et institutiones
proprias postulant. Ceterum nolumus abiudicare indolem apostolicam
instituti vitae contemplativae, quae a Sancto Pio Pp. X asservata est, et
a Pio Pp. XII verbis « sua vocatione, quae plene totaque apostolica
est » (Const. Apost. Sponsa Christi , 21 nov. 1950: A.A.S., 43 [1951],
p. 14), atque etiam a loanne Pp. XXIII confirmata (cf. Epistula, 16 iulii
1962: A.A.S., 54 [1962], p. 568)... 3
In numeris septimo ad decimum exhibetur renovatio quatenus ob¬
servantur tria consilia evangelica quod officium efficit notam essen¬
tialem et singularem religiosorum, eosque similiores reddit Christo
oboedienti, Christo virgini et pauperi.
Secundum consilia accepta, duo numeri, inter se seiuncti, et ad
oboedientiam et castitatem pertinentes, additi sunt. Oboedientia descri¬
bitur ipsis verbis Summi Pontificis Pauli VI (cf. Alloc. 23 maii 1964:
A.A.S., 56 [1964], p. 567).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
141
Ad numerum decimum, unica propositione, docetur paupertatem non [7]
solum ad singulas personas spectare sed etiam ad universam communi¬
tatem.
Propositiones undecima ad tertiam decimam respiciunt vitam com¬
munem, clausuram et habitum. Ad vitam communem quod attinet sua¬
detur ut ordines interni (vulgo, categorie) ex quibus instituta constant,
amore fraterno se attingant. Immo si rerum adiuncta id suadeant, cu¬
randum est ut in institutis mulierum, ad unum genus sororum perveniatur.
Summi momenti est propositio quarta decima qua asseritur condi- [8]
tionem et fontem huius accommodatae renovationis esse institutionem
religiosorum. Hac de causa postulatur ut, post novitiatum, institutio re¬
ligiosa et apostolica pergatur per omne tempus necessarium. Praecipuo
autem modo Concilio curae sit ut consulatur mulieribus religiosis et
fratribus laicis qui apostolatum exercent ad quem praeparatio peculia¬
ris et absoluta requiritur. Primum accidit ut Concilium aliquod Oecume-
nicum animum advertat ad numerum tam magnum religiosarum et fra¬
trum laicorum apostolatui addictorum.
In propositionibus quinta decima ad decimam octavam agitur de
vigore et operositate institutorum, quorum bona existimatio non immi¬
nuitur eo quod forte accidit ut quaedam parva instituta languescant.
Propositione undevigesima agitur de Conferendis Superiorum Maio¬
rum quae post primum Conventum Religiosorum Internationalem, anni
1950 ortae, nunc fere in omnibus regionibus sunt et uberes fructos
progigniunt.
Ultima propositio tandem tractat de vocationibus religiosis fo¬
vendis.
Hoc igitur, Venerabiles Patres, est Schema quod vobis proponitur
ad disceptandum et ad suffragium ferendum; quod, ut eidem faveat,
Commissio de Religiosis exoptat. Persuasum autem sibi habeant Patres,
eandem Cdmmissionem consilia a se proposita magni facturam esse, sive
ea quae iam accepta sunt sive ea quae post tempus praefinitum pervene¬
runt; quinimmo Commissio eadem consilia exoptat hac mente ut vita
religiosorum temporibus nostris ita refloreat ut in vitam, vigorem, stu¬
dium apostolicum et ardorem sanctitatis Ecclesiae universae redundet
(cf. Allocutionem Pauli Pp. VI, diei 23 m. maii, a. D. 1964).
Demum Commissio de Religiosis animum mirabundum et gratum
significat multitudini religiosorum et religiosarum — Sacerdotum, Fra¬
trum conversorum, Fratrum docentium, et omnium eorum qui aliis
operibus apostolicis sunt addicti, Monialium et Sororum — qui admira¬
bili et uberi varietate formarum efficiunt ornamentum Ecclesiae et qui
vita sua, precibus suis et operibus apostolatus et evangelizationis, secun-
142
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[8] dum mandatum acceptum praeclaram operam adiutricem praebent toti
Ecclesiae, Episcopis et Pastoribus animarum ad aedificationem Corporis
Christi. Et ita, principia confirmentur quae vitam religiosam efficaciter
dirigere valeant. Novit Ecclesia religiosos esse animo paratos et promptos
ad pergendum maiore in dies cum diligentia opus accommodatae reno¬
vationis, quam ipsi cupiunt iam nunc omnia praescripta Concilii ad eam
pertinentia libenter accipientes.
In oratione : 1 De cetero quicumque ad allocutionem Summi Pontificis Pauli VI
die 23 maii anni 1964 coram pluribus Capitulis religiosis prolatam contulerit,
statim animadvertet amplam materiam de vita et opera Institutorum religiosorum
ibi fusius, ut decebat, esse enucleatam. Iamvero in hisce brevibus propositionibus
compendiose et nervose eadem materia continetur, praeter quasdam pericopas
quae summatim habentur in parte religiosis specialiter dedicata tum in constitu¬
tione de Ecclesia tum in constitutione de pastorali episcoporum munere in Eccle¬
sia. Quare. 2 deest. 3 Immo nuperrime die 24 mensis octobris elapsi,
ipse Summus Pontifex Paulus VI eamdem doctrinam enuntiavit in laudibus quas
contexit vitae monasticae, occasione consecrationis Ecclesiae Abbatialis Montis
Cassini.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
143
5 - TEXTUS PRIOR - TEXTUS EMENDATUS
Textus prior
DE RELIGIOSIS
Sacrosancta Synodus, postquam in Consti¬
tutione de Ecclesia ostendit sanctitatis prose¬
cutionem per Consiliorum Evangelicorum pro¬
fessionem a Divini Magistri doctrina et
exemplis originem ducere, nunc de Religio¬
num, Societatum vitae communis et Institu¬
torum Saecularium vita ac disciplina intendit
agere eorumque necessitatibus, prout tempora
nostra suadent, providere (cf. nn. 1, 2).
Textus emendatus
DE ACCOMMODATA RENOVATIONE
VITAE RELIGIOSAE
Sacrosancta Synodus, postquam in Consti¬
tutione de Ecclesia ostendit sanctitatis prose¬
cutionem per Consiliorum Evangelicorum pro¬
fessionem a Divini Magistri doctrina et exem-
5 piis originem ducere et tamquam signum Regni
caelestis apparere , nunc de Religionum, atque,
indole propria servata , Societatum vitae com¬
munis et Institutorum Saecularium vita ac di¬
sciplina intendit agere eorumque necessitatibus,
io prout tempora nostra suadent, providere.
Quae vero in his propositionibus conti¬
nentur respiciunt tantum principia generaliora
accommodatae renovationis vitae ac disciplinae
religiosae. Normae particulares pro eorumdem
15 congrua expositione et applicatione po ] st Con¬
cilium a competente auctoritate statuendae
erunt.
Notanda:
1. In hoc schemate habentur duo textus:
a) ad sinistram: textus prior, mense martii 1964 exaratus et Patribus Concilii ante tertiam hanc Sessio¬
nem transmissus (cf. Epist. Exc. D.ni Secretarii Generalis Concilii, 11 maii 1964);
b) ad dexteram: textus emendatus, habita ratione observationum Patrum Concilii scripto transmis¬
sarum, nunc suffragandus, praevia disceptatione.
2. Qua ratione textus prior exaratus est, explicatur in pristino fasciculo schematis, Appendice, pagg. 11-26.
Qua ratione praesens textus emendatus sit, exponetur ab Exc.mo Relatore in schemate praesentando Patribus
Concilii.
3. Verba, initio singulorum numerorum litteris inclinatis inter uncos [ ] posita, in redactione definitiva
tollentur.
In textu emendato, verba priori addita vel mutata litteris inclinatis scribuntur.
4. In textu priore, numeri variis clausulis vel propositionibus adiecti, ad articulos praevii schematis De
Statibus perfectionis adquirendae anno 1963 typis impressi et Patribus distributi remittunt.
10 ]
144 ACTA CONC. VATICANI
Textus prior
1. [Regula fundamentalis accommodatae
renovationis ].
Cuiusvis instituti spiritualis ac religiosa
renovatio atque eius ad praesentes vitae con¬
diciones accommodatio promovendae sunt, 5
Sancta Matre Ecclesia duce, secundum Evan-
gelium et Christi sequelam tamquam supre¬
mam regulam, attentisque Fundatorum propo¬
sitis ac genuino spiritu (cf. nn. 11, 12).
2. [ Accommodata renovatio cum fidelitate 10
erga institutum componenda].
Fideliter serventur natura, finis (cf. nn. 13,
21), spiritus proprius necnon sanae traditiones,
quae omnia cuiusque instituti patrimonium
constituunt. At ratio vivendi, operandi et oran- 15
di hodiernis sodalium condicionibus physi¬
cis et psychicis, necnon apostolatus necessi¬
tatibus, animi culturae requisitis et circum¬
stantiis socialibus et oeconomicis, praesertim
in locis missionum, aptanda est (cf. n. 13). 20
Quapropter, prout necessarium fuerit, Con¬
stitutiones, « Directoria », « Consuetudinaria »,
libri precum et caerimoniarum aliique id ge¬
nus codices congruenter recognoscantur (cf.
n. 15). 25
3. [A quibus accommodata renovatio sit
perficienda ].
Efficax autem renovatio et recta accom¬
modatio obtineri nequeunt nisi cooperantibus
omnibus instituti sodalibus, moderante vero 30
competenti auctoritate (cf. n. 14).
4. [ Perfectio amoris Dei et proximi ante
omnia quaerenda ].
Omnes qui Evangelica Consilia profiten¬
tur, credentes «caritati quam habet Deus in 35
nobis» (I Io an. 4, 16), assiduo studio forti-
11 - PERIODUS III
Textus emendatus
1. \Regula fundamentalis accommodatae
renovationis]. 1
Cuiusvis instituti spiritualis ac religiosa re¬
novatio atque eius ad praesentes vitae condi¬
ciones accommodatio promovendae sunt, Sancta
Matre Ecclesia duce, secundum Evangelium et
Christi sequelam tamquam supremam regulam,
attentisque Fundatorum propositis ac genuino
spiritu.
2 . [ Criteria practica accommodatae reno¬
vationis cum fidelitate erga institutum compo¬
nendae ].
Fideliter serventur natura, finis, spiritus
proprius necnon sanae traditiones, quae omnia
cuiusque instituti patrimonium constituunt. At
ratio vivendi, operandi et orandi hodiernis so¬
dalium condicionibus physicis et psychicis,
necnon apostolatus necessitatibus, animi cul¬
turae requisitis et circumstantiis socialibus et
oeconomicis, praesertim in locis missionum,
aptanda est. Quapropter, prout necessarium
fuerit, Constitutiones, « Directoria », « Con¬
suetudinaria », libri precum et caerimoniarum
aliique id genus codices congruenter recogno¬
scantur.
3. [A quibus accommodata renovatio sit
perficienda].
Efficax autem renovatio et recta accommo¬
datio obtineri nequeunt nisi cooperantibus
omnibus instituti sodalibus, moderante vero
competenti auctoritate.
4. [ Perfectio amoris Dei et proximi ante
omnia quaerenda].
Omnes qui Evangelica Consilia profitentur,
credentes « caritati quam habet Deus in nobis »
(I Ioan. 4, 16), ante omnia, assiduo studio
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
145
'Textus prior
que animo consequi nitantur perfectum Dei
amorem ex quo proximi dilectio profluit in
salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem
(cf. n. 17). 40
5. [De institutis vitae contemplativae fo¬
vendis et renovandis ].
Instituta vitae contemplativae suas partes
in Corpore Mystico Christi semper habent,
atque uberrimos sanctitatis fructus Ecclesiae 5
afferunt. At etiam ipsa in ratione formaque
vitae suae sese renovent (cf. nn. 6, 7, 18).
6 . [De institutis vitae activae fovendis
eorumque actione rite ordinanda ]. io
In institutis vitae activae tam laicalibus
quam clericalibus, opera et apostolatus, utpote
sanctum ministerium et opus caritatis pro¬
prium ab Ecclesia ipsis commissum eiusque
nomine exercendum, finem constituunt vere 15
specificum, quem sodales, ardenti studio aptis-
que mediis prosequi debent (cf. nn. 8, 9,
10, 18, 20). Actio autem apostolica ex intima
cum Deo unione procedat oportet, inde fit ut
caritas ipsa erga Deum et proximum foveatur 20
(cf. nn. 8, 18).
7. [De renovatione in observantia Consi¬
liorum Evangelicorum ].
Religiosi sese renovent in oboedientia
(cf. n. 26), castitate (cf. n. 25) et paupertate
(cf. nn. 23, 24) quam professi sunt, Christum 25
oboedientem, virginem et pauperem imitantes
Eiusque praesentiam in hoc mundo speciali
modo testificantes.
Textus emendatus [10]
fortique animo consequi nitantur perfectum
Dei amorem, ex quo proximi dilectio profluit
in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem.
5. [De institutis vitae contemplativae fo- [11]
vendis et renovandis ]. 2
Instituta vitae contemplativae suas partes
in Corpore Mystico Christi semper habent, at¬
que, sua vocatione, quae plene totaque apo¬
stolica est, uberrimos sanctitatis fructus Eccle¬
siae afferunt. At etiam ipsa in ratione forma¬
que vitae suae sese renovent.
6. [De institutis vitae activae fovendis
eorumque actidne rite ordinanda ]. 3
In institutis vitae activae tam laicalibus
quam clericalibus, opera et apostolatus, utpote
sanctum ministerium et opus caritatis pro¬
prium ab Ecclesia ipsis commissum eiusque no¬
mine exercendum, finem constituunt vere spe¬
cificum, quem sodales, ardenti studio aptisque
mediis prosequi debent. Actio autem aposto¬
lica ex intima cum Deo unione procedat opor¬
tet, inde fit ut caritas ipsa erga Deum et pro¬
ximum foveatur.
7. [De renovatione in observantia Consi¬
liorum Evangelicorum ].
Religiosi, quamvis in variis et in dies diffi¬
cilioribus vitae circumstantiis degant, Chri¬
stum oboedientem, virginem et pauperem imi¬
tantes Eiusque praesentiam in hoc mundo spe¬
ciali modo testificantes, sese renovent in oboe¬
dientia, castitate et paupertate quam professi
sunt.
30
8- [De renovatione in oboedientia religiosa ].
Religiosus, per oboedientiam quam profite-
146
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[11] Textus prior Textus emendatus
tur, holocausto propriae voluntatis Deo libere
oblato, Superioribus suis, vices Dei gerentibus,
humile pro amore Christi praestat obsequium in
omnibus quae ad normam Regulae et Constitu¬
tionum praecipiuntur (cf. n. 26). Quod sacrifi¬
cium sui eo ft, quod submisse legitimis Mode¬
ratoribus paretur, quamvis auctoritas exercenda
sit intra fines cantatis et cum respectu personae
humanae, et licet haec nostra aetas religiosos
vocet ad plura gravioraque munera obeunda et
ad incepta alacrius et expeditius suscipienda (Ex
alloc. Pauli VI, d. 23 Martii 1964: A.AS., 56
[1964], p. 567).
9. [De renovatione in castitate religiosa ].
Castitas « propter Regnum Caelorum » (Mt.
19, 12), ad quam profitendam religiosi vocati
io sunt, ab omnibus tamquam eximium donum
aestimanda est. Cor enim hominis singulariter
liberat (cf. 1 Cor. 7. 32-35), ut ardentius ac¬
cendatur caritate erga Deum et homines uni¬
versos, ideoque est peculiare signum transcen-
15 dentiae bonorum caelestium. Oportet ergo ut
religiosi, promissionem suam fideliter servare
studentes, verbis Domini credant et, Dei au¬
xilio confisi, de propriis viribus ne praesumant
atque corpus suum in servitutem redigant
20 (cf. 1 Cor. 9, 27); ita fit ut doctrinis quae con¬
tinentiam perfectam tamquam impossibilem
vel humano profectui nocivam ostentant, non
moveantur, et omnia quae castitatem in pe¬
riculum adducunt sensu quodam spirituali re-
25 spuant. Sic, coram omnibus Christifidelibus
mirabile illud evocent connubium a Deo con¬
ditum et in futuro saeculo plene manifestan¬
dum quo Ecclesia unicum Sponsum Christum
habet (cf. 2 Cor. 11, 2). Cum haec obligatio
30 naturam humanam radicitus afficiat, candidati
ad votum castitatis ne accedant, nisi post pro-
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
147
Textus prior
8. [De renovatione in paupertate indivi-
duali ]. 35
Ad paupertatem religiosam quod attinet,
haud sufficit Superioribus subiici in usu bo¬
norum, sed oportet etiam ut sodales re et spi¬
ritu sint pauperes (cf. n. 23). Congregationes
religiosae suis Constitutionibus permittere 40
possunt ut sodales bonis patrimonialibus acqui¬
sitis vel acquirendis renuntient (cf. n. 29).
9. [De renovatione in paupertate colle¬
ctiva ]. 5
Instituta et domus bona quae possident
tamquam patrimonium sacrum habeant, eaque
etiam in utilitatem Ecclesiae et indigentium
necessitates insumant, vitata omni specie lu¬
xus, immoderati lucri ac bonorum cumula- io
tionis (cf. n. 24).
10. [De vita in communi ducenda\.
Vita in communi agenda testimonium sit
caritatis Christi, secundum exemplum primae¬
vae Ecclesiae, in qua multitudo « credentium 15
erat cor unum et anima una » {Act. 4, 32).
Ut autem inter sodales intimius sit vinculum
fraternitatis, illi qui conversi vel alio nomine -
vocantur, vitae et communitatis operibus arctius
coniungantur; immo curandum est ut in insti- 20
tutis mulierum ad unam classem perveniatur.
Virorum autem monasteria et instituta pro in¬
dole sua clericos et laicos pari ratione admit¬
tere possunt, salvis iuribus ordinationis sa¬
crae et praescriptis Constitutionum (cf. nn. 25
30, 31, 32).
Textus emendatus [12]
bationem vere sufficientem et cum debita ma¬
turitate psychologica atque affectiva.
10. [De renovatione in paupertate reli¬
giosa ].
Ad paupertatem religiosam quod attinet,
haud sufficit Superioribus subiici in usu bo¬
norum, sed oportet etiam ut sodales re et spi¬
ritu sint pauperes. Congregationes religiosae
suis Constitutionibus permittere possunt ut
sodales bonis patrimonialibus acquisitis vel [13]
acquirendis renuntient.
Instituta et domus bona quae Divina Pro¬
videntia iis est elargita, etiam in utilitatem Ec¬
clesiae et indigentium necessitates insumant,
vitata omni specie luxus, immoderati lucri ac
bonorum cumulationis.
11. [De vita in communi ducenda ].
Vita in communi agenda testimonium sit
caritatis Christi, secundum exemplum primae¬
vae Ecclesiae, in qua multitudo « credentium
erat cor unum et anima una » {Act. 4, 32). Ut
autem inter sodales intimius sit vinculum fra¬
ternitatis, illi qui conversi vel alio nomine vo¬
cantur, vitae et communitatis operibus arctius
coniungantur; si autem rerum adiuncta id sua¬
deant curandum est ut in institutis mulierum,
ad unum genus sororum perveniatur (Ex Schem.
/63: n. 31). Virorum autem monasteria et
instituta pro indole sua clericos et laicos pari
ratione admittere possunt, salvis obligationibus
et iuribus ordinationis sacrae et praescriptis
Constitutionum.
148
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
13] 'Textus prior
11. [De clausura monialium\.
Clausura papali pro monialibus vitae uni¬
ce contemplativae firma manente sed iuxta
temporum locorumque condiciones accommo¬
data, congruit ut aliae moniales, operibus ex¬
ternis apostolatus ex instituto deditae, ab ea
eximantur et propriis Constitutionibus re¬
gantur (cf. n. 6).
12. [De habitu religioso ].
Habitus religiosus, utpote signum conse¬
crationis, sit simplex ac modestus, pauper si¬
mul ac decens, insuper valetudinis requisitis
14] consentaneus et temporum locorumque ad-
iunctis necnon ministerii necessitatibus ac¬
commodatus. Habitus autem qui iis normis, iu-
dicio Sanctae Sedis, non congruit, immutandus
est (cf. nn. 33, 34, 33).
13. [De alumnorum institutione].
Institutorum accommodata renovatio ab
alumnorum institutione maxime pendet. Ideo,
et ipsi sodales non clerici ac religiosae aposto¬
latus operibus immediate post novitiatum ne de¬
stinentur, sed eorum institutio religiosa et apo-
stolica, doctrinalis et technica, titulis etiam con¬
gruentibus obtentis, in aptis domibus conve¬
nienter protrahatur (cf. nn. 36, 38).
Officium quoque est Superiorum curare ut
Magistri spiritus et Professores optime seli¬
gantur et sedulo praeparentur (cf. n. 36).
Textus emendatus
12. [De clausura monialium ].
Clausura papali pro monialibus vitae unice
30 contemplativae firma manente sed iuxta tempo¬
rum locorumque condiciones accommodata, con¬
gruit ut aliae moniales, operibus externis apo¬
stolatus ex instituto deditae, ab ea eximantur.
35
13. [De habitu religioso].
Habitus religiosus, utpote signum consecra¬
tionis, sit simplex ac modestus, pauper simul ac
decens, insuper valetudinis requisitis consen¬
taneus et temporum locorumque adiunctis nec¬
non ministerii necessitatibus accommodatus. Ha¬
bitus autem qui iis normis, iudicio Sanctae Se¬
dis, non congruit, immutandus est.
5
14. [De alumnorum institutione].
Institutorum accommodata renovatio ab
alumnorum institutione maxime pendet. Ideo,
et ipsi sodales non clerici ac religiosae aposto¬
lo latus operibus immediate post novitiatum ne de¬
stinentur, sed eorum institutio religiosa et apo-
stolica, doctrinalis et technica, titulis etiam con¬
gruentibus obtentis, in aptis domibus convenien¬
ter protrahatur.
15 Ne vero vitae religiosae ad nostri temporis
exigentias adaptatio sit mere externa, neve illi
qui externo apostolatui ex instituto vacant mu¬
neri suo implendo impares inveniantur, iuxta
cuiusque intellectualem dotem et personalem in¬
io dolem, in vigentes hodiernae vitae socialis mores
rationesque sentiendi et cogitandi, congruenter
instruantur.
Per totam autem vitam hi sodales intendant
hanc culturam spiritualem, doctrinalem et
25 technicam sedulo perficere, et Superiores, pro
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
149
Textus prior
14. [De novis institutis condendis ].
In novis institutis promovendis, necessitas
vel saltem magna utilitas necnon incrementi pos¬
sibilitas serio ponderandae sunt, ne incaute
oriantur instituta inutilia aut sufficienti vigore
orbata (cf. n. 47).
15. [De operibus propriis servandis, accom¬
modandis vel relinquendis ].
Instituta iam condita, opera propria fide¬
liter retineant et adimpleant, atque temporum
locorumque necessitatibus accommodent, op¬
portunis ac etiam novis mediis adhibitis, illis
autem relictis operibus quae cum instituti spi¬
ritu et germana indole hodie minus sint con¬
sentanea (cf. nn. 20, 21).
16. [De institutis et monasteriis langue¬
scentibus ].
Instituta vero et monasteria quae iudicio
Sanctae Sedis nullam amplius praebeant fun-
T ex tus emendatus [14
viribus, opportunitatem, adiumenta et tempus
ad hoc eis procurent.
Officium quoque est Superiorum curare ut
Magistri spiritus et Professores optime seligan-
30 tur et sedulo praeparentur.
15. [De novis institutis condendis ].
In novis institutis promovendis, necessitas
vel saltem magna utilitas necnon incrementi pos¬
sibilitas serio ponderandae sunt, ne incaute
35 oriantur instituta inutilia aut sufficienti vigore
orbata.
In novellis Ecclesiis, formae vitae religio¬
sae excolantur quae indolis morumque incola¬
rum necnon loci consuetudinum et condicionum
40 rationem habeant (Ex Schem./63: n. 13).
16. [De operibus propriis servandis, accom- [15
modandis vel relinquendis ].
Instituta iam condita, opera propria 3 fide¬
liter retineant et adimpleant, atque temporum
5 locorumque necessitatibus accommodent, op¬
portunis ac etiam novis mediis adhibitis, illis
autem relictis operibus quae cum instituti spi¬
ritu et germana indole hodie minus sint con¬
sentanea.
io Omnia instituta tenentur vitam Ecclesiae
participare eiusque proposita v. g. in re biblica,
liturgica, sociali et oecumenica, pro viribus fo¬
vere.
Spiritus vero missionalis in institutis reli-
15 giosis omnino servetur, et pro cuiusque eorum
indole aptetur condicionibus hodiernis, ita ut
praedicatio Evangelii omnibus populis et gen¬
tibus eficacior fiat.
17. [De institutis et monasteriis langue-
20 scentibus\
Instituta vero et monasteria quae iudicio
Sanctae Sedis non praebeant fundatam spem ut
150
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
15] Textus prior
datam spem incrementi, prohibeantur ne in po¬
sterum novitios recipiant, et si fieri possit, alii
instituto vel monasterio vegetiori, quod fine et
spiritu haud multum differat, uniantur (cf.
n. 46).
17. [De unione inter instituta fovenda].
Instituta et monasteria sui iuris, pro rei op¬
portunitate et approbante Sancta Sede, inter se
promoveant foederationes, si quodammodo ad
eamdem familiam religiosam pertinent, aut
uniones, si fere pares habent Constitutiones et
usus eodemque animantur spiritu, praesertim
cum nimis sunt exigua, aut associationes, si iis¬
dem vel similibus operibus externis incumbunt
(cf. nn. 41, 42, 43, 45).
18.. [ De Superiorum Maiorum conferentiis ].
Favendum est conferentiis seu consiliis Su-
16] periorum Maiorum a Sancta Sede erectis, quae
valde conferre possunt ad finem singulorum in¬
stitutorum plenius assequendum, ad efficacio-
rem conspirationem in bonum Ecclesiae foven¬
dam, ad Evangelii operarios in determinato ter¬
ritorio aequiore modo distribuendos, necnon ad
communia religiosorum negotia pertractanda
(cf. n. 44). Huiusmodi autem conferendae etiam
pro Institutis Saecularibus institui possunt.
19. [De vocatione religiosa fovenda].
Sacerdotes educatoresque christiani seria co¬
namina adhibeant ut vocationibus religiosis,
congruenter et accurate selectis, novum detur
incrementum Ecclesiae necessitatibus plane re¬
spondens. Etiam in praedicatione ordinaria,
saepius agatur de Consiliis Evangelicis et de
statu religioso amplectendo. Parentes filios suos
christianis moribus educando, vocationem re¬
ligiosam in eorum cordibus excolant ac tuean¬
tur.
Textus emendatus
ulterius floreant, prohibeantur ne in posterum
novitios recipiant, et si fieri possit, alii insti-
25 tuto vel monasterio vegetiori, quod fine et spi¬
ritu haud multum differat, uniantur.
18. [De unione inter instituta fovenda].
Instituta et monasteria sui iuris, pro rei
30 opportunitate et approbante Sancta Sede, inter
se promoveant foederationes, si quodammodo
ad eamdem familiam religiosam pertinent, aut
uniones, si fere pares habent Constitutiones et
usus eodemque animantur spiritu, praesertim
35 cum nimis sunt exigua, aut associationes, si
iisdem vel similibus operibus externis incum¬
bunt.
19 .[De Superiorum Maiorum conferentiis ].
Favendum est conferentiis seu consiliis Su¬
periorum Maiorum a Sancta Sede erectis, quae
valde conferre possunt ad finem singulorum in¬
stitutorum plenius assequendum, ad efficacio-
rem conspirationem in bonum Ecclesiae foven-
5 dam, ad Evangelii operarios in determinato ter¬
ritorio aequiore modo distribuendos, necnon ad
communia religiosorum negotia pertractanda.
Huiusmodi autem conferentiae etiam pro Insti¬
tutis Saecularibus institui possunt.
10 20. [De vocatione religiosa fovenda].
Sacerdotes educatoresque christiani seria co¬
namina adhibeant ut vocationibus religiosis, con¬
gruenter et accurate selectis, novum detur in¬
crementum Ecclesiae necessitatibus plane re-
15 spondens. Etiam in praedicatione ordinaria,
saepius agatur de Consiliis Evangelicis et de
statu religioso amplectendo. Parentes filios suos
christianis moribus educando, vocationem reli¬
giosam in eorum cordibus excolant ac tueantur.
20 Institutis autem fas est sui notitiam, ad vo-
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
151
Textus prior
Institutis autem fas est sui notitiam, ad
vocationes fovendas, divulgare atque candida¬
tos quaerere, dummodo hoc fiat cum debita
prudentia et servatis normis a Sancta Sede
traditis (cf. nn. 49, 50). 25
Textus emendatus
cationes fovendas, divulgare atque candidatos
quaerere, dummodo hoc fiat cum debita pru¬
dentia et servatis normis a Sancta Sede et Ordi¬
nario loci traditis.
NOTAE EXPLICATIVAE
1 Renovatio de qua hic sermo est, ut explicabatur in praevio schemate/63
(cf. pag. 18, nota 1), duplex secumfert elementum, nempe: restaurationem pri¬
stinorum, resumendo, ubi opus sit, ea quae vel ad genuinam religiosam vitam neces¬
saria sunt vel Instituto a primordiis propria aut annorum decursu legitime inducta
fuerunt, quorum amissio quidem damnosa nunc comperitur; et accommodationem
rationibus temporum nostrorum. Sane, adiuncta temporum nostrorum instituta
religiosa ad congruam accommodationem perficiendam impellunt; non autem minus
insistendum est ut in suis pristinis quoque sese restaurent, a quibus inspirationem
et robur semper trahere valent.
2 Ad doctrinam theologico-canonicam duabus propositionibus quinta et sexta
(5 et 6) subiacentem rite assequendam, necessarium et fundamentale est accurate
distinguere aspectum theologicum ab aspectu canonico utriusque vitae contempla¬
tivae et activae et relationes inter has distinctiones recte percipere.
Sub aspectu seu sensu theologico, vita contemplativa et activa spectant
internas operationes quibus anima Deo vacat: per contemplationem, anima Deum
divinaque sub influxu gratiae et impulsu Spiritus Sancti, orando et virtutibus sese
exercendo, quiete intuetur eisque fruitur. Ver vitam activam, semper sensu theo¬
logico, anima virtutibus excolendis actuose incumbit. «Unde », ait S. Thomas,
« manifestum est quod virtutes morales pertinent essentialiter ad vitam activam »
(II-II, q. 181, a. 1, c.). Absque dubio, vita contemplativa et vita activa, hoc
sensu theologico intellectae, necessario et arcte in omni vita christiana uniri pos¬
sunt ac, de se, debent, non tantum in religiosis, sed in omnibus fidelibus. Hac
necessaria connexione, vita activa (sensu theologico) ad ipsam vitam contempla¬
tivam (theologicam) pertinere dicenda est, non quidem essentialiter, sed disposi¬
tive, ex eo quod ipsae « virtutes morales dispositive ad vitam contemplativam
pertinent » (S. Th. II-II, q. 180, a. 2, c.).
Sub aspectu seu sensu canonico, vita contemplativa et directe respiciunt
aliquod externum et determinatum vitae institutum, propria disciplina definitum
et ad specialem finem prosequendum ordinatum. Dum vita activa (sensu canonico),
ad opera externa apostolatus vel caritatis ordinatur, vita contemplativa (sensu ca¬
nonico) ordinatur specialiter ad contemplationem (theologicam) prosequendam et
exercendam, secundum specialem rationem externam vitae quae formam suam
typicam et traditionalem in monachismo inde ab initio invenit. Ait S. Thomas:
« ... non oportet similitudinem esse (inter monachos et alios religiosos) quantum
ad alia quae sunt propria monasticae professioni, quae specialiter ad vitam con¬
templativam ordinantur » (II-II, q. 188, a. 2, ad 2; cf. Pius XII, Const. Ap.
Sponsa Christi, 21 nov. 1950, Stat. Gen. art. II, § 2: A.A.S., 43 (1951) p. 15;
schema/63, p. 14, nota 12; p. 21, nota 4; p. 22, nota 5).
152
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[17] Inter has diversas vitae contemplativae et activae acceptiones, distinctionibus
semper manentibus, exstant relationes magni momenti.
Vita contemplativa canonica, seu institutum vitae contemplativae, secum-
fert, praeter vitam activam sensu theologico intellectam, etiam laborem qui merito
dicitur « labor monasticus » (cf. Const. Apost. Sponsa Christi Statuta Gen. art. VIII,
§ § 1 et 2). Vita activa canonica, seu institutum vitae activae, minime excludit
contemplationem theologicam; immo authenticam vitam interiorem spiritualem et
orationem exigit, ne in sterilem decidat activismum, licet orationi vacet secundum
formam sibi propriam, ab illa monastica diversam. Siquidem, canonica structura
et disciplina vitae contemplativae canonicae cum peculiari ordinatione ad opera
externa apostolatus aliave tamquam finem specialem componatur, tunc oritur vita
mixta canonica, quae specialiter relucet in Ordinibus Mendicantibus, qui formam
monasticam partim retinentes, opera externa exercenda quodam compromisso disci¬
plinari assumpserunt. Hac ratione, inde a pluribus saeculis et probante Magisterio
Supremo Ecclesiae, obtinetur illa triplex divisio fundamentalis institutorum vitae
religiosae, scilicet, instituta vitae contemplativae, vitae activae et vitae mixtae,
quae suapte natura est divisio formaliter canonica, clara et necessaria, quam
Summus Pontifex Pius XII in Encyclicis Litteris « Mystici Corporis Christi » com¬
pendiose sic describit: « Huius rei gratia, Religiones — idem de aliis statibus
perfectionis valet — ad tres magnas categorias communiter reducuntur, scilicet,
ad vitam contemplativam, activam, mixtam, prout illi qui evangelica consilia am¬
plexi sunt, vel operosam inter homines ( activam ) vel umbratilem in silentio vitam
( contemplativam ) agant, vel utrumque ( vitam mixtam ) pro peculiari instituto suo
efficere contendant » (A.A.S., 35 [1943], p. 201. Cf. etiam Pius XII, Const. Ap.
Sponsa Christi et tres Eiusdem allocutiones radiophonicae ad Moniales dd. 19 et
25 iulii et 2 augusti 1958: A.A.S., 50 (1958), pp. 563 sqq., 572 sqq. et 581 sqq.).
(Cf. etiam ea quae in praevio schemate/63 hac de re exposita sunt: p. 14, nota 12;
p. 21, nota 4 et p. 22, nota 5).
Igitur, sermo est hic non de mera doctrina speculativa, sed, ut consulte in
[ 18 ] textu habetur, de institutis ex una parte unice vitae contemplativae (Prop. n. 5)
et ex altera parte, vitae activae (Prop. 6), sive simpliciter talis, sive mixtae. Po¬
nuntur duae propositiones, quia de conceptibus diversis agitur adeo ut non com¬
mode per modum unius exhiberi possint; et insuper, specialis est ratio practica
inculcandi maiori cum vi, tum momentum hodiernum fovendi instituta unice vitae
contemplativae, nonobstante peculiari apostolatus urgentia et oppositione magis
minusve directa nonnullorum; tum necessitatem in institutis vitae activae, sive
simpliciter talis sive etiam mixtae, nutriendi altiorem vitam spiritualem.
3 Ubi agitur de religiosorum apostolatu, caute attendenda est hierarchia ope¬
rum secundum indolem cuiusque instituti eiusque finis specialis, ne omnes sodales
ad omnia opera indiscriminatim vocentur et applicentur, cum detrimento institu¬
torum ipsiusque apostolatus in Ecclesia. In institutis vitae activae, apostolatus
est exercendus imprimis operibus quae cuique eorum propria sunt, scilicet, quae,
probante Apostolica Sede, sive ab ipsa fundatione, sive ob venerandas traditiones
assumpta, inde Constitutionibus aliisque propriis instituti legibus definita et ordi¬
nata sunt. Merito enim censentur instituta, una cum ecclesiastica approbatione,
munus et veluti missionem accepisse opera propria in Ecclesia, servatis servandis,
promovendi (cf. Schema/63: p. 23, nota 7 et p. 24, nota 8).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
153
6 - RELATIO DE SINGULIS PROPOSITIONIBUS *
Commissio non censuit accedendum esse propositionibus quorum¬
dam Patrum aliquam articulorum mutationem petentium, retinens or¬
dinem praesentem bonum, dum rationes pro diverso ordine allatae haud
persuadent (cf. pag. 9, n. 3; pag. 11, n. 3; pag. 16, n. 3).
De Prooemio
Pluribus Patribus collective rogantibus (cf. pag. 7, n. 1), in Prooe¬
mio adduntur verba: « et tamquam signum Regni caelestis apparere »,
ut melius clarescat relatio cum Constitutione « De Ecclesia ».
Ad omne periculum assimilandi Societates vitae communis et Insti¬
tuta Saecularia Religiosis stricto sensu amovendum, inseruntur verba:
« atque, indole propria servata ». Ultimum autem comma Prooemii osten¬
dit, inde a limine schematis, qualis est indoles propositionum quae se¬
quuntur.
Liceat monere scopum Prooemii non esse aspectum theologicum sta¬
tus perfectionis, ne compendiose quidem exponere; sed tantum indi¬
care connexionem schematis cum capitulo speciali de Religiosis in Consti¬
tutione « De Ecclesia », ubi rationes theologicae praedicti status enu¬
cleantur.
De accommodata renovatione in genere (Prop. 1-4)
Quatuor primae propositiones (1-4) communi themati « De accom¬
modata renovatione in institutis religiosis » pertinent. Ad earum plenio¬
rem intelligentiam, videnda sunt ea quae in nota explicativa prima di¬
cuntur de restauratione pristinorum et accommodatione temporum no¬
strorum rationibus.
Renovatio autem non est habenda tamquam nova institutorum crea¬
tio seu fundatio, sed perfectio. Ideo, regula fundamentali renovationis
in prima propositione posita, in secunda praecipitur eam esse faciendam
prout adiuncta in praesens requirunt, servato proprio fine et spiritu nec-
non sanis traditionibus. Ne in hac re adeo gravi inconsulte procedatur,
* Observationes Patrum Concilii diversis temporibus pervenerunt; ideo in
duobus fasciculis ciclostilatis collectae sunt. Hae quae in primo fasciculo habentur,
sola indicatione paginae et numeri (cf. pag. 3, n. 5) hic referuntur; ceterae, eodem
modo, praemisso vocabulo « supplementum » (cf. Suppi, pag. 2, n. 3).
Relatio textum emendatum in columna dextera directe spectat.
154
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[20] tertia propositio statuit a quibus renovatio est perficienda. Tandem, fun¬
damentum cuiusvis authenticae et proficuae renovationis necessarium, in
quarta propositione commonstratur perfectio amoris Dei et proximi ante
omnia (cf. p. 11, n. 1) assiduo fortique animo quaerenda.
Circa has propositiones (1-4), a Patribus expostulatae sunt plures
emendationes (cf. pag. 8, nn. 1, 2, 3; pag. 9, nn. 2, 3; pag. 10, nn. 1, 2;
pag. 11, nn. 2, 5), quas Commissio non duxit acceptare, quia vel nimis
particulares, vel de eis sufficienter provisum in textu, vel insufficienter
iustificatas.
De Institutis vitae contemplativae et activae (Prop. 5-6)
In nota explicativa secunda, compendiose refertur doctrina theologico-
canonica duabus propositionibus quinta et sexta subiacens, cui, brevita¬
tis causa, censeo nihil esse hic addendum.
Ad has propositiones plures quidem factae sunt observationes
(cf. pag. 12, nn. 1, 2, 3; pag. 13, nn. 5, 6; pag. 14, nn. 1, 2, 3, 4;
pag. 15, nn. 5, 6), sive distinctioni inter vitam contemplativam et acti¬
vam repugnantes, sive praesentationi huius materiae in duabus distinctis
propositionibus.
Distinctione autem inter aspectum theologicum et canonicum vitae
tum contemplativae, tum activae accurate perspecta necnon relationibus
inter has multiplices distinctiones rite assecutis, verae difficultates non
videntur amplius subsistere. Ex alia parte, considerandum est existentiam
institutorum vitae unice contemplativae et vitae activae sensu explicato,
esse factum historicum et hodiernum, quod peculiaria pro uno alterove
genere institutorum consectaria secumfert et peculiares normas disci¬
plinares pariter exigit, quae omnia certo commodius in duabus distinc¬
tis propositionibus traduntur.
Ad possibilem quoque aequivocationem vitandam, iuvat dicere quod
in his duabus propositionibus, consulte sermo est de institutis vitae
contemplativae et activae, non simpliciter de vita contemplativa et acti¬
va; quo innuitur aspectus canonicus doctrinae et normarum.
Ad functionem etiam apostolicam institutorum vitae unice contem¬
plativae melius exprimendam, iuxta votum plurium Patrum collective
loquentium (cf. pag. 12, n. 2), in propositione quinta inseruntur verba
S. Pii X, a Summo Pontifice Pio XII reassumpta: « sua vocatione, quae
plene totaque apostolica est » (Const. Ap. Sponsa Christi, 21 nov. 1950:
A.A.S., 43 [1951], p. 14).
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
155
De renovatione in Consiliis Evangelicis (Prop. 7-10) [20]
De renovatione in Consiliis Evangelicis, tum in genere, tum in spe¬
cie, agunt propositiones septima, octava, nona et decima.
Propositio septima, de Consiliis Evangelicis in genere, in paucis
completur et quoad ordinem verborum aliquatenus emendatur, pluribus [21]
Patribus collective petentibus (cf. pag. 5, n. 9; pag. 17, n. 1).
Commissio, ad instantiam plurium, censuit addere duas novas pro¬
positiones: octavam nempe, de Oboedientia et nonam, de Castitate.
Propositio decima, autem, de paupertate religiosa, coalescit ex dua¬
bus textus prioris: de paupertate individuali et de paupertate collectiva,
prout a pluribus Patribus expostulatum est (cf. pag. 18, n. 2; pag. 19,
n. 1). Iisdem rogantibus, primum incisum propositionis nonae prioris
textus ab illo substituitur quod secundum comma propositionis decimae
textus emendati incipit, scilicet: « Instituta et domus bona quae Divina
Providentia iis est elargita ».
Unus Pater vellet articulum 24 praevii schematis 63, de paupertate
collectiva, ponere loco praesentis textus (cf. pag. 19, n. 3): id autem
haud visum est Commissioni expedire.
De quibusdam observantiis et de alumndrum institutione (Prop. 11-14)
Plures Patres emendationem petierunt clausulae quae, in proposi¬
tione decima textus prioris ad diversas classes religiosarum spectat
(cf. pag. 20, nn. 1 et 3). Commissio petitioni annuit, redeundo ad nu¬
merum 31 praevii schematis 63 leviter retractatum, et praeterea, aliam
induxit emendationem in fine propositionis addendo verba: « salvis obli¬
gationibus ».
Plures emendationes clausurae monialium propositae sunt (cf. pag. 21,
nn. 1, 2, 3, 4, 5, 6 et pag. 22, n. 7; sed iudicatae sunt nimis particulares
vel minus congruentes ut in hoc brevi decreto conciliari acceptarentur.
De habitu religioso pauciores observationes factae sunt (cf. pag. 23,
nn. 1, 2, 3), quas Commissio non censuit acceptare.
In propositione decima quarta, de Alumnorum institutione, additio
prima facta est (cf. pag. 24, n. 1), ut sodalium institutio magis con¬
sonans esset requisitis hodiernis mundi in quo ipsi apostolatum exer¬
cere debent et sic illum efficacius exercere valeant. Altera additio
(cf. pag. 24, n. 2) ex se satis patet.
De vita et operibus institutorum religiosorum (Prop. 15-20)
Cum instituta religiosa, a Divini Magistri doctrina et exemplis ori¬
ginem trahant, partes suas in Ecclesia habeant et in bonum Ecclesiae
156
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[21] condantur, merito creditur eorum incrementum, rite ordinatum, esse
exoptabile. Ne autem quaedam oriantur inutilia aut sufficiente vigore
orbata, propositio decima quinta normas prudentiales statuit in insti¬
tutis promovendis servandas.
Uno Patre rogante, speciales cautiones praescribuntur si de institutis
agatur in sic dictis « novellis Ecclesiis » promovendis.
Quoad opera propria institutorum servanda et accommodanda, de
[22] quibus in propositione decima sexta, legantur ea quae in nota explica-
tiva tertia habentur circa eorumdem naturam necnon obligationem illa
promovendi, ex veluti missione ab ipsa Ecclesia approbante accepta.
Primaria collaborabo religiosorum cum Sacris Praesulibus, in his ope¬
ribus propriis rite explendis ponenda est, quae tamen minime excludit
alia multiplicia auxilia praestanda, de quibus loquitur Constitutio « De
Pastorali Episcoporum Munere in Ecclesia ». Sedula operum proprio¬
rum promotio exigit etiam eorumdem temporum ac locorum adiunctis
accommodationem, ut efficacitatem actionis a Fundatoribus intentam
semper pleneque sortiantur. Neque, adiunctis suadentibus, absolute pro¬
hibetur nova opera, probante Sancta Sede, assumere, praesertim si an¬
tiqua, mutatis circumstantiis, parum vel nihil amplius utilitatis evadant.
E contra, ne ob nimiam operum multiplicitatem instituta ultra modum
onerentur, ad illa invitantur relinquenda quae, forte decursu annorum
contingenter assumpta, germano instituti spiritui ac indoli hodie minus
consentanea videntur.
Ad instantiam plurium Patrum, novum comma de participatione
institutorum vitae Ecclesiae fovenda adiicitur; et, aliis rogantibus, ul¬
timum comma de spiritu missionali excolendo in institutis religiosis.
Difficilior forte se praestat quaestio de institutis et monasteriis lan¬
guescentibus, de quibus agit propositio decima septima. Etsi quandoque
urgeat necessitas quaedam eorum supprimendi, semper maxima cum
aequitate erga personas est procedendum, vitata quoque quavis prae¬
matura et imprudenti suppressione. Historia enim docet, advertit unus
Pater, quaedam instituta misere depressa, inexpectato incremento iterum
floruisse. Propterea, res iudicio Sanctae Sedis committenda est, quae non
solet procedere inconsultis Ordinariis interesse habentibus. In hac pro¬
positione una tantum emendatio mere litteraria facta est, uno Patre
rogante (cf. pag. 25, n. 3).
Quod vires plurium ad opus bonum efficacius et securius perficien¬
dum in unum coniungantur, est principium non solummodo pro indivi¬
duis sed etiam pro associationibus validum, et hodie magis magisque
praevalens. Ita instituta religiosa, quae intra se arctam sodalium unio¬
nem praeseferunt, inter se quoque uniri expedit. Propositio decima
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
157
octava tres formas unionis recenset pro opportunitate rerum seligendas. [22]
Profecto, hae uniones intelliguntur ineundae probante Sancta Sede. Agi¬
tur enim non tantum de diversis institutis, etiam iuris pontificii et in
pluribus dioecesibus domus habentibus, sed de magna quoque innova¬
tione in eorum externis relationibus, quae etiam in ordinem internum
influunt.
Superiores Maiores, ad normam propositionis decimae nonae, uniri
possunt in Conferentias, quae, post primum Congressum Religiosum in-
ternationalem anni 1950 ortae, nunc in omnibus fere regionibus reperiun-
tur. Cum hac de re desit hucusque textus legislativus, forte placebit ali¬
quid audire de harum Conferentiarum competentia iuxta hodiernam [23]
iurisprudentiam. a) Qudad auctoritatem’. Conferentiae non habent po¬
testatem imponendi institutis suas decisiones, quarum executio pruden¬
tiae singulorum Superiorum, propriis quidem Constitutionibus serva¬
tis, perficienda relinquitur, b) Quoad relationes cum Sancta Sede : Con¬
ferentiae sunt personae morales in Ecclesia a Sancta Sede erectae, atque
reguntur statutis ab Eadem approbatis, c) Quoad relationes cum Ordina¬
riis locorum-. Sacros Praesules qua par est reverentia prosequi debent,
eorum menti in iis quae pertinent ad bonum Ecclesiae et apostolatum
fideliter obtemperantes, atque studeant, etiam consultationibus initis,
cum Ipsis concorditer adlaborare in commune bonum Ecclesiae et ani¬
marum. d) Quoad apostolatum in dioecesibus-, normae speciales tra¬
duntur in Constitutione « De Pastorali Episcoporum Munere in Ec¬
clesia ».
Propter indolem peculiarem Institutorum Saecularium, ipsis est fa¬
cultas proprias Conferentias promovendi.
Ultima propositio vigesima de vocationibus religiosis fovendis trac¬
tat. Plures Patres petierunt additionem, in fine verborum: « et Ordi¬
nario loci ». Competentia enim Ordinarii loci, Sanctae Sedi subordinata,
ad normas hac in re statuendas, respondet eiusdem obligationi pastorali
vocationes religiosas, sicut et clericales, promovendi in bonum Ecclesiae.
158
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
7 - SUFFRAGATIO PROPOSITIONUM
SCHEMATIS « DE RELIGIOSIS » *
QUOD NUNC INSCRIBITUR
DE ACCOMMODATA RENOVATIONE VITAE RELIGIOSAE
Notandum : Suffragatio fit super textum emendatum in columna a dextera.
T suffragatio:
Prooemium
N. 1. Regula fundamentalis accommodatae renovationis.
N. 2. Criteria practica accommodatae renovationis cum fideli¬
tate erga institutum componendae.
N. 3. A quibus accommodata renovatio sit perficienda.
2 a suffragatio:
N. 4. Perfectio amoris Dei et proximi ante omnia quaerenda.
3 a suffragatio:
N. 5. De institutis vitae contemplativae fovendis et renovandis.
N. 6. De institutis vitae activae fovendis eorumque actione rite
ordinanda.
4 a suffragatio:
N. 7. De renovatione in observantia Consiliorum Evangelico-
rum.
N. 8. De renovatione in oboedientia religiosa.
N. 9. De renovatione in castitate religiosa.
N. 10. De renovatione in paupertate religiosa.
T suffragatio:
N. 11. De vita in communi ducenda.
N. 12. De clausura monialium.
N. 13. De habitu religioso.
* Hoc folium Patribus distributum est in congregatione generali 122, die
14 novembris 1964.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
159
6 a suffragatio:
N. 14. De alumnorum institutione.
7 a suffragatio:
N. 15. De novis institutis condendis.
N. 16. De operibus propriis servandis, accommodandis vel re¬
linquendis.
N. 17. De institutis et monasteriis languescentibus.
8° suffragatio:
N. 18. De unione inter instituta fovenda.
N. 19. De Superiorum Maiorum conferendis.
9 a suffragatio:
N. 20. De vocatione religiosa fovenda.
Suffragatio fit per placet, non placet, placet iuxta modum.
8 - RELATIO
Exc.mi P. D. IOSEPH McSHEA
Episcopi Alanopolitani
[C/. pag. 138-142].
Moderator'. Gratias agimus relatori; et loquatur nunc em .mus card.
Spellman, arcb. Neo-Eboracensis in Statibus Foederatis, qui erit primus
et ultimus.
13
Em. mus P. D. FRANCISCUS card. SPELLMAN
Archiepiscopus Neo-Eboracensis
Venerabiles Fratres,
Propositiones de Religiosis, etiam brevi forma redactae, placent, quia
synthetice continent quae necessaria videntur personis specialiter Deo
consecratis, et complent quae in aliis schematibus de illis dicta sunt.
Attamen liceat aliquas animadversiones facere.
Agitur hic de accommodata renovatione vitae religiosae. Optime.
Sed est modus in rebus. Haec renovatio debet procedere debitis cum
160
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
cautelis. Renovatio est verbum sonans et plures religiosi decipi pos¬
sunt a propositionibus quae aliquando proferuntur, etiam ab aliquibus
Praelatis, praesertim si sub praetextu renovationis aliqua praesenten¬
tur quae ordinem religiosum subvertere possent.
Curandum est ut servetur finis cuiusque familiae religiosae. Sunt
qui vellent, e. g., ut omnes religiosae sese occuparent in activitatibus
externi apostolatus. Sed, cum religiosa sit essentialiter Deo consecrata,
evangelica consilia practicet iuxta Constitutiones propriae familiae reli¬
giosae vel instituti, propter hoc iam tota vita sua est apostolatus, et
quidem externus. Educatrix soror in scholis, vel infirmaria in noso¬
comiis suum exercent apostolatum. Non possumus ab illis petere alium
apostolatum eo vel magis quod non pro omnibus activitatibus religio¬
sae sunt praeparatae. Ideo qui volunt religiosis sororibus tribuere officium
publicum, v. g. in Actione Catholica, in visitatione familiarum, etc.,
utantur sororibus ad hoc praeparatis, vel fundent institutum ad effor-
mandas religiosas pro hoc genere apostolatus. Sed non convenit ut exi-
stentia instituta, quae iam habent suos specificos fines, obligentur su¬
scipere munera quae ipsis non conveniant. Hoc sensu, nonnullae Supe-
riorissae mihi suas manifestaverunt anxietates. Debetur servari et pro¬
tegi libertas personalis illorum qui specificas vocationes secuti ad ser¬
vitium Ecclesiae in suo statu laborandi ius habent. Petere discessum
ab observantia regularum quae ab Ecclesia sunt datae et libere accepta¬
tae ab illis qui Deo se consecrarunt, non esset promotio vitae religio¬
sae, sed esset remotio ab ipsamet vita religiosa propter quam animae
Deo consecratae suas exercent activitates.
Quoad propositionem 5, circa vitam contemplativam, observandum
est quod ipsa maiore cum diligentia est promovenda in sua forma, ne
submergi videatur a fluctibus impetuosis moderni activismi apostolici.
Liceat mihi indicare etiam in nostra Statuum Foederatorum Ame-
ricae Septemtrionalis regione, pro suo activismo in campo tam civili
quam ecclesiastico pernota, huiusmodi Instituta contemplativa numero
ac fervore in dies florescere, quia iuxta probatas Fundatorum regulas
et authenticum spiritum Ecclesiae comparantur.
Ideo sine notabili textus augmento, propositio 5 sic incipere posset:
« Non obstante gravi hodierna necessitate actuosioris apostolatus, in¬
stituta vitae unice contemplativae virorum ac mulierum suas partes in
Corpore Mystico Christi semper retinent ».
Tandem, censeo iustum esse ut Concilium plausu coronet orantium
chorum animarum, quae speciali vinculo Deo sunt consecratae, et nobis
pastoribus in universo grege nostro peculiare dant auxilium ad missio¬
nes nobis concreditas fructuose in Domino exercendas. Dixi.
CONGREGATIO GENERALIS CXIX
161
Animadversiones additae :
In genere hoc schema mihi placet. Si nonnullae modificationes et clarificatio¬
nes de aliquibus punctis fundamentalibus in textum introducuntur, hoc schema a
Concilio accipi potest tamquam basis genuinae renovationis vitae religiosae in
Ecclesia. Magni momenti est, venerabiles Patres, intellegere momentum huius
schematis, quia, ut verbis Summi Pontificis Pauli VI utar, « Ecclesia magnam
partem vigoris sui a florenti condicione vitae religiosae repetit ». Ergo hoc schema
de rebus agit quae aeque pertinent ad bonum commune Mystici Corporis Christi
atque illae quae hucusque in Concilio tractabantur.
Certo, sub diversis aspectibus renovatio vitae religiosae necessaria est, et qui¬
dem quoad internam indolem huius vitae et quoad apostolatum externum qui a re¬
ligiosis exercetur. Hoc opus modernizationis seu « aggiornamento » inde a pluri¬
bus annis in familiis religiosis re vera peragitur. Nihilominus haec modernizatio
praesupponit veram naturam vitae religiosae atque eius munus essentiale in Ec¬
clesia ab omnibus intellegi atque protegi. Agitur de adaptatione secundaria et ac¬
cidentali; non vero de ipsa essentia vitae religiosae mutanda. « Cavendum tamen
est », ut verbis Papae Pauli VI iterum utar, « ne notio vitae religiosae, ut semper
in Ecclesia viguit, obscuretur, atque iuvenes, cum de deligendo vivendi genere
cogitant, aliquo modo praepediantur, propterea quod munus et momentum immu¬
tabile status religiosi in Ecclesia non amplius distincte et dilucide perspiciunt ».
Vita religiosa est vita dedicationis totalis Deo et illis rebus quae sunt Dei;
est vita orationis; est vita sacrificii et abnegationis. Haec vita testimonium reddit
quod regnum Dei non est de hoc mundo; quod testimonium nunc maxime Eccle¬
siae opus est.
Graviter igitur erraret qui vita religiosa cogitaret ac si nihil aliud esset quam
forma apostolatus laicalis, in eo solummodo differens ab apostolatu laicali ordi¬
nario quod religiosi vota proferunt. Hic modus rem concipiendi confusionem in¬
gereret inter duas diversas species testimonii, scii, inter testimonium christiani
baptizati qui in saeculo vivit et agit et testimonium profundius religiosi qui etiam
quando in mundo agit, tamen videndus est tamquam mundum transcendens. « Pro¬
fessio votorum evangelicorum adiungatur consecrationi quae propria est baptisma¬
tis, et hanc, quasi quaedam consecratio peculiaris, compleat, eo quod christifidelis
se Deo penitus committit ac devovet, totam vitam suam efficiens eius unius fa¬
mulatum » (Paulus VI).
Iamvero recenter aliqua scripta et dicta sunt de vita religiosa et de eius adap¬
tatione condicionibus modernis quae in hanc confusionem incurrere videntur. Vi¬
dentur nempe neglegere et quasi negare testimonium speciale quod vita religiosa
Christo reddit. Uno vero haec scripta et dicta tendunt ad vitam religiosam de¬
struendam.
Ut antea dixi, modernizatio vitae religiosae sane requiritur — quamquam
etiam hic exaggeratio vitanda est — et praesertim apostolatus specialis religiosorum
et religiosarum necessitatibus modernis aptandus est, sed semper et ubique con¬
servandum est illud essentiale et specificum testimonium quod Christo redditur
ab eis qui se in Ecclesia vitae unionis cum Deo, vitae abnegationis, vitae sacrificii
devovent. Ea quae imprudenter de vita religiosa dicuntur et scribuntur, vene¬
rabiles Patres, magnum damnum etiam in praxi secum ferunt. Hoc cum plena men¬
tis convictione asserere debeo. In casibus non paucis mens et spiritus religiosorum
n
162
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
et religiosarum his opinionibus perturbantur; dubitare incipiunt de valore ipsius
vitae religiosae, de valore nimirum vitae paupertatis, castitatis et oboedientiae,
orationis et poenitentiae in forma vigenti. Sat numerosi sunt qui adeo perturbantur
ut vitam religiosam deserere velint.
In dioecesi Neo-Eboracensi adsunt plus quam 8.000 religiosarum. Hae optime
testimonium vere speciale Christo reddunt. Est testimonium ex quo profluunt
magni fructus spirituales pro catholicis dioecesis mei et quod insuper excitat quo¬
que reverentiam ex parte acatholicorum. Attamen etiam in ipsa dioecesi religiosi
non pauci insecuri sunt propter ea quae confuse et incaute et imprudenter pro¬
ferunt circa modernizationem vitae religiosae in Ecclesia.
Debeo igitur rogare ut Concilium de vita religiosa disserens, in luce plena
ponat tum indolem specialem vitae religiosae tum testimonium speciale quod sic
tribuitur Christo in Ecclesia. Oportet ut hoc Concilium coram toto mundo pro¬
clamet valores essentiales oboedientiae, paupertatis et castitatis religiosae. Lucide
enuntiet veram necessitatem pro Ecclesia huius vitae sacrificii, orationis, abnega-
tionis et poenitentiae. Omnino cavendum est ne vita religiosa confundatur cum
aliis formis vitae christianae in Ecclesia, quantumvis in se bonis.
Moderator. Proxima congregatio erit cras, hora nona.
Em.mus P. D. Eugenius card. Tis serant: Reponatur Sacro¬
sanctum Evangelium.
ANIMADVERSIONES SCRIPTO EXHIBITAE
Quoad schema de Ecclesia in mundo huius temporis
Cap. IV
ANIMADVERSIONES SCRIPTO EXHIBITAE
Quoad schema de Ecclesia in mundo huius temporis *
Cap. IV*
1
Em.mus P. D. IOSEPH card. RITTER
Archiepiscopus S. Ludovici
Omnibus illis quae dicebant em.mi ac rev.mi cardinales Iosepb Leo Sue-
nens et Aemilius Leger in congregatione generali 112 de par. 21 emendanda
et de studiis accuratis inaugurandis et de commissione peritorum speciali
formanda, ego infrascriptus tota mente et corde adsentior.
Insuper ac imprimis, peto ut supradicta commissio, suo munere quam
primum incepto, progressum operis renuntiet omnibus episcopis ante men¬
sem maium completum; desiderandum est enim ut omnes episcopi informa¬
tiones novissimas recipiant et sententias proprias exprimant commissioni
ante inceptionem quartae sessionis conciliaris.
Liceat mihi gratias agere commissioni existenti pro suo labore et fidem
exprimere eius laboribus futuris.
Par. 25, p. 31, linn. 2-8. I find this statement to be somewhat less
than satisfactory. In my judgment, it should be deleted as meaningless,
harmful, and perhaps dangerous. Consequently, this whole section should
be completely rewritten.
The statement is meaningless. For all practical purposes, it condemns
arms which do not exist. It is an incontrovertible fact that every nuclear
power has devoted a large segment of its research and experimentation to the
precise end that it might be able to measure and to control the effects of
atomic and thermonuclear weapons. It may be true that the “aestimari”
and the “temperari” of the schema are to be understood in entirely different
senses; but who is to know that? And if these words of the schema are
to be understood in the sense of reasonable (according to right reason)
control, we must face the fact that the statement then resolves itself into
a somewhat meaningless tautology.
The statement can easily prove harmful, at least in the sense that it
will produce more harmful effects than good. There is no doubt in my
* Huiusmodi textus lecti non sunt, quia Patres vel, scripto exhibito, loqui
non petierunt, vel iuri loquendi renuntiaverunt, vel disceptatio interrupta est.
166
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
mind that neither nuclear warfare nor the use o£ nuclear weapons can be
morally justified, even for defensive purposes. My concern is whether or
not the Council should make a statement to that effect. From the con-
demnation of nuclear warfare there follows logically and necessarily the
condemnation of nuclear preparedness, for it involves either the intention
of using nuclear weapons or the danger and practical inevitability of using
them at some time in the future. Ultimately, such a condemnation will
create painful and harmful crises of conscience for many men of good will.
On the one hand, they will know the practical necessity, for the good of
their nation and of the world, of cooperating in a strong preparedness
program; on the other, they will be faced with the Council’s condemnation
of nuclear weapons which ultimately entails a condemnation of their coope-
ration in any nuclear arms program. Will the Council help to solve this
crisis?
The statement may well prove dangerous to the peace of the world.
In point of fact, the greatest deterrent to war at the present time is the
distribution of nuclear potential. We do not and cannot know fully the
attitudes and intentions of those leaders whose nations possess this potential
for nuclear warfare. If the Council’s statement has any effect, it may well
disturb that delicate balance which has maintained the peace. Certainly,
we can not hope for such an effect. And is there any sense at all in issuing
a statement whose effects, we hope, will be nil?
The Council can not take up the problem of “peace in our times”
without adverting more or less expiicitly to the cold-war conditions which
actually exist. Nor can it ignore the immense danger to the very existence
of the human race and civilization which is inherent in the frantic arms
race of the last twenty years. But, if the very immorality of nuclear warfare
demands that the Council condemn it expiicitly, does it not follow that the
same holds true for nuclear preparedness and all cooperation therein? It
seems to me that either we must announce the moral law as it applies to all
aspects of the problem or we must find some other dimension in which
to discuss the question of war and peace.
It is the latter alternati ve, in my judgment, which should guide our
thoughts in this section of the schema. In this section of the schema, as
in others, we can be satisfied with a simple declaration, as a starting point,
of what is evident to and accepted by most thoughtful men: that nuclear
warfare can be the solution to no problems. Upon this the schema should
then strive to inculcate a sense of need for a more realistic solution, no
matter how costly, to the cold-war problem and to make an appeal to all
to seek not only a peaceful coexistence but a positive communion among
nations.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 167
2
Exc.mus P. D. IOSEPH A IESU ALBA PALACIOS
Episcopus Tehuantepecensis
In praesenti disputatione videtur necessarium praescindere ab annexis,
quorum partes magni momenti erunt inserendae in schema, alia forte notis
relinquenda.
Ad nn. 21 et 24, ante omnia postulandum ut in unum redigantur et
clarius in ipsis indicetur spes in Dei providentia, qui non potest auxilio
gratiae suae potentissimae destituere eos omnes coniuges qui vita super-
naturali viventes faciunt quod in ipsis est ad legem Dei servandam in coniu-
gio, humili subiectione verbo Dei ab Ecclesia promulgato, oratione, crucis
amore sincero et usu mediorum gratiae, ut docuit S. P. Pius XI sollemnibus
verbis Cone. Tridentini (A.A.S., 1930, pp. 559 et 679). Clarius profitendum
etiam agi in casu praesenti de lege Dei naturali quae neque ab ipsa Ecclesia
mutari potest, si sit certo cognita.
Quoniam vero rem difficillimam in schemate tractamus et eam theolo¬
gice tractare debemus, recolenda sunt quaedam principia generalia ad quae
theologus attendere debet.
In Cone. Vaticano I Ecclesia infallibiliter docuit (D. 3005) ea quae in
rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt a Deo revelata fuisse
ut in praesenti quoque hominis condicione ab omnibus expedite, firma certi¬
tudine et nullo admixto errore cognosci possent. Duplicem esse ordinem
cognitionis, sed nullam veram dissensionem inter fidem et rationem esse
posse. Inanis huius contradictionis species inde potissimum oriri, quod vel
fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint vel
opinionum commenta pro rationis effatis habeantur. Agnoscit Ecclesia ra¬
tionabilem autonomiam scientiarum, artium et culturae, simul autem pro¬
clamat suum officium invigilandi ne errores in se suscipiant, aut fines pro¬
prios transgressae, ea quae sunt fidei, occupent et perturbent, quapropter
monet omnes de officio servandi etiam constitutiones et decreta quibus pra¬
vae opiniones a Sancta Sede proscriptae et prohibitae sunt (D. 3015-3045).
Inter veritates ordinis naturalis cum primario revelatis connexas inve¬
niuntur etiam illae quae ad ordinem moralem et socialem spectant, ita ut
neglectus doctrinae magisterii Ecclesiastici his in rebus reducatur, ut asseruit
Pius XI in Enc. Ubi Arcano Dei (A.A.S., 1930, p. 696) ad quemdam moder-
nismum non minus exitialem quam modernismus theologicus. Similiter locu¬
tus est Pius XII in Enc. dogmatica Humani Genens (D. 3875) in qua deter¬
minavit naturam muneris theologorum et eorum obligationem attendendi
ad Magisterium eique vero et interno assensu adhaerendi, etiam quando
non exercet supremam suam potestatem.
Neque singulis fidelibus neque ipsis theologis divinus Redemptor con¬
credidit fidei depositum authentice interpretandum, sed soli Ecclesiae Ma-
168
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
gisterio, de quo, etiam de magisterio ordinario valent verba Domini: « Qui
vos audit, me audit » ( Lc . 10, 16). Non explicanda clara ex obscuris, sed
contrarium ordinem sequi necesse est. Nobilissimum theologiae munus est
ostendere quomodo ab Ecclesia definita doctrina contineatur in sacro depo¬
sito, eo ipso sensu quo definita est (D. 3881, 3882-3886). Neque obliviscen¬
dum est nos approbasse sententiam qua exegetis munus altissimum agnoscitur
adlaborandi ad hoc ut praeparato studio futura Ecclesiae iudicia maturentur
{De Revelatione, cap. III, n. 12).
Idcirco tanti facit Ecclesia Theologos qui, ut S. Thomas et S. Bona-
ventura aliique Ecclesiae doctores maximum studium depositi fidei decla¬
randi scientifica doctrinae expositione simul cum maxima docilitate erga vi¬
vum magisterium coniunxerunt, ita ut, post S. Scripturam, et Patres, eorum
opera manuductionem securissimam ipsis Apostolorum successoribus in sol¬
lemni vel ordinario magisterio suppeditaverint (Leo XIII, Enc. Aeterni Patris).
Iudicia Ecclesiae sollemnia necnon indubitabilis fidei professio ab ordi¬
nario magisterio episcoporum per orbem dispersorum, sed fideliter Succes¬
sori Petri adhaerentium est infallibilis; sed etiam clare propositae doctrinae
Ecclesiae, praesertim Summi Pontificis, debetur internus et religiosus assen¬
sus, maioris vel minoris gradus pro rei natura et vi documentorum quibus
exprimitur, praestandus etiam a theologis et fidelibus in quacumque arte
peritis, si ipsis sufficientia argumenta non appareant inexactitudinis aut er¬
roris in actibus Magisterii authentici non infallibilis. Simili reverentia acci¬
piendum magisterium episcoporum, praesertim si collectivum et fere commune.
In Enc. Humani Generis dicitur: « Quodsi Summi Pontifices in actis
suis de re hactenus controversa data opera sententiam ferunt, omnibus
patet rem illam, secundum mentem et voluntatem eorumdem Pontificum,
quaestionem liberae inter theologos disceptationis iam haberi non posse »
(D. 3885).
Ideo quando Romanus Pontifex non intendit data opera sententiam
ferre, libere adhuc potest inter theologos disputari, et ita explicatur sen¬
tentiam de duplici vel unico fonte revelationis esse liberam, dummodo
agnoscantur existentia et vera natura tum S. Scripturae tum divinae Tradi¬
tionis; ita etiam explicatur quasdam doctrinas mariologicas non imponi
fidelibus, etiam si saepe in documentis pontificiis contineantur.
Ad rem autem nostram accedendo, dicamus: doctrina expresse et sol¬
lemniter proclamata a Summo Pontifice Pio XI in Enc. Casti connubii,
quoad intrinsecam et legi naturali contrariam malitiam cuiuslibet usus ma¬
trimonii in quo exercendo, actus, de industria hominum, naturali sua vitae
procreandae vi destituatur (A.A.S., 1930, p. 559 s.) etsi forte non possit
dici definitio ex cathedra nec doctrina absolute infallibilis (ut magni theo¬
logi Vermeersch et Hiirth dixerunt), practice est habenda ut irretractabilis,
eo vel magis quod Summus Pontifex voluit opponere doctrinam semper
constantem in Ecclesia novae sollemnique praedicationi novatorum ab an-
glicanis admissae.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 169
Mirum est quod in re tanti momenti non proponatur doctrina Enc. Casti
Connubii iisdemque verbis, sed eius vis emolliatur et quidem ad eam at¬
tendatur non in textu schematis, sed in annexis. Summus Pontifex Pius XII
voluit authentice interpretari et applicare ad casus magis particulares doc¬
trinam sui praedecessoris Pii XI, praesertim allocutionibus ad Obstetrices
{A.A.S., 1950, pp. 843 ss.) et ad Hematologos (A.A.S., 1958, p. 743), et
quidem non dubitanter sed cum firma exclusione et reprobatione opinionum
quorumdam theologorum.
Cur ergo ad doctrinam Summi Pontificis Pii XII non attenditur neque
etiam ad ipsam invenimus allusionem in schemate neque in annexis?
Scimus quidem aliquos considerare solutionem propositam a Pio XII ut
provisionalem, sed nescimus quo iure hoc faciunt. Forte quia agitur de allo¬
cutionibus tantum?
Etiam allocutione quadam Pius IX approbavit doctrinam episcoporum
Germaniae circa potestatem episcopalem ut authenticam interpretationem
Concilii Vaticani (D. 3112-3117), et alia vice declaravit irrefragabiliter ma¬
trimonium inter baptizatos semper et inseparabiliter habere dignitatem sa¬
cramenti, excludendo eo ipso opinionem quorumdam theologorum.
Forte quia retractanda est sententia Summi Pontificis Pii XII, attento
progressu scientiarum naturalium et socialium qui commostret hic a S. Pon¬
tifice non bene fuisse applicata principia ad circumstantias magis particulares,
vel quia alia de re locutus est diversa ab ea quae in toto mundo disputatur?
Tunc videretur necessarium hoc aperte dicere post examen accuratissi¬
mum totius rei, hoc autem sibi reservasse videtur Summus Pontifex feli¬
citer regnans.
Ergo, vel nihil proponatur in schemate de hac re, ante determinationem
Summi Pontificis, vel unice post ipsum dicamus nondum haberi sufficientes
rationes ad recedendum a normis propositis a S. P. Pio XII quasi iam supe¬
ratae et non obligatoriae forent.
Etiam attendatur in discussione et in commissione ad magisterium epi¬
scopatus plurium nationum quod iudicium suum pronuntiavit.
Episcoporum Angliae et Galles et declaratio episcoporum Neerlandiae.
Scimus quanti fecerint Summi Pontifices testimonium episcoporum in
definitionibus dogmaticis marianis; quanti in rebus socialibus, v. g. Pius XI
in Enc. Quadragesimo Anno.
Ulterius dicendum. Methodus vera theologica, quoad interpretationem
documentorum magisterii ecclesiastici procedere debet ab ipso documento,
in sensu obvio et in contextu historico, necnon ab interpretatione authen¬
tica, si quae adsit; videndum est etiam utrum fuerint valoris absoluti et
infallibilis, vel tantum normae prudentiales et transitoriae.
Si agatur de explicanda definitione doctrinali infallibili, quaerenda im¬
primis est intentio docentis et etiam quaerendus sensus in quo voluit defi¬
nire quaestionem quamdam, secundario autem quibus argumentis ex S. Scrip¬
tura et Traditione innitatur in ipso documento.
170
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
In definitionibus generatim non extenditur infallibilitas ad ipsa argu¬
menta et ad determinandum irrevocabiliter sensum S. Scripturae vel docu¬
mentorum Traditionis quae allegantur, ideoque assistentia Spiritus Sancti
non pervenit usque ad propositionem rationum quibus fulcitur definitio;
aliis verbis, infallibilitas non pendet proprie a ratiocinationibus neque a
firmitate quam thesi cuidam confert determinata expositio sensus S. Scrip¬
turae et Traditionis, sed infallibilitas pendet ab assistentia Spiritus Sancti
organo magisterii in adiunctis explicatis a Cone. Vaticano I.
Absolute possibile est argumenta proposita a magisterio, ut illustratoria
decisionis non esse omnino convincentia, ideoque textus S. Scripturae et
monumenta Traditionis aliter interpretari posse, sed non exinde infirmari
potest vis definitionis doctrinalis vel eius sensus modificari: poterit perfici
et compleri, sed non interpretari in sensu diverso.
Quando actus magisterii non pollent infallibilitate, praecipue quia non
constat ipsum voluisse infallibiliter definire, potest actus retractari a com¬
petente auctoritate, vel etiam ita constare potest doctrinam non fundari suf¬
ficienter in deposito fidei et contra se graves habere difficultates, ut assensus
vel singuli theologi vel totius populi fidelis non sit obligatorius.
In casu praesenti, quoniam S. Pontifex Pius XII non infallibiliter, sed
certo authentice voluit finire quaestiones inter theologos discussas, etiam
aliquorum improbando opinionem, nisi aperte constaret Pontificem exces¬
sisse in proclamatione determinatae doctrinae moralis, eius sententia ha¬
benda est ut firma, eo vel magis quod ab eius successore ita approbatur.
Verum est Summum Pontificem Paulum VI locum dare ulteriori propo¬
sitioni ab ipso factae, sed interea dicit non apparere rationes ad discedendum
a magisterio S. P. Pii XII in casu.
Proportionaliter dicendum: si temerarium foret sustinere simpliciter,
pro nunc, polygenismum (ut dixit S. Pontifex Pius XII in Enc. Humani
Genens ), non tutum videtur recedere a declaratione legis naturalis ab ipso
facta, dum agitur de re quae ad mandata Dei pertinet: opposita opinio quae
defendit liceitatem actuum qui a Pio XII fuerunt iudicati intrinsece inho¬
nesti, videtur tuto doceri non posse in praesenti rerum statu et promulga¬
tione actuali doctrinae Ecclesiae.
Quoad valorem opinionum virorum in scientiis profanis excellentium,
tenendum quidem est omnia quae ab ipsis demonstrata sunt esse admittenda,
eo quidem pondere demonstrationis scientificae quod materia exigat, iudi-
cium autem de moralitate esse proferendum in lumine revelationis et legis
naturalis, ratiocinatione morali ad deductiones et casus particulares ap¬
plicatae.
Qui naturalibus scientiis incumbunt auctoritatem habent in campo pro¬
prio, sed eorum magisterium valet quatenus argumentis certis in propria
specialitate fulcitur. Si de re morali iudicia ferre volunt, eorum sententia
eatenus valet quatenus ratiocinio naturaliter valido ordinis moralis vel argu¬
mentis theologicis fulcitur, independenter a specialitate scientifica quae alia
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 171
methodo veritatem prosequitur et ad aliud tendit obiectum, in qua ipsi
sint periti.
Certe accidere potest quaedam iudicia moralia, etiam magisterii authen¬
tici non infallibilis, esse inexacta vel etiam falsa, ex ignorantia disciplinarum
humanarum et defectu cognitionis doctrinae revelatae in determinatis adiunc-
tis, sed hoc non est supponendum nisi probetur sufficienter, quando clara
intentio magisterii fuit aliquid certo docendi.
Ex circumstantiis historicis explicavit S. P. Pius XII exaggeratam doc¬
trinam superioritatis potestatis spiritualis supra temporalem, quam tenuit
Bonifacius VIII quamvis in Bulla Unam Sanctam, habeatur infallibilis defini¬
tio necessitatis ad salutem subiectionis omnis humanae creaturae sub Ro¬
mano Pontifice (et quidem ratione peccati ut ipse Bonifacius declaraverat)
(D. 875).
Potestne admitti sententiam Pii XII circa matrimonii usum, quam pro¬
posuit in notissimis allocutionibus, saltem quatenus excedit et magis parti¬
culariter determinat doctrinam Pii XI (Enc. Casti connubii) iam evacuatam
fuisse vi sua obligatoria ex perspecta evolutione quaestionis, in lumine scien¬
tiarum naturalium, socialium et psychologicarum?
Non ita censet Summus Pontifex feliciter regnans {A.A.S., 1964, p. 588),
qui ait praedictas normas habendas esse validas, quoadusque ipse Romanus
Pontifex eas in conscientia autumnet esse modificandas.
Ideo vel praescindendum est ab hac quaestione in schemate XIII, vel
transcribenda ipsissima verba Summi Pontificis. Agere ex professo in Con¬
cilio de ethica coniugali et simul praescindere a normis quas Pius XII pro¬
posuit, esset practice earum valorem negare ut aliqui theologi fecerunt, et
post ipsos publicistae etiam catholici (v. g. Haring, Hechos y dichos mense
octobre 1964).
Silentium in re mere theoretica vel re practica minoris momenti, potest
significare unice rem non esse maturam ad tractandum vel non esse oppor¬
tunam actualem tractationem; in re praesenti videretur implicita saltem im¬
probatio doctrinae Pii P. XII et duceret forte ad violationes legis divinae
quae imputabiles essent, saltem indirecte, negligentiae Magisterii Ecclesiae
vivi.
De obligatione coniugum assentiendi magisterio Ecclesiae, vix aliquid
dicitur in annexis sufficienti claritate, et quidem per transennam.
Modus loquendi in schemate hac de re videtur appropinquare senten¬
tiae anglicanorum quam reprobavit Pius XI in Enc. Casti connubii nec longe
abesse a placitis fautorum moralitatis situationis quam exclusit S. Pontifex
Pius XII ( A.A.S., 1952, pp. 273 et 414).
[Subsignaverunt etiam ] L. Cabrera Cruz, ep. San Luis Potosf; J. Manrique,
ep. Orurensis; F. Romo G., ep. Torreon; S. Quezada, ep. Aguascalientes; F. A.
Marrocco; J. Nepote, ep. tit. Elo; S. Ruiz, ep. Chiapas; J. Reddington; L. Audet,
aux. Quebec; C. Quintero Arce, ep. Ciudad Valles; Fidelis, ep. Chilapa; I. L.
Arroyo, ep. Tuxpan; Alfonsus, ep. Papantla; S. Mendez Arceo, ep. Cuernavaca;
172
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
R. Arrieta V., ep. Tilaran; F. Santiago Benitez, aux. Assuncion; F. Valenzuela,
ep. Antofagasta; A. Lorscheider, ep. Santo Angelo; M. Talamas Camandari, ep.
Cindad Juarez; A. Lopez Avina, arch. Durango; J. E. Robles, ep. Tulancingo;
E. Corripio A., ep. Tampico; A. Szymanski, adm. ap. San Andres Tuxtla; V. Al-
varez Tena, ep. Apatzingan; R. Ayala, ep. Tehuacan; J. M. Pericone; M. Longo
Dorni, ep. Pistoia; J. Navarrete, arch. Hermosillo; P. Bantigue; F. Gomez, arch.
Antequera; M. Lopez, arch. Japala; P. Munoz Vega, eoad. Quito; L. Manresa
Formosa, ep. Quezaltenango; J. Ali Lebrun, ep. Valencia; J. J. Bernal Ortiz,
arch. Ciudad Bolivar.
3
Exc.mus P. D. ALOISIUS ALMARCHA HERNANDEZ
Episcopus Legionensis
In cap. IV huius schematis, ubi de praecipuis muneribus christianorum
in mundo huius temporis, in vita oeconomica et sociali, et de « solidarietate »
familiae populorum promovenda, tractatur, nihil dicitur de aequitate so¬
ciali, de qua tum Pius XII tum Ioannis XXIII locuti sunt.
Aequitas enim, ut virtus socialis, est quid fundamentale in campo am¬
plissimo solidarietatis humanae. Ea igitur inseritur quod aequum et con¬
veniens est ad relationes sociales rite promovendas tum in ambitu nationali
tum in ambitu internationali.
Aequitas est virtus intermedia inter iustitiam et caritatem. Ex iustitia
participat quia aequitas est quaedam « adumbratio seu ratio iuris », quae
homines impellit ad praestandum quod aequum et conveniens est ad rela¬
tiones sociales humaniores constituendas et firmandas. Aequitas est, ut ipse
Ioannes XXIII dixit, « postulatio humanitatis » (cf. Mater et Magistra).
Ex caritate, aequitas sumit amorem, ut virtutem naturalem, prout in
omnibus hominibus inveniri potest, etsi anima eorum ad fidem nondum
aperta sit. Aequitas est amor ex ipsa solidarietate naturali hominum ema¬
nans. Christianus vero, hunc naturalem amorem ad ordinem supernaturalem
elevando, aequitatem in caritatem convertit.
Aequitas, iam antequam appareat miseria et indigentia, in vita sociali exi-
stere debet ut non desit in relationibus hominum sensus verae humanitatis.
Campus proprius aequitatis est « aequum et conveniens ».
Iustitia, relationes humanae fiunt possibiles. Aequitate, fiunt humaniores.
Caritate, humanissimae seu christianae fiunt.
Homines pauperes et humiles, qui maiorem partem societatis constituunt,
frequenter ignorant leges sociales; attamen vocem naturae audiunt in se
ipsis intus impressam, quae vitam vere humanam exigit, eorum dignitati per¬
sonali respondentem.
Aequitas etiam humanam promotionem postulat, quae possibilem faciat
humanam plenitudinem, filio Dei convenientem. Hoc est quod in ps. 118 a
Deo postulatur: « Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me ».
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 173
Aequitas est virtus regulans convenientem distributionem omnium bo¬
norum ad vitam socialem humaniorem reddendam.
Pius XII eam proponit ut norma ad congruam distributionem bonorum
materialium. Ita in Litt. Enc. Sertum laetitiae, ait: « Bona quae pro homi¬
nibus universis Deus creavit, aequa ratione ad omnes affluant, iustitia duce,
caritate comite ».
loannes XXIII iudicavit « ad iustitiae aequitatisque normas revocandas
esse » regulationes omnium relationum in campo oeconomico-sociali, tum
« inter opifices et moderatores societatum bonis parendis », tum inter « varia
rerum oeconomicarum genera », ad hoc praesertim « ut discrepantiae... tol¬
lantur penitus, vel saltem imminuantur » et « populares multitudines inopia
et fame » laborantes, debitis subsidiis iuventur (cf. Mater et Magistra).
In hoc campo aequitatis socialis, Ecclesia potest suas partes habere aequo
iure ac in campo caritatis. Agitur enim de doctrina et de normis statuendis
tum ad individuorum tum ad societatis conscientiam formandam.
Ergo aequitas socialis inseri debet in hoc schemate ut una ex praecipuis
normis quibus christiani in mundo huius temporis operari debent.
Aequitas equidem est norma humanissima quae in nullo programmate
sociali adhuc superata est et quae implet omnes hominum aspirationes in
conformitate cum eorum dignitate personali.
Concludendo, igitur, proponitur ut in cap. IV huius schematis, nn. 23
et 24, ubi « de vita oeconomica et sociali » et de « solidarietate familiae
populorum promovenda » agitur, loquatur de aequitate, simul ac de iusti¬
tia et caritate, ut in allatis documentis pontificiis fit sermo.
Et hoc ita, si placuerit, fieri potest: 1) In pag. 27, alinea 20-21, ita di¬
catur: « Cum procul dubio hodie differentiae oeconomicae et sociales multis
rebus graviter contradicunt tum iustitiae tum aequitati ... ». 2) In pag. 29,
alinea 5, dicatur: « Omnino certum est gravissima iustitiae necnon aequi¬
tatis et caritatis obligatione... ».
4
Exc.mus P. D. ADALBERTUS ALMEIDA MERINO
Episcopus Zacatecensis
Pag. 33, in nota n. 5 ad 2 « ... et America Latina, ubi matrimonium tam¬
quam inutile et invalidum consideratur propter defectum involuntarium
prolis; ... ». Haec assertio non videtur vera. In Mexico numquam audivi
neque a fidelibus, neque a sacerdotibus vel episcopis quid simile. Quaesivi
etiam confratri episcopo ex Argentina et idem mihi testificavit: « hoc in
mea Patria non auditur ». Ergo si tali modo generali hoc asseritur, falsum
est. Rogo ut illa nota admoveatur vel reducatur ad limites veritatis.
174
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
5
Exc.mus P. D. ALFREDUS ANCEL
Episcopus tit. Myrinensis, aux. Lugdunensis
Quae dicturus sum directe sese referunt ad n. 23, sed etiam sese exten¬
dunt ad n. 24, quia uterque de quaestionibus oeconomicis et socialibus agit,
sive in campo nationali, sive in campo internationali.
Quae autem in his numeris scripta sunt mihi omnino placent, sive quoad
doctrinam quae exponitur, sive quoad spiritum vere evangelicum qui totam
hanc doctrinam profunde penetrat.
At textus noster adhuc melior efficeretur si explicite fundaretur in ipsa
Revelatione divina. Non sufficeret aliqua citatio S. Scripturae ad illustrandam
doctrinam, sed ostendi deberet quomodo nostra doctrina in verbo Dei fun¬
detur. Sane doctrina socialis Ecclesiae perfecte respondere debet exigentiis
iuris naturalis, sed haec conformitas non plene sufficit. Oportet enim ut
doctrina Ecclesiae ultimo fundetur in revelatione divina.
Certe non est facilis usus Sacrae Scripturae in tali materia. Non inqui¬
rendae sunt in verbo Dei solutiones practicae problematum oeconomicorum
aut socialium, neque ullo modo revelatio divina supplet inquisitiones mo¬
rales aut technicas, sed in S. Scriptura inveniemus lucem qua egemus ad
illuminandam omnem inquisitionem. Insuper in S. Scriptura inveniemus
vires quibus indigent homines ut voluntati Dei plene sese conforment. Doc¬
trina socialis quae unice in iure naturali fundaretur maximo sane gauderet
valore sed, de facto, insufficiens evaderet ad solvenda problemata concreta.
Forsan timebunt aliqui ne praesentatio doctrinae socialis in verbo Dei
fundatae non-christianis offendat. Parcite mihi, Patres, sed contrarium puto!
Quod enim nobis improbant non-christiani non est Evangelium Christi sed
infidelitas nostra relate ad Evangelium. Quoties haec audivi a non-christia¬
nis! Non tamen putandum est quod ideo ad Christum convertentur, sed
libenter, in genere, doctrinam Evangelii accipient, et nobiscum secundum
spiritum Evangelii operabuntur.
Quod autem ad christianos spectat, magis adhuc convenit fundamentum
biblicum doctrinae socialis. Iis qui hanc doctrinam iam amplexi sunt, haec
praesentatio biblica lucem, fortitudinem et gaudium afferet. Sic enim conscii
erunt se posse, etiam in rebus oeconomicis et socialibus, tanquam disci¬
pulos Christi conversari. Iis autem qui huic doctrinae opponuntur quasi es¬
set mere humana aut quasi Ecclesia, eam docendo ex campo suo exiisset,
haec praesentatio sanum timorem afferre posset. Quis enim auderet se profi¬
teri christianum, si verbis Christi sese opponit?
In secunda autem parte orationis meae aliqua vellem praebere exempla
quibus ostenderetur quomodo uti debeamus S. Scriptura in quaestionibus
oeconomicis aut socialibus.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 175
Quae de spiritu paupertatis docentur in Evangelio, mihi videntur omnino
necessaria ut in praxim deducantur sive vere humana organizatio laboris,
sive iusta et aequa repartitio fructuum laboris, sive tandem subiectio totius
oeconomiae exigentiis veri boni communis.
Quomodo enim quis cupidine beneficii pecuniarii detentus aut sollici¬
tudine semper magis producendi oppressus, poterit exigentias iustitiae socia¬
lis prospicere eisque oboedire. Caecus erit et non poterit recte ambulare.
Quondam audivi peritum in rebus oeconomicis dicentem mihi: « Sine pau¬
pertate evangelica, impossibilis semper erit iusta repartitio bonorum in mundo,
tam in campo nationali, quam in campo internationali ». Ad omnes, et non
tantum ad apostolos dixerat Iesus: « Qui non renuntiat omnibus quae pos¬
sidet, non potest meus esse discipulus » ( Lc . 14, 25. 33).
Item quae in Evangelio dicuntur de spiritu humilitatis et servitii mihi
videntur omnino necessaria ad statuendas relationes vere humanas inter
homines qui in eadem laborant officina. Certissime auctoritas necessaria est
in officinis sed qui praesunt loqui et agere debent cum operariis tanquam
cum aequalibus coram Domino, scientes quod illorum et ipsorum « Domi¬
nus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum » ( Eph. 5, 9).
Non ergo tanquam instrumentis utantur hominibus sed in fraterna coope¬
ratione cum omnibus laborent. Neque tanquam duros aut dominantes sese
exhibeant sed tanquam servos factos fratrum suorum ad exemplar Domini.
Et quid dicam si agitur de pauperibus? Numquid sufficienter praedicavi¬
mus quae nos docuit Dominus de Lazaro et di vite aut de iudicio ultimo?
Numquid sufficienter prolati sumus vocem Domini clamantis: « Fame pe¬
reo »? Et haec quibus praedicamus? Non sufficit enim manifestare doctri¬
nam Domini membris associationum caritatis, sed omnibus manifestanda est
praecipue autem divitibus et potentibus huius mundi, ut salvi fiant et prae¬
ceptis iustitiae socialis toto corde oboedire possint. In regione pauperrima
Americae Latinae audivi sacerdotem dicentem mihi: « Divites huius mundi
adivimus ut pecuniam ab eis accipiamus; hodie aliquando eos contumeliis
afficimus; quandonam, vero cum amore, eos evangelizavimus? ».
Ultimatim, aliqua vellem enuntiare de communione fraterna qualis in
Scriptura docetur. Recordamini quae in Actibus Apostolorum dicuntur de
primis christianis: « Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot
enim possessores... afferebant pretia eorum quae vendebant et ponebant
ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis prout opus erat»
{Act. 4, 34. 35). Certe erraremus si quaereremus in hoc modo agendi solu¬
tionem oeconomicam nostrorum problematum; sed talis modus agendi va-
lorem propheticum praebet. Non poterunt problemata oeconomica solvi, si
mere considerabuntur in se sine respectu ad exigentias communionis fra¬
ternae. Ibi ergo lucem habemus ut solutiones technicas vere humanas pos¬
simus invenire.
Item in campo internationali lucem nobis praebet sanctus Paulus in
sua secunda epistola ad Corinthios, ubi loquitur de eleemosina pro paupe-
176
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
ribus Ierusalem. In primis evocat exemplum Christi qui, cum esset dives,
propter nos egenus factus est, ut illius inopia nos divites essemus (cf. 8, 9)
deinde pergit dicendo: « In praesenti tempore vestra abundantia illorum
inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplemen¬
tum, ut fiat aequalitas » (14). Non ideo praescripsit Paulus, nescio quem sic
dictum « egalitarismum » sed spiritum communionis fraternae in plena luce
ponit.
Nonne esset inutilis pro mundo disputatio nostra de communione spi¬
rituali in Ecclesia si haec communio non manifestaretur in modo repartiendi
bona terrena inter omnes homines, secundum voluntatem Patris eorum.
Conclusio mea erit in narratione alicuius dicti: Quadam die, tradide¬
rat aliquis christianus amico non-christiano textum sermonis Domini in
monte. Hic non-christianus legit textum et reversus est, profunde commo¬
tus, dicens: « Si haec omnia in praxim deducerentur, omnia in mundo
mutarentur ». Quod faciat Deus.
6
Exc.mus P. D. ANTONIUS ANOVEROS ATAUN
Episcopus Gadicensis et Septensis
Ad n. 23. Proprium Concilii est principia communia proferre quae op¬
portunam praebeant applicationem in casibus singularibus.
Praetermittere autem non possumus mundi laboris aerumnas et acerbas
multoties conditiones, quae ex Concilio postulant normas concretas, in quan¬
tum fieri possit, quibus, in aspectu sociali, obligationes conscientiae sta¬
tuantur.
Vestrae attentae considerationi et etiam determinationi, venerabiles Pa¬
tres, hanc quaestionem fidenti animo submitto.
Normae in schemate statutae quae attinent ad arduam et gravissimam
quaestionem socialem mundi huius temporis, nimis generales et abstractae
videntur, eaeque omni vigore carentes ad conscientiam in earum obligatione,
urgendam.
N. 3 respiciamus. « Evolutio oeconomica est vere humana, si, secun¬
dum rerum et temporum adiuncta, necessitatibus cotidianis et praecipuis
hominis ita succurrit ut tota persona humana, quae altiora anhelat, inde pro¬
ficiat, sancte semper servata personarum, familiarum ceterorum que coetuum
iusta libertate, ratione habita boni communis ».
Num confidere possumus hanc formulam ita ambiguam stimulare posse
patronos ad graves obligationes sociales solvendas, et urgentibus necessita-
tatibus satisfacere, quibus nonnulli coetus proletariorum versantur?
Similiter dicendum est de recommendationibus nn. 4, 5 et 6. « Ipsae
autem formae et institutiones novis condicionibus continenter prudenter ac
fortiter adaptandae sunt, ut semper conformes sint naturae et finibus illorum
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 177
bonorum quippe quae verae omnium hominum utilitati et ipsi unitati foven¬
dae destinentur ».
« Cum procul dubio hodie differentiae oeconomicae et sociales multis
in rebus graviter contradicunt iustitiae sociali et essentiali unitati generis
humani, omnes sane conatus suscipiendi sunt, ut, iuribus personae huma¬
nae servatis et ratione habita propriae indolis uniuscuiusque populi, eius-
modi discrimina quam citissime minuantur, et tandem aliquando remo¬
veantur.
Cum oeconomicus et socialis progressus fontem et vim sumat ex
socia hominum actione, irrationabile et iniustum est progressum istum
quaerere excludendo operarios, quaecumque est forma laboris eorum, a
iusta perceptione fructuum laboris communis, et redigendo eos quodam¬
modo in servitutem sub iugo propriorum operum », « ut operarii universi
in vita officinarum vere et efficaciter agnoscantur ut socii in communi opere ».
Admodum plura dixerunt Romani Pontifices Leo XIII, Pius XI, Pius XII
et Ioannes XXIII.
Et adhuc non desunt catholici qui suam individuam utilitatem, suum
unicum commodum quaerunt, et activitatem suam, proprium bonum tan¬
tummodo respicientem, tenaciter servant. Hoc certe, contra bonum sociale;
est cum hi catholici signo oeconomiae liber alitatis infecti sint.
Quid igitur faciendum? Submisse existimo, Concilium respondere de¬
bere anxietati operariorum.
Quomodo? Ex una parte, doctrinam altius elaborando. Potius respondea¬
mus concrete iis quibus satisfieri possit. Et potissimum remedium praebeatur
necessitatibus urgentioribus.
Existimo conscientiam catholicorum serio gravandam esse, necnon omnium
hominum bonae voluntatis, ut magnanime adimpleant sua munera ad iusti-
tiam socialem respicientia.
Radix concretionis esse posset: 1. Quaenam elementa iustitiam socialem
constituunt? Nimirum salarium sufficiens. Nonne et beneficiorum partici¬
patio, et salarium familiare, et socialis praevisio sunt elementa integrantia
iustitiae socialis? Nonne consentaneum esset ut aliquid de his Concilium
diceret?
2. Non id consequemus ut statuatur iustitiam socialem partem esse iusti¬
tiae commutativae?
3. Si vero iustitia socialis iustitiae commutativae pars est, quibus obliga¬
tionibus conscientiae adstringuntur transgressores erga fraudatos? Aliquae
determinationes quamvis minimae sed clarae et concretae, si possibile sit,
ad hoc desiderantur, similiter ad iura proprietatis privatae attinentes, quae,
licet possit, officiis socialibus non satisfacit. Nonne responsum esset Con¬
cilii in ordine pastorali mundo laboris ita indigenti omni conscientiae socia¬
lis, et intelligentiae et considerationis et iustitiae?
12
178
ACTA C0NC. VATICANI II - PERIODUS III
7
Exc.mus P. D. IGNATIUS ARBULU PINEDA
Episcopus Huanucensis
In schema de Ecclesia in mundo huius temporis ( Adnexa ) agitur, et
quidem bene, in genere, de Matrimonio et Familia ( Adnexum II), sed meo
humili iudicio in considerationes elevationis moralis, quasi cum sapore
mystico, incidit. Non omnes fideles proh dolor! ad vitam matrimonialem
ferendam tanta cum morali altitudine optime parati sunt.
Et etiam verum est, tantum in istis quantum in aliis aspectibus forma¬
tionis vitae christianae, nos omnes Pastores animarum — a me ipso inci¬
piendo — aliquam culpam habemus quia non cum omnibus viribus nostris
in apostolatum nostrum laboramus...
Brevitatis causa ad punctum ibo. In pag. 21, n. 6, agitur de foecundi-
tate matrimonii, videtur hic, speciatim in pag. 22, linn. 33 et ss., ubi de
continentia periodica loquitur, aliquid dicere de « anticonceptivis » (ut di¬
cunt), modo expresso de quaedam pillulis quae — ut satis notum est —
in aliquibus locis, iam in usu sunt.
Ad rem fideles aliquod verbum, aliquam moralem orientationem spec¬
tantes spectant.
Ex pastorali experientia nostra obiectiones quae saepe saepius contra
methodum continentiae periodicae, vel rythmicae (Ogino-Knaus) a fidelibus
allatas satis cognoscimus.
Applicatio huius methodi non omnino secura effectivaque est, dicunt.
De ipsa applicatione sorpresas in elevato per centuario, exoriuntur. Medici
eminenti ita etiam affirmant. Data occasione nomina eorum pandere pos¬
sumus.
Ista de causa conveniens videtur aliquid ad rem dicatur, speciali modo,
ut dictum est, in sua morali transcendentia. Contrario fortasse in stuporem,
melius dicam, in dubium, fideles evadant.
Multoties ista vel similia argumenta de ore fidelium audivimus: « Ob
notissimas oeconomicas difficultates hodiernas non possumus multos filios
alere et educare... vos omnes sacerdotes, permagnam realitatem nostri pro¬
blematis nescitis, quia data particulari conditione vitae vestrae, sine ullis
uxoratorum obligationibus, onus non supportatis... ».
Sapienti maturoque iudicio Patrum, per specialistas medicos ad Conci¬
lium invitatos, assessoratorum, quaestionem hanc, urgentis practicique pa¬
storalis momenti, relinquimur.
Attamen si Patres quaestionem -tractare noluissent, Sancta Sedes, in ul¬
tima instantia, verbum suum dicet, salvo meliore.
Sed mihi liceat, sublineando verba , in hac momentosa re insistere; e
contrario fortasse Concilium nostrum, charactere pastorali constitutum in-
signitumque, fidelium spectationi nos respondebit, saltem in materia ista.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 179
8
Exc.mus p. d. hyacinthus argaya goicoechea
Episcopus Mindoniensis-Ferrolensis
In hoc schemate priusquam de promotione culturae, vita oeconomico-so-
ciali, solidaritate humana et pace ageretur, videtur etiam opportuna aliqua
affirmatio de religiosa promotione.
Ante n. 22 schematis, introducendus esset alius subtitulus « De cultu
religioso fideliter exsequendo », vel « De religione exercenda et promovenda ».
In eo proclamari poterit officium honorandi Deum per executionem cultus,
tum interni, tum externi; tum individualis, tum socialis, in diebus dominicis
et festivis, per actus positivos religionis et per abstentionem ab occupatio¬
nibus, quae illam sanctificationem impediant. Nam dies festi hodie multis
in locis vigorem spiritualem non monstrant, sed e contra exhibent faciem
macilentam et infirmam Ecclesiae. Etenim cum sinceritate et animi dolore
fateri debemus saepe saepius, apud nos dies Domini nullo modo esse sanctos,
sed e contra, constituere veluti generalem apostasiam.
Praesentia Ecclesiae desideratur ad hoc scandalum tollendum, sensum re¬
ligiosum festorum ad pristinum valorem in animos fidelium revocando.
Ad hoc humiliter audeo commissioni sequentes observationes pro¬
ponere:
1) Solemni admonitione reaffirmanda est obligatio quae catholicis
urget ad assiduam participationem et activam in Sacrificio Missae diebus
dominicis et festivis.
2) Sanctificatio festorum, nedum individualis, socialis debet esse et
solemnis. Non probanda videtur proinde theoria et praxis nuper inventae,
ex quibus singulae partes populi christiani, singulos dies dominicos succes¬
sive, ut ita dicam, in suam vicem, per hebdomadam sanctificarent.
3) Prae oculis habita intensissima et in dies augente inter-communi-
catione populorum et nationum, ubique, in quantum sit possibile unifor-
manda et restringenda festa non dominicalia videntur.
4) Cessatio operum diebus festis urgeri debet, non modo ut corporis
et animi vires a dura et quotidiana exercitatione profundius relaxentur, sed
etiam ut parentes attendere possint necessariae convivendae cum sponsa et
filiis et ita dies festi sint dies familiaris compenetrationis et non disgrega-
tionis.
5) Tollendi videntur denominatio et conceptus laboris servilis, utpote
obsoleti et inepti, immo et molesti menti societatis hodiernae.
6) Attentis adiunctis mechanismi et crescentis automationis in labo¬
rando, prohiberi debent cuiuslibet indolis opera, quae sint continuatio offi¬
cii, professionis, seu laboris quotidiani, secundum proprium statum unius¬
cuiusque, utpote quae impediant finalitatem religiosam et requietivam ta¬
lium dierum.
180
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
7) Prohibendae quoque sunt aliae occupationes quae ex utilitate oeco¬
nomica sive ex animo lucri suscipiuntur cum impedimento ut quis Deo, vitae
familiari, culturae religiosae vacari possit.
8) Inter signa temporum validissima extant exercitationes omnis ge¬
neris culturae physicae, ut aiunt, « deportivae », quae iuvenes — et etiam
ipsos episcopos aliquando — alliciunt, quae quidem, Ecclesia mater, iuxta
effatum « mens sana in corpore sano » nedum condemnet, potius laudat,
ordinat, et aliquando etiam promovet, ut aliqui episcopi hic praesentes (Va¬
lentiae in Hispania) maximo cum fructu faciunt. Iam vero hae publicae
exercitationes in diebus festivis solent praecipue exerceri. Commendanda
videtur christiana moderatio in his relaxationibus corporis, ne immoderata
cupiditas spectaculorum, competitionum in ludis, excursionum ad mon¬
tana etc. — quae saepe plus fatigationis afferunt quam ipse labor quotidia¬
nus — animum impediant ad cultum religiosum, culturam spiritus, vitam fa¬
miliarem intimius fovendam etc.
9) Occupationes potius relaxativae tensionis hebdomadariae et alie¬
nantes ab otio, fautore vitiorum, permittenda videntur, quia officia religiosa
hodie nimis abbreviata sunt etiam pro his qui velint eis interesse, et quia
non impediunt sed iuvant ascensionem animae et perfectionem humanam.
10) Praeter participationem in sancto Sacrificio Missae, praescriptam,
commendentur et alia sacra officia vespertina, iuxta Constitutionem de Sa¬
cra Liturgia.
Votum. Ante n. 22 introducendus esset alius subtitulus: De cultu reli¬
gioso fideliter exsequendo.
1. Proclamandum esset officium honorandi Deum diebus festis.
2. Restringenda festa non dominicalia et ubique uniformanda.
3. Revisenda divisio laboris in servilem et non servilem.
4. Revisendus conceptus laboris, attentis hodiernis adiunctis automa-
tionis.
5. Commendanda christiana moderatio in relaxationibus corporis et
animae in diebus festis.
9
Exc.mus P. D. REMIGIUS AUGUSTIN
Episcopus tit. Turuzitanus, aux. et adm. ap. P'ortus Principis
N. 24 iure meritoque agit de solidaritate hominum « in re politica, so¬
ciali, oeconomica », et recte asserit « germanam hominis promotionem fru¬
stra sperari e solo progressu oeconomico vel ex incremento formationis mere
intellectualis et technicae. Evolutio ergo oeconomica, ut iuvet, ad verum
progressum populorum organice promotioni spirituali, intellectuali, morali
inserenda est ». Attamen, meo humili iudicio, omnia ista incompleta sunt.
Etenim:
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 181
A) lura primordialia hominum, in quibusdam nationibus, publice et
impune conculcata esse ab eis qui munus habent illa fovendi, nemo non
videt. Nunc autem iura ista fundamentum constituunt cuiuscumque reno¬
vationis. Cum Concilium ad solidarietatem hominum confugit ut progres¬
sus generis humani obtineri possit, a principiis initium ducere debet. Cete-
roquin schema (pag. 22, linn. 25-29) dicit: « Quare christifideles intrepide
non solum... et pessimismo abdicatis ». Sed ut claritas et vis magis appa¬
reant superfluum non est super argumentum instare.
B) Ad praxim solidarietatis fovendam, schema postulat Instituta inter-
nationalia. Logice consequitur Instituta ista libertatem populorum colere
teneri sed a negotiis internis nationum totaliter sese abstinere debent. At¬
tamen, quid faciendum cum negotia interna civium iura totaliter coarctant?
Mihi videtur quod externi, salva semper libertate nationum, ius habere de¬
beant adimplendi officium caritatis erga oppressos sublevandos. Nam, meo
humili iudicio, affirmari potest: « Nationes propter homines, non autem
homines propter nationes ». Haud dubio nationes ius habent sese defen¬
dere; attamen conditio consideranda est in qua civibus impossibile evadit
tyrannum repellere.
Cum res ita se habent, votum facio: Pag. 28, lin. 27, post verba « tunc
enim natio vere evolvitur », addere: « cum iura humanae personae reco¬
gnoscuntur ac proteguntur et cum... ». Pag. 29, lin. 39, addere: « Instituta
ista officio fungebunt interveniendi in communitatibus aut nationibus ubi
iura civium impune neglecta atque conculcata sunt. Ut iura efficaciter pro¬
moveantur eadem instituta media necessaria praedisponere possunt ».
10
Exc.mus P. D. IOANNES BADRE
Episcopus tit. Aquaenovensis in Proconsulari, aux. Parisiensis
Sequentibus schedulis quae, experientia ministerii mei apud rei militaris
peritos, milites et duces, opportunae mihi visae sunt (videlicet circa par. 8
et 12 Adnexi V, n. 25 schematis de Ecclesia in mundo correspondentes)
per modum animadversionum mitto.
Ulterius tamen alias, si placet, circa totum illum schema animadversio¬
nes mittam. Maximi enim schema illud mihi momenti videtur. Sed immensa
materia resque difficiliores exponendae mature excogitari debent. Circa quae
opportune scriptum est (schema, p. 43) diversiter praesentandas esse quae
auctoritatis diversae S. Patribus Concilii apparebunt. Postea iam in aula
dictum fuit non eodem modo, cum adloquuntur, enuntiandas esse veritates
vel exhortationes tum christifidelibus tum non-christifidelibus.
Partim enim convenit — cum in praesenti schemate tractabitur de con¬
ditione ecclesiae Christi per historiam mundi et consequenter in praesenti
182
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tempore — illius testimonii in plenitudine Spiritus quo, exempli gratia, pro¬
fitentur tam Constitutionis De sacra liturgia considerationes prooemii quam
schematis De Ecclesia capituli primi, enuntiandi modo uti. Haec enim, ut
dictum fuit in aula, enuntiandae sunt verbis S. Scripturae (praesertim Actuum
Apostolorum et Apocalypseos) necnon iis locutionibus et imaginibus quibus
antiqua et communis patrum et doctorum traditio usa est.
Partim autem convenit etiam, relictis quovis peculiaribus difficultatibus,
de generalibus tantum problematis principia moralitatis enuntiare ita ut,
scientiis nimia velocitate progredientibus, pro novissimis futurasque quae¬
stiones valeant et populis omnibus accessibilis utilisque sit doctrina sic so-
lemniter propinata. Adhuc in aula iuste dictum fuit et oportet quasi aequa¬
liter docere de quaestionibus quibus laborant tum maximae « progressae »
nationes cum hi populi qui adhuc simplicibus moribus vitam degunt. Nam
omnes Patris caelestis filii sunt et ab Eo aequaliter amantur et salventur in
Christo.
Quaqua in parte magnae illius materiae discriminare et testimonium fidei
christianae, et enuntiationes principiorum moralium et congruentes exhorta¬
tiones vel monitiones diversis speciebus hominum destinatas, labor magnum
ergo est. Itaque circa aliquibus capitulis, in quibus modeste puto aliquid
utile proponere posse, pedetentim, auxilio competentis periti, procedam et,
si placet, per partes mittam.
Adnexa V, n. 8, p. 51, lin. 4. Ultimae duo lineae medias tantum par¬
tes quaestionis exponunt scilicet positivam ex parte communis naturae et
negativam ex parte patriarum diversarum; quod scandalum recti amoris pa¬
triarum praebere potest. Suadere enim videantur ablationem omnium parti-
cularitatum ad uniformitatem quandam creandam.
Itaque, sicut unitati ecclesiae non repugnat diversitas rituum, lingua¬
rum, sacrorum artium, litterarum, etc., quae ad catholicitatem spectant, ita
in humano generi (sicut etiam in qualibet familia) diversitas individuorum
seu collectivitatum essentialiter concurrit ad pulchritudinem et perfectio¬
nem maioris toti existenti.
Et sic loco sententiae melius nobis videtur dici, delendo: « Nam homi¬
nes magis., historiae et culturae »: « Itaque omnes qui, ad eas fructificandas,
colentes peculiares facultates suae patriae — quae eis proxima est in caritate —
directe vel indirecte intendunt ut, per divitias illas peculiares, ad omnium
gentium bonum, per boni universalis communis augmentum, perveniant, ef¬
ficaciter et laudabiliter ad pacem promovendam et pleniorem perfectionem
humani generis attingendam laborant. Nam rectus amor patriae non destrui¬
tur sed perficitur in amore omnium hominum ».
Vel loco ultimae sententiae: « Utinam meminerint omnes hunc amorem
hominum societatumve, quae in natura et caritate proximiores sunt, per
devotionem bono communi totius humani generis, non destrui sed perfici in
amore omnium humanorum fratrum ».
Adnexa V, n. 12/1, p. 54, lin. 12. Ne loco datur utopico temerarioque
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 183
zelo pacis, valde utile est doctrinam Ioannis PP. XXIII, in Vacem in terris
propinatam compendiose rememorare. Et ideo ad calcem paragraphi hoc vi¬
detur opportune addi: « De pace sic dicta armata, ad pleniorem concordan¬
dam in securitate, iustitia et ordine, non alia est via quam illa quae primo
oritur in desiderio mutuae cognitionis, honoris consensionis, fiduciae; deinde,
difficultates habituales per arbitrium munera solventes, pedetentim pro¬
greditur; et tandem, progressive et secure, ad minutionem armorum per¬
venit; antequam universaliter et totaliter destruantur ». 1 Ioanni XXIII Enc.
Vacem in terris, ed. Vaticana, 1963 (1606), p. 35 in fine. Omnibus tamen
persuasum esse debet, non posse neque rei militaris augendae intermitti
studia, neque arma imminui, neque — quod caput est — usquequaque
armamenta de medio tolli, nisi huiusmodi ab armis discessus plenus ex-
pletusque sit atque ipsos attingat animos, nisi scilicet omnes concordem sin-
ceramque dent operam, ut ex animis metus atque anxia belli expectatio pel¬
lantur. Id autem poscit, ut pro suprema lege, qua hodie pax continetur,
alia prorsus subiciatur, qua statuatur, non in pari rei militaris apparatu, sed
in mutua tantummodo fide, veri nominis pacem inter populos firmam posse
consistere. Quod nos fieri posse confidimus, cum de causa agatur, non tan¬
tum rectae rationis normis imperata, sed etiam summopere optabili et bo¬
norum uberrima, seu aliis verbis: « Quid refert arma destruere cum, perma¬
nentes in odio, corda sunt hostiles et homicidio parati ».
Adnexa V, n. 12/2, universim. In nonnullis statibus periti milites quae¬
runt, inveniunt et perficiunt secretas novasque armas, quorum plurimae mo¬
derari non possunt. In contra atomicae sunt parvae armae quae localiter
geruntur ad modum sic dictarum armorum classicarum, et aliquae quidem
minoris effectus sunt istarum classicarum armarum. Non ergo dandum est
locum deridendi peritis rerum militarium vel Christi inimicis. Proponimus
ergo sequentes modos enuntiandi: lin. 4 « ... defendere usus tamen armorum,
atomicarum, biologicarum, chimicarum, radio activarum, et quorumlibet alia¬
rum quorum effectus nullo modo ... ». Lin. 8 « ..., ut non solum bellum
supradictis armis utens, ab omnibus ... ».
Adnexa V, n. 12/4 penultima linea: Sententia proposita videtur vitanda
quia intelligi posset ut asserens obiectionem conscientiae solum et plenum
testimonium christianae lenitatis esse. Dicatur: ... leges eos respiciant, qui,
vel ad lenitatem christianam singulariter testandam, vel propter reverentiam ...
Adnexa V, n. 12/5 ultima linea. Sententia proposita nimis restrictiva est,
prout tempore belli limitatur. Difficultates enim principales tempore pacis
oriuntur de his qui arma ut sic gerere nolunt. Loco ergo: « ex conscientia
servitium militare in bello recusent », ponatur: « ex conscientia arma ge¬
rere recusant ».
Adnexa, n. 12/5 ultra ultimam lineam additio. Ut haec valde sana doc¬
trina melius perveniat ad aures eorum qui futuris temporibus auctores fo¬
rent tormentorum, attendendum est eos esse aliquo modo societatis mode¬
ratores seu delegatos ipsorum. Prout sunt moderatores magis respiciunt bo-
184
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
num toti quam bona singularia uniuscumque partis vel individui. Et ideo
minimi momenti aestimantur considerationem individuorum. Valde, ergo,
opportunum est et si haec humanitatis sententiae ostenderentur eis ut re¬
quisitas ab illo bono commune quod moderatores gerunt saepe intendunt sed
quandoque ineptis actionibus promovere imperant. Sic ergo dici posset per
modum additionis ad textum: « Avertent suos montes, moderatores socie-
tum et eorum subdelegati ad considerationem quod nulla utilitas generalis,
seu immediata seu remota, excusare potest ab illis immanis factis. Quia bo¬
num commune suae societatis ordinatur ad omnes personas humanas huius
societatis et per universale bonum ad omnes homines. Qui ergo talia faci¬
nora perpetrantur traditores officii sui, eversores societatis eis commissae
atque nefarii sontes simpliciter sunt ».
11
Exc.mus P. G. GILBERTUS BARONI
Episcopus Albiganensis
Loquor de praesentia Ecclesiae in mundo huius temporis per activita¬
tem caritativam relate ad solidarietatem promovendam, de qua n. 24, cap. IV.
Ibi necessitas affirmatur mutui auxilii inter homines et inter populos; et
christifideles, praesertim n. 8, adhortantur ad tale testimonium, tota agendi
ratione, mundo huius temporis, reddendum, quo omnes gentes meminerint
se esse unam familiam Dei; ideoque ad mutuum auxilium obligari.
Quod testimonium nemo non videt maxime et invincibiliter a christifide-
libus reddi posse per exercitium verae christicae caritatis.
Purior Ecclesiae spiritualitas, potior libertas et efficacior virtus, in ope¬
ribus praesertim caritatis fraternae apparere debent; saepius, et recte, in
schemate indicatur quomodo horum operum institutiones et formae, magis
magisque mutari debeant, ita ut ecclesia tandem levetur illis activitatibus
quas societas civilis magis in dies sibi adsumere debet, vel quas catholici,
simul cum aliis christianis aut non christianis libentius adlaborantibus, exer¬
cere possunt.
Quod cum iustum et opportunum procul dubio sit, minime tamen si¬
gnificare potest Ecclesiam renuntiare, aut minus deinceps se dedere velle
operibus misericordiae, quae caritatis et solidarietatis testimonium directum
et explicitum praebent, et quae a primordiis, semper fuerunt, et necessario
usque ad consummationem saeculi erunt, essentialissimum Ecclesiae signum
et splendida eius epiphania coram hominibus et gentibus.
Duae sunt propensiones quae inter se opponuntur et pariter vitandae,
de quibus schema nostrum magis et melius debet in lucem proferre et er¬
rorem et periculum.
Propensio servandi activitates, structuras, formas temporis anteacti,
quando Ecclesia vel muneribus fungebatur quae hodie certo spectant socie-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN M.UNDO HUIUS TEMP. C. IV 185
tati civili, quae omnibus suis membris opem et auxilium ferre debet; vel de
muneribus agitur quae civicus profectus iam non habet ut significationes
christianae cantatis, sed iustitiae socialis.
Quae munera et activitates, ob sua maxima onera et negotia, minus atque
minus conveniunt facultatibus institutorum ecclesiasticorum, neque amplius
manifestant hominibus, per activitatem sacerdotum et fidelium, amabilem
vultum boni samaritani, Domini Iesu. Certe ergo efficax praesentia Ecclesiae
in mundo huius temporis, requirit gradualem dimissionem horum inceptuum
et institutionum.
Alia ex parte opus est clare et firmiter ab opposita propensione cavere.
Amitteret Ecclesia essentialem rationem suae praesentiae in mundo, si co¬
gitaretur progressum societatis civilis, sacerdotibus et fidelibus potestatem
facere minoris studii operum caritatis christianae. E contra, verum est et
firmiter est affirmandum in nostro schemate: proprietates mundi huius tem¬
poris, necessitas solidarietatis inter homines et ardentissimae postulationes
christianae tum christianorum, tum non christianorum in hoc idem conve¬
nire: Ecclesia explicare debet activitatem caritativam non minoris gradus,
immo multo maioris — sive constantia, sive ambitus amplitudine, sive nu¬
mero sacerdotum et fidelium ibi adlaborantium — quam faustissimis tem¬
poribus anteactis.
Istae tamen activitates caritativae, sunt magis magisque transfigurandae,
ita ut clarius in dies appareat Ecclesiae puritas supernaturalis, et eius prae¬
sentia in mundo authentica, nempe non mere philanthropica, sed omnino
Christica sit, ad ipsam solidarietatem promovendam.
Quod eo magis eveniet, quo magis huiusmodi activitates, characteres
praebebunt ad ipsum mysterium essentiale Ecclesiae pertinentes, scilicet:
1) Praesentia cari tati va Ecclesiae in mundo, non est retinenda eo ma¬
gis clara et efficax, quo maius sit pondus et copia naturalium instrumento¬
rum; e contra, in mundo huius temporis et amplius in crastino, eo magis
erit clara et efficax, quo magis pondus illud fiat leve, et copia illa loco cedat
certissimo spectaculo paupertatis evangelicae. Ingentes institutiones et opera
(v. g. maxima orphanotrophia, hospitia, nosocomia, ingentes partitiones domo-
rum, etc.) saepe prohibere possunt quominus Ecclesia perveniat, ubi indi¬
gentia hominum eorumque aegritudines, graviores sunt, et quibus mederi
non potest formis securitatis socialis et publici auxilii. Instrumenta carita¬
tis Ecclesiae, si magis paupertate et humilitate exornata, praedita erunt
maiori libertate, agilitate, vi penetrationis, subtilitate et celeritate. Agnoscet
Ecclesia necessitates quas nemo adhuc detegit, auxilium afferet quo nondum
pervenit nec potest pervenire ulla ex institutionibus societatis civilis: hoc
modo Ecclesia revera manifestat suam ingenitam supernaturalitatem et ne¬
cessitatem, et exercet plenam solidarietatem.
2) Praesentia earitativa Ecclesiae in mundo huius temporis debet esse
magis magisque praesentia Amoris Personalis, quae scilicet inspirationem et
alimentum unice accipit ab Aeterno Amore qui est Persona divina: oportet
186
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
ut sit praesentia personarum a Spiritu Sancto vivificatarum, relate ad singu¬
las personas, quae sunt signatae personali praesentia Christi, signo scilicet
doloris et paupertatis. Non ergo praesentia impersonalis institutionum, sed
personarum, quae sint perfusae, non tantum iustitia et philanthropia, sed
potius ardore martirion, testimonium ferendi scilicet, illius caritatis qua non
adest maior, et quae, omnem solidarietatem quam maxime excedens, expri¬
mitur voluntate animam suam ponendi pro fratribus, qui sunt imago Christi.
Huius unius praesentiae, mundus huius temporis habet maximam in¬
digentiam: si Ecclesia miracula nunc exhiberet, sed non talem praesentiam
Spiritus Sancti in caritate, quantum fieri potest, integra et evangelica, histo¬
ricus occursus cum mundo huius temporis, promissum signum, non asse¬
queretur.
3) Praesentia caritativa Ecclesiae hodie debet esse, arctissima ratione,
coniuncta cum fractione panis. Non tantum debet fieri a singulis hominibus,
quorum caritas alatur et animetur Eucharistia; sed aliud requiritur.
Opus est activitate caritativa quae, qua talis et in universum, directe et
manifeste effluat ex fractione panis, quam Constitutio de sacra Liturgia
(art. 10) dicit culmen ad quod actio Ecclesiae tendit, et simul fons unde
omnis eius virtus emanat.
Ergo activitas caritativa quae simul: a) non solum aliquo modo affla¬
tum habeat et fundamentum, sed etiam sit inserta — sicut primis Ecclesiae
temporibus — in Koinonia quae omnia praecellit, et perficitur in Divina
Liturgia: quinimmo haec erit conditio prorsus essentialis, ut instauratio litur-
gica non sit tantum ritualistica, sed renovatio integralis cohaerens et practica
totius vitae Ecclesiae; b ) praeterea sit activitas caritativa, non solum singu¬
lorum hominum aut societatum et institutorum, quae aliquo modo similes
sunt societatibus et institutis mere humanis; sed sit activitas supernaturali
modo communitaria Ecclesiae, scilicet coetus consecratorum in sua plenis¬
sima et divina realitate et vita.
Ergo opus erit quod magis magisque augeantur inceptus Ecclesiae in
sua forma fundamentali, scilicet in suo primo nucleo, qui est communitas seu
familia Dei paroecialis: quae, quatenus collecta circum Altare Dei in com¬
munione unius Panis et unius Agni immolati, conscientiam accipiat suiipsius,
suarum facultatum et officiorum erga fratres.
Praesertim erga fratres dolentes, qui in sinu communitatis paroecialis vel
paroeciae valde proximi, vivunt, etiamsi inscii, mysterium Christi Crucifixi,
quosque Amor personalis agnoscere debet, ipseque adiuvare, non aliis com¬
mittere vel alibi eorum translationem sinere: praesentia fratrum dolentium,
est praesentia Christi, servanda et honore afficienda in familia paroeciali,
sicut ipsa praesentia Augustissimi Sacramenti, in Tabernaculo ecclesiae pa¬
roecialis.
Conclusio. Hoc modo reapse Ecclesia et Christifideles in singulis com¬
munitatibus paroecialibus, exhiberent coram mundo testimonium et exem-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 187
pium eloquens et irresistibile verae et plenae solidarietatis — et haec mihi
videtur voluntas nostri schematis.
Mea humili sententia ergo, de officio Ecclesiae et christifidelium, talis
testimonii ferendi christicae caritatis in mundo huius temporis, sermo fieri
deberet in n. 24.
12
Exc.mus P. D. HERIBERTUS BEDNORZ
Episcopus tit. Bullensium Regiorum, eoad, c.i.s. Katovicensis
Observari potest in mundo hodierno sub influxu celeriter subsequendum
mutationum inter alia etiam conditionem socialem mulieris mutari et agni¬
tionem dignitatis personae humanae mulieris crescere. Quod notatur non
tantum in terris missionum, sed etiam aliis in regionibus.
S. Synodus merito exigit aequalia iura pro mulieribus ac viris, cap. IV,
art. 2, linn. 7-12, salva tamen patris auctoritate in familia. S. Synodus me¬
rito etiam sublineat evidens factum a quovis multis in regionibus observan¬
dum mulieres viris tam in iuribus matrimonialibus quam in vita sociali
aequiparari, cap. IV, art. 2, linn. 22-24. Sed S. Synodus non sat fortiter
notat necessitatem quam maximae connexionis feminae, uxoris et matris
cum familia. In universo mundo civilizato observamus nocivam tendentiam
centrifugalem seu removentem feminam uxorem et matrem a familia et
omnia signa demonstrare videntur modernas conditiones vitae ulterius fe¬
minam a familia remoturas esse. In quibusdam enim societatibus femina,
uxor et mater, una cum marito laborare et necessaria pro sustentatione fa¬
miliae media acquirere debet, alibi conditiones vitae minime eam ad labo¬
rem cogunt, sed ipsa proprio marte cum zelo laborem extra familiam explet
maxime hanc ob causam, ut familiae conditionem oeconomicam meliorem
seque a viro independentem reddat et sui valorem augeat (Standard of life).
Quoad matrem prole oneratam ordo socialis exigit, ut ipsa praeprimis
de familia uti proprio et naturali regno curet et non aliis officiis, in quibus
sese uti exsul haberi debet, implicata sit. Si quando conditiones vitae ob
familiae bonum laborem mercenarium ab ipsa exigant, tunc laboret pro posse
domi vel prope domum aut occasionaliter vel paucioribus quam viri horis,
fortasse in occupatione semidiurna, sine detrimento pro familia et cum con¬
digna pro expleto labore remuneratione et firmis iuribus ad securitatis socia¬
lis praestationes.
Sub his conditionibus uxor et mater iura et officia vitae matrimonialis
digne adimplere poterit. Tunc etiam ipsa valores feminae religiosos, morales
et culturales in educatione prolis tam necessarios augere poterit.
Quae constituunt vitae matris erga prolem finem, qui subverti non de¬
bet per laborem mercenarium, cui mulier passim imprudenter, nam sine vera
necessitate et sine ulla restrictione sese consecrat.
188
ACTA CONC, VATICANI II - PERIODUS III
Itaque proponimus ad pag. 24, art. 21, post v. 36, ita supplendus est:
« Insuper S. Synodus exhortatur omnes, qui pro vitae oeconomicae direc¬
tione responsabiles sunt, ut matribus, quae educatione suorum parvulorum
oneratae sunt et simul laborare coguntur, talis modus exercendi professio¬
nem facilitetur, ut vita familialis et educatio prolis quam minimum damnum
patiatur. Agitur v. g. de labore professionali in propria domo vel prope
eam, vel de semi-diurno solum labore extra domum sine amissione iurium
ad securitatis socialis praestationes ».
Ad n. 23. In maxime hodie urgenti novi hominis formatione respicienda
est non solum eius vita interior exercitiis spiritualibus fovenda, sed etiam
eius ad mundum externum habitudo, quae valde dependet ab eius proprie¬
tate privata bonorum materialium, quia ea facilitat evolutionem personali¬
tatis humanae in libertate.
Propterea proprietas privata quam maxime diffusa esse debet non so¬
lum in nationibus, quae viam liberi progressus oeconomici et socialis ingredi
incipiunt, sed etiam in nationibus divitibus.
In nascente hodie automatisationis aetate, si non dabitur universaliter
diffusa appropriatio non-possidentium, incidemus in pessimum capitalismum.
Cuinam, quaero, divitiae in automatisatis fabricis sine operariis productae
affluere debeant? Utrum solis paucis magnis proprietariis-milliardaribus ?
Absit!
Propterea in mundo hodierno Ecclesiae doctrina de proprietate privata
bonorum etiam productivorum praesentanda est primario ut ius nihil possi¬
dentium ad acquirendam possessionem, secundario autem ut ius legitimorum
possessorum ad suam moderatam proprietatem conservandam.
Talis doctrinae de proprietate expositio optimum argumentum est, quod
Ecclesia non sese identificat cum divitibus, sicut saepe Ei falso obicitur.
Propterea praesentare cupio praesentem propositionem: in c. IV, in
par. 23, in p. 27, lin. 14 legimus: « Ecclesia proinde nulli particulari syste¬
mati oeconomico obligatur ». Haec enuntiatio sequenti modo mutetur et
suppleatur: « Ecclesia proinde nulli particulari systemati sive appropriatio¬
nis sive activitatis oeconomicae obligatur ».
Insuper in fine eiusdem fragmenti, in linea 19 proponuntur talia verba
addenda: « Talis autem ordo socialis, ad libertatis personae humanae exer¬
citium vere necessarius, in nascente iam aetate fabricarum automatisatarum
sine operariis, obtineri nequit, nisi effective realisatur ius naturale non-pos-
sidentium ad moderatam proprietatem acquirendam, non exclusa privata co-
proprietate bonorum productivorum magni voluminis ».
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 189
13
Exc.mus P. D. AEMILIUS BENAVENT ESCUIN
Episcopus tit. Cercinitanus, aux. eoad. Malacitanus
Laudabilis quidem est conatus commissionis ad applicanda principia
Evangelii magnis quaestionibus socialibus.
Oportet, tamen, memoria tenere hunc laborem effici a Pontificibus inde
a saeculo integro, ut numquam in Ecclesiae historia effectum fuit.
Merito Romani Pontifices, a Leone XIII usque ad Paulum VI, vocantur
« Papae civilizatores ». Docuerunt enim populos eorumque moderatores prin¬
cipia ad solvenda duo magna problemata hodierna: novum ordinem poli¬
ticum et novum ordinem socialem.
Ex his duobus, gravior et difficilior est novus ordo socialis.
Ad illum consequendum est tam digna attentionis ut « capitalismus ».
Tam propter suam originem quam propter consequentias.
Certo quodam modo tamquam pater progressus technici hodierni haben¬
dus est. Damnandus est non natura sua sed quia conceptus et natus fuit non
solum extra ambitum christianum sed, quod peius est, extra ipsum ius na¬
turale.
De hoc vitioso capitalismo aperte et fortiter locuti sunt Pontifices.
Pius XI et recentissime Paulus VI in sua ad patronos catholicos italianos
allocutione, inter eos eminent.
In Quadragesimo Anno tradit Pius XI optimam descriptionem de ho¬
dierno capitalismo internationali, de eius potentia ac de effectu eius hege-
moniae. « Omnium oculos percellit, nostris temporibus non modo coacervari
opes sed immanem accumulari potentiam et despoticum potentatum oeco¬
nomicum penes paucos... Qui potentatus ab iis vehementissime exercetur
qui, cum pecunias teneant et in eis dominentur, potiuntur etiam fenebris
fidei et in credenda pecunia regnant, eamque ob causam veluti sanguinem
administrant, quo vivit tota res oeconomica, et manibus suis quasi animam
rei oeconomicae ita versant, ut contra eorum nutum respirare nemo possit...
Ea vicissim virium et potentiae acervatio tria gignit concertationum genera:
contenditur enim primo de ipso oeconomico potentatu, tum acriter decertatur
de potentatu in rempublicam capessendo, ut eius viribus atque potestate ad
oeconomicas congressiones liceat abuti; inter ipsas denique respublicas di¬
micatur... » ( Quadragesimo Anno, nn. 105, 106, 108).
Paulus VI lucem christiani iudicii applicat ad capitalismum nostri tem¬
poris. Fatetur hodie non posse loqui de capitalismo « conceptibus quibus
saeculo transacto definiebatur ». Sed addit: « verum est systema oeconomi-
cum-sociale adhuc vigens in criterio unilateralitatis possessionis mediorum
productionis et oeconomiae ad utilitatem privatam praesertim ductae, pacem
non afferre neque iustitiam, si perdurat dividendo societatem in classes pe¬
nitus inimicas ».
190
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Concilium animadvertere debet hoc factum, nempe: verba Summorum
Pontificum non semper diffusa fuisse sicut oportebat nec in ipsa quidem Ec¬
clesia.
Huic malo subveniendum est et nullum alium efficax remedium quam
recta conscientiarum efformatio socialis.
Theologia moralis quae edocetur in textibus nostrorum seminariorum
et collegiorum generatim non tradit normas pontificias.
Tractatus de iustitia et iure radicitus est recognoscendus ut in eo specia¬
lem obtineat locum iustitia socialis, quae est virtus ad moderanda iura et
officia civium cum societate et societatis cum civibus.
Sed efformatio socialis conscientiarum pertinet praecipue ad nos ipsos,
Episcopos, licet non parva obligatio attinet etiam ad educatores religiosos quia
in eorum collegiis non pauci educantur eorum penes quos futurum regimen
societatis erit.
Magnus capitalismus, in dies melius constitutus et organizatus natio -
naliter et internationaliter opponitur acceptationi criteriorum moralium iuris
naturae et Evangelii.
Et propter hoc operariorum ingens numerus ad marxismum tendit ab
eoque allicitur. Quod quidem est magnum problema nostri temporis.
Concilium urgere tenetur omni gravitate officium efformandi conscien¬
tias claras tenaces in ordine sociali. Renovatio enim societatis opus erit sem¬
per paucorum (minorias).
Coetus paucorum (minorias) qui sibi clare proponant fines assequendos,
scilicet: ut organa publicae administrationis adeo roborentur ut vere et rea-
liter intenta coetuum pressionis bono communi subordinentur; ut vitent ni¬
miam bonorum accumulationem et, contra, eorum distributio quam ma¬
xime foveant; ut, denique, diversos coetus sociales gestioni atque ordinationi
vitae oeconomicae consocient. Sine rigiditate in modo procedendi.
Semper sunt formulae atque normae acceptabiles in amplo margine quae
intercedit inter duo vitiosa extrema capitalismi liberalis et communismi, quae
praeferenda sunt iuxta maiorem eorum efficientiam conformiter ad adiuncta
loci et temporis.
Aptiores ex his eligere exclusive pertinet ad responsabilitatem laicorum,
maxime hominum publicorum.
Coetus paucorum (minorias) qui, praesertim, imbuti sint spiritu pro¬
funde christiano; singulari spiritu iustitiae praediti ad resistendas pressiones
cuiuslibet coetus socialis; magna fortitudine induti ad constanter agendum
sine defectione ante difficultates; et, ante omnia, divites in authentica cari¬
tate ad sacrificia sustinenda et ad imbuenda eorum opera et actionem amore
Christi qui, suaviter et fortiter, vinculis vere fraternis homines inter se
iungit.
Istum spiritum communicare et alere est proprium nostrae responsabili-
tatis sacerdotalis.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 191
Munus etiam nostrum est et officium homines impellere eosque in pugna
sustinere, neque facili neque levi, ut structurae sociales reformentur.
Faveat Deus ut Concilium, doctrinis et consignis pontificiis fidele, nos
stimulet ad conscientiarum efformationem et ad constituendos illos coetus
paucorum (minorfas) quibus urgens renovatio societatis et operariorum evan-
gelizatio prompte et efficaciter consequatur.
14
Exc.mus P. D. PETRUS BOILLON
Episcopus Virodunensis
Quae in art. 21, de dignitate matrimonii et familiae dicuntur, mihi magna
parte placent. Attamen animadversiones sub triplici respectu proponere
volo: de ordine materiae; de huius temporis experientia; de recursu ad
Revelationem.
1) Ordo materiae. Ut iam dictum est, si Concilium ab hodiernis audiri
intendit, hodiernae mentis processum seu habitum sequi debet, scilicet:
Primo morum hodiernorum observatione seu experientia incipiat, secundum
illam quae dicitur methodus phaenomenologica. Secundo ad lumen atten¬
dat quod in divina Revelatione illi datum est. Tertio tandem sub hoc lumine
responsionem det secundum ea quae primo investigata fuerunt. Si autem ea
non procederet via, non censerent hodierni ad se illud loqui nec attentionem
praeberent. Qua via et de matrimonio familiaque loquens procedere debet.
2) Huius temporis experientia. Tres propono observationes.
a) Olim in matrimonio finis intendebatur principalis, aliquando etiam
unica, socialis , scilicet constitutio familiae ut fundamentalis societas humana.
Ita persaepe ab ipsis parentibus conficiebatur, ut appareret potius tamquam
unio inter patrimonia. Hodie vero praecipuum obiectum immediate a iuve-
nibus intentum est coniunctio amoris, ita ut illis saepe erga patrimonium
inest indifferentia. Quod quidem est progressus personalitatis fructus, quia
magis aestimatur persona quam res. Item authenticus amor personarum
aequalitatem requirit: unde tanto feminae dignitas recognoscitur, eo magis
in matrimonio amor praestat. Sane tamen periculum adest quando familia non
praevidetur ut societas stabilis. Attamen non possumus et nos in Sacro Con¬
cilio non videre homines huius temporis profundum ac tenerum amorem
cupere quo mutuo vere et integre se tradant sicque mutuo invicem beatos
reddant. Talis amor, per fas et nefas, in cantibus et carminibus, in libris et
ephemeridibus, in radiopbonia, cinematographia, televisione quotidie in omni¬
bus populis extollitur. Quod quidem in moribus ac institutionibus, et prae¬
cipue in his quae ad matrimonium spectant, mutationes affert de quibus
Concilium curam habere debet.
b) Olim videbatur matrimonium ut societas ad pueros procreandos et
192
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
educandos destinata. Hodiernis vero coniugibus magis intenditur ut unio
stabilis amore fundata ac firmata ita ut apta sit ad pueros procreandos et
educandos. Quod quidem consentaneum est cum doctrina Ecclesiae, e. g.
cum Enc. Casti connubii, in qua Summus Pontifex Pius XI ait: « amorem
coniugalem omnia coniugalis vitae officia pervadere et quemdam tenere in
christiano coniugio principatum nobilitatis » (Denz. 3707). Amor enim et
procreatio educatioque intimo nexu se mutuo implicant, nostrisque tempo¬
ribus manifeste apparet quantum funeste pueris sint procreatio educatioque
quando verus deficit amor. Unde videtur hodiernis necesse esse, non solum
leges morales erga societatem coniugalem proponi, sed etiam authenticam
amoris coniugalis educationem promovere.
c) Matrimonium christianum est simul realitas naturalis ac super-
naturalis. Tanquam realitas naturalis, leges eius determinantur pro Ecclesia
et e Revelatione, et e natura. Certe id quod e Revelatione formaliter pro¬
venit, est immutabile. Item lex naturalis ipsa est divina ac ex se immuta¬
bilis. Sed quod e natura emanat, secundum id quod de natura cognoscimus
determinatur. Atqui nostris temporibus, e progressu scientiarum et physio¬
logicarum et psychologicarum et ethnicarum et socialium, natura melius per¬
cipitur ut apparet e laboribus eminentissimorum peritorum laicorum qui
recenter Patribus pervenerunt. Unde nasci potest pro Ecclesia nova naturae
intelligentia, et forsan nova et perfectior legis naturalis positiva determinatio.
3) Recursus ad Revelationem. Quae diximus, Ecclesiae novas proponit
quaestiones. Atqui ut diversorum temporum quaestionibus responsionem
det Ecclesia, necesse est ut in Revelatione investiget, e qua nova et vetera
extolluntur. Officium proprium Ecclesiae in eo consistit ut in nomine Domini
Revelationis lumen diversorum temporum hominibus afferre appareat. Sed
in schemate haud sufficienter meo sensu Ecclesia Revelationis lumine loqui
apparet. Multa tamen ac perpulchra tam in Vetere quam in Novo Testa¬
mento dicuntur et de amore coniugali et de matrimonio. Omitti non potest
in Sancta Ecclesia viros et mulieres divinarum nuptiarum mysterium illu¬
strare in virtute Sanguinis Christi. Mirabilis apparet iam in Vetere Testa¬
mento nuptiarum cursus usque ad Dominum Nostrum Iesum Christum.
Redemptor Noster seipsum tradidit pro sponsa sua Ecclesia, ut exhiberet
sibi gloriosam, non habentem maculam, et ut sit sancta et immaculata. Ita
et viri debent uxores suas diligere. Tandem omnes christiani ad beatitudi-
nem nuptiarum Agni vocantur. Unde apparet sponsos esse manifestationem
Mysterii Christi et Ecclesiae, quae est magnifica vocatio ad sanctitatem in
eorum conditione et per eam.
Conclusio. Ad Secretariatum textum propono secundum ea quae bre¬
viter dixi. Opto ut utilis sit ad meliorem articuli redactionem.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 193
15
Exc.mus P. D. VINCENTIUS BRIZGYS
Episcopus tit. Bosanensis, aux. Kaunensis
Ad cap. IV. Mihi videtur inter n. 20 et n. 21 inserendum esse novum
numerum de munere rite formandi iuventutem.
16
Exc.mus P. D. GABRIEL PAULINUS BUENO COUTO
Episcopus tit. Leucen sis, aux. T'aubatensis
Ad n. 21. Ut clare perspiciatur natura huius amoris coniugalis eiusque
ad procreationem relatio necesse omnino videtur sequentia puncta prae ocu¬
lis habere:
1. Quis amat? Homo est qui amat et amatur. Agitur nempe de amore
inter duas personas humanas, naturae scilicet rationalis.
2. Personae autem istae praeditae sunt naturaliter: a) corpore, b) et
anima, quae elementa substantialiter inter se uniuntur.
3. Persona humana, sicut omnia alia entia viventia, iuxta suae naturae
principia (agere sequitur esse) agere necesse est ut suam promoveat per¬
fectionem (omne ens quaerit perfectionem suae formae).
4. Homo praecise beatur, cum suam attigerit perfectionem, cum haec
sit eius maximum bonum, quo adepto, quiescat necesse est.
5. Bonum autem quod homo prosequiutr, quo pedetentim perficiatur, ut
sit reapse hominis bonum, satisfacere debet ei, ut composito ex materia et
spiritu.
6. Bonum autem hominis non aequo pondere iudicandum est. Id, enim,
quo materia hominis consulitur, certe non erit aequali lance aestimandum
ac illud quo spiritus hominis reficitur: iuxta ordinem nempe valorum huma¬
norum, hoc illi praevalere censetur, quatenus spiritus materiae praestet. Hoc
certe tenendum est, tam si de distinctis bonis quam si de variis aspectibus
eiusdem boni agatur.
7. Ad haec bona proinde procuranda ac fruenda, homo natura praedi¬
tus est potentiis aptis, quae sunt sensus externi et interni, intellectus et
voluntas.
8. Homo, per suos sensus, adhaeret bono sibi proprio, seu rei cuidam,
quae sibi ad perfectionem facit, quatenus speciebus sensibilibus praedita.
Species autem rei non constituunt rem in se ipsa seu illud quod vocatur,
veritas rei.
9. Homo autem, secus ac animal irrationale, quaerit etiam veritatem
rei: in hoc praecise distinguitur homo a brutis: cum aeque ac ipsa, quae-
13
194
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
rat per suos sensus species rerum, attamen, secus ac ipsa, non exhauritur
capacitas eius fruendi, quae expletur tantum cum perspicit per intellectum
quod de vera re agitur, non de simplici rei apparentia seu specie.
10. Tunc tandem, re integre perspecta, in sua scilicet existentia redi,
ei adhaeret si lubet per voluntatem. Haec autem adhaesio libera bono vero,
propria hominis, vocatur amor.
11. Amor igitur humanus est actus voluntatis quo homo adhaeret rei
veritati, prout est in rerum natura, scii, speciebus sensibilibus substans.
12. Dantur, ut ita dicam, variae formae amoris, seu adhaesionis vo¬
luntatis alicui rei. 1) Potest quisquam velle (amare) species rei contra ipsam
veritatem rei: est amor stricte sensualis, seu unice et exclusive intendens
satisfactionem sensuum. Evidenter potest dari in homine, sed non est certe
humanus ; 2) potest homo velle (amare) species rei, quin quidquam cogi¬
tet de rei veritate, eidem plane indifferens, est in limine amoris humani,
est vere amor humanus, ad infimos tamen limites reductus; 3) potest homo
velle (amare) veritatem rei, quatenus est tamen huic speciei substans: nempe,
species est conditio sine qua non amoris rei in sua veritate: est verus amor
humanus; 4) potest homo (amare) velle rei veritatem, prout ad eius species
quin tamen species sint conditio sine qua non, amoris rei in se ipsa: est
verior amor humanus; 5) potest homo velle (amare) rei veritatem, prout est
in rerum natura, nempe, substans speciebus, nec tamen propter species, sed
propter ipsius rei veritatem. Est verissimus amor humanus; ulterius, 6) potest
homo velle (amare) ita rei veritatem ut ne cogitet quidem de eius speciebus:
est verissimus et maior amor humanus: tandem, 7) potest homo velle (amare)
rei veritatem etsi ipsius species defformae sint nec placeant: est perfectis¬
simus amor humanus.
13. Nunc quid dicendum de amore coniugali?
14. Cum amor humanus dicat adhaesionem voluntatis ad bonum sibi
proprium, evidens est quod amor est de essentia matrimonii, quia evidens
est quod hae duae personae humanae, contrahentes matrimonium, se mutuo
eligunt tanquam uni alteri bonum,
15. Bonum hoc cui mutuo adhaerent, est altera persona, in sua « exi¬
stentia » historica seu veritas quaedam substans speciebus.
16. Quoad personas humanas, veritas rei est una eademque pro omni¬
bus, dum species multae sunt, variae et distinctae, ut patet.
17. Quae dicta sunt supra, n. 12, valent et pro amore coniugali.
18. Amor humanus fit amor coniugalis, quia homo adhaeret alteri per¬
sonae, tanquam sibi bonum et propter rei veritatem, et propter rei speciem
(in rerum natura ut patet, unum quid constituunt), nempe, sexum.
19. Ex parte veritatis rei, hic amor coniugalis non distinguitur ab alio
quocumque amore, qui datur inter personas humanas. Distinguitur autem ex
parte speciei, quae in casu est sexus.
20. Datur verus amor humanus inter virum et mulierem, qui non est
coniugalis, cum se invicem diligant, et propter rei veritatem et propter spe-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 195
ciem, quae tamen non sit ipse sexus, sed quaecumque alia quae ad sexum
natura sua non referatur.
21. Sexus est species quaedam (accidens ut etiam dicitur) quae homini
inest, quae organicam capacitatem generandi signat, per quam proinde, homo
distinguitur inter virum et mulierem. Evidenter etsi humana qualitas sit, non
tamen est propria hominis cum et brutis sit communis: homo proinde non
definitur a sexu, etsi, sine sexu nequeat, ut videtur, existere; aliis verbis,
si est homo, est vir vel mulier.
22. Quoad capacitatem organicam generandi, quae sexum determinat,
et ipsa habet suam veritatem et speciem. Veritas eius est ipsa sibi, scii, ipsa
capacitas organica generandi; species eius, est inter alias, delectatio, quae ipsi
naturaliter inest. Quae dicta sunt de adhaesione voluntatis ad veritatem et
ad speciem cuiuscumque rei {supra, n. 12), applicantur etiam ad veritatem
et ad speciem sexus.
Conclusiones : Amor est de essentia matrimonii, cum nequeat concipi
adhaesio unius personae humanae ad alteram, tanquam ad bonum sibi, quae
non sit a voluntate et in voluntate, quod est amor; 2) Haec adhaesio seu
amor est, ut sit humanus, essentialiter ad ipsam personam in se, in sua
nempe ventate ; 3) Ut sit coniugalis, referri oportet ad illius personae spe¬
ciem, quae sexum designat (quin alias excludat, ut patet), ita ut, dum huic
speciei (delectationi, nempe) adhaeret, veritatem sexus seu ipsam organicam
capacitatem generandi non destruat vel mutilet vel abrumpat; 4) Verus et
perfectus amor coniugalis est ille quo quis vult (amat) personam alterius
et propter ipsammet et propter sexum eius; 5) Si amor est in personam tantum
cum formali exclusione sexus, non videtur coniugalis esse; 6) Si amor est in
sexum cum formali exclusione ipsius personae, non videtur adesse amor
vere humanus', 7) Si amor est in personam ipsam et in sexum sub specie
tantum delectationis consideratum, cum formali exclusione ipsius veritatis,
capacitatis nempe organicae generandi, non est amor coniugalis', 8) Si amor
est in sexum sub specie tantum delectationis consideratum, exclusis tum
eiusdem veritate seu capacitate organica generandi, tum ipsa persona, amor
non est nec humanus nec coniugalis.
23. Foecunditas cum eiusdem effectu, scii, procreatione, non potest
constituere essentiam matrimonii, cum nequeat esse obiectum liberae elec¬
tionis voluntatis, seu amoris; nemo enim potest dare vel recipere quod non
est in sua potestate; foecunditas est a natura, nec cognitioni nec voluntati
humanae plene subicitur, prout oportet ut valeat obiectum constituere
amoris humani et coniugalis.
24. Contra ipsum amorem coniugalem seu matrimonii essentiam agit
qui aliquid molitur contra veritatem sexus seu, quod idem est, contra
organicam capacitatem generandi mutilo usu sive ex parte subiecti (usu scii,
indebito vel usu rei mutilae artificiose).
25. Non agit contra amorem coniugalem seu matrimonii essentiam qui,
servata integre organica capacitate generandi, nempe, sexus veritate, eius
196
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
physiologicam inactivitatem quaerit (seu infoecunditatem), a natura ipsa in¬
ducta sive habitu sive actu.
26. Nunc, agitne contra amorem coniugalem seu matrimonii essentiam
qui, servata integre organica capacitate generandi, nempe, sexus veritate,
eius physiologicam inactivitatem (seu infoecunditatem) inducit, mediis chi-
micis?
Considerandum: 1) Activitas physiologica seu foecunditas non pertinet
ad essentiam amoris coniugalis, seu matrimonii, ut patet, sed ad eius finem
primarium; 2) Ab ipsa natura haec activitas suspenditur vel limitatur et
aliquando definitive tollitur; 3) In similibus, mediis chimicis activitas phy¬
siologica quorumdam organorum suspenditur legitime, v. g., somnus hypno¬
ticus inducitur, anaesthesicis mediis homo totaliter a sensibus privatur, sa¬
lutis procurandae causa. Fortasse hae considerationes inservient ad aliqua¬
liter illustrandam quaestionem de usu mediorum chimicorum, quibus pro¬
creatio arbitrio hominis subicitur. Rationes autem sufficientissimae adesse
oportent, servatis praeterea omnibus quae supra exponuntur de vera natura
amoris humani et coniugalis.
Res autem sub lis est et ad sapientissimum Ecclesiae seu Sanctae Sedis
iudicium plene remittitur dilucidanda.
17
Rev.mus P. D. CHRISTOPHORUS RUTLER
Superior generalis Congr. Angliae O.S.B.
Ad n. 21. Cum plurima iam dicta sint de hoc numero, velim has animad¬
versiones humiliter submittere, quanquam nullam solutionem problematis
valde perplexi offero. Tantum volo quaedam notare quae, meo iudicio, con¬
sideranda sunt in solutione quaerenda.
1. Laudandum est schema eo quod agnoscit quod per abstinentiam iniu-
ria posset fieri et sanctitati ipsius matrimonii et bono prolis. Fines quidem
matrimonii omnes sunt veri et positivi fines pertinentes ad hoc sacramen-
talem statum matrimonialem vel coniugalem. Ideo urgens quaestio oritur
quoties prudentia vetat periculum incurrere multiplicandae prolis. Pruden¬
tia autem est virtus, et quidem pro christianis est virtus supernaturalis.
Quaestio est: quomodo in his adiunctis reliquis finibus matrimonii humane
et caste satisfieri possit.
2. Animadvertendum est quod in his casibus optio est non praecise in¬
ter castitatem et concupiscentiam. Optio revera est inter prudentiam et
illa iura et officia coniugii quae, etsi sint secundaria, sunt tamen omnino
positiva et sancta.
3. Scimus quod virginitas vel caelibatus, vel abstinentia totalis, est vo¬
catio eximia; sed est vocatio particularis quae coniugatis non datur. Et bene
novimus quod caelibatus requirit omnino speciales praecautiones et adiu-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 197
menta ut occasiones peccandi evitentur vel removeantur. Sed abstinentia
inter coniuges non est per se virtus, nec potest protegi talibus praecautio¬
nibus. Immo coniuges debent habitualiter vivere in circumstantiis in quibus
omnia contra abstinentiam suadent. Sed ut quis in occasionibus proximis
nunquam deficiat requirit heroicam virtutem; et debemus nosmetipsos inter¬
rogare utrum Deus voluerit tam magnam partem generis humani ex mediocri¬
bus plerumque hominibus compositam, debere per modum habitus et per
longum tempus ita virtutem heroicam exercere ut iura utrisque comparti-
bus per matrimonium acquisita exercere non possint.
4. Problema non est mere personarum. Est mundialis, viso altero pro¬
blemate sic dicto demographico. In quantum enim morbo bello et fami,
Deo adiuvante, limites imponimus — quod omnino optandum est — in
tantum lex naturalis biologica efficiet ut multiplicatio hominum maior eva¬
dat quam ut per augmentum cibi equilibrium aliquod inveniatur. Utique
in hac re ut in omnibus debemus confidere divinae providentiae; sed non
possumus hoc facere sine praesumptione, quae est peccatum, donec omnia
licita fecerimus, omnia exquisiverimus.
5. Sacra Scriptura docet quidem castitatem; sed non respondet quae¬
stioni hic positae. In doctrina consuetudinaria moralistarum nostrorum res
ad legem moralem naturalem refertur. Estne omnino certum quod nostra
intelligentia legis naturalis incapax sit illius evolutionis quam fere omnes
admittimus in intelligentia christiana ipsius depositi fidei?
Videtur quod problema de fertilitate matrimonii et limitatione prolis
debet considerari sub luce profundae investigationis obiectivae realitatis
hominis ut sic.
In evolutione dogmatum de Christo et S. Trinitate inter Concilia Ni¬
caenum I et Chalcedonense cernebatur pedetemptim necessitas distinguendi
inter conceptus « natura » et « persona », ita ut amborum recta et adae¬
quata ratio haberetur in definiendis his dogmatibus. Et elaborando hanc
distinctionem theologia, quamvis pro multiplici auxilio philosophiae debi¬
trix, ipsa aliquid maximi momenti progressui philosophiae — quae antea
hanc distinctionem parum curaverat — contribuit.
Pari ratione, theologia, hucusque, in exponenda lege de recto usu ma¬
trimonii, fere exclusive attendit ad naturam humanam, et quidem praesertim
quatenus homo est animal legibus naturae animate subiectum. Sed hodie
licet suggerere quod debemus maiorem attentionem dare homini quatenus
persona est et ad relationes interpersonales coniugatorum non tantum inter
se sed in tota societate historica humana spectare.
In quantum natura hominis conspicitur, in tantum matrimonium consi¬
deratur ut institutum in bonum speciei humanae existens. Hinc insistentia in
aspectu matrimonii tanquam. in finem procreationis constitutum. Sed species
humana est ens rationis quamvis cum fundamento in re. Quod revera exi-
stit est familia humana historica. Nec certum est quod id quod bonum sit sic
dictum speciei (entitatis rationalis vel idealis quasi « in caelis latentis »), hoc
198
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
cadat in bonum etiam realis familiae humanae; ho-c praecipue dubitari
potest viso problemate sic dicto demographico. Forsitan per attentionem
ad hominem quatenus est persona cum relationibus interpersonalibus in
ordine reali-historico, possit inveniri via ad solutionem quaestionis nostrae.
Quaerendum videtur utrum non sit aliquid verum in suggestione ab
em.mo card. Suenens facta, nempe quod finis matrimonii ut status non neces¬
sario debeat verificari in quocumque singulo actu coniugali, dummodo finis
in toto cursu vitae coniugalis, ut toto, non in oblivionem eat.
In omni casu, necessarium videtur in magno praesenti discrimine auc¬
toritatis non modo stricte doctrinalis sed, verbo late sumpto, moralis, et
ipsius nominis magisterii inter fideles et ceteros, profundius considerare
fundamenta philosophica et theologica doctrinae de matrimonio et coniugio.
Haec consideratio, tot aspectuum et tantae profunditatis, vix consumma¬
bitur ita ut ad iudicium perveniri possit, ante finem huius concilii, etiamsi
quarta sessio proximo anno habebitur. Ideo videtur quod optimum esset si
concilium ipsum se abstineret a faciendo tali iudicio et rem determinandam
linqueret commissioni post-conciliari quod collaboraverit cum commissione
papali de eadem materia instituta.
Ad n. 24, sec. 5. Bonum est quod schema nostrum animum advertit ad
problema grave sic dictum demo graphicum. Haec enim quaestio et in se mo¬
mentosa est et inter illas numeratur de quibus praecipue anguntur mentes
hominum hodie in quantum ad futuras necessitates prospiciunt.
Sed liceat mihi suadere ut in futura expolitione schematis hoc problema
et profundius explicetur et cautius tractetur.
Schema enim ut iacet in una quidem sententia demonstrat remedium
quod in aequiore distributione bonorum terrae consistit, et denique in ali¬
quibus lineis monet ne libertas coniugum de numero prolis restringatur e‘t
ut discrimen fiat inter media licita et illicita fertilitatis diminuendae. In ul¬
tima sententia concedit coniuges debere rationem habere boni maiorum
communitatum.
Quod ad distributionem bonorum terrae attinet, non est incredibile
quod tale remedium maxime urgendum esset quoad proxima quinquaginta
annos, quippe cum tam tarde coniugibus persuadeatur ut ipsi libere prolem
diminuant. Sed hoc remedium etiam adhibitis mediis fecundioris cibi pro¬
ductionis forsan insufficiens dicendum est si ultra quinquaginta annos pro-
spiciamus.
Debet etenim, meo iudicio, schema clare affirmare quod fertilitas hu¬
mana usque ad hunc diem non nimis nocuit quia periodus vitae expectandae
hominibus per bellum famem et pestilentiam vel alios morbos tam minuta
sit. Quando autem, Deo adiuvante, nec bella immania nec morbi nec fames
influxum magnum habebunt — quod omnino sperandum est — tunc valde
metuendum est ne fertilitas laxis habenis tantum progredietur ut vel ma¬
xima calamitas sit pro humana gente quam Deus bonus creavit et redemit.
Et in hac luce et media restringendae prolis spectanda sunt et, vellem
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 199
quidem suggerere, forsitan ut crisis tanta eveniet ut debeamus, nos Ecclesia
Dei, inquirere utrum revera ultra vires civilis potestatis esset legem de hac
materia statuere. Quod ad hunc diem spectat, concedo ultimum iudicium
ad coniuges solum spectat. Sed num hoc semper verum erit? Et haec est
causa quare videtur mihi nostrum schema parum caute loqui.
18
Exc.mus P. D. ANTONIUS CAILLOT
Episcopus Ebroicensis
In textu schematis XIII, n. 21, ubi agitur de dignitate matrimonii et
familiae, lin. 17, adest aliqua lacuna, ex eo quod nullo modo mentio fit de
« Consociationibus Familiarum », quae tantopere conferunt bono familiae
christianae.
Mihi exoptandum videtur, ut in hac linea textus sic exaretur: lin. 16:
« Civilis autem societas, quae tunc floret cum floret familia, praesertim
mediante consociatione familiarum, sanctuarium familiae, omni quo... ». Ra¬
tiones huius additionis sunt sequentes:
a) In textu citato agitur de civili societate quae « revereri » debet
sanctuarium familiae ». Atqui, talis « reverentia » eo securius exhibebitur
quo fortius apparebit « sanctuarium familiae » coram societate civili, scilicet
quo fortius diversae familiae in unum conveniunt, et consociationem effor-
mant, quae intermediarium sit inter eas et societatem civilem. Civis singu¬
laris nullum influxum habet in gubernium suum, si solus remanet; si autem
loquitur per intermediarium quemdam, verbi gratia per coetum Deputato¬
rum vel Senatorum, tunc audietur vox eius. Eodem modo familia singula¬
ris nihil potest sola facere; si autem cum aliis consociationem efformat, tunc
efficitur potentia quaedam socialis, cuius vox a potestatibus civilibus multo
facilius audietur et exaudietur. « Funis triplex difficile rumpitur... ».
b) Talis consociatio familiarum eo magis necessaria est hisce nostris
diebus, quo ubique evolvitur societas humana ad formam « socializationis »;
hodie fiunt omnia sub respectu alicuius societatis. Oportet ergo ut familiae
christianae eumdem modum vitae et actionis adipiscantur, et proinde inter
se consociationem instituant.
c) Elapso tempore, et semper hodie, laudes indesinenter tribuuntur
a Romana Sede omnimodis consociationibus in campo nationali vel inter-
nationali; numquid ergo conveniens esset, ut a Concilio Vaticano secundo
aliqua mentio fiat, et quidem cum laude, huiusmodi consociationum fami¬
liarum, ut melius floreat singularis familia?
Exopto ergo ut in textu citato inseratur mentio de talibus consociatio¬
nibus.
200
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
19
Exc.mus P. D. ANTONIUS CARDOSO CUNHA
Episcopus tit. Barensis in Pisidia , aux. Beiensis
N. 21. Arduae et graves sunt conditiones familiae christianae in iis quae
ad procreationem prolis spectant.
Anxietate et timore vel spiritu egoistico ducta, societas moderna vult
per fas et nefas, eam restringere.
Sancta Mater Ecclesia considerat attente et maximo cum amore hanc
difficillimam situationem.
Libri et ephemerides, quae numerare nemo potest, quotidie eduntur
in quibus doctrinae omnino periculosae et technica anticonceptionalis mi¬
nute et subtiliter divulgantur.
Potentes associationes internationales, favente multis in locis publica po¬
testate, propagandam contra natalitatem disseminant.
Exinde iam nationes quamplurimae leges promulgaverunt de regulatione
prolis generandae.
Impudenter publice venduntur instrumenta et medicamenta anticoncep-
tionalia.
Haec mala, proh dolor, afficiunt multos qui catholico nomine gloriantur.
Pro hominibus nostri temporis familiae numerosae non sunt in honore
et filii habentur ut onus molestum et intolerabile.
Quaestio est ergo magni momenti pastoralis.
Laude est dignum schema nostrum quia locum dedit familiae quae est
institutum fundamentale pro vita societatis et Ecclesiae. Sed ea quae in eo
dicuntur, ambigue, modo vago et indeterminato, enuntiantur.
Prout iacet, minime respondet expectationi et necessitatibus mundi ho¬
dierni.
Nostrum est sequi exemplum et normas Pii XI in Litt. Enc. Casti con-
nubii et Pii XII in suis pulcherrimis allocutionibus.
His expositis, peto ut a commissione a S. P. Paulo VI nominata, prin¬
cipia Ecclesiae de hac re, breviter sed clare exponantur, ita ut omnes sciant
quid liceat et quid omnino lege divina naturali et positiva, reprobetur.
Instantissime commendetur etiam ut Status modernus leges promulget
et conditiones tales instituat quae permittant familiae adimplere missionem
quam providentissimus Deus ei commisit.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 201
20
Exc.mus P. D. ALOISIUS M. CARLI
Episcopus Signinus
Ad n. 21: de fine primario matrimonii in Gn. 2, 18.
I. Status quaestionis. Quaestio de matrimonii finibus disputationes non
paucas hisce ultimis decenniis inter theologos, canonistas et civilistas eo
usque excitavit, ut ipsum Sanctum Officium, ad tutandam confirmandamque
catholicae Ecclesiae doctrinam, decretum quoddam edere debuerit.
Sententia enim illa quae « copulae unitivae » passim nomen accepit, 1
finem matrimonii essentialem (quem, e contra, can. 1013 § 1 Codicis luris
Canonici « primarium » appellat) non, prouti communiter in Ecclesia ha¬
bitum est, in procreatione atque educatione prolis ponebat, sed in « ... amore
reciproco fra i coniugi, che essi possono attuare in modo speciale e piu in¬
tenso attraverso la piena comunicazione vitale delPunione sessuale » (Vigli-
no), seu in «... mutua integrazione fisica e spirituale dell’uomo e della
donna » (Cornaggia Medici), scilicet in complemento seu perfectione qua¬
dam uniuscuiusque coniugis « personalitatis ».
Quod si interdum huius sententiae patroni procreationem educationem¬
que prolis finem matrimonii primarium adhuc vocare pergebant, huic sane
vocabulo significationem tribuentes quae «... secundum communem theo¬
logorum usum non congruit » (ita Decretum S. Officii, de quo infra), mi¬
nime tamen essentialem habere volebant eo quod, ut ipsi autumabant, pro¬
creatio prolis esset matrimonii finis mere extrinsecus, immo potius effectus
quam finis matrimonii, et quidem effectus societatis potius parentalis quam
coniugalis: « i coniugi — inquit Viglino — sono marito e moglie prima
che siano, e anche se non potranno mai essere, padre e madre ».
Sed eiusmodi finis secundarii disiunctio a sua essentiali subordinatione
fini primario nata erat funesta consectaria gignere in re morali et iuridica. 2
Unde mirum non est quod S. Officium die 1 aprilis 1944 tandem decreve¬
rit admitti non posse «... quorumdam recentiorum sententiam qui vel negant
finem primarium matrimonii esse prolis generationem et educationem, vel
docent fines secundarios fini primario non esse essentialiter subordinatos sed
esse aeque principales et independentes ». 3
1 Huic sententiae favebant Schwendingen, Rocholl, Michel, Munckermann, Gerads etc.
et praesertim Doms in Germania; Brugi, Miceli, Viglino, Cornaggia Medici etc. in Italia.
De quibus omnibus cf. Pietro Agostino D’Avack, Cause di nullita e di divorzio nel diritto
matrimoniale canonico, vol. I, Firenze 1952, pp. 345-365.
2 Cf. orationem Pii Papae XII f. r. ad collegium Romanae Rotae die 3 octobris 1941
habitam ( A.A.S., 1941, pp. 421-426).
3 A.A.S., 1944, p. 103.
202
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Nuperrime in aula conciliari aliquos Patres audivimus eadem, quasi es¬
sent nova neque a Sancta Sede improbata, repetentes immo per S. Scrip¬
turam haud recte comprobantes: non esse, scilicet, admittendam distinc¬
tionem inter finem primarium et fines secundarios matrimonii; amorem con-
iugalem, quo « personalitas » coniugum perficeretur, in ordine finium aequo
'ture ac prolis generationem esse considerandum, ideoque actum coniugalem
legitimum reddere etiamsi non ordinetur ad prolis generationem; amorem
coniugalem esse in se bonum et appetibilem cum suis legibus et exigentiis;
catholicos hucusque fere exclusive institisse in effatu biblico « Crescite et
multiplicamini », at in umbra reliquisse aliud effatum « Et erunt duo in came
una »; totam denique coniugalem vitam, in suo complexu sumptam, non
autem unumquemque actum coniugalem, relationem servare debere ad pro¬
creationem.
Ex aula conciliari, ob absentiam secreti hac in re maxime necessarii,
quaestio ad ephemerides deducta est. Plura nunc dicuntur et scribuntur quae
dum admirationem, ne dicam scandalum, multorum fidelium excitant, falsas
interpretationes fovent et fortasse, proh dolor, pessima consectaria produ¬
cunt in concreta vita coniugum, difficultates haud leves sive ordinis philoso-
phico-theologici, sive praesertim ordinis moralis creant. 4 Inter alia, cum finis
mearum animadversionum directe haec non attingat, liceat recolere: a) huc¬
usque Ecclesia agendi rationem suis fidelibus imposuisset, quae eos inu¬
tiliter ad sacrificia heroica vocasset et proh dolor ad aeternas poenas expo¬
suisset; b ) non intelligitur quomodo metaphysice admitti possint duo fines
aeque primarii; c) in tractanda hac quaestione saepe saepius quidam auctores
catholici oblivisci videntur hominem nunc versari in statu naturae lapsae,
licet a Christo redemptae, esse scilicet per peccatum originale « secundum
corpus et animam in deterius commutatum » (Cone. Trid. Sess. V, c. 1,
DB, 788), cuius sequelae maxime in re sexuali manifestantur, difficultates
quidem legis divinae observandae sacramento matrimonii minuente, at con¬
tra eas augentibus hodierni hypererotismi circumstantiis, cuius homo ipse
et causa et victima est; d) proinde, ab hac plus minusve abnormi situatione
historica, quam scientiae biologiae et psychologiae, a fide independentes,
tamquam homini omnino naturalem ac primordialem accipiunt, initium su¬
mere non licet ut a theologis statuatur quinam sit ordo realis finium ab
Institutore matrimonii Deo intentorum, et quaenam sint leges et exigen¬
tiae naturales recti amoris coniugalis; e) denique non agitur de quaestione
utrum sit legitimus et fovendus amor coniugalis (de hac re Ecclesia num-
quam dubitavit), sed utrum amor, qui non ordinetur ad finem primarium
matrimonii, sit legitimus necne.
II. Ratio theologica. Ex textu biblico « Crescite et multiplicamini»
[Gn. 1, 28; 8, 17; 9, 1. 7) — quidquid in contrarium in aula conciliari
4 Cf. Benvenuto Matteucci, art. I giorni dei Concilio - Discussioni sulVamore coniu-
gale, in UOsservatore Romano, 31 ottobre 1964, p. 2.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 203
dictum sit — sicut non licet eruere obligationem pro omnibus et singulis
hominibus contrahendi matrimonium, ita profecto non potest deduci unius¬
cuiusque matrimonii finem primarium, ideoque praeceptivum, esse prolis
procreationem. In illo enim textu id unum ostenditur, Deum nempe velle
ut humanum gemis, in suo complexu sumptum, donatum quidem ab Ipso
benedictione foecunditatis per institutionem matrimonii, crescat et repleat
terram eamque sibi subiiciat.
E contra patroni sententiae copulae unitivae, putantes se matrimonio
maiorem tribuere « spiritualitatem » contra falso assertam « materialitatem »
doctrinae traditionalis, argumentum sumebant etiam ex Gn. 2, 18, illudque
« adiutorium simile sibi » interpretabantur de mutua coniugum vitae con¬
sortione deque «... complemento della personalita per mezzo della differenza
dei due sessi » (Miceli). Quod ferme nonnullos video moralistas et canoni-
stas, licet sint asseclae doctrinae traditionalis, tenere, quippe qui, dum
verba Gn. 2, 18 pro fine primario matrimonii negligunt, pro secundario
afferant.
Sed liceat mihi ab utrisque dissidere, quatenus « adiutorium simile sibi »
in Gn. 2, 18 intelligendum sit directe et per se de uno fine primario ma¬
trimonii, scilicet de prolis procreatione, et nonnisi indirecte et implicite de
mutuo coniugum « complemento », quod vocant. Id et ratio philosophico-
theologica suadet et accuratior biblici textus contextusque interpretatio.
Exordium est sumendum ab aeterno illo consilio quo Deus, inter multi¬
plices modos quibus terram hominibus replere poterat, generationis carnalis
modum elegit per masculum et feminam. Patroni impugnatae sententiae, si
sibi constantes esse velint, teneant oportet masculum eo fine (primario seu es¬
sentiali) incompletum esse creatum, ut postea compleri posset per feminam.
At haec opinio vix admitti potest, nam:
1) Primo, est negandum virum esse incompletum in sua « personali¬
tate », quam dicunt, eique feminam congruum per sexualem commixtionem
praebere complementum, et vice versa. Sequeretur enim viros non coniuga-
tos feminasque non maritatas quasi deminutos in sua « personalitate » esse
censendos, eosque proinde officio obstringi suae « personalitatis » per usum
matrimonii complendae: quod absonum est et iniuriosum pro tot viris et
mulieribus. Hominem quippe non coniugatum licebit quadamtenus incom¬
pletum censere, at in linea tantum facultatis generativae (quod est aliquid
materiale prorsus), minime vero in linea « personalitatis » (quod est ma¬
xime spiritualis). Actuare autem illam facultatem generativam per matri¬
monium est omnino liberum pro posteris Adae; immo, iuxta catholicam doc¬
trinam, sacra virginitas est per se melior quam coniugium. Illa igitur « incom-
pletezza », quam vocitant, dici potest imperfectio hominis sensu valde rela¬
tivo, scilicet relate ad generativam facultatem tantum, et quidem si et in
quantum homo sponte eligat illam traducere ad actum. Sequitur praeterea
illud per alterum sexum complementum, si et in quantum libere expetatur,
204
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
non posse non intrinsece ordinari ad alium finem, nempe ad prolis procrea¬
tionem.
2) Secundo, sit sane vir incompletus in sua « personalitate »: at quae¬
rendum manet cur Deus talem creaverit. Respondent adversarii: ut com¬
plementum accipere possit per feminam; quae quidem responsio mihi videtur
inepta et insufficiens. Inepta quidem, quia utique indicat id quod complet
« personalitatem » viri, sed silet cur incompletus creatus sit vir, et cur tantum
per feminam compleri possit ac debeat. Insufficiens responsio, quia non
quietat intellectum adhuc pulsantem: nonne rectius Deus ipse, per se et im¬
mediate, in sua « personalitate » completum creare potuisset? Cur non fecit?
Cur per distinctionem et commixtionem sexuum complementum viro dan¬
dum disposuit? Nonne idcirco quia distinctio et commixtio sexuum praeor¬
dinata erat ad consequendum aliquem finem praetergredientem ipsam perso¬
nalem coniugum perfectionem, prolis nempe procreationem et generis hu¬
mani propagationem?
3) Ceterum id plane congruit Dei sapientiae qui finem generalem
solet attingere per fines particulares, bonum universale persequi median¬
tibus bonis particularibus. Congruit et Dei agendi rationi in ceteris rebus
creandis adhibitae. Enimvero cetera animantia ante creatum hominem crea¬
verat Deus in sexuum differentia, profecto non ut alter sexus perficeretur
ab altero in sua individualitate, sed ut uterque per mutuam commixtionem
cooperaretur ad speciei multiplicationem. Iam age, quod in mutis animan¬
tibus sola instinctas vi obtinetur, in animali rationali obtinebitur ratione vo¬
luntateque instinctui moderante nobilitatemque afferente. Quod si in hac
sexuum commixtione masculus et femina bona quaedam sibi particularia
inveniant, utputa sensuum delectationem, mutui amoris fomitem, mutuum
adiutorium in coniugalis vitae consortione, sanationem concupiscentiae, 5 ac
si quid huiusmodi, omnia haec dicenda erunt media ad finem, etiamsi finis
de facto rarius attingatur quam illa media adhibeantur; invitamentum, iuva-
men ac praemium quibus Auctor ipse naturae sapienter suaviterque coniuges
allicit ad onus prolis generandae et educandae; aut, si mavis, fines secun¬
darii erunt dicendi qui, etsi immediate et ante primarium et saepius quam
primarium ab hominibus intendantur plerumque et attingantur, numquam
tamen amittere possunt suam intrinsecam et obiectivam ordinationem et
5 Concupiscentiam adesse in Adamo etiam ante peccatum originale ex eo constat quod
concupiscentia nihil aliud sit quam naturalis appetitus delectationis sensitivae, nullamque in
se involvere deordinationem quoadusque rationis imperio subiiciatur. Mala vero effecta est con¬
cupiscentia ex quo, deserente animam ob peccatum gratia divina, repugnare coepit rationis
imperio. Post peccatum originale matrimonium, hominibus concupiscentia mala (cuius scilicet
deordinatio a peccato est et ad peccatum inclinat iuxta Tridentinum, Sess. V, can. 5, DB 792)
laborantibus coepit esse, praeter officium naturae, etiam remedium aliquod, non autem tale
quae omnes carnis tribulationes auferat et deordinationis pericula. Sed hic finis extrinsecus,
qui per accidens supervenit instituto matrimonii, non valuit mutare aut oblitterare eius intrin¬
secam ordinationem ad prolis generationem.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 205
subordinationem fini primario a Deo praestituto, prolis nempe generationi
et educationi.
III. Textus Gn. 2, 18. Sed tempus est ut ad textum biblicum Gn. 2, 18
propius accedamus. Ex narratione Geneseos comperimus priorem esse crea¬
tum virum quam feminam, prioritate temporis quae, etsi minime dimetiri
potest, est tamen certa. 6
Adam, primus vir, se constitutum a Deo patrem et caput futurorum ho¬
minum (non ergo se solum in terra mansurum) non tantum, ante creationem
feminae, novisse debuit ex scientia praeternaturali sibi indita aut ex Dei
explicita revelatione, sed etiam colligere valuit ex sui ipsius physica structura.
Praeditum quippe vi generativa procul dubio se sensit, ad idque mu¬
neris apparatu quodam speciali nec non et instinctu ad vim illam actuandam
se a natura instructum cognovit. Simulque, quae erat eius eminens scientia,
Adam facili negotio intellexit sexualem illam conformationem suam imparem
esse et insufficientem ad finem generationis consequendum. Hinc, ne Auctor
ipse naturae argueretur quod facultate inutili aut inactuabili primum virum
donasset, exigentiam alicuius auxilii comperuit Adam pro actuanda sua fa¬
cultate generativa.
Huiusmodi auxilium mutorum animantium masculis providerat Deus
per creationem alterius sexus. Quid simile, sed multo nobilius, providit
Deus primo viro per creationem mulieris. Quae idcirco intenditur et voca¬
tur a Deo adiutorium viri, quod in sua structura psychophysica sit una ido¬
nea ad adiuvandum virum in actuatione suae facultatis generativae; simile
autem sibi, quod aptissima sit una ad finem procreandi prolem eiusdem spe¬
ciei dignitatisque ac Adami.
Itaque sexuum differentia, mutua eorum attractio complementumque per
carnalem copulam a Deo volita sunt (sunt ergo et ipsi fines Operantis prin¬
cipalis) et in psychophysica viri feminaeque structura quasi insculpta sunt
et impressa (sunt ergo et ipsi finis operis, licet secundarii), praecise ad pro¬
pagationem generis humani consequendam (en finis operis primarius). Quis
ergo rationabiliter dicat coniunctionem masculi et feminae institutam esse
essentialiter seu primario ad inserviendum coniugum sexualitati et non potius,
e converso, sexualitatem (idest sexuum differentiam, attractionem commix¬
tionemque) prolis generationi?
Hinc plana est via ad recte intelligenda verba Sacri Textus. Gn. 2, 18:
« Dixit quoque Deus : Non est bonum (idest: non est respondens ideae di¬
vinae, ex qua omnis pendet rerum bonitas; non est conforme divinae ordi¬
nationi) esse hominem (hebr. = Adamum) solum (hebr. = solum ipsum);
faciamus (hebr. = faciam) ei adiutorium simile sibi ».
Praetermittamus quod, in sententia a nobis impugnata, valde improprie
adiutorium vocaretur mutuum illud complementum « personalitatis », siqui-
6 De fide est mulierem ex creato viro — ergo, post virum
11, 8; 1 Tim. 2, 13).
creatam esse (cf. 1 Cor.
206
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
dem adiuvare aliquem recte dicimur quando opem nostram agendo confe¬
rimus ut cum ope illius unum effectum simul producamus.
Sed — id quod maius est — si vera esset interpretatio quam improba¬
mus, incongrue Hagiographus, in enarrandis summis omnium rerum origi¬
nibus ac legibus, Deum induxisset, per tam absolutam asseverationem (« Non
est bonum ») tamque sollemne propositum (« faciamus ei... », unice solli¬
citum de bono personali Adae, scii, de complemento eius « personalitatis »,
praetermisso aut accidentaliter tantum volito propagationis humanae spe¬
ciei generali bono.
Ceterum solitudo, quae hic dicitur non bona, idest divinae ordinationi
contraria (« Non est bonum esse Adamum solum ipsum », iuxta hebr.); so¬
litudo ex qua Deus constituit liberare Adamum, non potest rationabiliter
accipi pro defectu comitatus, quasi absque sociis quibuscum colloqueretur
amorisque vincula necteret, eius esset et vita taedio affecta et « personali¬
tas » deminuta. Nam huic defectui medendo praesto erant alia media ac mu¬
lieris creatio. Deus ipse, « cuius non habet amaritudinem conversatio illius,
nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium » (Sap. 8, 16) familia¬
riter cum Adam colloquebatur; Angelorum insuper consortium, Deo sic di¬
sponente, possibile erat; ergo ex se non erat necessaria praesentia aliorum
hominum in Paradiso ad tollendam Adami solitudinem. Quod si instes con¬
sortium hominis cum hominibus esse naturalius, teneas saltem ad hoc non
esse necessariam feminae praesentiam; sufficere alterius viri praesentiam,
immo plurimorum aliorum virorum quos Deus ipse immediate creare, sicut
et primum, potuisset.
Cur igitur creatur femina? Profecto quia erat tollenda unicitas primi in¬
colae terrae potius quam eius solitudo; iuxta Decretum Dei erant multipli¬
candi homines super terram, et quidem non per immediatam a Deo unius¬
cuiusque creationem sed per carnalem generationem unius hominis ab al¬
tero. Praeordinatus enim erat Adam ut caput et pater ceterorum, non ut
simplex primus ante alios, ideoque ad opus carnalis generationis apte fuerat
instructus facultate organisque ad id idoneis. Sed talia erant facultas et or¬
gana sexualia viri ut naturaliter indigerent adiutorio et veluti complemento
alterius sexus. Itaque creata est femina et peculiari psychophysica structura
donata, ut aptissime inservire posset ad complendum id quod deerat poten¬
tiae generativae viri.
Proinde extra mentem Hagiographi, quemadmodum et extra ipsam re¬
rum naturam, dicenda est sequens affirmatio: viro esse creatam feminam
principaliter ad tollendam eius solitudinem, vel ad complendam eius « per¬
sonalitatem ». Ad id enim sufficiens fuisset socius, etiam alterius speciei,
superfluum autem erat femineum adiutorium. Ceterum ex Gn. 2, 18 satis
colligitur feminam dari viro adiutorium, et non vicissim: quod proprie non
consonat cum interpretatione mutui adiutorii vel mutui complementi « per¬
sonalitatis ». Ideam subordinationis feminae ad virum in linea generativae
potentiae habemus etiam alibi in S. Scriptura expressam, v. g. in 1 Cor.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 207
11, 9: « etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter
virum ». Sed ne exinde falso deduceretur feminae inferioritas etiam in linea
« personalitatis » et dignitatis, perpulchre Deus creavit feminae corpus ex
viro, animam vero immediate per se ipsum, ut ostenderet functiones ambo¬
rum esse quidem dissimiles, alteram alteri praestantem quoad prolis genera¬
tionem, eandem vero esse speciei dignitatem paremque « personalitatis » vim.
Unde et in 1 Cor 11, 11 subiungitur: « Verumtamen neque vir sine mu¬
liere... Nam sicut mulier de viro, ita vir per mulierem: omnia autem ex
Deo ». 7
Prosequitur Gn. 2, 19-20: « Formatis igitur, Dominus Deus, de humo
cunctis animantibus terrae... Appellavitque Adam cuncta animantia et uni¬
versa volatilia caeli et omnes bestias terrae : Adae vero non inveniebatur
adiutor (hebr. = adiutorium) similis ei ».
Parum ad rem nostram interest utrum haec animalium adductio ad
Adam et nominum impositio sensu stricte litterali interpretanda sit, an
tantum allegorico. Id unum refert profecto, iuxta Hagiographum non esse
inventum inter animantia illud adiutorium aptum quo indigebat Adam.
Exinde iterum colligere possumus cuiusnam esset naturae quaesitum adiu¬
torium. Nam si adiutorium illud, ut volunt asseclae theoriae copulae uniti-
vae, directe et essentialiter esset « il mutuo completamento della persona-
lita » vel « la mutua integrazione fisica e spirituale », inepte id et ridicule
sapientissimus Adam inter muta animantia quaesivisset, rationis expertia et
proinde essentialiter incapacia dandi et recipiendi aliquid spirituale!
At si quaesitum adiutorium est aliquid physici, complementum scilicet
in linea facultatis generativae, bene utique explicatur sacra narratio. Ani¬
mantia enim Adam suis oculis videre poterat bina et bina ante se, mascu¬
lum et feminam copulata, suis unumquodque sexualibus organis instructa.
Plurium animantium masculos conspiciebat Adam organa sexualia gestantes
simillima suorum. Prona erat cogitatio: animantia creata sunt a Deo in adiu¬
torium omne genus hominis, tamquam praesidis eorum {Gn. 1, 26); num-
quidnam adiutorium etiam pro actuanda facultate generativa, quo Adam na¬
turaliter indigebat, quaerendum erat ex feminis illorum animantium? At
plane intellexit Adam, sive scientia praeternaturali usus sive speciali Dei
illustratione donatus, non illic se invenire posse simile sibi, scilicet aptum
pro humanae prolis generatione, adiutorium . 8
7 De femina ut adiutorio viri, cum evidenti relatione ad Gn. 2, 18, alios textus habemus
in S. Scriptura. Tales sunt: « Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem; adiutorium
secundum illum est, et columna ut requies » ( Eccl . 36, 26). « Tu fecisti Adam de limo terrae,
dedistique ei adiutorium Hevam. Et nunc, Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio
sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in
saecula saeculorum » ( Tob . 8, 8-9). Textus Eccli. 17, 5: « Creavit ex ipso adiutorium simile
sibi », habetur in una Vulgata versione.
8 Consonat id cum scientia physiologiae ex qua comperimus copulam hominis cum ani¬
mali numquam posse ad generationem pertingere. Ex biblica narratione forsan non exsulat
consilium Hagiographi vehementer reprobandi, per quandam quasi plasticam repraesentationem,
208
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Gn. 2, 21-23: « Immisit ergo Dominus Deus soporem... Dixitque Adam\
Hoc (hebr. = haec, in femin.) nunc os ex ossibus meis et caro de carne
mea : haec vocabitur Virago quia de viro sumpta est ».
Praeviderat Deus, et nunc providet, proportionatum et Adae dignum
adiutorium per creationem mulieris. 9 Quam ut conspicit vir, gaudet tandem
aliquando inventum esse adiutorium frustra inter animantia quaesitum, per¬
fecte sibi aptum ad prolis generationem. Gaudet praesertim de modo quo
provisum est adiutorium, quia, dum feminae mutorum animantium minime
de masculis suis erant creatae sed de limo terrae {Gn. 2, 19), femina viri de
viro, quasi pars illius creatur.
Prosequitur Gn. 2, 24: « Quapropter relinquet homo patrem suum et
matrem suam, et adhaerebit uxori suae et erunt duo 10 in carne una (hebr.
= ad carnem unam) ».
Ex praemissa narratione Hagiographus, forti consequentia illa « quam-
obrem », deducit officia viri erga uxorem suam. 11 Tenetur ergo vir (obliga¬
tione quae bene exprimitur, prout fit in legibus statuendis, per verba de
futuro: « Relinquet... adhaerebit... et erunt »), tamquam mercedem debi¬
tam ob praestitum sibi adiutorium, reddere uxori: a) dilectionem quae vin¬
cat vel fortissima sanguinis vincula; b) vitae communionem tam firmam
tamque indissolubilem, ut veluti unam carnem viventem cum illa efformet. 12
Sic femina, e viro in creatione veluti praecisa, per coniugale consortium
redit iterum in virum, fit quodammodo iterum caro viri. Quare S. Paulus
admonere potuit: « Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua.
delictum bestialitatis, unum ex nefandissimis tunc temporis contra naturam vitiis grassantibus,
de quo cf. legislationem Ex. 22, 19 et Lev. 18, 23; 20, 15.
9 Consilium Dei creandi viro feminam non est ita intelligendum quasi Deo supervenerit
viro iam creato talique structura physica ditato. Dicatur rectius ideo talem creasse Deus vi¬
rum, quod praeordinavisset Se ei in femina postea daturum aptissimum adiutorium pro opere
generationis.
10 In textu masoretico habetur tantum: « et erunt ad carnem unam ». In versione graeca
LXX, quam praebent etiam Mt. 19, 5; Mc. 10, 8; 1 Cor. 6, 16 et Eph. 5, 31 adduntur verba
« hoi dyo » (latine melius reddenda per « ambo », quam per « duo », ratione articuli determi-
nativi), quibus bene significatur matrimonium nonnisi inter duos coniuges determinatos insti¬
tutum esse.
11 Haec officia sunt sane reciproca inter coniuges, sed quoniam tempore Hagiographi
polygamia grassabatur et prope servitus mulieris effecta erat, peropportune praeprimis erant
indicanda officia viri erga mulierem.
12 Cum textu masoretico «ad carnem unam» consonat graeca versio LXX « eis sarca
mian », quam referunt etiam Mt. 19, 5; Mc. 10, 8; 1 Cor. 6, 16 et Eph. 5, 28. Sanctus Hiero¬
nymus, et post eum multi (cf. D’Avack, op. cit., p. 269), hanc unitatem carnis interpretatus
est de unitate fructus unionis coniugalis, scii, de carne prolis quae constat simul ex paterna
et ex materna substantia. Haberemus, in casu, novum argumentum pro fine primario matri¬
monii, quatenus adhaesio viri ad mulierem diceretur a Sacro Textu ordinata ad efformandam
unam prolis carnem. Attamen D. N. Iesus Christus textum Gn. 2, 24 affert pro indissolubili-
tate matrimonii, et unitatem carnis praedicat de ipsis coniugibus potius quam de fructu eorum
unionis. Infert enim Ille ex Gn. 2, 24: « Itaque iam non (= non amplius) sunt duo (gr. « dyo »
probabilius vertendum est per « duae », scii, carnes) sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit
homo non separet » {Mt. 19, 6; Mc. 10, 9). Item pro indissolubilitate unionis coniugalis verba
Gn. 2, 24 S. Paulus allegat in 1 Cor. 6, 16 et Eph. 5, 28-31.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 209
Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim umquam carnem
suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam»
(Eph. 5, 28).
Conclusio. Ex Gn. 2, 18 eruitur directe finem primarium matrimonii
esse prolis generationem; ex Gn. 2, 24 autem eruitur finem matrimonii secun¬
darium esse mutuum amorem, indissolubilitate firmatum. 13
21
Exc.mus P. D. ISMAEL MARIUS CASTELLANO
Archiepiscopus Senensis
Nn. 23-25: de agricultura et pace in mundo nostri temporis. De hac re
Concilium — meo iudicio — silere nequit, et quidem propter sequentes
rationes:
1. Agricolae sunt in mundo magnae multitudines’, in Europa 30 inco¬
lae super centum, in America Septemtrionali et Centrali 22 super centum, in
America Meridionali 59 super centum, in Asia 69 super centum, in Africa
74 super centum, in Oceania 30 super centum. Istae multitudines agricolarum
premuntur magnis angustiis et difficultatibus laborant; unde verbum, saltem
fraternae comprehensionis et solacii, a Concilio nostro exspectant.
2. Ecclesia catholica est usque adhuc aliquomodo « ruralis » in suis
consuetudinibus, in sua organizatione territoriali, et ita porro. Immo magna
pars vocationum religiosorum et clericorum provenit ex familiis ruralibus;
et puto quod etiam inter Patres conciliares quam plures nati sunt in pagis.
Veritas haec est: religio christiana a familiis ruralibus sedulo custoditur et
magnum detrimentum Ecclesia subire deberet, si familiae rurales non am¬
plius in pagis vivere possent.
3. Problema agriculturae intime connectitur cum problema pacis. Non
datur pax si panis non habetur ; et non producitur panis, si pax non florescit.
Et panis, seu nutrimentum, producitur per 95 partes super centum ab agri¬
cultura, et tantummodo per 5 partes super centum a labore venatorum et
piscatorum. Unde revera problema agriculturae est problema pacis.
13 Alii textus S. Scripturae afferri possunt quibus, plus minusve, innuitur generatio prolis
ut finis matrimonii primarius. Verbi gratia: a) Prima mulier ante peccatum nomen genericum
« Virago» ab Adamo acceperat « quia de viro sumpta est». Postea vero nomen specificum
« Heva » accepit « eo quod mater esset cunctorum viventium » {Gn. 3, 20); b) Post peccatum
Heva punitur prius quatenus mater, deinde quatenus uxor {Gn. 3, 16); c ) Conferatur textus
Tob. 8, 9 citatus in nota 7; d) In 1 Tim. 2, 15 legitur: « Salvabitur autem {mulier, in sensu
collectivo et generico) per filiorum generationem (gr. « dia tis teknogonlas») si permanserit
in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate ». Illud gr. « dia tis teknogonlas » habet
valorem hypotheticum, idest: mulier, si pertransierit per statum matrimonialem, poterit salvari
dummodo in eo vivat in fide etc. Quod rem nostram attinet, notandum est matrimonium
indicari per vocabulum « teknogonia »; scilicet ipsum matrimonii institutum indicatur per eius
finem primarium, qui est prolis generatio.
14
210
ACTA CONC, VATICANI II - PERIODUS III
Si autem problema agriculturae pressius investigetur, tres quaestiones
maximi momenti pastoralis proponuntur: 1) problema famis; 2) problema
conditionis vitae agricolarum; 3) problema redditus oeconomici pro agricolis.
Pauca de singulis.
1. Problema famis in mundo. Non minus quam 300 milliones homi¬
num fame patiuntur; plus quam mille milliones hominum insufficienter nu¬
triuntur. Semper aliquid simile fuit in mundo, sed nunc scimus fratres no¬
stros fame laborare et possibilitatem habemus eis subveniendi. Caritas urget
nos, ut non solum collectae fiant in Ecclesiis de pecunia, de alimentis, de
vestibus et aliis rebus necessariis; sed ut alte proclamemus totam terram
datam fuisse hominibus a Deo, ut coleretur, dum e contra tantummodo 10
partes super centum terrarum nunc culturae subiiciuntur. Aperiantur portae
et rurales accedere valeant immensis territoriis adhuc incultis-, media oeco-
nomina et technica adhibeantur ad redditus intensiores producendos! Elata
voce dicatur: homo ante ius recipiendi panem ut eleemosynam, ius habet
procurandi sibi panem suis manibus!
2. Problema conditionis vitae agricolarum. In pagis vita difficilis est:
desunt domus, viae, aquaeductus, electroductus, scholae, loca recreationis,
medici et ita porro.
Vita in pagis consideratur inferior vitae in urbibus: rurales aestimantur
iniustitiam subire ab aliis hominibus allatam dum e contra ipsi omnibus
hominibus media vivendi suppeditant. Immo in pluribus regionibus homi¬
nes qui sub proprietariis laborant, ut « servi glebae » adhuc habentur.
Proclamanda est ergo necessitas considerandi rurales sicut alios cives
eisque subveniendi aptis mediis, ut accedere valeant ad culturam et progres¬
sum nostri temporis.
3. Problema redditus oeconomici in agricultura. Qui in pagis laborant
redditus percipiunt inferiores quam redditus illorum qui in officinis operantur.
Immo redditus sunt incerti, longo tempore expectantur, et aliquando defi¬
ciunt, propter causas naturales non semper favorabiles. Unde rurales, prae¬
sertim iuvenes, agros montanasque regiones relinquunt et ad urbes accedunt.
Hoc accidit plus minusve in toto mundo, et crisis trasformationis agriculturae
sub aspecto technico, oeconomico, iuridico fere ubique verificatur.
Certum est in praesentibus circumstantiis bonum esse aliquam partem
populationis ruralis ad alias activitates transire, sed — sub aspectu pasto¬
rali — necessarium est quod hoc fiat sine discrimine moralitatis, religiositatis,
unitatis familiarum.
Quoad iustitiam. socialem notandum est multas dari providentias pro
agricolis ad pretia remunerativa tuenda, ad assistentiam socialem promo¬
vendam, ad media apta suppeditanda.
Sed necessarium est clare dicere — sicut fecit Ioannes XXIII in Mater
et Magistra — agricolas ius habere ad solidarietatem totius societatis-, iusti-
tia enim exigit quod illi, qui totam societatem alunt, ab ipsa societate ha¬
beant redditus sicut et alii cives.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 211
Conclusio. Cum agitur de agricultura nostri temporis statim apparet
quod homo, ipse homo defendi debet a fame, ab inferioritate, ab iniustitia,
a servitute. Sunt adhuc homines, qui exspectant libertatem et dignitatem,
quas Christus nos donavit. In favorem hominum agriculturae, intrepide lo¬
quamur, exemplum secuti Illius, qui « propter nos homines descendit de
caelis ».
22
Exc.mus P. D. ALFREDUS CAVAGNA
Episcopus tit. Tianus
Mihi videtur quod esset gravis omissio si quando loquitur de pace
(art. 25) non adiungatur, saltem in conclusione validam exhortationem ad
preces effundendas pro pace.
Nemo obliare potest, et Sacra Scriptura frequenter dat exemplum, quod
calamitates et praesertim bella sunt punitiones peccatorum.
Christiani debent semper in memoriam revocare quod peccata sunt cau¬
sae tanti mali et quod ad ipsos pertinet reparare cum supplicationibus et
poenitentia ut Deus ignoscat peccata nostra et avertat indignationem a nobis.
Ceterum etiam ipsi qui credunt solummodo in Deum debent admittere
quod omnis offensio Dei voluntarie commissa despiciendo legem naturalem,
potest provocare iustitiam divinam et gravia mala provocare toti generi
humano.
23
Exc.mus P. D. ANDREAS M. CHARUE
Episcopus Namurcensis
N. 22. In prima cap. IV istius schematis redactione, sub initio mensis
martii huius anni parata, problema culturae brevissime tantum attingebatur,
quin fieret materia particularis numeri. Postea autem utile visum est hoc
argumentum longius pertractare, cum inter nostrae aetatis problemata, quae
magis vitam hominum afficiunt, cultura eiusque diffusio atque promotio non
parvum locum obtineant. Unde problemati culturae rite promovendae nunc
dicatus est numerus specialis.
Notare iuvat quod in conficienda expositione de cultura, Subcommissio
adiutores habuit plures peritos, sacerdotes et laicos, qui multum et feliciter
operam dederunt in iis quae ad scientificum aspectum culturae atque ad eius
influxum apud nostros coaevos spectant. Textus qui hodie vobis proponitur,
venerabiles Patres, a commissione mixta plenaria approbatus est mense iunii
huius anni.
Quibus dictis, videamus, primo, quid vocabulum « cultura » significet
in nostro n. 22; deinde, quomodo se habeant ad invicem Ecclesia et cultura.
Primo , de sensu vocabuli « cultura ». Media ad culturam acquirendam
212
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
nostra aetate magis ac magis crescunt et magis magisque omnibus praesto
sunt. Sic latior patet via ad bona materialia, ad bona etiam spiritualia altio-
ris culturae, necnon ad socialem communicationem sub diversis eius formis.
Mirum est quomodo in immensum sese extendit sic dicta « memoria » hu¬
manitatis! Nunc omnes nos conscii sumus non unam tantummodo, sed
plures culturae formas existere. Videte, v. g. numerum et qualitatem libro¬
rum quibus componitur bibliotheca sat multorum nostrorum alumnorum in
theologia vel in philosophia: tali fortuna non gaudebant adhuc nuper et
forsan ipse S. Thomas vel S. Bonaventura eorum iuvenum documentatio-
nem appetiisset, illi magni doctores qui Arabum novitatibus tam feliciter
usi sunt.
Sed etiam inter populares (1’homme de la rue, l’uomo qualunque), quot
sunt hodie qui per photographicas reproductiones, per cinematographicas
proiectiones, per televisionem, per radio et per disca, per sic dictos « livres
de poche, magazines » et per ephemerides cognoscere possunt tum elapsi
temporis, tum nostrae aetatis culturas! Ut dictum est, « primi haeredes
sumus culturae internationalis », « nous sommes les heritiers de la culture
mondiale » (Andre Malraux).
Cultura autem non consistit solummodo in exculta formatione littera¬
ria ad quam alludimus nunc, neque, de cetero, in ampliori hominis domi¬
natione super mundum in qua palam insistitur in primis capitibus Gene-
seos. Dicemus quod hodie ipsa, ipsissima cultura potius reponitur in activi¬
tate qua homo, excolendo mundum, sese promovet seseque agnoscit esse ad
imaginem Dei factum et cooperatorem esse Creatoris. Explico.
a) Perficiendo mundum, homo seipsum auget ut personam, dum in¬
simul sibi aliisque praeparat vitae plene humanae conditiones.
b) Ut autem cultura hominem vere augeat, rectum valorum ordinem
servare debet, ita ut altiores valores in dies magis colantur. Ut dicebam nuper
in hac aula, id quod importat quaerere, non est ut quam maximus, sed utique
quam optimus progressus attingatur.
c) Vera cultura communionem inter singulos homines et inter etiam
communitates promovet. Vera ergo cultura non est individualistica nec ma-
terialistica, sed authentice et plene humana. Nil mirum, proinde, quod cul¬
tura ad dialogum invitet atque ad omnium culturarum existimationem in¬
ducat. Sine dubio, quin valedicere possimus variis particularibus culturis,
certo certius venimus, et quidem sine mora, ad universalem et supranationa-
lem culturam.
Nunc, secundo, verbum dicam de habitudine Ecclesiae ad culturam,
quam praecise n. 22 schematis sublineare intendit.
a) Proprium suum munus implendo, i. e. evangelizando, Ecclesia eo
ipso ad humanam civilemque culturam impellit et feliciter confert. Nota est
declaratio Pii XII: « C’est en evangelisant que 1’Eglise civilise ». Evangeli¬
zando, inquam, i. e. Evangelium praedicando, valorum ordinem et hierarchiam
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 213
inculcando, fideles formando et, ut aiunt, animando ut sint quasi fermentum
in massa, etiam caritatem diffundendo, quae est vinculum perfectionis et
quasi focus irradians, in Christo in totam activitatem totumque habitum ho¬
minum.
b) Ecclesia utique in particulari ambitu tum historico tum geographico
orta est. Nulli autem particulari culturae exclusive alligatur neque alligari
potest. Suae vivae traditioni inhaerens, cum omnibus culturis insimul commu¬
nionem habuit inde ab initio et per saecula. Quod sedulo revocandum est
ut feliciter procedant missionarium Ecclesiae opus atque eius, ut ita dicam,
inradicatio in quibuslibet vitae culturaeque mundi formis, et antiquis et
modernis. Quanti hoc sit momenti in nostro mutationum tempore, neminem
fugit.
c) Oportet ergo ut fidei signiferi intellectu et animo culturae divi¬
tias cognoscant. Omnes, sed particulariter laici, qui nostra aetate praecipui
sunt culturae promotores, huic operi sese devoveant oportet. Unde appa¬
ret maximum momentum Institutorum culturalium, sicuti sunt scholae et
universitates, in quibus Ecclesiae praesentia et influxus multum conferre
possunt. Ceterum idem dicendum est, servata proportione, pro incoeptis quae
pertinent ad turismum et ad ludos, generatim ad otii et feriarum organisa-
tionem. Et quomodo non cogitare ad reverendissimum Cardijn et ad alios
promotores Actionis Catholicae qui quam optime meruerunt et de Ecclesia
et de vera cultura?
Concludo. Harum rerum bene conscius, nomine commissionis mixtae,
audeo n. 22 schematis XIII proponere (disceptationi et) benigno iudicio
Patrum. Dixi.
24
Exc.mus P. D. MAURITIUS CHOQUET
Episcopus tit. Diospolitanus inferior, aux. Capitis Haitiani
Ad n. 21. A. Mihi valde placet textus schematis qui sic sonat: « Quod
vero ad numerum prolis attinet, ... ». Nam totus paragraphus agnoscit pa¬
rentes esse instrumenta intelligentia procreationis, qui participantur Provi¬
dentiae divinae in nutrimento ac educatione prolium et proinde debent esse
procreatores responsabiles.
B. Mihi etiam valde placent interventiones em.morum cardd. Leger et
Suenens, ac beat, patriarchae Maximi IV, eo quod dant amori coniugali ac
eius expressioni completae locum quod ad eos in matrimonii fine pertinet;
nam procreatio educatioque prolis non possunt se habere modo humano nec
completo nisi amor antecedit, comitatur et consequitur: amor realis expres¬
susque est necessarius ad procreationem ac praecipue ad educationem prolis.
C. Textus autem non est completus. Optandum est ut Concilium consti¬
tuat aliqua principia generalia secundum quae licet coniugibus et confessori-
214
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
bus iudicare de situationibus practicis quae eis sese offerent. Proinde subiicio
observationes sequentes:
1) Oportet primo coniuges velle admittere et educare omnes proles
quas placet Providentiae eis confidere.
2) In realisatione istius divinae voluntatis debent considerare con¬
ditiones necessarias ad educationem prolium et iudicium eorum agere non
quidem sub ductu egoismi sed secundum authenticam generositatem Chri¬
stianam.
3) Si iudicant quod istae conditiones cogent ut spatium inter partus
interponatur, debent, in expressione sui amoris, necessariae ad proles iam
natas educandas, agere non quidem propter meram delectationem, sed
propter amorem cum delectatione, et igitur eadem principia applicantur ac
de gula.
4) Quoad media ad partum evitandum, abortus damnatur.
5) Quoad usum substantiarum narcoticarum (sicut progesteron) opor¬
tet fiduciam habere in scientia medica quae potest iudicare de eorum effica¬
citate et effectibus noxiis ad totum organismum. De hac re, oportet theolo¬
gia moralis sese liberet a qualibet « spermolatria », quae contradicit ipsam
naturam ita prodigam seminum, quae tamen moriuntur nullam vitam cau-
santes.
25
Exc.mus P. D. ALOISIUS CIVARDI
Episcopus tit. Thespiensis
1. Circa la dignita della persona umana (cap. IV, par. 20). a) Va benis-
simo il voto che « nella vita familiare e sociale sia riconosciuto 1’eguale di¬
gnita e 1’indole propria della donna ». Ma bisogna aggiungere una riprova-
zione per gli eccessi di un certo femminismo, che non riconosce « 1’indole
propria » della donna, pretendendo una parita assoluta di diritti e di do-
veri, che e contro natura, cioe contro la natura fisica e psichica della donna,
mentre ostacola 1’esercizio delle funzioni materne. In conseguenza la donna
e impiegata in lavori ed esercizi sportivi troppo faticosi e pesanti, che, a
giudizio di medici e di scienziati, cagionano disfunzioni sessuali, e dannose
modificazioni morfologiche e psicologiche.
Sui problema femminile diede sagge direttive Pio XII nel discorso dei
14 ottobre 1956, al Centro Italiano femminile. Propongo di riferirne la
sostanza.
b) A proposito di esercizi sportivi, il Concilio dovrebbe dire una
parola di riprovazione anche di certe for me di pugilato che normalmente
mettono in pericolo, non solo 1’incolumita fisica, ma pure la vita dei lotta-
tori. In queste competizioni la vittoria e condizionata a una menomazione
fisica delFavversario; il che e contro la legge di natura, violando la dignita
della persona umana. Una riprovazione contro questi eccessi dei pugilato
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 215
e di altre forme sportive, che non rispettano la dignita delbuomo, e attesa
dal pubblico sano.
2. Circa il matrimonio (cap. IV, par. 21). Quello che e scritto in questo
paragrafo, e piu avanti alia pag. 29, righe 14-27, e occasione di equivoci, di
false e pericolose interpretazioni. E tali interpretazioni ci furono, ed ebbero
subito una vasta eco nella stampa, portando disorientamento in coscienze
gia, in gran numero, disorientate.
I progressi e i responsi della scienza, delPantropologia, della sociologia,
sono sempre ascoltati e tenuti presenti dalla Chiesa; ma non possono annul-
lare i principi della legge naturale, la quale impone il do vere di non impedire
direttamente il concepimento. Questo principio va affermato esplicitamente
nel testo conciliare, affine di non rendersi complici, involontariamente, di
errori e di pratiche peccaminose e gravemente dannose alia civile convivenza.
3. Circa la vita economica e sociale (cap. IV, par. 23 ) a) Occorre affer-
mare che la proprieta privata ha una funzione non soltanto individuale, ma
anche sociale', che la proprieta concede diritti ma impone anche doveri.
Occorre inoltre affer mare che il diritto alia vita e il diritto al lavoro (che
e un corollario dei diritto alia vita) sono superiori al diritto di proprieta.
Donde questo principio della morale cattolica, derivante dalla legge naturale:
« in extrema necessitate omnia communia ».
I due principi sopra accennati sono troppo dimenticati dai cattolici;
forse anche perche poco predicati e inculcati dal clero. Mentre sono indispen-
sabili per una soluzione solida della questione sociale, tuttora pendente sui
mondo, e dei problema della fame, che angustia tanta parte delbumanita.
b) La meta cui tende 1’azione sociale cristiana e un sistema di sicu-
rezza sociale, nel quale i lavoratori (e tutti hanno il dovere di lavorare) ab-
biano la garanzia di un pane sufficiente e conf acente quando lavor ano, e
quando, per cause indipendenti dalla loro volonta, non possono lavorare.
Ritengo molto opportuno che lo Schema faccia menzione di questa meta
sociale, che rispecchia un alto grado di civilta umana e cristiana.
c ) Pio XI, neH’Enciclica Quadragesimo anno, chiama « pessimo di-
sordine, che si deve con ogni sforzo eliminare », il fatto che « madri di fami-
glia, per la scarsezza dei salario dei padre, siano costrette a lavorare fuori
delle pareti domestiche ».
Un rimedio a tale « pessimo disordine » — rimedio indicato dallo stesso
Pio XI, e poi da Pio XII, e da Giovanni XXIII — e il cosiddetto salario
familiare, che fu introdotto in parecchi paesi, ma in misura ancora ina-
deguata.
Anche il disordine e il rimedio suddetti dovrebbero essere ricordati nel
nostro Schema.
d) Oggi il cosiddetto tempo libero, e il turismo — due fenomeni in
continuo e rapido sviluppo — coinvolgono gravi problemi di pastorale e
di apostolato; e percio non possono essere ignorati nel nostro Schema, te-
nuta presente la finalita prevalentemente pastorale dei Concilio.
216
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
Questi due fenomeni moderni sono ricordati nel Sinodo Diocesano di
Roma, promulgato da Giovanni XXIII, rispettivamente negli artt. 685 e 707.
Propongo che le sagge direttive contenute in questi articoli siano inserite,
nella loro sostanza, nel nostro Schema.
26
Exc.mus P. D. THOMAS COORAY
Archiepiscopus Columbensis in Ceylon
Ad n. 21. I - In principio art. 21 optime dicitur « Personae societatisque
humanae salus arcte coniungitur cum familia ». Et paulo post in eodem ar¬
ticulo additur « Civilis autem societas tunc floret cum floret familia ». Unde
nihil est linquendum inaussum ut sanitas, sanctitas et stabilitas familiae
omnimode tueatur et roboretur.
Multa hac de re possunt dici. Tamen ne abutar patientia vestra, Patres
venerabiles, unum tantum punctum velim in mentem revocare nempe de
munere materno in familia.
Certocertius pater-familias, ut caput familiae, primatum tenet in regi¬
mine familiali, sed in educatione et in formatione prolis praesertim ad vitam
moralem influxus matris omnino superat influxum cuiuscumque aliae perso¬
nae. Mater est sicut cor vitae familialis. Sub materna cura virtutes humanae
in animo prolis seminantur in infantia, nutriuntur in adulescentia, prote¬
gantur et maturescunt in iuventute.
Ad sananda ergo mala praesertim moralia quae tam praevalent in mundo
huius temporis, optimum remedium erit solida formatio earum quae debent
esse matres familiarum. Sed quam optima formatio nullius valoris erit, si
mater habitualiter vel notabili temporis spatio vitam gerit extra familiam.
Haec absentia matris a vita familiali est quasi quaedam aegritudo pessima in
societate moderna. Variae sunt rationes. Sed principalis inter eas videtur esse
ratio oeconomica. Multae familiae paupertate laborant. Salarium patris-fa-
milias insufficiens est ad familiae necessitatibus providendum. Unde necessi¬
tate compulsae matres familiarum laborem petunt in officinis vel aliis locis
et consequenter a gremio familiali sunt saepe absentes.
Nemo est quin videat effectus pessimos qui sequuntur. Ex una parte
educatio prolis vel est neglecta vel valde defectiva. Ex alia parte multa pe¬
ricula exoriuntur, contra ipsam vitam familialem. Sequentia sunt quaedam
exempla: 1) Pericula multa contra castitatem coniugalem mulierum exoriun¬
tur. 2) Multae feminae gradatim evolvunt indolem ut ita dicam masculinam
et spiritum independentiae, et ita recusant responsabilitates coniugales et
maternas. 3) Discordiae in familiis sequuntur, et non raro finis est divor¬
tium civile et distructio societatis familialis.
Remedium, ut patet, est ut instituantur media necessaria ad praesentiam
matris in familia tuendam. Talia sunt: a) salarium familiale pro patribus
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 217
familiarum; b ) labor lucrativus qui domo perfici potest a matre familiae;
c ) subsidia socialia ex parte status, etc.
Evidenter si domini seu patroni officinarum debent persolvere salarium
familiale et etiam maiorem numerum virorum conducere (propter absentiam
mulierum ex officinis) maiori cum salario soluto non possent tam magnum
lucrum seu emolumentum ex officinis obtinere. Sed nonne etiam hoc erit
quod optimum. Eo ipso enim refrenatur capitalismus exaggeratus et simul
habebitur remedium non parvum contra problema carentiae seu penuriae
laboris (unemployment) pro viris et iuvenibus, quae penuria laboris causat
tot mala moralia et socialia in societate huius temporis.
Erit nova orientatio in societate maximi quidem momenti in qua status
civilis habet suas obligationes. Ecclesia autem potest per exhortationes, per
actionem catholicam et alia opera Apostolatus laicorum novum hoc impul¬
sum beneficum in mundo huius temporis creare, et ita saltem gradatim con¬
ditio matris ut reginae vitae familialis ad suam debitam dignitatem re¬
stituere.
II - Liceat mihi perpauca addere de usu matrimonii. Theologicum funda¬
mentum hac de re petenda est non in convenientia humana sed tam in lege
naturali quam in lege supernaturali.
Quantum ad legem naturalem: 1) In plantis: ipsissima organa coniunc-
tionis sexualis evanescunt post fecundationem. 2) In animalibus: ista habent
sua tempora et momenta. Extra illa tempora ne inclinationem quidem ha¬
bent ad relationes sexuales nisi forsan in quibusdam animalibus domesticis
quorum habitus ut ita dicam, artificiales redditi sunt ad obeundum neces¬
sitatibus humanis propter quas illa creata sunt.
Haec sunt saltem vestigia legis naturalis ex quibus patet finis relatio¬
num sexualium. Ea quae animalia ex lege quadam caeca agunt homo debet
agere per electionem liberam sed responsabilem. Ne dicatur hominem dif¬
ferre ab animalibus. Certe homo differt propter dignitatem valde superio¬
rem. Sed si homo omnino indigeat mediis mere animalibus ad tuendum
amorem coniugalem homo evadit peior animalibus et est a sua dignitate
degradatus.
Quantum ad legem supernaturalem: matrimonium est sacramentum, con¬
ditum a Christo ad exemplar suae unionis cum Ecclesia. Christus autem dile-
xit Ecclesiam et pro ea sese tradidit ad mortem, mortem autem crucis. Unde
amor matrimonialis sicut et Christi amor debet fundari in sacrificio sui ipsius
seu in cruce, non autem in sensualitate.
Si liceat dicere quod ob magna incommoda homo potest excusari ab
obligationibus quae defluunt tam ex lege naturali quam ex supernaturalitate
et quidem sacramentalitate matrimonii, quid dicendum de istis centenis mil¬
libus fidelibus qui propter fidem persecutionem patiuntur sine cibo, sine
tectu, e patria expulsis, in vinculis, in carceribus... « in melotis, in pellibus
caprinis »; licebitne pari ratione illis ob gravissima incommoda, immo ad
salvandam vitam, negare fidem et excusari ab obligatione ad martyrium. Ve-
218
PERIODUS III
ACTA CONC. VATICANI II -
nerabiles Patres, nonne tunc erimus sicut illi de quibus Sanctus Paulus flens
dixit eorum Deum non esse Christum crucifixum. Nos possumus omnia sapere,
sed debemus sapere secundum sobrietatem, ut optime fecit em.mus cardi¬
nalis Alfrink.
27
Exc.mus P. D. VICTORIUS M. COSTANTINI
Episcopus Suessanus
Caput IV schematis de Ecclesia in mundo huius temporis maximi mo¬
menti est, immo putamus illud princeps esse totius schematis; nam et propter
argumenta quae tangit, et principia quae enuntiat, cunctorum hominum con¬
siderationem et attentionem pertrahit.
At perlegenti hoc caput dubium spontaneum in mente oritur: an scilicet
tam multa et complexa argumenta expediat pertractare, an vero expediat
quaedam tantum principaliora seligere et profundiore modo exponere.
Interim quaedam tantum puncta considerationi et examini subicimus ut
aliqua afferamus adiumenta pro textu nostro perficiendo.
In pag. 21, n. 20, ubi agitur de hominis dignitate. Quaedam principia
ponenda esse putamus quibus character sacer vitae humanae clarissime et
fortiter affirmetur ita ut, et iure naturae, et positiva Dei lege, et evangelicis
documentis, cuiuscumque hominis vita, sub sanctissimo Dei dominio habea¬
tur et ad peculiarem missionem et ad bonum etiam communitatis ordinata
existimetur.
Propterea reprobandae sunt theoriae, quae materialismo et nichilismo
indulgent, quae tam saepe, ad homicidium et ad suicidium homines hodierni
temporis, inducunt. Instanter veritas innuatur quod vita est semper donum
Dei, quia brevis annorum series inaestimabile pondus gloriae operatur omni¬
bus bona facientibus.
Ideo, maxime iuvenes, in familiari educatione iugiter edoceantur ad
altiores fines vitam dirigere, praesertim ad bonum sociale promovendum to¬
tis viribus. Hoc et non credentes saepissime bene intelligunt et magni
faciunt.
Quoad christianos vero sufficit recolere quod omnes homines filii Dei
sunt, Christi sanguine redempti, ad eamdem gloriam per ipsius gratiam de¬
stinati, et Templum vivum Spiritus Sancti; quapropter vita, tam pretiosa,
ad Dei gloriam et ad fratrum servitium quam maxime impendenda est, cum
et urgeat Christi praeceptum amandi homines prouti Ipse nos amavit et
tradidit semetipsum pro nobis. Nec et cruces, cum adsunt, nec tribulationes
aegritudines ceteraeque infirmitates, impediunt quominus humanae familiae
servitium amoris reddatur, immo aptissima media sunt, etsi dura, ad te¬
stimonium amoris, Christo rependendum.
Expressis verbis ergo reprobetur suicidium (quod hodie — triste signum
temporis — tam frequenter accidit praesertim in nationibus ditioribus ut
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV
219
ex statisticis comperitur), item et homicidium sive in sinu matris per abor¬
tum, etc., sive in homine iam nato.
Ex principiis de inviolabilitate vitae logice descendunt damnationes quae
utique faciendae sunt contra bella, contra odia quae bella fovent, contra usum
armorum nuclearium quae nec iustitiam laesam valent reparare nec damna
illata, cum tot luctus et immanes desolationes causant ut ipsa humana spe¬
cies in discrimen irreparabile ponatur.
Haec omnia in textu nostro habentur, sed putamus utiliter illas affirma¬
tiones coniungi posse cum doctrina de inviolabilitate vitae.
Dein postquam crimina contra vitam humanam strenuissime deplorata
sunt, bene gressus fit ad alia, ex. gr. ut mancipiorum servitus penitus tolla¬
tur (n. 20, lin. 22) ut dignitas et iura opificum magis agnoscantur, et similia.
Demum quae progressum favent commendentur ita ut percipiatur Chri¬
sti doctrina non tantum ad aeternam vitam homines parare et ducere, sed
pacem quoque in terris, gaudium, et prosperitatem oeconomicam fovere,
cum in pace et concordia etiam in civili societate bona innumera adipisci
queunt.
Ad n. 21. Argumentum breviori et clariore modo tractetur, veluti sum¬
mula quaedam iurium et officiorum, quae logice inter se connectantur. Stylus
sit velut telegraphicus, attenta peculiari materia de qua agitur; commenta¬
ria alii certe facient.
2. Matrimonii unitas et absoluta indissolubilitas pro baptizatis, rursus
claris et simplicibus verbis adfirmetur. Familiae etiam qua tales, Christo te¬
stimonium reddant in caritate, operositate, et coniuges mutuam sanctifica¬
tionem iugiter excolant. (In textu pag. 23, n. 1, lin. 13, expungantur verba,
quia familia non est imago foederis amoris Christi et Ecclesiae, ut notavit
iam card. Ruffini).
3. Quoad filios. Principium quod ab initio ponatur: filii scilicet Dei be¬
nedictio habendi sunt.
Alte repetatur nihil contra naturam adhibere licet ad filios vitandos.
Item expresse edicatur: quoad scientifica medicalia inventa in hac pro¬
vincia, quae adhuc studio subiciuntur, nemo iudicium Ecclesiae praeveniat,
quae peritis auditis, de liceitate vel minus decernet. Media autem anticon-
ceptionalia per se adhibere non licet.
Nisi timores sint de physiologica vel psychologica minoratione prolis
nasciturae, vel de aliis gravissimis adiunctis, coniuges nec facile, nec nimis
numerum filiorum timeant; fiduciam habeant in divina Providentia, quia
Deus nunquam derelinquit fidentes in Illo. Mos vero unum vel alterum
filium tantum habendi (quod in nationibus ditioribus saepe invalescit), nisi
causae graviores et licitae id exigant, probari nequit; id enim nec bonum
societatis favet, nec ipsius familiae. Crebro compertum est quod vitia abun¬
dantius germinantur ubi exiguus filiorum numerus invenitur.
Ad n. 23. Quoad vitam oeconomicam et socialem (pag. 26-28, n. 23)
haec adnotare et proponere audeo.
22 0
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
1. Fiant in textu minores sermones, et conceptus nudi et schematici ex¬
primantur.
2. lura hominum ad aliquam operositatem gerendam nitide affirmentur;
(italice: il diritto al lavoro), ita ut, societas debeat quocumque modo omni¬
bus civibus occupationem ad idoneam mercedem habendam providere. Si
aliter provideri nequeat, minuatur merces (salarium, ut aiunt) ceteris func-
tionariis, opificibus et negotiorum addictis, ut omnes minimum necessarium
ad vitam ducendam saltem habeant. (In regionibus communismo subiectis,
etsi absque necessitate, et saepe inhumano modo, haec solutio socialis saepis¬
sime habetur, ita omnibus civibus providetur. Per christiana principia cari¬
tatis et civilia principia solidarietatis ubique hoc, debito modo, faciendum es¬
set, ut miseria arceatur et via occludatur ad atheum communismum).
3. Clare dicatur dominis et conductoribus et technicis fabricarum non
licere percipere excessiva et immoderata stipendia, praesertim si christiani
sunt, ne, dum ipsi nimis sumptuose vivunt, opifices, qui pondus diei et aestus
deferunt, saepe ne convenientem quidem domum sibi et familiae propriae
commodare queant. Proportione facta de responsabilitate et de statu sociali,
stipendium largius certe percipiant, at moderationem servent, ne astrono-
mica differentia intersit cum opificum stipendiis seu mercede.
4. Ex altera vero parte asserendum est quod «operistitio » (vulgo: scio-
pere, strike), non semper licitus habendus est, neque illi opifices facile in-
dulgeant, praesertim quando et gravia incommoda civibus obveniunt et gra¬
via damna toti communitati.
Numquam tamen aperte asseratur licitus « operistitio » (strike) ob po¬
liticas rationes tantum intentatus.
Haec affirmare schema nostrum ne timeat, quia signa temporum nostrorum
et quotidiana rerum conditio haec exigunt; ne mundus dicat Ecclesiam opi¬
ficibus non favere, neque ex altera parte, ipsa Ecclesia accusetur « facili de-
magogiae » indulgere.
Itaque quae sunt Caesaris, Caesari sint, quae sunt Dei, Deo.
Adhuc et alia adnotanda et proponenda essent, quae brevitatis causa
omittimus.
28
Exc.mus P. D. ALFREDUS COUDERC
Episcopus Vivariensis
Ad n. 21. Circa dignitatem matrimonii et familiae. In aula prolata fuerunt
verba iustissima et altissima ad exaltandam dignitatem matrimonii et fami¬
liae, et quondam cum vera eloquentia.
Sed mihi videtur quod in hac serie orationum laudativarum huius pro¬
blematis quidam aspectus non fuerunt sufficienter signati, nec in tota reali-
tate exposita gravia mala quae afficiunt matrimonium et vitam coniugalem.
Certe existunt matrimonia voluntati divinae conformia; existunt familiae
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 221
fundatae super vitam vere christianam, cuius basis est lex divina, moralitas
sincere christiana, exemplum rectum parentum, educatio seria et digna, re¬
spectus, oboedientia et affectio filiorum. Quae educatio filiis traditur per me¬
dia consueta: scholae, religionis instructio, Sacramentorum frequentatio, etc.
Sed praeter eos focos exemplares, quam multi sunt alii qui dant spectacu¬
lum vitii et vitae scandalosae, in quibus regnant dissolutio morum, totalis
oblivio legis divinae, omnia peccata contra fines matrimonii, sc. adulterium,
divortium, onanismus, abortus, practicae contraconceptuales, et etiam po-
lygamia plus minusve cognita. Evidenter haec vitia saepe sunt clandestina,
sed non semper.
Iuventus est educata in lascivitate, in frequentatione locorum periculo¬
sissimorum, spectaculorum nocivorum. Quod dictum est de Polonia christiana
dici potest de aliis nationibus christianis: «II vizio delPubriachezza, di li¬
bidine, dei delitti di aborto, gli atti di incredulita sono divenuti una vera
piaga nazionale, che rovina il popolo per due versi: coprono dfinfamia la
santita della natura umana, ed inoltre avviliscono 1’anima, offuscano l’intel-
letto, indeboliscono la volonta ».
Adulti, matrimonio iuncti vel non, non sunt exempti ab his vitiis, et opi¬
nio publica confitetur flectionem moralitatis generalem.
2. Ecclesia non potest esse indifferens erga malum tam frequens et tam
Regno Dei contrarium et animarum saluti nocivum. Pastores et ministri
Christi non possunt oculos avertere ab his omnibus spectaculis.
Quaenam remedia efficaciter possunt obstaculum opponere malo tam
generali?
1) Scopus Concilii impositus a S. Patre Ioanne XXIII et a Paulo VI
est renovatio Ecclesiae. Quae renovatio non fit solummodo per praedicatio¬
nem transitoriam doctrinae moralis revelatae, sed etiam per renovationem
activam morum, per reeducationem populi christiani, per reditum ad virtutes
christianas, et per veram sanctitatem promovendam. Nec dicatur Ecclesiam
debere fugere pessimismum et semper sese ostendere matrem misericordem.
Necesse est aperire oculos et videre malum quale se ostendit. Porro longa
experientia ministerii apud animas cuiuscumque conditionis permittit re-
perire abusus et eorum gravitatem.
2) Educatio hominum, tam iuvenum quam adultorum, facienda est.
Quaenam media efficaciter eam possent efficere? Omnia quae ab Ecclesia pro¬
ponuntur sunt necessaria et efficacia: praedicatio doctrinae christianae, in¬
structio catechistica, exercitia diversa Actionis Catholicae, revisio vitae, etc.
3) Alia media constituerentur per coetus seu associationes familiarum
christianarum, ubi producuntur publicationes adaptatae, v. g.: « L’Anneau
d’Or », « Taches familiales », « Les Foyers Notre-Dame », et alia eiusdem
generis. Qui omnes coetus multiplicantur in quibusdam regionibus, et pro¬
pagant doctrinam christianam; attrahendo alias familias in recessibus, recol-
lectionibus vel aliis coadunationibus sub directione sacerdotum specialisato-
rum, his mediis concurrunt educationi moralitatis publicae.
222
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
4) Modus valde efficax colendi matrimonium et praeparandi focos
christianos est praeparatio effectiva iuvenum ad Matrimonium contrahendum
ante celebrationem: « L’oeuvre de la Preparation au Mariage », directa a
sacerdotibus peritis et specialisatis, cum concursu quorumdam medicorum
christianorum, adsistentium socialium, focorum particulariter informatorum.
Existunt plura centra praeparationis in dioecesibus qui possunt praebere
omnia documenta informationis. Experientia testatur hunc modum praepa¬
rationis matrimonii efficaciorem esse quam omnia alia media.
29
Exc.mus P. D. ALBERTUS DEANE
Episcopus Civitatis Mariae
Creo que el esquema 13, ganaria muchisimo, si incluyera algunos de los
hermosos principios que se encuentran en el Adnexo IV, pag. 35, y el con-
tenido dei n. 15, « De iure bona privatim possidendi », etc.
En efecto: hay hambre en las poblaciones dei mundo. Millones mueren
cada ano por hambra, desnutricion, y por la mortandad infantil.
2. Hay falta o escacez de lugar vital.
3. Hay inmensas regiones, sobre todo en America Latina, en donde cen-
tenares de millones, y aun varios billones de seres humanos podrian vivir
dignamente, y producir economicamente. Faltan en esos lugares la mano de
obra (los hombres); y falta tambien el capital necesario.
Por lo tanto: insistir sobre la prevalencia de la ley natural sobre el
derecho positivo. Pag. 35, Adnexa , dice: « Singularum nationum cives ad
hoc vocari videntur, ut mundi cives evadant ». Optime.
Que el Concilio haga un llamado por lo tanto a una mundial reforma
agraria. Que los gobiernos modifiquen sus leyes, para dar cabida a esos her-
manos nuestros, que no tienen en donde ejercitar sus fuerzas vitales en el
trabajo.
Asi habria lugar (espacio vital): habra mayor abundancia, pan y comida
y comercio. Mejor nutricion: menos miseria, mejor salud, mas felicidad entre
los hombres, y por lo tanto mas paz!
Creo que con estos hermosos elementos de la ley natural, el Concilio
tiene ideas directrices para todas las naciones y pueblos dei mundo,
Los pueblos de la tierra agradecera al Concilio por esta forma valiente
de encarar los problemas con una vision mundial, fraternal de la humanidad.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 223
30
Exc.mus P. D. ANTONIUS DE CASTRO MAYER
Episcopus Camposinus
Tria sunt quae in § 23 huius schematis veniunt. Ut videtur in schemate
affirmatio nitida subordinationis ordinis oeconomici ordini morali, vindica¬
tio dominii privati atque assertio hierarchiae socialis desiderantur.
1. Schema n. 1 huius § 23, declarat evolutionem oeconomicam, ne ho¬
minem opprimat, sub eius dominio esse debere, atque eadem ratione po¬
stulare in ordinatione evolutionis oeconomicae actuosas plurimorum partes.
Iamvero, quae in evolutione oeconomica hominum oppressionem im¬
pedit nec est proprie eius subordinatio hominis dominio, nec actuosae plu¬
rium partes in eius ordinatione. Ratio unica quae ordinem oeconomicum hu¬
manum reddit est eius subordinatio ordini morali, a quo rectitudo omnium
humanarum actionum procedit, quaeque optime obtineri potest etiam cum
pauci tantum de evolutionis oeconomicae ordinatione curant.
Recte ergo Leo XIII, et, cum ipso, Ioannes XXIII affirmare potuerunt
causam in his rebus agi « cuius exitus probabilis quidem nullus, nisi advo¬
cata religione Ecclesiaque reperietur » (Litt. Enc. Rerum Novarum apud
Litt. Enc. Mater et Magistra : A.A.S., 53, p. 405).
Ne timeat ergo Concilium veritatem palam enuntiare, inseratque in suo
decreto principium generale a quo rectitudo omnis ordinationis oeconomicae
manat.
2. Aliud quod in dies oblivioni datur, atque proinde Concilium nitide
proclamare debet, est ius dominii privati, illud nempe quod obiectum est
duorum Legis Dei praeceptorum, et a Romanis Pontificibus ut ius naturale
constanter vindicatur.
Certe omnia bona terrae a Deo condita sunt ut universo generi hominum
utilitati sint. Sed praecise « ius dominii privati hominibus tributum est... ut
huius instituti ope, bona quae Creator hominum familiae destinavit, huic
fini vere inserviat ». Ita Pius XI (Litt. Enc. Quadragesimo Anno-. A.A.S.,
23, p. 191).
Asserat ergo Concilium ius proprietatis cum duplici eius nota, nempe,
quatenus ad bonum privatum et ad bonum publicum ordinatur, ita tamen
ut una nota ab altera non separet. Praeterea, Concilium indifferens esse ne¬
quit coram systematibus quae ius dominii privati vel extenuant, vel negant
aut destruere conantur. Ideo, non placet affirmatio illa generalis schematis
(pag. 27, lin. 14/5), sc. «Ecclesia nulli systemati oeconomico obligatur».
Verum quidem est quod Ecclesia proprium non habet systema oeco¬
nomicum; est tamen item verum quod Ecclesia, utpote iuris naturalis tutrix,
omnia systemata oeconomica huic iuri repugnantia respuit et respuere de¬
bet, ut sunt systemata illa quae ius privati dominii non admittunt et abolere
224
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
nituntur. Inde Ecclesia silere nequit de systemate oeconomico Communi-
starum quod locum non dat dominio privato, quodque proinde in servitutem
redegit fere tertiam partem humanitatis. Regimen enim Communistarum
reprobandum est non solum quia atheum, sed etiam propter systema oeco¬
nomicum quod profitetur, iuri naturali atque proinde personae humanae
omnino contrarium. Et haec est alia ratio cur pacifica inter Ecclesiam et
regimen Communistarum impossibilis appareat.
Porro, finis propter quem Deus bona terrena condidit postulat non solum
ut privatorum dominia in societate exstent, sed etiam ut possessiones non
sint omnes eiusdem dimensionis. Quamvis ergo in votis sit ut numerus pos¬
sessorum semper in dies multiplicetur, et magni faciendae sint possessiones
parvae et mediae dimensionis, tamen bonum commune requirit ut etiam
quoad bona materialia homines in classes diversas distribuantur, ut optime
docebat Pius XII (Alloc. natalitia 1944: Discor si e Radiomessaggi, vol. VI,
p. 239). Bonum enim commune non obtinetur nisi societas abundet tum
bonis quae ad vitam physicam potius pertinent, tum bonis culturae, scien¬
tiarum, artium, humanitatis, religionis, verbo, bonis animae. Immo illa his
subordinanda sunt. In hoc enim praecise a brutis distinguitur homo quod
ipse facultatum propriarum usu, res materiales in commodiorem excellentio-
remque vivendi modum vertit. Sic tantum intelligitur cur Deus aurum, ar¬
gentum, gemmas, materias e quibus subtilia opera textilia conficiuntur, con¬
diderit. Haec omnia, enim, ad splendorem vitae ordinantur ut optime expla¬
nabat Pius XII: « Ea omnia, ait tantus Pontifex, quae ad splendorem vitae
conferunt, ea omnia quibus eventus iubilosi vel solemnes ornantur, ea omnia
quae perennitatem ac nobilitatem spiritus in rebus materialibus refulgere
faciunt aestimanda et veneranda sunt » (Alloc. ad IV Conv. Nat. Ital. Gemma¬
riorum, Discor si e Radiomessaggi, vol. XV, p. 492). Unde, christianorum
sicut non est his in rebus immorari quasi in finem suum, sic item non est
intentionem Domini in his rebus condendis parvipendere. Sub luce sapientis
verbi Pii X consideranda est Ecclesiae paupertas, sicut bene exposuit Pau¬
lus VI in Litt. Enc, Ecclesiam suam : « studium paupertatis non impedit
quominus rei oeconomicae momentum recte aestimemus eademque licite uta¬
mur, quae his temporibus maximum incrementum cepit et in qua inni¬
titur civilis cultus progressus » (Ed. Typis Polyglottis Vaticani 1964, p. 31).
Ut autem bona animae abundantia exstent, societas necessario inaequa¬
libus apte dispositis classibus constare debet. Non enim omnes omnia quae
bonum commune requirit facere possunt; nec, disponente Providentia, omnes
ad omnia capaces sunt. Speciali modo bona culturae, artis, similium, non
ab omnibus pari possunt; munus est enim delectorum virorum, seu melius
selectarum familiarum quae traditione, urbanitate, perpolito spiritu, necnon
et fortuna illis bonis gignendis idoneae inveniuntur.
In societate, proinde rite ordinata, opus est ut adsint classes cultiores
quae incrementum bonorum animae procurando in totius populi vitam ita in¬
fluant ut conviventia socialis nobilior semper et humanior evadat, sensus-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV
225
que classium modestiorum erigatur, sicque revera omnes de splendore vitae
a bonis animae instaurato in societate suo modo participent.
Ne dicatur in huiusmodi societate castas tandem formari. Etenim, bo¬
norum animae abundantia causa est elevationis ipsius populi. Sufficit quod
classes spiritu christiano imbuantur.
Mens socialista, quae hodie generatim gubernia dominatur et classes
sociales abolere cupit, incrementi bonorum animae curam unice Statui com¬
petere dicit. Status autem, ut frequenter docet Magisterium Ecclesiae, non
est bona necessaria ad bonum commune producere, sed potius conditiones
creare in quibus a membris societatis haec bona producantur. Hypertrophia
actionis Status paci sociali et populi promotioni nocet (cf. Vacem in terris,
ubi saepe S. P. Ioannes XXIII libertatem coetuum intermediorum commen¬
dat). Praeterea, quae a Statu fiunt, lege determinentur oportet. Lex autem
relationes hominum, ut ita dicam geometrice, seu statice definit ad instar
cuiusdam idealis generici, dum bona culturae, quamvis legi morali subiecta,
ad divitias singulares ingenii humani ordinantur. Unde, vera progressio bono¬
rum animae in regimine ubi libera otia non dantur impossibilis est.
3. Necessaria hierarchia in societate bene ordinata ex dictis patet. Liceat
memorare Pium XII homines in classes sociales distributos populum vocare,
et omnium omnimodam aequalitatem sub tyrannide legum, massam appel¬
lare (cf. ali. natalitia 1944, Discorsi e Radiomessaggi, vol. VI).
Haec omnia ideis vigentibus in mundo huius temporis non suffragan¬
tur. Inde videtur schema ea vitare ne dialogus cum mundo impossibilis red¬
datur. Historia tamen teste, huiusmodi timor vanus dicendus est. Ecclesia,
enim, a mundo graeco-romano audita est quamvis ei proponeret Christum
crucifixum, scandalum et stultitiam (cf. 1 Cor. 1, 23). Hic vero modus
agendi, ait S. Pius X, virtutem suam non amittit (cf. Litt. Enc. lucunda sane:
A.S.S., vol XXVI, p. 524/5). Ceteroquin, Ecclesia non potest ut placitis huius
mundi se consonet doctrinam quam semper professa est derelinquere.
Itaque, emendationes quasdam textus propono:
1. N. 1. huius § 23 retractetur ita ut, posito principio generali de subor-
dinatione ordinis oeconomici ordini morali, statuatur necessitas prae oculis
habendi dignitatem personae in omni recta evolutione oeconomica. In partes
autem actuosas assignando diversis hominum coetibus, ratio habeatur tum
possibilitatis verae contributionis ad evolutionem oeconomicam, tum neces¬
sitatis unitatis regiminis in societate bonorum gignendorum (cf. Litt. Enc.
Io annis XXIII, Mater et Magistra : A.A.S., vol. LIII).
2. In n. 2, p. 26/7. Determinetur quomodo progressio recte ordinanda
sit, vel cui evolutio oeconomica necessario subiicietur oporteat ne fructus
malos pariat qui in textu memorantur.
3. In n. 3, p. 27, lin. 10. Post verbum « libertatis » addatur: « iustaque
sociali hierarchia ».
4. In n. 4, lin. lis. Sententiae: « Deus bona terrae commune totius
generis humani patrimonium constituerit » alia substituatur, cum genus hu-
15
226
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
manum non sit persona moralis cui aliquod patrimonium tribui possit. Di¬
catur, v. g. verbis desumptis e Litt. Enc. Rerum Novarum Leonis XIII:
« Deus terram universo generi hominum utendam fruendam dederit ».
In eodem n. p. 27, lin. 12. Loco vocis « distribuendi » melius scribe¬
retur: « acquirendi », cum sapientia populorum proprie non determinet mo¬
dum distribuendi bona terrae, sed potius acquirendi vel occupandi.
Item, lin. 12, p. 27. Post verbum « constituerit » (vel « dederit » si
emendatio supra proposita acceptetur) addantur haec vel similia: « qui
finis nonnisi privatis dominiis obtinetur ».
Item, lin. 15, p. 27. Post verbum « obligatur » addatur: « reiicit tamen
omnia systemata iuri naturali repugnantia ».
5. In n. 5, lin. 23, p. 27. Post verbum « humanae » addatur: « et coe¬
tuum legitimorum in societate exstantium ».
In eodem n. lin. 24, post verbum « discrimina » addatur: « iniusta ».
6. In n. 6, lin. 33, p. 27 supprimantur verba: « vere et efficaciter ».
Aliter, videretur Concilium inculcare quod omnis societas, ad bona gignenda
constituta, operarios teneretur ut veros socios ascire, quod nimium est et
non demonstratur.
31
Exc.mus P. D. ABILIUS DEL CAMPO Y DE LA BARCENA
Episcopus Calaguritanus et Calceatensis-Logrognensis
Ad n. 21. Problema de « dignitate matrimonii et familiae » gravissimum
utique et delicatissimum est; tanti momenti tantaeque periculositatis ut
mallem non loqui. Puto enim haec omnia non in aula sed in commissione
speciali secreto et privatim tractari deberi. Timenda sane sunt mihique
magni timoris motivum iam sunt tot et tot commentaria sine dubio inter
fideles producta hac nostra publicitate conciliari. Attamen quia in aula su¬
mus, liceat mihi breves quasdam animadversiones in textum nobis oblatum
proponere:
I. In n. 21 frequentissime mentio fit de « amore coniugali », adeo ut a
§ 2 (pag. 23) usque ad finem numeri (pag. 24) non infra 15 phrases vel
allusiones in textu occurrant. Amor coniugalis est idea centralis in schemate
eiusque valor, necessitas et influxus tanti extollitur, ut simplici lectori — et
plures habebimus simplices lectores — praedicari et proponi videatur tan-
quam primum bonum, cardo et fundamentum, forte etiam meta, finis et
norma cui alia in matrimonio submittenda et a quo cetera omnia derivanda
et mensuranda sint. Quid dicendum hac de re? Idea certe pulcherrima est.
Eritne etiam accurate et undequaque vera?
Amor coniugalis magni quidem momenti est in matrimonio et ab omni¬
bus, qua par est diligentia, enixe commendandus, fovendus et curandus, at
caute simul et prudenter, ne quid nimis. Etenim etiam in re matrimoniali
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 227
recta datur hierarchia valorum et, quod ego sciam, in eius cuspide fortasse
nequit collocari amor coniugalis, ac si meta sit et finis cui alia ordinari, for¬
tasse et sacrificari debeant.
Amor coniugalis est utique vis motiva, impulsus psychologicus et, qua¬
tenus ad consensum libere praestandum movet, principium et causa matri¬
monii in fieri — indulgete mihi terminum scholasticum — at nec primum
bonum, nec finis, nec terminus ad quem totius vitae matrimonialis.
II. Frequentissime, ut dixi, sermo fit de « amore coniugali », at, ut vi¬
detur, vix explicatur quae sit eius natura, quid importet et exigat quaeque
illius ordinatio. Phrasis, ergo « amor coniugalis » nimis impraecisa et gene-
rica in textu apparet, quin sufficienter explicetur illius pondus et contentum,
quod sine dubio habet vel habere debet. Hinc textus noster confusioni et
subiectivismo in interpretatione ansam dare potest.
Sermo utique occurrit de « vero amore coniugali, de amore coniugali
fideli atque puro, de tenero amoris cultu etc. ». Haec omnia, tamen, non
videntur sufficere ad aequivocationes et possibiles errores praecavendos, eo
vel magis quod: a) in ambiente et commercio sociali hodierno saepissime
de « amore », sensu, ut plurimum, non sancto sermo fiat et b) in textu no¬
stro silentium fere absolutum servetur de obiecto, fine et qualitatibus essen¬
tialibus, quae in traditione christiana ad nostros usque dies ab ordinatione
naturali facultatis generativae derivantur.
Nihil ergo mirum si ab hominibus huius temporis, qui, certe in peccato
originis concepti, sub concupiscentiae influxu et ad peccatum proni sunt,
« amor coniugalis », in mundo abstracto idealis et realitas pulcherrima, ho-
diedum, in mundo nostro, deturpari et de passione sensuali et amore hedo-
nistico, proh dolor!, sumi possit. Ulterior ergo explicatio et opportunior
ponderatio in textu desideratur.
III. « Matrimonium — legitur in textu — non est merum procreationis
instrumentum » (pag. 23, lin. 36). Certe quidem, nullaque, ut puto, datur
difficultas in admittendo huiusmodi propositionem. De cetero verum est
posse dari « prolis limitationem », datis sub conditionibus et circumstantiis,
cogita casus mutuae continentiae voluntariae etiam diuturnae.
Difficultas vero occurrit, quando quaestio movetur de conciliando usu
matrimonii cum voluntaria et quaesita exclusione novae conceptionis in
casu unionis de se foecundae et certo certius non sterilis.
En problema, cui in proposito systemate morali de « amore coniugali »
solutio, ultra quod iustum est, facillima datur, cum coniugibus usus conce¬
ditur matrimonii et praecise « ad fovendum amorem coniugalem mutuamque
fidem firmiter servandam ». Fateor concessionem hanc nimis generosam vi¬
deri. Qua de re velim notare: a) clarius explicandam fore doctrinam hucus¬
que traditionalem de « fine primario » matrimonii; b) mirum certe esse nul¬
latenus memorari Enc. Casti Connubii, de qua in schemate nequidem mentio
fit, dum in Annexo, quando citatur, verba illius — et hoc est curiosum —
aliquatenus mutantur; c ) nimis absolutam videri affirmationem illam schema-
228
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tis: « Quod autem ad numerum prolis attinet ultimum iudicium ad ipsos
solos coniuges spectat » (pag. 29, linn. 18-19). Norma enim quadamtenus
obiectiva stabilienda videtur, quin, meo iudicio, sufficiat loqui de « con¬
scia responsabilitate secundum Dei dona verique amoris normam » (pag. 24,
linn. 7-8).
IV. In pag. 24, § 4, linn. 13-17, agendo de difficultatibus matrimo¬
nialibus e diversis motivis oeconomicis, sociopsychologicis, civilibus etc. pro¬
venientibus, affirmatur amoris coniugalis intimam vim « aegre servari posse
nisi ab iis, qui iam magnis dotibus personalibus ornati sunt ». Tacite, ergo,
supponi videtur, pro vero amore coniugali in casibus ordinariis servando,
necessarium omnino esse usum matrimonii. Hac de re haec solummodo
audeo notare: a) ex tali affirmatione practica funestissimas ortas fuisse con¬
sequentias extra Ecclesiam catholicam ante aliquot decennia, non sine scan¬
dalo quorumdam etiam acatholicorum. Caveamus igitur ne similia nunc pa¬
rentur, saltem indirecte, etiam inter fideles nostros; b) mirum videtur vix
mentionem fieri de aliis auxiliis — v. g. oratio, sacramenta, gratia — quae
coniugibus christianis semper praesto sunt; c) dum explicite asseritur vim
amoris coniugalis absque usu matrimonii non posse servari nisi « ab iis qui
iam magnis dotibus personalibus ornati sunt », implicite probari videtur
opinio ab aliquibus iam insinuata, sed ut puto omnino reprobanda, secundum
quam vita supernaturalis gratiae stadia admittit evolutiva, eamque plane et
plene degi non posse, secundum omnes recti ordinis exigentias, nisi ab illis
qui ad superiora stadia iam pervenerunt. Huiusmodi principio sic absolute
admisso, dicendum foret ordinem moralem nonnisi pro hominibus magnis
dotibus personalibus ornatis valorem et vigorem habere hincque diversa
praecepta moralia facillime tamquam pro maiore parte hominum impossi¬
bilia aut saltem inadaptata reficienda esse.
V. In eadem pag. 24, linn. 17-23, conflictus inter rationabilem regulatio¬
nem prolis et tenerum amorem coniugalem iterum declaratur iterumque
opus coiiiugale necessarium affirmatur, ad vitandum quod coniuges sibi velut
extranei fiant, cum periculo pro fide coniugali et pro ipsa prole.
Quid dicendum? Fortasse integra paragraphus tono nimis absoluto de¬
currit et quidem tam in difficultatibus et periculis indicandis quam in exclu-
sivo remedio proponendo. Altum enim silentium fit: a) de aspectu psychico
et spirituali veri amoris coniugalis; b) de valore « castitatis » in vita matri¬
moniali; c) de mediis spiritualibus adhibendis ad difficultates carnis supe¬
randas. Difficultates utique erunt et coniugibus christianis obviam venient,
matrimonium enim non est « paradisus recuperatus », at non ideo onera
coniugibus neganda sunt vel imminuenda. Pari enim iure alia quoque prae¬
cepta excludenda forent et neganda.
Concludo. Plurima adhuc dici possent etiam de minimis in n. 21 con¬
tentis. Quia vero res, quae in illo tractatur, valde periculosa est, opportu¬
nius erit eam studio « specializato » et secreto Comm. particularis transferre.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 229
Unum tantum brevissimum addam. Methodus in argumento tractando adhi¬
bita in schemate apparet nimis « practicista, pragmatica et sociologica », a
phaenomeno sociali ad principia arguendo, ac si, cum de ordinatione morali
stabilienda sermo sit, facta leges et non e converso leges facta mensurare
debeant.
Animadversiones adnexae :
Valor concilians adnexorum. Unicum schema conciliare, cui adnectuntur sic
dicta Adnexa est schema de Ecclesia in mundo huius temporis. Haec Adnexa non
sunt pars schematis neque in aula conciliari disceptabuntur. Attamen exhibentur
ut documentum conciliare.
Iam in commissione mixta proposita est quaestio de valore huius documenti.
In Relatione circa rationem elaborationis schematis, suggeritur ut Adnexa « tam¬
quam aliquod commentarium officiale schematis in lucem prodeant» ( Schema,
pag. 41, alinea 3). A Secretario autem Concilii, die 2 octobris, in aula dictum est
« Adnexa non habitura esse valorem conciliarem » (cf. VOsservatore Romano,
2 oct. 1964, p. 2, coi. 2). Et tamen Adnexa distributa sunt Patribus et hi « enixe
rogantur ut Observationes seu Animadversiones secretariatui mittant, quarum
auxilio dein commissio mixta conciliaris textum emendare valeat » ( Adnexa,
pag. 3).
Si autem hoc documentum non habet valorem conciliarem , cur Concilium
de illo agit? cur exquiritur a Patribus ut mittant Animadversiones ut earum
auxilio textus emendari valeat?
Periculum huiusmodi ambiguae methodi per se patet. Si enim Concilium
ad documentum attentionem praestat et Patres conciliares rogantur ut ad perpo¬
liendum textum collaborent, documentum non potest non habere aliquam saltem
speciem valoris conciliaris. Auctoritas doctrinalis Concilii necessario compromit¬
titur aliquo saltem gradu.
Hoc posito, ad attentionem Patrum conciliarium excitandam circa momentum
horum Adnexorum, facimus sequentes observationes generales:
1. Adnexa complectuntur quaestiones difficillimas, valde complexas et maxime
tangentes susceptibilitatem hominum nostri temporis, ut patet vel ex ipso eorum
titulo: I. De persona humana in societate-, II. De matrimonio et familia-, III. De
culturae progressu-, IV. De vita oeconomica et sociali-, V. De communitate gen¬
tium et pace. Neminem fugit quot et quam implexa problemata doctrinalia non¬
dum matura in his argumentis lateant. Agitur enim de quaestionibus, circa quas
sub respectu quo exhibentur in « Adnexis » scientia catholica est recentissima,
ideoque in multis punctis adhuc est incerta, fluctuans, opinionibus personalibus
obnoxia, nondum matura.
Potestne Concilium suam auctoritatem doctrinalem compromittere vel in
minimo gradu, approbando ut documentum conciliare haec ampla Adnexa (con¬
stant 59 paginis), absque disceptatione et accuratissimo examine?
2. Doctrina in Adnexis recepta non semper est doctrina communis vel com¬
munior inter catholicos. Haud raro Adnexa reflectunt mentem unius tantum
sectoris opinionis catholicae sententiasque huius sectoris ita exhibent ac si essent
doctrina iam matura et recepta in Ecclesia. Exemplo sit Adnexum II, De matri¬
monio et familia de quo speciatim in observatione sequenti.
230
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
3. In quaestionibus gravissimis de matrimonio, non solum praescinditur a
doctrina communi, verum etiam non satis attenditur (ne amplius dicam) ad magi¬
sterium auctoritativum Sanctae Sedis et RR. Pontificum.
Omittentes analysim de momento quod in Adnexo tribuitur conceptui inde¬
finito « amoris coniugalis », a quo derivari videntur ordinatio matrimonii ad pro¬
lem et proprietates essentiales matrimonii (quod novum est in doctrina et prima
vice in documento ecclesiastico consignaretur), attentionem ponimus tantum in
modo proponendi doctrinam de finibus matrimonii et de exigentiis legis divinae
in usu matrimonii, data eorum maxima gravitate.
A) De FINIBUS MATRIMONII.
Doctrina de finibus matrimonii eorumque hierarchica ordinatione synthetice
proponitur in canone doctrinali 1013 § 1. C.I.C. Cum vero circiter ab a. 1935
opiniones spargerentur quae hanc doctrinam subvertebant, Sanctum Officium,
cum approbatione Pii XII, die 1 aprilis 1944, decretum edidit quo illas opiniones
reficiebat, clarius proponens doctrinam synthetice in c. 1013 enuntiatam. His
indicatis, transcribimus textus horum documentorum et Adnexi quo facilius
comparatio institui possit:
Canon 1013 § 1
«Matrimonii finis primarius est
procreatio atque educatio prolis; se¬
cundarius mutuum adiutorium et re¬
medium concupiscentiae ».
Decretum Sancti Officii. 1 apri¬
lis 1944 :
«An admitti possit quorumdam
recentiorum sententia, qui vel negant
finem primarium matrimonii esse pro¬
lis generationem et educationem, vel
docent fines secundarios fini primario
non esse essentialiter subordinatos,
sed esse aeque principales et inde-
pendentes. - Negative» (A.A.S., 36
[1944], p. 103).
Adnexum II
« Custos vero sanctitatis matri¬
monii, S. Synodus, omnes homines
bonae voluntatis alloquens, monet:
Matrimonii naturae et ordinationi con¬
tradicunt asserta illorum qui opinan¬
tur procreationem et educationem pro¬
lis esse aliquid secundarium quod
aliis bonis matrimonii postponi vel
ab eis radicitus et arbitrarie separari
liceat» ( Adnexa , p. 22, alinea 2). 1
Profundae differentiae inter doctrinam canonis 1013 ac responsi Sancti Offi¬
cii et doctrinam in Adnexo propositam patent vel leviter legenti: Ex textu Adnexi
sequitur non contradicere naturae matrimonii asserta illorum qui opinantur:
1 Adnexum in hoc loco nullam refert citationem Magisterii Pontificii. Haud facile huius-
modi omissio excusari potest, cum in aliis quaestionibus minoris momenti nota soleat poni
recentiores Magisterii Pontificii locos referens, praesertim Ioannis XXIII. Dixeris hanc omis¬
sionem consulto factam esse. Loci citandi in hoc textu sunt saltem sequentes: can. 1031 § 1,
cum sit doctrinalis; Pius XII, Alloc. ad Praelatos Rotales, 3 oct. 1941 {A.A.S., 33 [1941],
p. 423); Decretum Sancti Officii, 1 aprilis 1944 {A.A.S., 36 [1944], p. 103); Pius XII, Alloc.
ad Obstetrices, 29 oct. 1951 {A.A.S., 43 [1951], pp. 848 ss.).
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 231
a) Procreationem et educationem prolis non esse aliquid (aliquem finem)
magis principaliter intentum a natura quam alia bona (alios fines) matrimonii;
b) bonum (finem) procreationis et educationis licere ab aliis bonis (finibus)
aliquando separari, etsi non radicitus (?) et arbitrarie;
c ) dari bona (fines) matrimonii quae non sunt essentialiter subordinata pro¬
creationi et educationi prolis;
d) dari bona (fines) matrimonii quae sunt bono (fini) procreationis et edu¬
cationis prolis aeque principalia et separabilia, etsi non radicitus et arbitrarie.
B) De EXIGENTIIS LEGIS DIVINAE IN USU MATRIMONII.
Adnexum agens de hoc puncto, remittit in nota ad Encyclicam Casti Connubii,
praetermittens omnino magisterium Pii XII.
Quo autem facilius animadvertantur differentiae inter doctrinam exhibitam
in « Adnexo » et illam propositam in Enc. Casti Connubii, transcribimus textus
parallelos:
Enc. Casti Connubii
« Cum igitur quidam, a christiana
doctrina iam inde ab initio tradita
neque unquam intermissa manifesto
recedentes, aliam nuper de hoc agendi
modo doctrinam sollemniter praedi¬
candam censuerint, Ecclesia Catholi¬
ca... altam per os Nostrum extollit
vocem atque denuo promulgat:
quemlibet matrimonii usum, in
quo exercendo, actus, de industria
hominum, naturali sua vitae procrean¬
dae vi destituatur, Dei et naturae le¬
gem infringere, et eos qui tale quid
commiserint gravis noxae labe comma¬
culari » (A.A.S., 22 [1930], p. 560).
Adnexum II
« Custos vero sanctitatis matri¬
monii, S. Synodus, omnes homines
bonae voluntatis alloquens, monet: ...
Legi divinae et ordinationi ma¬
trimonii contrarius est etiam omnis
deliberatus hominum interventus qui
opus personae actui coniugali pro¬
prium vitiat; 6 nec convenire potest
talis agendi modus integritati amoris
coniugalis » (Adnexum, p. 22, ali-
nea 2). 1
Quam magnae differentiae intersint inter utrumque textum facile animad¬
vertitur. Notamus tantum unam maximae gravitatis: Encyclica declarat esse con¬
trarium legi divinae quemlibet matrimonii usum, in quo exercendo, actus, de
industria hominum, naturali sua vitae procreandae vi destituatur. Ad¬
nexum vero declarat legi divinae esse contrarium omnem deliberatum hominum
interventum qui opus personae actui coniugali proprium vitiat. Praescin¬
dentes ab incertitudine illius novi conceptus « opus personae proprium » nullibi
definiti, locutio « interventus qui opus personae actui coniugali proprium
vitiat », etsi posset sensu ampliore intelligi ita ut includeret quoque interventum
1 Adnexum in nota 6 in qua citat Encyclicam Casti Connubii deberet dare citationem
ex A.A.S. (vol. 22, 1930, p. 560), non vero ex Enchiridion Denzinger-Schonmetzer, in quo
nescimus quo iure et criterio omissa sunt verba Encyclicae quibus affirmatur doctrinam quam
nunc denuo R. Pontifex promulgat esse « ab initio traditam neque umquam intermissam ».
232
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
quo actus coniugalis naturali sua vitae procreandae vi destituatur ante vel post
actum ipsum coniugalem, tamen sensu stricto, prout hic intelligenda est, non
declarat contrarium legi divinae nisi deliberatum interventum qui vitiet actum
coniugalem ipsum, in se consideratum, seu dum ponitur (v. g. per interruptionem
actus, vel per eius positionem cum instrumento protegente). Non excludit inter¬
ventum, qui extra actum ipsum coniugalem destituat actum sua vitae procreandae
naturali vi.
Ut patet, hic praeiudicatur quaestio illa gravissima de « pillulis », ad quam
sese referens R. Pontifex Paulus VI in sollemni allocutione ad em.mos Patres
Purpuratos die 23 mensis iulii 1964, dixit: « E alio studio, diciamo, che spe-
riamo presto concludere con la collaborazione di molti ed insigni studiosi. Ne
daremo pertanto presto le conclusioni nella forma che sara ritenuta piu adeguata
alPoggetto trattato e alio scopo da conseguire. Ma diciamo intanto francamente
che non abbiamo flnora motivo sufficiente per ritenere superate e percio non
obbliganti le norme date da Papa Pio XII a tale riguardo; esse devotio percio rite-
nersi valide, almeno finche non Ci sentiamo in coscienza obbligati a modificarle.
In terna di tanta gravita sembra bene che i Cattolici vogliano seguire un’unica
legge, quale la Chiesa autoievolmente propone; e sembra pertanto opportuno
raccomandare che nessuno per ora si arroghi di pronunciarsi in termini diflormi
dalla norma vigente» (A.A.S., 56 [1964], pp. 588-589).
Mens R. Pontificis, procul dubio, non est proponere conclusiones studii ad
quod in hac allocutione sese refert, in « Adnexo » quodam conciliari, de cuius
auctoritate tot dubia moveri possunt.
Estne igitur prudens ut Concilium haec Adnexa approbet ut documentum
conciliare, etsi minimi gradus auctoritatis, cum in eis tot tantaque gravissima
problemata tangantur atque plura ex eis modo parum perspicuo et aequilibrato
exponantur, quin de eis adaequata disceptatio in Concilio fiat?
Cum ex alia parte nec opportunum nec possibile sit ut huiusmodi disceptatio
nunc statuatur, non restat nisi una prudens via: scilicet ut Concilium prorsus ab
his « adnexis » praescindat illaque remittat ad Commissionem Postconciliarem,
quae, habita ratione Animadversionum quae a Patribus exhibitae sunt, documen¬
tum non conciliare conficiat, forma quam R. Pontifex aptiorem iudicaverit, pro¬
mulgandum.
32
Exc.mus P. D. CAROLUS DE PROVENCHERES
Archiepiscopus Aquensis in Gallia
P. 21, n. 19, lin. 5, pro: « e luce Christi manantia », legere: e luce fidei
et rationis manantia. Ratio : quia lux Christi proprie a fide percipitur. Sed
textus omnes adloquitur homines, etiam eos qui praedicationem non rece¬
perunt. Lux Christi, scimus, illustrat et confortat etiam ipsam rationem
quam hi homines interrogare, adiuvante Ecclesia, possunt.
Lin. 6, complexorum et urgentium. Ratio ad stylum attinet: eadem pro¬
blemata quae docti rite complexa esse considerant, populi ut urgentia pa-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV
233
tiuntur; agitur nempe de fame, de bello, etc. Modus loquendi ad mundum
maxime pro nostro schemate importat. Hic habetur parvum exemplum inter
multa.
N. 20, lin. 8, pro: anxietate, legere: desperationem. Ratio: quia de
hac agitur: Insuper anxietas statum initialem designat, cui sive spes sive
desperatio respondet.
Lin. 12, legere: legibus et moribus. Ratio patet: lex sola non sufficit.
Lin. 13, legere: a quacumque servitute. Ratio: expressio insinuare vide¬
retur iustam servitutem aliquando dari.
Lin. 15, legere: ita ut.
Linn. 19-20, textus mutetur: Christianorum vocatio est sub luce Evatt-
gelii, ita adlaborare, ut hoc germen fructus maturos edat. Ratio est duplex:
textus sic a non christianis intelligetur ac si christianismus esset conditio
sine qua non ad hoc ut fructus maturi habeantur. Si mundum adloquamur,
hoc fiat sine offensione. Insuper, in hoc, christiani sunt lux mundi, quasi
munus propheticum habentes.
Lin. 30, legere: vitae oeconomicae, socialis. Ratio: quia, secundum Mater
et Magistra ad dignitatem hominis hoc etiam necesse est.
Pag. 21, lin. 17 - pag. 22, lin. 3, quoad redactionem et stylum impres¬
sionem lectoribus infaustam dabunt, ac si ad praeteritum respicientes satis¬
facti simus. Re vera hi valores positivi dantur sed adhuc maxima pars ho¬
minum eis non fruuntur. Specialiter considerare debemus communismum
impatientiam et ardorem suscitare ac animas ad munera futura adgredienda
viriliter invitare. Caveamus ne stylus moderatus et temperatus sic intelliga-
tur ac si debilis animae essemus. Non sufficit, in quadam descriptione sym-
metrica, elementa negativa etiam enumerare, ut habetur, p. 22, linn. 4-24.
Bonum est promovendum, malum eradicandum: utrumque opus dynamice
christiani fortiter adgredi oportet.
Pag. 22, n. 20, lin. 23, perversorum, discriminationes diversas, et toties.
Ratio: sic loquitur de apartheid, de « castis », etc.
N. 21. Textus de matrimonio et familia in se pulcher est, sed valde aequi-
vocus, hac nempe aequivocatione affectus, quae inde a primo capite totum
schema pervadit. Sed hic ex ipso obiecto aequivocatio gravior efficitur. Nam
quos directe schema adloquitur? De facto christianis loquitur modo per
se non christianis incomprehensibili, contra intentionem n. 3, pag. 6, expo¬
sitam. At matrimonium est institutio ordinis naturalis (a), a Christo Do¬
mino pro baptizatis ad dignitatem et perfectionem sacramenti evectam (b).
Ex textu non clare patet quando de a) vel b) loquitur. V. g., pag. 24, tan¬
tum pro fidelibus fit sermo. Sed quid huiusmodi sermo ad alios confert?
De hoc nihil.
E contra si etiam mundum adloquimur, uti decet, sermo primo fiat de
his quae de omni matrimonio sunt vera, postea de matrimonio christiano,
234
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
quod ut perfectius pro omni mundo rationem exemplaris aliquo modo etiam
induit, quod quandoque p. 23 suggeritur.
Quaestio agitur maximi momenti, quoad praeevangelizationem vel prae¬
parationem evangelicam, quam dicunt. Nam scimus naturam rectam simul
dispositionem ad gratiam et fructum gratiae sanantis esse. Duo debent af¬
firmari. Ecclesia exinde operam dare debet ad hoc ut institutiones humanae,
inter quas familia eminet, ita, quantum fieri potest, ad rectitudinem redu¬
cantur, ut via ad Evangelium praeparetur. Unde iam adhuc hodie omnes
homines universaliter docere debet ac adiuvare.
Pag. 23, linn. 6-7, phrasis contradictionem implicat. Quomodo extra
naturam illucescere potest omnibus in fide dum nondum omnes habeant fidem?
Insuper verbum: sacer aequivoce sumitur, ut ex historia patet. Vita est
sacra, sed hoc non directe ad pietatem refertur; sacramentum est sacrum.
Sensus non est idem. Unde textus mutetur: Cum Christus institutionem ma¬
trimonii ad dignitatem sacramenti pro baptizatis elevaverit, christianis munus
incumbit sacrae naturae familiae coram mundo testimonium dare.
Animadversio quoad phrasim: « quam homines pii numquam ignorave¬
runt »: hic modus loquendi hominibus hodiernis displicet, dum ex expe¬
rientia historica forsan contrarium constet. Nam quaestio non versatur circa
opinionem piorum hominum sed agitur de momento sociali familiae in hac
vel illa societate. At patet fere semper haberi simul venerationem erga
vitam uti sacram, et abusus (quos scimus ex peccato provenire), ut sunt
polygamia, conditio mulieris, servitus filiorum sub potestate patrisfamilias,
divortium, etc. Scimus v. g. hodie apud Sinenses multas mulieres et multos
iuvenes sese a servitute familiae liberatos esse profiteri. Unde caute de factis
loqui oportet.
Linn. 16-19: phrasis « Civilis... servet » veniat post: « Parentum... po¬
natur ». Ratio: educatio sese refert ad parentes christianos, de quibus quaestio
est immediate supra. Postea de civili societate.
Linn. 20-24 bene exprimitur vocatio propria christianorum relate ad
omnes homines. Sed haec idea inde a principio n. 21 clare ponatur: relate
ad matrimonium, ut est institutio naturalis, matrimonium sacramentale in¬
dolem exemplaris induit, quia hoc modo etiam natura sanatur et roboratur
in ambitu totius societatis.
Lin. 30 legere: adlaborare satagent. Ratio: facere oportet quod est pos¬
sibile. Textus noster videtur sese prae primis ad regiones catholicas sese re¬
ferre, dum christiani in pluribus regionibus perpauci sint.
Pag. 24, lin. 3, quae est sua familia? Familia humana vel Ecclesia? Ite¬
rum aequivocatio habetur. Lin. 4 usque ad finem tantum christianos adlo-
quitur. Lin. 3, etiam non christiani non sunt caeco instinctui mancipati. Pro
eis littera ut sonat offensiva est. Multa vera in lineis sequentibus dicuntur
quae etiam pro hominibus rectis, non baptizatis, valent. Non est loquendum
ac si haec rectitudo esset privilegium christianorum.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 235
Lin. 35, legere: quae tamen pro fidelibus numquam. Ratio est eadem.
Omnes adloquimur.
Unde totus textus sic emendetur ita ut clare pateat Ecclesiam a) omnes
homines de matrimonio adloqui et b) specialiter fideles docere, qui dum spe¬
cifice de sacramento matrimonii plene vivunt etiam alios adiuvant.
Ad n. 22. Opportunum esse videtur hunc textum denuo scribi. Nam ele¬
menta et aspectus essentialia culturae hodiernae nequidem nominantur.
V. g. post definitionem culturae, haec hodie specialiter sunt notanda: Scien¬
tia et ars technica hodie semper clarius illustrant quid significet dictum: scire
idem valet ac posse. Unde hodiernus scientificus, nolens volens, cognitionem
naturae quam acquirit quasi immediate ad applicationem practicam praepa¬
rat vel etiam vertit. Dominatio naturae per scientiam est factum sociale et ergo
politicum. Unde scientificus modernus simul vindicare debet libertatem in¬
quisitionis et acquirere sensus propriae responsabilitatis politicae. Nam quia
scientia potentia facta est, potestas politica eam dominari intendit eaque uti.
Hoc factum non est quid accidentale, sed ex ipsa natura practica scientiae
modernae prorumpit. Unde non sufficit de dignitate personae tantum loqui.
Oportet etiam hominem contra omnimodam « manipulationem » (ac si esset
merum obiectum naturae) protegere. Non tantum agitur de physica nuclea¬
ri, sed de biologia genetica, de psychologia, de sociologia, paedagogia, etc.
Homo conditionatus, quem dicunt, et neo-collectivismus habent germina in
ipsa cultura moderna. Unde ipsa conscia debet fieri de his possibilitatibus.
Ad hanc conscientiam adipiscendam, schema nostrum, non respiciens ad
culturam ut heri habebatur, sed prophetice quod futurum sit discernens mun¬
dum hodiernum adiuvare deberet. Normae desiderantur pro scientificis quoad
inquisitionem liberam veritatis, eiusdemque liberam communicationem et
ad responsabilitatem moralem et politicam scientificorum hominum. Quae
normae vim obligatoriam forsan habebunt, mediantibus codicibus deonto-
logicis vel legislationibus.
Deest in textu sociologia culturae modernae', ad hoc sequentia sunt no¬
tanda: a) verum est diversas culturas in contactum venire et aliquo modo
sese miscere. Hoc est factum hodiernum maximi momenti. Sed modus huius
contactus est saepe saepius tragicus, dum societates traumatizantur, ut aiunt,
valoresque destruuntur.
b) Aliud factum est apparitio mediorum communicationis novorum
(mass media) quae ex se possibilitatem diffusionis culturae ad omnes praebet.
c) Sed de facto usus horum mediorum duo pericula maiora prae se
fert: dominatio totalis culturae, horum mediorum monopolii gratia, a Statu
(v. g. Status sovieticus). Sub regimine capitalistico, usus horum mediorum
ad lucra tantum adipiscenda, passiones blandiendo. Ita ut hae media apud
populum vim nocivam et anti-culturalem exercent (la commercialisation de
1’imaginaire, quod dicunt).
d) Verum est coetus ampliores ad culturam accedere, sed hi coetus
adhuc minoritatem constituunt, dum simul homines conscii fiant, media
236
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
hodierna possibilitatem afferre diffusionis culturae ad omnes. Democrati-
zatio culturae fit sic exigentia vehemens. Unde tensio habetur in societate
moderna, nata ex differentia, quae patet, inter possibilitates reales ex mediis
technicis ortae et situationem culturae, quae remanet privilegium, etiamsi
ad plures extenditur. Communismus hac aspiratione utitur, sed haec aspi¬
ratio profundior est et etiam daretur sine communismo. V. g. analphabe-
tismus fit hodie scandalum, quia possibilitas prima vice in historia datur
eum delendi. De hoc nihil dicitur in textu. Immo gaudendo de progressu
acquisito videmur inter privilegiatos connumerari (nationes divites, classes
sociales mediae). Verus optimismus non est satisfactio de itinere facto, sed
qualitas spei, ad possibilitates munus adimplendi in futuro respiciens.
Animadversiones particulares. Pag. 25, lin. 2, sed numerus adhuc maior
hominis cultura frustratur (cf. recens inquisitio a J.O.C. facta quoad elec¬
tionem activitatis futurae et quidem in regione diviti Europae occidentalis),
in analphabetismo versatur, dum aliorum conditio in peius fit. Satisfactio
textus non convenit.
Linn. 2-4 haec necessaria comparatio culturarum remanet privilegium
aliquorum doctorum; sed generaliter culturae, non inquantum ab eruditis
examinantur, sed inquantum in populis vitaliter existunt, quando sese ob¬
viam veniunt, vulnerantur et crisim ineunt.
Linn. 4-6, haec distinctio a christianis percipitur. E contra in multis
regionibus non occidentalibus adhuc remanet saecularis confusio, cum cul¬
tura elementa religionis includat.
Lin. 9, qualis est ista necessitas? In campo culturali, necessitas est quasi
conceptus relativus.
Linn. 15-18, quae hic dicuntur de arte non conveniunt, ac si ars medium
esset ad problemata exprimere. Ars valorem finis habet, speciatim in aetate
moderna, cum in arte detur experientia metaphysica (quandoque luciferiana),
immo quasi religiosa. Iam ex se habet valorem contemplativum. Notandum
hic nihil haberi in n. de contemplatione, cum multae perantiquae culturae
sensum contemplationis magni faciant. Ars non ad hoc ordinatur ut libertas
servatur, sed colendo artem per se homo libertatem invenit, quod valde
differt.
Lin. 19 quid est progressus culturae? Sensus termini debet melius defi¬
niri. Nam cultura designat opera culturae, ubi caute de progressu loquen¬
dum est, vel participatio socialis hominum bonis culturae; in hac partici¬
patione progressus datur et dari potest et debet.
Linn. 20-28 non sunt tam clarae; quis sit ordo valorum, a quibus coli de¬
bet, a lege, a potestate publica? Si, v. g. de operibus culturae in ordine
artis loquamur, fatendum est quandoque affirmatio auctoritativa valorum
a potestate publica sterilitatem afferre posse, dum ad creationes validas fo¬
vendas requiratur spontanea libertas. Insuper quomodo se habet hic ordo
valorum in societate moderna pluralistica? Si datur, est magis ex con-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 237
sensu practico quam ex conceptionibus communibus. Cultura plures aspec¬
tus includit, quos melius discernere oporteret.
Lin. 26, quoad otium. Aliquid dici oportet de his quae in detrimentum
hominis fiunt in cultura multitudinis (culture de masse).
Linn. 36 et 38: Ecclesia et religio pro eodem sumi videntur, cum relatio
inter religionem et culturam diversificetur secundum diversas religiones.
Linn. 38-39, hic textus de arte non est ad rem, cum apologeticam iustifi-
cationem sapiat. Ars aliter se habet in cultura sacrali ac in cultura, sicut est
cultura moderna, suae legitimae autonomiae conscia. Factum modernum, e
contrario, hoc est: processu inde a 4 saeculis orto et non accidentali ars
ex ambitu religionis exiit. Causae huius facti sunt multiplices, et non omnes
negativae, ut v. g. memorata conscientia propriae autonomiae.
Lin. 41, non sufficit hoc affirmare, cum multi coaetanei contrarium pu¬
tant. Hic etiam rapide dirimitur problema valde complexum.
Pag. 26, linn. 1-13, denuo textus aequivocus habetur, cum non sit clarum
quos adloquatur.
Lin. 3 quae est haec viva traditio, cuius ordinis?
Lin. 5, religio sumitur pro ipsa Ecclesia.
Linn. 5-6, hoc valet pro solis christianis, sed multi sunt culturae signi¬
feri, et quidem optimi, non-christiani, pro quibus haec obligatio, ita expressa,
nihil significat, dum ad fidem nemo obligari possit.
Linn. 7-9, idem dicendum: colere in lumine Christi valet pro solis
christianis.
Si schema solis christianis loqui intendat, hoc clare dicatur. Si intendat
etiam omnibus hominibus loqui, ita christianos adloquatur ut alii etiam intel-
ligere possint.
Pag. 26, n. 23, linn. 14-25, forsan, ante omnia, « rationalizatio », quam
dicunt consideranda est, vel etiam « programmatio ». Est nempe quartum
elementum aliis profundius (magna ex parte socializatio rationalisationem
sequitur).
Lin. 29, verba: « bonae voluntatis » deleantur. Conveniunt in intro¬
ductione Litterae Encyclicae, sed ut expressio habitualis despectum sapiunt.
Pag. 27, linn. 11-19, clarius deberet dici etiam quandoque mutatio¬
nes radicales necessarias esse, v. g. reformatio agraria. Multi sunt pauperes
qui scandalizantur, ac si Ecclesia « statum quo », quem dicunt ante omnia
veneraretur, proprietatem abusivam ut sacram considerans.
Lin. 41 et s. optime adloquuntur christianos in fine.
Re vera hic n. 23 bene illustrat quomodo Ecclesia potest omnibus homi¬
nibus et christianis loqui. Hoc exemplum sequi deberet in aliis partibus
schematis.
Pag. 29, n. 24, linn. 5-13, forsan mentionem explicitam facere nationa-
lismi, concordiae inter populos laesivi.
Linn. 14-30, hic vel n. 21 supra loquendum esset de familia ut existit cum
suis deformationibus et abusibus, ut sunt polygamia, aetas non adulta mu-
238
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
lieris eiusque subiectio. Problema dermographicum ut in pluribus ponitur in
regionibus ubi institutio familiaris deformata habetur. Textus coniuges con¬
siderat ac si in matrimonio monogamo, cum aequalitate utriusque, etc. vi¬
verent. In nova redactione de quaestione matrimonii collaboratio anthropo-
logi et sociologi videtur necessaria.
Pag. 30, linn. 9-10, verba: « influendo... auctoritatis » deleantur, quia
male intelligentur, immo scandalum suscitabunt in multis regionibus, ac si
Ecclesia potentia politica esset.
Legere: responsabilitatem in re politica plene assumendo.
N. 25, linn. 20-21 corrigantur, quia non intelligantur, cum non sat ex-
plicite loquantur. Nam Ecclesia duo affert quae non sunt eiusdem ordinis.
In suo mysterio a Spiritu Sancto pacem quae exsuperat... etc., recipit et gu¬
stat; agitur de vita proprie theologali quae non est directe elementum pacis
politicae de qua directe agitur in textu. Sed potest dici quod vita Ecclesiae
ordinem naturalem ab alto illuminat et confortat. Secundo, in sua doctrina
sociali principia docet ad pacem humanam adstruendam. De hoc secundo
aspectu in textu directe agitur. Phrasis ut sonat a multis accipietur ut pia
declaratio sine sensu praeciso.
Linn. 25-26, fortius debet dici hoc esse munus gravissimum et quasi
principalius.
Pag. 31, linn. 8-12 non plene concordant cum iis quae optime infra,
linn. 25-35 dicuntur. Nam suppressio armorum nuclearium non potest con¬
cipi nisi ut pars programmatis ad suppressionem, licet progressivam, belli.
Ex opinione multorum peritorum in re militari et politica de facto haec
arma non amplius supprimi possunt, in hoc sensu, quod, bello inito, etiam
si antea accumulatio talium armarum destructa fuerit, statim denuo con¬
strui possunt.
Unde logice, n. 2 (linn. 1-12) deberet melius post n. 3 (linn. 13-35) venire.
Lin. 23, expressio non est sat nervosa: non agitur de melioribus rebus,
sed de fame et miseria exstirpanda, quod munus omnes prae praemis obli¬
gat. Vehementius loquitur Vacem in terris. Quae hic habentur sunt optima
sed stylus sapit magis dissertationem quam cor Ecclesiae pacem vehementer
exoptans.
Pag. 32, conclusio. Eadem dici debent ac pro prooemio et cap. I, scilicet
non semper patet sub quo aspectu homines adloquitur. V. g. linn. 4-8
non specifice obiectum schematis respiciunt.
Linn. 20-21 non conveniunt dum quasi excusationem afferre videntur.
Ratione muneris praeevangelizationis, Ecclesia ut serva omnium ad munera
adgredienda partem suam sumit.
Lin. 22, deleantur verba bonae voluntatis. Linn. 22-25 deleantur ratione
allata lin. 20. Linn. 31-35 deleantur quia sic intelligentur ac si collaboratio
Ecclesiae in opus humanum sit merum medium ad Missionem.
Idem dicendum de pulchris textibus Scripturae, p. 33.
Concludendo, proponimus ut Concilium institutum creat, cuius munus
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 239
sit mundum hodiernum cognoscere mediis scientificis. Hodie tale institutum
necesse est, cum mundus continuo immutetur, problemataque nova semper
surgant. Utrum post 10 vel 20 annos schema nostrum adhuc mundo respon¬
debit? Unde inquisitio incessans desideratur.
33
Exc.mus P. D. IOSEPH DESCUFFI
Archiepiscopus Smymensis
Ad pag. 22 n. 4. Post difficillimam quaestionem iam in hac aula opportune
et feliciter introductam regulationis nativitatum, liceat mihi aliam, et istam,
temporibus nostris crucialem etiam, attentioni vestrae deferre, scilicet de
divortio, argumentum quod plures audiendo horrescunt, sed quod in Con¬
cilio, nos Patres, tractare debemus, ut oecumenismum praeparemus et ex-
pectationem mundi expleamus.
Scitis, Patres sapientissimi, Ecclesiam latinam ab initio usque nunc stre¬
nue divortium condemnasse. Dum Ecclesiae orientales, ab initio etiam, cum
non erant adhuc seiunctae, divortium acceperant et usque ad tempora no¬
stra admittunt. Eodem modo protestantes divortium recipiunt. Mundus vero
acatholicus et non christianus de indissolubilitate matrimonii non curat.
In Ecclesia latina doctrina de indissolubilitate absoluta matrimonii est
certa et fidei proxima, sed non est de fide nec divina nec ecclesiastica.
Cone. Lugdunense II (1274) et Cone. Florentinum de divortio siluerunt.
Post Florentinum Eugenius IV admissit separationem in casu adulterii.
In Cone. Tridentino, maioritas Patrum, 12 exceptis, Ecclesias orientales di¬
recte condemnare non auserunt, ita ut, dogmate eluso, quaestio ut discipli¬
naris esse visa est.
Duo textus s. Matthaei in quibus incisum « nisi ob fornicationem » clare
expressum est, sunt authentici et proclamari debebant a s. Matthaeo in sua
catechesi ad populum hebraeum, qui a « libello repudii » laxius abutebantur,
dum s. Petrus et s. Paulus in eorum catechesi per Marcum, Lucam et Paulum
ipsum scripta, evangelizabant populos a lege romana rectos, in qua quae¬
stio non fit de divortio. Usque nunc explicatio scientifica et apodictica textus
s. Matthaei a studiosis nondum inventa est. Quare licebit considerare: non
ut obscurum et contrarium doctrinae aliorum Evangeliorum textum s. Mat¬
thaei, sed illum, aut additicium aut completivum, in quo Dominus Noster,
in sua infinita misericordia, dum indissolubilitatem matrimonii asserit, et li¬
bellum repudii abrogat, attamen, excipere dignatus est casum divortii « ob
fornicationem », ut infelicis coniugis innocentis et filiorum derelictorum mi¬
sero statui, ab altero infideli coniugi in discrimine posito, et familiae cru¬
deliter distructae, remedium, iuvamen et rehabilitationem praebeat.
Cum hac benigna et mitiore interpretatione saltem instructi, quae dog¬
matibus non contradicit, melius dialogum cum Ecclesiis seiunctis et cum
240
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
non-catholicis et non-christianis excipere poterimus, non sub respectu dogma¬
tico, sed sub respectu disciplinari, et ad modum alicuius conciliationis speran¬
dum erit.
Ex altera parte, multi infelices coniuges, pravitati consortis traditi, et
multi orphani, familia integra orbati, tanquam Matrem et Magistram, Eccle¬
siam cum gratitudine contemplabunt, quae eos a tantis calamitatibus, pec¬
catis et doloribus salvabit.
Propono: 1. Ut Patres Commissionis Biblicae reverenter rogentur ut
velint, si possibile est, sententiam dare de vera, historica et scientifica in¬
terpretatione textus s. Matthaei.
2. Ut Patres Commissionis luris Canonici, ad instar aliarum causarum,
admittere velint in praxi instantiam nullitatis ob iniustum, affectatum et
continuatum adulterium, unius coniugis, durante matrimonio.
3. Ut recognoscantur leges iurisprudentiae circa matrimonium, prae¬
sertim de valore consensus, et detur maior consideratio promissioni unitatis
et vitae communis, quae, sicut, et plus quam consensus, est etiam de essentia
matrimonii.
Ego, prae oculis habens misericordiam Dei qui toleravit Prophetarum
polygamiam et libellum repudii, Christumque Samaritanam Magdalenam et
mulierem adulteram absolventem; necnon muneris pastoralis zelo, et ani¬
marum salutis ac hodie Unionis necessariae fovendae motus, ut minuantur
in mundo scandala et peccata, cum spe consolationis et tuitionis derelictorum
et afflictorum, sine timore fovendi licentiam maiorem illa qua societas moderna
laborat sub strictiore disciplina, concludo cum hac declaratione quam multi
infelices expectant temporibus nostris; quae declaratio adiungi poterit in 2°
schematis Adnexo pag. 21 in fine n. 5: Matrimonium est quaedam participatio
amoris ac potentiae Dei creatoris et simul signum dilectionis Christi cum sua
Ecclesia. Illud imponit homini munera nobilissima sed gravissima, in coniugio
indissolubili adimplenda. Quae cum gratia divina perfici possunt. At cum ma¬
gna sit fragilitas et inconstantia humana, ad vitanda mala quae ex divortio pro¬
veniunt, Christus Ecclesiae suae dedit potestatem iudicandi de validitate et
de stabilitate coniugalis unionis, ut gravioribus familiae malis mederetur.
34
Exc.mus P. D. ALBERTUS CONRADUS DE VITO
Episcopus Lucknoviensis
Ad n. 21. 1. Dei praeceptum « Crescite et multiplicamini » non tantum
refertur Adamo et Evae et hominibus temporis acti, sed est permanens
praeceptum.
2. Verba « Et erunt duo in carne una » clare videntur esse consequentia
praecepti supra enunciati. Immo ea verba clarissime indicant unionem per-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 241
fectam mentis et cordis et etiam physicam, quae per se finem perfectum ha¬
bet, nempe prolis conceptio.
3. Matrimonium christianum ratio est distinctionis animalium copulam
inter et aliorum hominum matrimonium. Ipsius sanctitas et perfectio in sche¬
mate ampliori modo affirmandae essent. Sacramentum et unio Christi cum
Ecclesia extollenda sunt.
4. Amor coniugum christianorum debet esse sanctus atque in matri¬
monio sanctificatus. Pro christifidelibus impossibile est modo pure naturali
agere omnesque actiones ad Deum dirigendae sunt. Ipsi ergo in matrimonio
amorem amicitiae, amorem caritatis habere debent ac, praecipue in debito
matrimoniali reddendo cum gratia agere debent. Debitum debet esse sanctum
uti amor filiorum et ceterae coniugum actiones sancta sunt.
5. Amor christianorum coniugum simpliciter naturalis concipi nequit; im¬
plicite saltem finem supernaturalem habere debet, etiamsi e caritate perfecta
non prodeat.
6. Foecunditas non est essentialis conditio ad debitum reddendum; ideo-
que matrimonium validum est etiamsi compartes steriles sint. Quaestio ta¬
men non est utrum foecunditas sit vel non conditio ad liceitatem debiti, sed
quaestio est utrum licitum sit vel non foecunditatem supprimere.
7. Est-ne licitum vel illicitum foecunditatem supprimere? Foecunditas
maximum Dei donum est hominibus datum ad humanae creaturae perfec¬
tionem et ad propagationem generis humani. Ideoque nemo ius habet foe¬
cunditatem supprimendi sterilitatem inducendo, etiamsi haec temporanea
esse possit. Eodem modo ac non est licitum supprimere alias facultates, v. g.,
audiendi, videndi, loquendi, etc. ita nullo modo licet foecunditatis faculta¬
tem supprimere, sterilitatem inducendo.
8. Daturne causa sufficiens ad suppressionem foecunditatis inducen¬
dam? Principia quae aliarum facultatum protectionem regunt hic applicari
debent. Nempe mutilatio vel suppressio alicuius membri humani vel facul¬
tatis humanae propter causam proportionate gravem tantum permitti pos¬
sunt. Generatim talis causa totius corporis vitam respicit, cum agitur nempe
de protectione vel salute aliorum membrorum. Ita, v. g., quis oculi remo¬
tionem permittere potest ad tollendam causam infectionis in capite; mulie¬
ris ovaria removeri possunt ad vitam mulieris salvandam.
Potestne vero uti causa seu ratio sufficiens considerari pro partiali foe¬
cunditatis suppressione, praeter rationes communiter allatas, numerus ex¬
cedens filiorum, familiae paupertas, etc.? Quando agitur de mutilatione seu
suppressione aliarum facultatum, vitae totius corporis salvandae tantum con¬
sideratur ratio sufficiens. Ideoque a pari affirmari debet in nostro quoque
casu.
Suntne rationes adductae revera existentes vel graves?
9. Numerus filiorum? Si filiorum numerus ratio sufficiens esset ad foe¬
cunditatem supprimendam, tunc Deus, Christus et Ecclesia iam ab initio
mundi vel ab Ecclesiae initio omnes homines de hac re instruere debuis-
16
242
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sent. Uti Deus dixit: « Crescite et multiplicamini », ita debuisset etiam pa¬
rentum munus quoad filiorum numerum statuere.
Omnino ridiculum est dicere quod pro Adamo et primis hominibus fuis¬
set necessarium multos filios procreare, dum nunc temporis minimus filiorum
numerus iam causa sufficiens est a matrimonii muneribus excusatione.
lura et munera eadem esse debent pro omnibus hominibus, eodem modo
pro primo ac pro ultimo; ipsa etenim connexa sunt cum natura et persona
humana. Si mulier hodierna uti ius suam foecunditatem coarctare posset,
tunc dici debet quod hoc ius Evae quoque pertinebat. Cur denique Deus,
Christus et Ecclesia tot millia millium hominum per tot centena millia anno¬
rum hanc crucem imposuerunt? Hoc omnino iniustum esset, ideoque impos¬
sibile.
10. Paupertas? Potius quam de numero filiorum multi sermonem faciunt
de paupertate qua maior pars hominum hodie afficitur. Experientia tamen
nos docet pauperes minime esse deterritos a filiorum numero nec ab ipsamet
paupertate. Illi, generatim, filios donum Dei aestimant et magno cum amore
et gaudio inter ipsos sua bona materialia dividunt. E contra sunt divites
qui plus quam duos filios nolunt habere. Et unica vera ratio inveniri debet
in concupiscentia bonorum huius mundi. Ipsi bona plus quam sufficientia
habent ad gaudia vitae assequenda et augenda, ad animalia acquirenda et
nutrienda, ad vitam socialem magnis cum expensis colendam, etc., sed
filios habere nolunt. Eorum vita coniugalis infelix et miserrima est, immo
saepe saepius extra matrimonium felicitatem quaerunt!...
11. Miseria rerum materialium, cibus deficientia et alia huius generis,
non iam ab iis qui in miseria vivunt, uti causae necessariae ad prolis limi¬
tationem adducuntur, sed tantum a Guberniis civilibus vel ab iis qui, etsi
divites, ad suis vitiis indulgendum, probare ac defendere exoptant princi¬
pium de liceitate infoecunditatis obtinendae.
Miseria generatim pendet ab inaequali bonorum temporalium distribu¬
tione, a iustae retributionis labori debitae deficientia, etc. Si Gubernia civi¬
lia, potentates et divites, speciatim « capitalistae » aequo modo iustitiam so¬
cialem administrarent, tunc miseria abesset.
Cibus deficientia pendet a causis humanis quae artificiales sunt. Terra
non est aeque distributa; agricultura non satis curatur; multis in locis im¬
mensae terrae extensiones dantur quae agriculturae non subiiciuntur; saepe
terrae fructus propter abusivas legis applicationes destruuntur; denique mul¬
tis in locis dantur quoque sic dicti « vegetariani » qui cibum a Deo datum
sumere nolunt vel sinunt animalia segetes destruere.
Miseria et cibus deficientia sunt mala ab hominibus causata et quae fa¬
cile de medio tolli possent.
12. Fidei, spei et spiritus euangelici carentia est unica et vera ratio cur
dentur homines qui, a passionibus dominati, saltem ad tempus mulieris foe¬
cunditatem supprimere volunt. Haec suppressio verbis speciosis « suspensio
temporanea » vel « foecunditatis retardatio » vocatur. De facto tamen tum
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 243
retardatio tum suspensio nihil aliud sunt nisi facultatis generativae sup¬
pressio. Eo quod facultas generativa maxima sit inter physicas facultates a
Deo hominibus datas pro definito fine, uti vidimus sub n. 2, et uti patet
ex Theologia Morali. Pro suspensione foecunditatis eaedem causae requirun¬
tur ac eae quae mutilationem iustificant.
Ideoque illicita est foecunditatis suppressio vel retardatio nisi a causis
supra allatis iustificetur.
13. Consectaria perniciosissima a « pillulae » usu provenire possunt in
mundo huius temporis, qui fere totus in perversionem lapsus est.
Iuventus nostrae aetatis, quae quam maxime a vitae concupiscentia do¬
minatur, si scit usum « pillulae » licitum esse, illo uteretur iam ante matri¬
monium et sic vita christiana destrueretur.
Novelli coniuges possent « pillula » uti ob diversissimas rationes et sic
radicitus matrimonium christianum destrueretur.
Illi qui ab aliquo tempore matrimonio iuncti sunt et felicitatem non in¬
venerunt, facile essent victimae huius farmaci.
Si foecunditatis suspensio licita esset, tunc ipsa facile duceret non tantum
ad adulterium, sed et ad promiscuitatem vitae.
Pastores, confessarii, et laici sive catholici sive christiani sive non-chri-
sriani pro certo habent quod ista consectaria moralitatem et vitam socialem
in hodierna societate destruerent.
Ad n. 22. 1. In schemate dicendum est quid verbum « rite » significet,
vel saltem dicatur quod vera cultura legi Dei et Ecclesiae contraria esse
nequit.
2. Certe non debemus esse tantum laudatores temporis acti et scientia¬
rum progressum ignorare vel negligere, thesaura tamen temporis acti lau¬
danda et servanda sunt et pari tempore dicendum est qua ratione et quo
modo culturae progressus perficiendus seu promovendus est.
3. Methodus scholastica, Philosophia scholastica, speciatim Theologia
scholastica, non sunt spernendae ac multo minus relinquendae, sed tantum
adaptandae hominum huius temporis intelligentiae.
4. Aberrationes huius temporis quae sub nomine « artis » veniunt, omnino
reiciendae sunt. Fideles protegendi sunt ab abstractismo, a pragmatismo, a
technicismo, a scientiarum exactarum nimia exaltatione, a musica quae in
gemitibus et sexualismo tantum consistit, et a similibus quae nihil aliud
demonstrant nisi aberrationes mundi moderni.
5. Relate vero ad culturam aliquorum populorum, quae super religiones
non-christianas fundatur, commendentur quidem schematis textus, sed, uti
factum est in constitutione de Liturgia, hic quoque addatur conditio, sci¬
licet: « ... ne inducat in errorem vel superstitionem, aut sit contra legem di¬
vinam et legem naturalem ».
6. Casus Galilei a multis Patribus relatus est, mihi tamen videtur nimia
cum exaggeratione. Tribunal Ecclesiasticum nihil dixit de validitate vel mi¬
nus scientiae a Galileo inventae, sed tantum opposuit quod Galilei S. Scrip-
244
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
turam adduxerit ad novitatem suae scientiae probandam. Qui quidem modus
agendi etiam nunc temporis intelligi potest.
Ad n. 23. Vita oeconomica et socialis est revera problema maximi mo¬
menti pro nostra aetate seu pro mundo huius temporis. Rectores Rerum pu¬
blicarum, Gubernia civilis societatis, Praesides sodalium politicarum, et viri
qui magnum influxum in populum habent, continuo huius perdifficilis pro¬
blematis solutiones proponunt. Immo ipsi amplissimis verbis promittunt pau¬
pertatem e medio tollere et, aequa bonorum distributione effecta, omnibus
hominibus vitam iucundiorem se esse daturos.
Schema nostrum de vita oeconomica et sociali in cap. IV, n. 23 sermo¬
nem habet, principia ethico-socialia tradendo. Solutio tamen problematis vi¬
detur nimis theoretica et inadaequata. Omnes homines in toto orbe terra¬
rum a Concilio de hoc vexato problemate, a quo pax et vita hominum in hoc
mundo pendet, solutionem practicam adaequatamque expectant.
Maxima pars nostrae aetatis hominum in extrema miseria seu indigentia
vivunt; multi ex eis vel sine opere sunt, vel merces seu retributio adae¬
quata eis negatur. Immo in multis regionibus, praecipue in Asia, Africa,
et in regionibus ubi libertas civilis extincta est, plurima pars hominum in
servitute inhumana vitam agunt.
Sinatis mihi ex epistula cuiusdem missionarii in Africa haec pauca le¬
gere verba: “Our land is the poorest in the country, a sandy bushy one,
with a great lack of water. The people are most primitive and underdeveloped.
They live in severe misery, practically naked and unable to raise cattle
because of the tzetze fly disease. The every day diet of our people is maize,
salt and water. It is very hard to endure seeing these poor, sons of God,
near starvation” ( Mission, October 1964, p. 6).
Ea quae dicuntur de maiore parte populorum Africae dici quoque debent
de illis qui in Asia vivunt. In India ex quadringentis quinquaginta millia
millium hominum, saltem quadringenta millia millium in maxima pauper¬
tate, ne in miseria dicam, vivunt. Quamvis, ut ab alio Patre iam dictum
est, Constitutio Reipublicae Indiae omnes cives aequales declarat, et Ma-
hatma Gandhi vitam suam ultro dedit pro eadem ratione, de facto tamen,
septuaginta milliones sunt sic dicti paryas, seu outcasts, senza casta; centum
septuaginta milliones pertinent ad inferiores castas, seu low castes, caste
basse, nempe laboribus ignobilibus ratione nativitatis ligatis, tali modo li¬
gati ut si non evadunt christiani, nullam habent spem sese sublevandi in
civili societate, et nobiliora munera exercendi. Omnes isti, filii Dei, in mi¬
seria extrema vivunt. Pretium laboris pro ipsis, in mense, generatim non
excedit Summam Rupiarum 50, i. e. Dollars 10 vel L. 10.000, quae summa
sufficere debet pro tota familia, saltem quinque personarum, viventes in
unico cubiculo aut capanna, simul cum animalibus, si qui sunt.
Ecclesia ad tot centena millia millium hominum sublevandos media ma¬
terialia non habet. Sed etiamsi media materialia haberet, atque opera miseri¬
cordiae corporalia pleniori modo exerceret, non posset tamen problema so-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 245
ciale totius mundi solvere, miseriam quae tot milliones hominum in servi¬
tutem redigit de medio auferre, ac homines ad fraternitatem universalem du¬
cere, panem quotidianum illis praebendo.
Christus Dominus, Creator mundi, qui quotidie panes et pisces multipli¬
care poterat ad hominum miseriam sublevandam, numquam media materialia
promisit et obtulit. E contra omnibus cuiuscumque temporis hominibus me¬
dia tantum spiritualia ostendit: « Facilius est camelum per foramen acus per-
transire quam divitem in regnum caelorum intrare... Videte lilia campi quae
non serunt neque nent... Aspicite volatilia caeli... quanto magis Pater vester
qui est in caelis curam de vobis habuerit?... Beati pauperes spiritu quia
ipsorum est regnum caelorum... ».
Unica, vera, efficax, practica solutio problematis socialis a Christo data
est, quae quidem non reposita fuit in divitiis huius mundi, sed in filiali
amore et fide Divinae Providentiae, in evangelicae paupertatis spiritu, in
caritate ac fraternitate quae in Christo Domino homines coadunat.
In hac quoque re, historia magistra vitae esse debet. Apostoli et patres
nostri Romanum imperium subiugarunt, veteremque mundum converterunt
non mediis materialibus, sed evangelicis mediis a Christo pauperibus praedi¬
catis. Si ergo nos mundum huius temporis, quod totus in materia versatur,
ad Christum iterum ducere volumus, debemus iterum simplicem Evangelium
praedicare et in praxim ad vitam huius temporis applicare; puritas vitae,
paupertas evangelica, fraternitas christiana; beatitudines, spes in Divina pro¬
videntia mundo huius temporis necessariae sunt. Hoc modo Patres nostri
servos servitute plena et perpetua (slaves, schiavi) a subiectione potentatum
et divitum liberarunt, immo ipsos potentes et divites ad servitium Christi
et pauperum allicerunt.
Ista ergo est solutio problematis socialis, quae nos ad mundum huius
temporis ostendere debemus. Divina Providentia, puritas vitae, paupertas
spiritus, Beatitudines evangelicae, caritas Christi, qua nos liberati sumus,
pauperes et servi huius temporis quoque liberabit a servitute mundi qui a
materia, a machinis, et sic dicto progressu scientiarum obcaecatur.
35
Exc.mus P. D. HENRICUS DIAS NOGUEIRA
Episcopus Cabralopolitanus
In hac mea brevi elocutione tantum ad cap. IV, n. 25, alineam 2 schema¬
tis sub discussione me referam.
Mihi omnino placet quod in Vaticano II, et praecise in schemate de Ec¬
clesia in mundo huius temporis, de illicito armorum nuclearium usu, sermo
fiat. Nam si quodlibet bellum, ob immanes calamitates sive physicas sive
morales quae necessario ab eo proveniunt, maximae anxietati Ecclesiae sem-
246
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
per est, quanto magis bellum nucleare seu atomicum. Revera, hoc bellum,
etsi tantum adhuc fere in expectatione est, iam populis apparet tamquam
horrendum phantasma quod tranquillitatem ab orbe terrarum omnino tollit
et inter Nationes amicitiam penitus destruit.
Verum est schema nostrum de bello nucleari iam gravia proferre in hoc
numero. Textus autem sub iudice, mea humili sententia, maiore vi condemna-
toria praeditus esse debet.
Sacrosancta Synodus omne quodcumque bellum in absolutum proscribere
non valet, etsi in eius arctissimis votis est id evanescere ab ambitu luris Gen¬
tium tamquam aptum instrumentum ad differenda inter Civitates vel inter
politicas factiones dirimenda, ut clare deducitur ex alinea 3 huius n. 25.
Modo autem solemniori et inaequivoco bellum nucleare expresse, ut tota¬
liter et absolute nefandum, damnare debet. Eius crudelitas et iniustitia num-
quam legitimari poterunt.
Ideoque declarare debet Vaticanum II super Civitatum Moderatores gra¬
vissime impendere ne arma nuclearia parari sinantur, quoniam eorum mera
apparatio incitamentum, vel saltem periculum, eorumdem usui constituere
potest.
Praeterea omnino arcendum est ab hominum conscientia principium sic
dictae « pacis armatae », secundum vetus proloquium: « si vis pacem, para
bellum ». Hoc principium, acceptum in societate prae-christiana, absolute
abhorrere debet a civitate christiana, in qua idea universalis ac generalis
fraternitatis ab Evangelio enatae, omnibus hominibus, semper inculcanda est.
Institutiones internationales ad pacem et cooperationem inter civitates
fovendas existentes, maxime Organizatio Nationum Unitarum, vulgo O.N.U.
vel U.N.O., continuo et incessanter earum « bona officia » in hunc scopum
ita dirigere debent ut immanis potentia sic dicta « vis atomica » ad paci¬
ficos fines in humanitatis bonum eiusque felicitatem, semper et exclusive
ab omnibus adhibeatur.
Propterea proponere audeo quod textus sub discussione, hoc vel alio
simili modo, compleatur:
I. In lin. 2 et ss., pag. 31, ubi legitur: « Quamvis, exhaustis omnibus
pacificae tractationis subsidiis... (etc.) ac propterea scelestissimus coram
Deo et hominibus iudicandus est » (scilicet, armorum nuclearium usus) ad¬
dantur verba: « et haec Sacrosancta Synodus sic eum iudicat ac damnat ».
II. In fine huius alineae, post verba: « sed etiam ut arma nuclearia vel
alia similia roboris perniciosi omnino extirpentur et supprimantur », addan¬
tur haec alia: « Et Organizationes internationales vehementer exhortantur
suas vires in hunc scopum dirigere, ita ut vis atomica unice ad fines paci¬
ficos, in generis humani bonum eiusque felicitatis incrementum, semper et
exclusive ab omnibus adhibeatur ».
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 247
36
Exc.mus P. D. EUGENIUS D’SOUZA
Archiepiscopus Bhopalensis
Ad n. 21. Neminem nostrum fugit huius schematis momentum. Apo-
logeticam valde positivam Ecclesiae constituet, si de praecipuis problema¬
tibus recte loquitur, apologeticam vero negativam, si impressionem dat ir-
realismi vel insufficientiae. Ante omnia ergo oportet ut problemata recte
et complete ponantur.
Ideo laudandi sunt auctores schematis et non vituperandi, quod lucidi-
tatem et fortitudinem habuerunt ad problema moralitatis coniugalis sincere
describendum, praesertim cum vix ullum sit inter homines huius temporis
magis agitatum.
Problema moralitatis coniugalis gravissimum vocandum est, in sua ex¬
tensione, quod tot homines collective et personaliter afficit, et in suis con¬
sequentiis religiosis, nam non tantum permultos non valde ferventes, sed
etiam non paucos qui ante matrimonium boni catholici erant, post aliquot
annos a sacramentis primum, deinde ab Ecclesia avertit. Hoc iam dudum
novimus. Sed ultimis annis magis magisque intelligitur gravissimum esse in
seipso, id est tam intricatum, tot quaestiones ponens, tot problemata nondum
matura involvens. Immo nonnulla nova elementa recenter in eo ponendo in¬
traverunt, ut est explosio demographica, repercussio mundialis, et imprae¬
sentiarum terrifica, foecunditatis singulorum matrimoniorum. Hoc factum
per progressum hygienae et medicinae nuper inductum est.
Sinatis me quasdam ex his multis quaestiones vobis enumerare. Prae¬
cipuae ex his quaestionibus ab aliis Patribus iam prolatae sunt et ideo non
repetendae. A peritis philosophiae ethicae quaeritur: Quid est « natura »
in ente rationali, per intellectum potentia creativa praeditum? Quid est ergo
lex naturae? Quousque se extendit et quo sensu immutabilis dici potest?
A psychologis quaeritur: Quid est momentum, valor, sensus sexualitatis in
ente psychosomatico, sub aspectu personali, interpersonali et sociali? A mo-
ralistis quaeritur: Estne finis matrimonii primario procreatio, quam sequi
debet educatio in quantum fieri potest, an primario educatio, seu efformatio
personarum humanarum, quae ut patet, nasci debent ut educari possint?
Quaenam vita coniugalis normaliter in parentibus requiritur ut secundum
leges sanae psychologiae educatione fungi possint? Aliis verbis, quid habet
in foecunditate praecedentiam, aspectus biologicus, an aspectus complete
humanus? Quaerunt sociologi: Quaenam sunt in hac materia exigentiae
boni communis et quomodo cum iuribus personae componi possunt?
Praetermitto quaestiones ordinis medicalis ut ad maxime fundamentales
deveniam. Quaerunt theologi: Quid de hac re dicit Scriptura, et quomodo
ad mentem cuiusque auctoris sacri interpretari debet? Quomodo scimus
utrum quod in hac re traditionem vocare solemus, indubitanter depositum
248
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
fidei referat, an opinionem cuiusdam Patris, in casu Sancti Augustini, opi¬
nionem in acri polemica pelagiana elaboratam cuius praesupposita neopla-
tonica in luce recentioris theologiae biblicae vix admitti possunt, et cui
alii Doctores Ecclesiae, praesertim Sanctus Albertus Magnus, non plene
consentiunt? Exstatne de hac re documentum infallibile Magisterii an non?
Neminem latet gravitatem ipsam problematis recenter permultis refle¬
xionibus et studiis ansam dedisse quarum nonnulla vix in stadio initiali
versantur.
Ideoque schema sapientissime hortatur omnes quorum competentiae
interest, ut cum theologis allaborent ut complexus ordo a Providentia na¬
turae inditus altius in dies exploretur, aliis verbis, ut de vero sensu quo
lex naturae interpretari debeat fiat sincera inquisitio. Peritis etiam in rebus
biblicis, patrologia, historia theologiae versatis relinquatur libertas in hac
re indagandi et fructum studiorum publicandi.
Dixerit quispiam: quaelibet sint facta a scientia allata, Ecclesia doc¬
trinam mutare non potest quam tenet e Scriptura et Traditione, et quam Ma¬
gisterium etiam per Encyclicas docuit.
Cui respondeo: sub influxu alicuius facti, Ecclesia adduci potest ad
examen criticum modi quo Scripturam interpretandam sibi esse putabat, in¬
stituendum. Hoc decursu historiae evenit v. g. cum doctrina de usura, de
cosmographia, de libertate religiosa, de salute infidelium. Hoc ultimum, quod
cum nostro problemate specialem similitudinem habet, paulo amplius expo¬
nere fas est.
Proficiscentes a textu Pauli ad Romanos capite decimo, iam quidam,
non vero omnes, Patres post-apostolici requirebant ut quis salvari posset,
fidem in Christo explicitam, quam ceteroquin censebant omnibus hominibus
possibilem nam « in omnem terram, ait apostolus, exivit sonus eorum »,
nempe praedicatorum Evangelii.
Quam doctrinam Sanctus Augustinus, in sua polemica contra Pelagium,
additis variis rationibus theologicis, systematisavit. Eius influxus tantus fuit
ut omnes fere post eum idem dixerint. Etiam Sanctus Thomas qui tamen
doctrinam fidei implicitae evolvit, asserit eam tantum pro paganis ante tem¬
pus apostolicum mortuis sufficientem fuisse. Cum Evangelium ubique terra¬
rum praedicatum fuerit, nemo inculpabiliter extra Ecclesiam visibilem rema¬
net. Quae opinio communis quasi canonisata est in Concilio Florentino, ut
videre est in Denzinger n. 1351. Ergo Scriptura, Traditio et Magisterium
conspirare videbantur. Et paulo post Christophorus Colombo Americam
repperit, cum innumeris populis ad quos evidenter numquam Evangelium
pervenerat. Huius novi facti tamen theologi primo saeculo nonnisi lente
rationem habuerunt, praesertim augustiani. Gradatim tamen evolutio facta est
et quid Ecclesia nunc teneat, invenitur initio textus emendati propositionum
de activitate missionali.
Ecclesia numquam mutabit suum nuntium de Deo et de hominum sa¬
lute. Sed ubi in sua doctrina facta materialia et concreta includit, obnoxia
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 249
est datis quae scientia humana statuit. Saeculo decimo sexto scientia geo¬
graphica Ecclesiam ad revidendam doctrinam induxit. Cur non hoc etiam
possit scientia psychologica, medicalis, sociologica, demographica?
De proposito elegi verbum « revidere », « reconsiderare», non vero
« repudiare vel reicere ». Distinctio summi momenti est.
Et hoc dicendo praeiudicium quoddam dissipare intendo. Quandoque
auditur vel in periodicis legitur: in Concilio sicut et foris duae positiones
inter se confligunt: positio quae doctrinam traditionalem Ecclesiae defen¬
dit et positio contraria; quasi essent duo extrema opposita. Haec conceptio
rerum prorsus falsa est. Hic in aula formulatur tantum vel via media, vel
unum extremum, nempe rigidae doctrinae. Alterum extremum a nullo pror¬
sus defenditur, ne implicite quidem, nempe extremum hedonismi, pro libi¬
dine sexuali plena iura exigentis.
Sed qui viam mediam proponunt notaverunt signa temporum, nempe
favorem quem hic hedonismus invenit. Memores illius adagii: tanto peri¬
culosior est error quidam quo maiorem partem veritatis continet, hanc partem
veritatis, nempe quod vita sexualis in matrimonio quendam valorem in se
habet, in conceptionem christianam amoris integrare volunt.
Perniciosus communismus iste tantum successum non haberet si non
quosdam valores propugnaret. Ideo non habet sensum communismum im¬
pugnare velle per intensificationem capitalismi. Sic non expedit hedonismum
impugnare per strictiorem rigorismum.
Ad synthesim superiorem, ut luculenter em.mus card. Suenens exposuit,
tendere volumus. Synthesis thesi non opponitur, nisi in quantum thesis ni¬
mis unilateralis est. Sic doctrinae traditionali Ecclesiae nullatenus adversa¬
mur, nisi in quantum quorundam factorum realium non sufficientem ratio¬
nem habere possit.
Confidimus quod Spiritus Sanctus, qui datus est Ecclesiae ut ei dynami-
smum vitae infundat, tuto nos inducet in omnem, id est semper crescentem
veritatem.
37
Exc.mus P. D. CLAUDIUS DUPUY
Archiepiscopus Albiensis
Ad n. 23. Progressus technicarum et scientiarum, de die in diem, uni¬
versalior et velocior, hodie movet, non evolutionem mundi simpliciter dic¬
tam, sed profundam mutationem in multis ordinibus. Sed frustra quaere¬
retur usque in hanc diem, ordo quidam secundum quem evolutio, et muta¬
tio illa regeretur: videtur cupiditatem, sive individuam, sive collectivam,
saepe anonymam, potestatis, divitiarum et fruitionis bonorum temporalium
quasi solam esse potestatem, ut ita dicam, rectricem evolutionis ingentis ge-
250
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
neris humani huius aetatis. Exinde provenit ut simul ac res evolvuntur et
mutantur, ubique et incessanter, ingentia oriuntur incommoda, dolores, op¬
pressio quibus debiles et destituti imprimis subiiciuntur. His detrimentis
gravibus, laedentur etiam hi quibus perturbationes fruuntur.
luxta textum propositum, Sancta Synodus, postquam in mentes omnium
veritatem hanc primam in mentem revocaverit, scilicet Deum terram omnibus
hominibus dedisse ut in ea et ex ea vivent et in eius cognitione et amore
iuxta vocationem personalem suam crescant, affirmare postulatur, mundi
progressum, nec mera fortuna nec sola cupiditate individuali vel sociali regi
posse, sed rationabili ordine iuxta quem omnes homines, id est unusquisque
homo sine exceptione, vitam vere humanam degere possit. Itaque, « civili-
satio» futura, synthetice et clare praesentata, civilisatio incrementi esse
debet in solidaritate et universali participatione. In solidaritate, cum sin¬
guli de omnibus sine distinctione finium, stirpis vel classis, curam habe¬
bunt; in participatione universali, quia singuli iuxta proprium modum et
capacitatem partes suas tenebunt in ordine evolvendo et perficiendo, et etiam
in fructibus huius ordinis fruendis. Ita in numeris 23 et 24 quae in generali
placent.
His dictis et consequenter, aliquas emendationes hic tamen proponere
humiliter audeo seu ut textus roboretur seu ut aliquae obliviones repa¬
rentur.
1. Pag. 27, lin. 8: necessarium videtur dicere, et quidem cum insisten¬
tia, incrementum oeconomicum toti personae humanae profuturum esse
quin omittatur momentum illius principii, nempe plenitudinem personae
non in sola fruitione materialium consistere, neque in salute corporali vel
in mera cultura temporali, sed in apertione ad bona spiritualia et quidem
supernaturalia, quae saepe impossibilis evadit sive ex nimia paupertate, sive
ex quibusdam inhumanis laboris conditionibus, sive ex abusu laboris syste-
matice extento sine ratione die dominica.
2. Mirum est quod nonnisi duae lineae ad mulierem et ad eius sin¬
gularem indolem alludunt, cum tamen, mulieres mediam partem saltem
humanitatis constituant. Summus Pontifex Ioannes XXIII, piae recordatio¬
nis, in Litt. Enc. Vacem in terris iam affirmaverat inter signa temporis emi¬
nere accessum mulierum ad vitam publicam. Necesse esse videtur, ut promotio
mulieris faveatur, indolem mulieris propriam affirmare et eius particularia
problemata sine nullo detrimento eius dignitatis humanae, aequalis digni¬
tati viri, etiamsi munera amborum in societate plus minusve differunt; af¬
firmare etiam eius libertatem, praesertim in electione vocationis suae, et
ius ad participationem progressus generalis, in omnibus campis; ius eius
ad munus suum exercendum in familia, si talis fuerit electio sua, quin ni¬
miis necessitatibus materialibus impediatur.
Sine his affirmationibus, nostrum schema videretur scriptum esse a vi¬
ris pro viris tantum, et futurae civilisationi deessent divitiae particulares,
et magni momenti, quae ex iusta promotione mulieris oriri possunt et de-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV
251
bent. Mundus et Ecclesia in quodam modo crescere nequeunt a viris tantum,
sed a viris et mulieribus, modo complementario semper agentibus. Ne oblivi¬
scamur mulierum. Cogitemus Beatam Mariam Virginem, cogitemus tot et
tantas mulieres sanctas et cogitemus, venerabiles Patres, matres nostras.
Optabile esset, ut, in nova huius schematis exaratione, peritae mulieres etiam
consulantur.
3. Cum in futuro ordine rerum unusquisque partes suas plene habere
debeat, denuntianda videtur haec iniustitia gravissima qua non raro afficiun¬
tur illi qui propter voluntatem efficaciorem participandi in associationibus
omnino comprobandis, labore suo spoliari videntur.
4. Item rapinam erga communitatem committunt illi qui praetextu iu-
rium sacrorum proprietatis privatae non permittunt fructificationem agrorum
multitudini valde necessariam; illi etiam qui futiliter, nonnisi excessivo
nationalismo moti, migrationibus omnino necessariis obicem ponunt; illi tan¬
dem qui sine labore vere efficaci contendunt ditari speculationibus de bonis
sic dictis immobilibus quorum proprietas illis sine reali compensatione
evenit.
5. Numquam talis civilisatio solidarietatis et participationis universalis
efficietur, si desunt homines spiritu novo imbuti. Consequenter educatio
iuvenum in omnibus institutionibus, etiam, immo praesertim catholicis, ad
hoc tendat ut nemo pro se tantum et solus laborare intendat, sed semper
curet de labore qui sit servitium et cooperatio.
6. Non concipiendus est novus ordo ut quid staticum, quietum semel
pro semper instauratum. Pax socialis et internationalis sane in tranquillitate
ordinis consistit sed ordo non est « statu quo », est semper instaurandus et
iterum componendus, cum mutationes incessantes in nostra conditione tem¬
porali partes diversas personarum et rerum diversique modo determinent.
7. Cum Christo in Evangelio quem tam fideliter etiam in hoc secuti
sunt Patres Ecclesiae, vehementer denuntiemus avaritiam et amorem immo¬
deratum divitiarum et quidem non solum individuam, sed avaritiam collec¬
tivam hodie persaepe grassantem. Sunt etenim gentes, quae superabundan¬
tia divitiarum tranquille et sine anxietate fruuntur, quae ad se finaliter non
pertinent, cum multitudinibus hominum necessariae essent. Utile est tradi-
tionalem doctrinam de usura revocare et de bono usu divitiarum, secundum
quam supervacuum ad communitatem reddendum est.
Si civilizatio futura his principiis christianis imbuta erit, facilius et optime
obsequium fiet gloriae Dei, quia sicut dixit S. Irenaeus « Gloria Dei, vivens
homo ».
1. Evolutio toti personae debet profectui esse. Pag. 27, lin. 18, addatur
et mutetur post « personae humanae »: « quae altiora et quidem spiritualia
divina anhelat, et non tantummodo quadam plenitudine bonorum materia¬
lium culturalium huiusce temporis perficitur ».
2. Quaestio de iuribus operariorum. Pag. 27, lin. 36, omittere « per de¬
legatos »; deinde post « valde pendet » lin. 38 addere duo puncta et: « quod
252
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
praesertim fit per delegatos suos libere electos, tam ad proprias consocia¬
tiones dirigendas quam ad dialogum cum aliis ducendum, in illis muneribus
quidem implendis omnino exemptos a coactione etiam morali, ut esset v. g.
exclusio ab incoepto ».
3. Quaestio de migrationibus. Pag. 29, lin. 17: post « impendenda sunt »
addere: « et sine discriminatione praesertim stirpis largus pateat aditus ubi¬
que terrarum iis qui fructuosius in alienigena terra laborare cupiunt vel
practice coguntur ».
4. Quaestio de bonis iniuste detentis. Pag. 27, lin. 15, addere post
« obligatur »: quin tamen coram manifestis iniustitiis, ut sunt effrenata spe¬
culatio, egoistica retentio bonorum non cultorum, oppressio opificum... etc.;
tacere valeat ».
5. Quaestio de iuvenibus. Pag. 18, § /) sic mutetur: « Iuvenes christiani
e quibus dies crastina pendet maxime, omni egoismo seposito et forma¬
tione adaequata eis impertita in omnibus scholis etiam et praesertim catho¬
licis, fortiter et effusius suam fidelitatem erga Evangelium comprobantes,
hominibus nostri temporis tam maioris iustitiae cooperationem praebeant.
Meminerint propterea in eligendo vitae genere... etc. ».
6. Quaestio de pace incessanter construenda. Pag. 30, lin. 19, post
« maxima sollicitudine » addatur: « constanter ». Lin. 20, post « pax »
addatur: « opus quidem laboris semper iterati et incessantis, quia pax non
est “ statu quo ” perpetuum ».
7. Quaestio de avaritia nationum. Pag. 29, lin. 13, post « percupiunt »
addatur: « attentae sint nationes ne cadant in avaritiam collectivam de qua
non minus quam de indi viduali, verba Domini contra immoderatum amorem
divitiarum valent ».
8. Quaestio de adnexis. Adnexa declarentur « commentarium officiale »
textus schematis.
De mulieribus : Novus paragraphus addatur schemati in n. 20, et emen¬
dationes sequentes introducantur in textu:
Pag. 9, lin. 6, addatur post « homo », illa verba « et quidem in diversi¬
tate sua fundamentali seu complementaria utpote vir et mulier ».
Pag. 9, lin. 10, post « homine » addatur: « Societate viri et mulieris
genus humanum super orbem terrarum servatur et propagatur in admira¬
bili quadam et foecunda unione amoris; divitiae propriae unicuique sexui
tam in familia quam, generalius loquendo, in tota societate humana sese
complent ad dominium imaginis Dei exercendum super creationem ».
Pag. 21, lin. 10, ponatur « sexus » ante « stirpis ».
Pag. 21, linn. 20 s. In illa enumeratione ponatur primo quae mulieris
promotionem respiciunt.
Pag. 22, lin. 11, inseratur: «Specialiter dignitas et iura mulieris saepe
saepius magis theoretice quam practice agnoscuntur si tamen agnoscuntur.
Cum enim littera legis circa conditionem mulieris sine dubio in variis genti-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 253
bus semper progreditur, conditiones sociales, praeiudicia, discriminatio oeco¬
nomica mulierem quasi ad ordinem inferiorem, etiam nostris diebus non raro
reducunt ».
Pag. 23, lin. 3, post « testimonio vitae » inseratur « tum agnitione par¬
tium mulieris in tota vita familiari ».
Pag. 26, lin. 36, inseratur: « nec in hoc negligantur magni profectus qui
ex hodierna promotione mulieris oriuntur ».
Votum-, peritae mulieres in nova schematis exaratione consulantur.
38
Exc.mus P. D. NICOLAUS ELKO
Episcopus Pittsburgensis Ruthenorum
In cap. IV schematis, de quo nunc fit disceptatio, agitur de praecipuis
muneribus a christianis nostrae aetatis implendis.
Mea animadversio respicit praecise numerum 21 schematis, in quo lo¬
quitur de dignitate matrimonii et familiae. Antequam autem de n. 21 loquar,
liceat mihi in mentem revocare ea, quae in n. 20 de dignitate personae hu¬
manae dicuntur. In citato numero legitur: « Huius aetatis homines, haesi¬
tantes inter spem et anxietatem, id praesertim desiderant, ut plene et sin¬
cere agnoscatur personae dignitas, et quidem ab omnibus et in omnibus... ».
Si igitur, dignitas personae humanae agnoscenda sit « ab omnibus et in
omnibus », sequitur, quod huic obligationi omnes homines obtemperare te¬
nentur, non solum in quotidiano consortio vitae humanae, sed etiam in
doctrina exponenda principia, praesertim iuris divini, quod est ipsa ratio di¬
vinae sapientiae, quae est directiva omnium actionum humanarum in finem,
clare ac lucide enucleanda sunt.
Quam ob rem, non sufficit blandis verbis, ad instar piae considerationis,
dicere, quod Ecclesia agnoscit desideria et studia hominum bonae volun¬
tatis, ut vita privata atque publica rationem habeat huius dignitatis perso¬
nae, sed oportet imprimis investigare et cognoscere causas propter quas huius
aetatis homines inter spem et anxietatem haesitant, quae omnia in hoc sche¬
mate negligenter et supine oblivioni dari videntur.
Iam vero, neminem latet, doctrinam atheismi dialectici aeque ac sic
dicti capitalismi, sive privati sive statalis, esse fundamentum materialismi
practici in hac nostra aetate ubique terrarum grassantis. Ex doctrina enim
materialismi dialectico-practici necnon ex principiis capitalismi utriusque
generis procedit etiam causa quae natura sua tendit ad destructionem ordinis
naturalis, a Deo omnipotenti sapientissime sanciti, ideoque ad destructionem
dignitatis personae humanae et, proinde, etiam ad destructionem dignitatis et
sanctitatis matrimonii necnon familiae.
Huic autem Oecumenico Concilio, ignorare non licet, quod nostris tem¬
poribus de dignitate ac sanctitate matrimonii et familiae acriter agitur extre-
254
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
mis, spiritui christiano saepe contrariis argumentis. Ideo iure meritoque desi¬
deratur, ut principia ex sana philosophia et ex solida theologia catholica de
dignitate ac sanctitate matrimonii et familiae deducta, clare exponantur,
contra doctrinam atheismi dialectici necnon sic dicti capitalismi. Ratio, quia,
uti sat notum est, causa primaria crisis matrimonii et familiae hodie in eo
praecipue consistit, quod coniuges, saepe spiritu materialismi practici et
nimio egoismo imbuti, putant, legem a Divino Conditore in natura humana
insitam nullius esse valoris. Transgressio vero legis divinae, teste sana doc¬
trina morali catholica, suos effectus habet non solum in ordine ethico indi¬
vidui et societatis, verum etiam in ordine publico et sociali humani generis.
Etenim, asseclae doctrinae atheismi dialectici, denegando principia iuris di¬
vini naturalis et positivi, docent, quod relationes intimae inter viros et femi¬
nas per se nullis regulis seu normis subiacent aeque ac inter animales, a
quibus progenies humana ortum ducere praetenditur.
Concludendo dico, si Deum diligimus et episcopos Ecclesiae sanctae,
catholicae et apostolicae necnon successores Apostolorum nos esse agnosci¬
mus, pro miseranda conditione, in qua permulti coniuges hodie inveniuntur,
nobis valde dolendum est. Et non solum dolendum super hac re sufficit, sed
exemplum Redemptoris nostri Iesu Christi et Sancti Pauli, Apostoli gen¬
tium, fideliter sequentes, debitum fraternae caritatis et sensus responsabilita-
tis quam coram Deo habemus de salute animarum nostrae pastorali curae
concreditarum, quarum Pastores nos esse credimus, a nobis exigit, ut et
remedia et auxilia christifidelibus ad salvandam dignitatem et sanctitatem
matrimonii et familiae praebeamus.
Quapropter, praeter sollemnem condemnationem et proscriptionem athei¬
smi dialectici necnon capitalismi, ad sanam doctrinam catholicam de digni¬
tate personae humanae indeque etiam de dignitate matrimonii et familiae
firmiter affirmandam, humiliter peto, si ita Sanctissimo Papae nostro Pau¬
lo VI, feliciter regnanti, ita placuerit, ut constituatur specialis Commissio
pro non credentibus, cui demanderetur munus non solum tractandi quaestio¬
nes doctrinales theoreticas de atheismo dialectico et de sic dicto capitalismo,
sed etiam solvendi problemata concreta ad efficaciter impediendam depreca¬
bilem diffusionem materialismi practici in universo orbe terrarum, ut ho¬
mines nostrae aetatis tandem aliquando cognoscant et agnoscant faciem
Ecclesiae eiusque praesentiam in mundo huius temporis.
39
Exc.mus P. D. IOSEPH FADY
Episcopus Lilongwensis
Ad n. 21. Puisque le probleme est pose, il faut Paborder avec courage
et trouver une solution juste et equitable. Nous derober a ce devoir nous
rendrait ridicules et incompetents aux yeux du monde.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 255
I - Les confesseurs et les gens maries demandent une solution.
C’est un probleme qui engendre tant d’ anxiete chez les confesseurs et
chez les epoux.
Pour les uns et les autres la confession devient un sujet de trouble.
Est-ce normal?
II - S’engager dans Fetat de mariage avec la legislation presente sur
la procreation demande plus de courage et d’abnegation et de sacrifice en
ce qui concerne le 6 e commandement que d’embrasser la vie religieuse.
Est-il normal que les commandements demandent plus de sacrifices
que les conseils?
III - Nous faussons les consciences. La chastete est une vertu morale
et essentiellement humaine. Les fautes contre cette vertu sont moins
graves que celles commises contre les vertus theologales de Foi, d’Esperance
et de Charite. Les peches de la chair sont les moins graves parmi les
peches mortels, parce que les plus humains (je sais bien qu’ils sont les plus
dangereux, mais cela, ne change pas la gravite au point de vue theologique).
Est-il normal que les fideles engages dans le mariage s’exposent a la
damnation eternelle a cause de ce peche?
IV - Les consequences de la legislation actuelle: elle cree des desunions
dans la famille, de vraies tragedies.
En plus la grande majorite des epoux et epouses vivent en etat de
peche mortel par suite des sacrifices « heroiques » qui leur sont imposes.
Est-ce normal que les commandements de Dieu exigent un heroisme
continu? Notre Seigneur a dit: Mon joug est doux et leger.
V - Beaucoup de chretiens abandonnent les sacrements, d’autres quit-
tent 1’Eglise, d’autres convaincus de la necessite d’embrasser la Foi dans
1’Eglise cathoiique y renoncent a cause de la legislation actuelle sur la
procreation. Est-ce normal?
VI - Finalement on a trop insiste sur le « crescite et multiplicamini ».
Quand jeune homme et jeune fille se recherchent pour fonder un foyer
c’est avant tout le besoin d’aimer et d’etre aimes, de trouver un soutien
mutuel. Psychologiquement et chronologiquement cela se passe ainsi.
La procreation se pose plus tard. Pour Famour de Dieu, pour les con¬
fesseurs et les jeunes epoux trouver une solution.
En Afrique le probleme se pose aussi parmi les evolues, mais aussi
parmi les autres.
Je parle ici surtout de mon experience de confesseur en Europe.
256
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
40
Exc.mus P. D. IOSEPH FENOCCHIO
Episcopus Apuanus
In schemate de Ecclesia in mundo huius temporis, praesertim in cap. IV,
quo problemata oeconomica passim attinguntur, forsan locum habere poterit,
si alibi in discussione non venerit, quaestio satis gravis sub aspectu pastorali,
circa prohibitionem operum servilium diebus festis de praecepto.
1. Ni fallor, finis istius legis fuit non solum vacationem a labore impo¬
nere ut cultui Deo debito et bono animae sua dies assignetur, sed etiam
ad tutelam servorum, quorum dignitas humana et nativa aequalitas cum
hominibus liberis hoc praecepto vindicabatur.
2. Progrediente autem societate, et praesertim nostro tempore, con¬
ceptus laboris funditus evolutus et immutatus est. Lex enim qua homines ad
opus exercendum tenentur, exceptionem non patitur; dignitas operis summa
elatione extollitur, ita ut progressus huius aetatis suam distinctivam notam
habeat ut « civilta dei lavoro », et aliqua Respublica sua Constitutione
dicatur « in labore fundari »; omne inde opus seu labor pari honore habetur.
3. Accedit quod fructus seu emolumentum operis, progressu artis tech-
nicae, novam omnino formam sumpsit. Simplici impulsu electrico, hodierna
aetate, machinae totius opificii in motum ponuntur cum notabilibus proven¬
tibus et absque fere labore humano.
4. Multae artes sic dictae liberales non minorem fatigationem, quamvis
praesertim intellectualem et psychicam, quam opera manualia exigunt. In¬
super ludi quos dicunt sportivos, absque dubio non tenuiorem erogationem
(dispendio) virium important quam labor officinae vel agrorum.
5. Hae considerationes evincunt legem abstinentiae, diebus festis, a
solis operibus servilibus, omnino obsoletam et reformandam esse.
6. Si dominica dies et hodie, sicut transactis temporibus, habenda est
ut dies Domini et animae, in qua non lucrum mundi sed aeternitatis quae¬
rendum est, tunc lex reformetur eo sensu ut quodlibet opus lucrativum,
etiam artium liberalium, studiorum, ludorum cuiuslibet generis, prohibea¬
tur. Secus enim lex quae, Moysis tempore, dignitatem, libertatem et iura
servorum — idest illorum hominum qui ad opera manualia attributi erant —
voluit defendere, fieret causa verae iniustitiae in eos, quatenus dum cetera
opera, quamvis lucrativa et etiam corpus graviter fatigantia, permittuntur,
labor ipsorum, et tantum ipsorum prohiberetur. Lex huiusmodi nonne iniusta
et absurda exsisteret?
7. At prohibitio, saltem sub gravi, cuiusvis operis, nostris diebus op¬
portune sustinetur? Praesertim postquam Ecclesia, vere benigna mater,
facultatem tribuit satisfaciendi praecepto de audiendo Sacro etiam die
sabbato? Nemo est qui ignoret formam activitatis in nostra societate ta-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 257
lem esse ut notabilis numerus hominum, sive artibus liberalibus deditorum
sive opificiis, etiam die dominico necessitatem habere operandi; ipsos prae¬
terea, multiplicibus activitatibus quibus se dedunt diebus festis, etiam re¬
creationis causa, magis fatigari quam suetis laboribus infra hebdomadam;
eosdem denique ex altera parte magis magisque eo tendere ut die dominico
plena ac totali libertate frui queant. Haec problemata satis complexa vi¬
dentur.
8. In examine huius argumenti mentionem feci de recenti facultate
aliquibus locis concessa satisfaciendi Sacro die sabbato. Haec concessio non
immunis exsistit a gravibus periculis. Si quae hodie solummodo exceptio
est, paulatim fiet regula aut mos generalis, dies Domini, mox et necessario,
sua significatione, expressione et finalitate evacuabitur.
Quapropter humiliter propono : 1) Deleatur ut obsoleta distinctio inter
opera servilia et opera liberalia. 2) Praeceptum grave de abstinendo a labo¬
ribus vel supprimatur, vel ad praeceptum leve reducatur, exceptis, forsan,
paucis diebus sollemnioribus. 3) Videat Concilium non opportune facultas
satisfaciendi Sacro, die sabbato extendi queat, an potius insistendum sit
in traditionali lege ad nomen et rem diei Domini salvanda. Si autem ex¬
tensio concedenda videatur, haec certis, clare definitis et omnino restrictis
limitibus contineatur.
41
Exc.mus P. D. ANGELUS FERNANDES
Archiepiscopus tit. Neopatrassensis, eoad, c.i.s. Delhiensis
De problemate pacis firmandae liceat mihi paucas proferre animadver¬
siones.
De pace quando agitur, ante omnia de qua specie fiat sermo, clare
statuatur. De pace enim evangelica, quam mundus dare non potest, directe
non loquimur, sed de illa politica et internationali pace realisanda in mundo
et per mundum, peccato adhuc obnoxium etsi a Christo redemptum.
Pax politica, etsi sublimitatem pacis evangelicae non attingat, etsi per
virtutes evangelicas caritatis, humilitatis et patientiae non directe sit acqui¬
renda, tamen in seipsa aliquid bonum est et valde desiderabile.
Pendet autem ista pax politica minus ab assensu interiori legi quam
a conformitate externa et proinde per vim est legitime praeservanda ab
auctoritate quadam cui soli vis huius exercitium competit.
His diebus, fere ubique terrarum communitas politica nationalis ali¬
quando pacificata est. Idem dici non potest de communitate internationali.
Causa videtur esse absentia auctoritatis ab omnibus acceptatae cui soli com¬
peteret coercitio. Scientes illam auctoritatem non existere, nationes in bel¬
lum infeliciter intendunt ut in medium ad querelas resolvendas. Sic proh
dolor bellum evadit quasi instrumentum necessarium et indispensabile ad
17
258
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
iura in campo internationali vindicanda. Hoc autem quid indicat nisi defi¬
cientiam quamdam in praesenti structura communitatis internationalis? Hanc
omni conatu removere omnis homo bonae voluntatis ut officium habet.
Mera desiderii pacis expressio, ampla collectio documentorum doctrina
plenorum non multum prodest. In rem deducenda sunt haec desideria per
institutionem quandam concretam. Loco belli, opus est scilicet instituti
alicuius, charactere legali et politico insigniti, ad dissentiones inter natio¬
nes componendas.
Verum quidam est evolutionem talis instituti ad ambitum Ecclesiae di¬
recte non pertinere, sed fovendo in favorem eius opinionem publicam, mul¬
tum iuvare potest Ecclesia. Sic primatus nationalis complementum acciperet,
nec periculum et obstaculum bono communi nationum constitueret.
Si enim in mundo bella adhuc vigent, non est ob penuriam principiorum
moralium, sed propter inopiam institutionum internationalium ad dissen¬
siones solvendas vera potestate praeditarum.
Quod ad bellum nucleare attinet, distinguendum inter bellum quod
vocant totale et partiale. De bello atomico univoce loqui non posse, evo¬
lutio technologica nos docet. Vis destructiva armorum atomicorum, techno-
logia hodierna, aut minui aut augeri potest. Nisi omnia elementa technolo¬
gica, politica et strategica simul praesentantur, non est nostrum a priori
de bello sic dicto nucleari nonnisi principia valde generalia proferre.
Quaedam nunc de « pacifismo ». Etiamsi eum non tam facile suum
facere potest status civilis, nihilominus dignoscendus est ut expressio quae¬
dam spiritus prophetici proindeque in forma purificata, pro individuis ex-
ceptionalibus merito approbari licet.
Saepissime iste pacifismus indirecte ipsi Evangelio debetur, quod verum
est etiam in casu insignis Indiae filii Mahatma Gandhi.
Insuper pacifismus opinioni publicae contra bellum adiumentum prae¬
stare potest, quod non est spernendum. Ad Ecclesiam autem pertinet eam
purificare et opinionem publicam versus instituta internationalia et cona¬
men ea perficiendi dirigere. Ut ordinis moralis custos, Ecclesia et individuis
et communitatibus hanc obligationem inculcet.
Sic, venerabiles Fratres, quin in campo politico ingrediatur, Ecclesia
ad pacem politicam promovendam multum conferre potest. Viam ei sternit
notabile pacis desiderium quod ubique terrarum homines manifestant. Tri¬
plici autem modo per eam incedere potest Ecclesia, scilicet, opinionem pu¬
blicam creando, spiritum propheticum pacifismi recte evaluando, et evolu¬
tionem institutorum internationalium quam maxime adiuvando.
Sed dixerit quispiam: « Estne Ecclesiae activitatibus cum politica con¬
nexis se immiscere? Principio dictum est pacem politicam esse ordinis di¬
versi ac pacem Christi. Hanc solam fovere proprium est Ecclesiae ».
Cui responderi potest. Vacem in terris provehere Ecclesiae est. Quia pax
Christi et pax huius mundi inter se simul in continuitate et in discontinui¬
tate versantur.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 259
In discontinuitate primum. Pax quae in Deo eschatologice tantum inve¬
nietur, talis est quam « oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor homi¬
nis ascendit ». Est donum gratuitum ex plenitudine Dei promanans. Ideo
intensive et qualitative superat omne quod conatus humanus attingere
potest, unde discontinuitas inter utramque intercedit.
Sed ex alia parte homo est imago Dei, et « cum Caritas Dei diffunditur
in cor eius per Spiritum Sanctum qui datus est ei », ea quae ipse facit, ad
plenum donum Dei praeparandum contribuunt, immo quodam sensu iam
initium huius doni sunt. Ut bene vidit Karl Barth, catholicismus firmiter
adhaeret « analogiae entis », immo haec est quasi cardo catholicismi.
Sic pax in terris praesertim per exercitium virtutum caritatis et iusti-
tiae, magis firmatur, est praefiguratio pacis caelestis, et hic est aspectus con¬
tinuitatis. Ecclesiae ergo competit eam omnibus spiritualibus mediis fovere.
Caritate Christi compulsa quam fortiter faciat!
42
Exc.mus P. D. ALBERTUS ALOISIUS FLETCHER
Episcopus Petriculanus
In pag. 24, lin. 32, post verba « cum theologis adlaborent » legantur
verba « ut media difficultates solvendi inveniri possint, salva semper lege
naturae quae, ut constat ex ordinario infallibili ideoque immutabili magiste¬
rio Ecclesiae, contraceptionem illam artificialem prohibet; solutiones prac-
ticae etc. ». Ratio : praeter ea quae a Summis Pontificibus dicta sunt, omnes
libri theologiae moralis in seminariis adhibiti, sub vigilantia Sanctae Sedis
et totius episcopatus adprobati, contraceptionem artificialem esse contra
legem naturalem affirmant; idque in materia non tantummodo speculativa,
sed practica, quae animas tot fidelium afficit; ita ut per saecula omnes pasto¬
res animarum et confessores, fidentes se cum Ecclesia sentiisse, fideles illum
actum esse intrinsece malum, graviter peccaminosum docuerunt. Innumeris
impoenitentibus hac in re absolutionem sacramentalem negaverunt.
Quomodo Ecclesia dicere potest ullum legis naturae principium im¬
mutabile esse, si natura humana ita « evolvens » concipiatur ut lex immu¬
tabilis inana et vacua fiat?
Forsitan usus pillulae illius contraceptivae ex principio duplicis effec¬
tus in quibusdam casibus licitus declarari possit. Sed auctoritas magisterii
Ecclesiae in rebus moralibus omnino deficiet, nisi sine mora haec auctori¬
tas doctrinam traditionalem iterum affirmet.
260
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
43
Exc.mus P. D. FRANCISCUS FRANIC
Episcopus Spalatensis et Macarscensis
N. 21 nostri schematis qui agit de dignitate matrimonii et familiae in
quibusdam punctis doctrinae laude dignus est, meo humili iudicio, et in
quibusdam aliis punctis radicitus est reformandus.
L Post maturiorem reflexionem submisse puto laudandam esse, cetera
praetermittam, doctrinam schematis, quae « amorem tenerum » coniugalem
integrare conatur in doctrinam catholicam de matrimonio. Quae doctrina in¬
veniri potest quoque in operibus quorumdam scriptorum modernorum.
Et revera « amor tener » de quo redactores valde praeoccupati esse
videntur, magnum valorem habet, sicut et ceterae res temporales a Deo
creatae et a Christo redemptae nec illas despici fas est Christi sequaci. Alio-
quin iure meritoque a mundo nostri temporis propter alienationem a va-
loribus temporalibus et naturalibus accusari possemus.
2. Attamen redactores schematis mihi videntur « amorem tenerum con¬
iugalem » nimis extollere, ac si teneritas constituat elementum essentialem
amoris et amor tener finem primarium matrimonii.
a) Imprimis « amor tener », de quo in schemate, videtur esse infi¬
mus gradus caritatis. Utique iste infimus gradus non est despiciendus, sed
honorandus, quia ordinarie cum ipso incipit caritas. Nam gratia non destruit
naturam, sed eam perficit et super eam. construit. Forsan nostri fideles quan¬
doque, non recte intelligentes verba Christi de despiciendis rebus tempo¬
ralibus, praesertim nos sacerdotes et episcopi, non satis aestimavimus huius-
modi res temporales, inter quas invenitur etiam amor tener, cum quo ordi¬
narie incipit non solum matrimonium sed etiam omnis vera amicitia. Et
ideo forsan quandoque dedimus occasionem materialistis, ut nos de alie¬
natione a rebus temporalibus accusent.
Sed periculum est pro nobis non tantummodo parvipendendi res tem¬
porales, sed etiam eas plus aequo aestimandi. Aequilibrium autem in praxi
attingere est res valde difficilis. Nam idem Deus dicit: « Honora patrem
tuum... » et: « Qui non oderit patrem suum... ».
Mihi praecise redactores exaggerare in valorizatione « amoris teneris
coniugalis » videntur. Nam textus noster numquam de « caritate » coniu-
gali loquitur, quae caritas sequi debet « amorem tenerum » et constituitur
magis ex unione animarum, sicut iam Aristoteles docuit, quam in unione
corporum. Sed magis quam Aristoteles nos docet Concilium Tridentinum,
caritatem coniugalem nempe perficere amorem naturalem.
b) Praeterea scimus mundum ab Ecclesia non quaerere, ut instruatur
de « cultu amoris coniugalis » — ut litteraliter dicit schema —, sed potius
quaerit quomodo caritas coniugalis retineri cum gratia possit in suis proble-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 261
matibus coniugalibus. Quaerit ergo mundus principia quaedam quae eum
in solvendis istis difficillimis problematibus vitae modernae adiuvare pos¬
sint. Schema enim nimis immoratur in consolationibus et exhortationibus.
3. In specie mihi magnam difficultatem parit textus in pag. 24, linn. 19
et 20, praesertim si intelliguntur in luce Adnexi II, pag. 21, n. 6. Ibi
« amor tener coniugalis » ita extollitur, ut locum sumat iuris ad procrean¬
dam prolem, quod ius usque adhuc, secundum doctrinam communem theo¬
logorum et documenta Romanorum Pontificum, finis primarius matrimonii
habebatur. Non debemus nimis quaerere amorem tenerum in hac vita, quae
saepe est dura et essentialiter in observatione mandatorum consistit.
Unde humiliter propono, ut isti textus aliquatenus attenuentur et ad
doctrinam traditionalem Ecclesiae reducantur. Nam doctrina huius numeri
quandoque etiam periculosa esse poterit pro ipsa indissolubilitate matrimo¬
nii christiani, ex meo humili iudicio, et pro recta solutione spinosissimi pro¬
blematis de foecunditate matrimonii.
4. Magna difficultas mihi exoritur etiam ex verbis in pag. 23, in lin. 36
contentis, ubi dicitur: « Matrimonium non est merum procreationis instru¬
mentum ». Unde humiliter rogo, ut haec verba simpliciter ex textu expun¬
gantur, quia saltem valde ambigua.
a) Videntur enim ista verba significare procreationem prolis seu ius
ad procreationem prolis non posse esse, etiam sine amore tenero, sufficiens
motivum essentiale pro matrimonio in suo esse constituendo.
b) S. Paulus dicit de muliere: «... salvabitur per filiorum genera¬
tionem », non vero per amorem tenerum. Nonne maxima dignitas mulieris
et viri in generanda atque educanda prole consistit!
c ) De cetero, fratres carissimi, permittatis mihi ut sincere dicam: ego
inveni ista verba apud philosophum russicum Vladimirum Lenin, qui istis
verbis utebatur in sua sic dicta pugna pro liberatione mulieris a servitute
« medioevali ». Hoc tamen erat primis temporibus marxismi. Nunc autem
mundus marxisticus laudat et promovet familias cum numerosa prole.
5. In fine humillime et candide debeo dicere, me maxime, ut pastorem
animarum, doctrinam de foecunditate matrimonii et de problemate demo-
graphico confundere.
In articulo etenim, de quo agitur, nullibi laudantur familiae cum nu¬
merosa prole, quae etiam pauperes, in Providentiam divinam tamen pro¬
funde confidentes, non propter utilitates oeconomicas, sicut suspicatur Ad¬
nexus II, puta in familiis agricolarum, sed vere propter conscientiam chri-
stianam, numerosam prolem suscipiunt et cum summis sacrificiis educant.
Quod silentium gravis defectus mihi videtur.
Nam a nobis laudantur episcopi et sacerdotes, laudantur religiosi et
laici, Iudaei et Mahometani, laudantur etiam non credentes qui in bona
voluntate sunt, tantummodo non laudantur a nobis familiae cum numerosa
prole.
In pag. 24, in linn. 4-26, doctrina de istis problematibus, salvo me-
262
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
liori iudicio, mihi non videtur esse recta. Eadem doctrina, sub alio tamen
respectu, repetitur in pag. 29, ubi perperam dicitur, submisse puto, iudi-
cium de numero prolis spectare ad ipsos coniuges.
Immo in linn. 10-13, in pag. 24, suggeritur, sub specie plenae et con¬
sciae responsabilitatis in procreatione prolis, de facto limitatio prolis, ob
indicationes — uti vulgo dicitur — « paedagogicas et oeconomicas, salu¬
tem quoque mentis et corporis, bonum ipsius familiae... ».
Quaedam saltem ex istis indicationibus tam labiles sunt et tam faci¬
liter falsae interpretationi conscientiae individualis obnoxiae, ut nulla re¬
gula obiectiva amplius haberi poterit.
Timeo scandalum, saltem pro mea dioecesi cuius testis sum. In mea
etenim dioecesi familiae adhuc habentur sanae et cum numerosa prole,
etsi plerumque pauperes sunt. Cur ergo usque adhuc ipsis praedicavimus
doctrinam christianam de matrimonio et familia secundum encyclicam Pii XI
Casti connubii!
Revera istae nostrae familiae, quae sol terrae et lux mundi sunt, pu¬
tare possunt, se esse derelictas etiam ab Ecclesia et materialistas iure di¬
vulgare instrumenta anticonceptionalia.
Adhuc addere tantum desidero, quod semper nos docuimus, terram
hanc habere sufficientes divitias, etsi forsan hoc de aliqua particulari re¬
gione dici non potest, ut possit nutrire omnes homines qui nascuntur. Opus
est tantummodo melioris et iustioris distributionis divitiarum, sicut docet
Papa f. r. Ioannes XXIII in suis encyclicis Mater et Magistra et Vacem
in terris.
Mundum revera Christi amore prosequi debemus. Sed ex altera parte
principia certa nostra derelinquere non possumus, etiamsi mundus nos cru¬
cifigat.
Liceat mihi quaedam dicere de cap. IV, n. 23: De vita oeconomica et
sociali, et quidem magis ex experientia pastorali, quam ex libris.
Quoad problemata quae ibi pertractantur, praesertim si in luce Ad¬
nexi IV considerantur, quaedam laudanda sunt, quaedam vero adhuc de¬
sideranda.
1. Etenim in locis citatis doctrina socialis christiana ulterius evolvitur
iuxta principia ex encyclicis Summorum Pontificum, praesertim Ioannis XXIII,
f. m., de re oeconomica et sociali agentibus, desumpta. Laudandus est
sane iste progressus; quia Ecclesia tamquam mater pauperum, et doctrina
et re ostendere debet se revera talem esse et non mancipium divitum.
Certe in re oeconomica et sociali Ecclesia tantummodo principia et
orientationes dare potest, applicatio vero practica et technica ad laicos
catholicos spectat, qui hac in re propriam responsabilitatem adsumere
debent.
2. Haec doctrina oeconomica et socialis, quae in schemate et in Ad¬
nexo IV docetur, est maximi momenti pro Ecclesia in mundo nostri tem¬
poris. Nam praecipuus adversarius ideologicus Ecclesiae marxismus atheus
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 263
hodie exhibetur, qui sua doctrina pauperes seducit. Ex meo tamen humili
iudicio Ecclesia marxismum numquam superare poterit sustentando sy¬
stema capitalisticum, sed tantummodo ope nostrae doctrinae socialis, quae
iura operariorum et in genere pauperum sapienter et audacter promovet.
3. Imprimis nos episcopi nostrique sacerdotes vocati sumus, ut in
mundo nostri temporis testes huius doctrinae simus verbo et opere. Nam
Christus paupertatem evangelicam non docuerat imprimis S. Benedictum,
S. Franciscum, S. Dominicum et S. Ignatium, sed apostolos suos eorumque
successores, id est nos episcopos. Saltem ergo nos episcopi hanc doctrinam
in praxim deducere debemus, si volumus, ut mundus nobis credat. Alio-
quin marxistae cum eorum magistro Carolo Marx dicent nobis: «Vos
catholici semper bene loquimini, sed numquam facitis vos ipsi quod aliis
praedicatis ».
4. Debemus tamen valde cavere, ne mundus hac nostra doctrina abu¬
tatur in sua propaganda ad suos fines malos consequendos. Cavendum est,
ne simplices fideles, immo et laici catholici scientia praediti et ipse noster
clerus incipiat credere, Ecclesiam nimis ad mundum accessisse in hoc campo,
immo ad ipsum marxismum accessisse. Hoc verum non est. Nam hic non agitur
de conservatismo aut progressismo, sed de doctrina christiana traditionali.
Ideo humiliter propono, ut in textu schematis addantur argumenta ex
S. Scriptura et sacra Traditione divino-apostolica et ecclesiastica, quibus
argumentis clare probare debemus nostram doctrinam socialem logice pro¬
cedere ex veritatibus revelatis et habere propriam evolutionem et vitam.
Propter eandem rationem propono, ut art. iste 23 et Adnexus IV ita
compleantur, ut doctrina socialis catholica a doctrina marxistica clare se¬
paretur, indicando differentias profundas inter utramque, at indicando etiam
quidnam veri et boni in marxismo inveniri potest. Haec est conditio neces¬
saria pro dialogo cum mundo marxistico instituendo. Nam tandem aliquando
hoc maximum problema nostri temporis serio aggredi debemus. Nec pu¬
tandum est, marxismum non esse dignum adversarium huius sacrosancti
Concilii.
5. Ulterius submisse propono, ut in schemate et in Adnexu IV par¬
ticulariter et specifice sermo quoque instituatur de superfluo in bonis ter¬
renis, iuxta desiderium Papae Ioannis XXIII, in nuntio initio huius Con¬
cilii nobis expressum; in quo nuntio Papa promisit Concilium tractaturum
esse de hoc problemate, immo ipse Papa aliquod principium de hac quae¬
stione enucleavit sequentibus verbis: « Dovere di ogni uomo, dovere im¬
pellente dei cristiano e considerare il superfluo con la misura delle necessita
altrui... ». In schemate vero nihil explicite et expresse de hoc gravi pro¬
blemate, quod sub respectu practico considerari potest fulcrum totius pro¬
blematis socialis. Mundus enim hodie quaerit ab Ecclesia utrum licitum
sit acquirere ipsum superfluum et divitias, an non; utrum et quanam vir¬
tute obligatus sit dives ad superfluum in aliorum utilitatem impendendum.
Hae sunt quaestiones tandem aliquando dirimendae et declarandae. Quia
264
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
quousque moralistae catholici dissentiunt circa haec problemata, in praxi
conscientia christiana privatur sua luce et vi. Quousque manet in nostris
manualibus Theologiae moralis sententia ut probabilis, etiam his ultimis
annis in nonnullis Universitatibus catholicis defensa, scilicet quod neque
in extrema necessitate positiva obligatio iustitiae sit dare superfluum pau¬
peri extremam necessitatem patienti, in praxi conscientia christiana neces¬
saria certitudine in re tam gravi caret, cum pessimis consequentiis practicis,
non tantum pro vita sociali et valore efficaci doctrinae socialis Christi, sed
etiam cum detrimento pro salute aeterna individuali!
Solutione huius problematis de superfluo Ecclesia multum conferre pos¬
set in praxi pro solutione quaestionis socialis et problematis fame morien-
tium in mundo.
Alioquin ipse Summus Pontifex Paulus VI, f. r., expresse misit no¬
strae Commissioni doctrinali postulatum, ut de hoc problemate tractaretur
iuxta desiderium « altissimae personalitatis ».
Nec dicatur rem non esse satis maturam. Nam iam adsunt studia circa
fontes quoad hoc problema et etiam viri peritissimi non desunt. In tradi¬
tione nostra huius doctrinae positio et solutio invenitur (cf. H. Lio, Estne
subvenire miseris obligatio iustitiae? , Romae, New York, Bruxelles, 1957).
In fine audeo proponere duo: a) ut advocentur pro his quaestionibus de re
oeconomica et sociali studendis adhuc alii periti variarum scholarum, in spe¬
cie illi qui circa theologiam virtutis paupertatis studia profundiora perfece¬
runt; b) ut doctrina socialis Ecclesiae clarius et fortius integretur cum vir¬
tute paupertatis evangelicae.
Concludo verbis philosophi russici Nicolai Berdjajev: « Si Deus iusti-
tiam socialem ope filiorum suorum facere non poterit, faciet eam ope dia¬
boli ».
44
Exc.mus P. D. BRUNO FRATTEGIANI
Archiepiscopus Camerinensis
Ad n. 21. Valde commendandum quod dicitur de agnitione difficultatum
quas coniuges bonae voluntatis experiuntur. Optime de hoc etiam in Ad¬
nexis p. 22. Sed prorsus necessarium est ut hac mente imbuantur confes¬
sores qui persaepe in hac materia rigorismum irrationabilem et sequuntur
et exercent, quod rationem scandali et desperationis solet adducere.
Moneantur ergo confessores, etiam a Concilio, ut una cum prudentia et
maxima in principiis servandis fidelitate, paternam adhibeant caritatem.
Bonum propositum, gratia et misericordia Dei suffultum, non potest con¬
fundi cum certitudine metaphysica non peccandi de cetero. Recidivi non pos¬
sunt considerari et tractari rigidius hac in provincia quam in alia. Ne fue¬
rimus « geometrae peccati », sed boni satores fidei et sanctae fiduciae. Non
tantum septies sed septuagies septies.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 265
Ad cap. III, n. 18 (de dialogo). Compescatur, in caritate, vivissima illa
tensio quae minus magisve latenter dividit progressistas a conservatoribus.
Rem negare — eo quod Ecclesia non sit Status et Concilium non sit « par-
lamento » — est simpliciter ridiculum. Nihil mirum quod sint, et in Ec¬
clesia, qui magis insistant in deposito servando et, e converso, qui potius
studeant deposito sancto temporibus sancte aptando. Quod autem impri¬
mis servandum est, hoc est principium fraternitatis: « in omnibus caritas ».
Solent progressistae ut fatuos (stupidi) et ignorantes despicere conservato¬
res', hi autem, quod deterius est, illos ut haereticos indigitant. Deterius
dico. Etenim « qui dixerit fratri suo racca (stupido) reus erit concilii, qui
dixerit fatue (renegat — Bible de Jerusalem) reus erit gehennae ignis ».
Concilium etiam Dominus noster aggressus est, gehenna autem est... « mfialtra
cosa ». Hoc meminerint oportet etiam non pauci sanctissimi episcopi, quos
v. g. vidimus contra defensores collegialitatis scindere vestimenta sua. Dia¬
logus incipiat ab intra. (Mi si permetta di ricordare il disgustoso episodio
dell’attacco contro il Pontificio Istituto Biblico. Una vergogna, sub specie
zeli!).
45
Exc.mus P. D. FERNANDUS GOMES DOS SANTOS
Archiepiscopus Goianiensis
Ad n. 21. Loquar nomine 75 episcoporum Brasiliensium et aliarum na¬
tionum. Sed quid dicam? Utique, nomine episcoporum Brasiliensium qui
et loquendi et suffragium ferendi ius habent; sed revera vox quam nunc au¬
dituri estis, non tantum nostra est. Per os nostrum nunc vobis loquuntur,
venerabiles Patres, pluries centenae millium christifidelium qui nobis, ore
et scripto, anxie et indesinenter exoptant, ut tandem aliquando, quaestio
de vero et totali fine matrimonii christiani eiusque usu, ita proponatur ut,
temporibus hodiernis in quibus vivunt, vitam normalem in matrimonio du¬
cere valeant, quin ut peccatores a vita Sacramentorum et Gratiae arceantur.
Non loquimur, venerabiles Patres, nomine eorum qui, de praeceptis
Dei non curantes, viam suam, secundum eorum propria placita elegerunt,
et quorum nihil omnino interest ea quae a Concilio dicentur vel forte non
dicentur.
Non eorum nomine loquimur, quorum Deus sexus est, et ideo nec
audiunt nec audire cupiunt ea quae fieri oportent ut verum Deum et quem
misit Pater Iesum Christum Filium suum, quique via, veritas et vita omni¬
bus est hominibus in spiritu et veritate agnoscant.
Nomine eorum loquimur christifidelium qui christiani sunt, quique ad
authenticam vitam christianam ducendam, omnes suas vires impendunt;
quapropter ab omnibus ut veri christiani habentur et laudantur, nobis tan¬
tummodo catholicae Ecclesiae ministris exceptis, qui eos peccatores iudi-
camus et a Sacramentorum usu prohibemus.
266
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
Nec tempus nec locus hic est problematis solutionem investigare ac
proponere. Ast, ea qua par est humilitate, sed ea quoque qua par est sin¬
ceritate ac fortitudine, ne a nostro deficiamur officio, vestro pastorali zelo
quae sequuntur votum ac testimonium subiicimus:
Testimonium hoc est: in nostris regionibus, et in vestris quoque, ut
putamus, pluries millies christianorum sunt qui Panem caelestem non man¬
ducant et ad Poenitentiae Sacramentum non accedunt.
Cuius omissionis et gravissimi damni praecipua et maxima causa est:
intimus sincerus, irresistibilis eorum conscientiae sensus impossibilitatis com¬
ponendi id quod ab eis, sub peccati poena exigitur, cum eorum vitae con-
iugalis realitate. Existimant enim quod, ex defectu sufficientis examinis,
aliquid eis ut praeceptum divinum imponitur, quod reapse a Deo non est,
cum Deus impossibilia non exigat.
Votum autem est: ut quae ab em.mo card. Suenens, cui gratulamur,
heri propositum fuit, gratia Dei, ad effectum deducatur. Nempe: 1) quod
commissio conciliaris arcte collaboret cum commissione a Summo Ponti¬
fice feliciter instituta ad amplum et profundum examen horum problema¬
tum; 2) quod commissio illa ad latissimam disquisitionem procedat apud
moralistas optimae notae et ex toto universo orbe, apud scientificas facul¬
tates universitarias variarum disciplinarum, apud laicos viros ac mulieres,
apud coniuges christianos; 3) quod nomina membrorum illius commissionis
cognoscantur ita ut abundantissimas informationes recipere possint et to¬
tum populum Dei vere repraesentent; 4) quod in linea fidei et in linea
ethicae naturalis et veritatis scientificae illa commissio laboret secundum
spiritum quo Concilium problemata haec tractare intendit; 5) quod elementa
ab hac commissione collecta Magisterio Supremo subiiciantur.
[Adhaeserunt etiam ] Agnelo Rossi, Adelmo Cavalcante Machado, Joao Re-
zende Costa, Joao Batista da Motta e Albuquerque, Helder Pessoa Camara, Joao
de Sousa Lima, Jose de Medeiros Delgado, Jose Vicente Tavora, Vicente Sche-
rer, Antonio Zattera, Ruy Serra, Manuel Pereira da Costa, Jose Alberto de Castro
Pinto, Milton Pereira, Hugo Bressane de Araujo, Vicente Marchetti Zioni, Bel-
chior da Silva Neto, Salomao Ferraz, Joao Jose da Motta e Albuquerque, Edmundo
Luiz Kunz, Vicente de Araujo Matos, Augusto Carvalho, Paulo Rolim Loureiro,
Gerardo Ferreira Reis, David Picao, Clemente Jose Carlos Isnard, Antonio Ba¬
tista Fragoso, Walfrido Teixeira Vieira, Jose Lamartine Soares, Jorge Marcos
de Oliveira, Bernardo Jose Bueno Mieli, Luiz Victor Sartori, Walmor Battu
Wichrowski, Jose Medeiros Leite, Manoel Tavares de Araujo, Waldyr Calheiros
de Novais, Francisco Austregesilo de Mesquita, Jose Adelino Dantas, Antonio
Barbosa, Henrique Gelain, Jose Thurler, Joao Hoffmann, Claudio Colling, Augusto
Petro, Joaquim de Lange, Jose Melhado Campos, Romeu Alberti, Pedro Felipak,
Aniger Francisco Maria Melillo, J. B. Przyklenk, B. Nolker, A. Lorscheider, J.
Ryan, H. De Angelis, M. Gaviola, A. De Castro, L. Yanez, F. Tiago, E. Fedders,
R. Lui, J. Schuck, J. Home, G. Nkalanga, H. Buly, J. Almici, A. Malbois, A. Vial,
J. Tielbeeck, P. Bouckaert.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 267
46
Exc.mus P. D. FORTINUS GOMEZ LEON
Archiepiscopus Antequerensis
Iuxta prooemium totius schematis XIII, S. Synodus alloquitur filios
Ecclesiae, et simul exprimit optare ut audiamur a fratribus christianis a
nobis seiunctis et a ceteris hominibus quibuscum habemus communem sor¬
tem in rebus prosperis et adversis... communem conatum progrediendi.
Fateri tamen debemus etiam magnam multitudinem catholicorum etsi sub
lumine revelationis in hoc mundo ambulamus ignorare, vel saltem non satis
intelligere, naturam et conceptum dignitatis personae humanae, quae prae¬
sertim in cap. IV debet esse et est basis colloquii Ecclesiam inter et omnes
homines. Ut omnes talis dialogus alliciat, necessarium omnino est ut omnes
intelligere possint et ponderare hanc suam dignitatem esse et inveniri iuxta
sensum Ecclesiae in singulis hominibus conceptis vel natis de muliere, sive
infantibus, adultis vel senibus, sive viris et mulieribus, sapientibus et ru¬
dioribus, potentatibus et servituti subiectis, praecise eo quod omnes ha¬
beant humanam naturam, et hac ratione valorem incomparabilem pretio¬
siorem omnibus thesauris huius mundi visibilis. Omnes quidem homines
usu rationis praediti sentimus in nobis esse aliquid intimum inviolabile quod
ceteri omnes agnoscere debent ut dignum veneratione, quod consistit in
eo quod sumus rationales, liberi, conscii et responsabiles nostrorum actuum,
personas scilicet individuas et independentes; hinc experimur quod emanat
ius aliquae faciendi vel omittendi, quod sine iniustitia ab aliis laedi non
potest, et simul nobis mensuram praebet ad agnoscenda aliorum hominum
iura: « alteri ne feceris quod tibi fieri non vis »; facultates nempe superio¬
res: intellectum, voluntatem, responsabilitatem.
Notio ergo personae etiam in ordine naturali pro catholicis ipsis elu¬
cidari debet rationibus naturalibus primo, quaedam ad captum omnium
hominum, supernaturalibus praeterea quibus appareat Deum, conditorem
naturae humanae, ob suam bonitatem et amorem voluit per Filium suum
Unigenitum illam perficere et elevare. Haec quidem hic evolvere necesse
non est eo quod in commissione perspicue et meliori modo fieri potest;
definitio et motiva seu argumenta mihi videtur posse desumi ex propria
conscientia, ex sensu communi, ex auctoritate immo et ad hominem specia-
tim cum relatione ad illos qui non obstante crasso materialismo quem
profitentur, loquuntur de iuribus quando dominantur et de officiis eorum
qui dominationi vel inviti subiiciuntur. Haec omnia non apologetice sed
descriptive. Haec breviter putavi dicenda, quamvis plurima iam dicta sint
in aula.
268
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
47
Exc.mus P. D. PAULUS GOUYON
Archiepiscopus Rhedonensis
Ante omnia vellem dicere quantum adhaereo toto corde interventionibus
heri factis ab em.mo card. Alfrink et exc.mis DD. Ancel et Guilhem.
In n. 25 «de pace firmanda », schema nostrum merito hortatur « omnes
et praecipue ii, qui in opinionem publicam influxum exercent », ut collatis
viribus adlaborent sanctae causae pacis servandae (pag. 30, linn. 36-40).
Nonne autem conveniens esset, ut omnes episcopi humillime agnoscant
officium sacrum sibi hac in re proprium, et firmiter spondeant, tale offi¬
cium fidelissime adimplere, et omnia ita coordinare, ut eorum actio plenam
obtineat efficacitatem?
Dicam huius officii primo fundamentum, secundo modum adimplendi.
1. Fundamentum. Non est quidem episcoporum sicut Christi iudicare de
querelis circa bona temporalia. « Homo quis me constituit iudicem aut divi¬
sorem super vos? » ( Lc. 12, 14). Sic respondet Iesus ei qui de huiusmodi
arbitrio eum interrogat. Proinde in epistola ad Romanos Paulus agnoscit
plenam competentiam auctoritatis civilis in hoc campo ei proprio ( Rom .
13, 1 -. 7) '
Hic vero ministerium episcoporum est ministerium reconciliationis et
unitatis.
a) Primo inter christianos. Sicut testatur Matthaeus in ipso textu qui
auctoritatem in Ecclesia constituit. « Si autem peccaverit in te frater, dic
Ecclesiae... Quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo »
{Mt. 18, 18). In epistolis pastoralibus, Paulus discipulos suos carissimos
exhortatur ut assumant hoc munus. « Admone illos, dicit ad Titum, neminem
blasphemare, non litigiosos esse, omnem ostendentes mansuetudinem ad
omnes homines » ( Tit. 3, 2).
b) Secundo ministerium reconciliationis inter omnes homines. Paulus
ad Timothaeum scribit: « Obsecro fieri orationes pro regibus et omnibus
qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni
pietate et castitate » (1 Tim. 2, 1-2). Quod amplius est: debent episcopi
omnes homines convocare ut in Ecclesia coadunentur ad « instauranda omnia
in Christo » ( Eph . 1, 10) et sic prosequi opus Christi qui « ipse est pax
nostra, qui fecit utraque unum... inimicitias solvens in carne sua... et recon¬
ciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem » {Eph. 2, 14-16) ita ut dein¬
ceps « non sit gentilis et iudaeus, Barbarus et Scytha, servus et liber » [Coi.
3 , 11 ).
2. Quomodo nunc episcopi huiusmodi ministerium adimplere possunt?
Omnes perfecte norunt, quomodo durante primo bello internationali,
episcopi cuiusvis ex nationibus tunc praelium in fratres gerentibus, altis-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 269
sime proclamabant, quod Deus pugnabat pro eorum patria propria, et
victoriam daturus erat eorum exercitibus.
Unica et quidem magna vox tunc audita est, scilicet vox Pontificis Be¬
nedicti XV, qui conabatur mentes hominum supra nationales co nfli ctus ele¬
vare; sed neque ab ipsis cbristianis intellecta est intentio eius. Deinde non
cessaverunt Pontifices cum crescenti auctoritate proclamare doctrinam chri-
stianam de pace inter populos, et eorum exemplo sequentes, episcopi dif-
fuserunt ubique cum multo maiori intensitate pacificum nuntium ex ca¬
thedra Petri auditum. Attamen, num dici potest, quod episcopi decursum
recentiorum eventuum praeviderint?
Episcopatus ex variis nationibus vivebant nimis separati ab invicem.
Necessarium fuit Concilium hoc Vaticanum II ad detegendam, iam ex prima
die, fraternitatem nostram, quae aspectus erat valde humanus collegialitatis
nostrae. Numquid autem ad nostram primam solitudinem cras redibimus?
Quantum utile esset pro bono pacis, si coadunationes fraternae fierent de
natione ad nationem, si contactus regulares haberentur inter talem et talem
conferentiam episcopalem! Nonnumquam itinera fiunt inutilia; utilissimae
autem essent peregrinationes episcoporum quatenus pacis apostolorum. Hoc
modo dissipare possemus incomprehensiones, magis aestimare nostras di¬
vitias spirituales, omnibus exhibere exemplum proficuum, in hoc mundo
creare ambitum novum « Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizan-
tium bona ».
Ex huiusmodi contactibus magis magisque roboraretur nostra voluntas
pacis firmandae; ex eis traheremus incitamentum, ut argumentum pacis
in nostra praedicatione iterum atque iterum perpendamus, verbum Domini
enucleando: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur »; pariter tales
contactus nobis maiorem animum praeberent ad christianos adiuvandos,
qui paci servandae operam impendunt (et hic in mente habeo internationa-
lem motum: « Pax Christi ») necnon ad subsidium praestandum cuilibet
sincero conatui ex parte hominum bonae voluntatis. Cum auxilio nostrorum
fidelium produceretur in opinione publica impetus potens et continuus pro
pace servanda, qui usque ad ultimum terrae altius resonaret.
Tempore periculi possemus declarationes communes facere, vocem re-
percutientes Successoris Petri, et populos nostros edocere de calamitatibus
imminentibus, necnon nostris propriis rectoribus statuum exponere, si de
bello incipiendo cogitarent, quantum sceleratum esset, ad conflictum ar¬
matum recurrere. Abhinc quinquaginta annos, potuerunt hoc modo epi¬
scopi ex America meridionali bellum valde imminens continere, et in ipso
loco confinii, de quo contestatio erat inter duas nationes, immensam statuam
erexerunt in honorem Sacratissimi Cordis.
Quatenus episcopi gravissimam habemus responsabilitatem in pace fir¬
manda; etenim ministri sumus caritatis, apostoli sumus Illius qui pacem
vult dare mundo; « pax quae exsuperat omnem sensum »; heredes sumus
270
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
praestantissimae traditionis, quae bellum semper habuit tanquam calamita¬
tem maximam, eo magis quod in dies crescit nocibilitas conflictus armorum.
A Moderatoribus populorum id solum exigere possumus, quod facere
ipsi nos prompti sumus. Proinde, exemplum esset pulcherrimum simplicita¬
tis et humilitatis, si nos omnes hic agnoscere vellemus officium nostrum
proprium. Utinam appareat in ipso textu schematis tale testimonium!
48
Exc.mus P. D. RENATUS GRAFFIN
Archiepiscopus tit. Misthiensis
Ad n. 25. Secundum desiderium expressum ab em.mis moderatoribus,
circa quaestionem de armis nuclearibus, has meas observationes scripto
tantum tradam.
Schema damnat — et iuste quidem — usum armorum nuclearium, ut-
pote instrumentorum mortis quae sine proportione sunt cum finibus quas
sibi potest proponere bellum etiam legitimum. Sed schema non satis in¬
sistit in damnatione armorum classicorum, quae non potest seiungi a dam¬
natione armorum nucleariorum quin adsit, iuxta non paucos peritos, pericu¬
lum novi mundialis conflictus similis illo quem cognovimus in bello 1939-
1945. Nam bellum nucleare et bellum classicum intime uniuntur.
Etenim secundum peritos in hac re, nunc temporis non datur pro mo¬
mento possibilitas ulla comprimendi proiectilia atomica adversarii, neque
ulla spes immediata habetur inveniendi aliquid quod possit talia proiectilia
aerea cohibendi, saltem pro proximo futuro. Si talia proiectilia continentur
in navibus submarinis, vel si in profundo terrae abscondita sunt, nullum
est medium quo incipiens bellum atomicum possit impedire talionem a
parte adversarii (represailles, rappresaglie). Igitur dicendum est quod hic
timor talionis nunc suadet omnibus ne incipiant bellum atomicum, et aug¬
mentum huius potestatis talionis inter duas potestates vel nationes habet
veluti effectum stabilizationis.
E contrario, si manemus in campo armorum classicorum, habetur ten¬
dentia ad instabilitatem. Nam si aliqua potentia cogitat de recursu ad bel¬
lum, tentatio eo fortior erit quo maior erit sua spes victoriae; quae spes
iterum eo maior erit quo superior apparet potentia exercitus, materialis
bellici, et praeparationis. Ambae partes possunt aestimare se habere hanc
superioritatem, et sic incrementum armorum classicorum producit instabili¬
tatem, id quod incrementum armorum nucleariorum non potest producere.
Id quod, in his 20 ultimis annis, impedivit initium magni conflictus, fuit
exsistentia armorum nucleariorum, quae stabilivit situationem inter Orien¬
tem et Occidentem, prae timore ne conflictus classicus fiat aliquando nuclea¬
ris, si scilicet, unus ex adversariis, ad vitandam imminentem cladem, arma
nuclearia uti tentaverit.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 271
Dicendum est igitur quod si nunc arma atomica complete destrueren¬
tur (id quod URSS et Cina desiderant, quia habent potentiam classicam
armorum ingentem), conflictus classici mundiales iterum fierent possibiles.
Conclusio : Ex his quae dicta sunt, apparet quod condemnatio belli ato-
mici insufficiens est, nisi damnetur etiam et eodem modo, usus armorum
classicorum. Damnare arma nuclearia, quin damnentur alia, periculum gi¬
gneret: 1) viam aperiendi bellis mundialibus; 2) suadendi christianos bo¬
nae voluntatis ut theses communismi mundialis sustineant pro suppressione
armorum, cum omnibus periculis spiritualibus et moralibus quae ex hac
actione communi cum marxismo oriri possunt.
49
Exc.mus P. D. AEMILIUS MAURITIUS GUERRY
Archiepiscopus Cameracensis
Ad n. 25. Pag. 30 (nn. 2 et 3) effrenatam armorum constitutionem optime
arguit et increpat. Petit ut tollantur nuclearia arma. Effectus praesertim
describit huius accelerati armorum apparatus. Gratias doctissimis peritis!
Sed hoc problema tam grave est tantumque hodie instat, ut necessarium
videatur a Concilio fortiter proclamari altissimas rationes, propter quas
crimen est et dementia haec magis ac magis de die in diem crescens armo¬
rum constitutio. Mundus universus operam Concilii ex tali declaratione re¬
spiciet spectabitque.
I - Altissimae rationes positionis nostrae. 1. Optio praecipua inter duas
conceptiones mundi et de relationibus inter populos. Hic effrenus cursus
ad arma apparanda, ut praecipuam optionem, implicat quod relationum in-
ternationalium conceptio eligatur, quae vi materiali, violentiae triumpho,
armorum perhorrida potentia fundetur.
Humanam christianamque conceptionem relinquit internationalium re¬
lationum, reiicit, recusat. Dei propositum violat pessumdatque, quod generis
humani atque populorum communitatis unitatem vult,
2. Hac optione civilis cultus terribiliter recedit, redeunt pessima bar¬
baries, lexque dicta « de la jungle », ad nihilum rediguntur conatus omnes
ad populos melius admovendos, ut sese mutuo intelligant, mutuoque sese
adiuvent. Comprimitur et reprimitur quod abhinc sexaginta annis inceptum
est, quod ab omnibus simul suscipi deberet, ut humanus ordo strueretur
vitalis, iustus, fraternus. Ad se rapiunt Statuum opes scientiaeque pervesti¬
gationes et impediunt quin ipsae operibus pacis serviant: et hoc ut bellum
parent. Mentes animosque pavore pascunt, diffidentia, dissentione, passio¬
nibus quae usque ad odium incitantur.
3. Denique ad summam quaestionis transeamus: de hoc nempe agitur:
utrum superstes erit immensa pars generis humani, an peritura est, cum
272
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
verum sit, ut in schemate dicitur (par. 25, 16, 1) quod « novis perter¬
reatur armis quae totam familiam humanam delere possunt ».
II - Obiectiones. 1. « Quod dictum est supponit omnes populos promptos
esse ad cohibendum apparatum armorum. Porro sunt Status quid illud dene¬
gant et armare pergent ». R. Certe, universalem ab armis discessionem volu¬
mus, sed iam in cordibus populorum pacis voluntas adest. Porro populo¬
rum conscientia magna vi crescenteque gaudet, cui potestas publica advertere
debeat. Iam aliunde aliquae pactiones ad sistendas nuclearias experientias
conclusae sunt.
Nobis episcopis incumbit officium hanc publicam conscientiam formandi,
ipsamque edocendi de periculis quae vitam populorum in discrimen ad¬
ducunt.
2. « Sed Statuum principes ius omnino habent et officium aestimandi,
ipsos munere suo obligari, ut nuclearia arma possideant et struant, ad alias
nationes a bello dissuadendas ». R. In temporibus nostris, ubi res in con¬
tentionem veniunt, rerumque utilitates in conflictu ponuntur? Utique, mu¬
nus suum adimplent pro potestate propria.
Sed animadversiones istae nosmetipsos impedire non debent quin mis¬
sionem munusque nostrum adimpleamus pro re spirituali, sociali et hu¬
mana. Non enim impediverunt Summos Pontifices quin alte firmiterque
loquerentur. Stat omnium Pontificum continua traditio coram effrenata ar¬
morum constitutione. Concilium sibi debet eam non interrumpere. Coram
illis, qui tantum potentiae armorum confidunt, de fide in amoris potentiam
testes sumus.
Concludo. Cursus ad arma generi humano constantes imminet ut tre¬
mendum periculum. Quamvis nolint, nationes, aliae alias sequentes, infu-
rialem cyclum trahentur ad excogitandum et fabricandum arma semper ma¬
gis ac magis exitialia pro destructione. Qui statibus praesunt coguntur, ad
bellum parandum, amplissimos sumptus impendere, quos reservare mallent
ad pacem struendam, ad conditiones in commodius mutandas pro suis populis
et pro nationibus quae bonis oeconomicis parum sunt praeditae. Sed in com¬
petitione nimis immittuntur, ut liberari possint ab illa fatali constrictione.
Qua de causa, spiritualium potestatum concursu indigemus, ut istum ad
mortem cursum contineamus.
Non agitur ut praesides populorum iudicemus qui, in rerum praesen¬
tium contextu, aestimare possint se in statu legitimae tutelae esse, seipsis-
que officium esse armandi.
Agitur, quod ad Ecclesiam attinet, ut supra populorum proelio concla¬
met ad conscientias excitandas. Votum meum est ut Concilium Oecumeni-
cum, omnium Summorum Pontificum exemplo, acribus verbis ipsum ad
arma cursum denuntiet, atque rationes altissimas exponat, propter quas
crimen sit adversus humanum genus necnon adversus divinum consilium
de humana communitate.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 273
50
Exc.mus P. D. PAULUS GURPIDE BEOPE
Episcopus Elaviobrigensis
In questionibus gravissimis de matrimonio, non solum praescinditur a
doctrina communi, verum etiam non satis attenditur (ne amplius dicam)
ad magisterium auctoritativum Sanctae Sedis et Romanorum Pontificum.
Omittentes analysim de momento quod in Adnexu tribuitur conspectui
indefinito « amoris coniugalis», a quo derivari ordinatio matrimonii ad
prolem et proprietates essentiales matrimonii (quod novum est in doctrina
et prima vice in documento ecclesiastico consignaretur), attentionem poni¬
mus tantum in modo proponendi doctrinam de finibus matrimonii et de
exigentiis legis divinae in usu matrimonii, data eorum maxima gravitate.
[C/. pag. 230 ad 232].
Graves sunt consequentiae quae ex hac doctrina derivari possunt. Pro¬
inde res serio consideranda est.
51
Exc.mus P. D. GEORGIUS HAKIM
Episcopus Ptolemaidensis
Vellem aliquas animadversiones circa conclusionem huiusce schematis
facere.
Ante omnia noto, quod idem apparet ibidem defectus ac in prooemio
generali indeque nihil prodesset modificationem circa initium schematis in¬
stituere, nisi idem quoque fiat quoad finem eius.
Invenimus enim ibi denuo illam — ut ita dicam — imaginem concen¬
tricam, quae a Papa et Concilio exit et per regiones (zonas) periphericas
se usque ad ultimum terrae punctum (radium) se extendit.
Imago ista — ne dicere quidem id oportet — factis contraria est;
nam, etsi mystice loquendo Ecclesia quidem in corde mundi ponatur, re
tamen vera (phaenomenologice) non ita est. Collocatur Ecclesia potius in
peripheriis, est Ecclesia in diaspora. Quapropter committitur error, confun¬
dendo duos hos aspectus. Error iste adhuc ingravescit, in quantum in hoc
schemate regit modum tractandi quaestionem de praesentia Ecclesiae in
mundo. Exordium sumere oportet ab Ecclesia missionaria, quae novam ter¬
rae evangelizationem exercet. Nisi aspectus iste, a principio usque ad finem
revideatur, dubito, an aliquis indifferens vel agnosticus, aut atheista et incre¬
dulus, immo ipse quoque fidelis aliquam patiantur inde emotionem. Iterum
apparebit illis hoc ut lingua temporis transacti.
Altera animadversio. Conclusio haec debito caret vigore. Ecclesia siqui-
18
274
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
dem est pro mundo, et schema praesens culmen apostolicum Concilii ante
oculos ponit. Re quidem vera intendimus obtinere reconciliationem Eccle¬
siae cum humanismo moderno, construere pontes versus humanitatem in¬
differentem, hostilem, seu breviter non-christianam; beneque novimus hunc
laborem fore longum, complexum ac difficilem. Undenam hauriemus vim
ad initiandum et prosequendum hunc dialogum et statuendam hanc Ec¬
clesiae praesentiam in mundo, nisi ex amore? Mundus debet sentire hunc
nostrum amorem, tunc etiam, quando resistit nostrae fidei, immo et nostro
amori.
Estne possibile, ut amicitia evolvatur inter christianos et musulmanos?
inter catholicos et incredulos? inter catholicos et christianos aliarum Eccle¬
siarum? Utcumque, Ecclesia semper paratam se ostendere debet ad exhi¬
bendum signum illud, quo veri discipuli Domini dignoscuntur. Amare mun¬
dum, hoc est velle illi bonum. Enimvero, primum illud quod Ecclesia mundo
profano sub aspectu religioso offert, est sua amicitia. Stabilito hoc prin¬
cipio amoris universalis qua fundamento pro isto dialogo, tunc Ecclesia
exponit mundo, quaenam sunt illa bona, quae illi procurare intendit specia¬
liter nostris temporibus, v. g. dignitas personae et familiae, elevatio huma¬
nitatis, pax et unio; immo, nec negligendum est illud quasi somnium fra¬
ternitatis universalis, desiderium illud orbem terrae in unum coadunandi
unitatemque familiae nationum efformandi. Nullum maioris momenti pro¬
blema humanitatis amicitiae huic extraneum esse potest, ut sunt: sic dicta
reconciliatio racialis, superpopulatio, fames, efformatio novarum nationum,
instauratio oeconomiae humanae, assistentia populis pauperioribus, auxilium
praestitum refugis, uno verbo: ordo, pax et felicitas populorum.
At vero, Ecclesia non utitur amicitia hac qua medio expugnationis ho¬
minum ad fidem. Certo certius non est indifferens relate ad conversionem
hominum ad fidem; verumtamen officium eius consistit in proclamatione
nuntii revelati et in exhibitione signorum amoris, res vero est Dei ipsius
agere intra conscientiam humanam.
Ecclesia habet ergo obligationes erga seipsam, habet illas quoque erga
homines et religiones nostri temporis, specialiter post institutionem Secre-
tariatus pro religionibus non-christianis et ratione itineris Sancti Patris
ad civitatem Bombay; et sic, Ecclesia, dato testimonio amoris, dat nunc
probationem suae sinceritatis et puritatis huius amoris. Utique, exhibitio
amoris potest quandoque esse fictitia, et mundus hodiernus valde percepti¬
bilis est huius facti. At vero, testimonium amoris, intactam reliquentis li¬
bertatem, fallere non potest. Ecclesiae amor non est medium propagandae,
expugnationis, productionis augmenti, sed est signum praesentiae Dei in¬
ter homines; quod vero amplius est et superat hoc, subest potestati ipsius
Patris luminum.
Quamobrem necesse esset invocare hic doctrinam Concilii circa liber¬
tatem religiosam. Hoc eo vel maioris ponderis est, quod mundus devenit, et
quidem pro longo tempore, interreligiosus. Hoc quoque signum temporis
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 275
nostri est. Proinde, ut melius a mundo recipi et intelligi possimus, oportet
illi manifestare, quomodo actio nostra procedere debeat per respectum
ad magnas non-christianas religiones, Islamismum nempe, Hinduismum et
Buddhismum — ostendere illud etiam in relatione ad Ecclesias christianas
non-catholicas, — et finaliter exhibere etiam nostrum modum procedendi
erga legislationem Statuum marxismo addictorum, qui admittunt quidem
propagandam anti-religiosam, non autem sinunt propagandam religiosam.
Agendo ita, in additamento adiumentum afferre poterimus Ecclesiae catho¬
licae et aliis non-catholicis, quae retro Vallum Ferreum (Cortina di ferro)
existunt.
Propono igitur: ut nova elaboretur conclusio, comprehendens duas se¬
quentes partes principales:
I. « Exhibitio caritatis », id est bona quae Ecclesia vult principaliter
pro mundo profano et religioso nostri temporis. (Hoc idem est ac summa¬
rie exponere magna requisita capituli quarti, quod — ut obiter dicam —
incorporari deberet longo schemati, concepto secundum lineas omnino sim¬
plices, scilicet: Ecclesia, Homo, Materia, Historia).
II. Secunda pars exponere posset breviter positionem Ecclesiae circa
libertatem religiosam.
Talis mundus idealis, in quo exstarent homines liberi sub gratia consti¬
tuti, est praecise id ad quod Ecclesia pertingere pergit et stabilire in terra
intendit. Et pro hoc scopo praeparat caelos novos et terram novam, nam
caelum est regnum hominum, qui consummaverunt suam liberationem in
Dei praesentia. Tale est ultimum verbum amoris victoriosi.
Si ergo volumus, ut hoc schema a principio ad finem attentionem homi¬
nis moderni evocet, oportet illud construere secundum ordinem « manu-
ductionis ».
52
Exc.mus P. D. VILLELMUS HART
Episcopus Dunkeldensis
Ad n. 3. Cum gaudio receptum est nuntium de formatione Commissio¬
nis peculiaris ad ea, inter alia, consideranda quae vias legitimas prolis limi¬
tandae respiciunt, Patribus conciliaribus relicta magis generali consideratione
circumstantiarum quae nostro tempore talem limitationem suadere videntur.
In schemate autem, ut proponitur, videtur desiderari affirmatio clara
et explicita principiorum generalium de usu matrimonii ex documentis Pon¬
tificiis deprompta, qualis invenitur in « Adnexa», pag. 22, linn. 4-10.
« Custos vero sanctitatis matrimonii, S. Synodus omnes homines bonae volun¬
tatis alloquens, monet: Matrimonii naturae et ordinationi contradicunt asserta
illorum qui opinantur procreationem et educationem prolis esse aliquid se¬
cundarium quod aliis bonis matrimonii postponi vel ab eis radicitus et arbi¬
trarie separari liceat. Legi divinae et ordinationi matrimonii contrarius est
276
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
etiam omnis deliberatus hominum interventus qui opus personae actui co-
niugali proprium vitiat: nec convenire potest talis agendi modus integritati
amoris coniugalis ».
Proponere igitur auderem ut haec paragraphus in novam redactionem
huius partis schematis introducatur. Ratio est quia ob quasdam opiniones
quae passim in libris et ephemeridibus divulgantur, et confessarii immo et
fideles in dubiis versantur utrum doctrina traditionalis in hac re adhuc
suam retineat validitatem.
53
Exc.mus P. D. FRANCISCUS HENGSBACH •
Episcopus Essendiensis
Interventio mea respicit ultimum « alinea » n. 23. Ibi legimus: « Ve-
rumtamen ab ipsis, qua christianis, praecipue exspectatur, ut inter terrenas
activitates sint testes fideles Christi, iusto valorum ordini, quem alte pro¬
clamant, vere addicti, imbuti Beatitudinum spiritu, qui totam vitam eorum
pervadat atque inflammet ». Quid haec verba concrete significant? Liceat
mihi, ad hanc quaestionem aliquas reflexiones proponere et conclusiones
practicas addere.
a) Reflexiones quaedam. 1. Certo spiritus beatitudinum includit spi¬
ritum paupertatis evangelicae, de qua iam saepe in hac aula sermo erat. Ad
eam haec pertinent: agnoscere valorem omnia transcendentem regni Dei;
communicare propria bona cum egenioribus ex caritate fraterna; spem po¬
nere in providentia Patris caelestis magis quam in divitiis; participare
quodammodo in vitae condicionibus eorum quibus testimonium praestamus;
configurari cum Christo, qui seipsum pro nobis exinanivit; vera libertate
animi erga bona materialia credibiles manere apud eos, inter quos vivimus.
2. Concretae formae huius paupertatis variantur; aliae sunt apud eos,
qui in abundantia vivunt, aliae apud inopes; omnes vocantur, non tamen
omnes ad eandem formam externam.
3. Quaedam formae hodie magis commendandae sunt. Duas velim ex-
plicite nominare: E rima est promptitudo ad renuntiandum praesertim in iis
regionibus, ubi bona oeconomica hominibus cotidie oblata crescunt. Apud
non paucos enim cum crescente oblatione crescit cupiditas. Immo haec
insana cupiditas a multis stimulatur, v. g. per inhoneste commercialisa-
tam televisionem. Secunda est promptitudo ad laborandum et quidem ad
bene laborandum. A labore vivimus non solum nos ipsi, sed vivunt etiam
opera praecipua assistentiae socialis et misericordiae. Pauperem esse in
sensu Evangelii hodie concrete saepe consistit in communicatione sponta¬
nea fructus laboris cum aliis. Haec veritas in ipso Evangelio iam conti¬
netur.
4. Societates religiosae in Ecclesia talem paupertatem evangelicam vi¬
vant oportet, quae nostris temporibus signum sit recti usus bonorum oeco-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 277
nomicorum. Ad hoc in multis requiritur vera reformatio iuris et praxeos
paupertatis. Quae reformatio etiam peritos in scientiis sociologicis et oeco¬
nomicis versatos praerequirit, qui apti, sunt iudicare, quomodo spiritus con¬
stitutionum et regularum in hodiernis adiunctis efficaciter incarnari possit.
5. Sunt in Ecclesia Latina ordines praesertim laicorum, e. g. equitum
a Sancto Sepulchro, qui huius vere evangelicae paupertatis novum exem¬
plum dare possint. Formae ab iis conservatae optimis ex nostris laicis adap¬
tatione indigere videntur ad exigentias nostrorum temporum. Spiritualitas
eorum ex fontibus suis renovata novas formas invenire deberet generositatis
et liberalitatis in servitium aliorum.
b) Conclusiones. 1) Inseratur in textu invitatio ad promptam renuntia¬
tionem coram crescente copia bonorum oeconomicorum et ad ethicam laboris
strenui ac diligentis. 2) Ponantur in eo etiam fundamenta quaedam refor¬
mationis societatum religiosarum quoad paupertatem, et statuta et praxes
quoad ordines equitum et similes.
* :k it
Ut textus n. 23, qui inscribitur « De vita oeconomica et sociali », me¬
lius intelligatur, quaedam dicere velim de eius genesi, contento et difficul¬
tatibus.
I. De genesi textus. Inter fontes eius eminent duo schemata, alterum
a commissione doctrinali in fine laboris commissionum praeparatoriarum
parata « de ordine sociali », alterum a commissione de apostolatu laicorum,
quae etiam aliquod caput « de ordine oeconomico et sociali » confecerat.
Cooperatores horum textuum vere periti erant in Litt. Enc. Pontificum,
quae de rebus socialibus agunt. Cum nostro textui non addita sit aliqua do-
cumentatio, non apparet, quod principia in eo contenta ex litteris sociali¬
bus, praesertim Pii XII et Ioannis XXIII assumpta sunt.
Post secundam sessionem forma textus profunde mutata est. Necessa¬
rium erat sequi normas in commissione mixta pro nova forma textus con¬
ciliaris elaboratas. Haec nova forma respondere debuit principiis priorum
trium capitum huius schematis. Altera ex parte solum quaedam puncta
maioris momenti retinenda erant, remissa ampliore explicatione materiae ad
respectivum Adnexum.
Membra subcommissionis erant ex Gallia, Tanganyka, Brasilia, Jugosla-
via, Hispania, Cechoslovakia, et ex Germania. Inter peritos erant aliqui, qui
optime noti et meriti sunt in actione sociali Ecclesiae sive in ambitu suae
nationis sive internationali. Insuper consilia petivimus a numero non parvo
laicorum expertorum in scientiis socialibus et oeconomicis variarum re¬
gionum.
II. De his quae in textu continentur. N. 23 aliquos aspectus tantum valde
generales proponere potuit. Continet duas partes: In prima parte tamquam
« signa temporum » in sensu schematis, ut patet, intellecta, recensentur
278
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
haec: 1) factum socialisationis ad mentem Litterarum Encyclicarum Mater
et Magistra ; 2) tendentia inter optimos homines crescens ad ordinem magis
humanum et universalem; 3) insertio activitatis oeconomicae et socialis
omnis conscientiae maioris unitatis generis humani, agnita tamen quoque
legitima diversitate. Quem statum bona sequuntur et mala.
In altera parte, ut bona promoveantur, malis obsistatur, septem prin¬
cipia fundamentalia, doctrinalia simul et practica, ponuntur, scilicet: 1) Or¬
dinetur evolutio oeconomica ad dominium omnium hominum, qui, quantum
fieri potest, in ea actuose participent. 2) Ad bona progressionis oeconomi¬
cae omnes accessum habeant, nullo discrimine individuali vel collectivo
habito. 3) Inseratur evolutio oeconomica incremento totius personae huma¬
nae eiusque valorum supremorum. 4) Adaptentur continuo formae appro¬
priationis, productionis et distributionis bonorum oeconomicorum essentia¬
libus finibus omnium hominum eorumque unitati. 5) Minuantur discrimina
et differentiae oeconomicae et sociales, quae offendunt contra socialem iu-
stitiam. 6) Integrentur operarii, vere propriam responsabilitatem exercendo,
et in suis inceptis oeconomicis et in hodierna societate. 7) Adlaborent chri-
stiani ad haec omnia in praxim deducenda, agnoscentes iustum valorum
ordinem et spiritum Beatitudinum in Sermone Montano.
III. De dificultatibus textus. Quaedam difficultates nostrae redactionis
nos ipsos non effugiunt:
1. Estne, spectatis tantis differentiis in mundo universo, electio nostra¬
rum aspectuum et orientationum, recta et aequilibrata? An quaedam sup¬
plenda sunt, quaedam aliter accentuanda? Rationem quidam habere studui¬
mus et problematum extraeuropaeorum, extraoccidentalium, etiam populo¬
rum sub regimine atheistico constitutorum. Supplete tamen, venerabiles
Patres, quae scripsimus, latiore vestra experientia.
2. Iam indicavi, doctrinam socialem Magisterii contineri in nostro textu.
Debetne hoc explicitius fieri?
3. Iam de titulo disputari potest, praesertim si alios numeros capitis
quarti respicimus, v. g. de dignitate personae fovenda, de promovenda cul¬
tura necnon solidaritate familiae populorum. Estne melius dicere: « De vita
oeconomico-sociali » quam « de vita oeconomica et sociali »?
4. Si Adnexum respectivum inspicitis, suntne forte quaedam, quae
fusius ibi exponuntur, in textum conciliarem assumenda et quaenam?
5. Si in textu dicitur Ecclesiam nullo particulari systemati oeconomico
alligari, vox « systematis » non intelligitur sensu philosophico, sed technico,
eodem modo sicut dicimus Ecclesiam non alligari determinatae structurae
politici regiminis. Evidens est, quod principia moralia in omnibus syste¬
matibus oeconomicis semper sancte servanda sunt.
6. Haud parvam in his rebus difficultatem creat lingua latina. Qui dif¬
ferentias vere graves quorundam locorum ex recentibus Litteris Encyclicis
socialibus in textu latino et in versionibus modernis attendit, non mirabi-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV
279
tur, nos cum forma latina nostri textus, qui originarie latinus non erat,
nondum esse plene contentos, immo aliquae phrases ita fere inintelligibiles
evaserunt; sed studebimus, ut latinitas quoque perficiatur, non tamen igno¬
rantes, quos limites aliqua lingua classica intellectui illarum distinctionum
praebet, quas solae linguae recentes exprimunt.
7. Fortasse aliquis quaerit, cur non magis citaverimus Sacram Scrip 1
turam? Respondeo: principia in nostro numero contenta imprimis pertinent
ad ius naturale. Ideo etiam in Lit. Enc. Vacem in terris, quae ab omnibus
tamquam exemplares considerantur, pauciores adhuc citationes continen¬
tur in respectivis partibus quam in nostro capite quarto.
Iuvate nos, Patres venerabiles, vestra eruditione, doctrina atque expe¬
rientia pastorali, ut et haec Pars schematis eam formam assequatur, quam
postulat momentum rei tractatae in dialogo Ecclesiae cum mundo huius
temporis.
54
Exc.mus p. d. aloisius eduardus henriquez jimenez
Episcopus tit. Lamdiensis, aux. Caracensis
Ad n. 21. Ad matrimonii theologica fundamenta penitius cognoscendi,
oportere mihi videtur accurate distinguere:
a) Inter fines matrimonii (causam finalem) et causam formalem ipsius.
Amor coniugalis non in ordine finis, sed in ordine causae formalis matrimo¬
nii reponi videtur.
b) Procreatio et educatio aeque sunt finis primarius matrimonii. Usque
nunc pondus fere totum in procreatione reponitur, ita ut educatio veluti
in penumbra remaneat.
c) Multoties, praesertim in mundo hodierno, conflictus inter hos duos
aspectus finis primarii, nempe procreationem inter et educationem, oriri vi¬
dentur. Si procreationi multiplici indulgetur, filiorum educationi damnum in¬
fertur. Potestne vere dici procreationem matrimonii primariam finalitatem
adimplere quando ab ipsa rectam et humanam filiorum educationem eliditur?
Proinde educationem, ut finem primarium matrimonii, magis magisque
in lucem collocare oportet.
d) Amor coniugalis in ordine causae finalis matrimonii poni non po¬
test. Non ut finem prosequitur; sed ipse matrimonio confert formam et
dignitatem vere humanam. Dici non potest finem secundarium et subordina-
tum procreationi. Valor est in se ipso; ideoque uniones inter steriles matri¬
monium non elidunt, immo ipsum honestum et dignum et sanctum faciunt.
Consideratio amoris coniugalis ut in ordine causae formalis matrimonii
viam patere potest ad profundiorem et clariorem investigationem theologi¬
cam de ipsa natura matrimonii, etiam ut sacramentum Novae Legis, nempe
ut a Christo Domino elevatum et sanctificatum, ac instrumentum sanctifica-
280
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tionis pro coniugibus effectum. Etiam sub bac luce doctrinam de consensu
matrimoniali, ut causa matrimonii, hucusque nimis iuridicam, revisere oportet.
Propono: 1) Ut in futuro textu, educatio ut finis primarius matrimonii in
apricum tuto ponatur; et ne conflictus, qui inter ipsam et procreationem
non raro oriuntur, sileantur. 2) Clare distinguatur inter ordinem causae fina¬
lis et causae formalis. Amor autem coniugalis in ordine causae formalis do¬
ceatur et investigetur.
55
Exc.mus P. D. IOANNES HERVAS Y BENET
Episcopus tit. Doritanus, praei, null. Cluniensis
Cf. vol. III, pars VI, pag. 217-219.
\Subscripserunt etiani\ M. Alves de Pinho, arch. Luanda; D. Gomes Jun-
queira, ep. Nova Lisboa; Joao Crisostomo, aux. Viseu; Emmanuel, arch. Ebo-
rensis; Ernestus, arch. ep. Coimbra; Antonio, ep. tit. Febriana; M. de Jesus Pe-
reira, aux. Coimbra; Sebastianus, ep. Beira; Enricus, ep. Vila Cabral; Manuel,
ep. Aveiro; Jose, ep. tit. Egee; Ernesto, ep. Inhambane; P. Tavares, ep. Macao;
David, ep. Funchal; J. Ferreira, praef. ap.; F. Rendeiro, ep. Faro; F. Dias,
ep. Luso; Antonius, ep. tit. Ombi; M. Guerreiro, ep. Nampula; Joao, ep. Leiria;
Manuel, ep. Silva Porto; A. Cosme do Amaral, ep. aux. Porto; Francisco, ep.
Quelimane; Pompeu, ep. Malanja; J. Bonfiglioli, arch. tit. Darnitanus, eoad. Sy-
racusa; J. DelPOmo, ep. Aequi; A. Pirotto, ep. Troia; A. card. Larraona; Arturus,
ep. Albacete; C. Pechuan, ep. Cruz dei Eje; F. Muguerza, ep. Oran; L. S. Tome,
ep. Mercedes; M. Blanchoud, ep. Rio Cuarto; J. Ferro, ep. Concepcion in Arg.;
J. R. Pulido, ep. tit. Cirro; E. Peyron, ep. Comodoro Rivadavia; B. E. Rodri-
guez, aux. Rosario; A. Rencoret Donoso, arch. Puerto Montt; R. Arrieta, ep.
Tilaran; A. Torres, ep. Catamarca; E. Principe, aux. Santa Fe; B. Meis, arch. Lu-
luabourg; Antonio, ep. Porto; Manuel, ep. Coria-Caceres; F. Azcarate, aux. La
Habana; I. Di Stefano, ep. Sancti Rochi; Adolfo, ep. Camagiiey; E. Boza Maz-
vidal, ep. tit. Vinda; G. Esorto, arch. Bahia Blanca; E. Menendez, ep. San Martin;
J. Dominguez, ep. Matanzas; A. Schell, ep. Lomas de Zamora; L. A. Olano y
Urteaga, ep. tit. Lagina; A. Riesco, ep. aux. Pamplona; M. Sola, ep. tit. Colo-
fone; J. Chalup, ep. Gualeguaychu; R. Primatesta, ep. San Rafael; E. Segura,
ep. tit. Carpi; I. Larranaga Lasa, ep. Pingliang; E. Angelelli, ep. tit. Listra;
C. Cafferata, ep. San Luis; J. Medina, aux. Mendoza; J. Gottau, ep. Anatuya;
J. Lahiguera, ep. Huelva; P. Lyons, ep. Sale; J. 0’Collins, ep. Ballarat.
Animadversiones additae :
Ad Prooemium, a) Novus ordo proponitur, et accurate describitur, quo textus
schematis integre servatur, sed magis logice, uti opinor, dispositus;
b) additur affirmatio, quam fundamentalem puto, ut manifestetur effica¬
citatem actionis christianorum in mundo vim suam accipere ab unione eorum cum
Christo, qui est lux et salus mundi.
a) Ordo idearum exponitur et describitur-.
1. Ecclesia, Christi vestigia sequens, cunctas mundi spes, gaudia et luctus
sua facit (par. 1 completa).
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 281
2. Ecclesia perscrutatur signa temporum quasi vocem Dei, et in bonis et
miseriis huius temporis, lumine fidei, mandatum caritatis adumbrat, quae est
solutio problematum actualium (par. 2, usque ad lin. 9, pag. 6).
3. Ecclesia in historia mundi agnoscit actionem Spiritus Sancti, qui ad Chri¬
stum ducit, lucem et salutem mundi (pag. 6, linn. 9-13 et 31-36); unde Ecclesia
docet omnem efficacem actionem illo fundamento niti oportere, quod in vita inte¬
riori seu supernaturali consistit, ex qua Ecclesia propriam vim haurit ut in mun¬
dum apte influat.
Tertia paragraphus ergo sic se haberet : «3. S. Synodus vero, in variis even¬
tibus totius generis humani operationem Divini Spiritus agnoscens — qui mun¬
dat corda hominum, renovat faciem terrae, et inter mundanas vicissitudines di¬
versis viis ad Christum perducit —, ipsum solum Christum, verum Deum et
hominem, intendit, qui est lux et salus mundi, e quo et per quem omnibus omnia
bona profluunt (cf. Io. 8, 12; 12, 46) et Ecclesia sua fungi potest missione pro
mundi vita.
« His ducta rationibus S. Synodus aperte profitetur, iam ab initio huius docu¬
menti, omnem actionem et efficacem influxum christianorum in mundum huius
temporis ab illo fonte promanare et illo fundamento niti, quo homines Christo
intima coniunctione uniuntur, atque proprie vita interior seu supernaturalis no¬
minatur.
« Vita enim supernaturalis gratiae, a Christo promanans, est fons uberrimus,
unde Ecclesia suas supernaturales vires haurit; via propria, qua in mundum venit
Spiritus Sancti influxus; radix fecunda, qua omnis actio religiosa et socialis Ec¬
clesiae alitur; certissimum denique praesidium et semper reviviscentis roboris
causa, qua Ecclesia munitur inter profani huius saeculi difficultates (cf. Pau¬
lum VI, Enc. Ecclesiam suam).
« Inter infirmitates et in spiritu crucis, christifideles visibilem efficere de¬
bent in mundo praesentiam Christi, qui humili vita et morte amorem Patris erga
mundum manifestavit et, resuscitans a mortuis, ad dexteram Patris sedens et pro
nobis interpellans, suo amore vivificat Ecclesiam et mundum » (ex par. 4, pag. 6,
linn. 36-39).
4. Nunc dicendum esset ad quos S. Synodus alloquatur, prout invenitur in
par. 3 schematis (pag. 6, linn. 16-30).
5. Tandem optime quae in pag. 7 inveniuntur, dicenda sunt ut Concilium
declaret, quasi per summarium, quid Ecclesia intendat dum alloquitur mundum
huius temporis.
Sed textus propositus in pag. 7 obscurus saepe videtur et titulo indiget, quo
explicite manifestetur connexio numerorum cum capitibus subsequentibus.
Rationes, quibus ordo proponitur, non alio fundamento nituntur nisi ut
lectori clarius pateat quid in Prooemio Concilium dicere intendit.
Addita vero sunt quaedam verba , quibus declaratur Ecclesiam omnem vim
haurire, ut in mundum feliciter influat, a vita interiori seu unione cum Christo.
Rationes huius additionis deducuntur:
a) Ex ipsa rei natura , scilicet ex natura Ecclesiae qualiter mundo hodierno
exhibenda est. Concilium ad hoc convocatum est, iuxta mentem Summorum Pon¬
tificum qui illud indixerunt, ut vultus Ecclesiae originaria pulchritudine magis
splendeat et mundo innotescat; non intendit ergo haereses damnare, sed novum
282
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
spiritus vigorem Corpori Mystico infundere, et Ecclesiam societatem visibilem
purgare a defectibus et miseriis membrorum, atque ad virtutem incitare. Sed
arma omnium potentissima, quibus Ecclesia seipsam renovare et mundum in Chri¬
sto instaurare potest, est sanctitas seu vita supernaturalis a Christo profluens,
quam mundo transmittere debet.
Ecclesia enim renovabitur, non has vel illas leges sanciendo, haec vel illa
artificia seu methodos operandi innovando, sed seipsam ad Christi exemplar com¬
ponendo, ita ut ipsi firmius adhaereat, diligentius pareat, fidelius imitetur. « In
hoc vertitur, ait Paulus VI, eius renovationis vis; in hoc eius metanoia...; in
hoc demum eius perfectionis exercitatio » ( Ecclesiam suam, p. 28).
b) Ex opportunitate in hodiernis adiunctis. Nostris enim diebus, praeser¬
tim ex Concilii et Magisterii Pontificii influxu, sub ductu Spiritus Sancti, magna
eaque laudanda renovationis sollicitudo totam Ecclesiam pervasit. Sacerdotes et
laici novas et efficaciores agendi rationes inquirunt et a Concilio spectant, ut
mundum renovent. Sed ne ista pacifica et renovata Christi agmina aerem ver¬
berent vel insidiatas et periculosas ingrediantur vias, officium Concilii est per¬
spicue describere finem, obiectum et arma seu media huius certaminis. Aliter
periculum est ne in solis structuris temporalibus mutandis omnes vires insumant,
ignorantes vel oblivioni vertentes renovationem interiorem hominis praecipuam
esse vim Evangelii, etiam ad ipsas structuras temporales innovandas, prout lucu¬
lenter attestatur historia antiqua et experientia recens.
Nisi hic ordo teneatur, absurde Ecclesia verba Christi recitaret: « Regnum
meum non est de hoc mundo », « Quaerite primum regnum Dei »; et perdifficile
explicari posset cur Salvator mundi, antequam gratiam adoptionis revelaret et ad
poenitentiam invitaret, non proclamasset renovationem socialem, servitutis abo¬
litionem, tyrannicae oppressionis damnationem, vel optimas et necessarias inven¬
tiones, quibus conditio humana et pauperum aerumnae sublevantur. Perdifficile
etiam esset explicare qua ratione Apostoli, magistri nostri, non humanam cultu¬
ram et scientiam, sed stultitiam crucis mundo praedicaverunt, et ad populum ve¬
nerunt « in ostensione spiritus et virtutis » (I Cor. 2, 4).
Certe aliud periculum est vitandum, ne hodierni apostoli falsam et sterilem
spiritualitatem colant, qua detineri possent ne fructus caritatis mundo praeberent
et iustitiam exercerent. At contra tale periculum optima erit cautio doctrina in
schemate proposita.
Nunc ergo reale, non fictum periculum manet ne, sub influxu hodierni prag-
matismi et materialismi, fideles vitam supernaturalem et vim divinae gratiae
parvi pendentes, solam renovationem materialem et terrenos progressus inten¬
dant, quando mundum instaurare in Christo nituntur.
Ad pag. 13, lin. 7. Loco verbi « sanam », postulo ut dicatur « harmo¬
nicam ». Ratio: Mihi videtur aptius vocabulum ad exprimendam coopera¬
tionem inter Ecclesiam et Statum civilem.
Ad pag. 13, linn. 10-13. Loco textus qui his lineis comprehenditur, haec
formula, si placet, adhibeatur: « Omnia et sola media habens, Evangelio
secundum temporum et conditionum diversitatem propria, quod etiam in
bonum civile redundat ». Ratio: vitandus est parallelismus inter Evangelium
et bonum omnium, quasi essent duo bona diversa.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 283
Ad pag. 13, linn. 25-28. Hic agitur de materia ad Ius Publicum Eccle¬
siasticum pertinente, scilicet de relatione inter Ecclesiam et Statum (c£.
linn. 7-8 eiusdem paginae, et etiam pag. 123-124 schematis de Ecclesia,
n. 36, a linea « propter ipsam... », ad verba « ... merito reiicitur ». Placet
quidem ut directe agatur de officio sacrorum pastorum non ignorandi « res
temporales Deo esse subiectas » (linn. 36-40), sed valde etiam placeret ut
aliquid directe et aperte diceretur potestatibus civilibus de officio suo res
temporales ordinandi secundum Dei consilia et praecepta. De hoc argumento
schema omnino silet, dum Romani Pontifices rem luculenter docuerunt.
His non obstantibus, libenter fateor doctrinam huius par. 12 optimam
esse et praestantissimam in schemate.
Ad pag. 19, linn. 17-40 et pag. 20, linn. 1-14. Tota paragraphus quae
agit « De dialogo eiusque conditionibus » multos conceptus repetit. Opor¬
tet ergo eam pressius et densius exprimi. Prae oculis habere oporteret opti¬
mum documentum a Paulo VI datum, nempe Enc. Ecclesiam suam in his
quae de dialogo dicit, cuius etiam ordo logicus et argumenti distinctio
exemplo nobis esse deberent.
Ad pag. 19, lin. 22. Textus, ubi legitur: « Vera etenim caritas, memor
propriae debilitatis »..., ita componatur: « Vera etenim caritas, memor hu¬
manae debilitatis... ». Ratio : non enim vera caritas, sed humana natura de¬
bilis est.
Ad pag. 21, lin. 9. Textus hoc modo compleatur: «... agnoscatur per¬
sonae humanae dignitas, quae ad imaginem Dei mirabiliter creata et in Chri¬
sto mirabilius reformata (vel instaurata) est, et quidem... ». Ratio : haec verba,
ex Offertorio Missae desumpta, perfecte exprimunt unde haec personae hu¬
manae dignitas originem ducat, et hanc explanationem optime complere
possent.
Ad pag. 23, lin. 16. Videtur omittendum esse verbum « sincera ». For¬
san eius loco aptius diceretur « vera ». Ratio: verbum « sincera » non vi¬
detur aptum huic loco, licet ethymologice idem fere significet ac « vera ».
Ad pag. 26, lin. 37. Melius forsan diceretur: « ordinatus locus detur
conatibus... ». Ratio : sic omnis sensus vitiosus et liberalisticus devitaretur.
Ad pag. 27, lin. 2. Dicendum esse videtur « nullo habito discrimine
sive classis sive stirpis sive mundi regionis... ». Ratio: oportet addere clas¬
sem, ut descriptio magis completa evadat.
Ad pag. 27, linn. 2-5. Verbis quibus liberalismus quem « Mancheste-
rianum » vocant, consideratur, logice aliquid addendum esset, ut etiam com-
munismus reiiceretur; scilicet: « Nec evolutio oeconomica ut suprema et
prima lex historiae et ordinis socialis urgeri potest ». Ratio patet.
Ad pag. 27, linn. 27-28. Claritatis gratia, melius diceretur: « ... iniustum
est excludere operarios a progressu isto et a iusta perceptione fructuum... ».
Ratio patet.
Ad pag. 27, lin. 34. Addatur « et fructu », ita ut textus dicat: « ... ut
socii in communi opere et fructu... ». Ratio obvia est.
284
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Ad pag. 29, linn. 20-21. Textus ita compleatur: « ...solutiones... quae
moralitatis parvam vel nullam rationem habent, iura et dignitatem personae
humanae graviter laedunt, etc. ... ». Ratio obvia est.
Ad pag. 29, linn. 22-27. Textus loquitur de profectibus scientificis ad
prolem rationabiliter limitandam, quorum validitas bene probatur, et quo¬
rum moralitas in nullum dubium vocatur.
Sed valde desiderandum, immo necessarium videtur ut declaretur quid
requiratur ut moralitas profectus scientifici huius generis in nullum dubium
sit vocanda. Rationes : schema loquitur in abstracto de profectibus scienti¬
ficis et opportunum quidem non est ad concreta descendere. Attamen, sicut
scientiae proprium est, ut omnes agnoscunt, de eorum validitate iudicare,
sic affirmare oportet munus esse Ecclesiae proprium de moralitate horum
profectuum scientificorum ultimum iudicium ferre.
Millies millium hominum, etiam christianorum et catholicorum, his pro¬
fectibus scientificis de facto utuntur, quin Pastores vel confessarios et con¬
scientiarum moderatores de hac re audeant consulere, etiamsi magna anxie¬
tate spiritus turbentur. Confessarii et moderatores spiritus merito sperabunt
Pastores Ecclesiae principia fundamentalia moralitatis hac de re affirmaturos
esse in Concilio.
Oportet ergo exponere principia tenenda ad rectum iudicium de mora¬
litate pronuntiandum, vel documenta invocare a Magisterio Pontificio pro¬
lata vel in futurum proferenda.
Ad pag. 30, lin. 22. Forsan textus melius componeretur hoc modo: « Haec
S. Synodus, officio proprio atque supplicibus vocibus undequaque ad se per¬
venientibus obsecundans, etc. ... ».
Ad pag. 27, linn. 11-24. Textus par. 4 et 5 complendus et modo clariori
redigendus mihi videtur. Sumens ergo praecipua elementa, quae in textu
continentur, collaborandi animo, hanc novam redactionem propono, in qua
linea infra deducta notantur ea quae adduntur vel reformantur: « 4. Cum
Deus bona terrae commune totius generis humani patrimonium constitue¬
rit, modum vero ea distribuendi ( quo necessitates omnium, dignitas et secu¬
ritas personarum familiarumque et ordo socialis attendantur ), populorum
sapientiae relinquerit, formae et institutiones quibus iusta distributio, pro¬
ductio, appropriatio in actu deducuntur, valde variare possunt. Ab Ecclesia
nulla ordinatio damnatur, dummodo ipsorum bonorum naturae et finibus
conformetur, quippe quae vere omnium hominum utilitati et ipsi unitati
fovendae destinentur ».
« 5. Cum vero procul dubio hodie differentiae oeconomicae et sociales
in multis gravissime contradicant iustitiae et essentiali unitati generis hu¬
mani, omnes sane conatus continenter, prudenter ac fortiter suscipiendi sunt
ad formas et institutiones historicis conditionibus et necessitatibus adaptan¬
das, ut dignitate, securitate et iuribus personae humanae familiaeque serva¬
tis, et ratione habita propriae indolis uniuscuiusque populi, iniusta discrimina
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 285
quam citissime removeantur. Sic restitutio consilii Creatoris benedictionem
Dei supra societatem portabit ».
Ratio generalis : Haec tota paragraphus maximi momenti historici est.
Maxima ergo cura est elaboranda. Etenim propter iniustam distributionem
bonorum, multa mala societati supervenerunt, et nostris diebus periculum
materialismi historici (Communismi) crevit in toto orbe terrarum.
In concreto, a) In par. 4 addimus illa verba « quo necessitates omnium,
dignitas et securitas personarum familiarumque et ordo socialis attendan¬
tur », ut saltem modo condensato haec exprimantur: fines bonorum, ratio¬
nes quae distributionem et appropriationem ipsorum iustificant, limites huius
appropriationis.
b) Ius ad proprietatem privatam limites habet. Ratio habetur de di¬
stributione bonorum secundum doctrinam a Ioanne XXIII propositam in
Enc. Mater et Magistra.
Certissime proprietas privata legitima in semetipsa est, nam exigitur ex
necessitatibus, securitate et dignitate personae humanae.
Etiam proprietas privata essentialiter seu intrinsece subordinatur com¬
muni destinationi bonorum, cuius est particularis actuatio. Sed necesse est
etiam ut statuatur principium limitationis ipsius proprietatis privatae seu
principium ipsius distributionis modo clariori, etsi generico.
c) Mens liberalistica reiicienda. Mentalitas quaedam liberalistica lo¬
quitur de sacralitate proprietatis privatae, et modo quidem absoluto, unde
proprietas privata omnino intangibilis consideranda esset. Sed revera, quod
intangibile est habendum, ipsa persona humana est, securitas et dignitas eius,
seu area autonomiae propriae, non vero proprietas (seu potius abusus pro¬
prietatis) quae tollit vel aufert areas alienas.
d) Id postulat ipse ordo socialis. Intangibilitas proprietatis lustifcari
vult ex bono' civitatis et ex ordine sociali servando. Sed revera distributio
iniusta proprietatis in periculum ponit eversionis et ordinem socialem et ipsam
institutionem proprietatis privatae, ut ex historia veteri et ex hodierno com-
munismo videre est.
Inde sequitur quod auctoritas socialis, cui competit, nomine societatis,
formas et institutiones proprietatis determinare, potest decernere ut aliqua
pars bonorum super abundantium, eorum qui nimis sumptuose et profuse
vivunt, veniat in remedium et utilitatem illorum qui omnibus carent.
e) Difficultas solutionis iustae. Solutio iusta et aequa vere difficilis
est, et hanc difficultatem textus agnoscere debet, unde addimus « continen¬
ter, prudenter ac fortiter » et alia similia verba. Solutio tamen necessario
inquirenda est. Opinio enim generalis est apud viros probos et rectos, quod
actualis distributio bonorum et ipsa, uti vocant, « structura » societatis, in
his quae ad proprietatem spectant, non respondet consilio Dei Conditoris
generis humani.
286
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
56
Exc.mus P. D. CAROLUS M. HIMMER
Episcopus Tornacensis
Art. 23, sub n. 4, pag. 27. Optatur ut « formae et institutiones quibus
appropriatio, productio ac distributio bonorum terrae in actum deducatur,
continenter, prudenter ac fortiter adaptentur» attendendo ad finalitatem
ipsorum, scilicet « utilitatem omnium hominum». Haec verba sat gene¬
ralia videntur continere invitationem ad investigandas et in actu reducendas
formas magis concretas. Liceat ergo hic unum verbum facere de forma
vitae sic dicta communitaria.
1. Recordetur prius quod Ecclesia ab initio et in decursu suae histo¬
riae communitates sub ductu spiritus evangelici ortas fovere solebat. Con¬
ferantur Actus Apostolorum ubi describuntur primi christianorum coetus.
Sic cap. 2, 44. « Omnes etiam, qui credebant, erant pariter et habebant
omnia communia. Possessiones et substantias vendebant et dividebant illa
omnibus prout cuique opus erat ». Etiam cap. 4, 32: « Multitudo autem
credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum, quae pos¬
sidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia ». Tem¬
pore posteriori fuerunt communitates monachorum et communitates fami¬
liarum (saepe consociatae) quae pro magna parte Europam construxerunt.
2. Hodie autem inveniuntur adhuc christiani non tantum religiosi sed
etiam laici (uxorati vel non uxorati) qui eadem inspiratione moti similes
communitates extruerunt et in ipsis vivunt vel ea erigere volunt. Hae vero
communitates sic intelligendae sunt quod earum membra ita inter se uniun¬
tur ut ipsorum bona materialia sint eis communia: unusquisque communi¬
tati affert secundum capacitatem propriam et unusquisque accipit secundum
quod sibi opus est. Ut patet hae communitates christianorum nituntur in hoc
principio ordinis religiosi et christiani scilicet quod eorum unio fraterna in
Christo et in Ecclesia eos ducere debet usque ad communionem bonorum
non tantum spiritualium sed etiam materialium.
3. Haec tentamina quorumdam christianorum constituunt etiam redi¬
tum ad formam magis naturalem valorisationis communis bonorum (exploi-
tation commune des biens) uti adhuc viget pro sat magna parte in cultura
africana aliisquej locis ubi etiam finis intentus non est lucrum (le profit)
sed satisfactio indigentiarum uniuscuiusque (des besoins de chacun). Sit per
transennam dictum: magis ad haec attendendo Ecclesia intelligentiam facilio-
tem haberet vitae formarum institutionumque horum populorum et proinde
etiam accessum efficaciorem ad ipsos.
4. Etiam si praevidetur has formas vitae communitariae futuras esse
non multas sed paucas, non propterea eaedem reficiendae sunt: e contrario
sustinendae sunt. Etenim in aliquo mundo uti nostro qui lege durissima
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 287
lucri, immo dictaturae internationali pecuniae nimis dominatur (c£. Mater
et Magistra ), exemplum harum communitatum est maximi momenti in quan¬
tum alios concives trahet ad convertendum eorum modum vitae in hac
lege lucri fundatum atque ad huiusdem effectus perniciosos mitigandos.
5. Ceterum, uti videre est, haec forma vitae communitaria praesertim
in eodem ambitu hodierno ubi ardet effrenatum desiderium lucri individua-
lis, nequit generatim perseverare secundum propositum initiale sine gratiae
divinae auxilio et Spiritus Sancti virtute. Unde hae communitates erunt si¬
gna: per eas ipsa doctrina Ecclesiae circa finalitatem communem bonorum
materialium clarius manifestabitur et ipsa eadem Ecclesia fiet modo con¬
cretiori lumen gentium.
Concludo. Pag. 27, lin. 19, addatur: Itaque gaudet Ecclesia quod laici,
uxorati vel non, exempla primorum Christianorum imitantes, ita prudenter
simul ac audacter sese uniunt ut omnia bona inter eos communia sint et
partem bonorum qua sibi quisque opus sit accipiat atque omnes in spiritu
caritatis et paupertatis vivant. Hae formae vitae communitariae fovendae
sunt praesertim apud populos ubi adhuc vigent, eas renovando secundum
Evangelii spiritum.
\_Subscripserunt etiam~\ J. Nkongolo, adm. ap.; Paulus Zoungrana; B. Meis;
U. Morlion, ep. Baudouinville; P. Achkar, arch. tit. Laodicea di Siria; O. Sevrin,
ep. tit. Mossina; F. Scalais; F. Van den Bergh; F. Lehaen; J. Frijns; J. Van Cau-
welaert; G. Bouve; G. Bejot; P. Boillon, ep. Verdun; A. Fragoso, ep. Crateus;
Joseph, arch. Fortaleza; Emmanuel, ep. Caico; A. Carvalho, ep. Caruaru; J. La-
martine Soares, ep. tit. Fussala; V. de Araujo Matos, ep. Crato; Iosephus Maurus,
ep. Iguatu; Raimundo, ep. tit. Uzali; J. V. Tavora, arch. Aracaju; D. Picao, ep.
tit. Tois; W. L. Schmidt, ep. Chapeco; Severinus Marianus, ep. Pesqueira; Aea¬
cius, ep. Palmares; G. Warmeling, ep. Joinville; J. Hoffman, ep. Frederico West-
phalen; X. Geeraerts, ep. tit. Lagania; J. Murphy, arch. Cardiff; G. Flahiff, arch.
Winnipeg; E. Youakim, ep. Zahleh; A. Dachtou, arch. Urmya; J. Bassoul, arch.
Homs, R. Arrieta, ep. Tilaran; J. Cheikho, arch. Sehna; E. Daddi, ep. Mossul
chald.; A. Rabban; Th. Reis, ep. Zaku; J. Tawil; D. Hayek, arch. Alep Sir.;
H. Capueei, sup. gen.; J. Malouf, ep. Baalbek melch.; A. Sana, ep. Aqra; A. Farah,
ep. Tripoli melch.; C. van Melckebeke, ep. Ningsia; A. Perraudin, arch. Kabgayi;
J. Blomjous, ep. Mwanza; J. Cornelis, arch. Elisabethville; A. Makarakiza, ep.
Ngozi; M. Ntuyahaga, ep. Bujumbura; J. B. Gahamanyi, ep. Butare; L. Bigirum-
wani, ep. Nyundo; J. Sibomana, ep. Ruhengeri; F. Esser, ep. Keimoes; V. Haelg,
ep. tit. Baia, abb. n. Ndada; A. Ancel, aux. Lyon; H. Gand, eoad. Lille; P. M.
Puech, ep. Carcassonne; G, Huyghe, ep. Arras.
Art. 25, n. 2. Agitur hic de iudicio ferendo super bellum in hodiernis cir¬
cumstantiis. Tres animadversiones.
1. Videtur hic textus, lin. 3 et s., quadam incohaerentia seu contradic¬
tione vel saltem quadam obscuritate laborare. Duo enim videntur affirmari
quae simul componi non possunt: ex una parte declaratur posse dari bella
288
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
defensiva iusta, ex altera vero condemnatur absolute usus armorum nu¬
clearium.
Impossibile enim est quod bellum defensivum efficaciter ducatur sine
armis nuclearibus ab eo qui his armis iniuste impugnatur.
Haec res est ita momentosa ut responsionem nullatenus ambiguam requi¬
ri videatur. Non apparet esse aliud effugium nisi in condemnando omni
bello nucleari vel saltem exigendo in bellis defensivis moderamen inculpa¬
tae tutelae includens abstentionem ab omnibus armis quorum effectus est de¬
structio totalis et nullo modo temperabilis (incontrolable).
2. Ceterum utile esset magis determinare quid intelligendum sit per
« iura iniuste impedita ». Nonne haec graviora esse debent propter periculum
semper hodie timendum belli atomici; v. g. uccisio alicuius stirpis, persecutio
certa et generalis pro tota natione cum suppressione libertatis...?
3. Quidquid sit de formula adhibenda, mundus non intelligeret quod
Concilium quaestionem de pace tractans etiam per summa capita bellum et
arma atomica non clare condemnaret. Nequit enim Concilium positionem in
hac re eligere quae saltem menti Ioannis XXIII non responderet. Ipse autem
clare inter alia declaravit: « Quare aetate hac nostra, quae vi atomica glo¬
riatur, alienum est a ratione bellum iam aptum esse ad violata iura sar¬
cienda » (Litt. Enc. Vacem in terris : A.A.S., 55 [1963], p. 291).
4. Non sufficiunt autem declarationes etsi solemnes Summi Pontificis
vel episcoporum, vel Concilii quibus explicite et clare damnantur usus et
fabricatio armorum nuclearium. Haec condemnatio est utilissima et neces¬
saria et non debemus timere eam saepissime repetere. Oportet tamen simul
adlaborare ut fideles nostri huic doctrinae adhaereant modo ita firmo et
practico ut coniunctim cum aliis christianis et omnibus civibus bonae volun¬
tatis creent et promoveant in omnibus terrae nationibus opinionem publicam
huic usui et fabricationi armorum nuclearium totaliter sese opponentem.
Ut aiebat em. card. Bea: « Omnes christiani simul faciunt quasi 1.000.000.000
hominum per universam terram dispersos. Vos potestis imaginari quid hoc
pro humanitate significaret si omnes isti in completa unitate agerent relate
ad quaestionem sicut illam armorum nuclearium ».
57
Exc.mus P. D. IOSEPH HOFFNER
Episcopus Monasteriensis
Ad par. 23 haec animadvertere velim:
1. Par. 23 de vita oeconomica et sociali tractat, quin conceptus clare
definiantur. Conceptus non eo lucidiores evadunt, quod nomen adiectivum
« verum » addatur, sicut in schemate fieri solet; passim enim de « vera » evo¬
lutione oeconomiae (pag. 20, lin. 13), de « vero » incremento (pag. 21,
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV
289
lin. 5), de « vera » responsabilitate ( Adnexa, pag. 5), de « vera » cultura
(pag. 25, lin. 20), de « vero » amore (pag. 23, lin. 25), de « vera » pace
(pag. 30, lin. 29) sermo est. Additio vocabuli « verum » saepe signum confu¬
sionis conceptuum est. Scire volumus, quid praecise sit « vera » evolutio,
« vera » responsabilitas etc. Investigavi, num saltem in adnexis bi conceptus
clarius definirentur. Attamen in pag. 5 adnexi hoc dictum mirum inveni:
« Sine vera responsabilitate nemo potest esse persona et membrum com¬
munitatis ». Si hoc verum esset, homines mente aegrotantes et propria re¬
sponsabilitate carentes non essent personae et membra societatis, quod con¬
sequentias perniciosas haberet. Schema, ni fallor, in aliquibus locis nimis
« existentialistice » sonat.
Imprimis in hac paragrapho clare determinandum est, quid sub his
formulis: « vita socialis », « actio socialis », « res socialis », « progressus so¬
cialis », « ordo socialis » concrete intelligendum sit. Logice loquendo et
ad mentem Encyclicarum Rerum novarum, Quadragesimo anno, Mater et
Magistra ordo et vita socialis nihil aliud est quam ordo et vita societatis hu¬
manae. Ordo vero et vita societatis « velut in sinu suo » ( Rerum novarum,
n. 37) tum vitam culturalem, tum vitam oeconomicam comprehendit, quia
vita socialis ut genus habenda est, vita autem culturalis et oeconomica ut
species eius. Inde non licet vitam culturalem et vitam oeconomicam et vitam
socialem simpliciter et pari ratione iuxtaponere, sicut in schemate fit. Vita
oeconomica vitae sociali nec iuxtaponitur nec contraponitur, sed pars eius
est. Dispositio igitur capitis quarti mutanda est.
2. Pag. 27, lin. 14 dicitur: « Ecclesia nulli particulari systemati oeco¬
nomico obligatur ». Ne hoc valde generale dictum erronee intelligatur, at¬
tendendum est, quod systema oeconomicum collectivisticum negans ius pro¬
prietatis privatae doctrinae sociali Ecclesiae contradicit. Si unus vel pauci
homines plena et suprema potestate totum systema oeconomicum reipublicae
gubernant, dictaturam exercent non tantum in re oeconomica, sed etiam in
ambitu educationis et culturae et scientiarum et religionis, ita ut libertas
et dignitas personae humanae in discrimen vocentur.
3. Quae de vita laboris hominum nostri temporis in schemate dicuntur,
conditionibus societatis modernae non iam correspondent. Schema enim
supponere videtur in societatibus industrializatis quasi omnes homines in
« processu productionis » et « in officinis » (pag. 27, linn. 31-33) operam
suam dare. Revera autem vita oeconomica cum processu productionis non
coincidit. E contra, in societatibus evolutis numerus hominum in processu
productionis laborantium propter usum machinarum et propter automatio-
nem de anno in annum relative diminuitur, dum numerus eorum, qui in
transportatione et in distributione bonorum et in aliis officiis vitae oeco¬
nomicae operam dant, valde accrescit. Notandum etiam est vitam laboris
nostris temporibus nullo modo ad rem oeconomicam coarctatam esse. Nam
millia millium hominum in administratione publica, in cura pro infirmis, in
investigatione scientifica, et in multis aliis officiis non oeconomicis, prae-
19
290
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sertim in educatione, formatione et instructione iuventutis operam dant.
Sicut in saec. xxx problema operariorum — vel sic dicta quaestio socialis —
omnium animos movebat, ita in secundo dimidio saec. xx quaestio de promo¬
venda educatione et formatione iuventutis — hodie numero vehementer accre¬
scentis — problema gravissimum est, tum in nationibus iam evolutis, tum in
nationibus minus evolutis. De his quaestionibus schemati silere non licet.
4. Pag. 24, lin. 14 de difficultatibus « sociopsycho/ogiah » sermo est.
Loco « sociopsychologicis » dicatur « sociopsychicis »; nam sociopsycholo-
gia scientia est; sponsi autem non habent difficultates scientificas, sed psy¬
chicas.
58
Exc.mus P. D. THOMAS HOLLAND
Episcopus Salfordensis
Loquor de « lege Dei » in linn. 25-28, pag. 24. Prorsus necessarium
iudico illam amplius determinare; amplius quam in adnexa. In hunc finem
libenter acciperem principium ab exc.mo relatore art. 21: scii, nil admit¬
tendum quod opponitur naturali orientationi actus coniugalis vel destruat
eius vim significandi amorem personalem et coniugalem.
Iam (in limine disceptationis de hoc schemate in genere) quaesitum est:
quae est doctrina catholica de usu matrimonii, quasi magna quaestio sine
cuius solutione multa in schemate destituuntur omni pondere.
Estne quaestio omnino aperta? A quibusdam, certe, ex omni ordine in
Ecclesia, tractatur quasi ita aperta esset.
Unusquisque respondebit iuxta conscientiam suam. Testimonium meum
reddo post adaequatum, ut spero, conamen ad intelligendam aliam partem.
Humiliter et firmiter dico: quaestio non est aperta. Quidquid sit de illis
casibus, sibi a Summo Pontifice reservatis (pro sapientia sua), ubi agitur,
ut puto, de applicatione principiorum, ipsa principia firma manent. « Lex
Dei », seu doctrina catholica, est et erit illa proposita in Encyclicis Pii XI
Casti connuhii et ab eius successore confirmata. In quantum rem iudicare
possum, haec doctrina praesefert omnes notas magisterii ordinarii univer¬
salis. Non enim potest haberi melior panis quam qui ex farina fit: nec cla¬
rior usus praedicti magisterii quam qui in hac doctrina habetur.
Qui hoc negant, incipiunt provocare ad collegialitatem. Non negant omnes
pastores concorditer cum capite doctrinam hanc docuisse: dubia tamen
movent de qualitate consensus. Forsan, dicunt, effectus fuit inertiae, vel
nimiae reverentiae erga tantos Pontifices?
Duo hic dicenda sunt: 1) legenti Casti connuhii evidens est Pium XI
conscie et explicite se fecisse vocem traditionis catholicae; 2) principium col-
legialitatis non impedit quominus caput Collegii hoc per se, motu proprio
faciat. Petrus enim confirmat fratres. Quid quaeso dicendum erit de deci¬
sione quoad quaestiones Summo Pontifici nunc reservatas? Non loquetur
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 291
maiore vi quam suus predecessor. Eritne ergo expectandum donec unus¬
quisque nostrum faciat crisim personalem eius doctrinae et consulat gregi suo?
Saltem suffragium meum non est datum pro huiusmodi collegialitate.
Actum esset semel et pro semper de magisterio ordinario et universali.
Doctrina illa praeterea non est proposita (ut videtur supponi) nude et
scholastice, sine debita ratione humanae conditionis. Explicite tamen colli¬
gata est cum duabus veritatibus quae infrequentius audiuntur in praesenti
discrimine: scii. 1. quod nec hodie Deus impossibilia iubet, cum, sicut
in ceteris difficilibus mandatis, orantibus non deest cum adiutorio gratiae
Eius; 2. quod pastores vere miserentur super turbam quando viam man¬
datorum ostendunt, nam vere est via vitae; nec alia via progrediuntur viri
et mulieres ad personalem perfectionem et gaudium tranquillae conscientiae.
Certe non aliter quam cum his duabus veritatibus proponenda est hodie
doctrina traditionalis; immo medicina misericordiae, si unquam, nunc ab
Ecclesia est materne applicanda. Aperte admittamus ulteriores desiderari
progressus in applicatione principiorum, nec ullum subsidium scientificum
praetermittendum esse ut res iuste solvantur. Hic et nunc offeramus illam
instructionem, illam methodum (nimis leviter a multis consideratam) quibus
boni coniuges problema solvere possunt intra fines doctrinae traditionalis.
Oremus, penitentiam agamus, anxiemus, compatiamur super multitudinem
sicut nunquam in historia: nam tempora mala sunt pro illis qui volunt caste
vivere.
Si vero e contra silentio nostro aperimus portam ad ulteriora dubia de
doctrina Casti connubii, quae alia doctrina magisterii ordinarii secura erit?
Quomodo ipsa Ecclesia eadem maneret cum Ecclesia saeculorum?
Non semel in historia Ecclesia salvavit civitatem terrestrem quia filii
eius fideles ipsi et Deo inveniebantur, et renuentes viam mortis auctores
fuerunt sanarum solutionum, non sine afflatu divino.
Ut illa foecunda fidelitas ingeniorum catholicorum apte stimuletur in ser¬
vitium societatis, unum praerequiritur: clara cognitio viae vitae, seu Legis
Dei.
Concludo ergo postulando ut expressio « Lex Dei » in locis praeindicatis
congrue amplificetur.
[Adhaeserunt etiani\ Beck George, arch. Liverpool; Black James, ep. Paisley;
Cowderoy Cyril, ep. Southwark; Cunningham James, ep. Hexham e Newcastle;
Dwyer George, ep. Leeds; Eliis Edward, ep. Nottingham; Foley Brian, ep. Lan-
caster; Grasar William, ep. Shrewsbury; Gray Gordon, arch. S. Andrews e Edin-
burgh; Grimshaw Francis, arch. Birmingham; Hart William, ep. Dunkeld; Heenan
John, arch. Westminster; McGee Joseph, ep. Galloway; McGill Stephen, ep. Argyll
e the Isles; Murphy John, arch. Cardiff; Parker Thomas, ep. Northampton; Petit
John, ep. Menevia; Restieaux Cyril, ep. Plymouth; Rudderham Joseph, ep. Clifton;
Scanlan James, arch. Glasgow; (Wall Bernard, ep. Brentwood; Grant Charles, ep. tit.
Alinda; Hornyak Augustine, ep. tit. Ermontis; Pearson Thomas, ep. tit. Sinda;
Tickle Gerard, ep. tit. Bela; Ward James, ep. tit. Sita; Wheeler William, ep. tit.
292
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Teudali; Maloney David, ep. tit. Ruspe; Rush Francis, ep. Rockhampton; Muldoon
Thomas, ep. tit. Fessei; Mahon Gerald, SG S. Ioseph M. Hili; Mansourati Ignazio,
arch. tit. Apamea di Siria; Civardi Luigi, ep. tit. Tespia; Quinn Augustine, ep.
Kilmore; Philbin William, ep. Down e Connor; O’ Boyle Patrick, ep. Killala; Finn
Richard, ep. Ibadan; Boisguerin Renatus, ep. Suifu; Hagan James, ep. Makurdi;
Moloney Michael, ep. Bathurst in Gambia; Dery Peter Poreku, ep. Wa; Power
William, ep. Antigonish; Crawford John, ep. tit. Caffa; Flores Martin Jaime, ep.
Barbastro; Ryan James, ep. tit. Margo; Pinera Carvallo Bernardino, ep. Temuco;
Gran Willelm, ep. tit. Rafia; Hacault Antonio, ep. tit. Media; Raymond Leonard,
arch. Nagpur; Billington Vincent, ep. Kampala; McCann Owen, arch. Cape Town;
Conway William, arch. Armagh; Farren Neil, ep. Derry; Morris Thomas, arch.
Cashel; 0’Doherty Eugene, ep. Clogher; Walsh Joseph, arch. Tuam; Rodgers
Joseph, ep. Killaloe; Dooley John, arch. tit. Macra; Dunne Patrick, ep. tit. Nara;
Thomas Albert, ep. Bathurst; Fernandes Angelo, arch. tit. Neopatrasso; Cordeiro
Joseph, arch. Karachi; Gleeson James, arch. tit. Aurusuliana; Hali Frederick, ep.
tit. Castra; Hettinga Nicholas, ep. Rawalpindi; Vos Jan, ep. tit. Cnido; Buis James,
ep. tit. Astipalea; de Reeper John, ep. Kisumu; De Wit Cornelio, ep. tit. Amiso;
Peeters Julius, ep. Buea; Ireland James, praef. ap. Falkland Islands; Davies Colin,
praef. ap. Ngong.
59
Exc.mus P. D. EDUARDUS JETTE
Episcopus tit. Tabenus, adm. ap. s. p. ]oliettensis
Le schema sur 1’Eglise dans le monde touche, au n. 21, pp. 22 ss., un
sujet d’une brulante et tragique actualite. La morale conjugale.
II semble s’orienter vers une solution acceptable, v. g. p. 23, ligne 9;
il assigne comme une des fins du mariage « mutuum viri et mulieris adiuto-
rium »; p. 24, lignes 13 et 14, il reconnait « sponsos... multis et gravibus
ipsos praepediri difficultatibus »; il souhaite enfin, p. 24, lignes 32 et 33, que
Pon travaille pour que « complexus ordo a Providentia naturae indutus altius
in dies exploretur ».
Malheureusement, il n’ouvre aucune porte de sortie. Pis encore, il con-
firme implicitement un etat de choses apparemment inacceptable pour la
conscience universelle. Tant que Pinterpretation rigoriste et arbitraire (?) de
la loi naturelle etait le fait de theologiens — meme eminents — on pouvait
esperer, mais si PEglise elle-meme, dans un Concile, vient apposer un sceau
definitif sur une porte deja fermee, ce sera plus qu’une immense deception,
ce sera une irreparable perte de confiance et de prestige pour celle qui a
mission de conduire les hommes a leur salut. A 1’interieur, on doutera encore
plus du bien-fonde de ses exigences qui condamnent un nombre incalculable
d’ames a vivre dans le peche mortel; a 1’exterieur, on aura nettement Pim-
pression que ce n’est pas la la voix de Dieu.
Le malaise semble venir d’une lointaine confusion entre 1’abus d’un
plaisir sensible et son legitime usage. Pendant des siecles, on a eloigne de
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 293
Punion eucharistique les epoux qui venaient de pratiquer Punion conjugale.
Pour les Jansenistes, meme le baiser de la mere a son petit enfant etait sus-
pect. La methode Ogino-Knaus a d’abord rencontre de vives apptehensions,
sinon une sourde hostilite. Ce n’est qu’hier qu’on a ose parier tout haut
d’une honnete regulation des naissances.
Aujourd’hui, on devrait enfin parier ouvertement du devoir de Pamour
conjugal et du droit qui en decoule, meme dans les cas ou il existe un devoir
serieux d’eviter une prochaine procreation. La saine et necessaire evolution
de la morale catholique en est rendue la. Si nous n’agissons pas aujourd’hui,
cela se fera demain et 1’Eglise portera Paccusation d’etre toujours un siecle
en retard et de brandir abusivemente Pepouvantail de la damnation.
Le role d’un Concile est de fixer des principes d’une certitude absolue.
Les details d’application regardent la conscience individuelle eclairee par
des theologiens prudents et competents.
Et nous voici au nceud du probleme: jusqufici le grand principe qui a
domine la morale conjugale etait le suivant: la fin naturelle du mariage est
la procreation et Peducation des enfants. Cette fin est e vidente, on 1’ap-
pelle « premiere ». On en reconnait une autre aussi, dite « secondaire » et
qui est la pratique d’un amour conjugal honnete.
Ce qui est troublant, c’est qu’on accorde au mot « secondaire » un sens
voisin de « negligeable » et au mot « premiere », un sens d’exclusivite telle
qu’elle semble absorber toute la finalite du mariage et que la pratique de
Pamour conjugal doive toujours et sub gravi eviter ce qui s’opposerait a la
procreation — meme dans les cas ou cette procreation est moralement a
eviter.
II semble aventureux de declarer en Concile et au nom de Dieu que Pim-
portance de la fin dite premiere Pemporte a ce point sur celle de Pautre,
et de consacrer ainsi definitivement une reglementation morale dont la cons¬
cience universelle regarde les consequences avec etonnement.
1. Une fin dite « premiere » qu’il est impossible d’avoir en vue dans
Pimmense majorite des cas, v. g. quand Pepouse est deja enceinte ou que
Pun des conjoints est sterile, fin a laquelle on accorde une sorte d’exclusivite
alors qu’on est libre de 1’exclure deliberement, quand les epoux, pour de
bonnes raisons, choisissent les periodes agenesiques.
2. Une autre fin dite « secondaire », alors que par nature — pas necessai-
rement par vice — Phomme tranche sur le reste de la creation par une pro-
pension tres marquee a multiplier ses relations conjugales bien plus que le
nombre de ses enfants; « secondaire», alors que cette fin, a elle seule,
justifie pleinement de tres nombreux mariages ou la procreation est im¬
possible.
3. Des pays entiers ou les pretres n’osent plus parier du probleme en
chaire et craignent de se 1’entendre poser au confessional.
4. D’autres pays, moins evolues, ou Pon en parle encore avec le resultat
qu’une masse de fideles ne croient plus a cet enseignement et « s’arrangent
294
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
avec le bon Dieu », qu’un grand nombre d’autres, plus dociles, acceptent
1’enseignement et se resignent a vivre en etat de peche mortel en attendant
Fage liberateur et qu’une faible minorite reussit a surnager a coup d’he-
roisme.
Le Concile est-il justifie de consacrer definitivement ce statu quo en
declarant meme implicitement (cf. v. g. p. 24, ligne 25, « dum legem Dei in¬
culcant ») que 1’enseignement tel que donne dans nos grands Seminaires est
Finterpretation absolument sure et certaine de la loi naturelle?
Ne repondrait-il pas mieux aux vceux du Createur en entrant courageu-
sement dans Fevolution en cours et en s’abstenant de maintenir une inter-
pretation trop rigide de la fin naturelle du mariage? II suffirait pour cela
de laisser aux theologiens la liberte de presenter une formule plus nuancee,
plus realiste, celle-ci par exemple: la pratique d’un amour conjugal honnete
et normalement fecond.
Est-il bien etabli que, dans la pensee de Dieu, la fin du mariage n’est
pas unique (« erunt duo in carne una »), avec deux resultats a obtenir selon
les lois de la prudence et de la generosite?
Des abus? II y en a partout, mais cette fois le monde les imputerait a
la faiblesse humaine plutot qu’au rigorisme d’une Eglise qui se veut presente
au monde par la charite. L’exemple des couples genereux serait plus en-
trainant parce que aux yeux de la multitude, ces couples prendraient figure
de heros et non pas de naives victimes.
Cette formule, semble-t-il, trouverait un fidele echo dans la conscience
universelle, reflet du plan divin; elle s’ adapter ait a notre epoque ou le pro-
bleme se pose de fagon plus aigue; elle serait meme l’echo de la voix de Dieu:
lors du premier mariage, Dieu dit: « Faciamus ei adiutorium simile sibi »,
et, a des millenaires dfintervalle, le Verbe de Dieu ajoute: « Erunt duo in
carne una ».
N.B. Le soussigne s’abstiendra de parier en seance reguliere, crainte
d’un scandale dans la presse; il ose a peine ecrire, conscient de ses limites,
mais il se croit dans 1’obligation de le faire, obligation d’autant plus grave
que, apres avoir vu un grand nombre d’eveques de differents pays et quelques
theologiens de grand renom, il constate que la plupart ont le meme senti-
ment. Il croit son devoir accompli en s’en remettant au jugement de la Com-
mission chargee de ce schema. Que l’Esprit-Saint 1’assiste.
60
Exc.mus P. D. NARCISSUS JUBANY ARNAU
Episcopus Gerundensis
Ad n. 21. Schema nostrum ad hoc tendit: ut Ecclesia colloquium insti¬
tuat cum omnibus hominibus nostri temporis, absque ulla distinctione, ita
tamen ut doctrina Ecclesiae solide, substantialiter integra, plene conformis
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 295
cum traditione et magisterio proponatur, ne forte ex hoc colloquio cum
omnibus hominibus, christifideles — ad quos praeprimis colloquium nostrum
dirigi debet — grave nocumentum patiantur.
Iam vero ad hunc finem apte consequendum, quando « de dignitate
matrimonii et familiae » sermo fit in cap. IV, 21, verum signum nostri tem¬
poris perfici debet, quod homines nostrae aetatis ducat ad facilius et plenius
capiendum quantum doctrina Ecclesiae de matrimonio et familia conferre
possit ad problemata quae nostro tempore ipsos maxime angunt recte sol¬
venda.
In schemate signum seu nota characteristica nostri temporis quod attinet
ad matrimonium et familiam, supponitur et asseritur esse « amor coniugalis ».
Hoc absque probatione supposito, conamen fit structurandi doctrinam Eccle¬
siae de matrimonio et familia — immo, et de morali sexuali universa —,
super fundamentum « amoris coniugalis ».
Attamen, schema accipiendo « amorem coniugalem » ut fundamentum
seu ut cardinem structurae matrimonii et familiae, incurrit in haec incom¬
moda:
1) Discedit ab expositione huc usque traditionali, inde a S. Augustino
ad Pium XII, iuxta quam structura matrimonii in suis cardinibus fundamen¬
talibus nitebatur in ordinatione naturali primaria matrimonii et familiae ad
procreationem et educationem prolis. Huiusmodi cardines sunt: hierarchia et
essentialis subordinatio finium matrimonii, proprietates essentiales unitatis
et indissolubilitatis, exigentiae legis divinae in usu matrimonii, notio copu¬
lae coniugalis ex qua pendet notio inconsummationis pro concedenda di¬
spensatione super rato, et notio impotentiae seu incapacitatis sexualis na¬
turalis ad matrimonium contrahendum, elementa essentialia consensus matri¬
monialis.
2) Introducit fundamentum novum in doctrina — quod prima vice
in documento magisteriali consignaretur —, insufficiens ad structuram matri¬
monii in tota sua complexitate sustentandam et explicandam, et quod maxime
periculosum est pro morali coniugali et totius vitae christianae, cum potius
exaltet aspectus hedonisticos matrimonii quam eius inderogabiles exigentias
naturales a Deo Creatore statutas et a Christo Redemptore firmatas ac ele¬
vatas.
3) Reflectit spiritualismum quemdam vagum ac aliquantulum exal¬
tatum, qui dum pro christifidelibus est deficiens et periculosus quia non
satis exhibet exigentias ascesis et mortificationis christianae, pro non chri-
stianis facit doctrinam matrimonii et familiae, quae fundamentaliter est iuris
naturalis, prorsus inintelligibilem et arcanam ob nimiam insistentiam in sym-
bolismo supernaturali matrimonii christiani.
4) Non tangit quaedam problemata nostri temporis quae maxime
violant « dignitatem matrimonii et familiae », verbi gratia divortium, labe-
factionem fidelitatis coniugalis, violationem legis divinae in usu matrimonii,
et in conservanda vita iam generata, ac si schema non auderet doctrinam ca-
29 6
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tholicam circa matrimonium in tota sua integritate proponere quia ab homi¬
nibus nostri temporis ut nimis rigida parumque conformis cum exigentiis
humani amoris iudicatur.
5) Eligit ut « signum nostri temporis » aliquid quod non est signum
magis characteristicum matrimonii et familiae in nostra aetate. Nam si ma¬
trimonium et familia considerantur prout de facto in mundo hodierno exi-
stunt cum tanta facilitate ad divortium faciendum, tanta indulgentia ad con-
nivendum adulterio, tanta indisciplinata libertate omnium membrorum fami¬
liae, nemo affirmare poterit, proh dolor, « amorem coniugalem » constituere
signum nostri temporis quod possit homines nostrae aetatis ad colloquium
cum Ecclesia ducere eosque iuvare ad doctrinam christianam cognoscendam
et intelligendam.
Signum nostri temporis, quemadmodum in toto fere schemate affirma¬
tur, est « dignitas personae humanae », quae utpote intelligentia et volun¬
tate libertatis praedita, iura et officia habet « a sua ipsius natura directo et
una simul profluentia ». Quae propterea, « ut generalia et inviolabilia sunt,
ita mancipari nullo modo possunt » (IoaNnes XXIII, Vacem in terris : A.A.S.,
55 [1964], p. 259).
Conscientia dignitatis humanae secum fert non solum conscientiam iu-
rium inviolabilium , sed etiam conscientiam officiorum inderogabilium per¬
sonae humanae, quae certe fundamentum cuiuslibet consortii humani vitae¬
que consociatae constituunt.
Doctrina ergo de dignitate matrimonii et familiae structuretur oportet
in nostro schemate — dato huius fine specifico — super fundamentum digni¬
tatis personae humanae cum suis iuribus et officiis fundamentalibus, quo
obtinebitur doctrinae expositio non solum solida minimeque recedens a doc¬
trina traditionali, sed etiam comprehensibilis et acceptabilis pro hominibus
hodiernis, siquidem eis exhibebitur sub vero signo nostri temporis.
Ordo logicus expositionis posset esse hic :
1. Homo ius habet inviolabile eligendi vitae statum quem praeoptet,
ture ergo gaudet inviolabili ineundi matrimonium ad familiam propriam
constituendi. Hoc iure, utpote ab ipsa natura profluente, a nulla humana
potestate privari potest. Cum tamen homo in societate vivat, Auctoritatis
publicae est ius subditorum ad matrimonium protegere, id cum exigentiis
boni communis ordinare ac iuridice disciplinare etiam per leges irritantes
vel inhabilitantes si et in quantum necessarium sit ad bonum commune
efficaciter protegendum et promovendum. Pro baptizatis auctoritas compe¬
tens est Ecclesia; pro non baptizatis potestas civilis.
2. Homo est liber ad ineundum matrimonium familiamque propriam
condendam, at non pendet ab eius arbitrio naturam mutare matrimonii so¬
cietatisque familiaris cum sua specialitate specifica suisque proprietatibus
essentialibus, cum hae determinatae sint immutabiliter in suis elementis es¬
sentialibus ab ipso Deo, Auctore naturae. Inter officia fundamentalia horni-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 297
nis est ut huic ordini naturali se humiliter subiciat eumque reverenter ser-
vet. Hoc exigit ipsa dignitas personae humanae.
3. Fines et valores matrimonii ac familiae plures sunt iique omnes
maximi momenti tum pro felicitate terrena ac salute aeterna singulorum
familiae membrorum, tum pro stabilitate, pace, prosperitate et progressu
cuiuslibet societatis humanae. Inter hos fines et valores, habentur plures
ab ipsa natura statuti ideoque immutabiles. Hi etsi omnes sunt a natura
intenti non tamen omnes sunt aeque principales et inter se independentes.
Finis et valor matrimonii ac familiae a natura principaliter intentus est ut
novi homines convenienter generentur, bene educentur aptique efficiantur
pro communitate sociali. Praeter hunc finem et valorem primarium matri¬
monii et familiae, alii plures fines et valores habentur ab ipsa natura statuti
qui immediate felicitatem personalem coniugum intendunt, at omnes sunt
fini et valori illi primario essentialiter subordinati. Hi omnes fines et valores
non possunt modo exigentiis naturae humanae congruenti obtineri et protegi,
nisi matrimonium et familia gaudeant unitate et indissolubilitate. Hae pro¬
prietates matrimonii ab ipsa missione familiae exiguntur, ideoque sunt ei
essentiales (hic posset proponi doctrina de absoluta indissolubilitate matri¬
monii rati et consummati, et de intrinseca indissolubilitate matrimonii cuiusli¬
bet, cum confusio magna habeatur circa sic dictum « divortismum Ecclesiae »).
4. Familia est nucleus socialis in quo vita humana oritur et genus hu¬
manum propagatur. Hoc fit per actum personalem et conscientem utriusque
coniugis, qui in officio procreationis adimplendo non caeco instinctu sed
conscia responsabilitate duci debent. Quoad numerum vero filiorum unius¬
cuiusque familiae, Ecclesia, etsi semper et etiam nunc consideravit prolem
numerosam tanquam singularem Dei benedictionem, tamen plene agnoscit
plures esse posse rationes quae prudentem prolis limitationem suadeant. Ad
moralitatem vero mediorum quod attinet, doctrina christiana « inde ab ini¬
tio tradita neque umquam intermissa » docet « quemlibet matrimonii usum,
in quo exercendo, actus, de industria hominum, naturali sua vitae pro¬
creandae vi destituatur, Dei et naturae legem infringere et eos qui tale quid
commiserint gravis noxae labe commaculari » (Pius XI, Casti connubii :
A.A.S., 22 [1930], p. 560). Coniuges prae oculis habeant Deum impossibi¬
lia non iubere, facientibus vero quod est in se ipsum non denegare gratiam.
5. Omnis vita humana valorem sacrum habet et quidem iam ab ipso
momento, quo oritur et existit. Immo ab ipso momento quo incipit existere
ius inviolabile habet ad vitam. Unde eum nondum natum supprimere degra¬
dationem personae humanae secum fert immo et dignitatem communitatis ho¬
minum offendit.
6. Ipsa dignitas humana exigit ut hi valores — sive matrimonii sive fa¬
miliae — qui ab Ecclesia catholica semper edocti et propugnati sunt, a qua¬
cumque Auctoritate humana recognosci et protegi debent.
7. Familia christiana est imago et participatio foederis amoris Christi
298
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
et Ecclesiae (cf. Eph. 5, 32), ita ut coniuges in ipsa matrimonii institutione,
et factum inveniant propriae elevationis et medium quo testimonium Christi
in mundo praestare queant.
In particulari, quoad schema nostrum haec observanda sunt\
a) Quoad ea quae omittuntur. 1 . In schemate silentio absoluto prae¬
teritur gravissimum problema divortii. Iam vero hoc est primum Concilium
Oecumenicum quod de matrimonio agit postquam in populis christianis in¬
troductum est divortium, a saec. xviii. Si Concilium hac occasione explicite
ac firmiter hoc non reprobat, ei connivere videbitur. Praeterea hoc silentium
multum nocere potest catholicis qui contra divortium acriter pugnant in illis
nationibus ubi lex civilis nondum illud admittit at continui conatus fiunt ad
illud introducendum. Doctrina quoque de absoluta indissolubilitate matri¬
monii rati et consummati clare et explicite proponi deberet, cum non desint
nostris diebus qui circa eam iam dubium movere incipiant.
2. Quoad castitatem coniugalem, silentium servatur circa fidelitatem
Dei qui « facientibus quod est in se non denegat gratiam » ac legem mo¬
ralem servandam, etiam in adiunctis extraordinariis. Ex schemate videretur
deduci continentiam absolutam in matrimonio esse impossibilem etiamsi haec
exigatur ut unicum medium servandi legem divinam. Nulla invitatio habetur
ad temperantiam forte indispensabilem ad solvendos conflictus morales vitae
coniugalis. Nullum verbum de necessitate orationis et aliorum mediorum
ascesis christianae. Immo in pag. 24 lin. 15 s. habetur haec affirmatio:
« ... Sancta Synodus sincere agnoscit multis et gravibus ipsos (coniuges) prae¬
pediri difficultatibus... quibus perdurantibus amoris coniugalis intima vis fidei
servatrix et personarum perfectrix, aegre servari possit, nisi ab iis, qui iam
magnis dotibus personalibus ornati sunt ». Unde deducenda erit quaedam
impossibilitas moralis observandi legem divinam in quibusdam stadiis infe¬
rioribus vitae christianae, etsi fideles omnia faciant quae moraliter facere
possunt cum auxilio gratiae. Unde ulterius deducendum est eos non peccare
interim subiective in violatione obiectiva legis divinae, quemadmodum in
nonnullis scriptis recentioribus satis clare ab aliquibus insinuatur. Potestne
Concilium probare suo silentio et hac periculosa formula tales tendentias
et insidiosas insinuationes? Immo si non sapienter occurrit clara propositione
doctrinae catholicae, eis connivere videbitur.
3. In schemate laudibus extollitur « generosa foecunditas » matrimonii
(pag. 23, lin. 11 s.; pag. 24, lin. 1 s.). Attamen in re adeo gravi et actuali
non exponitur integre doctrina Ecclesiae. Recte quidem insistitur in obliga¬
tione coniugum implendi « munus procreandi... cum plena et conscia re-
sponsabilitate ». At alto silentio praeteritur norma moralis, iuxta quam
actus coniugalis numquam potest sua vi generativa destitui iuxta doctrinam
traditionalem fortiter defensam in magisterio pontificio, praesertim Pii XI
et Pii XII. Hoc silentium in mundo huius temporis, seu in circumstantiis
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 299
concretis actualibus, non potest non confusionem idearum fovere et in detri¬
mentum magisterii pontificii cedere.
b) Quoad textum ipsum schematis. Pag. 23, lin. 11 et ss.: « ...unde
per ipsos filii, immo et proximus et totus ambitus in quo desit familia, inve¬
niant sanctitatis et salutis viam ». Haec affirmatio non potest theologice pro¬
bari. Exaggerat munus familiae in ordine ad salutem et sanctificationem, prae¬
sertim circa proximos et totum ambitum in quo degit familia. Praeterea
illud « unde » videtur facere derivare hoc munus familiae ex fine personalis
sanctificationis et communis Dei glorificationis, qui matrimonio assignatur
in linea praecedenti, quod quidem probari non potest.
Pag. 23, linn. 24 s.: In hac descriptione amoris coniugalis desideratur
explicita affirmatio hunc amorem fovere ac manifestari quoque immo et
maxime in mutuo sacrificio ad continentiam totalem servandam, si haec exi¬
gitur ne violetur lex divina.
Pag. 23, lin. 39: « Attamen talis est amoris coniugalis indoles, ut matri¬
monium natura sua ordinetur ad prolis procreationem et educationem ». Or¬
dinatio matrimonii ad prolem, quomodo deducitur ex indole amoris coniu¬
galis? Quaenam est ratio huius consequentiae?
Pag. 23, lin. 34: « Nil sane foecundius amore coniugali fideli atque puro,
ad profectum ipsorum coniugum, atque ideo societatis et ipsius Ecclesiae ».
Haec affirmatio est exaggerata ac minime congruens in documento conciliari.
Pag. 24, lin. 7: Agendo de numero prolis asseritur fideles scire se Deum
glorificare et seipsos perficere si munus procreandi implere satagunt cum
plena et conscia responsabilitate, « secundum Dei dona verique amoris nor¬
mam ». Haec formulatio adeo vaga et incerta sine expressa relatione ad
ordinem naturalem et ad reverentiam huic ordini debitam in qualibet mani¬
festatione amoris coniugalis, confert ad augendam incertitudinem et confu¬
sionem iam existentem. Affirmandum aperte est consciam responsabilitatem
in procreando debere exerceri non tantum secundum Dei dona verique amo¬
tis normam, sed secundum exigentias legis divinae, neque posse haberi verum
amorem coniugalem, nisi revereatur in usu facultatis sexualis ordo eius
naturalis ad procreationem, non solum ex regula ordinaria et habituali in
adiunctis non exceptionalibus, verum etiam in omni actuatione facultatis
generativae quatenus dependet ab opere hominis libere agentis.
Pag. 24, lin. 17: Iam supra reicimus assertum «... nisi ab eis qui iam
magnis dotis personalibus ornati sunt », utpote valde periculosum.
Pag. 24, linn. 24 s.: Haec ultima paragraphus prorsus omitti posset et
forte oporteret. Suscitat enim spem circa solutionem problematum moralium
quae forte solvi saltem immediate non poterunt. Haec falsa spes non potest
non augere exasperationem eorum qui hodie in adiunctis coniugalibus diffi¬
cilibus inveniuntur.
Summarie ergo concltidendo meum votum, propono-. 1. Textus n. 21
« De dignitate matrimonii et familiae » cap. IV schematis, ex toto reforme¬
tur, accipiendo ut cardinem tractationis non « amorem coniugalem » — quem-
300
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
admodum fit in textu actuali —, sed « dignitatem personae humanae », quae
et verum signum nostri temporis est et solidum fundamentum praebet ad
totam doctrinam de matrimonio apte extructurandam et modo hominibus
nostri temporis acceptabili exponendam. Doctrina integre, clare, vitatis formis
vagis et ambiguis exponatur. Cura maxima habeatur ne Concilium videatur
doctrinam novam inducere. Citentur fontes magisterii et in quantum natura
et finis huius schematis permittunt ipsa verba magisterii, quae saepe tradi¬
tione veneranda sunt consecrata, conserventur. Si aliqua quaestione a doc¬
trina recepta recedendum esset, Concilium de hoc recessu plenam conscientiam
habeat oportet, data gravitate materiae quae hic tractatur.
2. Si autem textus non funditus mutaretur, tunc propono sequentes
observationes: a) Cum in « mundo huius temporis » divortium constituat
praecipuam violationem publicam legis divinae contra « dignitatem matrimo¬
nii et familiae », Concilium de hoc problemate expressis verbis agat oportet,
ne eius silentium pro conniventia habeatur.
b) Ubi schema agit de difficultatibus quibus ad verum amorem con-
iugalem servandum coniuges saepe praepediuntur (pag. 24, linn. 13 s.) ex¬
presse affirmari debet, possibile esse omnibus « facientibus quod est in se »
observare continentiam perfectam in vita coniugali si quando haec sit uni¬
cum medium non violandi legem divinam.
c ) Ubi agitur de conscia responsabifitate in munere procreandi adim¬
plendo (pag. 24, linn. 4 s.), claris verbis affirmetur exigentia legis naturalis
prohibentis quemlibet usum matrimonii in quo exercendo, actus, de industria
hominum, naturali sua vi vitae procreandae destituatur, iuxta doctrinam tra-
ditionalem et magisterii praesertim Pii XI et Pii XII.
d) Textus integre corrigatur, eliminando omnes formulas ambiguas
aut quae minus exacte doctrinam referunt.
* * *
Omnes observationes quas fecimus circa schema, valent a fortiori pro « Ad¬
nexo » II, in quo doctrina de matrimonio et familia, in schemate brevius exposita
fusius evolvitur, at iisdem tendentiis imbuta iisdemque lacunis et defectibus
laborans.
Immo quaestio generalior et in se gravissima suscitatur: Potestne Concilium
de his quinque « Adnexis » in quibus tot quaestiones adeo difficiles, immaturae,
implexae maximeque tangentes susceptibilitatem hominum nostri temporis trac¬
tantur, aliquam responsabilitatem vel minimam sibi assumere, quin illa adnexa
accuratissimo examini subiciat? — Dictum est haec Adnexa non habere valorem
conciliarem. At si ita est, cur rogantur Patres ut observationes et animadversiones
circa illa ad secretariatum mittant, ut textus emendari valeat? Documentum ita
elaboratum velis nolis non potest non habere saltem aliquam speciem valoris con¬
ciliaris. Auctoritas doctrinalis Concilii necessario aliquo saltem gradu compro¬
mittitur. Periculum huiusmodi ambiguae methodi in proponenda doctrina, per
se patet. Nullum aliud schema huiusmodi « adnexa » habet. Quod attinet vero ad
nostrum « De Ecclesia in mundo huius temporis », specialis ratio adest ne « Ad-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 301
nexa » ulla admittantur absque disceptatione conciliari, quia agitur de quaestio¬
nibus, circa quas, sub respectu quo exhibentur in schemate et in Adnexis, scientia
catholica est recens, ideoque in multis punctis est incerta, fluctuans, opinionibus
personalibus obnoxia, nondum matura.
Ut de Adnexo II tantum loquamur, et suppositis observationibus quas feci¬
mus ad schema circa momentum quod tribuitur « amori coniugali » in structu-
ratione doctrinae de matrimonio et familia, attentionem suscitamus solummodo
ad doctrinam quae in « Adnexo » proponitur circa fines matrimonii et exigentias
legis divinae in usu iurium coniugalium, data eius maxima gravitate.
Imprimis omnino reprobanda est sollemnitas magisterialis formulae intro-
ductoriae: « Custos vero sanctitatis matrimonii, S. Synodus, omnes homines bonae
voluntatis alloquens, monet ». — Si hoc documentum non habet valorem conci¬
liarem, quomodo permitti potest ut talis forma magisterialis, vix umquam in hoc
Concilio adhibita, hic adhibeatur?
Post hanc sollemnem introductionem, proponitur pressis verbis ac si agere¬
tur de declaratione authentica, doctrina de finibus matrimonii et de exigentiis
legis divinae in usu coniugii.
1. De finibus matrimonii. Adnexum dicit: « Matrimonii naturae et ordinationi
contradicunt asserta illorum qui opinantur procreationem et educationem prolis
esse aliquid secundarium quod aliis bonis matrimonii postponi vel ab eis radicitus
et arbitrarie separari liceat » ( Adnexa , p. 22 lin. 2).
Ex hoc textu igitur sequitur non contradicere naturae matrimonii asserta il¬
lorum qui opinarentur: a) Procreationem et educationem prolis non esse aliquid
(aliquem finem) magis principaliter intentum a natura quam alia bona (alios fines)
matrimonii; b) bonum (finem) procreationis et educationis licere ab aliis bonis
(finibus) aliquando separare, etsi non radicitus (?) et arbitrarie; c ) dari bona
(fines) matrimonii quae non sunt essentialiter subordinata procreationi et educa¬
tioni prolis; d) dari bona (fines) matrimonii quae sunt bono (fini) procreationis et
educationis prolis aeque principalia et independentia.
Iam vero haec doctrina est longe diversa a doctrina synthetice proposita in
canone 1013 § 1, qui est doctrinalis: « Matrimonii finis primarius est procreatio
atque educatio prolis; secundarius mutuum adiutorium et remedium concupi¬
scentiae ». Et a doctrina decreti Sancti Officii 1 aprilis 1944: «An admitti possit
quorumdam recentiorum sententia, vel qui negant finem primarium matrimonii
esse prolis generationem et educationem, vel docent fines secundarios fini prima¬
rio non esse essentialiter subordinatos, sed esse aeque principales et indepen-
dentes. - Negative» (A.A.S., 36 [1944], p. 103). Pius XII hanc doctrinam plu¬
ries repetivit ut sese opponeret doctrinis recentioribus (cf. A.A.S., 33 [1941],
p. 423; 43 [1951], p. 848).
Concilium non potest nec indirecte quidem approbationem aliquam dare doc¬
trinae quae adeo profunde mutat structuram matrimonii, sine accurato examine
serioque studio. Esset imprudentia haud excusabilis.
2. De exigentiis legis divinae in usu matrimonii. De hoc puncto scribit
Adnexum, immediate post verba citata: « Legi divinae et ordinationi matrimonii
contrarius est etiam omnis deliberatus hominum interventus qui opus personae
actui coniugali proprium vitiat; nec convenire potest talis agendi modus integri¬
tati amoris coniugalis » [Adnexa, p. 22 a lin. 2).
302
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
In nota remittit ad Encycl. Casti connubii. Transcribimus locum, quo facilius
comparatio institui possit:
« ... Ecclesia catholica... altam per os Nostrum extollit vocem atque denuo
promulgat: quemlibet matrimonii usum, in quo exercendo, actus, de industria
hominum, naturali sua vitae procreandae vi destituatur, Dei et naturae legem in¬
fringere, et eos qui tale quid commiserint gravis noxae labe commaculari » (A.A.S.,
22 [1930], p. 560).
Quam profundae differentiae doctrinales dentur inter utrumque textum fa¬
cile animadvertitur:
Encyclica declarat esse contrarium legi divinae « quemlibet matrimonii usum,
in quo exercendo, actus, de industria hominum, naturali sua vitae procreandae vi
destituatur ». Adnexus autem declarat legi divinae esse contrarium « omnem de¬
liberatum hominum interventum qui opus personae actui coniugali proprium
vitiat ». In hac formulatione doctrinae habetur incertitudo magna circa illum no¬
vum conceptum « opus personae proprium », nullibi definitum. Sed etiam prae¬
scindendo ab hoc, locutio « interventus qui opus personae actui coniugali proprium
vitiat », etsi posset sensu ampliore intelligi ita ut includeret quoque interventum
quo actus coniugalis naturali sua vitae procreandae vi ante vel post actum ipsum
coniugalem destituatur, tamen sensu stricto, prout hic intelligenda est, non de¬
clarat contrarium legi divinae nisi deliberatum interventum qui vitiet actum comu-
galem ipsum, in se consideratum, seu dum ponitur (v. g.: per interruptionem
actus, vel per eius positionem cum instrumento protegente). Non excludit inter¬
ventum, qui extra actum ipsum coniugalem destituat actum sua vitae procreandi
naturali vi.
Ut patet hic resolvitur quaestio illa gravissima de « pillulis », ad quam sese
refert S. Pontifex Paulus VI in sollemni allocutione diei 23 mensis iunii 1964,
dixit eam esse in studio ac promisit: « Ne daremo pertanto presto le conclusioni
nella forma che sara ritenuta piu adeguata all’oggetto trattato e alio scopo da
conseguire » (A.A.S., 56 [1964], p. 588).
Concilium non potest permittere ut quaestio' adeo gravissima et in qua Ro¬
manus Pontifex manus apposuit, praeiudicetur immo et resolvatur in documento
quod speciem aliquam habet documenti conciliaris, et de cuius auctoritate tot
dubia moveri possunt.
Conclusio. Quod attinet ad Adnexa, cum Concilium non possit de illis discep¬
tare neque ex alia parte prudens sit ut aliquam vel minimam responsabilitatem
de illis sibi sumat, non restat nisi ut Concilium ab illis prorsus praescindat
— et hic expresse dicatur oportet ad vitandas confusiones —, illaque remittat
ad Commissionem post Conciliarem, quae habita ratione Animadversionum quae
a Patribus conciliaribus exhibitae sunt, documentum non conciliarem conficiat,
forma, quam Summus Pontifex aptiorem iudicaverit, promulgandum.
In particulari. Adnexum II, « De matrimonio et familia » non potest pro¬
bari nisi corrigatur iuxta correctiones in schema inducendas. Doctrina quam pro¬
ponit circa fines matrimonii atque circa exigentias legis divinae in usu iurium
coniugalium, utpote longe recedens a doctrina huc usque a Magisterio proposita,
quaestionemque gravissimam de usu mediorum anticonceptionalium furtive praeiu-
dicet, omnino omittenda est in « Adnexo » nisi prius in schema, post disceptatio¬
nem conciliarem, recepta fuerit.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 303
* * *
N. 21, qui de dignitate familiae et matrimonii pertractat, veluti « in pe¬
tram scandali » nostri schematis conversus est. Ratio est quia de quaestione
gravissima agit.
Sane finis schematis hic est: a) colloquium instituere cum christianis et
cum omnibus hominibus bonae voluntatis. Iamvero, iuxta verba Pauli VI,
in colloquio « veritas cum caritate, intellegentia cum amore » copulari de¬
bent: quod quidem non semper res facilis est.
b) ex alia parte, iuxta relatoris verba, n. 21 synthesim doctrinalem tradere
vult, quae sponsos christianos conducere possit ad sanctitatem acquirendam.
Difficultas quidem praecipua consistit in hoc: veram syntesim doctrinalem
cum caritate hominibus tradere. Ad quod sequentes observationes forte inser¬
vire poterunt:
1. Probe distinguendum est inter veritatem certam et meram hypothesim\
illa doceri potest cum auctoritate; non autem secunda.
2. Multa dicta sunt in magisterio Romanorum Pontificum, praesertim in
litteris encyclicis, de matrimonio et familia: quare certo cognoscendum est
utrum et quousque possibile sit ab eorum doctrina recedere. Sc. de valore
dogmatico magisterii pontificii gravissima quaestio ponitur.
3. Etiam clare distinguendum est quisnam sit valor theologicus nostri
schematis: omnia enim sollemniter a Concilio promulgata, acervum doctri¬
nae constituunt, a quo in futuro recedere non licebit.
Consequenter: Concilium, docens de matrimonio et familia, perspicue
cognoscat prius oportet, utrum scientifice et theologice ea quae docentur
matura et certa sint.
Hoc requiritur hac ratione: quaestio princeps in hac materia est illa
de matrimonii finibus, quae maximum momentum habet in triplici plano,
theologico, morali et iuridico. E. g. in plano iuridico, a recta intellegentia
finium matrimonii multa pendent: verbi causa, notio copulae coniugalis, ex
qua ratio inconsummationis ad concedendam dispensationem super rato; notio
impotentiae ad matrimonium contrahendum; elementa essentialia consensus
matrimonialis, etc.
Quid ergo? Quisnam esse debet labor Ecclesiae? Tacere? nullo modo,
quia omnino non licet.
1. Sane, erga matrimonium et familiam — eodem modo ac erga alios
valores vitae humanae — Ecclesia suum mysterium praesentiae et servitii
perficere debet. Propter hoc existit in mundo et ad hoc per Apostolos missa
est praedicare omnes gentes: ut Ecclesia fiat praesens, sua quidem praesentia
sanctificatrice.
2. Quando Ecclesia matrimonium et familiam contemplatur et homini¬
bus alloquitur, debet simul haec tria demonstrare: a) suam solidarietatem
cum mundo, debitum familiae valorem tribuendo; b) suam separationem,
304
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
realitates terrestres vero amore contemplando in plena visione mysterii crea¬
tionis; c ) suum optatum omnia recapitulandi in Christo.
Iamvero sequentia negari non possunt, quia constituunt vera facta nostri
temporis: ex una parte, difficultates quas homines patiuntur ad integram
moralitatem servandam in vita matrimoniali, quum tot tantaque sint, sive
in ordine idearum sive in ordine morum , quae bonae voluntati vere officiunt;
ex altera parte, actualis existentia solidae investigationis theologicae — vera
consideratione et attentione dignae —, quaeque difficilem quaestionem de
finibus matrimonii retractat ac sub nova luce proponit.
His omnibus positis censeo: 1) quaestione de re matrimoniali ac fami¬
liari — quae profunde tractari debent a Concilio, quia id omnino exigitur
a caritate quam colloquium supponit —, praeter ea quae in hoc schemate
exponi possunt, et debent, complete et profunde pertractentur in schemate
« De Matrimonii Sacramento ». Praecedat quidem profunda illa investigatio
quam Em.mus Suenens postulabat.
Ratio est haec: quaestiones de matrimonio, in ordine morum, eamdem
attentionem merentur ac illae quaestiones quas, in ordine fidei, Concilium
disceptavit v. g. quoad fontes revelationis aut quoad collegialitatem. Imo et
investigatio circa fines matrimonii, uti iam supra dictum est, perspectivam
valde mutare potest, sive in plano morali sive in plano iuridico.
2) In nostro autem schemate, ea quae dicuntur in n. 21, sub alio ordine
proponantur, ut homo nostri temporis veluti manuduci possit e sua proble-
matica actuali ad mysterium matrimonii christiani integre intelligendum.
Ideae hunc ordinem habere possent, fundatae in dignitate personae huma¬
nae. Summatim expono:
a) Homo ius habet inviolabile ad eligendum vitae statum quem prae¬
optet. Iure ergo gaudet inviolabili ineundi matrimonium ad familiam pro¬
priam constituendam.
b ) Familia diversos aspectus habet, oeconomicum, culturalem et mo¬
ralem. Valor horum aspectuum elucet ex missione, quam familia habet: haec
autem alia non est, nisi novos homines procreare, educare et aptos efficere
pro communitate sociali.
c) Matrimonium veluti cellulam essentialem constituit, e qua vita hu¬
mana oritur et genus humanum propagatur. Iamvero filiorum procreatio fit
per actum personalem et conscientem viri et mulieris, in quo exercendo iura
et obligationes in eis revera dantur.
d) Omnis vita humana valorem sacrum habet et quidem ab ipso mo¬
mento, quo existit. Sane eam supprimere atque mutilare degradationem per¬
sonae humanae secumfert, immo et dignitatem totius communitatis homi¬
num offendit.
e) Ipsa dignitas personae humanae exigit ut hi valores — sive matri¬
monii sive familiae —- qui ab Ecclesia catholica semper propugnati ac edocti
sunt — a quacumque auctoritate humana recognosci ac protegi debent.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 305
/) Familia christiana est imago et participatio foederis amoris Christi
et Ecclesiae, ita ut coniuges in ipsa matrimonii institutione, et factum inve¬
niant propriae elevationis et medium quo testimonium Christi in mundo
praestare queant.
61
Exc.mus P. D. PETRUS KALWA
Episcopus Lublinensis
I. Nonnulli Patres in discussione super hoc argumentum de dignitate
matrimonii et familiae iam animadverterunt, et quidem merito, illic deesse
solidum fundamentum theologicum, ex quo tamquam ex fonte profluerent
dissertationes et exhortationes ibidem contentas. In hac mea interventione
vellem ostendere: a) causas, undenam hoc provenit, et b) media apta ad hoc
defectum reparandum.
II. Causa principalis huius infelicis eventus ex eo provenit, quod mate¬
ria de re matrimoniali in quattuor diversis schematibus tractatur sed occasio-
naliter tantum et per modum applicationis practicae nullibi tamen funditus
et ex professo.
a) De matrimonio enim tractatur in schemate de apostolatu laicorum ,
ubi societas coniugalis et familiaris uti obiectum et campus actionis apostolicae
indicatur et exhortationes innectuntur ad hanc actionem apostolicam per¬
sequendam.
b) De matrimonio et familia tractat nostrum schema, uti iam diximus,
in cap. I n. 21. Idem schema tractat materiam matrimonialem et familiarem
etiam in Adnexo II et quidem uberius quam in ipso schemate principali, at¬
tamen eodem modo sociologico, psychologico et pastorali, sine profundiori
argumentatione theologica et superficialiter.
c ) Tractatur materia matrimonialis in schemate de ecclesiis orientali¬
bus, ubi hierarchis orientalibus, datur facultas dispensandi a forma canonica
in matrimoniis mixtis contrahendis.
d) Et denique tractatur de nostra materia in speciali schemate de
matrimonii sacramento, sed proh dolor! schema hoc ex professo de matrimo¬
nio tractans continet 2 tantum paginas.
III. Talis dismembratio materiae et dispersio inter 4 schemata repetitio¬
nes superfluas producit et est causa principalis superficialis et non coordi-
natae tractationis materiae tam magni momenti.
Matrimonium enim uti sacramentum sociale est maximi momenti in vita
Ecclesiae, fundamentum est enim et fons familiae christianae, in qua nova
membra Ecclesiae nascuntur et educantur. Matrimonium christianum hisce
temporibus multas vicissitudines adversas patitur et fideles a Concilio media
salutaria ad has difficultates vincendas et ad animas trepidas confirmandas
20
306
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
expectant. Lucem desiderant ac adiumentum a Concilio etiam sacerdotes cu¬
ram animarum exercentes, ut necessitatibus coniugum christianorum consu¬
lere possint.
IV. Uti remedium aptum ad defectus circa superficialem, non coordi-
natam tractationem materiae matrimonialis eliminandas propono:
Expositionem huius materiae in uno schemate funditus et ex professo
tractandae. Materia haec enucleatur non solum: a) sub respectu iuridico uti
nunc est in praesenti schemate, sed etiam, b) sub respectu theologico, ubi
ostendatur signum unionis Christi cum Ecclesia sponsa sua et signum externae
gratiae sacramentalis pro tota vita coniugum; c) sub respectu sociali in rela¬
tione ad modernam vitam; d) sub respectu pastorali, qui respectus pastoralis
suam efficacitatem expendere debet non solis remediis naturalibus et adiunctis
vitae socialis hodiernae assumptis, sed praesertim aspectu supernaturali duc¬
tus in gratia Dei fundamentum ponens.
In systematica coordinatione et expositione materiae matrimonialis sub
omnibus respectibus super indicatis maxime iuvabit illud principium manu-
ductorium S. Augustini: de bono fidei, prolis et sacramenti. Tractatus tali
modo confectus et in forma decreti conciliaris promulgatus aliis schemati¬
bus fundamentum praebebit, qui in particularibus quaestionibus a se trac¬
tatis remissiones opportunas ad illud facere possint.
62
Exc.mus P. D. RUDOLFUS KOPPMANN
Episcopus tit. Dalisandensis in Pamphylia, vic. ap. Vindhoekensis
Ad n. 23. In n. 5 auspicatur ut evolutio oeconomica, cuius conditiones
antea explicatae reperiuntur, omnibus hominibus et coetibus propitius sit,
absque discrimine stirpium et regionum, ita quidem ut progrediente tem¬
pore differentiae sociales penitus evanescant...
Iamvero, caput mihi videtur inniti in ratione potius unilaterali iudicandi
res oeconomicas, ac si causa differentiarum oeconomicarum necnon pauper¬
tatis qua non pauci homines in hoc mundo affecti sunt, unice in ipso ordine
oeconomico (vel potius in eius perturbatione) resideret.
Sane, iustitia socialis est lex suprema ordinis oeconomici, industrialis
et commercialis; ideo Ecclesia non solum formam depravatam capitalismi,
qui rebus contra hominem abutatur, sed etiam communismum damnat quippe
qui dominium privatum contra ius naturae deneget et abolere conetur. Ma¬
gnae Encyclicae Sociales RR. PP. clare de his rebus locutae sunt.
Quod si iustitia socialis aliquando in mundo ad plenum effectum revera
deducenda sit, num tunc quaevis differentia socialis dispareat? Nonne eius-
modi spes vel suppositio contradicit tam ipsi personae humanae quam rerum
veritati qualis ex historia nota est? Etenim:
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 307
a) « Pauperes semper habebitis vobiscum »! Quamdiu natura humana
lapsa contribuit ad rationem personalem hominis determinandam, differentiae
sociales nunquam ex integro deerunt; erunt econtra pauperes et divites,
sicut erunt homines pigri et laboriosi seu assidui... Omnibus quidem oc¬
casio praebenda est ascensus socialis, sed cum, immo antequam, sermo fit
de elevatione sociali opificis et de eiusdem participatione in ipsa officina,
verba facienda sunt de habitu morali seu ethico opificis necnon de dignitate
laboris sub ratione christiana. His enim attentis fiet ut opifices ceterique, qui
inter debiles vel pauperes sub aspectu sociali adnumerantur, non mercedem
tantum seu pretium pro labore hebdomadae perceptum rationem et mensu¬
ram propriam habeat, sed responsabilitatis quoque pro vocatione sua ac pro
loco laboris seu officina sibi conscius sit. Miseria in mundo non semper iniu-
stitiam socialem causam saltem unicam habet.
b) Nec deest realitas in mundo quae huiusmodi considerationem com¬
probet. In nonnullis enim regionibus, praesertim quidem in iis quas « sub-
evolutas » appellares, homines nondum adepti sunt rationem vel habitudi¬
nem propriam, sive naturalem sive christianam, ad laborem suum huiusque
conditiones. Laborem seu operam potius habent ut onus malumque necessa¬
rium, ita ut non raro eo usque tantum laborant quantum sufficit ad vitam
quotidianam in tuto ponendam, quin de et pro futuro tempore provideant.
Evolutione sane rapidissima oeconomiae industrialis et technicae ultimis de¬
cenniis peracta ii homines a vita et adiunctis consuetudinariis in propria
stirpe avulsi sunt et in urbes emigraverunt, ubi nunc persaepe in conditioni¬
bus asocialibus vivere coacti sunt. Homines simpliciores eiusmodi ambitum
novasque vitae conditiones nondum sustinere didicerunt, neque ex adverso
valorem pecuniae et proprietatis pro merito aestimare. Si casu felici plus
merentur quam pro vita quotidiana indigent, facile in vitium alcoholismi de-
labuntur, quod sane periculum gravissimum pro populis nondum plene adul¬
tis monstratur.
Cum igitur progressus socialis exoptatur et de conditionibus socialibus
in mundo huius temporis sermo instituitur, eiusmodi rerum ratio praeter¬
mittenda non est. Illi homines non tam maiori lucro seu salario iuvandi sunt
quam educatione sociali et professionali congrua. Evolutio nonnisi lenta et
organica eiusmodi populos ad felicitatem perducere valet. Non iuvat saltum
temptare evolutionis plurium saeculorum quae istis hominibus deest, cum
ipsam naturam eiusque defectus transilire non possimus.
Iamvero, de ista educatione professionali necnon de morali laboris aesti¬
matione schema nostrum silet. Silet pariter de magno munere Ecclesiae in isto
campo — maxime quidem in territoriis Missionum — ubi scholis congruen¬
tibus necnon coetibus professionalibus homines et technice instituat eosque
christianam laboris rationem, contractus laboris et alia id genus doceat.
Unde conveniret pauca de non unica hac rerum ratione in mundo dicere,
forsitan inter nn. 5 et 6, quibus labor christianus tamquam testimonium pe¬
culiare credentium necnon medium aptum ad christianam hominis imagi-
308
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
nem perficiendam commendaretur... necnon opificis responsabilitas christiana
ratione concepta inculcaretur.
Eiusmodi condicionibus positis, opifices iusto gaudentes loco dignitateque
sociali de lucro pariter iusto participare possunt et debent...
Simili ratione, prout in n. 16, sub littera a) declaratum est: « Neces¬
sarium est, ut christifideles meliorem in dies notitiam et cognitionem acqui¬
rant de necessitatibus spiritualibus, moralibus, culturalibus et materialibus
omnium hominum, reiecto omni discrimine stirpis nationis vel conditionis »:
quod si recta ratione eiusmodi necessitates cognoscere nitamur, differentias
necessitatum hominum praetermittere non poterimus...
* * ic
Hoc caput schematis nihil dicit de classe operariorum quae hodie grave
exhibet problema morale et pastorale, scii, de operariis peregrinis - migrant
labor - Gastarbeiter...
Factum enim, quod permulti opifices a magnis centris industrialibus at¬
tracti regiones patrias relinquunt atque alio se conferunt operae et lucri
causa, necnon problemata quae inde promanant, non ad solas Europae regio¬
nes limitata sunt, sed etiam in terris missionum, maxime quidem in Africa
Australi, et ibi iam ab annis, notantur et angustias causant. Millia enim
indigenarum qui dicuntur e regionibus patriis, ubi modus vivendi et sese
gerendi moribus vel legibus tribus seu stirpis reguntur, fodinas et officinas
operae quaerendae causa adeunt ibique per temporis spatium plus minus lon¬
gum permanent quin tamen domicilium novum constituant. Nam potius quam
in domibus propriis, in tuguriis communibus, v. Compounds, habitant, a fa¬
milia nativa necnon a vitae consuetudinibus separati...
Iustitia socialis postulare videtur ut huiusmodi operariis copia detur
non singulatim tantum vel separatim, sed coniunctim cum propria familia,
uxore et prole, ad locum laboris transmigrandi atque inibi sub condicionibus
vitae degendi quae homine et familia dignae sint eisque congruant. Itaque,
sub n. 6 huius capitis et partis 23, ubi sermo est de iniustitia quae operarios
excludat « a iusta perceptione fructuum laboris communis » eosque e contra
« quodammodo in servitutem sub iugo propriorum operum » redigat — hoc
loco mentio quoque fiat de modo persaepe inhumano quo opifices habitare
coguntur necnon de vitae ratione prorsus indigna ipsis imposita; datores vero
operae seu qui homines et maxime peregrinos ad operam praestandam con¬
ducunt de gravi obligatione monendi sunt qua hac in re erga proprios ope¬
rarios tenentur utpote socios Deique filios sicut et ipsi...
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 309
63
Exc.mus P. D. NICOLAUS LAUDADIO
Episcopus tit. Alamiliarensis, adm. ap. Gallensis
Opportunum videtur revocare non tantum generice sed adamussim prin¬
cipia moralia de officiis vitae coniugalis, circa quae non parva exstat confu¬
sio idearum necnon expeetatio ex parte sive fidelium sive infidelium.
I. De amore coniugali ut fine matrimonii. Distinguendus est amor ca¬
ritatis ab amore coniugali qua tali. Amor caritatis, qui unit cum Deo et propter
Deum cum aliis hominibus, coniuge quoque et filiis, quatenus ad eius ima¬
ginem creatis et ad eius similitudinem perficiendam vocatis in visione et gau¬
dio beatitudinis supernaturalis, est vere finis vitae humanae, etiam coniugalis.
Amor vero coniugalis, qua talis, qui regulatur virtute castitatis, non est
finis, sed sicut ipsa amicitia humana et castitas, sive coniugalis sive virginalis,
est medium ad caritatem obtinendam.
Finis autem immediatus matrimonii proprie dicendus est flius : finis immo
unicus et totalis, tribus relucens aspectibus.
Quare non sunt fines matrimonii concipiendi separatim ut autonomia gau¬
dentes, sed eius varii aspectus coordinandi et subordinandi sunt ad invicem.
Etenim, cum neque vir neque mulier valeant separatim procreare filios,
ineunt societatem coniugalem, cuius vinculo constituuntur causa filiorum
in actu primo. Causa autem continet effectum, licet non necessario illum
producat; et vicissim effectus praecontinetur idealiter in causa. Finis est pri¬
mus in intentione et ultimus in exsecutione. Ideo filius, realiter generatus,
seu ut effectus, non pendet a sola voluntate seu ab actu humano coniugum:
quare non est finis solius amoris coniugalis. Sed quatenus praeexsistit in
intentione naturae ut ideale amoris coniugalis et ut forma, qua coniugium
constituitur, filius est finis unicus et totalis, quem quaelibet actuatio vitae
matrimonialis, sive sexualiter sive aliter exhibitae, semper exprimere debet,
sicut actus secundus derivat a primo.
Ideo, licet coniuges sint steriles, vel alio impedimento, etiam morali,
praepediantur ne generent filios, possunt sibi invicem mutuum amorem con-
iugalem exprimere, etiam actibus sexualibus, dummodo saltem partialiter
prosequantur obiective finem talis specificae actuationis, seu, forma et finis
cuiuslibet activitatis coniugalis, qui est filius, exprimatur in actu secundo.
Quod si contra positive talis finis excludatur, etsi partialiter, frustrando e. g.
generativam virtutem actus coniugalis aut impediendo concordiam necessa¬
riam ad filios alendos et educandos, tunc etiam verus amor coniugalis de¬
struetur, qui humanus, rationalis et medium ad caritatem supernaturalem
esse debet.
Porro finis iste non tantum generice et confuso modo tota vita coniugali
exprimi debet, sed singulis actibus humanis, specifice coniugalibus, realizari
debet aliquo modo: quia actio humana est expressio personae.
310
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Ut ista regula vitae coniugalis clarior proponatur, filius considerari debet
sub triplici aspectu: ita ex unico fine matrimonii triplex exsurgit finalitas
vitae coniugalis, quam etiam partialiter obsecundare licet, frustrari autem
nefas est etsi partialiter.
Filius enim corpore, anima et spiritu supernaturali quodammodo constat.
Ad corpus generandum et alendum, coniuges ius perpetuum et exclusivum
in corpus ad actus per se aptos ad prolis generationem sibi mutuo dant et
exercent. Anima, a Creatore immediate condita, committitur parentibus, ut
amanter suscepta colatur et plene humana fiat educatione. Ad hoc non suf¬
ficit singulorum parentum amor erga prolem, cuius sana educatio fundatur
in securitate, quam solus amor reciprocus parentum inter se et erga prolem
praebent. Ideo parentes vinciuntur vinculo indissolubili, quod etiam actibus
sexualibus consummatur et fovetur.
Hac ratione et concupiscentia invenit remedium, seu fit humana. Quia,
sicut corpus vivificatur anima rationali, ita concupiscentia sexualis fit humana
et licita, quatenus obtinet finem seu rationem suam in castitate coniugali,
quae est medium amoris caritatis parentum inter se et erga prolem.
Vocatio ad filiationem divinam filii exigit correspondentem dignitatem in
eius causa, seu in parentibus. Qui augent vitam gratiae, quae est coniugium
inter Deum et hominem, sacramento, quo amor inter Christum et Ecclesiam
significatur et renovatur.
II. De sterilizatione directa ope pillulae. Amandatis medicis quaestioni¬
bus de efficacia pillulae progestinicae, num tantum sterilizans an etiam abor¬
tiva, ut quidam cogitant, consideranda sit, Concilium opportune aget de
moralitate sterilizationis directae, sive temporaneae,. sive perpetuae. Etenim
quidam vellent extendere principium totalitatis, quo membrum corporis
abscinditur in bonum totius corporis, ad mutilationem seu suppressionem
functionis generativae ad salvandam harmoniam coniugalem. Sed merito
quaeritur num amor coniugalis non possit aliter salvari absque expressione
sexuali amoris, et num remaneant adhuc castae vel rationabiles illae actua-
tiones sexuales, quibus ex intentione efficaci ablata sit efficacia generativa.
64
Exc.mus P. D. IULIANUS LE COUEDIC
Episcopus Trecensis
Caput quod continetur sub n. 23 valde necessarium erat, quia impossi¬
bile est mundum hodiernum concipere si non attentissime consideretur neo-
logismus ille, quem « socializationem » vocant, quemque bene distinguere
debemus a « socialismo » et ab eius sequelis.
Socializatio consideranda est tanquam character specificus et quasi forma
nostri temporis. Hucusque homo erat sui iuris, et ad seipsum referebatur.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 311
Sane, iam Aristoteles docuerat, hominem per naturam esse socialem, sed in
illo tempore, civilis cultus tam parum evolutus erat in ordine intellectuali,
oeconomico et a fortiori technico, in multis regionibus extra mediterraneos,
ut vita possibilis esset in solitudine, procul a qualibet societate; unusquisque
etenim poterat subvenire suis exigentiis, utpote adhuc valde elementariis.
Hodie autem homines non amplius vivere possunt prout solitarii, a so¬
cietate separati. Evanuit individuum, sicut erat tempore antecessorum nostro¬
rum. Finem suum perfectum assequi non amplius potest sine societate. Et
certe iustificari valet talis normalis evolutio. Etenim societas homines com¬
prehendit et dirigit, et melius etiam eos coadunat et collatis viribus impellit
ad bonum commune, ut peroptime notavit prima paragraphus n. 23.
Attamen, proh dolor! deplorandus est in hac iusta et opportuna via ad
socialismum abusus qui per se oriri potest et de facto nonnumquam oritur.
Individuum, etenim, non amplius est quod esse deberet, scilicet: crea¬
tura Dei, imago creatoris, et sub hoc respectu subiectum iuris necnon et
obligationis, « per se vivens », ut clare exprimitur vocabulo « personae ».
Eo magis magisque tendit, ut numerus quidam efficiatur in una immensa
additione, ex qua tamen subtrahuntur ea omnia quibus tamquam homo exi-
stebat. Finem proprium amplius non habet. Etiam sub nomine « boni com¬
munis » aliud non invenitur ac dissimulatio tyrannidis socialis. Ex hoc se¬
quitur non proprie mors ipsius individui, quod remanet tamquam numerus
quidam in una serie indefinita, sed mors personae; quia reapse personam hu¬
manam occidere volunt.
In talibus adiunctis vocabulum « libertas » prorsus aliud significat ac in
philosophia perenni, et a fortiori in philosophia cartesiana. Libertas immo¬
lata est aequalitati.
Nunc autem, proprie quando libertas sic evolvitur ut paulatim evane¬
scit, aequalitas non retinet sensum humanum; aliquid animale efficitur, et
contraria fit desideratis etiam primariis psychologiae humanae.
De hoc testificari posset quaelibet materfamilias. Filios parturit qui in
eisdem cunabulis unus post alterum recumbunt, et sibi tamen dissimiles exsi¬
stunt. Sic iam ab initio inter eos adest differentia, quae cum decursu tem¬
poris fit eorum character distinctivus. Bonum commune id felicissime prae¬
stat, quod huiusmodi differentiis utitur et ad utilitatem omnium coadunat.
Et in hoc apparet vera sapientia, quae perspicit quomodo in immensum
differunt ab invicem socializatio et socialismus, veritas psychologica et error.
Infeliciter non dici autem potest, quod inter populos unus sit, qui non
imbuatur usque ad intima cordis hac philosophia aequivoca socialismi.
Perpauci homines talem philosophiam superant, quoniam ex ea sunt
adeo comprehensi et efformati, ut incapaces fiant personaliter existere et per
seipsos iudicare. Adeo pars efficiuntur multitudinis sive per iuxtapositionem
sive per additionem, ut halitum respirent maioritatis, ex notione additionis
adductae, et quoniam timent, ne sui iuris remaneant, talem maioritatem
denique fideliter insequuntur.
312
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Nunc autem societas ad id destinatur, non. ut personas paulatim ad nihilum
redigat, sed ut personis media praestet emergendi et efflorescendi.
Aliunde mirandum est quomodo mundus huius temporis, qui vult esse
suavis, sed reapse durus est et implacabilis, non durat et non evolvitur
nisi suscitando, modo suis principiis plane contrario, tales homines qui
subito apparent, et aequalitatem negant, necnon etiam proh dolor! libertatem
aliorum, et turbas regunt dum bono communi absolute fallacem significa¬
tionem tribuunt. Huiusmodi homines personalitatem habent exceptionalem,
sed hoc provenit ex facto, quod propriam naturam effugiunt, et individua eis
subiecta ita regunt, ut characterem personae vel etiam individui plane amittunt.
Quod necessarium esset, ad veram notionem boni communis restauran¬
dam, in hoc sisteret ut societati huius temporis exhibeatur quod dirigi possit
et quod personalitas magni valoris possibilis sit, quin personalitas aliorum
minuatur, sed e contra per testimonium exempli ex multitudine anonyma ex¬
trahatur. Tale fuit munus sanctorum, ad quod perveniendum esset per stric¬
tam analysim distinctionis inter socializationem et socialismum, et ad quod
allusio quaedam fit in ultima par. n. 23.
Etenim, plus quam dici posset, Sancti cuiusvis temporis mutaverunt indi¬
vidua simplicia in personas valentes, non solum ex eo quod eis attulerunt
virtutes supernaturales Fidei, Spei et Caritatis, sed etiam dum eis demonstra¬
verunt quod huiusmodi virtutes fundamentum habent in valoribus naturali¬
bus. Et hoc fecerunt, sic manifestantes quantam haberent personalitatem ex¬
ceptionalem, eo magis quod non sine tribulationibus ingentibus hunc sco¬
pum obtinuerunt.
Nullus etenim hoc negari posset. Persecutiones subierunt, quia eodem
modo ac alii exstare non voluerunt, id est non pure et simpliciter tamquam
individua, sed tamquam personae apparere intendebant.
Eis qui vitam Sanctorum examinaverunt bene notum est quod in ultimo
saeculo, nobis quasi coaetaneo, curiae episcopales (ut non plus dicam) cum
miratione et etiam cum scandalo notaverunt quomodo novi homines eorum
rerum visionem et praevisionem evertebant. Huiusmodi homines nullo modo
incedunt in processione clericorum, unus post alterum, in loco sibi assignato,
pedepressim progredientes. Ex processione exeunt: quod magnopere pertur¬
bat uniformitatem classicam, et ut ita dicam, simplificationem praepositorum
qui censum habent et relationes perficiunt.
Hi homines vere intellexerunt naturam aequalitatis dum ei sese submi¬
serunt, dum vitam aliorum condividebant, etiam pauperrimorum, et dum
propriae regulae fideliter adhaerebant; sed ex altera parte, sese extulerunt
supra turbam anonymam, dum in se usque ad consummationem exceperunt
virtualitates propriae naturae et indolis. Sancti constituunt veram et perpe¬
tuam aristocratiam qui populos salvat dum eos elevat indesinenter supra
seipsos.
Propterea rogarem commissionem quae schema XIII revisura est, ut in
textu bene exponatur differentia inter individuum et personam, et sic demon-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 313
strare quod Sancti habuerunt sensum perfectum et quam maxime completum
boni communis et verae socializationis.
Et hoc minime est aliqua praedicatio, sed vera conclusio, in forma ana-
lysis philosophicae, quam resumit philosophus gallicus Bergson quando exhi¬
bet quomodo solummodo Sancti capaces sint conferre hodierno mundo ali¬
quod supplementum animae.
65
Exc.mus P. D. CAROLUS MACCARI
Archiepiscopus episcopus Montis Regalis in Redemontio
Quid dicendum de n. 23 nostri schematis? Primus animi sensus, qui
sponte occurrit legenti textum, inclinaret ad sententiam negativam: « non
placet ». Sed, cum schema receptum fuerit tamquam basis disceptationis,
quaedam adnotationes et vota proponam, quae fortasse haud inutilia esse
poterunt in eodem schemate refundendo.
1. Textus in genere desideraretur, et expolitior quoad formam et accu¬
ratior quoad conceptuum expositionem ordinemque. Aliqua tantum exem¬
pla: a) notio « socializationis » (linn. 17-19) nimis generica apparet, immo
incompleta et aequivoca: textus enim eam configurare videtur ut phaenome¬
non quasi « mechanicum », quod liberae hominum electioni eorumque domi¬
nio eximitur iuxta placita « materialismi dialectici »; b) Ea quae dicuntur
de tertia « nota » evolutionis socialis (linn. 22-26) vix intelleguntur in pe¬
riodi enucleatione et in verborum usu: quid praecise significatur his verbis
« activitates oeconomicas inserere... culturae »? Pariter, in eadem pagina
lin. 38, loco « conatibus spontaneis singulorum », nonne seligenda esset dic¬
tio magis propria et idonea? c) In pag. sequenti, linn. 14-15, legimus: « Ec¬
clesia proinde nulli particulari systemati oeconomico obligatur »; quae verba
aut nil dicunt aut nimis dicunt, quia, si verum est Ecclesiam qua societatem
religiosam nullum systema oeconomicum suum per se facere, falsum est
ipsam quasi neutram remanere posse in re tanti momenti cum nemo ignoret
systemata quoque oeconomica regi informarique principiis (v. g. liberalismi,
marxismi, etc.), circa quae Ecclesia indifferens esse nequit.
2. Titulus huius numeri, nempe « de vita oeconomica et sociali », non
placet. Melius fortasse diceretur: « de vita sociali et oeconomica », vel « de
vita sociali et de re oeconomica », vel « de re sociali et oeconomica » (ut in
Litt. Enc. Pii XI Quadragesimo Anno). Ratio huius inversionis clara est:
« sociale » magis patet quam « oeconomicum » idque superat ac logice prae¬
cedit. Nec putandum est heic agi de quaestione tantum grammaticali vel lo¬
gica: textus ita insistit in momento primario condicionis oeconomicae relate
ad totam quaestionem socialem, quod videatur aliquatenus propensus ad hanc
solvendam praecipue mediante rei oeconomicae evolutione. Mens huiusmodi
certe aliena fuit a praeclaris membris commissionis, at in materia tam acriter
314
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
disceptata, non solum dubium sed etiam aequivocationis possibilitas sedulo
vitanda sunt, eo vel magis quod « solutio oeconomistioa » problematis socia¬
lis baud raro viris quoque catholicis periculose arridet.
3. Primum ex septem principiis, quibus christifidelium operosa partici¬
patio in vita sociali ordinatur, optime asserit: « Evolutio oeconomica, ne
hominem opprimat (adderem: « et in servitutem redigat »), sub ipsius do¬
minio permanere debet ». Hoc autem servitutis periculum, semper imminens
et grave, christifideles effugere poterunt tantum si « quam plurimi ex omni
societatis gradu et ordine admittantur ad partes actuosas » in muneribus so¬
cialibus suscipiendas? Ad praecavendum hoc periculum minime sufficere vi¬
detur, larga, indiscriminata, immo universalis et actuosa civium participatio
in ordinanda atque evolvenda vita oeconomica, sed praeterea et in primis re¬
quiritur quod talis participatio sit omnino libera, sit bene conscia iurium
officiorumque in ordine sive naturali sive supernaturali, sit semper intenta
in horum bonorum irradiationem ac defensionem. Tristis « collectivismi »
historia docet!
4. Secundum principium affirmat veri progressus notam fundamentalem,
qua scilicet « cunctis hominibus et coetibus » prodesse debet, nulla omnino
habita discriminatione. At quaeri potest, utrum ad progressum hac ratione
ordinatum sancte servandum, satis sit generice affirmare: « nequaquam ergo
evolutio oeconomica sibi ipsi relinqui debet ». Meo submisso iudicio, huius-
modi principium, si contra placita « liberalismi » valet, recipi certo nequit
in sua extensione indefinita quasi ad favendam doctrinam et praxim « socia-
lismi » seu « statalismi ». Tota igitur periodus linn. 2-5 in pag. 27 inclusa,
non solum clarius enucleanda est, sed etiam complenda, ne dubium exurgat
de quadam favorabili inclinatione (« simpatia») erga systemata socialia,
quae Ecclesia catholica probare non potest. Quod magis necessarium apparet,
si contextus generalis nostri schematis prae oculis habeatur et speciatim con¬
sideretur principium sextum in pag. 27 quo firmiter opportuneque iura ope¬
rariorum vindicantur quin tamen verbum de eorum officiis deque iuribus ope¬
ram conducentium et locantium dicatur. Ecclesia, mater et magistra, debi¬
lium ac pauperum nunquam a defensione destitit, at semper sanctum habuit,
contra « classium oppositarum » marxisticam doctrinam, in societate mu¬
tuam « ordinum » conspirationem instaurandam ac servandam esse.
5. Ne igitur quae de vita sociali et oeconomica heic dicuntur incerta ma¬
neant ac periculosae interpretationi obnoxia, textus reficiatur oportet et qui¬
dem ratione magis completa, ordine magis systematico et doctrina magisterio
sociali Ecclesiae magis conformi. In specie, expresse affirmanda videntur ali¬
qua principia classica in sociologia catholica, nempe: a ) principium « subsi¬
diarii officii » ad interventionem rei publicae et consociationum quod spec¬
tat; b) natura individualis et socialis sive dominii sive operae; c) natura mo¬
ralis etiam quaestionis socialis; d) mutua fraternaque conspiratio ordinum in
societate ad idem bonum commune consequendum.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV
315
66
Exc.mus P. D. ANDREAS MAKARAKIZA
Episcopus Ngoziensis
Nomine conferentiae episcopalis de Rwanda et de Burundi.
In cap. IV schematis de Ecclesia in mundo huius temporis loquitur de
dignitate personae fovenda. Haec quaestio nobis maximi videtur esse mo¬
menti et multis aliis quaestionibus subest. Etenim, dignitas humana est bo¬
num maximum desideratum ab omni homine modo quasi connaturali. Po¬
puli nostri potius quam bona materialia immo et spiritualia recognitionem
suae dignitatis a nobis rogant et quocumque modo obtineri volunt.
Fundamentum huius desiderii est tam naturale ut omnibus patet sine
probatione. Homo intelligentiam voluntatemque habens debet omnibus vi¬
ribus suis prosequi dignitatem suam eiusque recognitionem ab aliis homi¬
nibus. Hoc desiderium Concilium suum facere debet et claro modo mundo
notum facere, nam consequentiae huius facti multiplices et multiformae sunt.
Recognitio practica huius dignitatis omnium hominum est prima con¬
ditio pacis mundi et communionis fraternae hominum omnium stirpium et
classium socialium.
Negatio practica aut theoretica huius dignitatis necessario modo causam
dat bellis, odiis et violentiis.
Sufficit legere et audire quae his diebus ipsis fiunt in diversis partibus
mundi ut practice probetur hoc factum.
In hoc interventu tamen non volumus loqui de discriminatione necnon
de iniustitiis provenientibus ex negatione dignitatis hominum in quacumque
parte mundi, sed potius de altero aspectu huius quaestionis, nempe de auxi¬
liis praestandis populis pauperibus.
In hoc adiutorio praestando maxime recognosci et respectari debet
dignitas hominum ac populorum etiam pauperum. Clare sit omnibus populis
divitibus quod populi pauperes non tantum desiderant dona transitoria (con¬
summationis nempe), sed maxime possibilitates seipsos adiuvandi propriis vi¬
ribus. Dona transitoria necessaria esse possunt, sed semper aliquomodo hu¬
miliant qui eos recipiunt, sed semper aliquomodo contrariae sunt dignitati
humanae et maxime dignitati populorum.
Dona transitoria data hominibus qui sciunt quod seipsos adiuvari pos¬
sent, semper cum animo aliquomodo amaro accipiuntur, quia dignitati huma¬
nae contraria sunt, quia eleemosinae esse videntur.
Hoc maxime sentitur a populis qui vident se in regionibus suis habere
divitias naturales, quae divitiae tamen extrahuntur et alibi feruntur ita ut
pars maxima earum utilitatis aliis, nempe populis iam divitibus prosit.
Attamen, si populi divites modo reali et in omni respectu dignitatis hu¬
manae populos pauperes adiuvari volunt, hoc modo stabili faciant, et in quan¬
tum fieri potest, implantent industrias ipsas in regionibus pauperibus, ma-
316
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS Ili
xime in iis ubi materiae primae inveniuntur et extrahuntur. Hoc modo prae¬
bebunt ipsis populis pauperibus media se ipsos adiuvandi, plene respecta¬
bunt dignitatem horum populorum, recte fovebunt progressum socialem, et
hoc modo ipsae nationes pauperes modo stabili de his beneficiis disponent
qui aliter principaliter ipsis nationibus divitibus prosunt.
Hic non amplius agitur de donis transitoriis aut de eleemosynis, sed de
quadam iustitia sociali: regiones quae materias primarias possident privari non
possunt a maxima parte beneficiorum ex his materiis primariis profluentibus.
Hic agitur de iustitia inter nationes, quae iustitia impedit quin aliquae
nationes in sinu suo concentrentur maxima pars industriarum mundi; qua ipsa
iustitia superfluum aliquorum in adiutorio degentium uti debet. Hoc adiu-
torium permanens permaxime necessarium est nationibus qui incipiunt suam
evolutionem oeconomicam et socialem.
1. Ut infrastructurae necessariae omni vitae sociali et oeconomicae inve¬
niantur. Haec infrastructurae sunt tam physicae quam sociales. Physica sunt
media communicationis, energiae et aliquando irrigationis. Socialia sunt me¬
dia instructionis, media sanitaria et media ad evolutionem communitariam
necessaria.
Haec elementa infrastructurae deberent praeberi modo gratuito vel quasi
gratuito ut possibilia evadant populis in initio suae evolutionis oeconomicae
degentes.
2. Media necessaria ad vitam oeconomicam ipsam maxime sunt indu¬
striae. Quamquam ab omnibus intelligitur quod personae, societates et na¬
tiones hae media praebentes suam partem beneficiorum rogant, tamen ma¬
xima pars eorum remanere deberet in natione adiuta et uti deberet ut ampli¬
ficetur et sustineatur ipsa industria implantata (gallice: reinvestissement).
Maxime curetur ne hoc adiutorium eveniat medium alicuius dominatio¬
nis politicae quae esset neocolonialismus ut ait Papa Ioannis XXIII felicis
memoriae in sua Encyclica Mater et Magistra, insuper maxime esset contra¬
ria dignitati humanae.
Necessaria quoque evadit missio hominum peritorum in materiis indu-
strialibus necnon formatio ipsorum nationalium ut suas responsabilitates
assumere possint in hoc campo.
Populi ipsi hoc modo adiuti acquirere debent aliquam austeritatem vi¬
tae necnon stabilitatem politicam et socialem ut adiutoria praestata suam
finem obtineant, necnon protectio contra nationalizationes intempestivas ne¬
cessaria est.
Sed qua maxima cum gratitudine accipient populi pauperes hoc adiutorium
permanens significans prosperitatem suarum regionum et suorum subditorum.
Venerabiles Patres, adiutorium verum semper debet fieri in omni re¬
spectu dignitatis humanae et maxime in hoc est in populis ipsis detur possi¬
bilitas seipsum adiuvandi modo permanenti.
Hoc expresse et clare affirmetur a schemate nostro, immo ipsis verbis
Ioannis XXIII.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 317
67
Exc.mus P. D. GEORGIUS MANRIQUE
Episcopus Orurensis
In n. 23. Grato animo in hoc numero schematis tractatam invenimus
sic dictam « quaestionem socialem ». Tamen, ut pastor, pater et testis imme¬
diatus cuiusdam partis gregis et populi Dei, conscientiam exonerare ante
Commissionem Concilii de hac re tractantem, mihi fas sit, illo quidem in¬
tentu ut ipsi commissioni, ut organo Concilii, perveniat et angor et clamor
conditionis vitae terrenae eorum, meae curae pastorali commissorum, qui ut
nos sunt filii Dei, et quorum personae et vitae valorem habet proprium filio¬
rum Dei.
Qui clamor et angor, alia ex parte, ad Ecclesiam et ad Concilium exsurgit
ex plus quam tertia parte populationis terrae hisce nostris temporibus in
similibus adiunctis versante.
Porro coram hanc tragicam et urgentissimam realitatem, quae in sche¬
mate hac de re dicuntur, sunt principia nimis generalia, ideoque nimis ab¬
stracta, quae tamquam piae considerationes et exhortationes in auribus
christianorum sonant, « ut in posterum res melius se habeant... », nullo modo
adaequata gravitati et urgentiae status rerum cui remedium poni potest et
debet ex parte omnium. Qui fame pereunt, non diutius spectare possunt...
Humiliter ergo, urgente nostra conscientia pastorali, commissioni liceat
haec suggerere: ad hoc ut schema spiritu realistico et euangelico redigatur,
has ideas sive capita contineat oportet:
1. Ecclesia plene conscia est et magno dolore afficitur de statu et condi¬
tione terrena tot filiorum suorum qui fame pereunt, iniustitia aliorum ho¬
minum opprimuntur et modo infrahumano vivere adstringuntur tum priva¬
tione iniusta bonorum materialium tum ex maxime privatione bonorum spi¬
ritus, ut instructionis, promotionis culturalis, etc.
2. De qua re, ut Mater, semper sollicita fuit, ut ex Magisterio constanti
RR. Pontificum constat, praecipue a Leone XIII ( Rerum Novarum ) et Pio XI
(Quadragesimo Anno). Et insuper Mater et Magistra et Vacem in terris a
Ioanne XXIII.
Capita praecipua huius doctrinae socialis Ecclesiae memoranda sunt, quae
certo certius etiam et nunc sunt valida et eius applicatio pollet.
3. Rerum tamen novarum hodiernarum gravis status Ecclesiam urget
ut denuo claro vehementiorique sermone mundum universum alloquatur
praecipue vero filios suos ac omnes homines bonae voluntatis, illos praesertim
qui, vel quia rem publicam auctoritative gerunt vel quia fontes oeconomiae in
propriis manibus detinent, conditionem terrenam tot hominum et populorum
in melius mutare possunt.
4. Dum diversa capita concreta solutionis Concilium proponit, gravissima
318
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
et urgentissima officia cuicumque hac in re atque in hoc historico momento
docere debet, tum operariis, tum patronis, tum societatibus oeconomicis, tum
statibus ac auctoritatibus civilibus, tum societatibus internationalibus tum
et ipsimet Ecclesiae.
5. Ecclesia non tantum agnoscit sed et laudat incoepta nonnullarum na¬
tionum in hunc finem vertentia. Attamen:
a) omnes nationes hortari debent ut actione consociata huic proble¬
mati studeant ac iuxta vires et possibilitates remedium apponant;
b) similiter omnibus memorari oporteret ut in hac actione internatio-
nali conducenda, spiritu magis humano ac christiano impellantur quam fini¬
bus egoisticis, dominationis politicae, paternalisticis ac si immediatam eleemo¬
synam materialem elargirent ut hi populi in orbitam influxum suae actionis
politicae collocentur et in ipsa permaneant.
Finis praecipuus harum subventionum talis esse debet ut paulatim his
populi subevoluti iam non indigeant eosque ita adiuvare ut in essentialibus
sibimetipsis sufficiant tum in campo oeconomico, politico et sic in ceteris.
68
Exc.mus P. D. IOSEPH M. MARLING
Episcopus Civitatis Jeffersoniensis
1. Apte animadvertit schema nostrum homines huius temporis vere exop¬
tare et sincere quaerere agnitionem dignitatis humanae personae, et ei oppu¬
gnare causas extrinsecas, infra pag. 22 enumeratas, quas sane inter crimina
hodierna agnoscimus. Aliae res autem huic dignitati obsistunt, quae ex in¬
tima natura huius aetatis sunt, et ad quas superandas mundo adiumento
esse debemus. Ex progressu oriuntur, saepe individuum suapte natura et
quodammodo inculpabiliter constituunt particulam minutissimam in turba
magna vel in massa anonyma. Inter quas sunt productio hodierna ingens et
vasta, machinalis executio laboris, facultas omnem vitam uno ictu destruendi,
incrementum demographicum sane velox, ingens multiplicatio incolarum in
magnis urbibus, reipublicae proclivitas ad gubernaculum paternum. Huius
conditionis intelligentiam ostendere debet nostrum schema, quia ita expli¬
catur illud taedium vitae quod hodie multos afficit, eos despoliantes notione
finis supernaturalis, et quidem naturalis. Ad hunc torporem superandum prae¬
bet religio et praesertim Ecclesia Christi remedia principalia.
2. Si hodie sunt qui sine dubio exaggerant circa incrementum demogra¬
phicum, et ideo sese privant visione iniustitiae socialis in mundo vigentis,
tamen admittendum est quod hoc est problema reale in praesenti historia
atque integro novum, quod minatur millibus hominum relate ad eorum ne¬
cessitates non tantum physicas (cibum, vestimentum, domum), immo etiam
culturales (capacitatem recipiendi educationem, animum relaxandi, familiam
erigendi cum quadam dignitate). Quaeritur utrum sit praematurum admit-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 319
tere quod in posterum incrementum demographicum exigere posset aliquam
formam obligationis contrahendi matrimonium provectiori aetate, atque li¬
mitandi numerum natorum per continentiam periodicam. Citando hoc princi¬
pium, non hodie profecto sed (si unquam) tantum in futuro applicandum,
viam sternimus ad dialogum cum hominibus huius temporis circa causam,
quam vere molestam et quidem minacem reputant.
Nonnulli Patres iam observabant verba in schemate, ex Sacra Scriptura
tracta, esse pauca. Via quae sternitur pro solutione christiana incrementi de-
mographici, exigit ut magna cum vi affirmentur verba Christi evangelica, quae
habentur apud S. Matthaeum, 6. Non conclamare firmiter et strenue haec
verba est gravis error. Attamen plane addendum est quod nos digni tantum
efficimur divino adiutorio quando omnia exequimur, quae in nostra pote¬
state sunt pro solvendo problemate socialiter et oeconomice.
3. Maioris momenti autem, et relate ad priorem quaestionem initium
sapientiae, est nostrum iudicium fundamentale de ordine hodierno sociali
et oeconomico. Cuius notabilem partem simpliciter et firmiter condemnare
debemus. Si luctus et angor in mundo universo nos non inclinabit ad posi¬
tionem assequendam, quam multi radicalem appellabunt; fidem plurimorum
praesertim pauperum violabimus. Paucis egregiis sententiis non obstantibus,
videtur quod in hac re schema nostrum nimis leniter loquatur. In spiritu
recentium Pontificum postulare debemus integram ordinis socialis et oecono¬
mici restaurationem, sine qua homines consequi non possunt dignitatem perso¬
nalem, dignitatem familiae, bona matrimonii, necnon pacem in diebus nostris.
4. Schema deberet peculiari modo animum advertere ad eos qui agros
colunt, Agricolae etiam in divitioribus regionibus laborantes, a problemati¬
bus maximi momenti cruciantur, quae ita afficiunt totam structuram oecono¬
micam, ut alleviatio famis pro millibus hominum semper in dies difficilior
evadat. loannes Papa XXIII, cum hoc tam grave problema intellexisset, nota¬
bilem partem Enc. Mater et Magistra ad hanc materiam dedicavit. Oppor¬
tune videtur in schemate saltem pauca verba contineri circa hoc argumentum.
Non est necesse ut enumerentur omnia specifica problemata, cum ipsa sint
ab omnibus cognita, qui circa hodiernum mundum gravitate quadam studia
impendunt.
5. In admonitionibus faciendis divitioribus hominibus, sive individua-
liter sumptis, sive in nationibus coadunatis, ut ipsi adimpleant propriam obli¬
gationem in pauperes adiuvandos, ne obliviscamur in memoriam nostram
redigendi eadem principia a nobis, i. e. a dioecesibus et ordinibus religiosis,
apprime observanda. Certe conscii sumus oppositionis, quam, ubique pau¬
peres exercitant contra Ecclesiam, ex eo quod nostrae Institutiones, aedificia
praediaque, quae ad nos pertinent, nostraque vivendi forma, non semper vi¬
dentur manifestare illam intellectionem principiorum, quae ceteris suggerimus.
In conclusione spero quod in futuro imminuatur quidquid in cap. I, II,
III tractatur, et habeatur ad modum introductionis considerationum, quae
in cap. IV et in Adnexis continentur.
320
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
69
Exc.mus P. D. EDUARDUS MASON
Episcopus tit. Rusicadensis, vic. ap. de EI Obeid
De cap. IV ad n. 4. Elie explicatur realis difficultas quae fere ab omni¬
bus nunc ventilatur de componendo dissidium inter difficultates procreatio¬
nis praesertim ob rationes oeconomicas, et debitum coniugii ad mutuum so¬
lamen cum castitate ebristiana matrimonii servanda. Nulla practica solutio
offertur sed sponsi invitantur ad cooperationem cum theologis et peritis in
ordine Providentiae explorando, innuendo quod solutio conflictus sit pos¬
sibilis et vicina!
Sequentes observationes mihi videntur faciendas esse:
1. Expositio eiusdem difficultatis quae fit in Adnexo II, pag. 21, n. 6
mihi plus placet quam quae in schemate fit.
2. Estne prudens aut psychologice validum innuere quod solutio huius
difficultatis proxima sit ?
3. Quare non laudantur et robore firmantur illi coniuges qui immemo-
res egoismi et solatii huius mundi, divina Providentia fisi, maximum donum
Dei quod est vita communicant generose filiis? Nonne pauperes in hac re
generosiores sunt quam divites? Nonne africani et asiatici in hac eadem re
opinantur quod vita etiamsi pauper vel afflicta melior est quam negatio vitae?
4. Cum haec quaestio sit essentialiter humana cur non discutitur etiam
argumentis humanis? Praesertim illius quod si incolae Europaei et Ameri¬
cani sese steriles volunt fieri, per non-procreationem filiorum, eorum regio¬
nes ab aliis numerosioribus occupabuntur?
Nonne dedecus est quod Ecclesia catholica in hac quaestione videatur
tenere opinionem quae a divitibus invecta est et ab ipsis saepe proponitur?
70
Exc.mus P. D. MARIUS MAZIERS
Episcopus tit. Augustopolitanus in Phrygia, aux. Lugdunensis
In n. 23 capitis schematis de Ecclesia in mundo huius temporis asseritur
'in par. 4, lin. 14: « Ecclesia proinde nulli particulari systemati oeconomico
obligatur ».
Verbis illis enuntiatur principium maximi momenti quoad actionem Ec¬
clesiae in mundo hodierno. Sed infeliciter, in conscientia operariorum, sive
ruri sive in civitatibus, Ecclesia consideratur prout necessario colligata eis,
qui dominium oeconomicum detinent, et tale dominium exercent pro com¬
modo unico parvi numeri hominum vel nationum.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 321
Nonobstante doctrina tam luculenter a Pontificibus proclamata, iam ab
encyclica Rerum Novarum usque ad Vacem in terris, Ecclesia nullomodo ap¬
paret in sua missione promovendi conditiones operariorum, vel tuendi eorum
iura, et manifestandi eorum dignitatem.
Propter iniustitiam, cui obnoxii sunt, multi quaeritant in communismo
fontem fallacis fiduciae, et in eo fundamentum doctrinae mysticae invenire
credunt ad actionem efficacem evolvendam.
Cur autem res ita sic se habent? Non est nunc tempus hac de re disse¬
rendi, sed factum constituit, quod Concilium perpendere debet; et quidquid
de tali quaestione dicetur a Patribus, doctrinae Pontificum fideliter adhae¬
rentibus, magnum habebit momentum ad maiorem iustitiam introducendam
in organizatione laboris, sed etiam ad Evangelium annuntiandum inter opera¬
rios mundi universi.
Proinde, par. 6 et 7 huius capitis, vitam oeconomicam et socialem respi¬
cientes, cum maiori firmitate exarandae sunt, ratione habita recentioris expo¬
sitionis doctrinae pontificalis in Mater et Magistra et Vacem in terris.
Pro certo habendum est, quod quaevis consociatio pro labore exsequendo
tunc plenum successum habebit, si in organizatione laboris ad opus commune
vocatur intelligentia operariorum necnon eorum responsabilitas.
Ius operariorum partes habendi, non solum in emolumentis eorum acti¬
vitatis, sed etiam in directione laboris et rei oeconomicae, aperte proclaman¬
dum est.
Validitas institutionum, quarum gratia operarii responsabilitatem exer¬
cere possunt in variis activitatibus organizationis oeconomicae, fortiter affir¬
manda est.
Attamen, plane inutile esset, principia denuo in mentem evocare, si per
concursum activum christianorum non efficerentur regula vitae socialis et
oeconomicae. N. 7 denuo enuntiat talem responsabilitatem christifidelium.
Attamen, modo magis praeciso declarare debet, quod christianus, sive sit con¬
ductor laboris, sive sit operarius, ut Christi assecla in hoc agnoscitur, quod
maxime attendit promotioni personali et collectivae pauperrimorum.
Christianus beatitudinem in solitudine minime invenire potest.
Si scientia et doctrina fruitur, eas condividere debet cum iis, qui in igno¬
rantia versantur.
Si tempora futura cum securitate respicit, quia bonis materialibus locu¬
pletatur, tunc curam habere debet de iis qui propter inopiam de crastino
die angustiam patiuntur.
Si gaudet de responsabilitate in institutione moderanda, vel consociatione
laboris dirigenda, tale gaudium condividere debet cum eis, qui de sua con¬
ditione mere instrumentali taedium sentiunt.
Si tam felix est, ut in gradu sociali magis magisque ascendat, tunc cogi¬
tare debet de modo quo simul et proprium ambitum elevare possit.
Summatim dicendo: dum sibi conscii sunt, quod omnia obtinuerunt a
21
322
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Deo, maxime curandum est christifidelibus, ut omnes homines efficiantur par¬
ticipes bonorum, quae a Deo pro omnibus hominibus creata sunt.
Conclusio. Si omnes christiani magis eo tendunt, ut in quolibet campo
activitatis temporalis ab eis promoveantur pauperrimi hominum, tunc Ec¬
clesia vere apparebit tanquam liberatrix hominum a servitute, et vere dici
poterit: « Pauperes evangelizantur ».
71
Exc.mus P. D. IOANNES IOSEPH McELENEY
Episcopus Kingstonensis
Cap. IV huius schematis legitimis fidelium exspectationibus non re¬
spondebit nisi ambiguitates quarumdam sectionum sedulo removeantur. Af¬
ferre liceat aliqua saltem exempla huiusmodi ambiguitatum quarum correctio
maxime urget:
1. Pag. 23, linn. 12-16. Ea quae in pag. 23, linn. 12-16 dicuntur, ultra
omnem mensuram vaga sunt. Matrimonii fines, beneficia, proprietates et
symbola indiscriminatim et modo valde confuso permiscentur. Huiusmodi
assertiones vagae et ambiguae ab unoquoque ad lubitum et placitum pro¬
prium intelligi ac explanari poterunt.
2. Pag. 23, linn. 18-19. Propositio quae in pag. 23, linn. 18-19 posita
est, non in recto affirmat quod conscientia subiectiva (etiam erronea) paren¬
tum unica est ratio quae formam educationis legitime determinat; tamen
quin leges interpretationis violentur, propositio praecise in hoc sensu intel¬
ligi poterit. Ipsa enim ita ambigua est ut dici nequeat certo continere errorem
doctrinalem; simul autem eadem ambiguitas talis est ut quis errorem doctri¬
nalem exhinc libere eruere atque defendere possit.
3. Pag. 23, lin. 23. Ubicumque bonum inveniatur, illud libenter agno¬
scam. Sed in dubium revoco sapientiam et prudentiam assertionis quae in
pag. 23, lin. 23, habetur. Nam, proh dolor, extra Ecclesiam n im is frequenter
inveniuntur notiones erroneae circa amorem coniugalem.
4. Pag. 24, linn. 17-23. Ea quae in pag. 24, linn. 17-23 dicuntur, con¬
solationi erunt illis qui « ethicam situationis » applicare velint ad moralitatem
matrimonialem.
Iterum stricte probari nequit quod in hac sectione propugnatur « ethica
situationis »; tamen qui « ethicae situationis » favent, haec verba praecise
in tali suo sensu interpretari poterunt tamquam indicationem quod valores
morales absoluti iam relinquuntur.
Simul in hac eadem sectione exaggerato modo sermo fit de frequentia
problematis maxime ardui hac in re. Clare enim in hisce schematis verbis
implicatur iudicium quod casus extremus — in quo nempe simul infantes
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 323
evitandi sunt, abstinentia impossibilis est et methodus rhythmi adhiberi ne¬
quit — est casus hodie communis.
5. Pag. 24, linn. 24-26. Eadem ambiguitas etiam invenitur in pag. 24,
linn. 24-26.
6. Pag. 29, linn. 19-20. Intentio propositionis quae in pag. 29, linn. 19-20,
legitur, in contextu concreto dicere intendit quod societas civilis non habet
ius ad tale iudicium parentibus imponendum. Ambiguitas autem in eo est
quod hic implicatur, nempe quod nulla revera dantur criteria obiectiva quae
parentes in proprio iudicio efformando observare debent. E contra, insi¬
nuatur quod tale iudicium efformari debet secundum solam praeferentiam
subiectivam personalem.
Concludendo affirmo quod huiusmodi ambiguitates e schema expurgan¬
dae sunt; quod si non fiet, inter alia etiam ipsa doctrina Ecclesiae circa illicei-
tatem methodorum anticonceptionalium pessumdabitur, saltem in ordine
practico.
72
Exc.mus P. D. IOANNES CAROLUS McQUAID
Archiepiscopus Dublinensis
N. 21, pag. 24, lin. 9, dicatur potius « iudicium prudentiae ab Ecclesia
recte edocti sibi efformabunt ».
N. 21, linn. 25-26: nonne ministrorum Ecclesiae praecise est conflictus
solvere iuxta legem Ecclesiae praescriptaque S. Sedis? Quare, immutandus
est textus ne deficere videatur ipsa Ecclesia quae nescit ministros suos recte
ediscere.
N. 24, pag. 29, linn. 18-19: textus uti sonat, praesertim cum in linguas
vulgares conversus erit, viam coniugibus aperit omni generi confusionis, nec-
non agendi modo aliquoties nefasto. Nec sufficit monitio in lin. 25 contenta.
Certo certius linn. 18-19 in ephemeridibus perperam e textu avellentur.
73
Exc.mus P. D. FREDERICUS MELENDRO
Archiepiscopus Nganchimensis
Pag. 22, ante num. 21. a) Optandum valde est ut paragraphus inseratur,
in qua efficaciter improbentur scandalosa morum corruptio iuventutis et exag¬
gerata quae eis conceditur licentia: commendatis simul opportunis remediis
ad tot mala a iuvenibus avertenda.
h) Altera etiam adiungenda esset paragraphus de hodierna, quam vo¬
cant, familiae desintegratione, per nimiam libertatem filiis a parentibus con-
324 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
cessam, per defectum paternae vigilantiae supra eorum mores, per ipsorum
parentum negligentiam in procuranda pro posse felicitate intra familiam, per
omnium familiae membrorum conamina ad sibi procurandam relaxationem
sine testibus eiusdem familiae.
Pag. 23, n. 21, ante lin. 6 (vel alio aptiori loco) censeo omnino necessa¬
rium ut inserantur ea quae sequuntur: « Matrimonium est vere et proprie
dictus contractus inter virum et mulierem, ad procreandam et educandam
prolem initus, qui inter baptizatos a Christo Domino evectus est ad Sacra¬
menti supernaturalem dignitatem ». Post hoc principium omnino oportet ut
aliqua addantur de matrimonii christiani proprietatibus.
Rationes. Mirum sane videtur, quod neque in schemate nec in Adnexis
occurrat verbum contractus: dum e contra, de amore coniugali longus latus¬
que fit sermo usque ad satietatem. Inde non immerito quis deducere posset
et pro certo habere, in matrimonio, iuxta schema, omnia ab amore coniugum
pendere, omniaque cum eodem amore vel stare vel cadere.
Ne ergo praeposterus huiusmodi conceptus diffundatur de matrimonii na¬
tura, quasi illud non sit verus contractus veram obligationem iuridicam inter
coniuges gignens, sed reducatur ad quamdam coniunctionem affectionis ma¬
ritalis, quae deesse potest et de facto multoties deficit: atque ut praecavean¬
tur perniciosissima consectaria, quae ex negata matrimonii natura contrac-
tuali merito timeri possunt: oporteret ut clarissimis verbis vera matrimonii
contractualis natura in schemate asseratur.
Quod ad matrimonii proprietates attinet, unitas et indissolubilitas aperte
atque enixe inculcentur oportet. Praesertim affirmanda est matrimonii indis¬
solubilitas, cum hodie frequentissime labefactetur per sic dicta « divortium
et matrimonium civile », quae tamquam horrenda plaga omnium fere natio¬
num execranda sunt.
Pag. 23, lin. 6, verbum « pii » omittendum videtur.
Pag. 24, linn. 4-36. Res, quae in illis tractantur, difficultate non carent.
Modus eas proponendi legenti apparet esse nimis vagus, generalis, abstractus
et obscurus. De hac re vel non est agendum vel clare et funditus integra
Ecclesiae de ea doctrina explicanda est. Principia et criteria concreta ac dilu¬
cida de hac re ab omnibus exspectantur. Normae etiam practicae prudenter
sunt enucleandae.
Pag. 26, n. 23. Alia paragraphus necessario addenda videtur, in qua esset
agendum: a) De supernaturali fiducia in Dei providentia, iuxta illud: « Quae¬
rite primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis »
{Mt. 6, 33).
b) De christiana sobrietate in vita observanda, iuxta illud: « abne¬
gantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in
hoc saeculo » ( Tit. 2, 12).
c) De compescendo immoderato luxu et de moderanda effrenata siti
voluptatum in spectaculis, ludis etc. iuxta illud: « velut irrationabilia pe-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 325
cora... voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes et maculae de¬
liciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes » (2 Pt. 2, 12-13).
Pag. 26, in eodem n. 23. Alia paragraphus exoptatur veluti nostris diebus
omnino necessaria, in qua ageretur de Actione politica , seu de ratione qua.
christifideles tenentur adlaborare in muneribus publicis quaerendis, exercen¬
dis, perficiendis, atque ab influxu pernicioso mentalitatum atheisticae, mate-
rialisticae, laicisticae, liberandis.
Pag. 27, lin. 2. Post vocem « discrimine », addatur « sive classis ».
Pag. 27, lin. 5. Addi oportet: « Nec evolutio oeconomica ut suprema et
prima lex historiae et ordinis socialis urgeri potest ». Ratio: ut communismi
et materialismi doctrina de hoc damnetur.
Pag. 30, lin. 27. Dicatur: Pax stabilitur imprimis iustitiae observantia,
atque mutua amicitia...
74
Exc.mus P. D. THOMAS VILLELMUS MULDOON
Episcopus tit. Eesseitanus, aux. Sydneyensis
Ad n. 25. 1. Re sobrie et penitus deliberata, tota mente et voluntate
adhaereo iis omnibus quae ab exc.mo D. Hannan, episcopo aux. Washington-
ensi, et ab exc.mo D. Beck, archiepiscopo, eadem die, scilicet 10 novembris,
prolata sunt.
2. Prematur, quaeso, hic conceptus: auctoritas suprema civilis strictam
obligationem moralem ex iustitia ortam habet defendendi populum suum
ac nationem suam contra iniustam aggressionem. Si igitur — quod Deus
avertat — aggressor instrumenta bellica nuclearia adhibet, auctoritas suprema
civilis nationis violatae strictam obligationem erga populum suum haberet
eiusmodi adhibendi instrumenta bellica nuclearia quae necessaria indicaren¬
tur ad iniustum aggressorem repellendum.
Nonne amor patriae ac defensio libertatis et dignitatis humanae inter
optimas virtutes naturales numerari debent? Num igitur aliquis populus vel
natio, contra quem iniustus aggressor teterrima instrumenta nuclearia adhi¬
bet, debet tranquille et placide sedere dum hostis infensissimus eum syste-
matice destruit? Omni vi et conatu igitur adlaboremus ut omnia instrumenta
bellica nuclearia ab omnibus penitus destruantur: sed caveamus ne interim
destruamus sanum realismum christianum super sanam theologiam moralem
fundatum.
3. Observatio magni momenti, quam nemo alius, ni fallor, in aula fecit,
haec est:
Sedulo curent christiani, et praesertim pastores animarum, in unaquaque
natione, ut rectam conscientiam efforment circa oboedientiam civilem auctori¬
tati Status praebendam, ne caeco quodam instinctu auctoritati civili in omni¬
bus oboedire parati sint. Si enim « signa temporum » scrutari sincere volu¬
mus, hoc signum nos percellere debet: Hitler, in Germania, tamquam partem
326
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
praeclarissimam haereditatis suae accepit longam historiam oboedientiae civi¬
lis penitus exaggeratae et ideo erroneae. Factum historicum plane est quod
in illa natione christiana, pro maiori parte civium, defuit conscientia vere
christiana relate ad rectam oboedientiam civilem. Ex hoc facto vere lamenta¬
bili tot tantaque exorta sunt pro genere humano scelera nefanda. Conscientia
christiana misere defecit.
Si igitur omnes et singulos ad pacem perpetuo restaurandam sincere
urgere volumus, verbis explicitis strenuisque in omnibus, sed praesertim in
episcopis ceterisque animarum pastoribus, inculcemus omnimodam necessi¬
tatem constanter evigilandi ne exaggeratam ideoque falsam oboedientiam
civilem auctoritati supremae praebeant.
75
Exc.mus P. D. HANNIBAL MUNOZ DUQUE
Archiepiscopus Neo-Pampilonensis
Ad n. 21. Schema continet orientationem in hoc argumento novam, mo¬
ralis matrimonialis, quam personalisticam dicunt. Mirum est in tali argumento
numquam commemorari documenta lucidissima Pontificum. Angustiam gignit,
ex adverso, approximatio huius expositionis ad mentem protestantium. Id
intendo illustrare. Iter est longius, sed necessario percurrendum, ut mea
assertio pateat.
I. Conferentia anglicana ad Lambeth a. 1920: a) Gravi angustia consi¬
deravit diffusionem theoriarum familiae hostilium; b) solemniter praevenit
adversus media artificialia ad impediendam generationem; c) firmiter tenuit
finem primarium matrimonii esse continuationem stirpis.
Conferentia a. 1930: a) Reaffirmavit finem primarium matrimonii esse
procreationem filiorum; b) confirmavit momentum dominii suiipsius, reflexum
et conscium, in vita coniugali; c) ubi clare percipitur obligatio limitandi aut
evitandi conceptionem, praecipuam et obviam methodum declaravit conti¬
nentiam perfectam; sed ex ratione solida eam evitandi, probavit alias metho¬
dos, dummodo adhibeantur in luce principiorum vitae christianae.
Motivum novae resolutionis fuit: in matrimonio, praeter finem prima¬
rium, est alius secundarius. Quando primarius est exclusus, non sequitur
secundarium esse excludendum. Tamen graviter admonuit: « Christum expe¬
tere heroismum; ad quem, ex illius virtute, servitores eius possunt pervenire ».
Episcopi lutherani in Suecia a. 1931: a) Matrimonium repetit significa¬
tionem imprimis ex communitate stabili et profunda inter virum et femi¬
nam; b) expressio felicissima talis communitatis potest haberi in relationibus
coniugalibus; c) consequenter, « usus anticonceptionalium mediorum potest
in certis casibus locum habere ».
Igitur brevi concludendo: Primum sustinetur firmiter finis procreativus
matrimonii sancte servandus in omni actu coniugali. Deinde aliis valoribus
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 327
agnoscitur vis ad legitimanda media artificialia pro impedienda generatione.
Tertio extollitur communitas vitae, in actu coniugali expressa, tanquam signi¬
ficatio principalis matrimonii. Inde anticonceptionalibus patet via in coniugio.
II. Enc. Casti connubii, intendendo declarationem iuris naturalis et pro¬
vocando ad doctrinam christianam « iam inde ab initio traditam neque unquam
intermissam », gravissimis verbis declaravit « quemlibet matrimonii usum
(ergo non ipsam copulam, dumtaxat) in quo exercendo, actus, de industria
hominum, naturali sua vitae procreandae vi destituatur, Dei et naturae legem
infringere » {A.A.S., 1930, p. 560). Et paraphrasis Pii XII. Sic referebat
« la legge fondamentale dell’atto e dei rapporti coniugali\ Ogni attentato
nel compimento dell’atto o nello sviluppo delle conseguenze, avente per
scopo di privarlo della forza ad esso inerente o di impedire la procreazione
di una nuova vita, e immorale » {A.A.S., 1951, p. 843).
Agnoscuntur, praeter procreationem et educationem, alii secundarii fines
« ut sunt mutuum adiutorium, mutuusque fovendus amor (notetur amorem
expresse nominari subordinatum), et sedatio concupiscentiae; quos intendere
coniuges minime vetantur, dummodo salva semper sit intrinseca illius actus
natura, ideoque eius ad finem primarium ordinatio » (A.A.S., 1930, p. 561).
Qui fines, quocumque nomine eos designemus, ut iterum declaravit Pius XII,
sunt « essentialiter subordinati », ratione ergo inaequali; ideoque nunquam
possunt solvi « ab essentiali subordinatione » ad procreationem et educatio¬
nem (A.A.S., 1941, p. 423).
Agnoscitur amor coniugalis, et ei assignatur in christiano coniugio qui¬
dam principatus nobilitatis (A.A.S., 1930, pp. 547-548). Sed hic amor a
Pio XII expresse declaratus est subordinatus procreationi et educationi, in
hoc quod spectat manifestationes eiusdem in vita sexuali (A.A.S., 1930,
p. 561; 1951, pp. 848-849).
Agnoscitur difficultas in exercitio rationabili vitae coniugalis (non con¬
flictus inter vim amoris et tenerum amoris cultum et regulamentationem pro¬
lis, sicut in schemate). Sed cavendum omnino ne funestae exterarum rerum
conditiones funestiori errori occasionem praebeant. Nullae enim exurgere
possunt difficultates quae mandatorum Dei actus, ex natura sua malos, vetan¬
tium obligationi derogare queant. In omnibus rerum adiunctis possunt con¬
iuges gratia Dei roborati castitatem a turpi macula illibatam in coniugio ser¬
vare (A.A.S., 1930, p. 561). Et Pius XII, rememorata doctrina catholica
Tridentini: « E fare un torto agli uomini e alie donne dei nostro tempo lo
stimarli incapaci di un continuato eroismo » {A.A.S., 1951, p. 847).
Interventus in usu vel ad usum coniugii (etiam « ad usum », bene note¬
tur) « qui sibi proponit tamquam finem vel tamquam medium reddere im¬
possibilem generationem » (A.A.S., 1958, pp. 734-735), sive sensu morali
sterilizatio sit, sive biologice suspensio ovulationis — hoc est accidentale —
continet «gravem violationem legis moralis et consequenter illicitam, in
qua neque Ecclesia habet potestatem dispensandi » (A.A.S., 1951, p. 844).
Et talis interventus habetur « si ovulatio detinetur (temporaliter) ad prae-
328
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
servandum uterum et organismum a sequelis praegnationis quas sustinere
non valet » {A.A.S., 1958, p. 735).
Doctrina Ecclesiae proclamans « legem fundamentalem actus et relatio¬
num coniugalium », utpote ex iure naturali derivata, « hodie plene viget,
sicuti antea, eademque et in posterum semper vigebit » (A.A.S., 1951, p. 843).
III. Schema Concilio propositum : 1. videtur aequiparare, ponere in
eodem ordine, procreationem-educationem et mutuum adiutorium (ad quod
hoc loco pertineret amor). Nam, praeter hos fines coordinate consignatos,
etiam (quasi in alio ordine) mutuam sanctificationem vult designatam.
2. Verus amor coniugalis : a) non describitur per relationem ullam ad
procreationem in linn. 24-26; b) immo, videtur non habere relationem ne¬
cessariam ad eam, quia matrimonium concretum aliquod sine prole « suo
fundamentali valore suaque indissolubilitate non privatur » propter defec¬
tum illius (linn. 38-39), quasi amor independenter a procreatione, habeat
rationem indissolubilitatis; c) attamen matrimonium natura sua ordinatur
ad prolem (linn. 40-41); sed ordinatio, ut illud « attamen » et verba sequen¬
tia indicare videntur, non tam habetur ex ipso instituto matrimoniali, inde¬
pendenter vel abstractive ab amore coniugali, sed ex eo quod « attamen
talis est amoris coniugalis indoles »; d) ut patet ex c ), amor est fundamen¬
talis valor in matrimonio; et quidem saltem tam fundamentalis quam proles;
potius aliquid magis fundamentale, ex redactione textus; e) amor coniugalis,
« indissolubiliter fidelis » (lin. 28) — ut videtur ex sua indole, cum tamen
totus sit ab actu humano determinatus, ideoque revocabilis —, significatur
tamquam ratio indissolubilitatis matrimonii in lin. 39; etenim matrimonium
concretum sine prole, cum habeat valorem fundamentalem amoris (ideo?)
indissolubilitate non privatur.
3. Actus sexualis necessarius, saltem lato sensu, affirmatur pro coniugi-
bus nondum « magnis dotibus personalibus » ornatis, tum ad servandam
intimam vim amoris coniugalis, tum ad tenerum amoris cultum (pag. 24,
linn. 15-20). In hoc latet, non solum exaltatio impropria talis actus, verum
etiam depressio verae caritatis. Quoties coniuges vere christiani, mulieres
praesertim, amore longe maiore feruntur ad invicem, quando vident consor¬
tem fideliter contineri ne profanationem faciat tori coniugalis per onanismum,
trahendo alterum ad mortem animae!
4. Munus procreandi cum plena conscientia et responsabilitate, praesen¬
tatur quidem secundum conceptum verum in se ipso; sed videtur continere
impulsum ad limitandam prolem. Desideratur saltem ut, secundum traditio¬
nem Ecclesiae, aliquid diceretur magis aperte de fiducia in Providentia di¬
vina et de generosa cooperatione prudenti cum illa (non videtur esse satis
quod dicitur, quasi furtive, in pag. 23, lin. 15; pag. 24, lin. 2), non reticita
obligatione procreandi prius quam peccato se maculent coniuges. Qua obli¬
gatione admissa, difficile admittetur sententia pag. 24, linn. 18-19 in tali
generalitate: responsabilitatem, dico, expressam « vi cuius proles saltem ad
tempus augeri nequeat ».
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 329
5. Possibilitas castitatis fideliter observandae exponitur (pag. 24, linn.
13-17) modo parum congruenti cum traditione et cum manifestationibus
Pontificum (c£. A.A.S., 1930, p. 561; 1951, p. 847). Et ex Adnexo maior
obscuritas obtinetur.
6. Ascesis christiana, etiam heroica, ad quam possunt esse obligati, cum
capacitate mediata vel immediata, omnes coniuges, pallidissime insinuatur in
pag. 24, linn. 35-36. Iam vero summi momenti pastoralis est compellere
coniuges ad eam exercendam, ut praeparentur pro sacrificiis quae fidelitas
veri amoris coniugalis frequenter potest ab eis exigere. Sic fecerunt Pius XI
(A.A.S., 1930, pp. 547-548, 561-562, 583) et Pius XII {A.A.S., 1951,
pp. 846-847), sicut olim faciebat etiam Conferentia Lambeth.
Posset quis ex Adnexo II exspectare complementum vel claritatem in
his punctis. Sed in Adnexo hae animadversiones novum et multo maius
fundamentum inveniunt ut denuo nova vi proponantur et ulterius ducantur.
Sed de Adnexo hic non agitur.
Breviter concludendo: a) Ecclesia, usque ad Concilium, proclamabat finem
principalem matrimonii esse procreationem et educationem prolis, b) Agno¬
scebat alios fines et valores personales institutionis matrimonialis, in con¬
creto amorem; sed eos (etiam amorem) declarabat minus principales, essentia¬
liter subordinatos procreationi; unde nunquam possint executioni mandari
violata ordinatione relationum sexualium de industria hominum (in ipso
momento unionis, vel ante, vel post), ut effectus naturalis unionis carnalis
impediatur, c) Agnoscendo difficultates in quibus saepe inveniuntur coniuges
ad servandam castitatem coniugalem (non « conflictum » regulationis prolis
cum « vi amoris » vel cum « tenero cultu amoris »), admittebat et promo¬
vebat studia quae possint iuvare eos etiam in ordine naturali; sed semper
servata reverentia et intangibilitate ipsius activitatis sexualis, nullo momento
artificialiter a naturalibus effectibus devianda, d) Urgentia castitatis in omni
eventu et in quibuslibet circumstantiis affirmabatur, simul cum possibilitate
omnibus data ad eam plene adimplendam.
In schemate, autem, conceptio classica matrimonii non retinetur; ea
scilicet in qua coniugii obiectum, fines operis, proprietates a Deo ipso in
ipsa natura, determinata sunt; unde hominibus optio datur ad non nuben¬
dum, sed non ad mutanda ea quae natura ipsa determinantur. Nova orienta¬
tio — infelix quidem et periculosissima quoad possibiles consequentias, ma¬
xime nostro hoc tempore — proponitur sub signo veri amoris coniugalis. Et
super fundamento labili, structura matrimonii labiliter sustentatur. Signi¬
ficatio prolis in hac institutione notabiliter deprimitur. E contra partes amoris
ita exaltantur, ut iam multi extra Concilium consequentias eruant pro morali
coniugali, quas in ecclesiis protestantibus eadem via procedentibus, iam ple-
rique eruunt. Consequentiae quae apud Pium XII adhuc declarabantur con¬
trariae iuri naturali; quae tamen sub analysi profundiore schematis, et prae¬
sertim Adnexi II difficulter poterimus effugere.
Unde schema videtur collocari in linea evolutionis doctrinalis quam ha-
330
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
buit institutio matrimonialis apud protestantes ultimis decenniis. Retinet pro¬
lem ut finem maxime specificum (cf. Adnexum II); sed certo non maxime
principalem matrimonii. Reticendo de ea principalitate, ideoque et de conse¬
quentiis moralibus inde derivatis in traditione catholica, extollit amorem
coniugalem tamquam valorem fundamentalem institutionis, propter quem su¬
stineantur etiam matrimonia sterilia. Puto ex eius lectione logice concludi
amorem non esse mere coordinatum cum servitio erga prolem, sed huic sup¬
poni superiorem. Anglicani, quin pervenerint ad talem primatiam tribuendam
amori ex sola nimia exaltatione aliorum valorum a prole diversorum, conse¬
quentias eruebant pro liceitate anticonceptionalium. Si ulterius non proclamat
schema virtutem integram, etiam heroicam si casus ferat, non esse retinen¬
dam, sed potius agit de difficultatibus, immo conflictibus, coniugum inter
amorem illum principalem per usum coniugii fovendum et responsabilitatem
regulandi prolem, considerare oportet num non simus proximi illis funestis¬
simis consequentiis in quas incidit iam protestantismus, a quibus nos gravi
admonitione avertere voluerunt Pius XI et Pius XII.
[Subscripserunt etiam\ G. Layek, arch. Alep. arm.; A. Trujillo Arango, ep.
Jerico; J. de Jesus Pimiento, ep. Garzon-Neiva; B. Arango, ep. Baranca Birmeja;
A. M. Ocampo Berrio, arch. Tunja; H. Rueda, ep. Bucaramanga; A. Rubio Diaz,
ep. Sonson; J. Laschi Gonzalez, adm, ap. Concepcion in Parag.; M. A. Medina,
ep. Monterfa; J. Martinez Vargas, ep. Armenia.
76
Exc.mus P. D. THOMAS BERNARDUS PEARSON
Episcopus tit. Sindensis, aux. Laneastrensis
Cum munere fungar Assistentis Ecclesiastici ab Hierarchia Angliae et
Cambriae pro omnibus associationibus mulierum illius regionis deputati, ex
mea experientia anticipare possum quomodo n. 21 huius schematis, prout
nunc stat, ab eiusmodi mulieribus accepturus sit.
Hisce ipsis diebus, dum haec schema a nobis agitatur et variae opiniones
coniecturales interim in ephemeridibus sparguntur, en excerpta quaedam ex
litteris quae ipsae mulieres mihi scribuntur.
« Nihil peius esse posset quam declaratio conciliaris verbis quovis modo
ambiguis prolata. Post tantum animi angorem mentisque confusionem iam in
hac re suscitatam, nihil nunc quaerimus nisi normas simplices et perspicuas
verbis cuilibet personae ordinariae patentibus expressas.
« Ecclesiae est nos docere quomodo principia moralia christiana in situa-
tionibus difficilibus humanis sint applicanda. De hisce moralitatis principiis
fundamentalibus Ecclesia sane mentem suam non mutat; potest tamen et
debet deliberare quomodo haec principia applicari debeant, tempore nostro,
quando nova fere quotidie a scientia revelantur.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 331
« Sententiam Concilii definitivam expectamus. Quum Concilium locutum
fuerit eiusque sententiam Summus Pontifex approbaverit, tunc tandem et
non antea doctrinam Ecclesiae certam habebimus, eique constantes nos ge¬
remus ».
En sincera populi Dei fidelitas; quidquid in ordine speculativo pro suo
munere excogitent theologi, vox quam populus anxie cupit audire nihil est
nisi vox authentica ipsius Christi, suis per magisterium Ecclesiae loquentis.
Cur, in citatis litteris, mentio fit de « animi angore » et de « mentis con¬
fusione »? Quia hucusque, principia iuxta quae ferventes catholici matrimo¬
nio iuncti, vitam suam coniugalem ordinare satagerunt, ea semper fuerunt, et
sunt, quae in Litt. Enc. Casti connubii sunt tradita.
Sane apud nos, ubi catholici parvam minoritatem constituunt fortemque
et constantem doctrinae contrariae propagationem subeunt, nunquam fa¬
cile fuit, nec est, ista principia catholica fideliter servare. Attamen, catholici
nostri, pro notabili parte, assidua sacramentorum, imprimis Eucharistiae,
frequentatione roborati, et mutua collaboratione in associationibus confirmati,
istis principiis Casti connubii fideles permanserunt.
Quae cum ita sint facile quis potest sibi fingere confusionem inter mulie¬
res nostrarum associationum, et praesertim inter eas quae alias ducunt,
quando pervulgabantur opiniones in libris, in ephemeridibus nostris, etiam
a catholicis scriptis quae in trutinam revocabant principia tam sancta, tam
intima Casti connubii.
Mense iulii huius anni, Directrices Consilii Nationalis Mulierum Catho¬
licarum quasdam normas membris suis, ipsis instantibus, communicaverunt.
Omnia notatu sunt digna, sed brevitatis causa, en duo. Nostrarum as¬
sociationum duces saepe debent Auctoritates civiles adire de rebus quae po¬
puli moribus, speciatim iuvenum, praeiudicium afferunt. Quum apud illos
ministros civiles nihil valet nisi argumenta in ipsa natura hominis fundata,
dictae directrices magni ponderis faciunt solidam, cognitionem principiorum
iuris naturalis. Etsi hodie de vero conceptu illius multum disputetur, nihilomi¬
nus, si schema nostrum de eo prorsus taceret, ipsum fundamentum moralitatis
reiicere videretur.
2. Solutio difficultatum hodiernarum ponitur, ab iisdem mulieribus, in
ampliori conceptu responsabilitatis parentum, prae mente simul habentibus
omnibus vitae coniugalis aspectibus.
Sed spectata confusione in hac re orta, satis certe non est solummodo di¬
cere pagina vicesima tertia, linea trigesima nona, « talis est amoris coniugalis
indoles ut matrimonium, natura sua ordinetur ad prolis procreationem et
educationem », praetermissis illis principiis fundamentalibus, unde deducitur
norma recte agendi secundum Casti connubii. Haec principia bene a nostris
mulieribus intellecta sunt, neque in votis est ut doctrina Ecclesiae mutetur,
sed potius reaffirmetur, sed verbis quae simul patefaciunt quam plena sit vita
matrimonialis coniugum, qui eam in sua totalitate generose plenaque cum
332
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
responsabilitate amplectuntur, ideoque abundante Dei gratia in omni vicissi¬
tudine adiuvantur.
Concludo, iterum citando ab ipsis mulieribus in mundo hodierno mili¬
tantibus hic et nunc... « Nihil nunc quaerimus nisi normas simplices et per¬
spicuis verbis cuilibet personae ordinariae patentibus expressas... Cum Con¬
cilium locutum fuerit eiusque sententiam Summus Pontifex approbaverit,
tunc tandem et non antea doctrinam Ecclesiae certam habebimus, eique con¬
stantes nos geremus ».
Illarum petitioni responsum dare negligere non possumus, nos quorum
est magisterium Ecclesiae declarare. Omni qua par est misericordia et sym¬
pathia, documentum nostrum ita exarare debemus ut locus non detur cuiusve
dubio.
77
Exc.mus P. D. ANDREAS PERRAUDIN
Archiepiscopus Kabgayensis
Loquor nomine conferendae episcopalis de Rwanda-Burundi et etiam
aliquorum aliorum episcoporum qui huic interventui subscripserunt.
Ad n. 23, 4° et 24: Schema XIII, licet condiciones potius occidentales
respiciat, generatim nobis placet. Optamus tamen ut in quibusdam ad con¬
diciones africanas aptius accommodetur et speciatim ut, sive in textu, sive
in quaestionibus adnexis aliquantulum longius tractentur tam quaestio de
proprietate quam praesertim quaestio de evolutione nationum quae in rebus
oeconomicis sunt minus auctae.
I. Ius privatim possidendi , quod obtinet in occidente, regredi nobis
videtur infra nostras dominii formas africanas magis communitarias. Domi¬
nium altum communitatis (in sua forma africana) meliori modo in tuto ponit
familias et faciliorem reddit adaptationem ad varias familiae necessitates
quam systemata occidentalia. Haec quaestio, quae iam in rerum rusticarum
regione oritur, eo vel magis solutionem poscit, quod, urbibus praerapide sese
extendentibus, loca aedificanda et aedes aedificatae lucrosae paucorum divi-
tum speculationi saepe inserviunt. Idcirco magni interest, ut Concilium talem
speculationem amplissime in nationibus egentioribus grassantem firmiter
reprobet.
Huc accedit ut, si systema proprietatis occidentale introducatur, populi
africani, cupiditate privati lucri pellecti, a consuetudinibus mutui adiutorii
antiquitus traditis recedant. Provideatur ergo, ne conatus incepta oecono¬
mica consociandi seu systema cooperativum ordinem communitarium tradi-
tionalem evertat, sed ut illum prudenter ad novas necessitates accommodet
et gradatim provehat.
II. Altera quaestio capitalis agitur quomodo nationes Africanae recen-
tiores ex inopia et penuria ad sufficientem rerum copiam proficere possint.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 333
Ex una enim parte populi nostri insufficienter vel male plerumque nu¬
triuntur et in miseris habitaculis commorantur incertumque victus experiun¬
tur. Ex altera parte hi populi tam rapide augescunt, ut numerus incolarum
intra viginti quinque vel ad summum triginta quinque annos duplex futu¬
rus sit. Praeterea maior incolarum pars sunt iuvenes, minus viginti annos
nati, quibus non solum victus suppeditandus est, sed etiam institutio et oc¬
cupatio.
Propterea coram nostri temporis societate: 1. Firmiter iterum affirmetur
ius ad bona terrae, ubicumque inveniuntur, ad totum genus humanum, om¬
nibus divisionibus posthabitis, pertinere.
2. Una cum avaritia privata etiam avaritia collectiva nationum opulen¬
tiorum damnanda est. « Quis avarus est? » interrogat Sanctus Basilius in
celebri homilia in illud dictum Evangelii secundum Lucam: « Destruam hor¬
rea mea, et maiora aedificabo » et respondet « (Avarus est) qui rebus, quae
satis sunt, contentus non est » (MG 31, 275 C). Etenim qui bonis abun¬
dant, ministri effecti sunt Dei et administratores conservorum (cf. ibid.
263 C). Periculum est, ne pauperes dilectionis, pauperes fidei in Deum,
existiment ventri suo praeparata esse omnia (cf. ibid. 263 C; 275 A).
3. Ab omnibus et singulis nationibus superflua (ea scilicet quae necessi¬
tatis metam excedunt) impendenda sunt usui eorum, qui necessariis carent;
omnes enim omnino populi mutuo inter se coniuncti sunt et alii ex aliis
pendent. Proinde ex hac nova iustitiae socialis intelligentia populi egentio-
res auxilia poscunt non tamquam eleemosynas sed tamquam debita ex
aequitate.
In praesenti non tam ordo oeconomicus universalis, qui non existit,
servandus est, quam novus ordo constituendus est, qui superatis erroribus
hodiernis, statum meliorem inducat, in quo universa familia humana non
tantum pacifice coexistat, sed constanter et sincere, solidis mutuae coniunc-
tionis et cooperationis vinculis et institutis consociata, ad bonum humani
generis commune conspiret. In locum igitur oeconomiae, in qua incepta
oeconomica quasi solo quaestu et lucro reguntur, substituatur oeconomia vere
humana in bonis producendis et distribuendis adhibenda, quae eo tendit, ut
veris humani generis necessitatibus gradatim satisfaciat. Ad explendas gra-
datim et quam optime necessitates totius generis humani requiritur, ut
populi opulentiores sincere conversi aliter cogitent de evolutione nationum
egentiorum promovenda, aliter se gerant tum in subsidiis technicis atque
pecuniariis praebendis, tum in coetibus ac consiliis internationalibus consti¬
tuendis et novas inveniant vias ad instaurandam et coordinandam oeconomiam
universalem.
Ecclesia praecepta socialia declarans, non se immiscet rebus politicis,
sed doctrinam memorat perennem, quam iam Sanctus Basilius in homilia
dicta tempore famis et siccitatis plane exposuit: « Qui corpus huiusmodi
(fame consumptum) praeterit, quantis suppliciis dignus est? Quid ei deerit
ad crudelitatis cumulum? Quomodo aut non annumerabitur iure ac merito
334
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
inter immanissimas belluas, aut non habebitur pro scelesto et homicida?
Nam qui potest malo mederi, sed sponte et ob avaritiam differt, non iniuria
velut homicida condemnari poterit» (MG 31, 322 C-D).
Conclusio. Optamus ergo, ut sive in ipso textu schematis XIII sive in
quaestionibus annexis declaratio distincta de obligatione evolutionis pro¬
movendae fiat ita ut omnes christifideles, praesertim ii qui in doctrinas et
litteras vel in res politicas et oeconomicas vim exserunt, intelligant hoc gra¬
vissimum conscientiae officium praeteriri non posse. Ius enim ad evolutionem
frustrandum non est. Contra praecepta christiana facimus, ei indifferenter fe¬
rimus, quod impensae pro re militari factae vicies superant subsidia ad
adiuvandas illas nationes, tres scilicet partes generis humani, quae tenuitate
victus et rei oeconomicae penuria laborant.
Africa gravissime laborat inopia et penuria. Rogamus ergo ut Concilium
plane exponat officium universale evolutionis promovendae. Nationes opu¬
lentiores officio tenentur providendi communi omnium utilitati et auxilia
necessaria nationibus egentioribus largiendi. Nationes vero egentiores officio
tenentur planius intelligendi vias ac rationes evolutionis oeconomicae et pro
viribus promovendi communiter cum nationibus opulentioribus novum rerum
oeconomicarum et socialium ordinem universalem.
[Subsignaverunt etiam~\ A. Fragoso, ep. Crateus; J. Lamartine Soares, ep. tit.
Fussala; V. de Araujo Matos, ep. Crato; Raimundo, ep. tit. Uzali; J. B. Tavora,
arch. Aracaju; D. Picao, ep. tit. Tois; W. L. Schmidt, ep. Chapeco; Severinus
Marianus, ep. Pesqueira; Aeacius, ep. Palmares; Gregorio, ep. Joinville; J. Hoff-
mann, ep. Frederico Westphalen; Emmanuel, ep. Caico.
78
Exc.mus P. D. RENATUS IOSEPH PIERARD
Episcopus Catalaunensis
Ad n. 21. Ante et per decursum huius tertiae sessionis, multi Patres testi¬
monia plurima et animum vehementer commoventia a nostris caris laicis
susceperunt de ingenti momento, pro ipsis laicis, schematis De Ecclesia in
mundo huius temporis, speciatim partis illius in qua agitur de matrimonio
et familia: plerique adulti, sicut etiam iuvenes, ex omni ambitu sociali,
sciunt hoc schema ad seipsos spectare in intimo corde suo, in intima
vita sua.
Manifestum nobis videtur ut, si christiani a nobis postulant doctrinam
quae exprimit propositum et voluntatem Dei, simul a nobis exspectant signa
nostrae fervidae comprehensionis circa magnitudinem certe et difficultates,
sed etiam circa pulchritudinem vocationis ad matrimonium. Schema nititur,
non vano quidem, superare formulas mere iuridicas, quae insufficientes sunt
ad dialogum verum et profundius efficiendum. Ne timeamus agnoscere amo-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV
335
rem coniugalem locum primum tenere in vita coniugum, etsi non est finis
primarius: hic mutuus amor pro ipsis est bonum magis pretiosum inter bona
matrimonii, bonum quod potenter eos adiuvat ad implenda alia officia. Si
nexus indissolubilis, a sacramento, consecratus, servat amorem, verus amor
tuetur indissolubilitatem et perficit animam coniugum, insimul et filiorum
totiusque familiae.
Itaque post art. 20, « Dignitas personae fovenda », optima transitione
art. 21 sic inciperet: « Ad imaginem Dei qui caritas est (Io. 4, 8. 16) creata,
persona humana feliciter non maturescit nisi diligatur et diligat ».
Pag. 23, linn. 34 sq. Circa foecunditatem amoris coniugalis optatur ut
verbum quoddam luminis et comprehensionis dicatur pro his sponsis quibus
invitis proles deficit. Quare hanc additionem proponimus, lin. 38: « et si
proles deficit, matrimonium non solum fundamentali valore suaque indisso-
lubilitate non privatur», (addatur:) sed etiam in isto doloroso discrimine
sponsos invitat ad alias foecunditatis formas, scii, ad multimoda servitia pro¬
ximorum vel societatis vel Ecclesiae.
In eadem par., pag. 24, lin. 3, recta dicuntur de foecunditate amoris
coniugalis, sed ad insinuandum characterem eschatologicum illius amoris Chri¬
stiani, simul ac statum viatorum sponsorum de imperfectione ad perfectionem
et de tempore ad aeternitatem peregrinantium, addi optamus haec verba
Apocalypsis B. Ioannis: « ... “ donec compleatur numerus fratrum ” {Apoc.
6, 11) in aeterna communione Sanctorum et in Sanctae Trinitatis vita congre¬
gandorum ».
Pag. 24, linn. 15 sq. Denique oportet augeri conclusionem pastoralem.
Promoveamus, Fratres, conatus in virtutes potius quam interrogationes ca-
suisticas. Commendamus, e. g., mutuum vere caritativum amorem, iustitiae
observantiam erga prolem procreandam vel, quibusdam in casibus, vitandam,
et etiam erga prolem iam natam educandam, caritativam temperantiae con¬
iugalis praxim, generosam in communi sequelam Christi crucifixi, etc.
Item ministros Ecclesiae exhortari valde convenit ut, ad castitatem at¬
tendentes sed non exclusive, memores sint quod sponsi persaepe debent in
vita coniugali tenere et componere bonum castitatis cum bono mutuae fidei
bonoque prolis iam natae et etiam cum salute tum temporali tum spirituali
totius familiae. In his enim intersunt etiam valores morales firmiter ser¬
vandi.
Pag. 24, linn. 13-25: lin. 16, loco « aegre servari possit » praeponatur:
« difficile servari potest » quia « aegre » peiorative sonat.
A lin. 24: Agnoscit haec omnia Mater Ecclesia et hortatur sponsos ne
animo deficiant. Deus enim cor uniuscuiusque hominis noscit. Testi illi Divino
coniuges certi sint placere imprimis per suum mutuum vere caritativum amo¬
rem; per iustitiae observantiam quam sinceri et concordi animo habent erga
filios et filias procreandas vel etiam, in quibusdam rerum adiunctis, non pro¬
creandas; per generosam certe sed non anxiam, caritativam sed non servilem
praxim temperantiae specifice coniugalis, non omisso ad tempus et mutuo
336
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
consensu evangelico consilio (Mt. 19, 12) ab apostolo Paulo iterato ( 1 Cor.
7,5); per usum etiam cognitionum de die in diem proficientium honestarum
medicinarum et corporalis vitae tam viri quam mulieris legum, Sacra Syno¬
dus, firmiter tenens quod praxis illa personalis virtutum caritatis, iustitiae,
prudentiae, temperantiae in illa generosa et laeta sequela Christi Crucifixi
quae necessaria est in hoc sicut in aliis campis vitae christianae (cf. Mt.
16, 24), sunt prima et efficaciora media salutis coniugalis amoris et fami¬
lialis vitae. Hortatur etiam omnes in scientiis... (cf. pag. 24, linn. 30-35).
In fine: Ministros vero Ecclesiae exhortatur Sacra Synodus ut, dum exi¬
gentias tam legis divinae quam libertatis filiorum Dei, cuius leges positivae
paedagogus tantum sunt in consilio divino {Gal. 3, 24-25) et quae decidere non
debet in falsam libertatem carnis (cf. Gal. 5, 13-34), in memoriam fidelium
ministerio praedicationis vel sacramenti poenitentiae revocant, attenti sint
fraterne tam difficultatibus persaepe ortis ex gravibus defectibus praesentis
vitae socialis quam fragilitate vel malitia morali vitae fratrum suorum.
Memores sint etiam quod sponsi persaepe debent in vita coniugali tenere
et componere bonum castitatis cum bono mutuae fidei bonoque prolis iam
natae et etiam cum salute tum temporali tum spirituali totius familiae.
Christianos tandem omnes, et praesertim sponsos, invitat Sacra Synodus
ad consentiendum quod ministri Ecclesiae, dum evangelicam temperantiam,
coniugalem amorem et fidelitatem, nuptiarum divinarum mysterium, homines
edocent, simul familiam atque verum coniugum amorem et felicitatem defen¬
dunt et promovent.
79
Exc.mus P. D. ANTONIUS PILDAIN Y ZAPIAIN
Episcopus Canariensis
Par. 21. N. 3 (pag. 24, linn. 5-10). Qua in re non sine precibus etc.
Schema proponit formulam quae aliquantum sapit obligationem ex parte
coniugum efformandi iudicium prudentiae circa numerum prolis. Quod quidem
omnino vitandum videtur. Et quidem propter tres praecipuas rationes:
a) Talis obligatio, uti patet, magis urgeret pauperibus quam quoslibet
alios, cum saepe saepius rationes in schemate adductae — conditiones paeda-
gogicas et oeconomicas, salutem mentis et corporis, ... bonum ipsius fami¬
liae — solummodo pauperibus valorem habent, qui in magno discrimine re¬
spectu ceterorum versarentur;
b ) formula in schemate adhibita quamdam condemnationem involvit
eorum qui, exhortationes continuas S. Scripturae et traditionalis magisterii
Ecclesiae sequentes, numerosam prolem habere non dubitarunt;
c) Coniuges timorati in continuo angore conscientiae versarentur, ne
forte non sufficienter attenderint ad praedictas conditiones, de quibus ad iudi¬
cium sibi efformandum saepe saepius mediis idoneis carent, nec debitam
informationem praesto habebunt...
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 337
Quibus omnibus, et aliis multis bene perpensis, optandum videtur ut
formula obligatoria omnino vitetur, et doctrina tali modo enuntietur ut
coniuges, si in determinatis conditionibus, et praedictis causis adstantibus,
iudicium sibi efformaverint circa numerum prolis, mediis adbibitis tantum¬
modo qui cum lege divina componi possint, certiores fiant se ab Ecclesia non
condemnari, quin contra, laudari.
Votum: Textus ita plus minusve proponatur: « Qua in re si coniuges
christiani non sine precibus et communi conatu... et praeter bonum ipsius
familiae et Ecclesiae etiam necessitudines societatis, aperte sciant se ab Ec¬
clesia nullatenus improbari, quin contra, laudari ».
80
Exc.mus P. D. EDUARDUS PIRONIO
Episcopus tit. Caeciritanus, aux. Platensis
Schema fere unice loquitur de pace externa seu de ordinata concordia
populorum. Perscrutantes autem « signa temporum» invenimus homines
hodiernos praesertim angustia et desperatione laborari. Nonne et litteratura
et systemata philosophica hanc exprimunt penosam situationem hominis ho¬
dierni quaerentis veram pacem internam atque profundiorem et firmissimam
spem? Homo nostri temporis versatur in continua intranquillitate, in perma¬
nenti insecuritate, quae proveniunt ex eo quod non perfecte aquietantur
eius legitimi appetitus. Tum ex insufficienti condicione sociali et oeconomica,
tum ex instabili situatione politica (quae essent causae extrinsecae), tum
praesertim ex amissa supernaturali ordinatione ipsius hominis in Deum.
Responsio Ecclesiae invenitur in genuina notione « spei christianae »
atque « verae et integrae pacis ». Spes theologica — virtus essentialiter dyna-
mica et activa, quae tendit ad caelestia aedificando christiane civitatem ter¬
restrem — deberet esse velut centrum totius expositionis in schemate de Ec¬
clesia in mundo hodierno. Et deinde « pax vera », quae exsuperat omnem
sensum, et quae est actus internus caritatis, effectus gratiae sanctificantis
et fructus inhabitantis Spiritus Sancti in nobis.
De hac pace interna hominis — quae consistit in perfecta quietatione
propriorum appetituum — loqui deberet praeprimis schema.
Quapropter ad integrum conceptum verae pacis haec essent addenda:
1. Christus Princeps pacis (Is. 9, 5) et Pax nostra ( Eph . 2, 14). In eius
persona, opere et doctrina. In eius persona: Christus nempe ut perfecta in¬
carnatio pacis, seu ordinis, seu harmoniae et aequilibrii. In Christo datur
plena revelatio seu epiphania amoris Patris qui mundum reconciliavit sibi
per Christum.
In eius opere: Mysterium Paschale Christi — mortis et resurrectionis —
est consummatio unionis totius humanitatis, immo et totius creationis, cum
Deo. « In Ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per Eum
22
338
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
reconciliare omnia in Ipsum... pacificans per sanguinem crucis eius » {Coi.
1, 19-20). Restituitur ordo, harmonia, tranquillitas, per peccatum amissa.
In eius doctrina: Evangelium Christi est essentialiter evangelium pacis,
quia est essentialiter nuntium amoris. Ipse enim venit annuntiare pacem ho¬
minibus, iis qui erant longe et iis qui erant prope: quia per Ipsum omnes
nos habemus accessum ad Patrem in unitate Spiritus ( Eph. 2, 17-18). Non
illa pax quae passive concipitur ut absentia conflictuum, dolorum et crucis;
sed pax quae in superatione horum omnium consistit. « Non veni pacem mit¬
tere, sed gladium ». « Pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat,
ego do vobis ». Scilicet non solum pax quae est ordinata concordia volun¬
tatum, sed pax interior quae in ipso homine generatur per tranquillam ordi¬
nationem propriorum appetituum in caritate.
2. Totus populus Dei in pace consolidatus. In illa scilicet pace quae est
fructus internus caritatis, gratiae supernaturalis et inhabitantis Spiritus Sancti
in nobis. Pax enim vera — quae consistit in quietatione et unione appetitus
et in perfecta fruitione summi boni — est directe opus caritatis. Indirecte
tantum est opus iustitiae, utpote removentis prohibens (II, II, q. 29 a. 3). Se¬
cundum propriam rationem caritas pacem causat, utpote causans duplicem
illam unionem necessariam ad rationem pacis: alia quae est secundum ordi¬
nationem propriorum appetituum in unum, altera vero quae est secundum
unionem appetitus proprii cum appetitu alterius. Pax igitur causatur « ex cari¬
tate secundum ipsam rationem dilectionis Dei et proximi » (II, II, q. 29 a. 4).
Haec pax non datur nisi in habentibus gratiam supernaturalem. « Sine
gratia gratum faciente non potest esse vera pax, sed solum apparens » iibid.
ad 1). Recte denique haec pax enumeratur a S. Paulo inter fructus Spiritus
Sancti (Gal. 5, 22).
3. Totus P'opulus Dei ut artifex pacis. Pax inter beatitudines annume¬
ratur ut actus virtutis caritatis perfectae: « Reati pacifici... ». Artifex seu
constructor pacis non solum suum finem consequitur exhortando homines ut
arma deponant conflictus bellicos evitando, nec solum stabiliendo iustitiam,
sed praesertim practicando, stabiliendo et praedicando supernaturalem carita¬
tem. Alioquin haberemus simplicem concordiam (aliquando etiam meram
coexistentiam in timore), non autem veram pacem. Ad veram pacem firman¬
dam totus populus Dei adlaborare debet creando conditiones sociales, oecono¬
micas et politicas, tales ut omnis homo habeat possibilitatem acquietandi le¬
gitimas aspirationes et fruendi bono perfecto. Et quidem non solum in pos¬
sessione bonorum materialium, sed et principaliter in tranquilla possessione
bonorum spiritualium in quorum fruitione totaliter acquietentur appetitus et
perfectum aequilibrium stabiliatur.
Conclusio : a) Loquatur de pace interna hominis, seu de interiori aequili¬
brio in quietatione proprii appetitus, b ) Exponatur haec pax ut fructus di¬
rectus caritatis, gratiae sanctificantis et actionis Spiritus Sancti, c) Describatur
munus artificis pacis in creanda possibilitate acquietandi legitimas aspiratio¬
nes hominis.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 339
81
Exc.mus P. D. VILLELMUS PLUTA
Episcopus tit. Leptismagnensis
1. Par. nostra 22 certo se praestat eximiam declarationem Ecclesiae de
cultura. Et quidem terminus « cultura », uti de textu patet, hic utitur non
stricte scientifice sed permiscue et significat omnem progressum, etiam scien-
tificum et technicum. Declaratione hac Ecclesia manifestat nullam rem sibi
esse alienam, quae apud hodiernos homines in maxima est aestimatione, atque
se velle esse in mundo, quamvis non est de hoc mundo. Verbo incarnato
et opere salvifico peracto omnia esse redempta et sanctificata, omnes nos
scimus. Est tamen Ecclesiae hoc opus salvificans in spatium et in tempus
portare et — sit venia verbo — renovare iterum atque iterum; Ecclesiae
ergo est etiam culturam sanctificare. Agitur de cultura rite promovenda —
et homo est qui eam promovet et ea utitur et gaudet. Culturae forma et
culturae beneficium dependet a qualitate spirituali hominis.
Ergo textus nostrae paragraphi debet breviter sed pressius loqui de cul¬
tura spirituali hominis, de cultura animi et cordis hominis in sensu sequenti:
« Cultura animae - est anima culturae ».
II. Rationes huius animadversationis sequentes sunt: 1. Historico-socio-
logica. Textus noster in pag. 25, nn. 1-4, laudat multimodos valores operis
culturae v. g. educativum, quod nempe homo addictus operi culturae et
progressus et non solum labori utilitari, a servitute se liberat.
Attamen testes fuimus et sumus — homines hodiernos progressui et exter¬
nae culturae seu civilisationi addictos incedere in aliam modernam servitu¬
tem —, omni progressu fere fascinari et sicut novi promethei Deum agno¬
scentes immo ei oppugnantes, culturam spiritualem negligentes, soli vitae
terrestri addicti, sibi in terra paradisum creare velle. Sed qua tales homines
hodierni cultura sua nec felicitatem suam nec aliorum fovent.
Insuper ultimorum bellorum nationes, humanae familiae civilisatione
et omni progressu maxime excultae, quam horribilia patrarunt mala! Denique
illi promethei hodierni taedio vitae tenenter, quod litteris sic dictis pulchris
et philosophia pessimistica existentialismi probatur.
Et iam inveniuntur viri sapientes, philosophi culturae et rerum natura¬
lium, viri artium scientificarum, qui loquuntur de perdita anima, de homine
inaequalibiter evoluti, cuius caput est permagnum, cor tamen nimis parvum,
quod non est aptum ad portandum sanguinem et vim vitalem in illud per¬
magnum caput. Isti viri hominem talem monstrum appellant, cui necesse
est animum excolere, « plus d’ame » dixit Bergson, et illi sapientes homines
sanctos censent solos, qui una cum gratia illam in qualibet inaequabilitatem
structuralem homini hodierni exaequere possint.
2. Ratio theologica: Textus noster est declaratio Ecclesiae Dei et lesu
Christi Salvatoris et non e. g. 1’Unesco. Declaratio scienter se vertit ad omnes
340
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
homines, tum ad non credentes tum ad christifideles, quapropter sane aliter
loquatur de ista cultura animae ad non credentes et aliter ad credentes et
christifideles — sed loqui debet.
Attamen relate ad primos textus laborat, ut ita dicam, aliquo minimali-
smo religionis, relate ad christifideles aliquo laicismo. Quod textu probo.
a) Relate ad omnes homines. In pag. 25, in linn. 39-41. Sermo est
hic de essentia religionis. Textus vertit se potius ad omnes homines. Meo
iudicio textus videtur religioni minimum valorem attribuere relate ad vitam
spiritualem hominis in hac vita terrestri, quasi timide loquens de religione,
valorem religionis ponit in regiones futuri saeculi; quod est verum et notum
per se sed non est totum de valore religionis praesertim in hoc contextu. Re¬
ligio christiana est vita totius hominis, et si est plena et vera et perfecta,
hominem perficit. Homo christianus religione educatus est imago, tenuis
quidem, sed vera imago illius perfectionis hominis Iesu Christi. Tales homi¬
nes perfecti in summo gradu vitae christianae et sancti, semper erant et
erunt optimi fautores culturae. Et hodiernos homines, uti maxime pragmati¬
cos, tales valores religionis, uti aiunt practici, et vitales, de religione persua¬
dent, Denique etiam hoc modo ostendatur omnibus illa religionis et culturae
cohaesio, quae desideratur in pag. 25 lin. 5.
Conclusio I. Pag. 25 post ultima verba textus amplificandus est, nempe
brevis sed clara mentio facienda est de valore religionis in sua perfecta forma
relate ad opus culturae animae promovendum et ita ad promovendum totum
opus culturae.
b) Relate ad christifideles. Non fidelibus sufficit in textu nostro sim¬
pliciter valorem culturae spiritualis relate ad opus culturae sublineare, quam
Ecclesia opera sua laeto animo hodierno mundo afferre et offerre valde desi¬
derat. Christifideles tamen ad hanc culturam spiritualem scienter exhortandi
sunt — et nempe in pag. 26, linn. 1-12. In quibus iam vero christifideles
exhortantur tum laici tum operi evangelizationis addicti, sed exhortantur
potius ad studium intellectuale quam ad cor excolendum. Attamen ut supra
dictum est, homines pure intellectualiter exculti non semper erant optimi
fautores beneficiorum humanae familiae. Haec cultura spiritualis cordis chri-
stifidelibus eo magis necessaria est, ne et ipsi seducti et fascinati in illo
progressu hodierno pereant: immo quis alius — si non christianus sua cul¬
tura spirituali praeditus — ostendere debet modum se regendi in mundo tam
faciliter seducente et fascinante? Et quo maior erit progressus culturae, eo
magis necessaria erit illa cultura spiritualis! Tale est fatum hodierni homi¬
nis, et christiani. De evolutione in perfectionem omnium rerum, homo ut
creatura spiritualis non potest excludi!
Conclusio II. Talis exhortatio pro christifidelibus inserenda est pag. 26,
linn. 1-14, quae faciliter potest inseri. Ecclesia promovens culturam spiritua¬
lem uti animam culturae, ostendet se fautricem efficacissimam operum cul¬
turae totius familiae humanae; et ita etiam illum desideratum dialogum cum
mundo hodierno facilius incipiet, uti optima mater et magistra!
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 341
82
Exc.mus P. D. VILLELMUS EDUARDUS POWER
Episcopus Antigonicensis
De peccato et eius effectu in vita oeconomica et sociali nostri temporis,
atque de munere Ecclesiae hac in re aliquid dicere cupio, quia hoc mihi
didetur magni momenti esse. In textu schematis non sufficienter indicatur:
1) Necessitas pro Ecclesia, quando in oeconomico plano operatur, in memo¬
ria servandi factum realisticum existentiae peccati cum suis socialibus con¬
sectariis. 2) Munus Ecclesiae relate ad peccatum illud et eius effectus in
ordine sociali et oeconomico.
1. Ab experientia nostra quotidiana bene scimus quod opus optimum
hominis germina egoismi et secretae dominandi cupidinis secumfert. Hoc ne¬
gare oblivisci esset ipsius peccati existentiam, in toto suo realismo. Saepe
conamina, quae in suis principiis bonum commune humanitatis optime pro¬
sequebantur, gradatim a suo originali fine abducuntur, et ultimatim fons
personalis beneficii aut dominii, potius quam completa, generosa, integra
dona fiunt. Etenim peccatum in corde hominis latet, quaerens occasionem
propriam se insinuandi omnibus operibus, frequenter homine non clare
hoc percipiendo. Haec situatio quotidiana pro christianis ut drami nostri
mundi, a peccati labe corrupti, apparet. Et est praecise materia in qua germen
redemptionis, a Christo peractae, efflorescere vult, sub influxu omnium Chri¬
stianorum qui, vi vocationis illorum baptismatis, in huius mundi structuris,
ad rectum progressum universi, secundum divinum propositum se incar¬
nare debent.
Hodie nationes divitiores in suo desiderio pauperioribus subveniendi
uniuntur. Haec collaboratio unum ex maximis signis actionis Dei in nostro
tempore et unum ex maximis spei fontibus pro futuro totius humanitatis
versus ad statum iustitiae et aequalitatis progressu constituit. Iam hodie
effectus boni percipi possunt. Attamen, periculum adest, ob labem quam
in corde hominis peccatum causavit, ne ille pulcher et necessarius conatus
deformetur. Labor in tanto plano incoeptus nova potestatis et populorum op¬
pressionis fons fieri potest.
De facto confiteri debemus quod iam aliqua signa istius inversionis ap¬
parent. Dona peracta saepe ad influxum nationum possidentium augendum
magis quam ad pauperum felicitatem promovendam uti possunt. Etiam, vi
suae materialis potentiae, una pars mundi semper tentationem hodie habere
potest, cum sua dona offert, considerandi culturas et traditiones proprias
aliarum partium universi tanquam inferiores. In actione sua civilizante et
auxiliante, ad hoc tendere potest ut paulatim modos proprios se ducendi, se
educandi aliorum populorum exstinguat. Haec omnia nova expressio et peior
dominationis fieri possunt.
342
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
2. Quid facere debet Ecclesia coram illa realitate? Perspicue scit Ec¬
clesia totum progressum humanum a Deo esse et partem constituere divini
propositi amoris erga homines. Non potest, ullo modo, progressui obsistere,
quia esset peccatum contra suam propriam erga Deum et homines vocatio¬
nem. E contra, debet totis viribus suis in progressu mundi se immiscere.
Ecclesiae autem munus dedit Christus ut mundum elevet, sed insimul
illum salvando, peccatum ab illo eradicando; sicut in mysterio suae Paschae
Christus mundum glorificavit sed insimul peccatum conterendo. Ergo, vi
missionis suae propriae, Ecclesia conscientiam humanitatis attentam reddere
debet facto peccati, et omnibus revocare periculum perpetuum, quo in ope¬
ribus etiam maxime sublimibus remanet, ne propter peccatum hominis nocua
fiant. Ab illa praesertim pendet quo clare et fortiter semper homines monean¬
tur ne oeconomicus progressus, etiam in ambitu solidaritatis et auxiliaritatis,
a fine et via sua declinet, neque in pessimis formis alienationis, despectus
vel destructionis valorum sublimium versetur. Omnibus dicere debet quod
caritas in associationiubs mutui auxilii primatum suum perdere nequit quin
istae associationes instrumenta fiant potentiae et dominationis. In campo isto,
permagni momenti hodie, quodcumque compromissum inter caritatem et ap¬
petitus potentiae propriae est reficiendum, nam est prima apparitio peccati.
Christifideles in istis organizationibus laborantibus munus suum non
ut mere administrativum sed etiam ut redemptivum considerare debent, ita
ut Dei propositum per eos adimpleatur modo optimo, ad bonum et felicita¬
tem totius humanitatis, praesertim illius partis in qua homines pauperiores
inveniuntur.
Haec est una ex formis incarnationis redemptivae Ecclesiae in mundo
hodierno de qua pluries in hac aula audivimus.
83
Exg.mus P. D. CAROLUS QUINTERO ARCE
Episcopus Vallipolitanus
1. Ad n. 21. In pag. 23, 1. Agitur de finibus matrimonii et dicitur in
schema :«Deus... voluit coniugium non solum ad prolis procreationem et
educationem etc. ... ».
Videtur formula nimis unilateralis etenim agitur de finibus matrimonii
ex Dei institutione (finis operis) et scimus in Ecclesia duo fines proponi:
1) Procreatio et educatio prolis; 2) mutuum viri et mulieris adiutorium.
Mutuus amor exprimendus variis signis etiam teneris (cf. Pius XII).
Illi duo fines non separantur, unus non intelligitur sine altero. Ex his
duobus finibus: procreatio et educatio prolis dicitur finis primarius, quae
vox in documentis Ecclesiae saltem hoc significat a) ille finis non est postpo¬
nendus aliis; b) ille finis est attendendus in actu matrimoniali, cuius struc¬
tura praecise est ad hoc.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 343
Amor mutuus dicitur finis « secundarius » non quia minus attendatur
sed quia non anteponitur fini procreativo.
Si terminologia finis primarii et secundarii non placet, certe in schemate
minime seponatur finis procreativus.
2. De amore coniugali (fine sic dicto personali) (pag. 23, 2 et 3). Placet
exaltatio amoris coniugalis, amoris inquam spiritualis interpersonalis, bene¬
volentiae; qui amor, si informatur gratia, vera caritas est. Hic amor vivitur
et debet vivi in matrimonio; optime schema dicit amorem debere coli, cum
dignitate utique personali, per diversa signa. Amor ille est fons omnium
bonorum in matrimonio.
Sed minus placet in hoc schemate separari, seu quasi per transennam velle
exprimere bonum procreationis prolis, dicitur enim in n. 3, lin. 36 « Matri¬
monium non est merum procreationis instrumentum... ».
3. De responsabilitate in procreando (pag. 24, linn. 4 ss.). Laudo schema
agentem de responsabilitate circa numerum prolis. Ideale christianum ibi
expressum est « Admittere gaudenter numerum filiorum adaptatum tali ma¬
trimonio ». Qualis vero numerus sit conveniens tali matrimonio hoc pendet
■a prudentia christiana quae dignoscit ex « condicionibus paedagogicis, et
oeconomicis, ex salute mentis et corporis, et etiam ex necessitudine societa¬
tis » (consideratio demografica). Sed praeterea mihi videtur addendum: « Ut
sponsi prudenter agant, simul de doctrina Ecclesiae notitiam sibi comparent
et consulant etiam peritos ».
4. Modi regulandi prolem (pag. 24, n. 4). In re tam gravi, cautelis qui¬
dem bonis procedit schema, bona quidem adhortatio datur: « omnes in
scientiis periti ipsi sponsi et theologi collaborent ut complexus ordo a Pro¬
videntia naturae inditus altius in dies exploretur ».
Bonum quidem esset cum in lin. 35 dicitur « solutiones adhuc sperari
possunt » addere aliqua verba clare indicantia solutionem minime esse media
sterilizantia: quia clare documenta etiam Pii XII haec media ut illicita pro¬
ponunt. Nam ponere libere actum qui structura sua est apertus et tendens
ad generationem et simul libere ponere aliquid ne ille actus fiat generativus
est vera contradictio in actione.
84
Exc.mus P. D. ALEXANDER RENARD
Episcopus Versaliensis
En face du monde, 1’Eglise cherche des moyens toujours plus efficaces
pour transmettre le message evangelique. Pour cela, elle doit connaitre le
monde et se faire connaitre de lui.
En effet, il importe de voir les realites humaines — ideologies, situations
sociales, mentalites, prejuges, centres dfinteret — qui constituent le champ
344
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
d’apostolat devolu a 1’Eglise en une epoque donnee. Ce travail de « recon-
naissance » precede logiquement Pactualisation du message.
D’autre part, en effectuant ce travail, PEglise peut etre amenee a de-
couvrir les lacunes de sa pedagogie et 1’image d’elle-meme que les hommes
se sont peu a peu fabriquee. Elie aura alors a considerer comment mettre
au service de son enseignement tous les relais capables d’atteindre les hom¬
mes; elle devra aussi retablir une image de sa nature et de sa mission entie-
rement conforme a la verite. C’est Vaction sur Vopinion publique.
Les techniques de diffusion ou moyens de communication sociale sont
aujourd’hui exploites sur une echelle gigantesque par toutes les institutions
temporelles. Les chretiens ne les laissent certes pas inemployes en vue de la
mission spirituelle qui leur incombe. Mais il s’agit de leur faire rendre de
mieux en mieux leurs effets bienfaisants.
La presse catholique est une de ces techniques. Elle garde encore aujour-
d’hui un tres grand pouvoir sur les esprits; il faut non seulement sauve-
garder ce pouvoir, mais le perfectionner, parce que la presse, en s’adressant
directement a 1’intelligence et au cceur par la lecture, a une fonction cultu-
relle privilegiee. La pensee de PEglise se diffuse par la predication, par la
catechese, par la direction spirituelle; elle se diffuse par le livre et par Pim-
prime en general. Que serait, dans le monde moderne, une foi qui negligerait
ces voies de contact alors que tant de connaissances et d’opinions se repandent
grace a elles?
L’Eglise doit etre presente, par les chretiens specialises, dans le monde
professionnel de la presse, comme elle doit etre presente a tous les milieux
humains. De ce seul point de vue, une presse catholique a deja une raison
d’etre. Elle affirme que 1’inspiration chretienne a sa place a cote d’autres
visions du monde; elle exerce une influence sur le milieu: on peut dire que
Pinformation sur le Concile n’aurait pas ete aussi suivie par certains jour-
naux non confessionnels si les journaux catholiques n’avaient pas existe.
L’Eglise doit etre presente au monde par la presse. L’information du
chretien, comme de tout homme, embrasse Phistoire sous tous ses aspects des
lors qu’elle permet de mieux comprendre le contexte ou vivent les ames:
Pinformation sur Phomme prepare la formation religieuse. Il y a une valeur
morale de l’Information profane.
Presente au monde, PEglise le sera encore dans un autre sens: elle
use, en effet, pour se faire connaitre d’un instrument qui est adapte au
monde. Le journal reproduit les documents du magistere; il prolonge ainsi
Vceuvre doctrinale-, il replace les evenements dans un eclairage chretien; il
commente 1’actualite avec une rapidite a laquelle ne peut pretendre Pensei-
gnement de la predication ou de la catechese; il etablit entre les faits une hie-
rarchie qui n’est pas celle de la presse dite « neutre » et qui accoutume
Pesprit du lecteur a une certaine echelle de valeurs; il defend au besoin
PEglise attaquee.
Avec de telles motivations qui peuvent encore etre explicitees, la presse
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 345
catholique tient un role specifique dans Pensemble des instruments d’apos-
tolat moderne.
Mais on ira encore plus loin dans 1’analyse si on examine comment ins¬
taurer une veritable pastorale de Popinion publique.
La presse chretienne s’adressant aux chretiens les entretient dans leur foi,
les eclaire, leur fournit un aliment quotidien. Cette mission n’est nullement
negligeable.
II faut penser cependant que ce n’est pas suffisant. L’Eglise veut parier
a tous les hommes; le message au monde lance par les Peres du Concile
en donne Pexemple le plus eloquent. Elie veut dire ce qu’elle est, ce qu’elle
represente, la verite qu’elle a le devoir de precher.
La pastorale de Popinion publique consisterait d’abord a se demander
comment 1’Eglise congoit ses rapports avec les detenteurs des moyens d’in-
formation. De ce point de vue, il ne serait pas inutile d’examiner la maniere
de faire passer les informations concernant la vie religieuse et de les faire
passer conformement a certaines lois de la profession.
Ensuite, cette pastorale ne pourrait-elle s’inspirer des faits concrets qui
emeuvent Popinion publique, a un moment donne, dans un pays donne? Ce
serait partir de la vie reelle des hommes pour enoncer le point de vue chre-
tien et non proceder abstraitement sans tenir compte des centres d’interet.
Enfiin, on souhaiterait une attitude concertee du clerge et des militants
quant a la presse catholique. Celle-ci ne peut certes faire son office sans une
suffisante autonomie, mais le soutien unanime de 1’Eglise lui est necessaire
et lui assurera, en meme temps qu’une solidarite toujours plus grande
avec les vraies orientations d’Eglise, une plus grande efficacite. II faut pouvoir
compter sur sa docilite tout en lui assurant l’initiative indispensable.
La presence au monde par l’opinion publique est une consequence du
devoir d’evangelisation.
•k * *
Les orientations pastorales pastorales evoquees dans le schema XIII
— toutes souhaitables et opportunes qu’elles soient — risquent de demeu-
rer des vceux steriles. Le premier obstacle a notre pastorale n’est pas le
marxisme ni 1’atheisme, mais la pesanteur de Popinion publique. Nous
croyons precher des hommes alors que nous crions sur une multitude. Nous
croyons etre en prise directe avec dix mille ou dix millions de personnes,
peres de familles, ouvriers, agriculteurs, ingenieurs... Illusion! Une opinion
publique bruyante, distillee par la radio, la presse et la television, s’est in-
terposee entre les hommes et nous, et forme une sorte de brouillage; voila
pourquoi « Iis ont des oreilles et n’entendent pas » (psaume 115). C’est au
travers de ces parasites sonores que s’etablira, dorenavant, le contact avec
les hommes. Le « social » et le « personnel » sont maintenant trop pro-
fondement imbriques pour pretendre agir sur le second sans tenir compte
du premier.
346
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Nous n’aurons rien fait tant que 1’opinion publique ne refractera pas
la Parole de Dieu. Mais 1’opinion publique peut devenir un atout pour VEglise
et servir d’amplificateur de VEvangile. Pourtant, les methodes d’action sur
1’opinion sont encore tenues pour suspectes sans qu’il soit fait une juste
distinction entre le bien et le mal qu’elles peuvent engendrer. Elles peuvent
etre un moyen de favoriser et non pas, c’est evident, de remplacer les effets
naturels et surnaturels de la grace. Bien utilisees, elles peuvent eduquer,
au sens profond du terme ou servir simplement de tuteur, un tuteur qui soit
favorable ou meme modestement conciliable avec un eveil religieux individuel.
Comme Jean Baptiste nous preparons ainsi la Voie du Seigneur.
Pour christianiser 1’opinion, quatre conditions sont a remplir:
1. Repondre aux besoins de notre temps et non pas d ceux du siecle
dernier. Partir des besoins, c’est partir des hommes tels qu’ils sont et, helas,
quels qu’ils soient. Savoir nous adapter aux besoins du public, puis pro-
gressivement susciter d’autres besoins plus riches spirituellement, voila le
fondement de notre action.
Jean XXIII nous a ouvert la voie en traitant admirablement de la Jus-
tice sociale et de la Paix. Les autres moteurs de 1’homme moderne, vous
les connaissez: ce sont les besoins de nourriture, de logement et de travail;
les besoins de consideration, de verite, d’amitie et de bonheur, enfin le
besoin tout Occidental de confort. Nous entrons dans une ere de surconsom-
mation, gardons-nous d’y entrer a reculons.
2. Disposer de moyens audio-visueis nombreux, varies, en prise effective
avec les masses. Une opinion publique ne peut etre eduquee, dans sa tota-
lite, que si le message educatif est emis simultanement par une majorite de
journaux, de postes de radio et de television. Sans la presse catholique qui
donne la note juste au bon moment, il est totalement illusoire d’esperer
une christianisation rapide ou meme lointaine de Fopinion. Mais nos moyens
audio-visueis sont encore trop peu nombreux.
3. Batir une pastorale d’ensemble qui soit vraiment destinee a des
hommes qui vivent ensemble. Il faut une pastorale coordonnee, planifi.ee et
non plus impulsive. Il faut batir, pour chaque pays, un plan de christia¬
nisation de 1’opinion, commun a tous les militants, tous les Mouvements
d’Action Catholique, toutes les publications dfinspiration chretienne, tous
les cures, tous les eveques. Une lettre d’un episcopat, par exemple, a plus
de chances de devenir un evenement que cent lettres pastorales necessaire-
ment de faible portee.
4. Former une nouvelle gener ation de militants qui sache et qui puis se
agir sur 1’opinion. Nouvelle, oui! car le militantisme individuel ne viendra
plus jamais a bout, tout seul, d’une opinion publique qui nait a son insu, se
developpe dans 1’intimite des familles, des cours dfimmeubles et des usines
et prend brusquement possession de tout. La presence active du militant au
milieu de ses freres est pourtant une necessite fondamentale, mais elle n’est
plus la cause premiere de 1’opinion. Le militant ne fait plus ou ne defait
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 347
plus 1’opinion comme au siecle dernier, il se contente de la justifier ou de
la fustiger, de la repandre ou de 1’endiguer. Sans lui, 1’opinion est comme
un arbre sans racines. II est la preuve concrete, vivante, palpable de la Foi,
de 1’Esperance, et de la Charite. Les moyens audio-visuels Pont en partie
relaye dans sa fonction initiale de Porte-parole de Dieu. Iis ne le remplace-
ront jamais dans sa mission de temoin du Christ: « Vous aussi, vous serez
mes temoins » {Io. 4).
85
Exc.mus P. D. THOMAS ROBERTS
Archiepiscopus tit. Sugdaeus
N. 21. En tres quaestiones quibus ius est omnibus hominibus ponere,
nobis episcopis officium respondendi:
1. Omnibus non-christianis quibus declaramus eos teneri sicut nos
tenemur lege naturali damnare contraceptionem. Cum sit manifestum non
solum multos individuos sed etiam totas nationes haberi conscientiam hac
in re prorsus diversam a nostra, nonne necessitas est quaestionis de praesen¬
tatione doctrinae nostrae? Pro nobis catholicis sicut pro omnibus aliis, lux
quae fulget in omnem hominem venientem in hunc mundum reffecta est et
refracta per varia media humana. Sit ergo in Ecclesia plena libertas de talibus
impedimentis humanis loquendi, et cum aliis et inter nos. Si non-christiani
notant absentiam veri dialogi inter christianos, immo inter ipsos catholicos
propter timorem, parva erit, parva merebitur confidentia erga nos.
2. Ius etiam omnibus christianis separatis eandem quaestionem ponere
de lege naturali. Alias quaestiones addere de damnatione contraceptionis
in Sacra Scriptura et Traditione. Quot episcopi, quot sacerdotes nostri lege¬
runt debita cum diligentia, studia super hoc facta a fratribus separatis et
doctis et sanctis?
3. Nostri fideles catholici saepius describunt suas angustias in reconci¬
liando praecepta Ecclesiae et vitam familiarem. Quam diu poterunt exercere
oboedientiam heroicam erga Ecclesiam, intellectu non consentiente cum vo¬
luntate? Patiuntur, ut nos omnes propter dilemmam. Haec dilemma prove¬
nit ex magna parte timoris locutionis liberae, timoris quae non raro facit
presbyteros immo episcopos timidos nimis; non est aedificatio ubi lingua est
una publica, altera privata.
Demus ergo, venerabiles Patres, plenam auctoritatem huius Sancti Synodi
inquisitioni universali, liberae, apertae: sit nostra declaratio charta libertatis
dialogi, praesertim coniunctis in matrimonio, medicis, confessariis. Talis
charta libertatis digna sit regni non timoris sed amoris.
348
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
* * *
N. 25. Multum est in hoc schemate de bello atomico, quod nos admonet
ut hoc sit plus quam inurbanum, sed damnatio multo ulterius ad solutionem
nos non perducit in re viarum pragmaticarum. Nonne defectio laborum Chri¬
stianorum tantis annis prioribus abhinc posset esse debita partim aestima¬
tioni nimiae in armis potius quam in personis? Reapse (profecto) dictum est
publice a praefecto militum (nautarum) in tribunali Brittano eum non dubi¬
taturum esse premere fibulam « button » quae ferret mortem peiusque in
decies centena millia populorum.
Pervenimus ad locum in quo acquievimus in aequanda fibula (button)
ad digitum humanum. Obliti sumus digitum esse instrumentum mentis hu¬
manae, cordis humani, conscientiae humanae, responsabile actis aeternis in
eorum consequentiis. Cogitatio est summa religione imbuta ac perturbans
nos episcopos catholicos rarissime accepisse in usu aut etiam (quidem) in
theoria ius abstentionis in conscientia a bello iniusto in origine vel modis.
E contra quinquaginta annis abhinc per Primum Bellum Mundi, cum Anglia
conscriptionem primum imposuit, lege etiam constitutum est conscientiam
non cogendam esse, obiectionem bona fide ratione consideratam accipiendam
esse. Ex eo tempore fere omnes nationes participes sunt in traditione An-
gliae, secutae idem exemplum. Nonne omnes ex fratribus separatis, nostri
hospites acceptissimi, confirmarent talia iura conscientiae, etiamsi usitata ra¬
rissime? Saevitia (curatio), autem, omnino nimia typica rationis catholicae
mentis, data (metitia) martyribus conscientiae — utor illis verbis consulto —
ut agricola Australis (Germanus), Franciscus Jugerstatter, ei qui nec reci¬
piunt nec receperunt ullam sustentationem moralem ab electis Christi.
Schema facit nullam mentionem huius eventus crucialis, quamquam iudi-
cia Nurembergensia et alia posthac acta sunt de eventu ipso. Mentio fit,
autem, in adnexis et ego nunc propono eius translationem ad schemam in
verbis clarioribus, firmioribus.
Actionis iunctae gratia (causa) una cum fratribus separatis at multo ma¬
gis in compensatione Christo, Principi Pacis, quem tam graviter defecimus
per saecula saeculorum (historiam) oromet Concilium ostendere (demon¬
strare) orbi terrarum nostram curam libertatis conscientiae non esse rem theo¬
riae solum aut utilitatis sed dedicationis verae ad illam libertatem qua Chri¬
stus nos liberavit.
86
Exc.mus p. d. ioseph calasanctius rosenhammer
Episcopus tit. Amporensis, vic. ap. Chiquitosensis
Ad conclusionem linn. 32 ss. In istis lineis homines qui Ecclesiam non¬
dum diligant i. e. eam ignorant aut persequuntur, monentur, ut serio per¬
pendant qua via ad plenitudinem suae vocationis accedant, et orationibus
instent. Quod revera optimum est.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 349
Sed mihi videtur, quod Ecclesia aberrantibus a veritate, iustitia et amore
etiam aliam viam ostendere debeat quae expedite ad eum ducit qui est
Vita, Veritas et Vita — nempe Mariam semper Virginem.
Revera apostasia a veritate, iustitia et amore signa sunt huius temporis,
sed signum est etiam huius temporis mulier amicta stolis albis quae aber¬
rantibus compatitur.
Mysterium iniquitatis in mundo operatur, sed mulier iam in protoevan-
gelio ut mulier fortis conculcans caput serpentis describitur.
Per crucem inimicus Dei et hominum vincitur, sed iuxta crucem stat
mulier et Filius eam alloquitur ut mater Ecclesiae, i. e. corporis sui mystici
constituatur. Sed Christus pro omnibus mortuus est ita ut in hac hora mulier
iuxta crucem « mulier omnium gentium » efficiatur.
Ad hanc mulierem Ecclesia omnes gentes dirigere debet, nam historia
docet quod verbum hoc indicat: Mundus Christo - Matre duce; et aliud:
Per Maria ad Iesum.
Hoc revera non devotionalismum sapit sed providentiam et voluntatem
divinam describit. Nam qui per eam venit ad mundum, vult etiam ut per eam
mundus ad eum ducatur.
Qua de causa optime mihi videtur insertio post lin. 32 his aut similibus
verbis: « ... et serio perpendant qua via homines ad plenitudinem suae vo¬
cationis accedant. Orare non desinemus et ad eam accedamus quae uti mulier
omnium gentium ad crucem Domini astitit et semper homines ad id dirigit,
ut sincera et assidua suae vocationis meditatione perducantur ad lucem Evan-
gelii et personam Christi.
87
Exc.mus P. D. HENRICUS ROUTHIER
Episcopus tit. N ais sit anus, vic. ap. Grouardensis
Ad n. 22. Saepe in hac paragrapho dicitur quod Ecclesia ad hoc quod
cultura hominum de die in diem augeatur adlaborare tenetur. Omnia quae hic
dicuntur mihi videntur bona esse. Attamen unus aspectus valde momento¬
sus istius problematis non sufficienter consideratur: quaestio est de plurali¬
tate culturarum.
Hodie in mundo aliqua situatio valde perniciosa circa hoc existit quae
etiam in ipsa Ecclesia influentiam pessimam habuit et adhuc habet. Nam
pars occidentalis mundi semper tentationem considerandi culturas proprias
aliarum partium universi tanquam inferiores habet. Non raro in actione sua,
quam civilizatricem vocat, ad hoc tendit quod cultura sua paulatim modos
proprios se exprimendi et se realizandi aliorum populorum exstinguat. Bene
hodie omnes christiani admittunt quod diversae ecclesiae in actione sua mis-
sionaria saepe in hoc peccato ceciderunt, imponentes populis quos evangeliza-
verunt traditiones, mores, culturas regionum ex unde missionarii provenie¬
bant. Amplius, hodie non raro invenitur quod etiam in ambitu mundi occi-
350
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
dentalis aliqua segregatio inveniatur erga sic dictas minoritates. Coetus qui
politicam potentiam tenet totis viribus suis alios coetus privare modo spon¬
taneo et proprio loquendi, educationem iuvenum faciendi, Deum colendi in¬
tendit. Non raro iniustitiae maximae ex hoc oriuntur, et damnum pessimum
fit pro pace et bono communi populorum. Quaestio illa magis ampla est
quam sic dicti racismi, et forsitan etiam magis acuta. Confiteri debemus quod
in Ecclesia Dei regiones adhuc existunt ubi situatio illa magnum detrimentum
causat in ipsa vita fidelium.
Hoc factum est aliquod peccatum sociale mundi hodierni, quod Eccle¬
sia, vi, missionis suae evangelicae, denuntiare et destruere totis suis viribus
debet. Nam hoc peccatum aliquam maximam iniuriam contra divinum pro¬
positum constituit.
1. Ipsa cultura humana non est pro hominibus aliqua valor minoris mo¬
menti nec superficialis tantum et de facili mutabilis. E contra in ipso san¬
guine, in tota historia stirpis vel familiae, in situatione geographica nationis
radicatur, et ab omnibus ut aliquod elementum personalitatis humanae con¬
siderari debet. Unde, ille qui hominem aliquem ad hoc quod culturam suam
propriam obtineat impedit, de facto personam ipsam mutilat. Elie processus
tanquam formam captiosam sed realem et (proh dolor) non raram oppres¬
sionis videri oportet.
2. Sed pro christiano peccatum illud gravissimum adhuc apparet si con¬
sideratur in tota luce Revelationis et praesertim mysterii Resurrectionis Chri¬
sti Domini. Etenim, diversitas culturarum, linguarum, expressionum, civili-
zationum, a natura humana sicut a Deo creata exoritur. Humana natura, quia
in mundo nostro perfectissima ipsius Dei imago est, in se fert potentialitates
et virtualitates quarum unaquaeque ut aliquod divinum donum et aliqua
plenitudinis divini entis epiphania existit. Deus in divitiis humanae naturae
magis quam in totius universi splendoribus seipsum revelat. Et ideo in Chri¬
sto lesu qui salvare et transfigurare venit non tantum homines individuos
sed amplius totam et integram naturam cum divitiis suis intimis, omnes
humanae valores assumptae fuerunt. In morte et resurrectione sua Christus
totam humanitatem et numerice et qualitative consideratam glorificavit: haec
est vera fons catholicitatis mysterii christiani. A Christo Capite Ecclesia istam
catholicitatem accepit et ut notam sibi propriam et signum distinctivum inter
societates humanas, et etiam ut missionem ad adimplendum. A. v., Ecclesia
de die in diem debet ipsam plenitudinem humanitatis Christi Capitis in
mundo diffundere. Vi naturae suae insimul ad salutem omnium individuum
et ad perfectam explicitationem omnium possibilitatum naturae humanae or¬
dinatur. Catholicitas in illa non consistit tantum in aliqua proprietate sta-
tica, sed in aliquo dynamismo ad semper magis et magis realizandum per¬
fectam evolutionem humanitatis unde ad eschatologicam transfigurationem.
Ideo, quia Christus humanitatem recapitulavit, omnia quae ad uniuscuiusque
humanae valoris detrimentum aguntur contra ipsum Christum exercentur.
Haec est ratio theologica profunda quare Ecclesia non tantum racismum
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 351
sed omnem formam oppressionis valorum hominis, sive in campo culturali,
sive in campo oeconomico, sive in campo religioso, etiam apud homines non
christianos denuntiare debet. Hoc munus in sua vocatione erga catholicitatem
radicatur. Attitudo concreta multorum populorum, praesertim occidentalium,
qui alienas culturas contemnunt et opprimunt, aliqua pessima forma est su¬
perbiae quae saepe aliquod sociale peccatum gravissimum constituit et sem-
per divino proposito amoris opponitur. Hoc in textu schematis clarius dica¬
tur, ita ut evidens sit actionem Ecclesiae in campo culturae humanae non
provenire ab aliquo humanismo sed ab ista natura catholica sua.
Attamen Ecclesia non debet actionem suam ad aliquas denuntiationes li¬
mitare. Debet in vita sua propria illas deviationes vitare. Ergo propono
quod in n. 22 schematis modo magis dynamico indicetur quod christiani (cle¬
rici et laici) vocationem habent — inquantum christiani — adlaborare ad
hoc quod progressus culturae humanae semper fiat in respectu et amore
valorum omnium populorum et etiam illorum qui non sunt inter potentiores
huius mundi.
88
Exc.mus P. D. IOANNES RUPP
Episcopus Monoecensis
1. Pag. 28, lin. 14, post verbum « christifideles », addatur: « qui iuxta
Christi legem mutui amoris exemplum praebere debent ».
2. Pag. 29, lin. 18, post verba « impendenda sunt », hae adiungantur:
« Urgendum est ius quod omnibus competit praesertim in regionibus fre-
quentissimis Asiae viventibus emigrandi et immigrandi ».
89
Exc.mus P. D. PAULUS RUSCH
Episcopus Oenipontanus
Pag. 30, n. 25: de pace firmanda. Finis ultimus ad pacem firmandam
est universalis proscriptio belli, finis autem proximus est proscriptio armo¬
rum atomicorum, hinc diminutio et annihilatio horum armorum reciproca,
et proscriptio belli atomici. Maximum autem fere periculum est libido domi¬
nandi orbem totum et medium ad hoc: bellum subversivum. Medium pacis
nondum adhibitum est consilium pacis. Hisce positis, nonnulla in textu aliter
disponenda sunt:
1. Pag. 31, linn. 33-35, post verbum « promovendum » clarius dicatur:
«ita ut condiciones praeparentur, in quibus bellum quodcumque pacto
internationali proscribatur, pactum laedenti auctoritas universalis obsistat »,
et addatur: « libido autem dominandi totum orbem, ex quibuscumque etiam
ideologicis causis iustae libertati gentium adversatur, quare illicita est. Idem
352
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
valet de bello subversivo, quod nonnumquam ad talem finem obtinendum
tamquam medium adhibetur ».
« Ad omnia haec melius obtinenda apud S. Sedem consilium pacis in re
morali, politica et militari peritorum constituatur, quo progressive per media
apta opinionem publicam non negligendo ad finem pervenitur. Hoc autem
consilium adiuvetur per motum catholicum pro pace, cui nomen est « Pax
Christi ».
2. De fine autem proximo iam agitur pag. 31, linn. 1-12.
3. Pag. 32, linn. 31-35: proponitur novus textus, post verbum « benedi¬
cunt »: « Sed et exhortamur omnes, qui religioni christianae adversantur,
ne libertatem, religiosam laedant. Sciant, conscientiam totius humanitatis
hoc iam non tolerare. Omnis enim, qui tali modo agit, est inimicus progressus
humani. Simul autem orare non desinemus, ut ii omnes tandem inveniant
plenitudinem veritatis, in qua sola felicitas humana fundatur ». Ratio: Com-
munistae primi volunt esse in progressu. Inde venit, ut nihil eos magis mo¬
veat, nisi id, quod eis revera dici potest, se tali modo agendi contra pro¬
gressum humanitatis agere.
90
Exc.mus P. D. ALEXANDER SCANDAR
Episcopus Lycopolitanus
Ce chapitre IV est tres vaste, il touche plusieurs questions et les ebauche
a peine. Sans doute, il donne quelques principes, mais il manque de pre-
cision et de clarte. Il gagnerait a etre refondu et developpe. En tous cas, ce
qu’il traite non seulement est digne du Saint Concile, mais pour les temps
actuels ces questions devaient etre debattues en premier lieu, car le monde
devant tous les bouleversements de nos jours, doit savoir quelle est ropinion
de la Sainte Eglise et les fideles doivent connaitre les regles a suivre. L’Eglise
de notre temps doit etre a jour.
N. 20. Devant le racisme, 1’etatisme, le bolchevisme auxquels nous assis-
tons aujourd’hui, on doit pouvoir donner une idee de la dignite humaine.
Cree par Dieu a son image et a sa ressemblance, seul etre libre, doue de
raison parmi les creatures terrestres ayant attire le Verbe de Dieu qui s’est
incarne par amour pour le sauver et le destiner a la jouissance eternelle,
chef et roi de la terre, il a une dignite et merite le respect et les egards.
Seul etre libre, il doit jouir de cette liberte tout en comprenant en quoi
elle consiste et cela independemment de son sexe, de sa race, de sa couleur
et de sa croyance.
Faisant partie de la societe humaine, fut-il le plus faible, il doit avoir
sa place dans 1’acti vi te sociale, tel le plus petit membre dans un corps. Il
ne saurait donc etre 1’instrument du fort ou du puissant rabaisse au degre
de 1’esclave ou d’une machine inerte. Personne n’a droit de vie ou de mort
sur lui si ce n’est son Createur.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 353
Sa dignite et sa grandeur venant de sa destinee, de sa nature meme et
de son alliance a la societe dans laquelle ii fait partie, il convient qu’il
ne soit pas la proie de 1’injustice, des vexations et du mepris, mais jouissant
de la solidari te qui se trouve dans le meme corps, il doit beneficier de Pevo-
lution morale, intellectuelle, sociale, culturelle et meme materielle. Sa di¬
gnite exige a ce qu’il sente la securite tant pour lui, sa famille et sa descen-
dance contre la maladie, les revers de la fortune et la vieillesse. Cela Paidera
a donner tout ce qu’il pourra a la societe et a developper les moyens natu-
rels et surnaturels a sa disposition et ainsi a faire profiter la famille sociale
dont il fait partie et a etre digne de Dieu qui l’a cree, aime et rachete.
N. 21. Le salut et le bien-etre de la personne sont bases sur la famille.
C’est d’elle que depend Pavenir de Phumanite. Detruisez la famille et vous
detruisez donc la societe. Elie est la cellule vitale de toute nation et de
tout peuple, c’est pourquoi, elle merite protection, respect et liberte dans
ce qui la compose et aide a son developpement.
La famille est 1’effet du mariage qui est une trinite dans une unite es-
sentielle: homme, femme et enfant. L’enfant est Pimage, le fruit et le bien
essentiel de son indissolubilite. Il renferme en lui 1’amour unifie du pere
et de la mere et constitue leur prolongement dans Phumanite... C’est pour¬
quoi il fait partie de ses parents, il est a eux seuls, iis ont des droits inalie-
nables sur lui. Nulle autorite ne peut leur soustraire ou leur arracher ce
droit qui leur est donne par Dieu. A eux d’eduquer leur enfant, car il est
leur image, leur corps, leur sang, le fruit de leur amour mutuel qui ne se par-
tage pas, mais qui s’unifie en eux. En conscience, iis ont des obligations a
son egard. La mere est sa premiere ecole qui le forme tout en Palabant et
le pere est sa premiere force et son premier formateur par le caractere
social. Eux seuls ont le droit de choisir selon leur conviction Pecole qui
doit le former et en faire 1’etre social qui les represente. D’ou on ne peut
admettre 1’etatisme qui soustrait les enfants a leurs parents et se proclame
seul maitre et seul responsable. Ce n’est pas PEtat qui a forme la famille,
mais c’est la famille qui a forme PEtat. Toute doctrine contraire a cela
violente les droits de Phomme et la dignite de la famille et doit etre rejetee.
Le mariage qui est une institution divine ne peut pas dependre de
PEtat, ce n’est pas lui qui unit, mais Dieu, c’est pourquoi, il outre-passe ses
droits quand il legifere sur son indissolubilite. Seule 1’autorite ecclesiastique
et religieuse est competente.
En tous cas, vu la dignite et la grandeur de Phomme, le mariage humain
depasse ce que Pon voit parmi les animaux, il ne vise pas seulement la pro-
creation, Peducation et Paide mutuel entre Phomme et la femme pour tout
ce qui est bien terrestre, il est plus que cela, car sa fin reelle est la sanctifi-
cation mutuelle, la rivalite dans le bien spirituel et la glorification de Dieu,
qui leur a communique le depot de la vie et sa paternite avec tout ce qu’elle
contient de grandeur et d’amour desinteresse. « L’acquisition de la Saintete
a laquelle pousse le mariage, s’etend sur les enfants et tous les membres,
23
354
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
soit les familiers qui composent la famille ». La revelation a mis sous la plume
de Saint Paul cette belle image du mariage chretien (voir Epitre aux Ephe-
siens). « L’union du Christ avec son Eglise ». D’ou cette fecondite de
Pamour qui a peuple 1’univers des membres du Christ, fruit de Pamour, du
sacrifice de la Croix et de Punite cimente par la mort. C’est pourquoi on
doit avouer que Pamour chretien dans la famille est regi par Pheroisme que
Pon observe tant dans 1’homme que dans la femme. Cet amour ne calcule
pas avec les difficultes, il ne connait pas Pegoisme, mais vit dans Pabnega-
tion et le sacrifice. Chacun donne sa vie pour 1’autre. C’est Pamour defini
par le Christ lui-meme. J’avoue que c’est par de telles familles que la so-
ciete peut attendre la felicite et le bonheur.
La grande dignite du mariage qui releve les epoux ne consiste pas a
faire d’eux, selon Pesprit materiei et du monde, des instruments de procrea-
tion ou a accorder un assoupissement d’une passion qui ne differe guere
de celle des animaux mais elle est dans cette alliance libre entre deux person-
nes qui se donnent pour avoir la responsabilite grave d’eduquer les enfants
pour Dieu et pour la societe; sans que cette alliance puisse etre interrompue
un jour malgre les epreuves qui peuvent surgir. Sa beaute, comme son essence
comme sacrement se trouve dans son indissolubilite: « Ce que Dieu a uni,
Phomme ne peut pas le separer ».
Le mariage ne peut pas consister dans le remede pur et simple a la con-
cupiscence soit de la passion. Non, Phomme est plus spirituel que materiei
et pour le chretien le mariage est sacrement cimente par le sang du Christ.
C’est pourquoi dans le mariage les vertus doivent presider: pudeur, tempe-
rance, sobriete, esprit de penitence et de priere. Ainsi donc Pacte matrimo-
nial est preside par la raison, aussi bien que par Pamour et le desir de faire
la sainte volonte de Dieu. Il contient le respect mutuel qui rend Pamour
spirituel, confiant et abandonne a Dieu.
Conclusion. L’Eglise doit 1) proclamer et anerer dans les pensees de ceux
qui vivent en notre temps: La dignite de Phomme exaltant sa juste gran-
deur et 1’estime de Dieu pour elle par la fin ultime qui lui est proposee.
2) Montrer la grandeur, la saintete et la verite du mariage auquel la
raison eclairee par la foi preside.
3) Rappeler le grave devoir de Peducation catholique des enfants.
4) Manifester sa beaute en proposant ce qui est ecrit au Livre de Tobie
et donner comme modele a 1’humanite ce que Dieu lui-meme a propose:
la Sainte Famille.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 355
91
Exc.mus P. D. FRANCISCUS SEPER
Archiepiscopus Zagrabiensis
Ad n. 24. Inter bona, immo excellentia, quae in hoc textu de solidarie-
tate familiae populorum promovenda leguntur, lacuna gravis subrepsit, quae
omnino complenda est: nihil habetur de problemate migrationum hominum
ex terra in terram, quod hodie vulgo quaestio emigrantium vocari, solet. De
solidarietate inter populos sermo sincerus esse nequit praescindendo a quae¬
stione de emigratione et immigratione, immo haec quaestio emigrantium di¬
cenda est verus lapis probationis istius solidarietatis. Problema emigrantium
reapse multiplex est: sunt emigrantes politici, quorum sors miserabilis con¬
scientiam solidarietatis inter homines et populos etiam tangere debet, cum
ius ad libertatem politicam in mundo hodierno communiter computetur inter
iura, quae personae innocenti negari nequeunt. Qui hoc iure, igitur, in pro¬
pria patria privatus fit, merito in aliis terris expectat humanam solidarieta-
tem, tamquam testimonium veri illius sensus dignitatis personae humanae,
quem inter acquisita maiora nostra civilizationis adnumeramus. Sed ego
nunc, quaestionem emigrantium politicorum paucis tantum memorans, ad
quaestionem migrationum ex ratione oeconomica attentionem vestram con¬
vertere cupio.
Schema loquitur de populis, nationibus, quod passim in mente identificari
videtur cum statibus seu civitatibus. Schema non loquitur de hominibus. Et
tamen homines sunt per se priores quam status et nationes. Non sunt homi¬
nes propter nationes et status, sed status sunt propter homines, ex natura
rei. Genus humanum qua tale praevalet super populos et status. Terram et
omnia bona terrae Deus dedit primarie generi humano, seu communitati ho¬
minum quatenus sunt personae libertate praeditae ; secundarie tantum po¬
pulis et statibus. Hi eo inservire debent, ut personae melius et liberius et
efficacius crescant atque evolvantur. Quapropter problemata, quae hic in textu
enumerantur, minime in sola linea nationum et statuum solvi possunt, proinde
ac si status et populi qua tales primarii proprietarii omnium bonorum ter¬
rae essent.
Quaestiones sociales et oeconomicae saepe intra fines unius nationis mi¬
nime possunt veram et dignam solutionem invenire, sicuti valor et dignitas
personae humanae requirit. Id etiam adiutoriis et subsidiis aliarum nationum
obtineri nequit. Superpopulatio, terra minus fertilis, industria non evoluta,
haec et alia sunt problemata, quae situationem vitae singulorum hominum
multum aggravare possunt et quae solutionem urgentem quaerunt, procra¬
stinationem non permittunt. Dum in aliis regionibus vasta territoria nondum
exculta adsunt, aut aliae possibilitates vitae melioris et decentioris dantur,
nullae rationes sive politicae sive nationales, nullae rationes stirpis et cultu-
356
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
rae praevalere debent, quin tales quaestiones etiam ope migrationum ex una
natione in aliam solvantur. Gloria nationis, puritas stirpis, autonomia cul-
turalis, et similia, non sunt summum bonum, quod in detrimentum solida-
rietatis generis humani qua talis conservari deberet!
Ut homo se vere liberum sentiat, non sufficit generalis proclamatio li¬
bertatis politicae, sed requiritur proportionata conditio oeconomica, quae
personae humanae procurat iustae independentiae facultatem realem. Pro¬
motio igitur personarum implicat talem independentiam oeconomicam. Mi¬
grationes hominum cum intentione et fine, ut sibi et familiae suae dignam
conditionem oeconomicam acquirant, per longum adhuc tempus necessariae
praevidentur. Contactus autem et commixtiones populorum, stirpium et
coetuum culturalium, quae inde provenire poterunt, nullatenus inter mala
computanda sunt, sed econtra repraesentant unam ex viis, ut quamprimum
assequatur maior generis humani unitas et desiderata communio culturalis
totius generis humani.
In antiquis temporibus migrationes populorum repetite exoriebantur;
expansiones et occupationes territoriorum igni et ferro exsequebantur. Ne¬
cessarium iam est, ut tales violentae proprii « spatii vitalis » (quem dicunt)
allargationes in posterum penitus evanescant, et ut bella quae inde exarde¬
scebant, nullum iam locum habeant. Oportet igitur, ut aequilibrium oeco¬
nomicum et spatiale inter nationes nunc ope pacificae emigrationis et immi-
grationis hominum et familiarum eveniat, quae competentias politicas et na-
tionales minime implicarent.
Papa Ioannes XXIII in enc. litt. Vacem in terris ius emigrandi ponit
inter iura uniuscuiusque hominis. De hac quaestione Pius XII iterato locutus
est. Nec schema nostrum igitur de hac re tacere potest. Mentio illa, quasi
per transennam in Adnexis posita, non sufficit. Requiritur accuratior istius
problematis determinatio in ipso textu stricte conciliari, quae sub puncto
speciali immediate post punctum 6 inseratur. Novum punctum componatur
ita, ut sequentia enuntiata sint: Homo habet ius ex iustis causis emigrandi e
confinibus propriae patriae. Ideo nationes, quae difficultatibus eiusdem ge¬
neris minime premuntur, ius immigrandi nulli denegent. Reditus in propriam
patriam emigratis fiat facilis, possibilitas autem ut cum propria familia aut
consanguineis relationes teneant efficiatur expeditior. In nova patria, ad sa¬
laria variasque laboris rationes, civibus natis prorsus aequales haberi debeant,
nec ullae discriminationi quacumque ex causa expositi.
Per se patet, quod Concilium modos et rationes, quibus haec in concreto
in actum deducentur, praescribere nequeat, nec id ad Ecclesiam pertinet.
Utrum id fiat ita, ut status inter se contractus de transmigrationibus civium
stabiliant, an ita ut instrumentum internationale constituatur, quod arbi¬
tratum de problemate migrationum faciat, cuique singulae nationes ultro se
submittere decidant, aut aliis idoneis viis et mediis, id a nobis minime de¬
pendet, et iuxta conditiones et situationes concretas ordinandum erit. Prin¬
cipia tamen illa fundamentalia hic proclamare possumus et debemus, cum
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 357
manifeste agatur de re essentiali in solidarietate generis humani promovenda.
Ecclesia, quae ex definitione peregrinatis in hoc mundo existit, i. e. ali-
quomodo ex natura sua sortem emigrantium vivit et suffert, quomodo posset
de quaestione emigrantium non esse sollicita?
92
Exc.mus P. D. FRANCISCUS SIMONS
Episcopus Indor ensis
De moralitate usus adiumentorum anti-conceptionalium. In diiudicanda
moralitate usus talium mediorum in impeditione conceptionis inter alia ad se¬
quentia attendendum esse videtur.
In diiudicanda vel determinanda moralitate actus hominis primo atten¬
dendum est ad relationes quae existunt inter hominem et Deum, hominem
et seipsum aliasque creaturas, quae relationes ex eorum natura dependent et
cognoscuntur. Sic propter absolutam dependentiam hominis a Deo omnis
actus liber hominis contra Deum, ut blasphemia, negatio et odium Dei, est
intrinsece et semper actus moraliter malus (utique si homo credit in Deum).
Cum autem agitur de relationibus inter hominem et seipsum aliosque ho¬
mines, leges naturales morales de facto determinari videntur et ut tales
(independenter a S. Scriptura) de facto cognoscuntur solummodo ex bono vel
damno quod natura sua ex actibus profluit seu ex nexu qui existit inter
actum et effectum bonum vel malum.
Sic mandata Decalogi a quarto ad decimum ut leges naturales praecise
cognoscuntur et probantur ex bono quod legibus efficitur et ex malo quod
ex eorum violatione homini vel societati infligitur. Hoc etiam valere vide¬
tur de mendacio, cuius immoralitas non ex verbis solis sine referentia ad
effectus cognoscitur — nam enuntiationes falsae, quas homo tantummodo
sibi ipsi diceret, non essent moraliter malae — sed praecise ex effectibus
malis, in quibus non tantum attenditur ad id quod aliquis homo in errorem
inducitur — quod aliquando evitatur, ut cum auditor iam cognoscit verita¬
tem — sed etiam et praesertim ad id quod mendacio relatio fiducialis inter
homines destruitur, sine qua vera societas inter homines haberi nequit, ita
ut, non consideratis variis conditionibus possibilibus, in genere vere dici de¬
beat: « libere mentiri est moraliter malum ». Et sic de ceteris legibus quae
spectant ad relationes inter hominem et seipsum aliosque homines, quae
omnes probantur ex bono quod promovent vel ex malo seu damno quod
arcent.
Cum damnum seu malum libere et scienter ab homine efficitur, habetur
generatim peccatum seu malum morale. Sed hoc malum seu damnum etiam
in se seu « abstractum » ab actione peccaminosa humana considerari potest,
et tunc habetur malum non morale, sed, ut ita dicam, « physicum ». V. g.
habetur differentia inter occisionem, quae est peccatum, et occisionem non
358
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
peccaminosam (ut cum fit actione non libera, vel ut cum malefactor iuste a
republica occiditur).
Actiones hominis, quae tantum sunt contra sensum seu insensati, quae
damnum natura sua non infligunt, non sunt moraliter malae, ut v. g. actio¬
nes alicuius « clown » et multae aliae.
Cum agitur de bono vel malo hominis generatim aliqua optio facienda
est. In seligendo unum bonum sacrificandum est aliud bonum, vel, ut evi¬
tetur unum malum eligendum est aliud malum.
Xmmo, tum per deductionem tum per inductionem, aliquod principium
generale morale statui posse videtur quod sic sonat: Si datur optio talis
quae evitari nequit inter plura bona, semper licet eligere maius bonum sa¬
crificando minus bonum; vel, si datur optio quae evitari nequit inter duo
vel plura mala, semper licet — immo saepius oportet — seligere minus
malum. Bene attendendum est ad conditionem appositam « quae evitari ne¬
quit », quae est de essentia principii. Si optio non est necessaria, i. e. si e. g.
omnia mala seu damna evitari possunt, dilemma iam non habetur et omnia
mala evitanda sunt. Si optio vitari potest, principium iam non operatur.
In diiudicando quid bonum vel malum sit maius, attendendum est tum
ad hierarchiam rectam, quam dicunt, valorum (cuius criterium obiectivum
est maior gloria Dei, subiectivum autem perfectior et profundior felicitas
hominis), tum ad naturam socialem actus hominis, i. e. ad effectus in so¬
cietatem qui ex tali vel tali modo agendi consequerentur.
Quaestio est utrum talis optio necessaria haberi potest, an estne quaestio
omnino irrealis seu illusoria?
Saepe optiones tales habentur. V. g. homo debet seligere aut divulga¬
tionem alicuius secreti magni momenti, aut enuntiare verba quae sonant con¬
tra veritatem. Vel, v. g., societas quandoque debet aut magnam iniuriam pati
aut se defendere bello quo multi occiduntur et alia damna causantur. In
talibus casibus habetur vera optio quae evitari nequit; unum vel alterum bo¬
num sacrificandum est, unum vel alterum malum eligendum est.
Ad tale principium generale sensus communis hominum provocat in solu¬
tione multorum problematum quae saepe perperam solvi videntur per appli¬
cationem « principii duplicis effectus ». luvabit exempla afferre: a) Propter
bonum commune respublica occidere potest malefactores vel committere bel¬
lum iustum. Immo in bello multi innocentes occidunt sine peccato alios
innocentes, quidquid sit de culpa rectorum rerum publicarum. Ergo etiam
extensionem dominii hominis in alias personas tantum cognoscere possumus
ex recta ratione, quae patefacit voluntatem Dei et sic dominium hominis in
aliam personam subiectum retinet sub voluntate Dei, qui, ut recta ratio
docet, vult ut ex duobus malis necessariis minus malum seligamus.
b) Ad protegendum seipsum vel bona pretiosa licet mutilare vel occi¬
dere (iniustum) aggressorem. Nec obiici potest bona temporalia etiam pre¬
tiosa esse minus malum in comparatione cum vita aggressoris, nam societas
maius damnum pateretur, si non esset licitum defendere etiam bona tempo-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 359
ralia cum inflictione mortis, quia aggressores et aggressiones supra modum
multiplicarentur. Non licet attendere tantum ad damnum in casu aliquo indi-
viduali, sed attendendum etiam est ad omnia damna quae ex aliquo modo
agendi profluerent.
c ) Licet arte chirurgica mutilare corpus ad salvandam vitam, et licet
incurrere periculum mortis — periculum mortis est aliquod vere malum —
ad consequendam maiorem valetudinem vel magnum bonum sui ipsius vel
rei publicae. Utique pars corporis refertur ad totum personae: hic est unus
modus quo minus malum cognoscitur et probatur.
d) Ut salvetur secretum magni momenti licet homini dicere talia qui¬
bus alii decipiantur. Saepius talia verba adhiberi debent quae, in significa¬
tione accepta ab omnibus hominibus, exprimunt quae sunt veritati contraria
et quae adhibentur expresse et deliberate ut alii homines efficaciter deci¬
piantur. Talia verba, quae utique in casu non adhibentur ut aliquid commu¬
nicetur sed ut aliquid veletur, communiter ab hominibus ut « falsa » seu
« mendacia » quamvis licita habentur. Et quaeri potest ab iis, qui in tali
casu renuunt verba « falsa » seu « mendacia »: cum agitur de determinando
sensu communi et vero usu talium verborum, quis sit iudex, populus an
moralistae qui vim inferunt verbis — sit venia — ut defendant aliquod
systema?
e) Ad salvandam vitam vel evitandum magnum damnum mulieri licet
non resistere viro aggressori. Immo, si attendamus ad exemplum non repro¬
batum Abrahae et Sarae, cum perrexerunt in Aegyptum, si non sufficeret ad
evitandum mortem vel magnum damnum tantummodo non resistere, licet ei
libere se submittere.
Non iuvat dicere in casibus allatis et aliis similibus quod malum « non
Intenditur », vel « tantum permittitur », quia vere intendunt occidere, mu¬
tilare, enuntiare verba contraria veritati, etc., sed utique intentio debet esse
honesta, i. e. non licet intendere malum per se, sed tantum in quantum et
quia necessarium est ut evitetur maius damnum. In tali casu optionis neces¬
sariae inter duo mala, optio minoris mali iam non est moraliter mala, immo
saepius necessarium bonum, quamquam tantummodo bonum secundum quid.
Ergo non licet dicere, e. g. « occidere hominem est intrinsece et per se malum,
et ideo semper malum vitandum », sed tantummodo dicere « occidere homi¬
nem est intrinsece seu per se malum, et ideo semper vitandum, nisi sit ne¬
cessarium ad evitandum maius malum, cum fit bonum secundum quid ».
In quaestione de moralitate impeditionis conceptionis optio habetur inter
tria haec:
1) Incrementum prolis, in casu supposito quo rationes honestae suadent
contra incrementum.
2) Impeditio prolis per continentiam totalem vel periodicam. In tali con¬
tinentia generatim gravia damna oriuntur pro bono mutui amoris, fidelitatis,
familiae, valetudinis mentalis et physicae coniugum.
360
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
3) Vel impeditio prolis per adiumenta efficaciora, ut anti-conceptionalia,
pillulas, figuram aliquam « plasticam » vel metallicam in uterum introduc¬
tam, etc. Etiam cum eorum usu aliquod malum generatim coniunctum est.
In unoquoque casu consequentiae malae ex magna parte dependent a natura
vel charactere coniugum, de quo alii vix unquam sufficienter iudicare pos¬
sunt, ergo imprimis ipsorum coniugum erit honeste omnia elementa, et bona
et mala, ponderare vel aestimare et illud ex tribus optionibus seligere quod
iis ut minus malum appareat. Cum propter rationes honestas illud seligunt
quod iis apparebit minus malum, vel, ut positive loquamur, maius bonum,
actio eorum erit honesta et laudabilis.
Nec argui potest contra (3) ex usu aliquo « non-naturali » partis phy¬
sicae hominis, quia:
a) inter coniuges unio intima corporum non tantum permittitur prop¬
ter prolem, sed etiam suadetur ad exprimendum et fovendum mutuum amo¬
rem, qui si etiam ad Deum refertur est valor summus hominis;
b) nec in casu, ubi adsunt rationes honestae contra incrementum pro¬
lis, voluntas debita prolis a coniugibus excluditur;
c) nec damnum seu malum aliquod physicum vitandum habetur ex
effusione infructuosa seminis quae, ut scientia docet, habetur in longe maiori
numero actuum usus matrimonii.
Ad Adnexa pag. 39, lin. 5, et ad pag. 40, par. 1, linn. 8-9: « immode¬
ratus appetitus possidendi... »; « ut habeatur ratio... totius generis humani ».
1. Nationes divites non eo divites sunt quia bona externa ab aliis ra¬
piunt, sed quia plus aliis student, mediis technicis efficacioribus producendi
utuntur, strenue laborant et efficaciter organizant. Nec aliis populis auxilium
et progressum praebere possunt simpliciter donando bona externa « super¬
flua », sed adiuvando eos ut et ipsi studeant, magis laborent et organizent,
mediis efficacioribus producendi utantur. Immo ad hoc obtinendum quam
maxime tribuunt eo ipso quod sunt divites et fiunt ditiores, quia tunc in
aliis etiam desiderium oritur studendi et laborandi et possidendi bona ube¬
riora, sic dicta “ revolution of rising expectations”.
Inutile est eos reprobare propter inordinatum appetitum possidendi, qui
probari nequit. Num semper adest minor appetitus in pauperibus quam in iis
qui recte et efficaciter operando multas divitias producunt?
2. Nec improbandi sunt quia plura sic dicta « superflua » producunt,
quia in praesenti adhuc necesse est, ut omnes opportunitatem operandi vel
laborandi obtinere possint, ut plura bona producantur quae « superflua »
dici possunt. Nec, nisi alius methodus efficacior demonstretur efficiendi vel
providendi opportunitates laborandi pro omnibus, improbandi sunt propter
«immoderatam propagandam commercialem », nam industria officinarum
vere evoluta, quae omnibus occasionem laborandi praestare possit, non potest
haberi sine tali propaganda commerciali, qua bona praeparata et praeparanda
hominibus nota fiant et desiderium possidendi ea excitetur. Galbraith, in libro
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 361
The Affluent Society , conatus est meliorem distributionem laboris et bono¬
rum ostendere.
Ad pag. 40, par. 1: Verum est opificum esse ius fundandi associationes,
« quae capaces sint eorum iura et iusta desideria mediis aptis promovendi ».
Immo necessarium est.
Sed nonne etiam admonendi sunt de obligatione non abutendi sua pote¬
state associata? Plura in textu habentur de iuribus opificum, ne verbum
quidem de eorum obligationibus. Tamen ubi magna potestas habetur, pericu¬
lum magnum adest « abusionis ».
Abusus quandoque magnus habetur. In aliquibus regionibus, v. g. in Neer-
landia, plures sunt viduae et senes qui in praeterito pecuniam suam in aedi¬
ficandis domibus expenderunt ut ex mercede victum recipere possint. Sed,
maxime sub influxu opificum, cum pretium omnium bonorum factum est
quadruplex vel quintuplex, habitationis mercedes domorum veterum nec per
dimidium crescere potuit, ita ut ex mercedibus domorum illarum domus nec
reparari possint et illae viduae et senes aliique practice omni fructu depriven-
tur. Quandoque etiam propter nimiam inertiam, quae ab associationibus opi¬
ficum compellitur vel ex aliis methodis (featherbedding) pretium domorum
aliarumque necessitudinum nimis adcrescunt.
93
Exc.mus P. D. IOSEPH SOUTO VIZOSO
Episcopus Palentinus
Liceat mihi quasdam suggestiones proferre circa tria themata quae in
n. 21 schematis nostri tractantur, quaeque magni momenti habentur et fere
universalem suscitant expectationem, nempe: sacralitatem et vim sanctifica-
tricem vitae matrimonialis necnon pericula hodie honestatem coniugalem
undequaque minantia.
1. Sacram conditionem status et vitae coniugalis christifidelium quamplu-
res sponsi ignorant vel non agnoscunt vel praetermittunt.
Agitur scilicet de statu a Creatore certissime instituto, a Christo mira¬
biliter instaurato et per specialem sacramentum sublimato, quo mysticae
unioni Salvatoris cum sponsa sua Ecclesia configuratur, unde coniugium
exemplar, robur etiamque peculiarem vim suscipit sanctificatricem.
Merito igitur S. Paulus gratiam sacramentalem matrimonii (1 Cor. 7, 7)
charisma appellat, quod donum vertitur in Vulgata, ut explicant Theodoretus,
S. Hieronymus et S. Augustinus. Ideo ipse Apostolus (1 Tim. 4, 3) contra
« prohibentes nubere » excellentiam connubii extollit dicens: « Volo iuniores
nubere, filios procreare matresque familias esse » (5, 3).
Coniuges igitur christiani, per quos quidam modus praesentiae Ecclesiae
in mundo exercetur, debent assimulare et exprimere in vita sua sacram con¬
ditionem talis status, sese agnoscendo et proclamando ministros et adiutores
362
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Dei in propagatione et educatione familiae humanae, utpote ex quibus oriun¬
tur « tamquam novellae olivarum » nova membra Corporis Christi humanae-
que societatis sive terrestris sive caelestis.
Ob hoc excellens servitium Deo et communitati, tam religiosae quam ci¬
vili praestitum, amplissimum contrahunt coram Deo meritum et humanae
societatis providi benefactores immo et structores efficiuntur. Ideo S. Paulus
de matribus scripsit: « Mulier salvabitur per generationem filiorum » (1 Tim.
2, 15) et nostris temporibus plures Status civiles, marxismo addictis non
exceptis, laudes, honores publicos, privilegia atque valida iuvamina confe¬
runt familiis numero filiorum praestantibus, matribus praesertim.
In hoc puncto desiderantur in schemate nostro aliqua verba quibus
S. Synodus laudes et gratum animum exprimat Ecclesiae erga patres matres¬
que familiae numerosae eosque efficaciter alliciat ad munera sua fideliter et
generosa alacritate adimplenda. Sic fovebitur spiritus fidei, spei et servitii
divini simulque occurretur pestiferae mentalitati iam fere ubique grassanti,
iuxta quam parentes prolis numerosae veluti minus docti seu retardati aesti¬
mantur et non raro etiam irridentur.
2. Efficacitas sanctificatrix matrimonii christiani in triplici ordine exer¬
cetur, scii.: a) inter ipsos coniuges; b) erga filios; c) in proximos familiam
ambientes.
Quantum ad primum ordinem, memorari iuvat utrumque coniugem sibi
et consorti vere esse causam gratiae sanctificantis, in ministerio sacramenti,
simulque vinculi perpetui perenniter exigitivi auxiliorum Dei. Ceterum ad
invicem sanctificantur oratione communi, intima conversatione, sincero amore
mutuoque servitio.
Ideo S. Paulus scribere potuit ad Corinthios (1, 7, 14): « Sanctificatus
est vir infidelis per mulierem fidelem et sanctificata est mulier infidelis per
virum fidelem ».
Quantum ad secundum ordinem, non minor est influxus parentum in
filiorum sanctificationem. Prosequitur Apostolus (ibi): alioquin filii vestri
immundi essent, nunc autem sancti sunt ».
Eosque namque sollicite ducunt ad regenerationis lavacrum, quo Christi
gratia ditantur Eique vitaliter, ut membra Capiti, inseruntur; ipsos verbo
et exemplo instituunt in Dei cognitione, amore et servitio; eosque tempe¬
stive ad alia sacramenta et ad cultus divini participationem perferunt, immo
saepissime in eisdem sacram vocationem scrutantur, fovent et ad plenum
effectum, Deo opitulante, deducunt.
Quantum denique ad tertium ordinem, prout Historia et cotidiana ex¬
perientia testantur, christifideles, sancte vivendo, omnibus circa ipsos de¬
gentibus testimonium Evangelii Christi et exemplum vitae honestae pan¬
dunt, quo ceteros alliciunt ad authenticam vitam christianam sectandam, sive
in fideli perpetuaque dilectione servanda sive in filiis suscipiendis riteque
educandis. Aliunde saepe saepius argumentum validum praebent atque in¬
citamentum ostendendo mirabilem coniunctionem fidelitatis et foecunditatis
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 363
coniugalis cum possibili his in terris felicitate sub liberorum tenero amore
obsequio ac servitio, immo et sub caelestium atque terrestrium bonorum co¬
pia, quibus affluere solent familiae numerosae iuxta notas Domini promis¬
siones, v. g.: « Beatus vir qui timet Dominum... gloria et divitiae in domo
eius » {Ps. 111, 3); « quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius et haec
omnia adiicientur vobis » ( Lc. 12, 31).
Porro ad faciliorem reddendam honestatem vitae coniugalis, etiam « in
medio nationis pravae et perversae » et efficaciorem educationem filiorum,
maxime expedit ut in textu enixe commendentur associationes matrimonio¬
rum, quibus familiae mutuo adiuvantur tam colloquiis certis diebus commu¬
niter habitis quam spiritualibus exercitiis pro coniugatis. Pariter expedit ut
promoveantur coetus atque foederationes patrumfamilias in eundem finem
iam multis in regionibus constitutae.
3. Aliquid dicere restat circa tertium ultimumque thema, de periculis
scii, honestatem matrimonialem minantibus, ex diversis quidem fontibus
exortis, inter quos eminet immoderatum studium commoditatis et oblecta¬
mentorum cum diversi generis consectariis.
Unum tantum notare velim, illud nempe quod cum scientifico ac technico
progressu connectitur et ad restrictionem foecunditatis, seu « control nati¬
vitatis » applicatur, quodque, proh dolor!, in dies per civitates et oppida
expanditur, sive usu et abusu inventorum quorumdam sive ope medicamen¬
torum recentium, adhuc sub examine peritorum et de quibus inquirunt atque
discutiunt moralistae theologi, quorum non una est in re adeo gravi sen¬
tentia.
Neque silere possumus dictum « control » in quibusdam mundi plagis
exerceri criminosis interventibus a publica legislatione et auctoritate civili
promotis vel decretis coactivis, vel persuasione et pravis exemplis vel sal¬
tem nimia indulgentia in casibus notis.
Quapropter maximi momenti et valde opportuna videtur concreta, quan¬
tum fas sit, declaratio doctrinalis, collatis consiliis Peritorum in re biologica
et sociali cum doctissimis Magistris Theologiae Moralis accuratissime elabo¬
rata, quam certo certius mundus a Concilio nostro expectat, in qua scilicet
memorata crimina vehementer exprobrentur et aptae normae tradantur qui¬
bus plurimorum coniugum anxietates et haesitationes subleventur et Morali-
starum atque confessariorum opiniones diversae sententiae ad securam tra¬
hantur unitatem. Ita complebitur et, ut dicitur, « aggiornabitur » doctrina
sapientissime a Pio XII in memorabilibus allocutionibus exposita, de hac
complexa atque difficili materia.
Ex quibus omnibus sequentes infero atque propono conclusiones:
1. Commendetur sedula nupturientium praeparatio et laudes pro fa¬
miliis numerosis inserantur in textu.
2. Promoveantur matrimoniorum associationes necnon et coetus atque
foederationes patrumfamilias.
364
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
3. Conficiatur authentica, sive publica sive privata, declaratio doctri¬
nalis, concreta et adaequata quantum fieri possit atque expedire videatur,
circa usum et abusum diversorum mediorum atque medicamentorum quibus
« control » foecunditatis et nativitatis in pluribus regionibus iam exercetur
et in aliis mundi plagis propagari coepit, ingenti cum damno vitae religiosae,
moralitatis privatae et publicae etiamque boni communis populorum in ordine
civili et politico.
94
Exc.mus P. D. IOANNES TAYLOR
Episcopus Holmiae
Thomas Merton, ex theologorum nostrae aetatis maxime mysticus, scrip¬
sit bellum totale nucleare et viribus atomorum funestis esse generis hu¬
mani pravum malum, secundum tantum morti Christi per crucem. Instru¬
menta bellica nostris temporibus existentiam ipsam humani generis miniten¬
tur. Cui minationi, praeterea, haec Sancta Synodus auctoritate morali quanto
pollet, respondere debet.
Mundus nos observat ut tandem definiretur postulata et societatis con¬
creta magis peculiaria maximi imperii divini; non necaris. Quia nunc bellum,
quod homines et nationes paraturi sunt armis novis, quam maxime funestis,
non tantum milites interficiet, sed etiam quam plurimos fratres innocentes
morte damnabit.
Duo postulata quae maxime a lege naturali ad concretum veniunt et
quidem in lucem Christi revelationis sunt vero: primum, illustrare omnibus
parare et facere hodie bellum totale maximum peccatum contra Deum esse;
secundum, conclamare omni creaturae humanae adesse grave officium morale
repellendi omne contributum quod sit bello totali et quidem agere contra
omnes hunc bellum parantes. Igitur, textum de quo agimus firmare et ex¬
plicare debemus.
1. Obiicitur contra enuntiationem schematis; «... usus tamen armorum,
praesertim nuclearium, quorum effectus maiores sunt quam qui aestimari pos¬
sint, ac proinde ab hominibus rationabiliter temperari nequeunt ».
Textus apparet aequivocus et qua talis non est omnino rectus. Nam si
asserta impossibilitas aestimationis armorum in sensu technico sumitur, a
peritis technicis negari posset; etenim, etiamsi effectus sit maximus et maxime
exitiosus, eiusmodi arma tamen certis mensuris technicis subsunt et ideo
technice aestimari posse videntur.
Argumentum in textu requisitum et exhibitum terminis moralibus pro¬
cedere deberet distinguendo inter arma quae bello iusto conveniant, quod
quidem nonnisi inter et contra milites ex utraque parte geritur, et arma quae
talia sunt ut bellum totale efficiant et consequenter iniustum et criminale
— quia indiscriminatim milites et « civiles » afficerent.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 365
Reiicienda igitur et damnanda sunt arma quae bello totali inserviunt, et
inquantum bella moderna eiusmodi armis utuntur, et ipsa damnanda sunt,
praeprimis sane quae bella aggressiva essent.
2. Consequenter, bellum quod ita indiscriminatim, propter ipsam vim
et rationem armorum nuclearium, contra milites et non-milites gereretur, dam¬
nandum est non tantum « in executione », sed etiam « in praeparatione ».
Ubi sane considerandum manet, praeparationem, etsi criminalem, belli
totalis ex una parte, necessariam reddere posse praeparationes congruentes ex
alia parte — non quidem ut tandem ad bellum exitiosum perveniatur, sed
ut bellum actu praecaveatur, scilicet ex « aequilibrio timoris et terroris ».
Nam si altera pars arma non pararet, etsi non actu adhibenda, altera quae
armata et fortis exsisteret, eo ipso omnimodam facultatem et « libertatem »
adipisceretur ad cuiusvis generis iniuria et crimina perpetranda, quae nulla
vi adversa frenari aut repelli possent.
In dubio quidem magis christiano congruit iniuriam pati quam com¬
mittere.
3. His positis, optabilis sane apparet mutatio textus in pag. 31, 16 sq.:
« ... semper magis alienum fit a ratione bellum instrumentum aptum esse ad
violata iura sarcienda ».
Iniustitia belli moderni totalis, tam actu gesti quam mala intentione
praeparati, ius et officium inducit pro civibus recusandi propriam operam
seu cooperationem cum et in bello eius generis.
4. Praeterea, quo magis arma quae moraliter adhiberi non debent un¬
dique divulgari non cessant, eo magis oportet in lucem reducere testimonium
pacis quo laici huiusmodi malis, modo personali et evangelico, obstare pos¬
sint. Id quo maxime deficitur moralis theologia traditionalis de bello est
conscientiae individualis tractatio. In nostris temporibus, cum collective
commissa sunt scelera foedissima, conscientiam individualem iamdudum re¬
lictam oblivione exsolvere oportet, id quod melius, fit in evangelicis fontibus
recurrendis unde exhauritur testimonium personale ad pacem perhibendum.
Si hae emendationes, uti propono in documento annexo, in textu feren¬
tur, theologia nostra de bello theologiam de pace demum amplectabitur.
Christiani, in hac aetate degentes, ad summam machinationem bellicam hu¬
mani generis spectant, quod homines potestate potiuntur ad se ipsos destruen¬
dos; propterea, christiani non possunt nisi pacis verba in ore habere et Evan-
gelium caritatis in vita praebere. Pax Christi est lumen mundi. Si nos Patres
conciliares lumen splendesci recusamus in hoc opere pacificante hodie neces¬
sario, tunc culpa magna nobis erit si mundus per Christum factus (Io. 1, 10),
ad instrumentos proprios relictus, christianis sine directione assistentibus,
in cineres fumantes reducatur.
[Adhaeserunt etiam ] G. Flahiff, arch. Winnipeg; G. Wheeler, eoad. Mid-
dlesbrough; G. Grant, aux. Northampton.
366
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Emendationes additae:
2. Controversiae quae forte inter populos oriantur, non vi et armis sed pactis
et conventionibus dirimendae sunt. Etenim, licet ius cuidam nationi competere
ad iniustam repellendam aggressionem sustinuisset Ecclesia, non minus de iure
universali innocentium ad vitam tum bello tum pace, pariter asseverat. 1 Vita hu¬
mana inviolabilis est, non incaute destruenda, quia ad imaginem quippe Dei
factus est homo. 2 Cum vero usus armorum scelestissimorum minitetur, omnino
considerandum est ordinem moralem naturae tota sua vi ut mala in se condemnare
media belli totalis, id est, usus armorum potentia ingentium, praesertim nuclea*
rium, quae sine discrimine tum belligerantes tum non-belligerantes, tum milites
tum cives privatos caedunt. 3 Nullus enim finis potest iustificare illa media quibus
vita innocentium directe perditur. Numquam ante hoc tempus adeo necesse fuit
ut proclamentur et vindicentur vitae domusque etiam in tempore belli iura illorum
qui, maior pars populi in civitate belligeranti, non directe participant in actione
belli destructiva. Praeterea, non solum belli totalis executio sed etiam ipsa mi¬
natio publica quam civitas instructionibus et statu promptitudinis patefacit, simul
damnanda est, quia illi cives quorum subsidium ad praeparationem in antecessum
belli petitur, operibus manifestis ut indiciis innixi, hoc bellum non possint iudi-
care nisi immorale in intentionem esse. Omnes proinde conatus honesti faciendi
sunt, ut non solum bellum nucleare ab omnibus nationibus et coetibus solemniter
proscribatur tamquam immane crimen sed etiam ut arma nuclearia vel alia simi¬
lis roboris perniciosi omnino extirpentur et supprimantur.
3. Cum omnis civis secundum suam conscientiam pondus propriorum in bello
gestorum in se recipere coram Deo teneatur, civitas ipsa pariter obligatur ad
agnoscendum ius quo cives ad conscientiae suae normam participationem belli¬
cam recusarent, imprimis in bello iniusto vel sine discrimine gesto. Quod faci¬
nora foeda saepe ab utraque parte patrabantur et quod christifideles ob servilem
auctoritati submissionem his in sceleribus participabant, omnino patet: propterea
christiani hodierni, qui prae manibus potestatem ad etiam atrociora perpetranda
habent, iudicium moralem de bello gerendo auctoritati civili soli neutiquam relin¬
quere possunt. E contra, ipsi subsunt obligationi ex iustitia et caritate ortae, ut
mandata auctoritatis perscrutantur ac testimonium secundum conscientiae dicta-
mina perhibeant de Christi pace et vitae humanae inviolabilitate.
Quibus ita clarificatis, vi maiore pollent duo iura omnium civium illa quae
nuntio radiophonico in nativitatem D.N.I.C. anno 1944 habito Pius Papa XII
descripsit: «Opinionem propriam de officiis sacrificiisque sibi impositis expri¬
mere; ad obedientiam nisi proprio consilio petito non esse cogendus ». 4
Uti nunc liquet, omnis homo revera est custos fratris sui: immo, Creatore
ipso donum mysteriosissimum libertatis largienti, homines potestatem habent vitae
necisque in toto genere humano.
Cum hisce temporibus bellum totale economiae Dei et humano generi ipso
obstet, oportet ut spiritus Christi Domini urgens sentiatur magis quam non um-
1 Cf. Pius XII, Alloc. d. 29 oct. 1951: A.A.S., 43 (1951), p. 838.
2 Cf. Gn. 9, 6.
3 Cf. Pius XII, Alloc. d. 30 sept. 1954: A.A.S., 46 (1954), p. 589.
4 Pius XII, Alloc. d. 24 dec. 1944: A.A.S., 37 (1945), p. 13.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 367
quam antea: Spiritus mitis et humilis 5 qui gladium renuntiat, 6 qui vi etiam iuste
allatae natura sua adversatur, 7 qui diligens inimicos, 8 in bono malum vincere co¬
natur. 9 Christiani igitur, ut necessaribus nostrorum temporum melius respon¬
deant, se profundius conscios reddant violentiam naturaliter ex odio profluere;
et inquisitioni in dies augenti studeant de caritate et doctrina Christi quae vio¬
lentiae adversantur.
95
Exc.mus P. D. FRANCISCUS TOMASEK
Episcopus tit. Butiensis
Liceat mihi nomine episcoporum Reipublicae Cechoslovacae aliquod di¬
cere ad cap. IV, par. 23.
Plura abierunt decennia, ex quo Summi Pontifices ad renovandum or¬
dinem socialem vehementer adlaborare coeperunt.
Primis magnis encyelicis socialibus publicatis, non est edita sat practica
instructio proponens, quo modo encyclicae in vitam introducerentur. Neque
examini subiciebatur, num ad effectum possint perduci. Multis in locis fere
in oblivionem venerunt.
Concludi potest: vocem Summorum Pontificum quamvis potentem et in
toto orbe terrarum auditam sine fructu visibili remansuram, nisi per insti¬
tutionem rite ordinatam adiuvetur.
Ad actionem tanti momenti accedere debent imprimis omnes catholici.
Etiam homines bonae voluntatis toto orbe terrarum, sive acatholici sive non
christiani invitari debent.
Ad hunc finem, videtur nobis, multum proderit, si secretariatus vel si¬
mile officium centrale instituatur ad universa opera socialia in Ecclesia di¬
rigenda.
A. Ad quid secretariatus vel simile officium centrale? 1. Ante mundum
universum manifeste apparebit, quod Ecclesia pro re sociali laborat.
2. Providebitur unitati in labore et methodo.
3. Adunabitur immensus fons experientiarum et sententiarum in re so¬
ciali.
4. Facilior erit contactus nec non et cognitio operum insignium in re
sociali.
5. Facile erit conspicere, quae in singulis dioecesibus exeeuta sint.
6. Summo Pontifici aderit officium rite constitutum, cui exequenda erunt
omnia quae in litteris encyclicis vel in praeceptis characteris socialis a Sancta
Sede editis continentur.
s Cf. Mt. 11, 29.
6 Cf. Mt. 26, 52; Lc. 9, 54-6.
7 Cf. Mt. 5, 38-42.
s Cf. Mt. 5, 43-48.
9 Cf. Rom. 12, 17-21.
368
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
B. Munus secretariatus. In praxim ducere doctrinam socialem christianam
hoc modo: 1. Encyclicas sociales Summorum Pontificum in praxim adducere.
2. Statuere doctrinam, quae dirigat novum ordinem oeconomicum re¬
spectu habito ad eas, quas officinas vocant, et ad alia instituta, quae quid¬
quid producunt, necnon ad instituta financiaria (mensae nummulariae).
3. Adiuvare oppressos ubicumque terrarum, sive agatur de oppressione
religiosa, vel sic dicta rassica, oeconomica, sive de discriminatione cuiuscum¬
que generis.
4. Opem ferre nationibus minus evolutis, praecipue iis, qui fame, qui
sub suppressione sunt constituti, analphabetismo, calamitatibus, vel aliis
diversis plagis terruntur.
5. Cum moderatoribus civitatum vehementer adlaborare contra effrenum
cursum ad arma apparanda. Arma nuclearia omnino excludantur. Multifariam
multisque modis iterum et iterum inculcetur: controversias non vi et armis
sed pactis et conventionibus dirimendas esse et tales conditiones praeparentur
in quibus bellum quodcumque iam ne possit amplius instrumentum legiti¬
mum computari.
Omnibus nationibus opem ferre ad progrediendum in veritate, iustitia,
libertate, solidarietate, fraternitate, caritate et pace.
6. Maximi momenti est, ut sanctitas matrimonii tueatur. Valde urget,
ut statuantur normae, quae cum exigentiis divini iuris plene consonantes,
aptae sint ad solvendas difficultates e magno incremento populationis huma¬
nae ortas.
7. Promovere divisionem bonorum ecclesiasticorum, ubi immodica sunt
aut ubi id circumstantiae postulant.
C. Quomodo operetur secretariatus? 1. Curet, ut eruditio socialis sacer¬
dotum profundior sit et studium in re sociali laborandi excitet.
2. Ad hoc tendat, ut studio rerum socialium in scholis mediis, speciali¬
bus et in universitatibus magis incumbatur.
3. Membra comitiorum legislativorum de doctrina sociali christiana in¬
struat.
4. Singularum nationum repraesentantes ad consilia invitet.
5. Sui laboris notitiam in mundo diffundat.
Concludo. Humiliter proponere audeo, ut in fine paragraphi 23, cap. IV,
de vita oeconomica et sociali haec vel aliquid simile addatur:
1. Opportunum videtur, ut instituatur secretariatus vel officium simile
pro rebus socialibus, quod sedem Romae habebit et Summo Pontifici subiec-
tum erit.
2. In omni dioecesi Ordinarius habeat officium pro rebus socialibus, quod
ipsi directe subiectum sit.
3. In omni paroecia sit officium sociale, a parocho directum, cui, adiu-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 369
torio diaconorum et laicorum, cura incumbet reformas sociales in vitam pa¬
roeciae adducere et omnes iniurias sociales amovere.
Agitur de re maximi momenti in hoc saeculo, nam, uti sat notum est,
toto orbe terrarum permagnam motionem socialem progredi.
Si Ecclesia hoc historiae humanae tempore summa cum audacia ad sol¬
vendas quaestiones sociales accesserit, ingentem gratitudinem generis hu¬
mani recipiet, terraque a periculis minantibus salvari poterit.
96
Rev.mus P. D. PETRUS MALACHIAS VAN DIEPEN
Praefectus Apostolicus Manokwariensis
Ad n. 21. Hoc schema tunc tandem sufficientem unitatem et claritatem
obtinebit, cum omnia in eo exposita ex uno principio lucem acceperint. Tale
principium consistit in descriptione existentiae christianae iuxta mentem Sa¬
crae Scripturae. Postquam in cap. I schematis stabilitum fuerit, principium
hoc generale in singulis quaestionibus enodandis vim suam singularem lucide
demonstrare poterit.
Quoad hanc de homine doctrinam elucidandam in Relatione super hoc
schema, VII, cap. I, effata quaedam occurrunt valde laudanda, praesertim ubi
quaestio de mundo huius temporis aequiparatur quaestioni de homine (n. 47),
et ubi aspectus vitae humanae, condicio scilicet terrestris qua homo ad
munera terrestria obeunda destinatur atque vocatio divina qua ad participan¬
dam vitam divinam elevatur, profunda harmonia et unitate in ipsa unitate
humanae personae et dignitatis connecti dicuntur (n. 45).
Applicatio horum principiorum in cap. I ipsius schematis, quamvis lau¬
dabiliter elaborata sit, non tamen pertingit ad eam maturitatem qua ad
instar principii generalis illustrare posset quidquid de diversis muneribus
terrestribus adimplendis in sequentibus dictum fuerit.
Ad dignitatem matrimonii et familiae quod attinet, in n. 21 schematis
vix reperitur effatum quo nexus cum cap. I schematis apparet. Quaestiones
autem quae ad matrimonium et familiam spectant, eodem principio generali
solvendae sunt quo et cetera munera terrestria illustrantur. Multa ex iis quae
in cap. I schematis inculcantur, retinenda erunt, sed simul perstringantur
oportet ad expositionem succinctam doctrinae vere christianae de homine.
Doctrina christiana de homine. In Relatione, VI, sub a), ubi agitur de
significatione vocabuli « mundus », valde laudanda sunt quae n. 31 asse¬
runtur. « Mundus » universum et hominum familiam amplecti dicitur atque
sub triplici aspectu considerari posse; deinde prosequitur textus hoc modo:
« Atqui hi aspectus certe inter se distinguuntur, sed de facto, existentialiter,
ut ita dicamus, intermixti sunt ». Cap. I schematis in hoc deficit quod in
applicandis his affirmationibus non perseverat loquens de existentia humana,
24
370
ACTA CONC, VATICANI II - PERIODUS III
sed. huic loquelae sermonem de essentia hominis immiscet, quatenus affir¬
mat Verbum Patris, assumendo sua incarnatione naturam humanam, totum
hominem, corpus et animam omneque creationis opus, ipsam quoque mate¬
riam ad altiorem evexisse dignitatem.
Sed qui naturam humanam describit per notiones corporis et animae,
nihil dicit de eo quod in definitione christiana de homine omnes considera¬
tiones deberet antecedere, silet scilicet de ordinatione hominis in Deum,
iuxta illud S. Augustini: « Fecisti nos ad te » ( Conf. I, 1). Cui consonat
S. Thomas docendo homini naturale inesse desiderium videndi Deum. Totus
homo hac relatione signatur, adeo ut ea sublata nihil humani remaneret.
Definitio philosophico-analytica, quae notionibus corporis et animae (seu
materiae et formae) utitur, relationem tantummodo internam transcenden-
talem considerat, tacita ea relatione qua homo ordinatus est in Deum et
proximum; quapropter a definitione christiana de homine valde deficit. Qui
loquitur de corpore et anima, designat naturam, non autem personam. In
definitione analytica corpus non habet relationem nisi ad animam; in defini¬
tione quam existentialem dicunt persona per corpus communicat cum Deo
et proximo. In hac consideratione corpus collocatur in relatione in qua per¬
sona existit relate ad Deum et proximum. Hoc spectat quae supra ex Rela¬
tione super schema retulimus (n. 45): condicio terrestris et vocatio divina
conveniunt in unitatem humanae personae. Condicio terrestris determinata
est per corpus terrestre et periturum; porro corpus, secundum consideratio¬
nem existentialem, assumitur ad personam quae in ipso se exprimit.
In communione personarum, sive hominis cum Deo, sive hominis cum
homine, non solum corpus, sed res quoquo materiales assumuntur et dignitate
personae nobilitantur. Qui vero cupidine ductus ab amore Dei et proximi de¬
flectit et mundum diligit, non solum dotes suas naturales, sed totum quoque
mundum adspectabilem in malum vertit et sibi dominari permittit.
Revera Sacra Scriptura nusquam loquitur de corpore humano et de
mundo universo in se consideratis, sed de eis iudicat quatenus homini facul¬
tatem praebent agnoscendi Deum et serviendi proximo. Anthropologia chri¬
stiana, quam Novum Testamentum docet, constat duobus elementis, quae de
cetero in capite I schematis passim recurrunt: homo est subiectum vocationis
ad vitam incorruptibilem quam prosequi debet in corpore corruptibili. Te¬
stimonia abundant, v. g. 2 Cor. 4, 16-18: « Propter quod non deficimus;
sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est,
renovatur de die in diem. Id enim, quod in praesenti est momentaneum et
leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae
pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed
quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non
videntur, aeterna sunt ».
Hae praemissae elucidant doctrinam biblicam de mundo. Doctrina haec
valde perspicua est, si animum advertamus ad locum quem mundus obtinet in
relatione hominis ad Deum et proximum. Sicut corpus humanum, ita et
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 371
mundus universus, si in se considerentur, non est bonus neque malus; de
bonitate metaphysica non loquitur Scriptura. Malitia et bonitas, quatenus
sunt notiones morales, non sunt nisi in persona quae corpus et res assumit
in malum aut in bonum. Ex parte Dei creatura bona est, quia ipse per eam se
revelat homini ( Rom. 1, 20 s.), « de caelo dans pluvias et tempora fructifera,
implens cibo et laetitia corda nostra » (Act. 14, 16). Ex parte hominis crea¬
tura bona est, si homo in ea Deum agnoscat et aestimet « nihil reiiciendum
quod cum gratiarum actione percipitur » (1 Tim. 4, 4). Eadem bonitas, quae
creaturarum propria est cum per eas Deus et homines amore coniunguntur,
eminet quoque in mutuo commercio quo homines bonis temporalibus in mu¬
tuum adiutorium utuntur.
Hoc modo id quod est corruptibile inservit caritati incorruptibili et per
caritatem liberari incipit a servitute corruptionis. Hac via christiani premunt
vestigia Salvatoris, qui per oboedientiam erga Patrem et per caritatem erga
genus humanum formam servi traduxit ad consortium divinae gloriae, ipse
universorum Dominus qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
(Eph. 4, 10). Christus qui est caput super omnia a Deo datus est Ecclesiae
(Eph . 1, 22 text. gr.), ut membra corporis eius una cum ipso capite toti
creationi dominarentur. Non solum homo toto corde agnoscat Dei dominium
super omnes res, sicut in schemate n. 9 dicitur, sed in Christo participat hoc
dominium.
In tempore peregrinantis Ecclesiae homo christianus aeternam vocationem
persequitur in corpore corruptibili, per « hominem exteriorem », quo con-
iunctus est cum mundo corruptibili. In Sacra Scriptura notio corruptibilitatis
designat creaturarum caducitatem simul ac earum incapacitatem implendi cor
hominis. Is qui finem suum in mundo collocat, est idolorum servus, et am¬
bulat post vanitatem, factus et ipse vanus (cf. Ier. 2, 5), quia finem suum
ponit in eo quod est corruptibile. Qui diligit mundum, habitat in mundo
malo; qui vero habet caritatem Patris, mundum ad bonitatem revocat et fide
sua vincit mundum (1 Io. 2, 15-17; 5, 4 s.). Homo qui non ducitur Spiritu
Dei, serviet creaturis transeuntibus et peribit; qui vero consortium divinae
naturae quaerit, fugiet corruptionem quae per concupiscentiam in mundo
est et non audiet eos qui « libertatem promittunt, cum ipsi servi sint cor¬
ruptionis; a quo enim quis superatus est, huius et servus est » (2 Petr. 1, 4;
2, 19).
En duo principia fundamentalia doctrinae christianae de homine: 1. Fi¬
des in Deum per Christum nos salvantem homini christiano largitur vitam
quae cum Christo abscondita est in Deo, donec Christus apparuerit, vita
nostra (cf. Coi. 3, 1-4). Haec autem vita in tempore praesenti non habet
qua se exprimat nisi carnem mortalem. « Vivo autem iam non ego, vivit vero
in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei »
{Gal. 2, 20). Omnis operositas christianorum oritur ex hac vita abscondita
quae alitur Spiritu Christi, sed simul et necessario induit formam carnalem.
In tota operositate hominis christiani, sive credentis in Deum, sive proximum
372
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
diligentis, nihil eximitur ab hoc principio; si ita non esset, homo iam transiis-
set ad visionem futurae vitae. Cognitio Dei praecise fides vocatur, quia exer¬
cetur in corpore terrestri, scimus enim « quoniam dum sumus in corpore, pe¬
regrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus et non per speciem »
(2 Cor. 5, 6 s.). Similiter et permanens caritas exercetur utendo transitura
necessitate. Nec fides nec caritas operosae sunt nisi assumant formam ter¬
restrem; quia homo per corpus communicat cum hoc mundo qui est tamquam
prolungatio existentiae corporalis, res quoque mundanae in servitium suum
adsciscit, ut cultu religioso Deo obsequatur et communione rerum inserviat
proximo.
Dimensiones formae transitoriae in qua se exprimit caritas, nobis pate¬
fecit philosophia, quam existentialem dicunt, una cum scientia et artis tech-
nicae progressione atque aliis scientiis quae existentiam humanam utcumque
respiciunt. Omnibus his perpensis sequitur quod non sit omnino verum id
quod Relatio habet sub n. 33: « Adhuc notandum est quod in mundo ele¬
menta et momenta inveniuntur, quae, quamquam ordinentur in ordinem su-
pernaturalem, indolem tamen et leges proprias habent ». Non solum elementa
et momenta, sed simpliciter omnia quae in mundo sunt, ordinentur in ordi¬
nem supernaturalem. Totus ordo mundanus, ad quem corpus humanum per¬
tinet et cum quo omnino cohaeret, propriis legibus regitur, sive iis quae
phaenomena naturalia regunt, sive iis quae societatem hominum ordinant.
Omnia haec simul sumpta constituunt mundum seu ordinem naturalem, in
quo homo necessario degit donec exeat de corpore mortali.
2. Mundus autem tunc solum dirigitur in finem quem Creator ei prae¬
fixit, cum homo eo legitime utitur. Atqui homo mundo legitime uti non
potest nisi per caritatem. Summa ergo emphasi inculcanda est suprema lex
caritatis quae dirigit cor hominis ad Deum et proximum. Ex caritate salus
mundi hodierni et futuri dependet. Scientia et artis technicae progressiones,
ut habet schema n. 7, per se sunt fructus et signa dominii super materiam.
Clare exponenda est distinctio inter hoc dominium et dominium caritatis,
quod homo in Christo, universorum Rege, possidet. Dominium Christianorum
super res terrenas in hoc consistit quod ea libertate gaudent qua omnia cum
proximis suis communia habere possint (cf. Act. 2, 44). Sub imperio huius
caritatis dominium, quod est per scientiam et artes technicas, generi humano
vere proderit.
De matrimonio christiano. Doctrina christiana de homine, e Sacra Scrip¬
tura deprompta, de matrimonio quoque doctrinam amplectitur. Mutuus enim
amor coniugum, sacramento nobilitatus, est unus ex modis quibus perma¬
nens christianorum caritas exercetur; in matrimonio quoque caritas induit for¬
mam carnalem et transitoriam. Haec forma carnalis nihil aliud est quam or¬
dinatio naturalis sexuum ad perpetuandum genus humanum; in foedere nup¬
tiali caritas hac forma carnali induta vocatur amor coniugalis.
Quaestiones quae hodie moventur et inter se conflictantur quod attinet
ad prolem procreandam et numero coarctandam, videntur originem ducere
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 373
ex duabus anthropologiis ab invicem discrepantibus. Hanc discrepantiam
breviter enucleare intendit praesens interventio. Anthropologia doctrinae bi-
blicae conformis secumfert consequentias quarum praecipuas indicare iuva-
bit. Omittuntur ea quae ad matrimonium spectant quatenus circumstantiis
historicis determinatur; adnotationes sequentes ea tantum in luce ponunt
quae unionis coniugalis permanenter propria sunt, licet aetas nostra plus
quam tempora praeterita veram indolem vitae coniugalis patefecerit.
Quamvis quae sequuntur nobis videantur esse consideratione digna, eum
tamen in modum ea intellecta optaremus ut nullum dubium inferant de
promptitudine animi, qua adhaerebimus doctrinae quam Concilium, appro¬
bante Summo Pontifice, proponere censuerit.
Consueta doctrina moralis de vita matrimoniali, quatenus adiumento phi¬
losophiae utitur, fundatur in anthropologia analytica, quae hominem in se-
ipso contemplatur, non attendens ad eas relationes per quas persona ad per¬
sonam ordinatur. Corpus humanum non collocatur in istis relationibus, sed
ipsum corpus habetur tamquam terminum relationis qua procedit ab anima.
Hac via in ipso homine distinguitur inter subiectum agens, personam scilicet
prout agit per animam gratia et virtutibus instructam, et obiectum actionis
quod est corpus. Per consequens corpus consideratur ut res; porro ius in
rem contractu matrimoniali dicitur transferri in coniugem, qui ex sua parte
obligatur ad reddendum debitum iustitiae. Terminologia iuridica satis de¬
monstrat corpus revera haberi velut res, cum persona sit subiectum iuris,
nam obiectum dominii iuridici nullo modo esse potest persona.
In hac theoria dignoscuntur duae ordinationes in uno matrimonio: vincu¬
lum amoris quod unit animas et mutuum ius in corpus in ordine ad procrea¬
tionem. Ordinatio sexuum ad propagationem generis humani habetur ut
obiectum relate ad personas agentes quae unione animarum coniunguntur.
Porro haec ordinatio obiectiva per ipsas structuras corporales manifestat con-
iugibus quomodo se gerere debeant in exsequendo actu sexuali. Lex naturalis
cognoscitur ex naturali ordinatione sexuum; eam violare nemini licebit un¬
quam, cum oriatur ex dispositione ipsius Creatoris. Amoris coniugalis est
legem naturalem adamussim observare.
Comparata cum doctrina christiana de homine, quae toti schemati de Ec¬
clesia in mundo huius temporis fulcimentum et vigorem praestare deberet,
theoria modo exposita ordinationem divinam potius invertit quam salvat,
quia amor coniugalis, qui summa caritatis lege animatur, postponitur legi
naturali, adeo ut, quandocumque hae leges inter se conflictantur, amor coniu¬
galis legi naturali locum cedat. Revera non raro accidit ut permanens caritas
periclitetur propter legem quae fundamentum habet in corpore corruptibili.
Haec doctrinae moralis deficientia debetur theoriae de homine quae dua-
lismum sapit et fundamento biblico caret. Quare theologia moralis de vita
matrimoniali revocanda erit ad normam anthropologicam vere christianam,
quod eo facilius fieri poterit quo magis nitetur eis effatis quae et in encyclica
Casti connubii, et in Adnexis ad praesens schema, praeclare enuntiantur de
374
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
coniugum mutua donatione personarum. In sermone de matrimonio Ecclesia
abhinc non loquatur de traditione corporis, sed de traditione personae, non
iam de contractu matrimoniali, sed de foedere nuptiali. Invasit nempe in doc¬
trinam de matrimonio ius romanum et pactum iniit cum dualismo anthro-
pologica.
Huic animadversioni generali alias quasdam maioris momenti annotatio¬
nes subiungimus.
1. Lex naturalis quae sub imperio caritatis vitam sexualem coniugum
regit, non est aequiparanda naturali sexuum ordinationi, quia id quod homo
cum animalibus commune habet, si in se consideretur, est moraliter indiffe-
rens. Lex naturalis vere est lex moralis, eo quod sit in subiecto morali, seu
in persona. Ordinatio sexuum ad procreationem fit fundamentum legis mo¬
ralis propter suam assumptionem ad personam. Quare coniuges lege natu¬
rali se gerere tenentur secundum naturalem structuram sexuum.
Dignoscuntur etiam hic duae leges, lex scilicet caritatis quae fundatur in
homine ut persona, et lex naturalis quae fundatur in homine ut est facultate
sexuali praeditus. Sed nunc tandem clare apparet quomodo hae duae leges in
unum subicctum agens uniuntur et se invicem compenetrant. In exercendo
actu coniugali persona unitur cum persona, nulla re obiectiva interposita,
neque iustitia exigente, sed caritate donante. Amor enim non novit ius, sed
tantum debitum (cf. 1 Cor. 7, 3), iuxta verbum Apostoli: « Nemini quid¬
quam debeatis, nisi ut invicem diligatis » ( Rom . 13, 8).
Actus unionis coniugalis est omnino indivisibilis quamvis duabus legibus
regatur. Integritas huius actus requirit ut utraque lex observetur, sed neces¬
sitate cogente, lex quae in perituro corpore fundatur locum cedit legi amoris
quae personas unit. Hoc principium non differt ab illo quo theologia moralis
utitur quando mutilationem corporis permittit ut personam adiuvet, quamvis
huiusmodi mutilatio sit contra legem naturalem qua homo incolumitati sui
corporis providere tenetur.
2. Quando circumstantiae postulant ut conceptio prolis evitetur, non
excludantur media technica, immo haec media moraliter praeferenda sunt
abstinentiae totali et fortasse abstinentiae quoque periodicae. Quod demon¬
stratur ex indole ipsius legis naturalis.
In consueta doctrina morali lex naturalis restringitur ad integritatem
actus sexualis; attamen, ordinatio naturalis multo latius se extendit quam
ad hanc solam integritatem actus.
a ) Ad ipsam pertinet ordinatio effectiva in conceptionem prolis; actus
enim sexualis est naturaliter actus generationis. Quare coniuges, qui iis tem¬
poribus sexualiter uniuntur quibus sciunt potentiam generatricem finem na¬
turalem attingere non posse, hanc ordinationem, fine naturali neglecto, in
alienum finem, v. g. amoris incrementum, dirigunt. Theologia moralis iam-
dudum agnovit legem naturalem legi amoris postponi posse.
b) Ad ordinationem naturalem sexuum pertinet non solum processus
biologicus terminans in conceptione prolis, sed valores quoque sexuales ordi-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV
375
nis sensitivi et psychologici, qui iam in animalibus observari possunt. Haec
omnia assumuntur ad personam in unitate subiecti; et praecise propter hanc
assumptionem caritas christiana, quam coniuges cum toto populo Dei com¬
munem habent, in ipsis fit amor coniugalis, quia induitur illo affectu qui
ordinationi sexuum in alterutrum naturaliter competit. Pastor animarum, qui
ad salvandam integritatem biologicam actus sexualis coniuges ab eo arcet, eis
commendando continentiam totalem, tollit totam ordinationem sexualem,
amorem coniugalem ad communem caritatem reducit, et vinculum nuptiale
periclitari facit. Qui vero usum instrumenti commendat, salvat quod in amore
coniugali ut tali praecipuum est, affectum scilicet sexualem. Continentia pe¬
riodica, quae de cetero saepius fallit, forsitan vinculo amoris gravius damnum
infert quam usus instrumenti, quia subtrahit vinculo coniugali affectum na¬
turalem ordinis sexualis pro temporibus scientia determinatis; eadem autem
scientia procuravit media technica quae salvant affectum actu coniugali ex¬
pressum. Aspectus autem affectivus sexualitatis profundius inhaeret per¬
sonae quam aspectus biologicus.
3. Praecavetur periculum ethicae situationis, quia lex naturalis minime
tollitur. Caritas autem damnum quod naturalis ordo patitur virtute sua com¬
plet. Deficiente caritate hoc damnum innocuum non erit, sed magis magisque
coniuges ab invicem alienabit. Lex naturalis non impune neglegitur. Solius
caritatis est propter sufficiens motivum ordinem naturalem infringere, quia
lex naturalis data est propter caritatem et non caritas propter legem natu¬
ralem: « finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona
et fide non ficta » (1 Tim. 1, 5). Qui autem non habet caritatem, manet sub
dominio legis, sicut ibidem habet Apostolus dicens « quia lex iusto non est
posita, sed iniustis » (1 Tim. 1, 9), et alio loco: « Quod si Spiritu ducimini,
non estis sub lege » ( Gal. 5, 8). Ne christiani seipsos deciperent, eos prae¬
munit his verbis: «Vos enim in libertatem vocati estis fratres, tantum ne
libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite
invicem. (Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum
sicut teipsum » {Gal. 5, 13 s.).
4. Normae quae in tempore praeterito a Magisterio fidelibus propositae
sunt, non sunt abolendae, sed perficiendae. Istae normae collocandae sunt
sub primatu amoris. Lex naturalis, quae respicit naturalem ordinem sexuum
ad procreationem, immutata manet, et eo perfectius observabitur quo magis
coniuges per christianum dominium super res terrenas, desiderium prolis,
quod ipsis naturaliter inest, libera generositate implebunt. Hoc modo patebit
doctrinam hodiernam normas veteres continuare et perficere.
[Subscripsit etiam ] G. Van den Elzen, praef. ap. Doruma.
376
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
97
Exc.mus p. d. leontius albertus van peteghem
Episcopus Gandavensis
Liceat milii attentionem vestram ad lacunam particularem in redactione
schematis de Ecclesia in mundo huius temporis advocare.
Frustra enim quaeritur in hoc schemate mentio de cura et promotione
iuventutis in mundo hodierno. Quare, rogante amplissimo Domino Ioseph
Cardijn proponere audeo ut in hoc schemate locum ipsi conveniens — v. g.
post n. 21 ad p. 24 — problemati assistendae praesertim moralis et spiri¬
tualis iuventutis in mundo huius temporis concedatur.
Problema iuventutis hodie novos, quos saeculis praeteritis non habuit,
aspectus prae se fert. Ratio huius potissimum est quod iuniores nostris die¬
bus magna pro parte extra familiam vivunt et non iam sicut antea conditio¬
nibus traditionalibus existentiae proteguntur.
Plus quam tertia pars populationis mundialis aetatem viginti annorum
nondum explevit. Magis quam quingenti milliones iuniorum extra domum
familialem operantur. Educatio et institutio eorum saepe saepius fiunt extra
ambitum tutelae parentum: in scholis, viis, fabricis, itinere, recreatione et
feriis. Iuventus sibimetipsi derelicta incapax est resistendi influxui artium
technicorum et culturae industrialis quem subeunt in emissionibus radiopho-
nicis, in televisione, in tabernis et in locis ad tempus liberum terendum. Ma¬
nifestationes et dolendae sequelae huius situationis sunt: insufficiens effor-
matio ad vitam et saepe criminalitas individualis et collectiva.
His non obstantibus necessitate ineluctabili mundus futurus in omnibus
suis elementis: familialibus, professionalibus, socialibus, culturalibus, reli¬
giosis, nationalibus et internationalibus a iunioribus construetur. Ingens inde
problema de praeparanda iuventute ad sua ulteriora munera ponitur.
Huius complexi problematis solutio magna pro parte ab associationibus
iuventutis, a iuvenibus et pro iuvenibus creandis expectanda est. Illis enim
iuniores e solitudine et debilitate sublevantur. Illis ad vitam et missionem
adultorum efformantur per actionem personalem, per assumendam respon-
sabilitatem, per omnimoda initiativa, per influxum repraesentativum apud
auctoritates. Illis denique servitia utilia et necessaria ad eorum evolutionem
conduntur, uti sunt orientatio vitae, praeparatio ad servitium militare et ad
matrimonium, organisatio temporis liberi, et similia.
Valde opportunum est Ecclesiam et auctoritates civiles publicas et pri¬
vatas illas associationes iuventutis recognoscere, commendare et adiuvare.
Ecclesia potissimum competens et expers est ad instruendam iuventutem de
momento vocationis apostolicae, de responsabilitate in communitate religiosa
et in mundo huius temporis, de obligatione assistentiae mutuae iuniorum,
praesertim magis derelictorum, inter se, de munere constructivo in omnibus
campis vitae exsequendo.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 377
His ante oculis liabitis suadendum videtur ut schemate de Ecclesia in
mundo huius temporis paragraphus de cura et promotione iuven tutis in¬
seratur.
98
Exc.mus P. D. VILLELMUS GORDON WHEELER
Episcopus tit. Theudalensis, eoad, c.i.s. Medioburgensis
In sectione 23 huius schematis, i. e. in illa sectione quae de vita oeco¬
nomica et sociali agit, affirmatur obligatio moralis curam impendendi ut bona
terrestria inter membra familiae humanae secundum regulas iustitiae socialis
et aequitatis naturalis distribuantur. In paragrapho vero 5 eiusdem sectionis
(quae paragraphus in pag. 27 invenitur) dicitur differentias oeconomicas et
sociales quae in mundo hodierno existunt in multis rebus graviter contra¬
dicere iustitiae sociali et unitati essentiali generis humani. Hae affirmationes
tanti momenti sunt pro omnibus christianis aliisque hominibus ut cavere
debeamus ne per aliquam ambiguitatem in textum schematis forte irreptam
sensus earum genuinus destruatur.
Talis ambiguitas (secundum opinionem meam) irrepsit in pagraphum 5,
in pag. 27. Ibi enim legimus: « omnes sane conatus suscipiendi sunt, ut,
iuribus personae humanae servatis et ratione habita propriae indolis unius¬
cuiusque populi, eiusmodi discrimina quam citissime minuantur, et tan¬
dem aliquando removeantur ». Certe, respectus erga iura personae et popu¬
lorum est virtus christiana et verba schematis optimo sensu intelligi pos¬
sunt, eadem tamen verba sine ulteriori explicatione dicta pro multis ambigua
manere et quibusdam praetextu et occasione esse possunt ut illam proprie¬
tatem privatam quae est contra iustitiam socialem cum verbis Concilii
oecumenici defendant. Sunt enim regiones ubi existunt dominia immensa
quae bono unius personae tantum vel familiae inserviunt, et eodem tempore
bonum communitatis laedunt. Ex tali situatione oeconomica sequitur ut pauci
sint divites et multi sint pauperes. Quid mirum, si illi qui in latifundiis per¬
magnis vitam servorum agunt, et media ad vitam digniorem acquirere non
possunt, facile fallaciis « communistarum » succumbant?
Ut nemini praetextum praebeamus ad proprietatem privatam quae bono
communi non inservit defendendam, oportet ut doctrina catholica sine ambi¬
guitate ulla declaretur. Quae doctrina haec est:
Bona terrestria a Deo toto generi humano data sunt eo fine ut omnes et
singuli homines illis bonis utantur et fruantur, non autem ut bona illa ad
beneficium particulare alicuius personae, familiae, vel nationis exclusive re¬
serventur. Distributio bonorum, eorum usus et ususfructus secundum iusti¬
tiam socialem sunt ordinanda, ita, ut omnes et singuli in fructibus perci¬
piendis partem habeant et nullus sibi intemperate appropriet id quod multis
inservire deberet.
Doctrina christiana de legitimitate proprietatis privatae semper intelli-
378
ACTA C0NC. VATICANI II
PERIODUS III
genda est in contextu iustitiae cum amore et caritate christiana. Dominium et
possessio rerum ordinari debet non tantum ad bonum personae individualis,
sed etiam ad bonum totius communitatis. Aspectui personali aspectus socia¬
lis iungi debet. Ut persona humana libera esse possit, ut securitatem habeat
materialem, indiget capacitate iuridica bona acquirendi eaque possidendi.
Ius autem obligationem generat gravem rebus propriis ita uti et frui ut iura
et officia aliorum ne laedantur, immo, quantum fieri potest promoveantur.
Caritas Christi urget nos ut hanc doctrinam in theoria defendamus, in praxi
demonstremus.
Iustitia socialis exigit ut latifundia ultra mensuram debitam extensa se¬
cundum regulas prudentiae dividantur; non tamen per modum confiscationis
et de hac re curet civilis auctoritas, cui etiam persolvere oportet optimam so¬
lutionem oeconomicam in omnibus. Similiter eadem iustitia postulat ut na¬
tiones divitiores populis pauperioribus succurrant et eis in rebus oeconomi¬
cis adiutorio sint. Recte de hac obligatione agit schema in sectione 24 ubi
sermo est de solidarietate familiae populorum promovenda. Ad paragraphum
tertiam vero utiliter addi poterit talem obligationem assumendam esse ex
caritate et humanitate et non ex aliquo fine commerciali vel politico. Modus
practicus alias nationes adiuvandi est portas pro mercibus aliarum nationum,
praesertim pauperiorum, aperiendi. Caveant nationes sic dictae « industria-
les et magis evolutae » ne damnum humanae familiae inferant liberam com¬
municationem bonorum prohibendo sub praetextu protectionis industriarum
propriarum.
In sectione 25, in par. 8 (quae in pag. 30 invenitur) Concilium omnes
vocat ad adlaborandum ut gentes in dies magis fraternitate mutuoque re¬
gantur auxilio. Gratias agamus ad eos qui voluntarie servitium et ministerium
personaliter dare possint. Pro nonnullis christianis talis adlaboratio directa
est impossibilis. Indirecte tamen etiam illi multa possunt. Illos ergo exhor-
temur ut obligationi communi adiuvandi omnes nationes satisfaciant adiu-
vando labore personali et contributione pecuniaria Associationes internatio-
nales et personas morales quae pro bono communi omnium nationum et pro
bono particulari nationum pauperiorum magna cum humanitate adlaborant.
Fructus laboris talium associationum multum pendet ab adiutorio morali et
materiali quod a singulis individuis recipiunt.
In Epistola catholica beati Iacobi Apostoli legimus: « Quid, proderit,
fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat » et « Fi¬
des, si non habeat opera, mortua est in semetipsa ».
Essentia communicationis cum mundo nostri temporis et deinde eiusque
fidei receptio, a laboribus iustitiae et caritatis ante omnia facta erit.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 379
99
Exc.mus P. D. WENCESLAUS WICISK
Episcopus tit. Caesariensis in Numidia, aux. Gnesnensts
Qualis est episcoporum obligatio in firmanda pace? Par. 25 schematis
de Ecclesia in mundo huius temporis ad hanc quaestionem nullam dat ex-
plicitam responsionem. Ecclesia semper fuit et est conscia suae obligatoriae
sollicitudinis pacis, est enim ancilla pacis Christi, ex qua vera pax terrena
emanat; est etiam mater non solum fidelium, sed etiam omnium gentium.
Conscii suae missionis pacis Romani Pontifices/Benedictus XV, Pius XI,
Pius XII, Ioannes XXIII cum omni cura agebant circa restaurationem pacis
eiusque conservationem.
Haec obligatio sollicitae curae pacis inhaeret etiam officio episcopali, con¬
venit ergo, ut de illa, i. e. episcoporum obligatione fiat in schemate sermo
magis explicitus. Episcopi in communione cum Romano Pontifice, et sub
eo, participes sunt responsabilitatis boni totius Ecclesiae, boni totius mundi,
et consequenter etiam defensionis pacis eiusque conservationis; sunt insuper
modo speciali responsabiles portionis, quae eis a Romano Pontifice concredita
est et in qua positi sunt pastores a Spiritu Sancto; ergo etiam responsabiles
promotionis pacis in sua dioecesi; eorum est praedicare suis ovibus pacem
Christi, ex qua demum vera pax terrena emanat. Episcopi sunt apostoli pa¬
cis, haeredes doctrinae Christi, evangelii pacis. De hac missione pacis inde
a principio eorum episcopatus sermo fit, scii, in ipsa eorum episcopali con¬
secratione. Primum verbum episcopi ad fideles in S. Missae sacrificio sunt
verba pacis: Pax vobis\ pax Christi, qui in sua carne odium occidit, pax
Christi, cuius pax terrena est fructus.
Verba exhortationis schematis diriguntur potissimum ad moderatores na¬
tionum et ad eos, qui influxum in publicam opinionem exercent, eisque gra¬
vissimam responsabilitatem pro pace firmanda inculcant. Hic iterum conve¬
nit intexere sermonem de episcoporum obligatoria praedicatione et sollicitudine
pacis. Episcopi enim praedicando doctrinam Ecclesiae efformare debent pu¬
blicam opinionem circa valorem pacis, sive agendo de praeambulis pacis:
denuntiando scii, vitia, quae destruunt pacem, ut odium, superbia, extollen¬
tia animi, egoismus, quae causa sunt, cur tam saepe classes, gentes et homines
diversae stirpis se opponuntur, sive etiam positive educando fideles in sin¬
cera aestimatione aliarum gentium, in caritate universali christiana et mutua
benignitate.
Episcoporum necnon conferendarum episcopalium est etiam obligatio
saepe directe loquendi de pace, de eius conservatione et modo speciali, quando
illa in fundamentis precariis posita periclitari incipit. Eorum est inculcare
fidelibus bellum nunc temporis ineptum factum esse ad lites componendas,
ad libertatem nationalem recuperandam et vim armorum non esse medium
380
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
honestum ad diffusionem idearum inter populos. Et huic obligationi satisfa¬
cere debent, etsi aliquando talis praedicatio fiet eis opus ingratum, cum eos
impopulares facere ac facili accusationi de defectu amoris patriae exponere
queat. Sine adlaboratione episcoporum in suis dioecesibus et nationibus verba
Romanorum Pontificum magna ex parte vox in deserto remanent. Timiditas
debet eis extranea esse et meminisse debent ad eos dirigi verba Dei dicta
Ezechieli prophetae (33, 6 s): «Si speculator viderit glaudium venientem
et non insonuerit buccina et populus se non custodierit, veneritque gladius
et tulerit de eis animam, ... sanguinem... eius de manu speculatoris requi¬
ram » et illud S. Pauli ad Galatas (1, 10): «Si adhuc hominibus placerem,
Christi servus non essem ».
Pax fundari debet quidem in iustitia et caritate et non in aequilibrio pe¬
riculi et terroris, tamen ex altera parte non debet esse debilis et homini
apathico propria; non debet esse talis sollicitudo pacis, qua mali ad haben¬
dam securitatem in perverse agendo abutantur et pervertant verbum Chri¬
sti ( Mt. 5, 39); « Ego autem dico vobis non resistere malo », obliviscendo
Christum non venisse portare pacem vitio et peccato; dicit enim de se
{Mt. 10, 34): « non veni pacem mittere, sed gladium ». Christus affert
mundo pacem suam, pacem fundatam in respectu personae, eiusque iurium
tam personalium quam socialium.
Pax, ut recte affirmatur in schemate, est donum Dei et ut donum Dei non
obtinetur sola sollertia humana, debet peti humili et constanti supplica¬
tione. Hinc episcopi debent saepe cum suis fidelibus exorare pacem ora¬
tione coniuncta cum poenitentia, memores bellum esse in manu Dei etiam
instrumentum castigationis pro peccato. At, quando Pater iratus verberat,
est felix ad Matrem qui properat. Tunc Regina apostolorum monstrat se esse
Matrem fidelium et Reginam pacis.
100
Exc.mus P. D. CAROLUS WOJTYLA
Archiepiscopus Cracoviensis
P. 21: lin. 18, loco: «... excitatum ab Illo quia omnia per Verbum creavit
ac suo vivificat Spiritu ». Non placet haec expressio, quia: 1) est nimis
difficilis et potest non-theologum in errorem ducere, 2) de quali « vivifica¬
tione » agitur — naturali an supernaturali? Potius sit ita: «... excitatum a
Spiritu Sancto » (cf. pag. 6, linn. 9-15).
Lin. 20: est: « Cui (i. e. germini a Deo excitato) certe debentur iam
plura signa progressus... ». Pro nobis hoc est evidens, pro non-christianis
minime evidens; immo haec progressus mundani « appropriatio » eorum iam
provocare potest et in oculis eorum contradicere cum declaratione pag. 6,
linn. 27-30.
Pag. 22, lin. 5: loco: « verum incrementum personae humanae promo-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 381
veant, ut potius dira etiam impedimenta obstruant ». Proponitur: « vere
crescentem personae humanae observantiam promoveant; immo, potius dira
etiam impedimenta obstruant ».
Lin. 9: loco: « verbo et amore », proponitur: « veritate et amore aedi¬
ficata ».
Pag. 23, lin. 4: loco: « et nova temporibus apta paranda », proponitur:
« et ad condiciones novas, temporibus aptas, parandas ».
Linn. 10-11: loco: «... Dei glorificationem, unde per ipsos filii... », pro¬
ponitur: «...Dei glorificationem; unde per parentes filii... ».
Lin. 13: est: « Sed cum familia christiana sit imago et participatio foe¬
deris amoris Christi et Ecclesiae fidelitate mundo... ». Tota haec phrasis ita
mutanda videtur: « Sed cum familia christiana sit imago et participatio foe¬
deris amoris Christi et Ecclesiae, coniugum fidelitate mundo innotescat viva
Salvatoris praesentia in mundo; coniugum autem amore et generosa foecun-
ditate mundo innotescat unitas Ecclesiae eiusque sincera natura (cf. Eph.
5, 32) ».
Lin. 32: loco: « efficiendo propitiam», proponitur: «propitiam effi¬
ciendo ».
Lin. 35: loco: « et ipsius Ecclesiae, Christi corporis », proponitur: « et
ipsius Ecclesiae, quae est Christi corpus mysticum ».
Lin. 38: est: « prolis exigit », sit: « prolis, exigit ».
Pag. 24, lin. 20: loco. « unde bonum fidei », proponitur: « unde eorum
fidelitas ».
Pag. 25, linn. 23-24: loco: « tamen promovendae culturae vere huma¬
nae id agunt », proponitur: « tamen promovendae culturae vere humanae ille
labor productivus suscipitur, ut... ».
Lin. 34: loco: «... pendet e spiritu dialogi », proponitur: «... pendet a
bona voluntate dialogandi... ».
Pag. 27, lin. 11: loco: « Cum Deus bona terrae commune totius generis
humani patrimonium constituerit », proponitur: « Cum Deus bona terrae
ad usum communem totius generis humani tamquam eius patrimonium con¬
stituerit, modum vero ea dividendi inter proprietarios... ».
In lin. 12 agitur de divisione bonorum per appropriationem, iamvero in
lin. 14 agitur de distributione fructuum in productionis processu editorum.
Linn. 14-15: est: « Ecclesia proinde nulli particulari systemati oecono¬
mico obligatur ». Distinguendum est: essentialis adest differentia inter haec
tria: 1) Postulata a lege naturali possibilitas practica pro omnibus homini¬
bus relate ad acquisitionem bonorum etiam productivorum in proprietatem
privatam. 2) Actualis structura divisionis proprietatis privatae hic et nunc.
3) Concretum systema oeconomicum in processu productionis et distributio¬
nis bonorum.
Ergo linn. 14 et 15 ita mutetur: « Ecclesia proinde nulli particulari sy¬
stemati oeconomico nec ulli historica vel actuali structurae divisionis bono¬
rum in proprietatem privatam obligatur; attamen Ecclesia affirmat ius natu-
382
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
rale omnium hominum ad proprietatem aliquam bonorum etiam productivo¬
rum acquirendam ».
Linn. 15-16 ita supplendi sunt: « Ipsae autem formae et institutiones,
determinantes sive structuram divisionis bonorum appropriatorum, sive sy¬
stema oeconomicum, novis condicionibus continuo prudenter... ».
Lin. 19: ita supplendus est: « ... destinantur; hoc autem obtineri nequit
sine effectiva realisatione iuris non-possidentium ad moderatam proprietatem
bonorum etiam productivorum acquirendam ».
Lin. 29: est: «...et redigendo eos quodammodo in servitutem sub iugo
propriorum operum ». Haec thesis, quae a marxista theoria de operariorum
alienatione in capitalismo inspirata esse videtur, prima vice, nisi fallor, in¬
troducitur in doctrinam socialem Ecclesiae. Omittatur haec thesis, quia im¬
plicite ducit ad oppugnationem salariatus atque proprietatis privatae bonorum'
productivorum.
Lin. 40; addendum est: « Insuper naturale hominis ius ad laborem in
automatisationis praecipue progressu attendendum est ».
Pag. 28, lin. 8: loco: « vere addicti, imbuti Beatitudinum spiritu, qui
totam vitam eorum pervadat et inflammet. Qui Christum... », proponitur:
« vere addicti. Ad hoc, ut christiani tales evadant in tota eorum vita, ne-
cesse est, ut per paupertatem materialem in spiritu sese in aequilibrio te¬
neant respectu bonorum temporalium, donec ut media ad finem ultimum
pro eis appareant. Qui Christum... ».
Pag. 29, lin. 5: loco: «...gravissima iustitiae et caritatis...», proponi¬
tur: «...gravissima socialis iustitiae et caritatis...».
Lin. 17: loco: «... bona terrae necessario in totum hominum genus
impendenda sunt... », proponitur: «... bona terrae necessario in usum omnium
hominum, appropriatione facta, impendenda sunt ».
Pag. 30, lin. 30: loco: « quam germano spiritu cooperationis... », pro¬
ponitur: « quam sincera cooperationis voluntate et concordiae.
Pag. 31, lin. 30: loco: « habentur cohaerens progressus... », proponitur:
«habentur: 1) cohaerens progressus...».
Linn. 31-32: loco: « sint liberae et auctoritas... », proponitur: « sint
liberae; 2) auctoritas universalis internationalis, qua gaudeat instrumentis
necessariis ad bonum familiae humanae universum promovendum, praesertim
autem ad bellum vitandum et pacem tuendam... ».
Pag. 32, lin. 6: loco: « respondendo signis Spiritus Dei... », proponitur:
« respondendo hominum desideriis a Deo excitatis in cordibus non solum
christianorum, sed etiam aliorum hominum ».
Lin. 17: loco: « et Christi eius », proponitur: « et Christi ».
[Nomine episcoporum Poloniae ].
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 383
101
Exc.mus p. d. paulus yoshigoro taguchi
Episcopus Osakensis
In cap. IV, n. 24, 5 (pag. 29) agitur de problemate demographico quod
grave et complexum dicitur. De facto hoc problema non tangit solum populos
qua tales, sed etiam vitam personalem multorum fidelium, qui doctrinam'
Ecclesiae sequi desiderant sed, in gravibus difficultatibus concretis positi, non
vident viam exitus ex cruciali dilemmate. EIoc speciali modo valet in terris,
in quibus catholici sunt parva minoritas ideoque matrimonia mixta inter
catholicos et non-christianos sunt frequentia. Cura materna Ecclesiae hac in
re est omnino necessaria.
Ut breviter sed fortiter exposuit exc.mus J. Rupp cui libenter adhaereo,
inter varias solutiones pro hoc problemate habetur illa emigrationis. Liceat
mihi fusius rem tractare, data ipsius gravitate praesertim in nostris tempo¬
ribus. Ob varias quidem difficultates concretas connexas, emigratio non est
solutio principalis; potest tamen afferre validum auxilium, 'specialiter illis
Nationibus, quae magnam populationem in relative parvo vel minimo terri¬
torio nutrire debent.
Est lacuna in nostro schemate quod agendo de solidarietate familiae
populorum non loquitur de emigratione. Debet statui momentum emigra¬
tionis pro solidarietate populorum servanda et fovenda simulque declarari
debet explicite ius aequale omnium hominum sub hoc respectu, exclusa qua¬
vis discriminatione ratione gentis, stirpis, coloris aut religionis.
In priori schemate decreti de cura animarum, Append. VI, pag. 100,
haec scripta erant: « Deus rerum universarum Creator in totius generis hu¬
mani utilitatem bona omnia condidit, unde hominibus pateant oportet emi¬
grandi viae; id enim haud minus in humanum genus pietas quam naturae
ius ipsum suadet; itemque ius familiarum ad servandam unitatem, ad fo¬
vendum congruum incrementum et honestam sustentationem exercetur ».
Similis declaratio inserenda est in nostro schemate. Et quae alibi dicun¬
tur de dignitate et de iuribus personae humanae atque de exclusione omnis
discriminationis propter stirpem, colorem aut religionem, hic applicanda sunt
ad ius emigrandi. Est factum omnibus notum quod conscientia populorum,
etiam christianorum, hac in re nondum sufficienter efformata est: ita ut vi¬
geant in multis terris limitationes, restrictiones et practice etiam exclusiones
ob rationem originis aut stirpis, coloris aut religionis, quae contrariae sunt
et legi naturali et multo magis legi Evangelii. Neque componi possunt tales
limitationes et exclusiones cum solidarietate familiae populorum.
Ordinata migrantium conversatio foveri debet, qua inter advenas et in¬
colas fraterna vigeat caritas et sana in novam communitatem aggregatio
melius praeparetur. Pius XII, sanctae memoriae, edidit normas pro cura
384
ACTA CONC, VATICANI II - PERIODUS III
migrantium praesertim fidelium gerenda, in Constitutione Apostolica Exui
familia, anno 1952 promulgata.
Minime tamen oblivioni dandum est momentum emigrationis non-chri-
stianorum in catholicas regiones, cum ipsa magnopere conferre valeat ad
beneficia tum materialia tum spiritualia, vel ex sola cum fidelibus catholicis
consuetudine.
Ut enim familiare exemplum afferamus, iuxta recentes indubiasque com¬
putationes, numerus iaponensium qui per plurimas Americae Latinae regio¬
nes dispersi commorantur, sexcenta circiter millia emigratorum nunc attin¬
gere creditur, ex quibus amplius tercenta millia baptismatis receptione Ec¬
clesiae catholicae adscripti sunt.
Nunc vero, planum est, ex ipsa rerum natura, immigratis omnibus plus
minusve concedendum esse novis condicionibus temporum et locorum ubi
degunt, firma adhuc religionis libertate manente. Moribus et vita catholicae
societatis circumfusi, emigrati non christiani facilius, ut patet, quam in pro¬
pria Patria, influxum catholicae religionis experiuntur, eorum filii, catholicas
scholas frequentantes, instructione catechetica imbuuntur; hocce pacto facile
fit ut tandem aliquando, divina moti gratia, baptismatis beneficio donentur.
Concludo. Quare omnino necessarium videtur ut Concilium Oecumenicum
hac in re clara principia statuat et sic efficaciter iuvet ad efformandam rectam
conscientiam omnium hominum bonae voluntatis, imprimis catholicorum et
cunctorum Christianorum.
102
Exc.mus P. D. ADEODATUS YOUGBARE
Episcopus Kupelaensis
Optime schema loquitur in n. 24 de solidarietate inter populos promo¬
venda. Haec autem solidarietas iam multum progressa est; attamen duae
animadversiones mihi videntur utiles, ut dynamismus christianus vere animet
futuros progressus, prima de cognitione et amore ut conditiones auxilii fe¬
rendi, secunda de socialisatione.
1. Qui vult auxilium ferre regionibus minus evolutis eas cognoscere et
amare debet. Schema, saepius dictum est, confectum esse ab occidentalibus
viris et in conceptis occidentis. Cum autem loquitur de paupertate, de evo¬
lutione, de morbo aut de cultura, haec verba dicunt res omnino diversas
sive agatur de occidente, sive de tertio mundo. Legitur in quibusdam foliis
haec inserta: « Avec les poubelles de Paris, on pourrait nourrir une ville
de plusieurs milliers d’habitants en Afrique ». « Cum superfluo Lutetiae
Parisiorum in via relicto, in africana civitate, millia hominum nutriri pos¬
sint ». Haec asserta non ad rem pertinent... De alia re agitur.
Quod de paupertate dictum est, idem dicendum est de ceteris conceptis
quia tertius mundus est alter mundus.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 385
Itaque dare pecuniam ad curanda deficientia vel etiam ad homines adiu-
vandos ut ipsi laborent et seipsos evolvant, hoc non sufficit. Primum oportet
homines cognoscere, homines cognoscere, inquam, non tantum in superficie,
sed usque ad intima cordis tali modo ut deinde possibile sit eos vere amare,
progrediendo, si opus sit, usque ad extrema caritatis, ut fecit bonus Samari¬
tanus, Jesus, dominus noster.
Si igitur christiani tertium mundum, ut oportet, adiuvare volunt, primum
debent eum cognoscere, cognitione vera, quae ducit ad amorem, id est
ad participationem, ad colloquium, ad associationem, ad compromissionem.
Quapropter multum interest regionum minus evolutarum si christiani ex
occidente veniunt. Ex eis, vero, alii non manebunt; sed, quando in patriam
suam reversi fuerint, concivibus suis vere dabunt sensum quem nunc exigit
conscientia christiana in dies latior; insuper cum maiore generositate et
intelligentia auxilium ferre poterunt iis qui operantur in loco ipso tertii
mundi; influxum habere poterunt in diversos coetus quorum membra sunt.
Alii tamen, quos optamur ut multi sint, audientes invitationem a Summo
Pontifice Paulo VI, die 18 octobris factam, in Africa manebunt, sive ut tech¬
nici consiliarii in negotiis rerum publicarum, sive ut missionis Ecclesiae
auxiliarii, sive ut agentes commerciales... Omnimodo autem semper in spi¬
ritu servitii et amicalis collaborationis. In his adiunctis, christianus vere
competens, sapiens et devotus efficacior erit quam ingens pecunia ut Africa
sese evolvat.
Cognitio et amor conditiones sunt necessariae efficacis auxilii.
2. Socialisatio bene intellecta principiis christianis contraria non est. In
cognitione et amore de quo diximus, tunc apparent quaedam valores quas
superficialis conspectus non videt. Hae valores, plerique, ab occidente igno¬
rantur vel negantur a viris occidentalibus de propria cultura tam securis. Sed
ipsae reverentiam et zelum afferent ei qui eas cognoscit; sic colloquium inter
homines possibile fiet, colloquium autem quod est necessaria conditio verae
amicitiae quia non est amicitia nisi quae pares invenit aut facit.
Concilium maiorem instantiam faciens in agnitionem tertii mundi valo-
rum sublineare etiam deberet quantae spirituales valores apud africanos sint.
Ex hoc enim fluunt operae maxime concretae. Exempli gratia si loquimur de
socialismo, evidens est verbum eadem significatione non frui in regionibus
novis ac in Europa. Aliam rem significat ac omnes socialismi occidentales
formas. Socialem iustitiam quaerit, personalisticus et spiritualis esse intendit.
Africanarum communitatum bona in campo oeconomico evolvere vult. Dixit
autem Papa loannes XXIII in encyclica Mater et Magistra : « quodsi ratio¬
nes sociales ad huiusmodi normas (i. e. ad normas boni communis) et ad
morum disciplinam reapse efficiantur, earum incrementum nullo pacto in
causa suapte natura erit, cur in singulares cives gravia discrimina vel nimia
onera proficiscantur; quin etiam est in spe ponendum fore ut, id non solum
ad homini insitas dotes excolendas perficiendasque, sed etiam ad congruen¬
tem humani convictus compaginem feliciter conducat ».
25
386 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Cumam africanae valores et communitariae maiorum nostrorum mores,
a christianismo assumptae, non possent ad rem deducere quod occidentales
viri, de socialismo in capitalisticis structuris saepe cogitantes, periculosum
putant. Itaque oportet christiani responsabilitates suas in hoc campo sciant,
aptationi socialium structurarum faveant, sed festinanter operentur quoniam,
cum saepius christiani nimis tardi sunt, moderatores rerum publicarum non
in. evangelio sed alibi inspirationem quaerunt.
Concilium deberet christianos invitare ut funditus studeant haec pro¬
blemata aeque ac probare conatus iam factos a christianis pro socialisatione
in Africa, ubi saltem incepta est.
Conclusiones. Sentimus necessitatem evolutionis non solum materialis
sed vere et plene humanae regionum pauperum. Insuper solidarietas natio¬
num et mutuae responsabilitates melius prospiciuntur. Prima responsabilitas
est responsabilitas pacis, omnis evolutionis conditionis.
Sed nos, christiani, meliorem locum habemus quovis homine in labore
collectivae evolutionis. Etenim e doctrina vitaque Ecclesiae haurimus prin¬
cipia et experientiam evolutionis quae dignitatem personae et bonum com¬
mune simul reveretur. Nos enim scimus quemlibet hominem et quamlibet
nationem propriam valorem habere et simul universalem valorem, quae am¬
bae evolvendae sunt. Christiani, ergo, debemus promovere et animare uni¬
versalem evolutionem, quae sit integra, in cultura solidaria harmonisata.
Utinam Concilium hoc dicat urgentiore sermone.
103
Exc.mus P. D. IOSEPH ZAFFONATO
Archiepiscopus Utinensis
I. Quoad verborum rectam significationem, a) In n. 21, pag. 23, ad
linn. 15-16, desideratur clarior et intelligibilior, sive facilior, forma illorum
verborum « unitate atque sincera Ecclesiae natura ». Forsan non omnes ap¬
prime intelligent de qua unitate hic agatur, neque utrum ipsa stricte iun-
genda sit cum « Ecclesiae sincera natura », neque quid reapse illa « sincera
Ecclesiae natura» intendatur in ordine ad matrimonium christianum. Si
mens est eloquio perspicuo utendi, hic perspicuitas deficere videtur.
b) In n. 23, pag. 26 ad lin. 20, non amandum videtur illud adiec-
tivum « caecas », cum locutio « vires caecae » sit nimis anthropomorphica et
humano pragmatismo contaminata. Nil enim caecum si omnia a Lumine di¬
vino exorta sunt divinaque providentia reguntur. Aliud felicius attributum
optatur.
c) Gravior est confusio elocutionis in ipsa pag. 31, sub 2°, linn. 4-8,
ubi subiectum « usus tamen armorum, praesertim nuclearium » regit haec
verba: « Excedit omnem iustam proportionem, ac propterea scelestissimus
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 387
coram E)eo et hominibus iudicandus est ». Ubi clare patet illud « praesertim
nuclearium » tantum ad illa verba devenire, non autem « usus armorum ».
Corrigenda ergo est omnino expressio, ne errorem ideologicum videatur illa
continere. Fortasse autem etiam usus nuclearium armorum non est dicendus
« absolute », omni scilicet forma et in omni casu, « iustam omnem propor¬
tionem excedere ac propterea scelestissimum esse ». Possibile enim est ut
nuclearia arma ita in posterum efiormentur et adhibeantur, ut peiora non
fiant armis conventionalibus, sed sua efficacia aptiora evadant ad summam
iniuriam cohibendam. De futuro nescimus. Sapientius est in ipsa locutione non
excedere.
II. Quoad stylum totius schematis. Cum in pag. 42, duobus ultimis lineis,
dicatur subcommissionem hanc constitutionem confecisse tamquam docu¬
mentum stricte pastorale, quo Concilium catholicos alloquatur, « tali tamen
modo ut per ipsos etiam acatholici, immo et non christiani attingi possint »,
non videtur pressius instandum in stylistica forma quae magis redoleat vel
pietatem vel sensum ecclesiasticum. Ceterum ipsa materia, de qua agitur,
postulat ut Constitutionis stylum opportunum respectum habeat ad instan¬
tias, immo et ad exigentias verbales humanae realitati et scientiis humanis
proprias, sive respiciatur psychologia, sive oeconomia, sive sociologia, sive
alia huiusmodi. Est enim in ipso munere pastorali inditum graece cum graecis
agere, et barbare cum barbaris. Dummodo, utique, in omnibus Christus
praedicetur et « salvetur ». Atque dubium non est in constitutione late et
profunde christianum spiritum spirare; qui spiritus, uti consonum est, in
Adnexis seu in commentario fulgidius apparet. Non congrua, ergo, videtur
obiectio quae aliqualem « mundanam » formam improbat stylumque magis
« religiosum » optat.
III. Quoad veritatem ipsam aliquarum affirmationum, a) In pag. 24, in
n. 21, sub 4°, verum et iustum non videtur, vel saltem infeliciter expressum,
quod « amoris coniugalis intima vis, fidei servatrix et personarum perfectrix,
aegre servari possit, nisi ab iis, qui iam magnis dotibus personalibus ornati
sunt ». Quae sint istae « magnae dotes personales » clarum non est. Inde
autem videtur affirmari quaedam excessive ardua catholica vivendi ratio. No¬
tum vero est, in ipsa practica pastorali, « simplices » vel minus affici illa gravi
asserta difficultate, vel eam neque persentire. Hic Constitutionis textus
videtur nimis attendere quibusdam coetibus vel quibusdam regionibus. For¬
san rectius adhibenda est forma alia, verbi gratia: « nisi ab iis qui chri-
stianam simplicitatem et magnanimitatem vivere persentiunt atque profi¬
tentur ».
b) In ipsa pag. 24, sub 4°, nimia concessio fieri videtur sponsis prolis
onus advertentibus, ac excessive in ultimum locum poni breviusque dici
« quae tamen numquam sequelam Christi crucifixi evacuare poterunt».
Nonne altius et largius haec Christi crucifixi sequela a Concilio proponenda
est, quin minuatur difficultatum benigna consideratio et in quorundam spon-
388
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sorum humanam anxietatem misericordiosa inclinatio? Aliquo modo, sermo
est ex opposito cursu ducendus: nempe principia et catholicae austeritatis
ratio, in Christi crucifixi nomine et exemplo, praemittenda, postea vero illam
benignitatem et persuasibilem misericordiam illustrando.
c ) In pag. 28, sub n. 23 et sub 7, melius optandum ut sub 8, ad hoc
conficiendum, latius « spiritus evangelicus » Beatitudinum et fiduciae in di¬
vinam providentiam et in quaerendo primum Dei regnum proponatur et il¬
lustretur. Nulla oeconomica doctrina adaequate catholica dici potest quae
illum spiritum non respiret, in faciles vero errores declinaret si semper ad
illum spiritum non revertat. Est in illo « sensus limitis » cui attentio per¬
manens haberi debet ne in idolatriam cuiusdam sociologici mythi decidamus.
d) Utique saepe socialia mala indicantur et civitatum moderatores ad¬
monentur (pag. 31, lin. 25). Tamen optandum est ut alicubi clarius et pres¬
sius « culpae sociales » conclamentur illae privatae situationes — e. g. mi¬
seria, disoccupatio, insecuritas, etc. — vel publicae — quales quarundam
gentium depressio et barbaries —; « culpae sociales » conclamentur, sive
quod sunt contra dignitatem personae humanae sive quod sunt contra bonum
commune sociale vel universale. Simulque dicatur oportet illas culpas in
primis « civitatum moderatoribus » imputari eorumque conscientiam afficere,
cum ipsi in primis teneantur illis situationibus mederi. Ubi non est ordo,
ibi est culpa. Ubi non est ordo, ibi auctoritas quod suum est non operatur.
Neque auctoritas peccat tantum actione, verbo et opere: sed etiam omissione,
sive omissio ex negligentia sive ex ignorantia vel inadvertentia derivet. Uti¬
que sanctis verbis haec dicantur, attamen totus mundus a Sacra Synodo
verba fortiter sancta super duobus his exspectat.
104
Exc.mus p. d. vincentius faustinus zazpe
Episcopus Raphaeliensis
Ad n. 25. Optime schema loquitur de pace externa seu de ordinata con¬
cordia populorum. Attamen nimis « sociologice» exponitur notio verae
pacis, quin ullum verbum dicatur de « pace interna » hominum seu de per¬
fecta quietatione propriorum appetituum in caritate. Cum tamen videamus,
inter praecipua « signa huius temporis », hominem hodiernum angustia et
desperatione laborari. Deest in toto schemate notio magis biblica et theo¬
logica spei christianae et verae pacis.
Spes theologica, quae essentialiter tendit ad caelestia, aedificando chri-
stiane civitatem terrestrem, deberet esse velut centrum totius expositionis.
Ita haberetur ordo logicus et magis theologicus.
Ad integrum conceptum verae pacis haec essent addenda:
1. Christus Princeps pacis et Pax nostra. In eius persona, opere et doc-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 389
trina. Ipse enim venit pacem annuntiare hominibus (Eph. 2). Signum distinc-
tivum temporis messianici. Exponatur sensus « pacis » in S. Scriptura.
2. Pax ut actus internus cantatis (cf. S. Thomam, II, II, q. 29). Solum
indirecte pax est opus iustitiae utpote removentis prohibens. Essentialiter
pax « causatur ex caritate secundum ipsam rationem dilectionis Dei et pro¬
ximi » (S. Thomas). Exponatur ergo pax ut fructus internus caritatis, gra¬
tiae supernaturalis et inhabitantis Spiritus Sancti in nobis.
3. Opus artificis pacis. Inter beatitudines annumeratur: « Beati paci¬
fici... », idest artifices pacis. Constructor pacis suum finem consequitur non
solum exhortando homines ut arma deponant nec solum stabiliendo iustitiam,
sed praesertim creando, in caritate, conditiones sociales, oeconomicas et po¬
liticas quibus homo habeat possibilitatem acquietandi legitimas aspirationes et
fruendi bono perfecto.
Haec postulamus, substantialiter adhaerentes interventioni scripto tradi¬
tae ab exc.mo D. Eduardo Pironio, ep. aux. Platensi (in Argentina).
\Subscripserunt etiani\ Albertus Devoto, ep. Goyanensis; S. Mendez Arceo,
ep. Cuernavacensis; J. M. Medina, ob. aux. de Mendoza; A. M. Aguirre, ep.
S. Isidoro in Argentina.
105
Exc.mus P. D. ELIAS ZOGHBY
Archiepiscopus tit. Nubiensis, vic. patr. Antiochenus Melchitarum
Habeatis me excusatum eo quod adhuc licentiam loquendi petierim. Ne¬
cessarium enim mihi videbatur unum punctum momentosum vobis breviter
indicare digito, relate ad paragraphum vigesimam primam capitis quarti huius
schematis.
Locutus est Papa Ioannes XXIII, felicis memoriae, in sua encyclica Pa¬
cem in terris de aequalitate viri et mulieris in fundandam familiam. In quo
textu non agebatur, ut videtis, de iuribus sponsorum in familia iam fundata,
in qua, iuxta adagium paulinum, vir est caput mulieris; sed in familiam fun¬
dandam. Illud mulieris ius, per se primo, in electione futuri sponsi exer¬
cendum est. Id quod vobis occidentalibus ut evidens apparet, quia in regio¬
nibus magis evolutis vere ita est, ullo modo verificari in multis mundi par¬
tibus, vobis affirmare valeo. In regionibus nempe ubi religiones non Chri¬
stianae grassantur, etiam in communitatibus christianis privatur mulier hoc
iure, sicut in Asia, in Africa et aliis locis, in quibus matrimonia ab auctoritate
parentum, quoad mulieres decreta sunt, et hae uniones, nullo modo sicut
in Hollywood fit, contrahuntur.
Si registra matrimonialia quae ab Ecclesia conservantur, aliquis attendere
velit, tot et tot matrimonia nulla declarari propter hanc rationem videbit. In
multis casibus enim pressio super puellam exercita fuit ut ad nuptias con¬
volet et sponsum a parentibus designatum accipiat.
390
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Saepissime, in his regionibus, puella passiva est in elaboratione matrimo¬
nii et obiectum est negotiationum dignitati humanae offensivarum. Nec de
eius aspirationibus, nec de gustibus, nec de aetatis differentia consideratio
habetur. Ex quo discordiae exoriuntur frequentes, vita miserrima et sine
exitu, circumstantiae nullo modo educationi et bonae evolutioni prolis fa¬
ventes. Schema nostrum ergo hanc libertatem essentialem puellae in elec¬
tione coniugis affirmare debet.
Denique velim animadvertat congregatio venerabilis quam necessarium sit
pastoralem theologiam huius sacramenti retractare. Unio enim coniugum tam
profunda tamque mystica est ut S. Paulus cum unione Christi cum Ecclesia
comparaverit. Aspectus corporalis non est principalis, tamen in illum prae
aliis, quod doleo, attentionem fingimus ad regulas normasque statuendas;
quo fit ut nimis nos, ex mea sententia, in vita intima coniugum immiscea¬
mus, ideoque cum fideles conturbemus tum sacerdotes qui initio sui ministerii
de aliis rebus solliciti esse debent. Activitas sensuum non regitur modo
casuistico, immo potius augmentatione vitae spiritualis ac mysticae.
Nonnulli e Patribus, hac in aula, petiverunt ut modus quo theologia mo-
ralitatis christianae exponenda est retractetur. Ego equidem urgeo necessi¬
tatem pastoralis theologiae matrimonii christiani retractandae, ceterorum-
que sacramentorum, ubi periculum est ne vires humanae pro actione Spiritus
Sancti substituantur.
Sit mihi venia aliquid breve, sed oecumenice maximi momenti dicere
adhuc de termino « indissolubilitate », de quo agitur pag. 23, lin. 39, in
relationem cum matrimonio. Verum est traditionem communem Patrum et
magisterii ordinarii, necnon Concilii Tridentini, fundatam nempe super Evan-
gelium, semper tenuisse hanc doctrinam, quae de fide est. Sed uti scitis, usus
contrarius, scilicet divortii, in quantum fundatur super dictum in Matthaeo
saepe citatum de adulterio, et qui a legislatione imperatorum christianorum,
ut Iustiniani, a iure romano tolli non potuit, remansit in praxi Ecclesiarum
Orthodoxarum.
De illo usu numquam locuta sunt antiquiora Concilia Oecumenica, et
Florentinum hanc rem ita positam dirimere noluit. lamvero ut cum per plus
quam duodecim saecula ita fuit interpretatio Matthaei in utraque Ecclesia,
proponerem, ne offendiculum novum introducatur in dialogo oecumenico, ut
terminus « indissolubilitate » supprimatur.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 391
106
Exc.mus P. D. PAULUS ZOUNGRANA
Archiepiscopus Uagaduguensis
N. 24. L’un des problemes les plus graves qui se pose au monde d’au-
jourd’hui est celui des pays en voie de developpement. L’Eglise se doit
d’alerter tous les hommes de bonne volonte sur ces questions et de donner
a ses fils des directives.
Notre schema en parle au n. 24 mais d’une fagon t.rop restreinte et trop
generale. L’importance de ce probleme pour la paix du monde merite que le
Concile expose plus en detail la situation economique et sociale des pays
du Tiers Monde, montre la necessite d’un nouvel ordre economique et social
base sur une nouvelle ethique internationale.
I. Les pays en voie de developpement sont actuellement en « perte
de vitesse » en egard au developpement gigantesque des nations favorisees: le
desequilibre entre les uns et les autres s’accroit.
a) Par le fait de l’accroissement de la population: dans les annees
a venir, les estimations scientifiques serieuses prevoient un accroissement
de la population bien plus grand dans les pays actuellement en voie de de¬
veloppement que dans les pays riches. D’ici Pan 2.000 la population va dou-
bler dans les pays pauvres alors que dans les pays riches de population
deja plus faible Paccroissement ne sera que d’un tiers.
b) Autre facteur de desequilibre: les possibilites de developpement
sont dans les pays pauvres sans comparaison aucune avec celles des pays
riches: cela est du entre autres faeteurs a Pusure des sols et leur utilisa-
tion irrationnelle, aux faibles capacites d’investissement, a Pinsufiisance des
cadres, au peu de disponibilites energetiques, au retard de fait de Penseigne-
ment, etc. ...
Ces realites sont en general assez connues de tous ceux qui abordent les
problemes du developpement.
c) Mais recemment la conference de Geneve sur le commerce a mis en
relief un facteur important de desequilibre: la deterioration des termes de
Pechange: les produits industriels importes augmentent de prix tandis que
les produits exportes par les pays pauvres perdent de leur valeur sur le
marche mondial. Or meme si Paide financiere apportee aux pays sous-de-
veloppes continuait, elle ne pourrait empecher dans Petat actuel des echanges
commerciaux la diminution constante du re venu national des pays pauvres
et donc Paccroissement du desequilibre.
d) II ressort de ces faits que les pays en voie de developpement sont
en realite enfermes dans des cercles vicieux. Prenons un exemple: dans
plusieurs regions d’Afrique, on a mis en place une animation rurale: des
paysans jeunes, sur les conseils de techniciens courageux et competents, et
392
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
grace a des aides financiers exterieurs, ont mis en place de fagon satisfai-
sante une production agricole meilleure et plus variee. Mais tres souvent ces
efforts ont ete reduits a neant parce qu’il a manque des cadres moyens for¬
mes ou 1’argent necessaire pour des investissements nouveaux (la vente des
produits agricoles se falsant mal ou a des prix insuffisants) ou simplement
la perseverance de l’effort financier et de 1’aide technique des nations riches.
Et cela n’est pas du tellement a la deficience des interesses qu’au systeme
actuellement en vigueur qui mene a de telles impasses.
II. Et il faut helas reconnaitre que ce systeme economique, les pays ri¬
ches ne veulent pas le changer car cela les derange dans leur plan de develop-
pement a eux. Aussi est-il necessaire d’affirmer qu’il faut instaurer et pro-
mouvoir un nouvel ordre economique et social a 1’echelle du monde, basee
sur une nouvelle ethique internationale.
Pour les pays riches. a) II faut d’abord rappeler sans cesse que le superflu
appartient en justice (et non de par le devoir de 1’aumone) au pauvre. De
meme que la non assistance aux personnes en danger de mort est puni par la
loi civile, ainsi nous rappelle saint Basile « quiconque ayant en son pouvoir
le remede au mal et qui volontairement par avarice, refuse de le donner
recevrait a bon droit le meme chatiment que celui qui tue de sa propre
main ».
L’aide financiere des pays riches en faveur des pays pauvres doit donc
en justice s’accroitre.
b) II est necessaire aussi de rappeler que les perspectives interessees
des donateurs (interets economiques, militaires ou ideologiques) doivent
faire place a une amitie vraie et desinteressee. C’est uniquement sur ce plan
de 1’amitie que pourra se construire un developpement. universel et integral
dans une civilisation solidaire ou chaque partenaire sera partie prenante
sur un pied d’egalite. Ainsi les cercles vicieux pourront etre brises car 1’amour
est plus fort que la mort.
c) II faudrait en outre, dans les relations economiques entre pays, as-
surer 1’equite des echanges. Les pays capitalistes ne sont guere prets a ce
sacrifice pourtant necessaire.
Pour les pays pauvres. a) Iis doivent prendre conscience de la necessite
de ne pas gaspiller leurs faibles ressources et d’utiliser au mieux les aides
regus pour le bien commun et non pour des interets particuliers.
b ) Iis doivent aussi, dans un souci de realisme qui conditionne leur
avenir, prendre conscience que leurs economies sont complementaires; iis
doivent donc d’eux-memes — selon le principe de subsidiarite — se grouper
pour former entre eux des espaces economiques viables.
Conclusions. Ces quelques apergus tres brefs de la realite economique
actuelle devraient etre mis en lumiere dans notre schema ou dans les anne-
xes. Sans donner de Solutions d’ordre technique, le Concile doit ouvrir les
yeux des chretiens sur les realites telles qu’elles se presentent aujourd’hui;
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 393
car c’est a partir de cette realite que doit se faire le developpement: rim-
precision dans 1’analyse de la situation porte en soi le germe d’un echec.
Les experts doivent donc etre entendus pour completer ce n. 24 de notre
schema et repondre ainsi au role maternel de 1’Eglise, aux exigences de la
justice, a 1’attente des pays en voie de developpement.
107
QUIDAM exc.mi PATRES CONCILIARES
Observationes sequentes pertinent ad doctrinam de matrimonio et fa¬
milia, prout nunc in schemate et in Adnexis continetur.
1. Haec doctrina laudatur propter eius evidentem spiritum humanum.
De spe, amore et de difficultatibus hominum realistice et humaniter loquitur.
2. Etiam laudatur haec doctrina inquantum monstrat Ecclesiam curam
habere de problematibus matrimonialibus christifidelium, et desiderium reti¬
nere has difficultates sublevandi, inquantum fieri potest secundum leges di¬
vinas.
3. Serio autem deficit haec doctrina in eo quod nullibi in schemate sta¬
tuitur legem Dei semper validam esse, contraceptionem intrinsece immoralem
et semper peccatum esse, et finem primarium matrimonii esse procreationem
et educationem prolis. Adest apud populos nostros nunc confusio generalis
de immutabilitate legis contra contraceptionem; quae confusio nequit dissi¬
pari usquedum omnia haec clare in schemate exprimantur — et non tantum
in Adnexis. Propterea, paragraphus 1 in pag. 22 in Adnexis in ipso schemate
ponenda est.
4. Doctrina de responsabilitate sponsorum (in schemate, p. 24, linn. 4-12)
omittit punctum fundamentale et maximi momenti pro populis nostris: ne-
cesse est sponsos legi Dei semper oboedire et numquam in matrimonio pec¬
catum committere.
5. Ea quae pluries dicuntur de incompetentia Ecclesiae vel Pastorum in
difficultatibus solvendis, et de competentia sponsorum solum (schema n. 14,
pag. 15, linn. 25-36; n. 21, pag. 24, linn. 24-28; Adnexa, pag. 22, linn. 29-43)
quoad decisionem limitandi prolem, videntur portare nullum valorem vel
spiritualem vel pastoralem. Certo certius hae notiones auctoritatem magiste-
rialem Ecclesiae, necnon auctoritatem spiritualem Pastorum diminuent, et
sponsos sine ducibus in tenebris relinquent.
6. Illa paragraphus in Adnexis (pag. 22, linn. 12-24), quae de sponsis
peccantibus loquitur, possibiliter populos ad complacentiam in peccatis con¬
ducet. Videtur haec paragraphus modo nebuloso ad onanismum continuum
referre. Oportet autem peccatum semper uti malum pessimum describi, et
non sine referentia ad Gn. 38, 9-10 adque eius interpretationem obviam et
traditionalem. Omnino impossibile est reconciliare doctrinam hac in para-
394
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
grapho cum eo proposito emendationis firmo qui ad validam confessionem re¬
quiritur. Haec paragraphus videtur recidivismum confirmare.
7. Nos infrascripti petimus ut haec doctrina de matrimonio et familia
penitus reformetur et secundum litt. enc. Casti connubii repraesentetur, ita
ut nullum remaneat dubium de eius vera significatione, vel de eius rectitu¬
dine morali, vel de eius effectibus in vita nostrorum populorum.
YSuhscripserunt~\ J. Whealon, ep. tit. Andrapa; H. Soenneken, ep. Owens-
boro; P. Bantigue, ep. tit. Catula; G. Speltz, ep. tit. Clanei; A. Wildermuth,
ep. Patna; J. Malone, ep. tit. Alabanda; M. J. Green, ep. tit. Trisipa; Cl. Issen-
mann, ep. Columbus; R. Ackerman, ep. Covington; G. 0’Keefe, ep. tit. Candiba;
W. Boudreaux, ep. tit. Calinda; G. Okeye, ep. Port Plarcourt; H. Clinch, ep.
tit. Badie; St. Kocisko, ep. Passaic; J. Grellinger, ep. tit. Siene; J. Pohlschneider,
ep. Aachen; I. Strecker, ep. Spingfield; O. McCoy, ep. Oyo; J. Moynagh, ep.
Calabar; A. Nwedo, ep. Umuahia; J. Hagan, ep. Makurdi; A. Delisle; E. Lawton;
P. Etoga; D. Ekandem, ep. Ikot Ekpene; M. Del Rosario.
108
QUIDAM exc.mi PATRES CONCILIARES GALLIAE
N. 21: Dignitas matrimonii et familiae. Projet de texte remanie.
Plan\ Prooemium: qua methodo procedendum sit: 1) Signa temporum:
amor coniugalis et familia in praesenti; 2) Nuptiarum divinum mysterium;
3) Amoris coniugalis indoles et foecunditas; 4) Familia christiana in hu¬
mana societate et in Ecclesia; 5) Conclusio pastoralis.
Trois regles ont preside a la redaction de ce texte remanie:
1) Conformement a Vintention principalement pastorale du Decret en-
visage, on a cherche a mieux 1’adapter, fond et forme, a la mentalite et a
la sensibilite des hommes de ce temps, chretiens ou non. Cest pourquoi,
notamment, on y est constamment passe de 1’amour conjugal a la famille,
et non 1’inverse comme dans le texte du schema (ex. gr. dans le prooemium;
dans le report en § 4 de ce qui forme le § 1 du schema). Pour la meme
raison, on a developpe le § 4 et, dans la conclusion pastorale, une morale
des vertus de la vie conjugale, substituee a une morale se referant essen-
tiellement aux preceptes et a la casuistique.
2) Conformement a la volonte de ressourcement biblique exprimee par
Jean XXIII, de « theologie concrete et historique » centree sur 1’« histoire
du salut » pronee par S. S. Paul VI, conformement aussi a 1’aequis anterieur
du Concile (De Ecclesia, De Revelatione, etc.), on a cherche a mettre plus
de seve biblique que n’en comporte assurement le schema (cf. entre autres
le § 2, entierement nouveau). II serait de mauvaise pedagogie que le Concile,
apres avoir tant insiste sur Purgence de ce ressourcement biblique, ne com-
mence pas par en donner 1’exempie dans ses propres textes.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 395
3) Conformement aux requetes d ' opportunite conciliaire formulees par
ceux qui ont pris part a 1’elaboration du schema XIII, on a cependant garde
la quasi-totalite de son texte. On a veille notamment a respecter les passages
qui marquent un si heureux progres par rapport aux documents anterieurs
du magistere en matiere de morale conjugale, de regulation des naissances, etc.
II semble souhaitable qu’un remaniement semblable de... genre litteraire
soit fait pour les autres parties du schema XIII, vraiment tres moralisant et...
ennuyeux. On y collaborem volontiers si les responsables estiment qu’un
tel travail doive etre entrepris.
Textus propositus,
(Prooemium). Ad imaginem Dei qui caritas est ( 1 Io. 4, 8. 16) creata, persona
humana feliciter non maturescit nisi diligatur et diligat. Quam dilectionem pri¬
mum experitur puer cum parentibus ac etiam cum fratribus et sororibus. Sed
inter diversa dilectionis genera insignem locum in hominum corde tenet amor
coniugalis, quo perfici solent iuvenes ac virgines ab alio amore, parentum scilicet,
orti, Sacra Scriptura dicente: « Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit
uxori suae, et erunt duo in carne una » (Gn. 2, 24; Mt. 19, 5).
Coniugum amori familialique instituto altiores radices maioremque firmitatem
ac divinam nobilitatem ope matrimonii sacramenti tribuentes, Christus et eius
Ecclesia ad humanae personae profectum indeque ad cultiorem vitam humanam
maxime contulerunt. Nunc autem in omni gente familiales coniugalesque mores
et affectus propter evolutionem civilizationis plus minusve mutantur ac etiam in
diversa pericula et problemata nova incidunt. Unde de his interrogata Ecclesia
respondere intendit, missionem a Christo acceptam exsequens perennemque Chri¬
sti lucem in novos campos fundens.
1. (Signa temporum-, amor coniugalis et familia in praesenti ). Connubium,
quemadmodum diversae societates, sub duplici respectu considerari solet, scilicet
ut coniunctarum personarum relatio et ut institutum ad determinatos fines sub
certis legibus conditum.
Hominum quidem alii sub priori respectu, alii sub altero connubium per prius
considerant, sive propter diversas traditiones, sive propter personales rationes.
Sunt quorum oculis proles et familia postulationesque vel exigentiae in sponsa¬
libus contrahendis maioris ponderis sunt ac mutuus sponsorum amor et consen¬
sus. Sunt etiam qui magis attendunt ad mutuum coniugum amorem, non propter
hoc renuentes vel oblivioni dantes amoris foecunditatem familialeque institutum,
quo proles foveri debet. 1
Utraque autem cogitandi ratio quaedam beneficia praebet, ac etiam quibusdam
periculis subest, quibus invigilandum est. Institutum enim familiale corrumpitur
quando deest inter sponsos verus amor, et e converso amor depravatur quando
foecundam stabilemque familialem vitam excludit.
1 In Theologia principaliter analyticia et obiectiva, sicut et in Iure, auctores procedunt
priori modo, ab instituto familiali ad amoris vitam progredientes, non sine iustis validisque
rationibus. Theologia autem concreta, praesertim pastoralis, quae hodie rerum genesim seu
evolutionem libentius considerat, et propter hoc hodiernis hominum mentibus melius accom¬
modatur, a mutuo sponsorum amore eiusque in natura et in gratia propria indole ad familiae
indolem perennesque exigentias recte procedit.
396
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
A. - Ubi quidem stabili et foecundae familiae ut instituto praeprimis at¬
tenditur:
1) Amor coniugum valida in societate fulcimenta invenit, quae non semper
praebet fragilis affectus cordis et sensuum, praesertim inter iuniores ortus, et
parentum sapientia saepe confert ad coniuges recte eligendos, quibus bene provi¬
detur bono fidei.
2) Inde etiam providetur bono prolis, quod securitatem indissolubilis fa¬
miliae requirit.
3) Quibus accedit beneficium personale coniugum qui, familiae sic addicti,
responsabilitatem suam in societate et coram Deo tamquam plene adulti assumunt
veraeque libertatis viam ingrediuntur.
Illa tamen beneficia non omnia obtinentur, vel amplioribus damnis compen¬
santur quando hic fere solus matrimonii aspectus in praxi consideratur. Etenim:
1) Coniugium ab extrinseco fultum ab intrinseco debilitatur et tabescit,
cum coniuges illud magis patiantur quam velint; si praeterea familia e rure migrat
in civitatem, eo magis periclitatur quo longius a traditionalibus fulcimentis re¬
cesserit.
2) Si familia stat sine coniugali amore, nec viri nec mulieris cor satiat, et
bonum fidei in magno periculo versatur, praesertim ex parte viri, cuius adulteriis
non pauci populi nimis indulgent.
3) Bonum etiam prolis (eius praesertim educatio) in tali familia, ubi deest
coniugalis amor, reapse non satis procuratur quoniam, ut scientifica observatione
constat, profectui psychologico et morali filiorum valde necessarius est tener af¬
fectus parentum non tantum erga filios ipsos, sed etiam inter se.
4) Ipsorum tandem coniugum, etiam virorum, personali evolutioni et ac¬
cessui ad veram libertatem ac responsabilitatem institutum familiae amoris expers
et plus minusve coactum potius obstat quam favet, imprimis quando familialis
vita non tantum traditionum, sed etiam patrimonii servandi et augendi pondere
premitur. Saepissime in talibus adiunctis conditio uxoris plus minusve deprimitur,
nec ratio in turpem servitutem degenerat, muliere ab omni fere iuribus personae
privata, immo ut mancipium empta. Quae mala quandoque polygamia aggra¬
vantur, quae humanae dignitati tam virorum quam mulierum gravissime infensa est.
B. - Alibi econtra, praesertim inter illos qui moderna evolutione maxime
fruuntur, in matrimonio praeprimis intenditur mutuus tenerque coniugum amor.
Talis amor per fas et nefas in cantibus et carminibus, in libris et ephemeridibus,
in radiophonia, cinematographia et televisione ceterisque instrumentis socialis com¬
municationis quotidie extollitur. Cuius crescentis studii et favoris causae viden¬
tur esse culturales et structurales hodiernae civitatis mutationes, necnon incom¬
moda quae patiuntur homines catervatim et sub ductu technicarum artium con¬
tinuo viventes.
Ubi autem matrimonium et familia in amore vere humano, sensibili quidem,
sed insimul spirituali fundantur, maxima beneficia accipiuntur. Etenim:
1) Connubii soliditas, gratia Dei adiuvante, ab intrinseco provenit, mu-
tatisque vitae adiunctis, secura permanet familia se circumstantiis adaptans, cum
utriusque personae vires omnes commune bonum appetant. Unde tutius servatur
bonum fidei.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 397
2) Quod in bonum prolis tantum vergit, quantum profectui psychologico
et morali filiorum prodest tener parentum inter se affectus.
3) Ipsarum etiam coniugatarum personarum dignitas et felicitas firmatur
cum liberum et vere mutuum sui donum faciant, uxore nullatenus depressa.
Unde viris et mulieribus hac in mente viventibus summe formidandum est,
non quidem ne amorem nimio momento aestiment, sed potius ne in amando
facilioribus, vilioribus fragilioribusque contenti sint. Nam variae causae hodie
ad amorem summe ambiguum, mere affectivum et instabilem vel etiam mere
sensualem, ad voluptuosam communionem, quavis adultorum responsabilitate
reiecta, quaerendam, quinimmo ad immoralem erotismum et turpem pansexuali-
smum incitant. Quibus omnibus non tantum bonum prolis excluditur vel saltem
laeditur, sed etiam personalis dignitas et libertas tum viri tum mulieris graviter
deprimitur. Inter quorum causas potissimae reperiuntur: motus materialisticae vel
amoralisticae philosophiae; cupiditas maioris lucri, qua instrumenta socialis com¬
municationis latissime diffundunt vilioris amoris imagines, utpote turbas magis
allicientes; spectacula saltationes que plus minusve pudori ac personarum digni¬
tati infensa.
Vitae familiali ac etiam personali obstant insuper adiuncta crescentis indu-
strialis oeconomiae et hominum in urbibus conglobationis, scilicet: opificium cui
nuptae incumbunt; crebriores sponsorum migrationes, laboris causa evenientes;
domiciliorum exiguitas variique defectus, immo carentia; praetermissis populo¬
rum translationibus propter bella evenientibus.
C. - Tum propter familiae fautores amori non satis tribuentes, tum propter
amoris fautores familiae non satis tribuentes, Sacra Synodus in mentem revocare
debet et vult familiae et amoris veram naturam et arctam necessitudinem mutuam,
quam Dei verbum docet et de quo magis magisque consentiunt humanarum scien¬
tiarum periti. Ac imprimis monet ne amor coniugalis et stabilis foecundaque fa¬
milia ad utriusque gravissimum detrimentum seiungantur.
Familia enim, sicut quaevis alia societas, est propter personam, nec missio¬
nem suam vere impleret si ad quamdam stirpis propagandae servitutem inviti
redigerentur sponsi, praesertim uxor. Similiter autem persona humana perfectio¬
nem suam attingere non potest si societati non se devoveat, maiore in dies liber¬
tate et dilectione. Filiorum ergo sicut et parentum bonum et dignitas requirit ut
vita propagetur a sponsis se totius personae dono libero et vere mutuo in coniu-
gali societate seu familia tradentibus, quae donatio non debet esse nisi perpetua
inter virum unum et mulierem unam, nec omnes optandos fructus praebere potest
nisi in vero amore fiat.
Verus quippe amor coniugalis, tener affectu et opere probatus, plane exsuperat
labilem inclinationem mere affectivam, quae si egoistice excolitur citius et misere
evanescit. Communi ad meliora conatu e contra formatur, ac proinde supponit
fines communes communemque valorum hierarchiam necnon in his finibus asse¬
quendis veram communionem amoris mutuumque adiutorium.
In qua communis profectus mutuaeque provectionis voluntate sponte ac
necessario implicantur desiderium et intentio filios procreandi et educandi. Cui
enim pulchriori communi operi vir et mulier amore iuncti possent incumbere,
quam vitae communicandae novis personis mox parentum dilectioni mutuam red¬
dituris vicem genusque in futurum propagaturis? Quo meliori modo possent
398
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
amorem suum ad hanc nobilitatem erigere, ut communis omnium boni causa fiat
et censeatur ab omnibus? Quid pretiosius sibi invicem donarent, nisi prosperos
laetosque filios? Quo firmiore vinculo, quando praesertim in discrimine ponitur
eorum unio, quam prole adhuc communi responsabilitate instituenda, iunge-
rentur?
Vicissim autem foecunditas non perficitur, nisi filiis pacate feliciterque tam
corpore quam animo crescentibus, quod fieri nequit nisi mutuus parentum amor
simul lucidus, fervidus et indefectibilis appareat.
Amore coniugali recte radicitusque sic intellecto, omnino superanda est re¬
pugnantia quam hodie nonnulli se videre putant inter foecunditatem et coniugalis
amoris requisita. Vera humanus coniugum amor prolem cupit ac in ipsa firmatur
et perficitur, Deo in parentibus propriam similitudinem augente cum per illos
vitam humanam, optimum scilicet creationis opus, suscitat.
Quibus perspectis et recte intellectis (quod cuiusvis est hominis), claritatem
ac firmitatem addit divina Ecclesiae concredita revelatio.
2. ( Nuptiarum divinum mysterium). Pro bono enim ipsius Ecclesiae omnium-
que hominum, discipuli Christi Domini in illa Sancta Ecclesia, quae est Corpus
eius, divinarum nuptiarum mysterium et redemptionem amoris viri et mulieris
in virtute sanguinis eius omni quem possunt modo illustrare debent. lam plures
poetae christiani hodierna die mysterium illud divinum magnifice cantaverunt.
Iam pastores theologique in lumine fidei clarius quam eorum antecessores illud
posuerunt. Iam innumeri coniuges, quorum plures ad doctrinam illam christiani
matrimonii ferventius colendam in piis associationibus conveniunt, mundo per¬
pulchrum et alliciens dant testimonium de coniugalis amoris humana et divina
honestate. Iam tandem tota Ecclesia sic progreditur in illa magnifica biblicae
revelationis traditione et gratia quae ab Abraham et Sarah, Isaac et Rebecca, Iacob
et Rachel in promissione incipiens, per mysterium sponsalium Domini Dei cum
populo suo in deserto et nuptiarum eius cum virgine filia Sion in prophetis et
in Cantico Canticorum prophetice celebratum, magnifice ascendit ad nuptias Verbi
incarnati, Filii Mariae sponsae iusti Ioseph, cum Sancta Ecclesia. Illarum divi¬
narum nuptiarum, in annuntiatione inceptarum (Lc. 1, 38), in Cana Galilaeae
significatarum et in cruce consummatarum (Io. 2, 1-11; 19, 25-27; 19, 34), nos
credimus, testante apostolo Paulo ( Eph. 5, 32), quod christiani sponsi gratia
sacramentali matrimonii sui sunt participes. Fuerunt certe, in nuptiis divinis Do¬
mini Dei cum populo suo, teste Osea propheta, sicut evenire potest nunc in hu¬
manis nuptiis graves infidelitates non Dei quidem, cuius firma est fidelitas, sed
fragilium hominum qui thesaurum istum in vasis fictilibus portant (cf. 2 Cor.
4,1). Redemptor autem noster Christus seipsum tradidit pro sponsa sua Ecclesia,
ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet eam
ipse sibi gloriosam, non habentem maculam, et ut sit sancta et immaculata (Eph.
5, 25-28). Ita et viri debent diligere uxores suas (ibid.) in virtute et gratia illius
divini mysterii amoris Christi pro Ecclesia sua, nihilominus ac mulieres debent
in eodem mysterio eademque gratia viros suos diligere sicut Ecclesia in Spiritu
Sancto diligit sponsum suum Christum (cf. Eph. 5, 22-24; Apoc. 22, 17). Sic
tandem, omnes christifideles vocantur ad beatitudinem nuptiarum Agni (Apoc.
19, 9), quando sancta civitas lerusalem nova descendet de caelo a Deo parata
sicut sponsa ornata viro suo (Apoc. 20, 2). Huius eschatologici mysterii divina-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 399
rum necnon humanarum nuptiarum, cuius ad consummationem iam ab initio
tendebat creatio hominis in virum et mulierem (Gn. 2), christiani sponsi, sacra¬
mento matrimonii consecrati, nunc inter nos et in mundo sunt et esse debent testes
efficacesque monstratores. 2
3. {Amoris coniugalis christiani indoles et foecunditas). Cum enim 3 homi¬
nes nostrae aetatis libenter exaltent amorem inter virum et mulierem, coniugum
christianorum est mundum sic 4 illuminare de vera natura amoris coniugalis, quo
viget non solum communitas maritalis sed tota familia, libenter agnoscentes
etiam 5 exempla veri amoris eorum qui fidem christianam nondum profitentur.
Communione enim perfecta veri amoris coniugalis christiani, cum sit imago et
participatio foederis amoris Christi et Ecclesiae [Eph. 5, 32), necnon fidelitate
splendoreque istius coniugalis amoris omnibus hominibus 6 innotescant viva Salva¬
toris praesentia in mundo eiusque permagnus, foecundus et purificans amor in
suam sponsam Ecclesiam. In illo divini amoris mysterio sic assumptus, coniugalis
amor est necessario indissolubilis, 7 inter prosperas et adversas vitae vicissitudines.
Ut autem huiusmodi amor in mundo aestimetur et colatur, adlaborent christifide-
les tum exemplo tum educatione iuventutis tum necessaria renovatione culturali
et sociali, praesertim efficiendo propitiam opinionem publicam. Ita, efficacia con¬
iugalis amoris plane christiani, a radicibus providebitur bono, saluti et felicitati
tam familiarum quam etiam nationum. 8
Nil enim 9 foecundius amore coniugali fideli atque puro, ad profectum ipso¬
rum coniugum, atque ideo societatis et ipsius Ecclesiae, Christi sponsae. 10 Ma¬
trimonium non est merum procreationis instrumentum, sed ipsa natura foederis
indissolubilis inter personas, et maxime bonum prolis exigit, ut coniuges eo modo
quem antea diximus 11 se vere ament; et si proles deficit, matrimonium non solum
suo fundamentali valore suaque indissolubilitate non privatur, sed etiam in isto
saepe doloroso discrimine, sponsos invitat ad alias foecunditatis formas, ad multi¬
moda scilicet servitia proximorum, vel societatis, vel Ecclesiae. 12 Etenim, sicut
omnes sciunt, 13 talis est amoris coniugalis indoles ut matrimonium natura sua
2 Toute cette page de seve biblique est destinee: 1) a juxtaposer, comme le second volet
(contrastant) d’un dyptique, la conception du mariage dans 1’anthropologie de la Revelation
biblique et la conception de Pamour dans 1’anthropologie moderne decrite dans le paragraphe
precedent; 2) a deja exercer ainsi sur les hommes de ce temps a qui s’adresse ce texte l’atti-
rance de cette anthropologie biblique, tellement plus belle et plus riche que ne peut pretendre
1’etre l’autre; 3) a leur faire pressentir que tout ce qu’il y a de bon dans celle-ci vient en fait
de celle-la.
3 Adverbe ou conjonction de raccord litteraire.
4 Adverbe ou conjonction de raccord litteraire.
5 Etiam pour mieux marquer qu’il s’agit la d’une autre source de lumiere.
6 Plus concret; et evite la repetition de mundo dans la meme ligne.
7 L’indissolubilite, a parier formellement, vient de la consecration sacramentelle.
8 Les lignes 15-17 remplacent la derniere ligne du texte du schema (p. 23, ligne 33).
9 Clausule de raccord.
10 L’image de VEpouse, dans ce contexte, est plus indiquee que celle du Corps mystique.
11 Clausule continuant d’appuyer le dialogue sur le consensus universel, et evitant que
l’on se donne inutilement l’air de vouloir enoncer et imposer des principes.
12 Cette addition est necessaire, semble-t-il, en raison des foyers prives d’enfants, que
le schema ne doit pas donner 1’impression de negliger.
13 Voir note 11.
400
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
ordinetur ad prolis procreationem et educationem. Unde verus amoris coniugalis
cultus totaque vitae familialis ratio inde oriens eo proditur, ut coniuges generose
dispositi sint ad cooperandum amori Creatoris et Salvatoris, qui per eos suam
familiam dilatat et ditat, donec compleatur numerus fratrum in aeterna commu¬
nione Sanctorum congregandorum (cf. Apoc. 6, 11 ). 14 Iam autem nunc, familialis
instituti vis ex hoc apparet quod repentinae immutationes culturae hodiernae id
non solum avertere non potuerint sed potius inter varios eventus momentum
eius 15 multorum conscientiis magis manifestaverint. 16
Quod vero ad numerum prolis attinet, sponsi christiani sciunt se non caeco
instinctui mancipatos esse, sed vere Deum creatorem glorificare et seipsos in
Christo perficere, si munus procreandi implere satagunt cum plena et conscia
responsabilitate secundum Dei dona verique amoris normam. Qua in re non sine
precibus et communi conatu iudicium prudentiae sibi efformabunt non semel pro
semper, sed suo quoque tempore, dignoscentes conditiones paedagogicas et oeco¬
nomicas, salutem quoque mentis et corporis, et praeter bonum ipsius familiae
et Ecclesiae etiam necessitudines temporalis societatis.
4. (Familia christiana in humana societate et in Ecclesia ). Sic, 17 sacra fami¬
liae natura, quam homines pii nunquam ignoraverunt, omnibus plene illucescere
debet 18 in fide Christi. Deus enim caritatis suae consilio voluit coniugium non
solum ad prolis procreationem et educationem ac mutuum viri et mulieris adiuto-
rium in rebus terrestribus sed etiam ad mutuam filiorumque suorum in divina
caritate 19 sanctificationem et communem Dei glorificationem, unde per ipsos
filii, immo et proximi et totus ambitus in quo degit familia, invenient sanctitatis
et salutis viam. 20 Familia enim, et praecipue familia christiana cuius fides luce
traditionis biblicae illustratur, in seipsam verti non potest nec debet. Ab initio
Creator familiam instituit ad implendam terram et subiciendam eam (cf. Gn.
1, 28). In unaquaque familia et in familiarum multiplicatione (cf. Gn. 2, 24),
vires totius familiae humanae ad universam creationem in finem suum deducendam
renovantur et augentur. Societati civili eiusque multiplicibus laboribus et in me¬
lius mutationibus tota familia concurrendi studium imprimis habere debet non
neglectis, e. g. familiarum consociationibus. Civilis autem societas, quae tunc
floret cum floret familia, sanctuarium familiae, omni quo possit modo, revereatur
atque inviolatum servet, omnino in tuto ponendo parentum ius procreandi et
14 Addition destinee a entretenir 1’atmosphere biblique et la perspective eschatologique
en laquelle le mariage, comme toute la vie chretienne, doit etre vecu, perspective selon
laquelle a la fois on s’adonne a un effort constant vers la perfection et on accepte humblement
de ne pouvoir atteindre qu’au terme cette perfection.
15 La « vraie et immuable nature » de la famille, sur laquelle les hommes d’aujourd’hui
seraient d’ailleurs loin de s’entendre, leur apparait a coup sur moins unanimement que son
«importance ». Cette correction est donc preferable pour le ton du dialogue que le texte doit
le plus possible conserver.
16 Supprimer les lignes 39-40 du schema, qui risquent de compromettre inutilement et
trop tot 1’accord de base necessaire au dialogue.
17 Raccord litteraire.
18 Inflechissement vers la conclusion pastorale.
19 La sanctification des enfants est essentielle a la famille, comme celle des parents.
20 Les lignes 12-16 du schema ont ete utilisees plus haut (cf. p. 6, lignes 5 ss.), et on
a place ici un texte plus developpe sur Fouverture necessaire de la famille aux taches de
1’Eglise et du monde.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 401
educandi prolem secundum legitima propriae conscientiae praecepta. 21 Ordo enim
a Conditore naturae inditus postulat ut omnium viribus promoveatur 22 ius homi¬
nis ut non solum possit nasci in sana familia, sed etiam ibi educari et ut persona
proficere atque suo tempore familiam in vero coniugali amore 23 condere sub
conditionibus oeconomicis, socialibus et spiritualibus 24 ipsi familiae eiusque mem¬
bris propitiis.
Similiter autem, in familia christiana tam parentes quam filii et filiae, salva
tamen semper vita familiali, se devovere debent missioni operibusque Ecclesiae
Christi in mundo, et Pastores ipsi curam semper habere debent ut tam coniugum
inter se quam puerorum et parentum relationes indesinenter crescant in praxi
doctrinae evangelicae de coniugali amore et de familia.
5. (Conclusio pastoralis). Ad sponsos ergo se convertens Sacra Synodus sin¬
cere agnoscit multis et gravibus ipsos praepediri difficultatibus oeconomicis, so-
ciopsychologicis, civilibus, quibus perdurantibus amoris coniugalis intima vis, fidei
servatrix et personarum perfectrix, difficile servari potest, 25 nisi ab eis qui iam
magnis dotibus personalibus ornati sunt. Praesertim agnoscit crebram difficul¬
tatem componendi responsabilitatem, vi cuius proles saltem ad tempus augeri
nequeat, et tenerum amoris cultum, quo cessante coniuges saepe sibi velut extranei
fiunt, unde bonum fidei in discrimen vocatur et ipsum bonum prolis pessumdatur,
sive quoad educationem prolis iam habitae, sive quoad animum vivum et apertum
servandum ad prolem in posterum, rebus minus adversis, procreandum.
Agnoscit haec omnia Mater Ecclesia et hortatur sponsos ne animo deficiant.
Deus enim cor uniuscuiusque hominis noscit. Testi illi divino coniuges certi sint
placere imprimis per suum mutuum vere caritativum amorem; per iustitiae obser¬
vantiam quam sincero et concordi animo habent erga filios et filias procreandos
vel etiam, quibusdam in rerum adiunctis, non procreandos; per generosam certe
sed non anxiam, caritativam et non servilem praxim temperantiae specifice con¬
iugalis, non omisso ad tempus et mutuo consensu evangelico consilio (Mt. 19, 12)
ab apostolo Paulo iterato (1 Cor. 7, 5); per usum etiam cognitionum de die in
diem proficientium legum et honestarum medicinarum corporalis vitae tam viri 26
21 On a ajoute le droit de procreation (contre les pretentions de certains Etats a limiter
les naissances par voie d’autorite). D’autre part, on a supprime la limitation des droits
(et devoirs) des parents a 1’education religieuse de leurs enfants, limitation qui, par surcroit,
donnait au texte, bien inutilement, une nuance revendicatrice.
22 La protectiori de ces droits ne suffit pas: il y faut une promotion en progres constant.
23 Necessaire mention de 1’amour conjugal pour equilibrer, en droit et en opportunite
pastorale, la mention de la famille.
24 Interversion de l’ordre des trois adjectifs justement mis par le schema. Cette inter-
version est plus conforme a 1’esprit des hommes de ce temps qui pensent plus volontiers
en schemes de genese concrete qu’en schemes de hierarchie abstraite des valeurs.
25 Aegre, qui est de 1’excellent latin au sens voulu par le schema, introduit neanmoins
pour plus d’un lecteur une nuance deplaisante dans ce contexte, nuance qu’evite le difficile
propose en remplacement. Potest est preferable a possit pour tenir la pensee au plan des faits.
26 La mention des hommes (viri) est tres importante. En tous les travaux sur la limita¬
tion des naissances, on se limite vraiment trop a la consideration des donnees biologiques
feminines, et on oublie que l’homme aussi doit, dans sa morale, acquerir une meilleure con-
naissance des conditions physico-psychologiques de sa propre vie sexuelle. A lire certains
ouvrages memes chretiens, il semble que l’homme n’ait aucun effort a faire, et que l’on doive
chercher seulement du cote feminin les moyens de limiter les naissances, au risque souvent
de compromettre gravement 1’equilibre psychique des malheureuses que l’on traite ainsi!
26
402
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
quam mulieris. Sacra Synodus, firmiter tenens quod praxis illa personalis virtutum
caritatis, iustitiae, prudentiae, temperantiae in illa generosa et beata sequela Chri¬
sti crucifixi quae necessaria est in hoc sicut in aliis campis vitae christianae
(cf. Mt. 16, 24), sunt prima et efficaciora media salutis coniugalis amoris et fami¬
liaris vitae, hortatur etiam omnes in scientiis anthropologicis, psychologicis, me¬
dicis, sociologicis, peritos et ipsos sponsos sua experientia et virtute edoctos ut
cum theologis adlaborent, ut complexus ordo a Providentia naturae inditus altius
in dies exploretur. Solutiones practicae multorum conflictuum partim iam appa¬
rent, partim adhuc sperari possunt.
Ministros vero Ecclesiae hortatur Sacra Synodus ut, dum exigentias tam legis
divinae quam illius libertatis filiorum Dei cuius leges positivae paedagogus tantum
sunt in consilio divino ( Gal. 3, 24-25) et quae decidere non debet in falsam li¬
bertatem carnis {Gal. 5, 13-24) in memoriam fidelium ministerio praedicationis
vel sacramenti poenitentiae revocant, attenti sint fraterne tam difficultatibus per¬
saepe ortis ex gravibus praesentis vitae socialis defectibus, quam ex fragilitate
vel etiam malitia morali fratrum suorum. Memores sint etiam quod sponsi per¬
saepe debent in vita coniugali tenere et componere bonum castitatis cum bono
mutuae fidei bonoque prolis, et etiam cum salute tum corporali tum spirituali
totius familiae. Christianos tandem omnes, et praesertim sponsos invitat Sacra
Synodus ad consentiendum quod ministri Ecclesiae, dum evangelicam temperan¬
tiam, coniugalem amorem et fidelitatem, nuptiarum divinarum mysterium nuptias
humanas consecrans omnes homines edocent, simul familiam atque verum coniu-
gum amorem et felicitatem defendunt et promovent.
[ Subscripserunt ] J. Urtasun, arch. Avenion.; R. J. Pierard, ep. Catalaun.;
A. Caillot, ep. Ebroicen.; St. Desmazieres, ep. tit. Byblien.; J. Hermil, ep. aux.
Autun; M. Riopel, ep. aux. Rennes; M. Maziers, ep. aux. Lyon; P. Boillon, ep.
Verdun; L. M. de Bazelaire, arch. Chambery.
109
Exc.mi PATRES CONCILIARES IUGOSLAVIAE
Infrascripti episcopi petunt, ut in schemate de Ecclesia in mundo huius
temporis in c. IV, n. 24, post lin. 36, addatur sequens vel similis incisa
de minoritatibus nationalibus: « Ex eadem ratione tuenda sunt iura minorita-
tum nationalium, quae ob varias rationes intra fines nationis alius stirpis
continentur. Hac in re aperte profitendum est, quidquid contra has gentes
agatur ad coercendum stirpis vigorem atque incrementum, iustitiae officiis
graviter adversari; multo magis, si prava huiusmodi molimina ad ipsam gentis
internectionem spectent.
Immo vero iustitiae praeceptis apprime respondet, a reipublicae modera¬
toribus efficacem dari operam provehendis humanis conditionibus civium
stirpis numero inferioris, nominatim quod attinet ad eorum linguam, ingenii
cultum, avitas consuetudines, opera et incepta in re oeconomica.
Minoritates vero nationales meminerint, ne ea quae suae gentis sunt pro-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 403
pria, plus aequo efferant, sed commoda quoque agnoscant, sibi ex peculia¬
ribus istis adiunctis orta: ad ingenii nempe sui atque animi perfectionem
non parum conferre cotidianam cum civibus alio civili cultu imbuto consue¬
tudinem » (Litt. Enc. Ioannis XXIII, Vacem in terris : A.A.S., 1963, p. 283).
[ Subscripserunt ] G. Bukatko, arch. Beograd; M. Alaupovic, arch. Vrhbosna;
F. Seper, arch. Zagreb; M. Oblak, ep. tit. Flaviade; D. Nezic, ep. Porec i Pula;
C. Zazinovic, ep. Krk; P. Cule, ep. Mostar; A. Tokic, arch. Bar; St. Bauerlein,
ep. Djakovo; G. Pogacnik, arch. Ljubljana; J. Jenko, ep. tit. Acufida; M. Drze-
cnik, ep. Maribor; M. Garkovic, arch. Zadar; V. Buric, ep. Senj; J. Armeric, ep.
Sibenik; M. Zvekanovic, adm. ap. Jug. Backa; G. Lach, ep. tit. Dodona; A. Pichler,
ep. Banjaluka; F. Kuharic, ep. tit. Meta; J. Segedi, ep. tit. Gissaria; C. Bezmali-
novic; J. Pavlisic, ep. tit. Bruzo; F. Franic, ep. Split; S. Cekada, ep. Skoplje.
110
Exc.mi PATRES CONFERENTIAE EPISCOPORUM INDONESIAE
Ad n. 20. Dignitas personae fovenda, pag. 21, linn. 16-21: «Ecclesia
agnoscit etc. »: Per haec verba nimis impressio datur ac si Ecclesia iudicat
de aliqua re extra se facta. Dicatur: « Desideria et studia ista sub luce fidei
ut germen bonum salutanda sunt, quia omnino conveniunt cum iis quae de
dignitate omnis hominis in revelatione apparent. Credit etiam Ecclesia hoc
germen esse excitatum ab illo qui omnia per Verbum creavit ac suo vivificat
Spiritu, et maturos eius fructus esse sperandos, si plena Evangelii luce evol¬
vatur. Hanc ob rem cum gaudio et gratiarum actione animadvertuntur iam
plura signa progressus, ex hoc germine provenientis: in dies intentius stu¬
dent multi etc. ».
Pag. 21, lin. 31 - pag. 22, lin. 3: « explicari possunt iura et officia»:
per haec verba non satis elucet difficultas in inveniendo, quae iura et officia
homini, consideratis signis temporum, conveniant. Etiam melius vox « quo¬
que » omittitur, quia haec consideratio signorum temporum non est aliquid
adveniens sed conditio essentialis; quare dicatur: « Quae omnia conveniunt
cum dignitate personae humanae ad imaginem Dei creatae et in Christo mira¬
bilius instauratae, ex qua dignitate, consideratis signis temporum, magis
ac magis explicari debent iura et officia, quae homini aut absolute conveniunt
aut saltem pro rerum statu sunt congrua ».
Pag. 22, lin. 4: dicatur: « Attamen progressus in multis adhuc est lentior
in re quam in cognitione communi (ex pag. 21, linn. 20-21), et tantum adhuc
abest etc. ».
Pag. 22, linn. 23-29: ut magis appareat agi de opere cum omnibus homi¬
nibus bonae voluntatis faciendo dicatur: « Quia haec dignitas personae hu¬
manae fovenda est exigentia ipsius Evangelii, christifideles tenentur ad liber¬
tatem et responsabilitatem personae humanae vindicandam, maxime reno-
404
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
vando condiciones vitae, omnibus suis viribus cooperari, et in bac re, omni¬
bus mentis angustiis et pessimismo abdicatis, incepta omnium hominum
bonae voluntatis promovere ».
Ad n. 21: dignitas matrimonii et familiae, pag. 22, lin. 31: «Ordo a
Conditore naturae inditus »: ad hoc animadvertendum est vox « natura »
ab hodiernis saepe in alio sensu intelligi quam hic, quo agitur de persona
humana, intenditur.
Pag. 22, linn. 35-39: « repentinae immutationes culturae hodiernae...
inter varios eventus veram immutabilemque eius naturam multorum conscien¬
tiis magis manifestaverint »: Conscientiae hodiernae potius manifestum est
familiae realisationem in cursu historiae uniformem non esse nec esse debere,
ut in pag. 23, lin. 2 clare et bene dicitur. Et ideo ut terminologia hominibus
huius temporis sit adaptata, textus loqui non debet de « immutabilitate »
naturae familiae. Dicatur « veram profundioremque (vel intimioremque) eius
indolem ».
Pag. 32, lin. 2: « promoveant valores familiae »; ut indicetur etiam hic
agi de munere cum et pro omnibus praestando, dicatur: « cooperent ad pro¬
movendos valores fami l iae ».
Pag. 23, linn. 8-12: « non solum... sed etiam ad mutuam sanctificatio¬
nem »; adiutorium in rebus terrestribus nimis separatur a mutua sanctifica¬
tione; res ita exprimenda est ut appareat quod coniuges pro invicem coope¬
ratores gratiae esse debent specialiter per ea quae pro matrimonio sunt spe¬
cifica i. e. per ea quae mutuus amor in terrenis exigit.
Pag. 23, lin. 6: « Sacra familiae natura »; dicatur: « sacra familiae in¬
doles ».
Pag. 23, lin. 18: omittantur verba « in sacra religione », quia dictum
valet pro tota educatione.
Pag. 24, lin. 24: loco « Mater Ecclesia » dicatur « S. Synodus ».
Pag. 24, lin. 28: loco « Ecclesia » dicatur « Magisterium Ecclesiae ».
Ad totum n. 24: hic textus de matrimonio et de familia valde laudandus
est propter modum quo momentum personalisticum matrimonii extollit,
propter realismum in describendis difficultatibus coniugum, propter accen¬
tum vere humanum et christianum omnes considerationes pervadentem. Sed
rogandum est num in hoc tempore, novis opinionibus apud theologos, con¬
iuges et in cura animarum operantes consideratis, in hac materia tractanda
omitti possit reflexio super normas morales matrimonii in praeterito iterum
iterumque a Pastoribus Ecclesiae inculcatas. Si non egent nova elaboratione
quoad contentum vel interpretatione, saltem tamen egent renovatione in modo
loquendi et in argumentatione.
Salvo casu quo Supremus Pontifex hanc materiam sibi vult reservari, pro¬
ponendum iudicamus de hac materia in aula Concilii non esse disceptandum
antequam Commissio competens textum de normis supradictis sedulo paravit.
Ad n. 22: De cultura rite promovenda, pag. 25, lin. 6: ut indicetur nexus
cum tribus capitibus prioribus, dicatur: « His omnibus sub luce fidei consi-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 405
deratis, nemo non videt, quantopere christifideles teneantur ut istas foveant
relationes etc. ».
Pag. 25, linn. 19-20: « itaque et ipsa religio a culturae progressu incre¬
mentum non parvum accipit ». Non omnino liquet quomodo hoc ex dictis
sequatur. Itaque explicatio ne omittatur et forsan loco « accipit » dicendum
est « accipere potest ».
Pag. 25, lin. 36: addatur ad textum « iam eo ipso, uti e supradictis
(in cap. I, II, III) patet, ... »; haec verba addantur ut nexus cum illis capiti¬
bus indicetur.
Pag. 25, linn. 38-39: loco « Omnes fere artes » dicatur « Persaepe ar¬
tes... », ut omnis exaggeratio vitetur.
Pag. 25, lin. 41: loco « etiam cultura humana dilabitur », dicatur: «etiam
cultura humana detrimentum patitur et fit manca ».
Pag. 26, linn. 1-26: textus valde bonus.
Ad n. 23: De vita oeconomica et sociali. Etiam quae in hoc numero
dicuntur in genere valde sunt laudanda. Proponuntur enim directivae quae
immediate cum conceptionibus christianis de dignitate humana et de destina¬
tione rerum terrenarum cohaerent. Praesertim est laudandum quod imprimis
sub n. 4 clare dicitur fidem non requirere conservatismum in hac materia et
Ecclesiam nulli particulari systemati oeconomico obligari.
Sed rogandum est num hac in re opportunum sit loqui de « fundamenta¬
libus principiis ». In praeterito nimis facile in hac materia de « principiis
catholicis » locuti sumus quo de facto imperativae enuntiabantur, quae cum
determinatis adiunctis historicis, nondum in sua variabilitate cognitis, cohae¬
rebant. Haec animadversio praesertim valet de iis qua dicuntur sub 1 et sub 6.
Pag. 26, linn. 32-36: certissime averti debet, quod pauci... evolutionem
oeconomicam in proprium commodum et in aliorum detrimentum vertere pos¬
sint. Verum est etiam ad hoc avertendum iuvare, quod quam plurimi... ad¬
mittantur ad partes actuosas in hoc ordinationis munere suscipiendas. Sed dici
potest hoc tantum hoc modo bene fieri posse? Potest dici hoc « requiri » ut
principium fundamentale? Melius videtur hic prudentius loqui et non oblivi¬
sci quod peritia profana requiritur ad determinandum meliorem modum ope¬
randi in concretis circumstantiis et ad cognoscendas et promovendas conditio¬
nes requisitas in eis qui partes actuosas in hoc ordinationis munere suscipiunt.
Pag. 27, linn. 35-37: ad has lineas idem animadverti potest quam ad
linn. 32-36 in pag. 26.
Pag. 27, lin. 41 - pag. 28, lin. 12: textus valde laudandus, sed modus
loquendi minus opportunus est quoad « bonam instructionem » requisitam
(lin. 4). Dicatur: « A christianis praecipue exspectatur, ut inter ipsas ter¬
renas activitates sint testes fideles Christi... inflammet. Sed ad hoc requiritur
etiam ut ad sua munera obeunda bene instructi sint progredientibus scientiis
et artibus technicis ad ista pertinentibus ».
Ad n. 24: De solidaritate familiae populorum promovenda, pag. 28,
linn. 13-16: « Christifideles... hac in re vigiles atque solertes sunto, ne scan-
406
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
dalo sint hominibus... ». Addatur, quod hoc mutuum auxilium tam perspicue
ad exigentias Evangelii pertinet, quod christifideles omnino in eo excellant
oportet.
Ad n. 25: De pace firmanda. Etiam in hoc numero optima dicuntur de
bellis vitandis et de pace firmanda. Iudicium de usu armorum, quorum
effectus maiores sunt quam qui aestimari possint ac proinde ab hominibus
rationabiliter temperari nequeunt, videtur cautis verbis enuntiatum. Iudicium
autem de armis nuclearibus, ut praesertim ad hoc genus armorum pertinenti¬
bus, alius ordinis est. Hoc iudicio enim iudicatur de dato concreto quod evo¬
lutionis adhuc incognitae est capax; iudicat enim de armis nuclearibus uti
nunc sunt. Propterea in textu aliquo verbo apparere debet, quod iudicium
valet de armis nuclearibus in nostris concretis circumstantiis. Quod fieri
potest per separatam enuntiationem post iudicium generale e. g.: ... Haec sine
dubio valent de armis nuclearibus, quae in nostris diebus sunt facta.
Quando dicitur, quod omnes conatus honesti sunt faciendi, ut arma
nuclearia vel alia similia roboris perniciosi omnino extirpentur et suppri¬
mantur, quaeri potest num haec conclusio inevitabiliter ex praecedentibus
consequatur, ita ut animadversiones sint superflua de determinatis conditio¬
nibus. A. v. quaeri potest num adsit obligatio hoc etiam facere unilateraliter.
111
QUIDAM exc.mi PATRES CONCILIARES EX MADAGASCAR
Pag. 26, lin. 22: Vita oeconomica et socialis hodierna valde tendit ad
unionem in societatem (socialisatio); hic motus homines inducit ad domi¬
nium acquirendum motuum inconsultorum (instincts) in utilitatem et cae¬
cum amorem sui. Necessarium autem est monere quod oportet ut homines
in istos motus dominentur ut serviant plenae adeptioni perfectionis personae
humanae. Ita faciendo Concilium clariorem reddet hanc ideam hodie vigen¬
tem, ex quo fiet ut homines arceantur a periculo sese committendi caece motui
« socialisationis ».
In vita oeconomica et sociali exsistit motus illam submittendi personae
humanae; hic alter motus complet motum socialisationis. Hic motus quem
« personalisationis » appellare possumus, manifestatur plus minus clare in
aspiratione ut ordinatio rerum sit homine digna; necessarium est illum expli-
citius exprimere. Unde haec additio proponitur: Post verbum « aspirant »
addere: « quae aspiratio non tantum ad abundantiam bonorum est, sed
etiam ad “ personalisationem ” vitae oeconomicae et socialis ».
Pag. 27, linn. 17-18: Ecclesia non ligatur alicui definito systemati oeco¬
nomico; proprium est autem uniuscuiusque populi ut sibi det ordinem cer¬
tum pro producendis et distribuendis bonis temporalibus. Utile tamen est
ut Concilium in mentem revocet generaliora principia quorum in systemati¬
bus oeconomicis ratio haberi debet. Ad hoc faciendum non sufficit in men-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMP. C. IV 407
tem revocare naturam et finem illorum bonorum, quae est ut inserviant
utilitati et unitati hominum; necessarium quoque est in memoriam revocare
naturam simul personalem et socialem hominum. Unde haec modificatio
proponitur: Post verbum « adaptandae sunt » scribatur ut sequitur: « ita
tamen ut semper conformes sint naturae personali et sociali hominis, simul
ac naturae et finibus illorum bonorum ... ».
[ Subscripserunt ] J. Wolff, arch. Diego-Suarez; A. Messmer, ep. Ambanja;
M. Canonne, ep. Tulear; R. Claude, ep. Antsirabe; J. Rakotomalala, arch. Tanana-
rive; J. David, ep. Majunga; J. Puset, ep. Tamatave; A. Martinez, ep. Tsiroano-
mandidy; G. Romanantoanina, arch. Fianarantsoa; F. Vollaro, ep. Ambatondra-
zaka; A. Tsiahoana, ep. tit. Abtugni; F. Rajaonarivo, ep. Miarinarivo.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
11 novembris 1964
CONGREGATIO GENERALIS CXX
11 novembris 1964
Exc.mus P. D. Pericles Felici, arcli. tit. Samosatensis, Ss. Con¬
cilii secretarius generalis-.
Congregationem generalem 120 moderabitur em.mus ac. rev.mus
D. card. Leo Ioseph Suenens, arcli. Mechliniensis-Bruxellensis.
Audite, Patres ornatissimi! Penes Archivum Secretum Vaticanum
parata est expositio documentorum quae respiciunt Concilia Oecume-
nica. Omnes Patres, et Periti et alii, possunt hanc expositionem visitare
cunctis diebus, excepta Dominica forsan, horis pomeridianis, ab hora
scii. 16 ad horam 19. Ingressus est in « Cortile dei Belvedere » in Va¬
ticano. Omnibus diebus praeter festivos, ab hora 16 ad horam 19.
En, Patres, nomina eorum qui verbo uti postulaverunt circa schema
de accommodata renovatione vitae religiosae : Em.mi ac rev.mi DD.
cardd. Iacobus de Barros Camara, arch. S. Sebastiani Fluminis lanuarii;
Ernestus Ruffini, arch. Panormitanus in Italia; Paulus Richaud, arch.
Burdigalensis in Gallia; Iulius Dopfner, arch. Monacensis et Frisingensis
in Germania; Ioannes Landazuri, arch. Limanus in Peruvia; Leo Ioseph
Suenens, arch. Mechliniensis-Bruxellensis in Belgio; Augustinus Bea;
deinde, nomine plurium, exc.mi DD. Andreas Charue, ep. Namurcensis
in Belgio; rev.mus P. Anicetus Fernandez, sup. gen. O.P.; exc.mus
D. Petrus Moors, ep. Ruremondensis in Neerlandia; rev.mus P. Anasta-
sius a Ss.mo Rosario, sup. gen. Ordinis Fratrum Discalceatorum Bea¬
tae Mariae de Monte Carmelo; exc.mi DD. Andreas Sol, ep. eoad. Am-
boinaensis in Indonesia; Pacificus Perantoni, arch. Lancianensis in Ita¬
lia; Victor Sartre, arch. tit. Beroensis; Richardus Guilly, ep. Georgiopo-
litanus in Guyana Britannica; rev.mus P. Iosephus Buckley, sup. gen.
Societatis Mariae (Maristi); exc.mi DD. Dominicus Athaide, arch. Agraen-
sis in India; Gerardus Huyghe, ep. Atrebatensis in Gallia; rev.mi PP.
Hofier, sup. gen. Societatis Mariae (Marianisti); Germanus Lalande,
sup. gen. Congregationis a Sancta Cruce; exc.mus D. Iacobus Carroll,
ep. aux. Sydneyensis in Australia.
Deinde, nomine tantum proprio: exc.mi DD. Franciscus Simons,
412
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
ep. Indorensis in India; Petrus Canisius van Lierde, vic. gen. Summi
Pontificis pro Civitate Vaticana; Ioseph DIAvack, arch. tit. Leontopoli-
tanus in Pamphylia; Adam Kozlowiecki, arch. Lusakensis in Rhodesia
Septemtrionali; Antonius Baraniak, arch. Posnaniensis in Polonia.
MODI *
a Patribus conciliaribus propositi
A SECRETARIATU AD UNITATEM CHRISTIANORUM FOVENDAM EXAMINATI
Caput II
De Oecumenismi exercitio
1 - RELATIO
Die 6 octobris anni 1964 factae sunt suffragationes de partibus ca¬
pitis II De Oecumenismo, cum sequenti exitu.
Trima suffragatio, de numeris 5-6
Praesentes votantes ..2166
Placet.. . 2120
Non placet. 46
Vota nulla. 0
Secunda suffragatio, de numero 7
Praesentes votantes.2168
Placet. 2076
Non placet. 92
Vota nulla. 0
Tertia suffragatio, de numero 8
Praesentes votantes.2166
Placet.1872
Non placet.292
Vota nulla. 2
Quarta suffragatio, de numeris 9-12
Praesentes votantes.2161
Placet. 2099
* Huiusmodi fasciculus Patribus distributus fuit in congregatione generali
CXIX die 10 novembris 1964.
CONGREGATIO GENERALIS CXX 413
Non placet. 62 [3]
Vota nulla. 0
De integro capite II facta est suffragatio, die 7 octobris anni 1964:
Praesentes votantes.2174
Placet. 1513
Non placet. 32
Vota nulla. 5
Placet iuxta modum.364
Integrum ergo caput, cum omnibus suis partibus, est igitur a Con¬
cilio approbatum.
Omnes modi, nullo excepto, a subcommissione, praeside exc. Helm- [4]
sing, a Patribus Secretariatus delegato, examinati sunt, et deinde relatio
huius subcommissionis in sessione plenaria Secretariatus disceptata et
approbata est.
Magna pars modorum numerum 8 respicit: rogatur praesertim ut
determinetur auctoritas episcopalis, cui competat decernere de commu¬
nicatione in sacris. Serio studio solutionem invenimus, quae omnibus
Patribus satisfaciat. Notandum insuper est incisum de communicatione
in sacris solummodo principia generalia determinare intendere, quae
principia ceteroquin in « modis » a nemine Patrum sunt negata. De ulte¬
riore explicatione et applicatione horum principiorum in Directorio
oecumenico a Secretariatu praeparando agendum erit.
2 - MODI [5]
a Patribus Conciliaribus propositi
circa Caput II
Decreti de Oecumenismo
AD NUMERUM 3
1 — Proponitur ut titulus: « De Oecumenismi Catholici Exercitio ».*
R. — Titulus concordare debet titulo capitis primi.
2 — Pag. 14, linn. 1-6: Duo Patres rogant ut explicitius dicatur oecu¬
menismi exercitium imprimis ad episcopos spectare, subordi-
nate ad fideles.
* Ubi non indicatur numerus Patrum qui modum proposuerunt, intelligitur
modum illum ab uno tantum Patre propositum esse.
414
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[5] R. — Iam dictum est in capite primo, pag. 9, linn. 3-4 et pag. 10,
linn. 14-16, munus episcoporum esse promovere et dirigere oecu-
menismi exercitium.
3 — Pag. 14, lin. 3: Addatur «sive in incoeptis apostolicis et cari-
tativis » post « afficit ».
R. — Hoc iam aliquo modo innuitur in eadem linea per verba «in
vita christiana quotidiana» et explicite in numero 12 eiusdem
capitis tractatur.
4 — Pag. 14, lin. 4: Minus placet expressio «fraterna coniunctio »,
cum sermo est de fratribus seiunctis.
R. — Separatione non obstante, omnes in Christum credentes remanent
fratres.
AD NUMERUM 6
5 — Pag. 14, lin. 9: Post «versus unitatem» addatur «Christiano¬
rum ».
R. — Ex contextu apparet hic agi de motu oecumenico ad unitatem
omnium christianorum.
[6] 6 — Pag. 14, lin. 10: loco « reformationem » dicatur « renovationem »
(4 Patres).
R. — Expressio « reformatio » in documentis ecclesiasticis saepius in¬
venitur (cf. Cdnciliorum Oecumenicorum Decreta [Herder 1962],
ad vocem « reformatio Ecclesiae ».
7 — Pag. 14, linn. 12-15: Phrasis «si ... minus accurate servata fue¬
rint» non sufficienter veritatem Ecclesiae servare videtur (113
Patres ).
R. — Textus est valde prudens, etenim dicitur: si minus accurate
servata fuerint.
8 — Pag. 14, linn. 13-14: Periculosa videtur distinctio inter depo¬
situm fidei et fidei enuntiandae modum sine ulla ulteriore expli¬
catione (111 Patres).
R. — Necessaria est distinctio, quia fides ipsa semper accurate ser¬
vata est.
9 — Pag. 14, linn. 16-22: Phrasis sonat ac si in praeterito nulla ad¬
fuerint in Ecclesia incoepta renovationis (92 Patres).
R. — Ex contextu sufficienter apparet hic agi de hodiernis modis
renovandae Ecclesiae.
10 — Pag. 14, lin. 20: Addatur « profundior penetratio fidelium de
necessitate caritatis evangelicae erga omnes fratres seiunctos ».
R. — De illo spiritu oecumenico agit totum decretum.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
415
AD NUMERUM 7
[ 6 ]
11 — Pag. 14, lin. 24: Non placet vox «conversio» (2 Patres).
R. — Agitur de interna conversione, quae est expressio traditionalis
theologiae spiritualis christianae.
12 — Pag. 14, lin. 27: Post «mansuetudinis» addatur «alacritatis in
serviendo ».
R. — Hoc superfluum videtur.
13 — Pag. 14, linn. 28-32: Deleatur citatio ex Ep. a.d Ephesios, quae
de concordia inter fideles agit.
R. — In hoc numero agitur de catholicis.
14 — Pag. 15, linn. 4-8: 133 Patres rogant ut simpliciter deleatur con- [7]
fessio culparum.
R. — Expunctio illius incisi esset mutatio essentialis in textu iam
approbato.
15 — Pag. 15, linn. 4-8: 25 Patres postulant ut confessio culparum
modo cautiori exprimatur.
R. — Confessio iam caute exprimitur in textu; ceteroquin aperte de¬
clarata est a S.S. Paulo VI in oratione ad Observatores, die
17 oct. 1963 habita ( UOsservatore Romano, 19 oct. 1963).
Confer etiam responsum ad animadversiones circa pag. 7, lin. 17.
16 — Pag. 15, linn. 4-6: Testimonium 8. Ioannis in Evangelio non
ad peccata adversus unitatem applicatur {11 Patres).
R. — Allusio S. Ioannis generalis est et universalis, et apte applicatur
culpis contra caritatem et unitatem.
17 — Pag. 15, lin. 9: Post « christifideles» addatur «et instituta ec¬
clesiastica ».
R. — Hoc iam in numero 6 provisum est.
18 — Pag. 15, lin. 12: Post «fraternitatem» addantur verba «et uni¬
tatem in Trinitate ».
R. — Videtur non esse necessarium.
AD NUMERUM 8
19 — Pag. 15, lin. 19: Loco «Ecclesiae unitate» dicatur «Christia¬
norum unitate ».
R. — Expressio in textu est adaequata; de cetero reperitur in Missali
Romano.
20 — Pag. 15, lin. 20: Deleatur citatio S. Ioannis, quia unitas fidei
iam in Ecclesia datur.
416
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 7 ]
[ 8 ]
R. — Citatio illa universaliter adhibetur in oratione pro unitate Chri¬
stianorum.
21 — Pag. 15, lin. 17: Displicet expressio «oecumenismus spiritua¬
lis » (11 Patres).
R. — Etiamsi non ubique adhibetur expressio illa, omnino apta est
et in textu bene explicatur.
22 — Pag. 15, linn. 21-28; 4 Patres postulant ut textus deleatur.
R. — Hoc esset expunctio essentialis in textu iam approbato.
23 — Pag. 15, linn. 21-27: 7 Patres rogant ut textus cautiori et stric¬
tiori modo reficiatur.
R. — Omnino caute proceditur in textu, dicitur enim: «in quibus¬
dam peculiaribus rerum adiunctis ».
24 — Pag. 15, linn. 21-27: 3 Patres postulant ut de legitima auctori¬
tate explicite mentio fiat.
R. — Alibi iam provisum est: pag. 9, linn. 3-4; pag. 10, linn. 14-16.
25 — Pag. 15, lin. 23: Non placet «immo et optandum» (5 Patres).
R. — In illis determinatis circumstantiis, de quibus agit textus, ex¬
pressio illa videtur opportuna.
26 — Pag. 15, linn. 29-36: Textus supprimendus est {18 Patres).
R. — Expunctio totius incisi esset substantialis mutatio textus iam
approbati.
27 — Pag. 15, linn. 29-36: Clarius definiatur quid sit communicatio
in sacris (7 Patres).
R. — In libris theologicis communicatio in sacris communiter non est
notio univoca: se refert directe ad participationem in sacramen¬
tis, in obliquo autem ad participationem in quolibet cultu. Non
alio modo de communicatione in sacris loqui intendit decretum
de Oecumenismo.
28 — Pag. 15, linn. 29-36: 8 Patres postulant ut textus modo valde
strictiori formuletur; 1 Pater, econtra, rogat ut textus largio¬
rem communicationem in sacris commendet.
R. — Videtur exinde servandum esse textum approbatum.
29 — Pag. 15, linn. 29-36: Detur in textu longior explicatio princi¬
piorum generalium necnon casuum in quibus communicatio in
sacris legitima est (2 Patres).
R. — Ulteriores explicationes potius dabuntur in directorio generali
a Secretariatu ad Christianorum unitatem fovendam exarando.
30 — Pag. 15, linn. 34-35: Multi modi praecisionem de auctoritate
episcopali postulant. 212 Patres, diversis viis, petunt ut appli-
CONGREGATIO GENERALIS CXX
417
catio principiorum Conferentiis Episcopalibus reservetur; 76 [ 9 1
Patres eorumdem applicationem reservare volunt iudicio Sanctae
Sedis; 3 Patres desiderant ut tam auctoritas Sanctae Sedis quam
auctoritas Conferentiae Episcopalis in principiorum applicatione
partem habeant; 2 Patres idem de Sancta Sede et de Ordinario
loci volunt; 5 Patres maiorem claritatem de competente aucto¬
ritate desiderant; 2 Patres petunt ut simpliciter dicatur commu¬
nicationem in sacris reservari «competenti auctoritati ecclesia¬
sticae », vel etiam «Ordinario loci»; 1 Pater insistit ut nihil
in textu mutetur, et specifice ut applicatio principiorum non
dicatur reservari Conferentiae Episcopali; tandem 1 Pater pro¬
ponit ut post verba « auctoritas episcopalis » addatur « consilio
inito cum aliis episcopis eiusdem regionis ».
R. — Ut omnibus generatim animadversionibus satisfiat, sequens pro¬
ponitur textus mutatio in linn. 34-36: «De modo concreto agen¬
di, attentis omnibus circumstantiis temporum, locorum, et per¬
sonarum, prudenter decernat auctoritas episcopalis localis, nisi
aliter a Conferentia Episcopali, ad normam propriorum statu¬
torum, vel a Sancta Sede statuatur ».
31 — Pag. 15, lin. 36: Addatur nova phrasis: «Participare tamen
cibum eucharisticum cum fratribus seiunctis non licet, salvis
praescriptis in capite tertio, de Orientalibus » {24 Patres).
1 Pater huic additioni haec verba adiungere vult: « et ex¬
cepto matrimonio in facie Ecclesiae Catholicae celebrato cum
dispensatione ab impedimento mixtae religionis ».
R. — Modus 24 Patrum videtur non esse accipiendus rationibus se¬
quentibus:
1) Agitur in capite secundo et speciatim in numero 8 de
principiis generalibus ad universalem Ecclesiam applicandis;
2) Modus suggerere posset, et quidem periculose, licitum
esse, eucharistia excepta, in aliis sacramentis et ritibus par¬
ticipare;
3) Directorium generale ulteriores explicationes continere
debet.
32 — Pag. 15, linn. 34-36: Plures Patres rogant addere textui cautio¬
nes et monitiones, ne ex praxi alicuius communicationis in sa¬
cris fideles in scandalum, indifferentismum vel relativismum ca¬
dant ( 112 Patres).
R. — Ad hoc praecise in linn. 35-36 dicitur: attentis omnibus cir¬
cumstantiis temporum, locorum et personarum ».
27
418
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 10 ] AD NUMERUM 9
33 — 2 Patres rogant totalem suppressionem numeri.
R. — Talis expunctio esset mutatio substantialis in textu approbato.
34 — Pag. 16, lin. 2: loco «cultualis » dicatur «liturgicae ».
R. — Potius servatur «cultualis » propter extensionem ampliorem
conceptus.
35 — Pag. 16, lin. 5 «Par cum pari» vel deleatur ( 4 Patres) vel alio
modo exprimatur, v. gr. « modeste et sincere », « fraternaliter »
(2 Patres).
R. — Expressio illa retinenda est, quia est conditio essentialis omnis
dialogi, et ceteroquin sumitur ex Instructione S. Officii «Eccle¬
sia catholica », ut in notis indicatur.
36 — Pag. 16, lin. 6: Post «vere periti sint» addatur «et obedien-
tes principiis et normis... » (3 Patres), « et virtute et doctrina ex¬
cellant » (1 Pater), «cum licentia Ordinarii loci» (1 Pater),
«non sine expressa episcopi auctorizatione» (1 Pater), «et Sanc¬
tae Sedis vigilantia» (1 Pater).
R. — Illis omnibus modis videtur sufficienter provisum in textu, scii.
« sub praesulum vigilantia, vere periti sint».
37 — Pag. 16, lin. 7: Loco «Commissionis» ponatur «Ecclesiae».
R. — Mutatio accipitur.
AD NUMERUM 10
38 — Pag. 16, linn. 11-12: Verba « sensu oecumenico » deleantur, quia
non sunt satis determinata et possent male intelligi (113 Patres),
vel dicatur «impartialiter» (1 Pater), aut «etiam sub aspectu
oecumenico» (1 Pater).
R. — Accipitur ultimus modus: «etiam sub aspectu oecumenico».
39 — Pag. 16, lin. 21: Loco «ut usque accuratius» dicatur «ut ac¬
curate ».
R. — Mutatio non videtur necessaria.
[ 11 ] 40 — Pag. 16, lin. 14: Verba «non polemica» deleantur ne male
intelligantur {113 Patres) vel dicatur alio modo, v. gr. «non
polemice » (3 Patres).
R. — Accipitur mutatio sequens: «non polemice».
41 — Pag. 16, lin, 16: Deleatur «formatio», ut vitetur repetitio
(2 Patres).
R. — Visum est melius esse servare textum.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
419
42 — Pag. 16, linn. 18-20: Deleatur textus, quia omnia iam subaudiun- [1*3
tur in praecedentibus (2 Patres).
R- — Videtur tamen necessaria allusio ad activitatem missionalem
Ecclesiae, propter peculiares conditiones in quibus versatur in
re oecumenismi.
43 — Pag. 16, linn. 19-20: Post «fructus » addatur «necnon difficulta¬
tes et pericula» (3 Patres).
R. — In textu vox « quaestiones » difficultates et pericula includit.
AD NUMERUM 11
Pag. 16, linn. 21-23: Rogatur ut adhuc clarius loquatur de in¬
tegritate et veritate doctrinae (3 Patres).
De hoc argumento agitur sufficienter et omnino clare in lin. 23-26.
Pag. 16, lin. 22: Loco «nullatenus obstaculum...» ponatur
«talis sit ut faveat dialogo».
Textus servatur quia expositio veritatis non potest constituere
obstaculum pro dialogo.
Pag. 16, lin. 24: Dicatur «oecumenismo catholico».
Textus videtur esse servandus.
Pag. 16, lin. 29: Post «theologi catholici» addatur «virtute
et sanctitate praediti» (1 Pater), vel «ab auctoritate approbati»
(3 Patres).
In ipso textu dicitur «doctrinae Ecclesiae inhaerentes»; cae-
teroquin de his alibi sufficienter provisum est.
Pag. 16, lin. 32: Post «debent.» addatur nova phrasis: «In [12]
comparandis doctrinis meminerint existere ordinem seu “ hie-
rarchiam ” veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit ea¬
rum nexus cum fundamento fidei christianae ». Maximi momen¬
ti enim esse videtur pro dialogo oecumenico, ut tum veritates
in quibus christiani conveniunt, tum illae, in quibus differunt,
potius ponderentur quam numerentur. Quamvis procul dubio
omnes veritates revelatae eadem fide divina tenendae sint, mo¬
mentum et « pondus » earum differt pro nexu earum cum histo¬
ria salutis et mysterio Christi.
Accipitur modus.
AD NUMERUM 12
50 — Pag. 17, lin. 1: Proponitur additio alicuius textus, in quo agitur
de difficultatibus suscitatis a sectis, praesertim apud minus ex¬
cultos (3 Patres).
44 —
R. —
45 —
R. —
46 —
R. —
48 —-
R. —
49 —
420
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 12 ] R.
51
R.
52
R.
53
R.
54
[ 13 ] R.
55
R.
56
R.
57
R.
58
R.
59
R.
— Hoc videtur potius pertinere ad Conferendas Episcopales diver¬
sarum regionum. Etiam in Directorio Generali, a Secretariatu
exarando, sermo erit de proselytismo.
— Pag. 17, lin. 6: Loco expressionis «Christi Servi vultum»
aliae proponuntur: «Christi Servi Patris sui vultum» {12 Pa¬
tres), « Christi, qui non ministrari sed ministrare venit, vul¬
tum» ( 1 Pater), «Christi generis humani Salvatoris» (1 Pater),
« Christi Servi Jahve vultum » (2 Patres).
— Omnibus perpensis videtur melius esse servare textum.
— Pag. 17, linn. 8-9: Deleantur verba «in regionibus praesertim ubi
evolutio... peragitur», quia aliquantulum iniuriosa videntur
(3 Patres).
— Textus non videtur afferre iniuriam illis nationibus, sed in me¬
moriam revocare peculiarem responsabilitatem Christianorum er¬
ga illas.
— Pag. 17, lin. 10: Addatur « sive in principiis iuris nationalis... ».
— Numerosae determinationes in textu iam allatae sufficere vi¬
dentur.
— Pag. 17, lin. 11: Addatur «scholas confessionales non impe¬
dire verum oecumenismum ».
— Hoc pertinet potius ad Decretum De Scholis Catholicis.
— Pag. 17, lin. 14: Addatur allusio ad «persecutiones religiosas»
(1 Pater) vel ad «atheismum militantem» (2 Patres).
— Hoc pertinet potius ad Declarationem De Libertate Religiosa.
— Pag. 17, linn. 14-17: Proponitur additio novi textus de eodem
argumento.
— Propositio nil novi addit, nec videtur necessaria.
— Pag. 17, lin. 17: Addatur aliquid de periculo proselytismi vel
indifferentismi.
— Supra sufficienter provisum est. De proselytismo Directorium
generale loquetur.
— Pag. 17, lin. 17: Addatur «Ecclesiae filii ad indicationes hie-
rarchiae attendant...».
— Iam sufficienter provisum est in praecedentibus.
— Pag. 17, ad calcem: Proponitur additio de directoriis a Confe¬
rentia Episcopali uniuscuiusque nationis exarandis {36 Patres).
— De Directorio generali a Secretariatu exarando mentio facta est
pluries in relationibus a card. Bea praelectis; haud facile est
de directoriis specialibus in Decreto iam agere.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
421
3 - EMENDATIONES ADMISSAE
secundum Modos Patrum conciliarium
1 — Pag. 15, linn. 34-36: Phrasis sic sonat: «De modo concreto agen¬
di, attentis omnibus circumstantiis temporum, locorum, et per¬
sonarum, prudenter decernat auctoritas episcopalis localis, nisi
aliter a Conferentia Episcopali, ad normam propriorum statu¬
torum, vel a Sancta Sede statuatur ».
2 — Pag. 16, lin. 7: « revera Ecclesiae catholicae condicio ».
3 — Pag. 16, linn. 11-12: «oportet etiam sub aspectu oecumenico,
ut...».
4 — Pag. 16, lin. 14: «elaborata, non polemice, ...».
5 — Pag. 16, lin. 32: Post vocem «debent.» habetur nova phrasis:
«In comparandis doctrinis meminerint existere ordinem seu
“ hierarchiam ” veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit
earum nexus cum fundamento fidei christianae ».
QUAESITUM
An placeat expensio facta a Secretariatu circa modos caput secun¬
dum schematis Decreti de Oecumenismo respicientes.
Secretarius generalis : Nunc, Patres, transeamus ad suffragandos mo¬
dos, a Patribus conciliaribus propositos, a secretariatu ad unitatem Chri¬
stianorum fovendam examinatos, circa cap. II schematis de oecumenismo,
quod inscribitur de Oecumenismi exercitio (est error in involucro fa¬
sciculi). Videatis pag. 14: [cf. supra\.
Responsio duplex tantum esse potest: placet vel non placet. Tertia
non datur. Gratias.
422
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
PATRUM ORATIONES
(De accommodata renovatione vitae religiosae)
1
Em.mus P. D. IACOBUS card. DE BARROS CAMARA
Archiepiscopus S. Sebastiani fluminis lanuarii
Venerabiles Patres,
In nomine 103 episcoporum Brasiliae, qui subsignaverunt hanc in¬
terventionem, loquar. 1 Schema in genere placet. Rationes intrinsecae:
in se habet, ut videbimus, unde placeat; rationes extrinsecae: religiosis
placet, saltem iuxta modum!
A) Animadversiones quoad materiam : 1 . Hoc schema propositionum
certe in melius emendatum est! Notabiles partes, fere ex novo confectae,
respiciunt praesertim oboedientiam et castitatem, quae Consilia eamdem,
immo maiorem amplitudinem obtinuerunt ac religiosa paupertas.
2. Hoc schema nostrum supponit: Cap. IV schematis de Eccle¬
sia, ubi de fundamentis dogmaticis et theologicis vitae religiosae agitur;
et cap. II schematis de pastorali episcoporum munere, ubi de religio¬
sorum apostolatu externo loquitur.
3. Hoc schema est tractatio generalis ... 2 ; ad quaestiones particu¬
lares, alicui commissioni post-conciliari reservandas, non descendit; sed
principia secundum quae haec post-conciliaris commissio agere debet,
certe tradet!
4. Elementa potiora quae possent textum ditiorem reddere, haec
sunt: a) melius determinare auctoritatem competentem pro reforma¬
tione, ne anarchismum habeamus!... 3 b) aliquid dicere de necessitate
vitae religiosae in Ecclesia ne episcopi appareant oppugnatores religio¬
sorum sed praesertim ut appareat momentum vitae religiosae in Eccle¬
sia! c) de reditu ad pristinum fervorem deque notione praeteriti et prae¬
sentis ut habeatur accommodata renovatio; d) de religiosorum varie¬
tate tuenda ut manifestatione charismatum in Ecclesia; e) de necessi¬
tate ut haec auspicata renovatio non modo Regulas et Constitutiones
attingat, sed etiam preces, sororum praesertim; quae preces debent ad
liturgicum et renovatum spiritum adaptari; /) clare aliquid dicere: de
religionibus non clericalibus, praesertim de fratribus docentibus; de
Institutis Saecularibus quae sunt manifestatio Spiritus nostri temporis
CONGREGATIO GENERALIS CXX
423
propria, licet omnis religio quadam perennitate gaudeat in Ecclesia!
g) quaedam practice suggerere ad reintegrationem conversorum fratrum
in vita communitatis, ita v. g.: de loco eis assignando in communi¬
tate ... 4 ; de officiis eis assignando cum responsabilitate plena coram fra¬
tribus ... 5 ; de participatione, ut membra perfecta, in vita communitatis,
praesertim in capitulis conventualibus; de instructione illis necessario
tradenda. Hoc modo, vel similibus modis, hodie languescentes « con¬
versi » iterum florerent et non tantum possent ad pristinam laicorum
redire figuram, sed officia multa explere tum intra septa monasterii,
tum extra, praesertim ut catechistae et diaconi, h) de necessitate, de¬
mum, excitandi conferentias Superiorum Maiorum in omni natione
deque ipsius necessaria coniunctione cum episcopali conferentia ut te¬
stimonium unitatis Ecclesiae clarius appareat etiam in unitate cleri!
Alia de animadversionibus quoad formam scripto tradam , 6 Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 (alicui videtur forsan nimis genera¬
lis!). 3 (cf. n. 3). 4 (non ultimi, sed post S. Ordine insignitos!...).
5 (et non exerceantur tantummodo circa viliora ministeria!).
6 B) Animadversiones quoad formam.
1. Titulus-, non amplius «De Religiosis» inscribitur sed «De accommodata
renovatione vitae religiosae ». Tamen prior titulus est praeferendus quia in sche¬
mate non loquitur tantummodo de renovatione et terminus « religiosus » expostu¬
latur a termino « laicus » alio in schemate, iam consecrato (cf. De apostolatu lai¬
corum).
Nota denique: «de accommodata»: cui accommodatur?... de accommodata
vel de accommodanda?... conclusio: auferatur!
2. « generaliora » (pag. 9, lin. 12) dicatur: « generalia » quia postea dicitur
« particularia », quae voces realiter opponuntur, non vero uti prostant in schemate.
3. « a competente auctoritate » (pag. 9, lin. 16): competens auctoritas estne
aliqua Commissio post-conciliaris? Dicatur quaenam sit haec competens auctoritas
et dicatur, si possibile, quod non sit aeterna!...
4. «Sancta Matre Ecclesia duce » pag.. 10, linn. 5-6): propositio haec est
sonora sed parum dicit; auferatur!
5. Christi sequelam » (pag. 10, lin. 7): quid est haec sequela Christi?... Estne
Evangelium?... est Traditio?...
6. « secundum Evangelium et Christi sequelam, attentis propositis... et spi¬
ritu Fundatorum » (pag. 10, linn. 6-9): forsan haec elementa non facile compo¬
nuntur, non in re, sed in oratione; nam proposita Fundatorum semper fuerunt
« secundum Evangelium »!
7. «natura». Natura vitae religiosae est unica: deleatur hoc verbum ne
nimiae differentiae appareant inter Religiosos, sufficienter declaratae per verba quae
sequuntur: « finis, spiritus ».
8. « operandi et orandi »: memores illius « ora et labora » bene in theolo¬
gia dogmatica fundatum, dicatur: « orandi et operandi ».
424
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
9. « requisitis et circumstantiis culturalibus, socialibus etc. » (pag. 10, n. 2).
Semel at pro semper notare vellem saltem decem vicibus asseritur quod renovatio
debet esse « condicionibus locorum et temporum accommodanda », hisce vel aequi-
valentibus verbis, quod quidem exaggeratum videtur, praesertim cum de causis
extrinsecis agatur.
10. « Quapropter » (pag. 10, lin. 21): non inveniuntur aliqua nomina iam
consecrata, v. g. Regula; vita et oratio ponuntur in eodem plano, tamen...; oratio
accommodetur constitutioni de Liturgia.
11. «Efficax... » (pag. 10, linn. 28-31): Auctoritas competens, qualis est?
Auctoritas tantummodo moderatur activitatem singulorum? Numquam auctoritas
sit post singulos sed ante singulos.
12. N. 4 ponatur vel post n. 1 quia regula fundamentalis est, vel post n. 13,
scii., memorando inutilis esse renovatio si ad exteriora restringitur.
13. « sua vocatione » (pag. 11, lin. 5). Sua vocatione tantum uberrimos fruc¬
tus afferunt? Parum videtur!
14. N. 6 inutilis videtur quia nihil novi dicit; aliqua repetit iam dicta in n. 4;
non est repetendus parallelismus cum n. 5, nam de vita contemplativa necessario erat
loquendum, quia exteriorismus apostolatus hodierni posset monachos praesentare
ut obsoletos; si retinetur deleantur novissima verba « inde fit » et dicatur « Apo¬
stolatus et opera » et non « opera et apostolatus ». Ratio: actio operam praecedit.
15. « Christum... virginem » (pag. 11, n. 7): Christum castum videtur me¬
lius! Virginitas est mulieris propria et virtus non est sed physica praerogativa!
Postea de renovatione in castitate loquitur!
16. «quamvis»... (pag. 11, n. 7). Non dicatur «quamvis» sed «utpote...
degentes ». Ratio: haec degentia est motivum renovationis quod non bene apparet
usu particulae «quamvis ».
Religiosi, utpote in variis et in dies difficilioribus circumstantiis degentes, sese
renovent in oboedientia, castitate et paupertate, ut speciali modo testificent prae¬
sentiam Christi oboedientis, casti et pauperis in hoc mundo: haec est modificatio
quam suggerimus.
17. « quam profitetur » (pag. 11, n. 8): inutilis videtur et iam dictum est
(n. 7); dicatur de oboedientia aliquid positivum ex parte subditorum uti factum
est ex parte superiorum.
18. « castitas » (pag. 12, n. 9): « ab omnibus tamquam donum aestimanda
est»: a quibus?... religiosis?... Christianis?... Omnibus hominibus?... castitas
est revera « donum »?... ex iis quae sequentur a lin. 15 non videtur!
19. « Cor... singulariter liberat » (pag. 12, n. 9): habemus in textu: « sin¬
gulariter... peculiare »: videtur nimis; potius quam liberare cor, dicatur cor dispo¬
nere ad...
20. Ad n. 9. Connexiones istius n. 9 sunt potius in voce quam in re.
21. « verbis Domini credant ». Quibus?... Non citantur! Nec bonum nec op¬
portunum videtur Religiosos exhortare ac si verbis Domini non crederent; ipsi qui
Christi vestigia prementes a saeculo fugerunt!
22. « ita fit » (pag. 12, lin. 20): haec propositio quam grammatici consecu-
tivam appellant non bene aptatur textui. Dicatur potius quod castitas religiosorum
erit responsio pseudo-scientiae impossibilitatem castitatis affirmanti, et ultimo loco
ponatur, ne videatur ut finis religiosae castitatis.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
425
23. «et omnia quae... » (pag. 12, lin. 23-25). Ponantur haec verba post
lin. 19 quia sensum citationis paulinae optime complent.
24. « connubium a Deo conditum » (pag. 12, lin. 26). Nescio an sit theolo¬
gice certum hoc affirmare; forsan rectius esset dicere « a Deo volitum » vel,
melius nihil dicere. Notare tandem debemus quod initur et non conditur connu¬
bium, salvo meliori iudicio!
25. «cum naturam humanam radicitus afficiat» (pag. 12, lin. 30). Forsan
melius esset declarare quo in sensu castitas « radicitus afficit humanam naturam »,
secus haec verba possent distrahi ad probationem theseos condemnatae in lin. 20
istius paginae!
26. De castitate (pag. 12, lin. 6-33) loquitur per integrum n. 9; tamen modo
sat incompleto et negativo, nam de ipsa dicitur esse donum (?), corda liberare
(effectus), esse signum bonorum caelestium, esse signum unionis Christi et Ec¬
clesiae, radicitus afficere naturam humanam (quomodo?... in quo?...); et adduntur
duae exhortationes: corpus in servitutem redigant; pericula respuant! Parum vide¬
tur et... modo fere negativo! Exponantur potius elementa positiva!
27. « haud sufficit superioribus subiici... » (pag. 12, lin. 37). Bene intelligo
quid commissio dicere voluit per haec verba, sed: a) si principio attenditur in
pag. 11 sub n. 8 exposito (« superior, vices Dei gerens »); b) si distinctio neces¬
sario facienda consideratur, forsan ad aliam formam est recurrendum, ita v. g.
«ad paupertatem quod attinet, sodales non tantum licentiam a superioribus obti¬
nere queant, sed potius spiritu et re sint pauperes », vel alio simili modo.
28. « in utilitatem... » (pag. 13, linn. 3-7). Forsan melius esset incipere a
cooperatione inter diversas domus eiusdem provinciae, postea transire ad coope¬
rationem diversarum provinciarum eiusdem Instituti, ac tandem, per vocem
« immo », ad cooperationem etiam extra ipsum Institutum, pro bono Ecclesiae
et indigentium necessitatibus.
29. « Ecclesiae » (pag. 13, lin. 4). De qua Ecclesia hic fit sermo? De Eccle¬
sia universali?... de aliqua Ecclesia particulari?...
30. « immoderati lucri » (pag. 13, lin. 6). Nescio quomodo « pauperes spiritu
et re » (cf. pag. 12, lin. 38) possint lucrum habere et ceteris de sua substantia
dare. Oportet haec omnia bene ordinare ne appareat contradictio ne in terminis
quidem!
31. « si autem rerum adiuncta » (lin. 20, pag. 13). Haec restrictio non videtur
bona, nam si « vita in communi » et « vinculum fraternitatis » unitatem sodalium
expostulant, rationes extrinsecae (ideo accidentales) sunt tantummodo « impulsi-
vae », numquam « motivae »: textus prior, sine restrictione et cum generica ex¬
pressione « curandum est » praeferendus esse videtur!
32. « accommodata » (pag. 13, lin. 31). Accommodata, vel accommodanda?...
Si accommodanda, a quo est accommodanda?... Non, evidenter, a solis causis extrin-
secis (condiciones loci et temporis!). Si accommodata, citetur documentum!
33. Forma latina n. 12 non videtur canonibus grammaticae conformis et
quamvis idea sit clara, propositiones tamen sunt aliquo modo incertae et in¬
volutae.
34. « tenentur (ad) vitam Ecclesiae participare » (pag. 15, lin. 10). Si reli¬
giosi sunt portio electa gregis Christi, evidenter ad vitam Ecclesiae participant;
426
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
forsan dicendum esset « Omnia Instituta, ut potiora membra mystici Corporis
Christi, incepta et proposita Ecclesiae, v. g. in re biblica, liturgica, sociali et oecu-
menica, pro viribus fovere tenentur ».
35. « Spiritus missionalis omnino servetur » (pag. 15, lin. 15). Servetur tan¬
tummodo?... Parum videtur! Dicatur « magis ac magis augeatur » quod erit religio¬
sae vocationi et voluntati Summi Pontificis magis consentaneum.
36. Ad n. 17 (pag. 15, linn. 21-26). Non videtur opportuna nec pulchra haec
mors languescentium Institutorum per aliquam veluti leucemiam, seu per defectus
novitiorum: dicatur statim: «uniantur alii Instituto vel monasterio vegetiori
quod fine et spiritu haud multum differat! ». Nihil proinde de prohibitione acci¬
piendi novitios (absoluta, in schemate) nihilque de causis excusantibus ab unione
facienda (« si fieri possit ») sed non a morte subeunda!
2
Em.mus P. D. ERNESTUS card. RUFFINI
Archiepiscopus Panormitanus
Venerabiles Patres,
Necessitas non habet legem. Competentes commissiones conciliares
de religiosis in tribus schematibus egerunt necessitate quadam com¬
pulsi; sed dolendum est duo exinde incommoda consecuta esse, qui¬
bus, utinam, in schematum retractatione remedium afferatur!
Primum incommodum. Propositiones ipsae, nunc disceptationi sub-
iectae, speciem praeseferunt fragmentorum quae oportuit colligere quia
locum aptum sive in schemate de Ecclesia sive in schemate de pastorali
episcoporum munere non invenerunt. Quod quidem vitari potuisset
si confectum esset peculiare schema quod omnia ad religiosos spectan¬
tia, etiam respectu Ecclesiae ac pastoralis episcoporum muneris, ordina¬
rim atque concinne comprehenderet.
Secundum incommodum. Aliqua praetermissa sunt quae memo¬
randa erant. E. g.: nihil dicitur, quamquam ea nominantur, de Insti¬
tutis Saecularibus seu societatibus quarum sodales — etsi religiosi pro¬
prie non sint — christianae perfectionis adquirendae atque apostolatum
plene exercendi causa in saeculo consilia evangelica profitentur... 1
Profecto ea maximi sunt momenti et mirae efficacitatis pro aposto-.
latu christiano nostris temporibus accommodato.
Nolo sane conqueri sicut hesternis diebus plures Patres conque¬
sti sunt de propositionibus « ad activitatem missionalem Ecclesiae
spectantibus »; attamen tacere non possum, ab iis qui secundum evan¬
gelica consilia vitam suam Deo consecrarunt iure exspectari saltem de-
CONGREGATIO GENERALIS CXX
427
cretum sibi proprium, ne coram Ecclesia et coram ipso mundo ho¬
dierno inferiores appareant laicis, qui etsi caput integrum impleant
in schemate de Ecclesia , peculiari decreto donati sunt.
Qua universa animadversione praemissa, venio ad ea quae nobis
in schemate proponuntur.
1. Inscriptio De accommodata renovatione vitae religiosae hausta
est ex decreto, de eadem re, a S. Congregatione Religiosis praeposita,
obtenta venia et approbatione Summi Pontificis Pii XII, die 26 martii
1956 edita... 2
Ast in illo decreto dum celebratur « salutaris atque foecundus reno¬
vationis accommodatae statuum perfectionis motus, qui a maximo Con¬
gressu, anno sancto 1950 Romae habito, feliciter sumpsit initium »,
statim ita subiciuntur: «ut autem haec benefica renovatio et accom¬
modatio consulte ac ordinate procedat, in dies progrediatur, intentior
fiat tutiusque diffundatur... » peculiares normae servandae sunt. Quae
in unam facile constringi possunt, scii.: «Nihil decerni posse de reli¬
giosorum vita interna, de eorum condicione iuridica, de educatione
atque formatione, inconsulta Sancta Sede », ad quam accommodatas
renovationes referri ut adprobentur semper utile est, ne dicam neces¬
sarium. ludicium enim supremae in Ecclesia auctoritatis tantum abest
ut incepta quaeque ad renovationem statuum perfectionis impediat vel
cohibeat, ut etiam ad uberiores fructus in dies afferendos quam maxime
iuvet; ita securius caveretur ne sub renovationis praetextu in vitam re¬
ligiosam cuiusvis Ordinis vel Congregationis unquam introducantur
mutationes quae iter perfectionis acquirendae, secundum ipsorum vo¬
cationem difficilius efficerent.
2. Praeceptum quod bis absolute in pag. 11 ponitur quodam tem¬
peramento — ut opinor — indiget.
Etenim sub n. 5, linn. 7 s., legimus: « Instituta vitae contempla¬
tivae ... ipsa in ratione formaque vitae suae se se renovent ». Similiter
sub n. 7, linn. 27 s.: « Religiosi sese renovent in oboedientia, castitate
et paupertate quam professi sunt ».
Mandatum tam firmum, dum supervacaneum est pro Ordinibus et
Congregationibus religiosis quae a legitimis Moderatoribus opportune
iam renovata sunt, inter sodales et alumnos provocare posset immo¬
derata renovationis postulata vel saltem effusa desideria.
Prudentissima est de hac re hortatio Ss.mi D. nostri Pauli VI ad
supremos Moderatores quarumdam familiarum religiosarum earumque
sodales qui nuper Romam convenerant ad sui cuiusque Instituti Ca¬
pitulum Generale ... 3 . « Maximi momenti opus — inquit — in quo
Capitula Generalia curas praecipuas ponere debent hoc est: ut Insti-
428
ACTA CONG. VATICANI II - PERIODUS III
tuti sui leges ad mutatas temporum condiciones assidue accommodent.
Id tamen ita est procurandum, ut propria Instituti natura et disciplina
indemnis servetur. Religiosa enim quaelibet familia suum peculiare
munus habet, eidemque omnino necesse est ut fidelis permaneat... Nulla
ergo disciplinae renovatio inducenda est, quae cum Ordinis vel Con¬
gregationis natura non congruat, aut a mente Conditoris quoquo modo
discedat... » ... 4
Haec sane gravissima verba suppleri nequeunt paucissimis quae in
pag. 10, linn. 8 s., inveniuntur.
Porro renovatio quae pag. 11, sub n. 5, Institutis vitae contem¬
plativae commendatur, non intelligo quorsum spectet. Pro certo ha¬
bendum est vitam contemplativam non parum differre a vita activa,
quamvis vita religiosa essentialiter una sit. Proinde vehementer errare¬
tur si a religiosis vitae contemplativae exigerentur opera apostolatus
quae cum eorum peculiarissima vocatione non congruunt. Ipsi enim ad
gloriam Dei augendam et salutem animarum procurandam valde coope¬
rantur cum participent munus Ecclesiae orantis et adimpleant in carne
sua quae desunt passioni Christi pro corpore Eius quod est Ecclesia... 5
3. Ad consilia evangelica quod attinet, praeferendus mihi videtur
ordo quem sequi solent religiosi utriusque sexus et S. Ignatius a Loyola
in suis Exercitiis illustrat; nempe primum est votum paupertatis, secun¬
dum castitatis, tertium oboedientiae. De iis, quibus professio perfec¬
tionis christianae, praesertim religiosae, continetur, sapienter dixit Sum¬
mus Pontifex, feliciter regnans, in Allocutione supra laudata, quae in
schema existimo inserenda esse, ut a Concilio Oecumenico solemniter
confirmentur.
E. g.: dum in textu, pag. 12, sub n. 10, agitur tantum de pauper¬
tate singulorum religiosorum propria, Sanctus Pater admonet non licere
neglegere paupertatem, qua familia ipsa religiosa, seu totum corpus
sodalium eniteat oportet: in aedificiis suis et quibusvis operibus, devi¬
tando cultum et ornatum nimis exquisitum et quidquid luxum redolet.
Ad castitatem autem perfectam sincere profitendam non sufficit
quod legitur in pag. 12, linn. 15-19, nimirum ut religiosi promissionem
suam fideliter servare studentes, verbis Domini credant, Dei auxilio
confisi, de propriis viribus ne praesumant atque corpus suum in servi¬
tutem redigant.
Necesse est insuper, et quam maxime, ipsi ab omnium donorum
datore, Beatissima Virgine intercedente, instanter effusis precibus im¬
plorent gratiam praestantissimam servandi, inter tot tantaque pericula,
cordis et corporis munditiem, atque simul — ut iterum verbis utar
Papae Pauli VI — diligentiore cura sensus custodientes nullum omnino
CONGREGATIO GENERALIS CXX
429
locum dent, ne specie quidem cuiusdam desiderii cognoscendi scitu
utilia vel amplificandi cultus humani, ... ».
Demum vocatio religiosa, de qua est sermo in pag. 16, n. 20, fo¬
venda quidem est ut augeatur numerus sodalium religiosorum, sed ma¬
xima quoque cura adhiberi debet ut professi, qui dicuntur, vocationi
suae sanctae fideles permaneant.
Proh dolor! quot nostris diebus a statu religioso defecerunt! Mode¬
ratores igitur religiosorum omni ope adnitantur ut Instituta sua appa¬
reant et sint intus et foris non merae actionis apostolicae associationes,
sed in primis verae et authenticae « scholae sanctitatis » ... 6 . Dixi.
In textu scripto tradito : 1 cf. Pius XII, Const. Ap. 'Provida Mater, die 2 febr.
1947: A.A.S., 39 (1974), pp. 114-124. 2 S. Congr. de Rei.: Normae dan¬
tur quoad conventus qui accommodatam statuum perfectionis respiciunt, 25 mart.
1956: A.A.S., 18 (1956), pp. 295 s. 3 A.A.S., 56 (1964), pp. 568 ss.
4 Paulus VI, ibid., pp. 569-570. 5 S. Paulus, Coi. 1, 24. 6 Cf.
Pius XII, Epist. « Iis religiosis e Lusitania, qui interfuerunt Congressui, Oly-
pane habito, de religiosae perfectionis statibus, 3 apr. 1958: A.A.S., 50 (1958),
p. 315.
3
Em.mus P. D. PAULUS M. card. RICHAUD
Archiepiscopus Burdigdensis
Patres venerabiles,
Hoc schema de religiosis, feliciter emendatum, praebet ... 1 disposi¬
tiones optimas, quae bene promittunt ad futurum, scii.:
In n. 10, de paupertate collectiva et externa institutorum; item in
n. 10, quoad possibilitatem pro sodalibus Congregationum religiosarum
renuntiandi post professionem bonis patrimonialibus deinde acquisitis
vel acquirendis, et sic habendi plenam facultatem colendi paupertatem
quam profiteantur; in n. 11, de consilio dato ad unicam classem redu¬
cendi instituta mulierum; in n. 14, quoad institutionem doctrinalem et
technicam religiosarum, necnon quoad earum instructionem in mores
sociales hodiernas; tandem in n. 16, circa institutorum participatione bi-
blica, sociali et oecumenica.
Attamen, textus etiam emendatus vocat a me quasdam observationes:
1. Quoad terminologiam, circa duo puncta: a) Novus titulus sche¬
matis sane melior apparet, sed, sicut prior, non caret aliqua ambiguitate.
Oportet enim scire de quibus nunc volumus tractare. Vocabulum « reli¬
giosus », ut in anteriori textu, et etiam in formula nova « de renovatione
430
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
vitae religiosae » non convenit pro omnibus quos hoc schema reapse in¬
tendit. Nam membra societatum cum vita communi et sine votis publi¬
cis non sunt religiosi in acceptione authentice tradita et multi in Insti¬
tutis saecularibus merito non volunt sese accipi ut religiosi.
Ergo propono alium titulum, nempe « De christianis speciali modo
ad Deum et ad animas deditis », et saltem rogo instanter ut tandem detur
definitio bene accurata de religiosis.
b) Distinctio allata in nn. 5 et 6 inter instituta vitae contempla¬
tivae et instituta vitae activae se praebet, libenter fateor, ut practica in
ordine canonico et vera quoad statum, sed certo certius, ... 2 non respon¬
det exacte ad realitatem concretam , 3 nam omnes sciunt quod, ex una
parte, religiosi contemplativi exercent etiam quamdam activitatem, etiam
quandoque ab Ecclesia commendatam, et quod, ex alia parte, nullam ope¬
rationem apostolicam religiosi activi possunt producere sine aliqua an¬
tecedenti contemplatione vel oratione. Non possumus ignorare pericu¬
lum grave istius distinctionis, si schema de hoc puncto non addat expla¬
nationem, nam necesse est in nostris diebus favere vitam orationis atque
etiam alicuius contemplationis inter laicos ipsos.
2. Inspiratio huius schematis remanet adhuc nimis iuridica, etsi
in schematibus de Ecclesia et de vocatione ad sanctitatem fuerunt me¬
rito enuntiata principia de consecratione religiosorum et aliorum in di¬
versis institutis ad Deum et ad salutem animarum.
Quis potest legere nostrum textum sine aliquo stupore quando non
invenit, etiam in prooemio et in n. 1, ullam minimam referendam ad Spi¬
ritum Sanctum qui a Christo missus fuit ad suggerenda omnia Evan-
gelii praecepta ac consilia et qui manet, ut Amor, tanquam ipsum prin¬
cipium totius vitae religiosae, non solum in prima incitatione ad talem
vitam amplectandam et in emissione votorum, sed etiam in omnibus
activitatibus consecratorum, sive contemplativis, sive apostolicis, sive
magni momenti exterioris, sive per infimas functiones?
3. Clausura monialium, de quo agitur in n. 12, revera favet silen¬
tium et solitudinem vitae contemplativae, non debet tamen considerari
ut separatio a mundo, sed potius ut praeservatio.
Ergo quando necesse est quod moniales extra claustra adeant, non
solum pro rationibus valetudinis, sed pro aliqua gestione vel informa¬
tione, sufficeret ut superiorissae ipsae, sine recursu ad Ordinarios, iam
satis oneratos, sapienter possint permittere egressum temporalem mo¬
nialium extra clausuram.
4 et ultimo. Unicam observationem addo, et pastoralem, ad regulas
bene probatas in schemate de munere pastorali episcoporum. Absit a me
aliqua recusatio contra exemptionem!
CONGREGATIO GENERALIS CXX
431
Sed ad rectam ordinationem apostolatus in dioecesi per episcopum
qui est successor apostolorum, videtur necessarium quod Instituta, prQ
operibus suis propriis, non possint exercitium istius iuris agere extra
illorum domus, nisi licentia expressa episcopi.
Attamen puto valde exoptandam quamdam repraesentationem reli¬
giosorum in coetibus dioecesanis vel regionalibus circa evangelizationem.
Exinde, schema sic emendatum mihi placet, sed iuxta modum. Dixi.
In textu scripto tradito : 1 quasdam. 2 in concreto. 3 deest.
4
Em.mus P. D. IULIUS card. DOPFNER
Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis
Venerabiles Patres, carissimi Fratres,
Schema examinandum est in luce internae renovationis quam 1 Ec¬
clesia in hoc Concilio instituit. Etiam religiones quaerant oportet, quo¬
modo in hodierna mundi situatione ... 2 vocationi suae melius respondere
possint. Non raro enim renovatio Ecclesiae a religionibus exordium
sumpsit. Etiam hodie Ecclesia opus habet impulsu et vigore religiosorum
vere charismaticorum . 3 Quaerimus ergo: Convenitne schema huic mo¬
mento religionum et exspectationibus, quae a multis, praesertim a 4 reli¬
giosis, iure cum illo coniunguntur? Debemus aperte confiteri: non!
Certe, propositiones continent non pauca perutilia ... 5 . Textus revera
inde a labore commissionis praeparatoriae semel atque iterum emendaba¬
tur. Sed relate ad momentum religionum in Ecclesia et relate ad gravia
problemata, quae religionibus hodie incumbunt, schema est pauper, non
tangit sufficienter nervum, ut ita dicam, difficultatum... 6
Ne dicatur paupertatem schematis unice provenire ex mandato re¬
ducendi materiam ad puncta essentialia; schemata priora utpote ampliora
necessitatibus melius correspondisse. Pro una alterave re hoc verum esse
potest. Sed in summa etiam illa schemata laboraverunt ex iisdem defec¬
tibus. Non est ergo regrediendum ad ea... 7
Maximus defectus huius schematis mihi in eo esse videtur, quod
desunt puncta cardinalia (germanice: Schwerpunkte), puncta cardinalia,
dico? renovationis et accommodationis desideratae. Res maioris et mi¬
noris momenti promiscue iuxtaponuntur, ita ut difficulter tantum aliquis
ordo logicus extricari possit, ut ipse exc.mus relator iam adnotavit... 9
Puncta cardinalia autem, quae profundius et praecisius evolvenda
432
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sunt, videntur mihi sequentia. Diversa brevitatis causa omitto et in
scriptis trado. 10
1. Ante omnia agendum est de renovatione spirituali. Sane in reli¬
gionibus hodiernis vera et seria cura de vita spirituali habetur! Sed 11
hic agitur potius de illis formis vitae spiritualis, quae hucusque saepe
— certe non semper 12 — in religionibus, praesertim mulierum, inve¬
niuntur. Redeant religiones oportet iterum ad fontes: diversimode 13 ad
Sacram Scripturam et ad Liturgiam, ad eximios vitae spiritualis magi¬
stros, qui inde a tempore Patrum in traditione ecclesiastica inveniuntur,
ad veram 14 theologiam spiritualem ,.. 15 .
Etenim pietas et devotiones multorum institutorum adhuc nimis
spiritu et mentalitate saeculi anteacti signantur, id quod facile illustrari
posset. 16 Ideo de his omnibus, de hac quaestione , 17 in schemate ... 18
agendum est, et quidem non tantum modo generali, sed sat concreto et
• * 19
convincenti.
2. Post renovationem spiritualem agatur de accommodatione vitae
religiosae ad necessitates nostri temporis. Priusquam vero in schemate 20
ad singula proceditur, dicenda erunt aliqua principaliora de habitudine
religiosorum ad mundum instaurandum . 21
Non obstante necessario manente regressu religiosorum ex mundo,
tamen 22 religiosi debent sentire se ad hunc mundum eiusque homines
vere 23 pertinere et mundum etiam positive videre. Nam quomodo signa
temporis cognosci et accommodationes necessariae inveniri possunt nisi
ex libera et aperta habitudine ad mundum modernum? Enumerare velim
aliqua, de quibus silet, vel non satis loquitur, 24 schema.
Quaerendum est, e. g ., quomodo hodie ... 25 paupertas religiosa ita
in effectum deducatur ... 26 , ut ... 27 sit testimonium coram mundo. Multae
formae traditionales paupertatis religiosae — et etiam fundatores hodie
aliquas res alias instituissent 28 — non iam movent homines modernos,
immo non iam ab illis intelliguntur... 29
Simile quid valet quoad oboedientiam ... 30 . Nemo est, qui non sciat
crisim, quae hodie habetur extra et intra Ecclesiam circa auctoritatem.
Quae crisis certe 31 spectat ad subditos, in spiritu Christi oboedientis / 2
sed etiam ... 33 ad regentes. Problema est grave et complexum. Ad illud sol¬
vendum non sufficit doctrinam traditionalem repetere, sicut magna ex
parte fit in schemate. Quin aliquid desumatur de radicalitate oboedientiae
religiosae, quaerenda est forma, species oboedientiae, quae homini adulto
et maturo nostrae aetatis conveniat.
... 34 Subditi hodie multo magis — praesertim in operibus aposto-
licis 35 — quam temporibus prioribus debent participare responsationem
pro tota communitate et societate... 36
CONGREGATIO GENERALIS CXX
433
3. Maximi momenti pro optata renovatione est institutio seu in¬
structio sodalium. Quae hodie profundior et latior esse debet quam tem¬
pore praeterito. De hac re inveniuntur in schemate bonae annotatio¬
nes ... 37 . quae vero adhuc augendae et magis concretizandae sunt.
En aliqua, de quibus agendum est: Institutio theologica religioso¬
rum clericorum saepe est nimis exigua. Scholae theologicae parvae et
saepius minimae abolendae et cum aliis uniendae sunt. Pro sacerdotibus
religiosis, praesertim iunioribus, similiter ac pro clero dioecesano, ubi
etiam multum faciendum est? % secundum necessitates temporis et regio¬
nis cursus theologici et pastorales instituantur... 39
In institutis laicalibus generatim nemo ad munus superioris vel ali¬
cuius magisterii promoveatur, nisi prius aliquam specialem praeparatio¬
nem persolverit.
... 40 Religiosi, ut hoc etiam dicam, 41 non solum theoretice et practice
ad suum munus sedulo praeparentur, sed necessarium est ut mores vi¬
vendi, etiam in conventibus claustralibus , 42 in religione ipsa magis mo¬
ribus communibus mundi hodierni adaptentur.
4. Punctum renovationis religiosae cardinale ultimum mihi videtur
problema typologiae religionum. Numerus religionum inde a saeculo
praeterito ingens factus est, signum certe foecunditatis spiritualis Eccle¬
siae, sed et ansa gravis problematis. Multae 43 religiones magis magisque
ex institutionibus et ex laboribus suis eandem vel similem speciem prae
se ferunt, ita ut sermo sit de « livellatione » religionum.**
Non pauca monasteria parum tantum differunt a religionibus cleri¬
calibus apostolicis, dum plurimae congregationes activae mulierum du¬
plici quasi tramite progrediuntur, una ex parte peragentes vitam quasi-
monasticam, altera ex parte incumbentes in nimium laborem, ita ut so¬
rores inter duos fines distrahantur.
Etiam instituta vitae mere contemplativae, quae omnibus nobis sunt
carae et vere suas partes in Ecclesia habent, in multis debent novas vias
inire. ... 45 Angustia institutionalis, quae aliquando 46 in conventibus con¬
templativis invenitur, a plurimis psychologice hodie non iam sustinetur,
et sustineri potest.* 1 Hic revera mutationes institutionales et structurales
necessariae sunt.
Concludo'. Schema de religiosis certe continet ... 48 bonas propositio¬
nes, sed ut totum est disproportionatum, non exponit puncta hodie es¬
sentialia... 49
Ideo schema, uti nunc praeiacet, ... 50 bonis quae in illo inveniuntur
non obstantibus, neque respondet eximio momento religionum in Ec¬
clesia neque necessitatibus earum hodie urgentibus.
28
434
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Non dicam ut fiat schema vaste elaboratum, sed fiant propositiones
meliores. 51 Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 examinis conscientiae, quod. 2 quae magna
ex parte est nova. 3 deest. 4 deest. 5 quod iam saepius dictum
est. 6 ex quibus multa instituta religiosa hodie laborant, neque satis reli¬
giosorum animum confirmat, ut ipsi has difficultates libere et fortiter aggredian¬
tur. 7 Certe, postulata brevitas Propositionum quodammodo impedit quo¬
minus dicantur omnia, quae nostro tempore ad accommodatam renovationem pro¬
ferenda sunt. Sed saltem magnae et decisivae lineae talis renovationis apparere
debent. 8 deest. 9 dicens: « Corpus harum Propositionum, licet ordo
logicus non semper servetur, plus minusve ita dividitur... » (pag. 6 penult. par.).
Sic schemati deest pondus. Ab illo non exient impulsus ad illam accommodatam
religionum renovationem, quam tempus nostrum tam enixe postulat. 10 deest.
11 Optimae accommodationes institutionales ad necessitates nostri temporis peractae
manebunt mere extraneae ideoque erunt inefficaces, nisi coniungantur cum vera
renovatione spirituali et ex ea procedant. Non quia in religionibus hodiernis vera
cura de vita spirituali non haberetur! 12 deest. 13 deest. 14 deest.
15 Ex his fontibus modus orandi, spiritus paenitentiae et ipsae paenitentiae, ob¬
servatio votorum et labor apostolicus mensurandi sunt; ex his quoque profluunt
illae virtutes, quibus innititur tota vita religiosa: imitatio Christi pauperis et cru¬
cifixi, necnon traditio suiipsius pro fratribus. 16 Superetur ergo aspectus
vitae spiritualis fere exclusive moralis; loco multorum et quoad eorum momentum
valde disparium exercitiorum pietatis et devotionum particularium redeatur ad
simplicitatem Evangelii et ad spiritum Liturgiae! Et porro: Quam arida sub
aspectu theologico et spirituali sunt illa, quae saepe in regulis et constitutionibus
de consiliis evangelicis et de votis leguntur vel in instructionibus audiuntur! Num
iam satis in effectum deduxerunt religiones, quae ultimis decenniis in Ecclesia ex
fontibus spiritualibus effloruerunt? Hoc certe affirmari non potest; in quo facto
quoque ratio decrescentis numeri vocationum quaerenda est. 17 deest. 18 pri¬
marie. 19 deest. 20 deest. 21 instauranda. 22 Relate ad hanc
habitudinem enim in non paucis institutis profunda mutatio mentalitatis et praxeos
necessaria esse videtur. Non obstante separatione reali a mundo — secundum in¬
dolem cuiusvis instituti quidem diversa — quam spiritus consiliorum evangelicorum
postulat, etiam. 23 deest. 24 deest. 25 in adiunctis technicis et
oeconomicis tam mutatis. 26 (cf. Prop, 10). 27 non solum sit singulis
sodalibus adiumento perfectionis evangelicae adquirendae, sed etiam. 28 deest.
29 Quae in schemate de hac re leguntur, nullatenus exhauriunt essentiam proble¬
matis hodierni. 30 (cf. Prop. 8). 31 non solum. 32 deest. 33 et
adhuc magis. 34 Indicare hic volo tantum unum punctum, quod mihi magni
momenti esse videtur. 35 deest. 36 Superiores ergo, iuribus suis prae¬
cipiendi plene manentibus, subditos in rebus vitae communis, observationis regularis
vel operum apostolatus consulant, cum eis communiter deliberent, quomodo proce¬
datur, ut institutum muneri suo respondeat. Praesertim illi, qui ad labores apo-
stolicos destinantur et quibus hodie ex natura rei maior facultas ex proprio iudicio
agendi et decidendi convenit, ad maiorem responsabilitatem individualem et rectum
libertatis usum educantur oportet. 37 (cf. Prop. 14). 38 deest. 39 ut
addiscant quae in diversis disciplinis investigantur, et sic muneri suo obeundo
CONGREGATIO GENERALIS CXX
435
se in dies magis idoneos faciant. 40 Denique: vita claustralis, praesertim mu¬
lierum, persaepe a vigentibus vitae socialis moribus et hominis moderni mentali-
tate valde est diversa. Quare multi religiosi, apostolatui vel aliis operibus dediti,
consuetudini cum hominibus in mundo degentibus impares inveniuntur, immo in
suo labore detrimentum spirituale capiunt et non raro vocationem, suam amittunt.
Ideo. 41 deest. 42 deest. 43 Una ex parte multa instituta, praesertim
moderna, secundum iudicium peritorum nimis sibi vivunt. Habent suas devotio¬
nes, quae interdum iam per nomen societatis indicantur, suos labores particulares,
v. g. proprias scholas, associationes etc., prosequuntur suum interesse; spiritus
eorum est nimis angustus, finis non satis clarus et circumscriptus. Instituta cleri¬
calia occupantur quidem multis rebus (occupatio, germanice: Beschaftigung), sed
egent saepe vero et efficaci labore (labor, germanice: Arbeit). Omnes enim hae.
44 Sermo est de « livellatione » religionum, non plane sine culpa legislationis,
quae quam multa normis uniformibus sancire intendit. 45 Animum vestrum
tantum ad duo problemata advertam: 1. Etiam haec instituta ex lege divina victum
suum proprio labore merere tenentur; unde, si necessitas adest, possibilitates et
methodi laboris modernae introducendae sunt. Hoc non solum respondet multis
effatis S. Scripturae, sed etiam exemplo Domini et mentalitati hodiernae. Forma
contemplationis, quacum aliquis labor coniungitur, qui hodie non iam ut verus
labor aestimatur, non est christiana. 2. 46 saepe. 47 Habentur hodie
relative multae vocationes ad vitam contemplativam, sed paucae tantum servantur,
plurimum ex motivis psychicis. 48 aliquas. 49 divisio logica non clare
apparet. Conati sumus puncta essentialia enumerare et quidem ordine logico, sub
his verbis capitalibus: Renovatio spiritualis, accommodatio ad necessitates nostri
temporis, instructio sodalium et typologia religionum. 50 secundum nostram
modestam sententiam. 51 Quare in praesenti sua forma acceptari non potest.
Ideo funditus renovetur. Quae renovatio tamen quaerenda est non in schemate
nimis prolongando vel ad integrum decretum restituendo, sed in pertractandis
quaestionibus hodie maxime urgentibus, manente tamen forma propositionum.
Animadversiones additae-.
Ad prooemium. Lin. 10 addatur: «... prout sequela Christi semper renovanda
et tempora nostra... », ut inde ab initio clare appareat non agi in propositionibus
solum de quaestionibus indolis iuridicae, sed etiam indolis spiritualis.
Ad divisionem corporis propositionum. Propositiones sic ordinentur, ut ordo
logicus statim appareat, et quidem secundum puncta cardinalia (Schwerpunkte),
incipiendo a punctis primariis, uti in interventu expositum est. Punctum quartum
fortasse sonet: De religionum typologia et cooperatione.
Ad n. 1. De renovatione spirituali, in qua etiam omnis accommodatio inni¬
titur, multo fusius et praecisius agendum est, secundum eas rationes, de quibus
in animadversionibus supra sermo est.
Ad n. 2. Quae in hoc numero dicuntur, sunt principia mere formalia ideoque
interpretationem valde diversam admittunt — iuxta intelligentiam nempe cuiusque
aprioristicam — et nihil efficiunt. Opus est maiore concretizatione, saltem in uno
alterove puncto tamquam exemplo.
Ad n. 4. Monitio huius numeri superflua est, quia valet pro omni vita chri¬
stiana ideoque per se patet. Ceteroquin linn. 37-38 loco phrasis « consequi ni¬
tantur perfectum Dei amorem, ex quo proximi dilectio profluit », quae abstracte
436
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sumpta omnino est vera, melius diceretur : «consequi nitantur mandatum ma¬
gnum ( Mt. 22, 36) et praeceptum Domini (Io. 15, 12), Dei sc. et proximi dilec¬
tionem », quod melius respondet unitati intimae dilectionis erga Deum et pro¬
ximum in ordine christiano, ut docent exemplum et verba Christi necnon 1 Epi¬
stola Ioannis Apostoli.
Ad nn. 5 et 6. Nisi profundius quid de diversis formis et typis religionum
exponitur, tunc — controversia circa distinctionem exolusivam inter instituta vitae
contemplativae et vitae activae prae oculis habita — hi numeri melius omittuntur.
Ad n. 8. Pro mentalitate nostrae aetatis omnino necessarium esse videtur, agere
in quaestione de oboedientia etiam de responsatione superioris cum subditis suis
ita communicanda, ut omnes sodales vitam, res et sortes propriae religionis ut
suas agnoscant et tamquam in bona familia de omnibus rebus quasi communiter
curent.
Ad n. 9. Castitas religiosa in linn. 15-25 coarctatur fere unice ad conti¬
nentiam corporalem (pro qua servanda ceteroquin 1 Cor. 9, 27 citari non potest);
virtus vero castitatis primarie ad animam spectat. Sodales ergo melius instruantur,
quomodo corpus eiusque vires magis magisque in totam personalitatem integrent,
ut corpus suum vere possideant. De hac instructione in hoc numero sermo esse
debet.
Ad n. 10. Addatur aliquid de obligatione quaerendi formas paupertatis in
diversis adiunctis sane diversis, quae missionem Ecclesiae et Regnum Dei melius
testificantur coram mundo.
Ad n. 11. Hic locus esset aliquid dicendi de responsatione unius pro altero
et omnium sodalium pro spiritu religioso et fidelitate erga vocationem totius com¬
munitatis, fere hoc modo: « Quo magis fidelitas multorum religiosorum erga
vocationem religiosam et erga disciplinam regularem nostra aetate ob varias rationes
periclitetur, eo magis urget obligatio responsationis omnium pro fratribus (sorori¬
bus) suis et pro spiritu religioso domus, in qua vivunt. Huius responsationis ergo
memores sint, ut et ipsi a fratribus (sororibus) suis in fidelitate erga vocationem
suam roborentur ».
Ad n. 16. Linn. 3-9 omittantur, quia (ut in n. 2) principium mere formale
enuntiant, quod nullius utilitatis practicae est. Unusquisque enim illud secundum
suam sententiam aprioristicam interpretabitur.
Post propositiones convenienter brevis epilogus indolis spiritualis addatur,
qui indicet momentum religionum ad renovationem Ecclesiae quam Concilium
tam enixe exoptat consequendam.
4
Em.mus P. D. IOANNES card. LANDAZURI RICKETTS
Archiepiscopus Limanus
Em.mi Praesides et Moderatores, venerabiles Patres,
Attento Institutorum religiosorum maximo momento eorumque in
Ecclesia munere hisce temporibus plane necessario, uti Summus Pontifex
in sua pretiosissima allocutione ad Religiosos Capitulares die 23 maii
huius anni dixit, amplior textus conciliaris de iisdem exspectari poterat.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
437
Audivimus tamen ab exc.mo relatore huius schematis rationes propter
quas ad huiusmodi brevitatem reductum sit ...\ Ex altera quoque parte,
in constitutione de Ecclesia proprium caput religiosis fuit reservatum, in
quo aspectus theologicus status religiosi exponitur; insuper in schemate
de pastorali episcoporum munere, necnon in illo de activitate missionali
Ecclesiae, apostolicum religiosorum exercitium sub Ordinarii loci mode¬
ramine considerationi subiicitur. Quae si omnia simul colligerentur, pro¬
cul dubio sufficiens haberetur schema, momento materiae adaequatum... 2
Nn. 2 et 3 huius schematis' 3 maximi sunt momenti pro renovanda
simul et accommodanda vita et disciplina religiosa hodiernis circumstan¬
tiis, quod inter praecipuos huius Concilii pastoralis fines adnumeran-
dum est.
Nos confidimus disceptationes atque emendationes in aula propositas
novam lucem ad schema perficiendum esse allaturas.
Ex parte mea, quatuor vellem breves animadversiones proferre.
1. In n. 5 schematis, summatim 4 tantum verbum fit de partibus
quas Instituta vitae contemplativae in Corpore Christi mystico agunt.
Hoc, puto, clarius esset declarandum. Religiosi enim religiosaeque, qui
vitae contemplativae vacant, non solum Ecclesiam orantem repraesen¬
tant, non solum Ecclesiae apostolatui fecunditatem concedunt, sed etiam
Ecclesiae praesentiam in mundo patefaciunt.
Proinde distinctio inter vitam contemplativam et activam, etiamsi
vita religiosa in se una sit, omnino conservanda est. Unitas enim substan¬
tialis vitae religiosae non excludit multiplicitatem formarum Instituto¬
rum religiosorum. Ad contemplationem theologicam seu internam
« omnes homines in qualibet religione, immo et in saeculo viventes invi¬
tantur », ut dixit Pius XII in Constitutione Sponsa Christi ; sed hic agitur
de Institutis, de « vita contemplativa canonica .», sine — dici potest 5 —
qua Ecclesia aliquomodo integra non est E
2. Ad n. 16: Cum animarum necessitas et clericorum penuria magis
magisque ingravescant, episcopi hac praesertim nostra aetate ad religio¬
sos, pro opportunis auxiliis in suo pastorali munere explendo, sese con¬
vertunt. Quod legitime quidem fit. Gravis tamen esset error omne genus
apostolatus a Religiosis indiscriminatim requirere. Sicut in exercitu
bene ordinato singuli propriis armis mediisque utuntur atque varias in
pugna communi partes agunt, ita et sodales religiosi adiutricem suam
operam iuxta proprii Instituti finem et indolem necnon personalem ido¬
neitatem praestare debent, quin omnes ad eandem apostolatus formam
trahantur. Hoc quidem in propositione 16 innuitur; sed clarius forsitan
exprimendum esset... 7
3. Ad n. 20: Ultima propositio de vocatione religiosa fovenda, non
438
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
est minoris momenti. Vocatio autem religiosa non solum ubi agitur de
candidatis Instituto inscribendis fovenda est, sed etiam, ut nuper dixit
em.mus card. Ruffini / professi in sua vocatione fideliter permaneant
maxime curandum est. Schema valde perficeretur, si etiam de hac perse¬
verantia ageret.
Defectiones enim 9 e statu religioso nostris diebus nimiae apparent,
inter quas ii adnumerandi sunt qui ad clerum saecularem transeunt, cum
benevolos episcopos, quos tamen receptionis non raro paenitet, non in-
frequenter 10 inveniant.
Una ex huiusmodi defectionum causis forte in eo est, quod candidati
ad Instituta religiosa ingredienda aliquando cupidine apostolatus exer¬
cendi alliciuntur potius quam desiderio sanctificationis austera consilio¬
rum evangelicorum disciplina prosequendae. Sensus religiosus non satis
eorum animis a primo tyrocinio inditur neque dein sufficienter roboratur.
Propterea statum perfectionis facilius deserunt, quem nonnisi superfi-
cialiter cognoverunt quemque forte numquam sincero animo appetive¬
runt. Quare oportet ut Instituta religiosa sese candidatis offerant non
tamquam meras associationes actionis apostolicae, sed tanquam authen¬
ticas « scholas sanctitatis », iuxta verba Pii XII ad religiosos lusitanos... 11
4. Tandem liceat mihi, e religiosorum utique gremio at nunc qua
archiepiscopo residentiali, super aliquo argumento loqui quod in prae¬
senti schemate desideratur, scii, verbum plausus, quo haec Sacrosancta
Synodus ingentia servitia agnoscat quae religiosi et religiosae in Ecclesia
universa praestant.
In Ecclesia enim religiosae et religiosi insimul numerantur duo mil¬
lia millium (italice: due milioni), nempe duodecim centena millium re¬
ligiosarum (italice: un milione e duecentomila suore), quae vel oratio¬
nibus et poenitentiis suis apostolatum episcoporum et sacerdotum fe¬
cundant vel suo proprio apostolatu, a scholis usque ad humillima ser¬
vitia, Ecclesias secundant, et octingenta millium religiosorum (italice:
ottocentomila religiosi), sacerdotum et fratrum laicorum, qui omnes
uno aliove modo Ecclesiae et animabus inserviunt. Immensa est eorum
opera in missionibus, miranda eorum earumque abnegatio in servitio
pauperum, derelictorum, aegrotantium, ... 12 infantium et senum. Quid
essent nostrae dioeceses si religiosi et religiosae deessent? Merito ergo
Concilium nostrum eorum earumque servitia explicite agnosceret.
Conclusio. Nos pastores animarum sperare et confidere possumus ut
ingens illa acies uni Domino consecrata, in necessitatibus apostolatus,
in propagatione Evangelii, in instructione eatechetica, in operibus socia¬
libus, in exercitio caritatis, post hoc Concilium pastorale, renovata et
hodiernis conditionibus accommodata vita religiosa, validum sit ac ma-
CONGREGATIO GENERALIS CXX
439
neat nostrum adiutorium; et nos omnes, ducti caritate Christi, spiritu
comprehensionis et mutuae collaborationis prosequemur strenue adla-
borantes in bonum Ecclesiae et servitium animarum. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito : 1 videlicet ob instructiones ab auctoritatibus Con¬
cilii distincte datas. 2 Theologicis enim fundamentis status religiosi qua talis,
et religiosorum apostolatus normis ad alia schemata remissis, propositiones prae¬
sentis schematis essentialia ad accommodatam vitae religiosae renovationem in se
continere videntur, quae debite enucleata riteque applicata, beneficum emolumen¬
tum religiosis institutis et per ipsa toti Ecclesia certe afferre valent. Ita e. g.
3 deest. 4 breve. 5 deest. 6 esset. 7 post primum incisum
scii. « Instituta iam condita, opera propria » his vel similibus verbis additis:
« quibus iam utilitati Ecclesiae et dioecesium inserviunt », et deinde: «fideli¬
ter retineant et adimpleant atque temporum necessitatibus » etc. 8 deest.
9 deest. 10 facile. 11 (A.A.S., 1958, p. 315). Quem in finem propono
ut novum comma addatur propositioni 20, nempe: « Ne illi qui statum perfec¬
tionis vocatione divina certo probata amplexi sunt, illum deinde leviter deserere
exponantur, de sensu evangelicorum consiliorum ob perfectum Dei amorem su¬
sceptorum, non minus quam ad apostolatum proprium Instituti exercendum, a
primo tyrocinio sedulo instituantur ac altius in dies roborentur ». 12 immo
leprosorum.
6
Em.mus P. D, LEO IOSEPH card. SUENENS
Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis
Venerabiles Patres,
Schema non placet, quia non videtur satisfacere ... 1 renovationi ... 2
« vitae religiosae »... 3
Inter multos alios, illum defectum sublineare vellem qui respicit
vitam congregationum sororum, ut dicunt, « activarum ».
Ut enim hae congregationes maiori cum efficacia propriae vocationi
respondere valeant, videtur necessarium 1. quod membra earum in¬
tegram promotionem suarum qualitatum humanarum obtineant et tan-
quam feminae vere adultae habeantur, et 2. quod gaudeant vera liber¬
tate requisita ad actionem apostolicam.
Ad illam duplicem promotionem fovendam, scii, humanam et apo¬
stolicam quae inter se intime connectuntur, multa essent ... 4 disponenda.
Aliquas suggestiones tantum nunc proponere possum.
A. Suggestiones ordinis doctrinalis. Ut vita apostolica nostrarum re¬
ligiosarum ... 5 fructificet, maximi momenti est quod nutriatur ... 6 forma¬
tione spirituali adaptata.
440
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Hoc porro non sufficienter evenit. Certo certius contemplatio suas
partes habet in omni vita christiana, et a fortiori religiosa. Sed saepe 7
saepius spiritualitas sororibus activis oblata elaboratur ex traditionibus
et mentalitate congregationum specifice contemplativarum, immo mo-
nialium... 8
Prima nostra suggestio erit ergo: pastores et theologi spiritualita-
tem vitae activae ... 9 elaborent magis ... 10 adaptatam necessitatibus harum
congregationum.
Pariter 11 optandum est ut theologia votorum et ipsa perficiatur in
sua dimensione apostolica. Ad hunc finem ... 12 evolvi deberet arcta re¬
latio inter officia derivata ex ipso baptismo et incorporatione Corpori
mystico et exigentias votorum.
Baptismus enim iam unicuique christiano cooperationem activam
imponit ad opus evangelizationis. Quid amplius vota significarent, si
gratiam baptismi non dilatarent et illud officium fundamentale non ur¬
gerent?
Ne quis dicat vitam religiosam natura sua esse apostolicam utpote
Deo consecratam. Hoc verum est, sed valet etiam de singulis baptizatis.
Et ipsi Deo consecrantur. Sed consecratio ista ontologica suam foecun-
ditatem in actibus manifestare debet, pro posse individuorum. A fortiori
ergo pro animabus quae, speciali modo Deo consecratae, ad apostolatum
se dedicare volunt.
Nonne iam haec probavimus in constitutione de Ecclesia, ubi legitur:
«Ad Ecclesiam pertinet consilia evangelica interpretari, eorum praxim
moderari et etiam stabiles inde vivendi formas constituere ». Consilia
ergo in toto suo valore dynamico et apostolico interpretantur... 13
In specie: quoad interpretationem consiliorum, a) Qui virginitatem
amplectuntur, id faciunt propter regnum caelorum in signum amoris ex-
clusivi propter Deum et homines et ut liberiores evadant in manifesta¬
tione illius caritatis.
b) Qui Christum pauperem sequuntur meminisse debent Do¬
minum pauperem factum esse propter homines, et missum esse ad evan-
gelizandum pauperibus.
c) Imitari Christum ohedientem significat facere voluntatem Pa¬
tris quae in eo est ut omnes homines Patrem agnoscant et edoceantur
adimplere omnia quae mandavit nobis.
Tandem, optandum est ut theologi clare definiant quid sit apostola-
tus in sensu pleno « evangelizationis », ne omnes activitates tali titulo
decorentur ita ut in vita sororum adsit hierarchia valorum et unicuique
sorori, modo determinando, tempus aliquot tribuatur pro tali apostolatu;
CONGREGATIO GENERALIS CXX
441
ita ut pariter plene conscia sit de requisita sua collaboratione cum laicatu
tamquam animatrix apostolatus laicorum sub variis formis.
B. Suggestiones ordinis practici. 1. Quoad regimen in communita¬
tibus. Magna cum cura examini subiicienda est organisatio structuralis
vitae communitatum et sedulo adaptanda ita ut singulae sorores, modo
suo quidem sed semper vere activo ac adulto, cooperentur ad bonum
totius communitatis.
Duplex periculum vitandum est: ex una parte, ne superiores mater-
nalismo indulgeant ... 14 ; ex alia vero parte, ne inferiores nimis facile
confundant obedientiam religiosam ... l2 cum abdicatione passiva propriae
personalitatis ac responsabilitatis. Ex quo facile devenitur ad aliquem in-
fantilismum... 16
Canonistae elaborare debebunt, cooperantibus sororibus qualifica-
tis, structuras magis aequilibratas quae collaborationem activam omnium
quam maxime foveant, ad incrementum vitae communitariae non contra
sensum responsabilitatis personalis sed per concordiam voluntatum.
Ad hunc finem regulae vel praxis nominationis superiorum essent
etiam retractandae. Ne eaedem semper in loco remaneant, etiam si quoad
domum vel officium mutantur.
Ad hoc etiam regulae capitulorum generalium recognoscantur, ut
haec plenius et verius totam congregationem repraesentent et facilius in¬
strumenta fiant renovationis.
2. Quoad consuetudines antiquatas, omnes scimus anachrpnismos
existere in consuetudinibus multarum Congregationum.
a) Separatio a mundo pro congregationibus activis nimis radica¬
liter intelligitur et consequenter ipsa clausura. Interpretatio illa iam sae¬
pius obstaculum constituit ut cum debita efficacitate adimpleantur in
hoc tempore munera apostolica educationis vel auxilii socialis. Ad haec,
religiosa extra muros requiritur ut fermentum possit esse in mundo.
Cogito, v. g., de sororibus ad educationem dedicatis: ut munus suum
plene adimpleant, deberent etiam post vel extra scholas apud alumnas
et parentes earum partes habere animatricis spiritualis.
Cogito quoque de illis miseriis socialibus et de servitio apostolico
praestando apud ipsos deficientes: ubi viget malum sanandum ibi re¬
quiritur praesentia caritatis.
b) Derelinquantur omnia quae in moribus religiosis mulierem in
statu inferioritatis retinent et quae proveniunt non ex principiis religio¬
sis sed ex conditionibus sociologicis temporis praeteriti, quando mulier
suam maioritatem nondum adepta erat; ut v. g. regula sororis semper 17
comitis.
442
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
c) Tandem vestis perantiquata tot sororum adaptetur. 18 Certe ne¬
cessaria est vestis distinctiva pro religiosis. Sed ne fides irrideatur ... 19 sup¬
primantur illae ridiculae complicationes, hereditas temporis elapsi, quae
potius Ecclesiam senescentem ostendunt quam sese renovantem.
Concludo duobus verbis 20 : haec sunt desiderata aliqua quibus schema
satisfacere deberet ut respondeat tacitae sed ardenti exspectationi religio¬
sarum, quae tam mirabiliter Ecclesiae 21 inserviunt. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 adaptationi et. 2 (aggiornamento). 3 in
Ecclesia quam omnes exoptant. 4 facienda et. 5 iustum incrementum
capiat et. 6 et animetur. 7 deest. 8 quae ad alios fines immedia¬
tos intendunt. 9 et apostolatus. 10 praecisam et, 11 In eadem per¬
spectiva. 12 signanter. 13 et constituantur vivendi formae quae effica¬
cius apostolatui inservire valeant. 14 Iste enim facile exoritur ex concentra¬
tione de facto auctoritatis (etsi non de iure) apud ipsas etiam quando consilio ad-
sistuntur. 15 — quae de se est energica et generosa tensio personae ad vo¬
luntatem Dei adimplendam. 16 quem omnes deploramus apud numerosiores
sorores. 17 deest. 18 deest. 19 in mundo. 20 Conclusio.
21 Christo et Ecclesiae suae.
7
Em. mus P. D. AUGUSTINUS card. BEA
Venerabiles Fratres,
Schema de religiosis certe thema maximi momenti tractat. Circa
trecenta millia virorum et plus quam decies centena millia (un milione)
et duo centum millia virginum Deo consecratarum in opus Concilii de
hac re respiciunt. Fideles, in quorum bonum hi operarii et operariae in
vinea Domini laborant, parentes qui ipsis propriam prolem in scholis
et in omne genus institutis educationis, immo etiam ad vitam Deo conse¬
cratam agendam, concrediderunt vel in dies concredunt, hoc momento
in Concilium intendunt, ut audiant quid Ecclesia per suam supremam
auctoritatem de his viris et virginibus sentiat quidque ab illis exspectat.
In plerisque regionibus pastores et Ecclesiae filii lamentantur voca¬
tiones iuvenum et puellarum pro religiosis familiis valde imminutas esse,
ita ut fere de aliqua crisi sermo esse possit et relate ad permulta opera
illud Domini verbum repeti debeat: «Messis quidem multa, operarii
autem pauci » ..}. Omnino ergo necessarium est, ut e Concilio novi
iique efficaces impulsus procedant pro his institutis quae procul dubio,
sicut Christo, Ecclesiae Capiti, ita etiam Ecclesiae ipsi carissima sunt.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
443
Quare Ecclesiae renovatio quae a Concilio procedit, etiam in religiosas
familias influere debet.
Schema nobis propositum ipsum quoque in necessitate renovationis
insistit ... 2 eamque ... 3 normis iuridicis promovere studet, at non satis,
immo nullo fere modo principia et fundamenta religiosa eius et media
interna et spiritualia proponit et inculcat. Sunt ... 4 haec quae primario ne¬
cessaria sunt, quamvis normae iuridicae etiam 5 requirantur.
Inter media autem a Concilio adhibenda, sine dubio primum locum
obtinet, ut ipsum vitae religiosae naturam et scopum christifidelibus et
ipsis religiosis e puris fidei fontibus modo ad hodierni hominis mentem
accommodato proponat, praesertim autem ex Novo Testamento et scrip¬
tis Apostolorum, et ita porro. 6 Verum est ... 7 constitutionem de Ecclesia
de hac re egisse, sed non proprie sub aspectu magis practico huic sche¬
mati proprio. Insuper etiam in decretis pastoralibus, immo iuridicis, in
Ecclesia breve aliquod praeambulum vel prooemium praemitti consue¬
vit, quod decreti spiritum exprimat. Ergo etiam hoc loco faciendum est. 8
Schema igitur naturam et scopum Institutorum religiosorum in
Ecclesia breviter, si ita placet, sed nervose proponere debet, modo qui
vere hodie efficax est. Liceat paucis verbis, praecipua elementa indicare.
Religiosorum ad Christum consecratio ut talis eo ipso non tantum
Christum physicum et individualem, sed Christum totalem respicit, i. e.
Ecclesiam eiusque finem, cum Corpus Christi mysticum a Christo se¬
parari nequeat. Ergo consecratio respicit opus Redemptionis in genere
humano continuandum, ac proinde totum genus humanum.
... 9 Haec relatio ad Christum totalem duplicem habet aspectum.
Prior respicit spiritum et scopum proprium uniuscuiusque Instituti.
Huc spectant illa verba quae S. Paulus, Ecclesiam sui temporis intuens,
dicebat: « Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii autem
sermo scientiae, etc. w ». Nonne videmus in historia Ecclesiae 11 usque ad
statum rerum hodiernum hanc gratiarum diversitatem — diversitatem ,
dico 12 — in Ecclesia maxime effloruisse? Ordinum vel congregationum
religiosarum fundatores propria sua dona charismatica habuerunt et , 13
asseclis et filiis suis quodammodo transmittentes, ea perpetua in Ecclesia
reddiderunt. Unde nata est illa admirabilis varietas et multiplicitas Ordi¬
num vel religionum 14 earumque activitatum, quae maxime his ultimis
saeculis effloruit et pro qua numquam satis Deo gratias agere possumus.
Singulorum autem Ordinum et Congregationum est ea dona quae a
Fundatoribus acceperunt, fideliter servare et activitate sua in vitam Ec¬
clesiae transmittere, prout temporis condiciones permittunt et expostu¬
lant, non aspirantes ad alia, quae ab ipsorum proprio spiritu aliena sunt,
neque eis qui aliam viam sequuntur invidentes aut detrahentes, sed
444
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
cum omnibus aliis religionibus 15 fraterne collaborantes. Secus 16 discor¬
diae oriuntur quae Ecclesiae, ut historia testatur, maximo damno sunt... 17
Dum vitam unicuique Instituto propriam vivunt et activitatem sibi
propriam exercent, simul et magis se membra Christi totalis sentiant, ut
talia vivant, ut talia 18 operentur et cum ipso se servitio totius familiae
humanae mancipatos esse sciant™
Praeterea cavendum est ne religiosi 20 spiritum et activitatem sibi
propriam ita colant et observare studeant, ut ... 21 spiritum et activitatem
Instituto propriam modo fere mechanico prosequantur et ita conservare
studeant, in rebus internis et externis , 22 ut evolutionis et mutationis cir¬
cumstantiarum tum in Ecclesia tum in mundo , 23 qui dicitur, nullam vel
insufficientem habeant rationem. Optimus modus his periculis occurrendi
est, intense fovere conscientiam se esse membra Ecclesiae, et nihil aliud
nisi membra Ecclesiae , 24 ac propriam consecrationem et tendentiam ad
perfectionem respicere etiam perfectionem relationum ad totam Ecclesiam,
ut unusquisque religiosus vivat et sentiat cum ipsa, sese eius missioni
totaliter devoveat, cum ipsa se renovare de die in diem ... 25 studeat, ut
semper perfectius in seipso imaginem Christi Domini ipsius exprimat.
Concludo. Puto ergo hodie novum impulsum pro Institutorum reli¬
giosorum renovatione maxime ex eo procedere posse et debere, ut ipsi
omnes se sentiant ut membra Ecclesiae, eiusdem vitam et totum quod
in ea fit participent, ergo v. g. renovationem biblico-liturgicam, spiri¬
tum apostolatus, spiritum missionarium et oecumenicum, quibus scii,
omnes, christianos et non christianos, credentes et non credentes amplec¬
tantur.
Quare propono, ut hae ideae breviter in introductione decreti po¬
nantur. Ad hunc finem etiam brevem textum paravi, quem non est opus
nunc legere. Hae ideae — ut videtur — bene exprimunt spiritum ex quo
renovatio desiderata procedere potest, et efficaciter procedere potest, 26
et qui etiam a normis iuridicis in decretis propositis de facto supponitur
et in illis continetur. Dixi.
In textu scripto tradito : 1 (Mt. 9, 37). 2 (n. 1). 3 multis.
4 autem. 5 non vero normae iuridicae, quamvis hae quoque, 6 Doc¬
trina enim S. Scripturae, praesertim Novi Testamenti, modo quem hodierni ho¬
mines intelligere possunt proposita, merito fons primus etiam pro religiosis ha¬
beri debet. 7 quidem. 8 deest. 9 Iamvero. 10 secundum
eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spi¬
ritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum... » (1 Cor.
12, 8-10). 11 historiam Ecclesiae respicientes. 12 deest. 13 dona.
14 Congregationum. 15 deest. 16 Solummodo, si res ita spiritualiter
CONGREGATIO GENERALIS CXX
445
considerantur, normae externae et iuridicae, quae nn. 17 et 18 dantur, funda¬
mentum solidum habent. Quodsi deest illa persuasio, esse, sicut S. Paulus dicit,
« eundem Spiritum » qui omnia Instituta religiosa ab Ecclesia approbata regit,
fidelitas erga proprium Institutum et fraterna collaboratio cum aliis Institutis,
spirituali fundamento carent et. 17 Nam perfectio ad quam religiosi et reli¬
giosae vi proprii status tendunt, respicit non solum id quod unicuique Instituto
relate ad eiusdem spiritum et ad eiusdem activitatem est proprium, sed etiam,
immo et magis has eorum relationes quae omnibus communes sunt, ad Christum
Mysticum, i. e. Ecclesiam, ac proinde ad omnia membra Ecclesiae. 18 et.
19 sciant, secundum illud dictum Christi: « Filius hominis non venit ministrari
sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis » (Mt. 20, 28).
Unde totam Ecclesiam, immo totum genus humanum ardenti caritate amplectantur
cum ipsis compatientes et congaudentes (cf. 1 Cor. 12, 25). 20 Secus pericu¬
lum est ne. 21 eorum quae sibi cum omnibus Ecclesiae membris communia
sunt, saltem in praxi obliviscantur, mentem et viscera ab aliis Ecclesiae membris
claudentes. Unde facile evenit, ut. 22 deest. 23 medio ambiente.
24 deest. 25 (cf. 2 Cor. 4, 16). 26 deest.
Animadversiones additae :
Sacrosancta Synodus mirabilem varietatem Institutorum religiosorum in Ec¬
clesia vigentem conspiciens horumque multiplices activitates, quae maxime his
ultimis saeculis Spiritu Sancto afflante effloruerunt Patri luminum, a quo omne
datum optimum et omne donum perfectum descendit (cf. lac. 1, 17), summas re¬
pendit gratias atque Ecclesiae filios vehementer hortatur, ut post odorem un¬
guentorum (cf. Cant. 1, 3) Divini Ecclesiae Sponsi currentes, Christi bonus odor
Deo (cf. 2 Cor. 2, 15) effici studeant. Per gratias enim speciales Fundatoribus
variorum Institutorum collatas atque ab eis suis asseclis et filiis sollicite trans¬
missas factum est, ut varietas illa donorum quam S. Paulus, Ecclesiam sui tem¬
poris contuens, depingebat, hodie, in Ecclesia in immensum succreverit. Conspi¬
ciuntur enim in Ecclesia centena millia Deo dicata sive virorum sive mulierum de
quibus vere cum S. Paulo dici potest: « Alii quidem per spiritum datur sermo
sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum, alteri fides in
eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii pro¬
phetia, alii discretio spirituum... » ( 1 Cor. 12, 8-10).
Singulorum proinde Institutorum est ea dona, quae a Fundatoribus acceperunt,
fideliter servare et activitate sua in vitam Ecclesiae transmittere, prout temporis
condiciones permittunt et expostulant. Simul tamen iidem prae oculis habeant
aliorum quoque Institutorum religiosorum dona ab eodem illo Spiritu Christi
procedere, qui eis donum ipsis proprium contulit. Omnia enim haec dona « ope¬
ratur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult » (1 Cor. 12, 11).
Proinde dum vitam unicuique Instituto propriam vivunt et activitatem sibi pro¬
priam exercent, simul, immo magis, sese membra quoque totius Christi mystici
sentiant, ut talia vivant et operentur. Unde non solum alia Instituta, sed totam
Ecclesiam ardenti caritate amplectantur, cum ipsa omnibusque eius membris com¬
patientes et congaudentes (cf. 1 Cor. 12, 25). Immo se cum Christo servitio totius
familiae humanae mancipatos sciant, secundum illud Christi Domini: « Filius ho¬
minis non venit ministrari sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro
multis » (Mt. 20, 28). Quo fiet ut Ecclesia, Christi sponsa, non solum ad omne
446
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
opus bonum instructa (cf. 2 Tim. 3, 17) et ad opus ministerii in aedificationem
Corporis Christi (cf. Eph. 4, 12) parata sit, sed etiam amictu variegato membro¬
rum suorum, quae variis donis ornantur induta (cf. Ps. 44, 15) apparebit, sicut
sponsa ornata viro suo (cf. Apoc. 21, 3), ita ut vere per eam innotescat principa¬
tibus et potestatibus in caelestibus multiformis sapientia Dei {Eph. 3, 10).
Quo autem melius haec obtineantur Sacrosancta Synodus, postquam (sequitur
textus schematis!).
8
Exc.mus P. D. ANDREAS M. CHARUE
Episcopus Namur censis
Venerabiles Patres,
Membrum fui sub commissionis mixtae cui munus incumbebat prae¬
parare textum cap. V constitutionis de Ecclesia. De felici laboris exitu
omnes gavisi sumus, sicuti pluries dixerunt ipsi religiosi commissionis
adhuc nuper post modorum enodationem. Infeliciter autem, ita gaudere
non possum de propositionibus quae nostro examini nunc subiiciuntur.
Unde simpliciter dicam me adhaerere conclusioni em.mi card. Dopf-
ner, vel saltem considerare plura in propositionibus esse corrigenda et
profunde rescribenda}
1. Quoad prooemium, modus loquendi est aequivocus. Utique pa¬
tet dicta consilia evangelica cum modo loquendi ac vivendi Christi con¬
venire atque ad evangelicam caritatis perfectionem adipiscendam mul¬
tum conferre. Sed hoc generatim valet pro omni praxi illorum consiliorum
et, de cetero, multa sunt consilia in Evangelio quae ad sanctitatem adiu-
vant. Tandem et praesertim, hiatus remanet quando fit transitus ad per¬
fectionis prosecutionem in societatibus religiosis. Cautius loquitur schema
de Ecclesia, et praecise ne impressio detur quod sermo fieri possit de
aliqua divina institutione sicuti pro episcopatu et pro sacerdotio.
Rescribatur ergo prooemium secundum textum constitutionis de Ec¬
clesia.
2. Dolendum est quod in propositione prima, quaestio de renova¬
tione (aggiornamento) nimis generaliter tractetur ... 2 Patet felicem exitum
non habuisse directivas a commissione coordinatrici prolatas pro nova
schematis redactione.
Sed de hoc sufficienter locuti sunt iam plures em.mi cardinalesf
3. 4 Mirum est quod in n. 19, nihil dicatur de relationibus cum epi¬
scopis ubi tractatur de superiorum maiorum conferentiis. Hac occasione,
CONGREGATIO GENERALIS CXX
447
sermo fit de fine singulorum Institutorum atque de efficaciori omnium
conspiratione in bonum Ecclesiae fovenda. Verbum fit in particulari de
« communibus religiosorum negotiis pertractandis ». Bene, sed cur non
considerantur etiam negotia cum clero dioecesano et cum paroeciis? Et
quid de episcopo, qui primam coordinationis responsabilitatem habet in
sua particulari Ecclesia? Utique de hoc diffuse tractatur in schemate
de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, sed saltem quaedam men¬
tio in n. 19 harum propositionum non superesset, cum praecisa referentia
ad documentum quod nunc revocamus.
4 . 5 Venio nunc ad n. 20 « De vocatione religiosa fovenda », pro
quo numero loquor in nomine episcoporum Belgii.
Esto quod institutis formaliter agnoscatur ius quaerendi candidatos
et in illum finem favorabiles notitias divulgandi. Opportune additur hoc
fieri debere « cum debita prudentia et servatis normis a Sancta Sede
et Ordinario loci traditis ». Hoc non est superfluum, quia abusus quan¬
doque extiterunt.
Longe abest ut omnes vel plerosque religiosos reprehendamus, sed
accidit ut quidam non recte procedant sive in modo alumnos conque¬
rendi pro scholis sic dictis apud nos « alumnats, juvenats, etc. ... », sive
in modo loquendi iuvenibus de vita religiosa quasi practice ad evangeli-
cam perfectionem pervenire non possent extra claustra. Quod fit in de¬
trimentum iuvenum eorumque familiarum, necnon vocationum in ge¬
nere. Revocare iuvat quae dixit Pius XII die 3 iulii anni 1952: «I ve-
scovi fanno uso d un loro diritto se si oppongono ad una propaganda
di reclutamento di societa religiose che abbia fondamenti teoretici ine-
satti e suscettibili dfindurre in errore, che in pratica sia per lo meno poco
leale, e se a tal propaganda pongono limiti giusti e netti con decisioni
amministrative »... 6
Hac de causa, assentio iis quae dixit, ni fallor, exc.mus archiepisco-
pus Mexicanus die 22 septembris elapsi: formaliter agnoscatur episcopo
munus et ius coordinandi vigilanterque moderandi in sua dioecesi omnia
quae ad vocationes pertinent.
Unde propono ut, pag. 16, ... 7 textus sic mutetur: «dummodo hoc
fiat cum debita prudentia et servatis normis a Sancta Sede traditis, vel
etiam ab Ordinario loci, cuius est omnia quae ad vocationes pertinent
coordinare et moderari ».
5. 8 Tandem, optandum est ut in n. 8 servetur ordo citandi qui est
magis traditionalis et magis in historia fundatus, i. e.: «in castitate, in
paupertate et in oboedientia ».
448
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
Ergo, iuxta me / remittantur Propositiones et aliter proponantur.
Dixi.
In textu scripto tradito : 1 Placet quod per methodum propositionum pro¬
cedatur, sed propositiones ut iacent non in omnibus placent. Ex una parte, non
requiritur in casu ut denuo doctrina per longum exponatur cum bis in subcom-
missione mixta dictum sit textum cap. VI schematis de Ecclesia satisfacere reli¬
giosis: hoc post redactionem actualis textus et nuper post emendationem modorum.
Ex altera parte, plura sunt in Propositionibus quibus nunc studemus quae corri¬
genda vel rescribenda essent, 2 quod ratio pastoralis Concilii non sufficien¬
ter in redactionem influxerit. Quomodo ne verbum quidem dicitur de motu biblico,
de motu liturgico, de motu oecumenico etc.? 3 Quare? iterum dico: dolen-
dum est. 3. In n. 6 abusive extenditur ad quaecumque opera vitae activae sic
dictum «sanctum ministerium ». Illa expressio significare consuevit sacerdotale
servitium. Adhibeatur ergo alia expressio. 4 4. 5 5. 6 (Textus
citatur in meo libro II Clero diocesano, Romae 1962, pp. 413-414). 7 linn.
22-24. 8 6. 9 deest.
9
Rev.mus P. D. ANICETUS FERNANDEZ
Superior generalis Ordinis Praedicatorum
Venerabiles Patres,
Nomine plurium generalium et episcoporum, quasdam observationes
humiliter proponere velim.
1. Nobis schema placet quoad substantiam atque valde commen¬
datur.
2. Placet mutatio tituli ut in praesenti schema habetur.
3. Placet ratio materiam proponendi per summa capita, deposita
forma concreta et fere casuistica antea 1 adhibita, praesertim in primo
schemate.
4. Specialiter placent quae in n. 4 de alumnorum institutione dicun¬
tur, in quo, inter alia, urgetur officium superiorum curandi ut magistri
spiritus sedulo praeparentur. Sed magis adhuc placeret, si aliquid magis
practicum adderetur. Revera Ecclesia exigit specificam praeparationem,
imm o et titulos specialisationis pro omnibus iam fere disciplinis traden¬
dis, sive sacris sive profanis. At Ecclesia scholam et curriculum systema-
ticum adhuc non possidet ad efformandos magistros novitiorum, spiri¬
tus..., cum tamen agatur de re difficillima et tanti momenti. Quapropter
textus ita esset complendus:
CONGREGATIO GENERALIS CXX
449
« Officium quoque est superiorum curare ut magistri novitiorum...
per specialia studia ad hoc instituenda praeparentur, vel per speciale
curriculum paedagogicum pastorale praeparentur ».
Immo auderem dicere quod utilissimum esset, si ipsa Congregatio
Religiosorum, vel Unio Romana Superiorum Generalium sub directione
Congregationis Religiosorum, aliquam Scholam Internationalem institue¬
ret ad tam magni momenti munus implendum.
5. Insuper in eodem numero vel alibi utilissimum esset si aliquid
de religiosarum formatione spirituali, theologica et professionali dicatur
in ordine ad earumdem apostolatum in mundo actuali exercendum. Opti¬
mum esset pro Ecclesia si Concilium Vaticanum II faceret pro Institutis
Religiosarum quod Concilium Tridentinum fecit pro clericis, ipsorum
formationem et instructionem promovendo, specialiter apta Centra seu
Seminaria studiorum et educationis instituendo. Certo, in hoc ordine,
plurima et optima et magno cum fructu iam facta sunt, ab ipsa Congre¬
gatione Religiosorum directe vel indirecte promota, in quo magnam lau¬
dem et gratitudinem meretur. Sed valde oporteret ut Concilium novum
impulsum istae tam necessariae et urgenti operi daret.
6. Laudanda sunt etiam, ex una parte, omissio illius exhortationis
n. 31 praecedentis schematis, ut religiosi ad externa apostolatus opera
impensius accedant, et, ex alia parte, quae in nn. 5 et 6 docentur de
excellentia vitae contemplativae et de uberrimis fructibus quos Ecclesiae
affert atque de necessitate ut actio apostolica ex intima cum Deo unione
procedat. Omnia haec sunt valde commendanda. Et illa generica exhor¬
tatio non videtur necessaria, cum religiosi in genere semper et ubique
generosi fuerint in apostolatu exercendo: ad quem, simul cum contem¬
platione, totam vitam suam sub oboedientia, ... 2 consecrant. Immo vero
exhortatio poterat esse periculosa, quatenus favens activismo, ad quem
praesens generatio adeo proclivis est. De hac proclivitate frenanda et de
periculo cavendo, saepe religiosos admonuerunt ultimi Romani Pontifices
Pius XI, Pius XII, Ioannes XXIII, Paulus VI, et S. Congregatio de
Religiosis.
Optimae mihi videntur sapientes observationes in hoc puncto ab
em.mo card. Spellman heri factae.
7. Valde etiam placent, quae in n. 19 de fovendis conferentiis seu
Consiliis Superiorum Maiorum a Sancta Sede erectis, docentur.
Hae conferendae erunt valde utiles, non solum ad fovendam unio¬
nem inter religiosos et ipsorum actionem apostolicam efficaciorem red¬
dendam, sed etiam ad fovendam unionem inter religiosos et episcopos ac
sacerdotes saeculares, ita ut totus apostolatus in Ecclesia maiorem et
29
450
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
novum vigorem acquirat. Fovere hanc unionem esset una ex principa¬
lioribus renovationibus et accommodationibus in hodiernis temporibus.
Concordia inter episcopos, sacerdotes saeculares et religiosos in exer¬
citio apostolatus valde optanda est et omnibus modis procuranda. Et
abs dubio exstat ex utraque parte voluntas optima media aptiora inve¬
niendi et adhibendi ad talem finem consequendum.
Nunc autem difficultates, quae quandoque oriuntur, quasi semper
ex mutua incommunicatione originem ducunt.
Dialogus qui hodie tantum praedicatur et commendatur esset etiam
optimum medium ad talia incommoda et obstacula tollenda. I deoque
talem dialogum etiam maxime fovere oportet inter episcopos et supe¬
riores religiosos et inter religiosos et sacerdotes saeculares; et inter con¬
ferendas episcoporum et conferendas religiosorum; et sine dubio fructus
optimos afferret pacis, comprehensionis, amoris et efficacioris aposto¬
latus... 3
Quare valde optamus et humiliter proponimus ac petimus, ut resti¬
tuatur art. 45 schematis De cura animarum, qui sic se habebat: « Ad
fovendas concorditer et fructuose mutuas relationes inter episcopos
et religiosos, quoties id opportunum videbitur, conveniant episcopi et
superiores religiosi, per se vel per suos delegatos, ad negotia tractanda,
quae universim ad apostolatum in Provincia, aut in natione, aut in tota
Ecclesia pertinent ».
8. Notare iuvat quod in commissionibus inter episcopos et religiosos
non agitur de quadam paritate, cum negotia dioeceseos tractantur, in
qua semper auctoritas suprema est episcopus. Unde etiam hoc in casu
S. Ignatii sententia « Nihil in Ecclesia sine episcopo » adimplenda est;
intellecta tamen modo iam in aula explicato, nempe ita ut nihil fiat in
dioecesi contra episcopum et sine cognitione et generaliter etiam sine
explicita vel implicita approbatione episcopi, ad quem apostolatus di¬
rectio in sua dioecesi pertinet.
9. Sed etiam animadvertere oportet quod, quin contradicatur doc¬
trinae priori, dantur plura in ipso ordine externo quae propter ipsam
naturam et finem Congregationis vel Ordinis auctoritati episcopi...
Moderator : Rev.me Pater, faveas concludere!
Orator-. ... non subiiciuntur et in quibus religiosi libere agere pos¬
sunt; e. g., translatio religiosorum ex uno conventu in alium, vel ex
una dioecesi ad aliam, etcd Dixi.
In textu scripto tradito : 1 antehac. 2 sine cura familiae etc. 3 Qua¬
propter valde commendandum videtur ut conferentiis episcoporum admittatur ali-
CONGREGATIO GENERALIS CXX
451
quis religiosus vel, si hoc non sit possibile vel conveniens, instituantur commissio¬
nes mixtae inter conferentias episcoporum et religiosorum, et aliquid analogum
in ipsis dioecesibus fiat. Hae commissiones vel alia similia media valde communi¬
cationem, collaborationem et concordiam et amorem inter sacerdotes et religio¬
sos foverent et ita illa incommunicatio et seiunctio ex quibus tot et tanta mala
procedunt e medio discederent vel saltem multo minuerent. 4 nisi religio¬
sus aliquod officium in dioecesi habeat, quia tunc etiam cum episcopo est collo¬
quendum: similiter episcopus disponere nequit libere de religiosis ad apostolatum
exercendum; et alia similia. Haec omnia mihi videntur conformari his quae dixit
em.mus card. Richaud de hac re. 10. Notandum est etiam quod exemptio non est
quoddam proprie dictum privilegium, seu lex per se favorabilis; nam ut explicat
Leo XIII: « Huius rei non ea fuit causa quod placuerit religiosas sodalitates po-
tiore conditione frui quam clerum saecularem... » (Const. Romanos Pontifices ,
20 aug. 1880, par. 7; Pontes Codicis luris Canonici , vol. III, 173); exemptio eum
in finem constituitur ut religiones in suo esse conserventur et augeantur, recte
gubernentur et efficaces reddantur ad apostolatus, praesertim specificos, exercendos.
Finis igitur exemptionis non est favorem religiosis praestare, sed bonum religionis
et bonum sive totius Ecclesiae sive singularum Ecclesiarum particularium in qui¬
bus apostolatum exercent, promovere. Hoc autem sensu intellecta exemptio non
est privilegium sed potius institutum et elementum pertinens ad organizationem
ipsius Ecclesiae, a Summo Pontifice sancitum. Sicut enim dioecesium divisio et
limitatio iurisdictionis episcopalis intra definitos terminos territoriales, instituta
sunt in bonum totius Ecclesiae simul ac singularum dioecesium, eodem modo limi¬
tatio potestatis episcoporum respectu religiosorum per reservationem quorundam
negotiorum Romano Pontifici eiusque vicariis superioribus religiosis, est elemen¬
tum organisationis Ecclesiae, per se nullam habens rationem favoris seu privilegii.
Quod ergo exprimitur per vocem « exemptio religiosorum » non est proprie et
vera exemptio. Unde dolendum est quod talis vox adhibeatur, quae ansam prae¬
bet aequivocationi, immo et errori. Theologia exemptionis ita rite intellecta, licet
per se ordinem externum potius quam internum respiciat, nullam difficultatem
nec timorem afferre potest.
Secretarius generalis-. Communico, Patres, exitum suffragationis per¬
actae:
Praesentes votantes.2.109
Dixerunt placet .2.021
non placet . 85
Suffragia nulla. 3
Ergo expensio Modorum est probata a congregatione generali.
452
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
10
Exc.mus P. D. PETRUS IOANNES ANTONIUS MOORS
Episcopus Ruremondensis
Venerabiles Patres, adstantes omnes carissimi,
Nomine conferentiae episcoporum neerlandicae relate ad schema
de accommodata renovatione vitae religiosae sequentia animadvertere
velim.
Merito quidem hoc schema duobus magnis principiis nititur: primo,
principio vitae evangelicae secundum praxim consiliorum evangelicorum,
et secundo, principio adaptationis huius status vitae conditionibus ho¬
diernis. Haec sunt revera duo principia quibus totum schema inniti de¬
bet. Attamen, vix aliquid amplius schema affirmat.
Oportet notetur quod in hac adaptatione vitae religiosae primarie non
agitur de mutatione externa aliquorum usuum, qui sapiunt antiquiorem,
obsoletam culturam, et non modernam. Licet haec quoque adaptatio sit
valde necessaria, agitur tamen praeprimis de adaptatione secundum Evan-
gelium et Christi sequelam tamquam supremam regulam. Agitur de re-
evangelizatione vitae religiosae secundum condiciones vitae modernae.
Secus, renovatio esset potius et unice culturalis indolis, quae, licet sit
necessaria, non est tam fundamentalis.
Quam ob rem quaeritur, quomodo haec renovatio possibilis evadat,
si schema, in n. 2 / dicit: « fideliter serventur natura, finis, spiritus pro¬
prius, necnon sanae traditiones ». ... 2 Traditiones, quae in praeterito fue¬
runt sanae, hodie ratione evolutionis habitudinis mentis et spiritualitatis
evangelicae de facto possunt fieri « insanae », i. e. inadaptatae. Spiritua-
litas quoque saeculorum praeteritorum non semper respondet spiritua-
litati saeculi vigesimi. Ita v. g. vita secundum consilium paupertatis
hodie ponit quaestiones de adinveniendis novis paupertatis formis, qui¬
bus vita religiosa de novo fieri possit testimonium Christi pauperis in
hoc mundo.
Melius etiam esset explanandum, quod communitas fraterna reli¬
giosa debet esse centrum caritatis, quod ex altera parte est quid Eccle¬
siae, non occludendum in seipso aut secludendum ab aliis, sed centrum
caritatis quod apertum est ad extra et disponibilitatem « ad extra »
auget. Quam ob rem opportunum esset, quod Concilium dicat, quod,
non obstante fine particulari proprio, omnia instituta religiosa tenentur
vitam Ecclesiae universalis participare eiusque proposita, praesertim etiam
CONGREGATIO GENERALIS CXX
453
huius Concilii, e. g. in -re biblica, liturgica et oecumenica, pro viribus
fovere.
Peropportunum etiam esset, ut ne unumquodque Institutum religio¬
sum proprio marte consilium apostolatus exerceat; sed quod ut elemen¬
tum intret in toto consilio apostolico, v. g. alicuius provinciae ecclesia¬
sticae, ita ut, ducente episcopatu, varia munera apostolica, concertata
voce, efficacius ad finem possent protrahi.
Demum, loco nn. 5 et 6, ubi sermo est de institutis vitae contem¬
plativae fovendis et renovandis ac de institutis vitae activae fovendis
eorumque actione rite ordinanda, loco horum numerorum 3 potius sermo
fieri debet, prius de iis, quae omnibus institutis religiosis communia
sunt, nempe « contemplatio cum amore apostolico », quo opus redemp¬
tionis consummare Regnumque Dei dilatare nituntur, secundum cuius¬
que missionem propriam. Deinde sermo fieri debet de diversis formis
vitae religiosae earumque accommodata renovatione. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 (n. 2). 3 deest.
11
Rev.mus P. D. ANASTASIUS A SANCTISSIMO ROSARIO
Praepositus generalis Ord. Fr. Discalc. B.M.V. de Monte Carmelo
Venerabiles Patres,
Loquor nomine 185 Patrum. Schema nostro examini subiectum, etsi
— ob rationes quas libenter religiosa acceptamus oboedientia — ad
breves redactum propositiones, dignum videtur nostra consideratione
nostroque placet saltem iuxta modum. Quae in propositionibus conti¬
nentur enim, satis ditiora sunt quam quae primo adspectu apparent;
quaedam etiam iuridica in dicendo ratio, ad concisam potius pertinet pro¬
positionum formam quam ad pertractatae materiae substantiam.
Patet tamen textum in melius redigi posse, atque ad hoc assequen¬
dum quae sequuntur animadversiones humiliter proponere audeo:
1. Opportunum esset ut propositiones praecederentur a doctrinali
prooemio ex cap. VI schematis de Ecclesia inspirato. Eodem in prooemio,
praeterea, ad mentem Allocutionis Magno gaudio diei 23 maii .V a
Summo Pontifice Paulo VI, feliciter regnante, habitae, sermo faciendus
esset de momento, utilitate ac necessitate in Ecclesia nostri temporis
vitae religiosae authentice renovatae atque magno fervore flagrantis.
454 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
2. Accommodata renovatio de qua schema ex professo et principa¬
liter — ne dicam exclusive — loquitur, summe abs dubio urgenda est.
Attamen opus est notio accommodatae renovationis magna liberetur
idearum confusione, quae non sine damno longe lateque hodie serpit.
A schemate nostro propterea maiorem in lucem ponenda essent duo
essentialia renovationis elementa, quae sunt: 1) reditus sodalium et
institutorum ad primaevum originum fervorem; 2) adaptatio ad mun¬
dum atque ad tempora hodierna.
Eiusmodi duorum elementorum distincta mentio valde necessaria
videtur ut renovationi, variis suis in momentis, solida praebeantur cri-
teria supernaturalia, atque ut vitentur sive ex una parte « immobili-
smus », qui adhaesionem vitae ac Providentiae recusat, sive ex alia parte
inquieta novitatum prurigo, quae omnia evertere vult.
Fervor originum adiumento religiosis erit ut in Ecclesia veri sint
sanctitatis testes sicut eorum exigit consecratio, et ita accommodata re¬
novatio synonymum non fiet mitigationis.
Ceterum ipse fervor, spiritus erit qui accommodationem vivificabit:
ipsa tunc accommodatio idem non significabit ac — sit venia verbo —
« mundanisatio », sed professioni consiliorum evangelicorum plenam
continuo dabit adhaesionem nostri temporis circumstantiis atque exi¬
gentiis, opere et facto annuntiando crucem et gloriam Domini, ipsosque
religiosos vitae aeternae testes reddet.
3. In propositione 2 schematis asseritur necessarium esse ut familiae
religiosae Fundatorum spiritum servent et renovent, in iis etiam quae ad
apostolatus exercitium spectant.
Dixerim tale principium fortius etiam affirmandum esset; nam spi¬
ritualis et apostolica religiosarum familiarum ad unam eademque ex¬
pressionem et formam reductio, seu — ut dicam 2 — « standardisatio »,
unum ex maioribus hodie periculis constituit quod eorumdem Instituto¬
rum religiosorum vitae intimae insidiatur, et inde illorum sanctitatem
et apostolicam fecunditatem laedit et imminuit.
Hodie vel maxime, dum reverentia et obsequium erga fidelium cha¬
rismata in honorem iterum revocari videntur, eiusmodi honorem, obse¬
quium et reverentiam propria commerentur diversarum vocationum re¬
ligiosarum charismata quae a Fundatorum sanctitate et ab iteratis Ec¬
clesiae sanctionibus authentice comprobantur.
Ceterum hodierni homines magis ac magis cultum habent et exhibent
specialisationum — ut aiunt —, ad scientiae ac technicae hodiernae ra¬
tionem, quod et in ipsa vita christiana manifestatur. Tenendum ergo
est magis specificam connotationem sive spiritualem sive apostolicam
diversarum vitae religiosae formarum profundiorem influxum et vivi-
CONGREGATIO GENERALIS CXX
455
diorem allectationem ad animas iuvenum proposita seu idealia perspicua
et definita inquirentium allaturam esse, vocationum incremento tali modo
favendo.
4. Tertia schematis propositio quae indicat a quibus accommodata
renovatio sit perficienda, nimium generica videtur; utile ergo esset ut
in ea accuratior substituatur textus qui convenienter a supra laudata
desumi posset Pauli Papae VI, feliciter regnantis, Allocutione Magno
gaudio, cuius textus iam em.mus card. Rujfini citavit; ideoque omitto , 3
Quod autem Summus Pontifex affirmat, « a competenti auctoritate
tantummodo » accommodatam renovationem procedere debere, non si¬
gnificat subditos velut extraneos ac passivos quoad eam habituros; quin
immo eorum generosa ac sincera cooperatio ad renovationem vividam
fecundamque reddendam admodum necessaria exstat.
Ceterum fortis et audax animus qui religiosos abs dubio movere de¬
bet ut suam ad serviendum Ecclesiae iuventutem continue renovent ac
integre servent, non potius ab exterioribus ordinationibus et composi¬
tionibus exprimetur quam a magis authentica ac pleniore fidelitate
erga religiosam consecrationem, spiritualis novitatis atque indefatiga¬
bilis apostolicae deditionis unicum et inexhaustum fontem.
Quasdam propositiones concretas ad textum perpoliendum scripto
secretariae tradam. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito-. 1 1964. 2 sit venia verbo. 3 in qua se¬
quentia habentur: « Denique maximi momenti opus, in quo capitula generalia
curas praecipuas ponere debent, hoc est, ut Instituti sui leges ad mutatas tem¬
porum condiciones assidue accommodent. Id tamen ita est procurandum, ut pro¬
pria Instituti natura et disciplina indemnis servetur. Religiosa enim quaelibet fa¬
milia suum peculiare munus habet eidemque omnino necesse est ut fidelis perma¬
neat; hinc vitae ubertas Instituti sita est atque hinc etiam caelestium gratiarum
copia nunquam defutura. Nulla ergo disciplinae renovatio inducenda est, quae
cum Ordinis vel Congregationis natura non congruat aut a mente Conditoris quo¬
quo modo discedat. Quae quidem disciplinae renovatio hoc etiam postulat, ut a
competenti auctoritate tantummodo procedat» (A.A.S., 56 [1964], p. 569).
Animadversiones additae-.
A. In introductione post verba « Sacra Synodus » (lin. 1) inserantur verba:
« sibi aperte conscia Institutorum religiosorum munus plane necessarium esse
Ecclesiae hisce quoque temporibus, postquam in... ».
B. In n. 1 (pag. 10) praemittantur haec vel similia verba: « Accommodata
renovatio duplicem aspectum complectitur nempe: et reditum Institutorum ac
sodalium ad primaevum originum fervorem, et eorundem ad mutuas temporum
condiciones adaptationem. Hae autem cuiusvis Instituti spiritualis ac religiosa... ».
C. N. 2 (pag. 10) ita incipiat: « Ipsum Ecclesia commune bonum expostulat
456
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
ut unaquaeque religiosa familia peculiarem suam indolem custodiat ac proprium
suum munus sedulo adimpleat. Itaque fideliter serventur... ».
D. N. 3 (pag. 10) ita redigatur: « Efficax autem renovatio et recta accom¬
modatio postulant ut a competenti tantummodo auctoritate procedant, etsi plene
obtineri nequeunt nisi cooperantibus omnibus Instituti sodalibus » (vel simpliciter
reassumatur textus schematis anni 1963, pag. 17, n. 14).
12
Exc.mus P. D. ANDREAS PETRUS CORNELIUS SOL
Episcopus tit. Regianensis, eoad, c.i.s. Amboinaensis
Venerabiles Patres, Religiosae Matres, omnes adstantes carissimi,
Nomine conferentiae episcoporum Indonesiae relate ad. schema Pro¬
positionum de religiosis sequentia proferre velim. Dolentes quod ad re¬
novationem vitae religiosae schema vere bonum et aptum et in hac aula
discutiendum proponi non potuit, schema propositionum adhuc tanti
valoris esse putamus, ut, quibusdam autem emendatis, ... 1 acceptabimus.
Continet enim plures admonitiones et normas, quae revera exigentiis
temporum nostrorum correspondent. Nihilominus schema manifestat
quasdam deficientias, quae nostro iudicio omnino sunt auferendae.
1. In quibusdam propositionibus inculcantur principia traditiona-
lia, sed sine ulla explicatione ex qua appareat, quomodo sint interpre¬
tanda in luce aliorum ex hoc Concilio procedentium et reflexionis ho¬
diernae theologicae. Omnes qui concretam realitatem vitae religiosae
cognoscunt, scire debent, quod inter difficultates quas religiosi et reli¬
giosae ad eorum vocationem vere vivendam experiuntur, non paucae nec
minimae ex hoc proveniunt, quod illa principia traditionalia parum ac¬
curate et minus recte interpretantur. Quod e. g. valet de iis quae dici
solent de relatione actionis apostolicae ad unionem cum Deo. Et ideo
talia principia denuo inculcata sine explicatione ex renovata reflexione
theologica proveniente et dictas difficultates respiciente, non tantum
omni vi verae renovationis carent sed etiam ad augendas difficultates
conferre possent.
Haec etiam valent de propositione qua dicitur: « Religiosi se reno¬
vent in oboedientia... ». Hic omnino necesse est explicari quid renova¬
tio oboedientiae hodie requirat, quid in subditis, quid in regimine su¬
periorum. Dici debet agi de oboedientia adultorum et non infantium,
de oboedientia quae sodales minime absolvit a propria responsabilitate,
de oboedientia quae pro superioribus officium secumfert fovendi respon-
sabilitati et initiati vis propriis subditorum.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
457
2. In genere textus parum manifestat se veram renovatam reflexio¬
nem theologicam de vita religiosa ut fundamentum habere. Speciali
modo hoc apparet in modo quo loquitur de institutis vitae contempla¬
tivae et vitae activae. Hac in re nimis facile terminologia tardius intro¬
ducta assumitur et de facto nec unae nec alteri formae vitae religiosae
datur quod suum est. Non manifestatur persuasio christiana secundum
quam omnis sanctitas in Ecclesia in ipsis suis visceribus etiam in ser¬
vitium fratrum est directa; non concluditur omnis vita religiosa ex
sese esse apostolica ita ut sanctum ministerium et opus caritatis pro¬
prium instituti determinati non ut elementum ipsi vitae religiosae extra¬
neum advenit sed in ipsam rationem vitae religiosae sodalium talis in¬
stituti intret.
Idem defectus se manifestat in hoc, quod inter ea quibus ratio vi¬
vendi, operandi et orandi est adaptanda, id quod est potissimum, non
enumeratur, nempe conceptiones de vita vere christiana quae in aliis
documentis huius Sacrosanctae Synodi proponuntur et in sana theologia
proprii temporis elaborantur. Adaptatio in hac re maximi est momenti,
ut ratio vivendi, operandi et orandi religiosorum non sit aliena ab eis
quae in tota communitate contemporanea Ecclesiae ut magis conformia
cum exigentiis verae vitae christianae iudicantur.
3. In quibusdam propositionibus tali, modo incipitur cum eis, quae
quoad naturam, finem, spiritum proprium et opera propria sunt retinenda,
ut, praesertim quando nimis materialiter interpretantur, sanae evolutioni
bbstare possit. In genere in textu non satis apparet veram renovationem
non tantum adaptationem sed etiam evolutionem requirere posse. Textus
saepe loquitur de relatione ad Sacram Hierarchiam, sed miro modo nul¬
libi loquitur de elemento charismatico, a quo instituta religiosa origi¬
nem ducunt et quod omni adaptationi et evolutioni praeesse debet.
4 et ultimo. Quod proprio nomine proferre velim: aliquae quae
in schemate valde opportune proponuntur, in nostris diebus impen¬
siori modo sunt urgenda. Intendimus illa quae dicuntur relate ad pau¬
pertatem et spiritum vere missionarium.
Quoad paupertatem desideratur ut sodales re et spiritu sint pau¬
peres..., re pauperes . 2 Nostrae opinionis hac in re valde commendandum
est examen conscientiae. Concedendum enim est religiosos in nostris
diebus saepe nimis difficulter ut re pauperes esse recognoscendos, quare
etiam vis testimonii religiosae paupertatis ad fere nihil reducitur. Hoc
secumfert quod non tantum alii fideles sed speciali modo etiam reli¬
giosi iuvenes in sua prima generositate non intelligunt, quomodo de
vera paupertate et de eius vi testimonii sermo esse possit. Et ideo non
tantum sodalium sed etiam ipsorum institutorum et illorum praeposito-
458
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
rum est sibi instanter quaestionem ponere quid faciendum sit ut in vita
religiosa testimonium realis paupertatis effulgeat.
Et etiam quoad spiritum vere missionarium ab omnibus religiosis
examen conscientiae est instituendum, non tantum quod zelum attinet
in apostolatu cui de facto incumbunt, sed praesertim quoad electionem
operum et distributionem operariorum in vinea Domini. Spiritus enim
vere missionarius religiosos inspirare debet ad quaerendas omnes vias
possibiles ut cooperent ad sublevandam tam dolorosam penuriam opera¬
riorum in pluribus partibus Ecclesiae. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 libenter. 2 deest.
13
Exc.mus p. d. pacificus m. aloisius perantoni
Archiepiscopus Lancianensis et Ortonensis
Venerabiles Patres ,
Loquor nomine 370 Patrum ex variis nationibus quorum nomina
secretariae generali trado.
Schema de accommodata renovatione vitae religiosae placet et reti¬
nendum est. Et hoc affirmamus contra ea quae his diebus ab aliquibus
dicta sunt ac si religiosi iudicarent schema non esse retinendum.
Utique in hoc schemate non omnes quaestiones quae ad vitam reli¬
giosam spectant, tractantur et ne quidem omnes et singuli aspectus
variorum problematum fuse exponuntur et illustrantur. Sed hoc optima
ratione factum est.
Nam quaestiones dogmaticae et theologicae de vita religiosa iam
elaborata sunt in cap. VI schematis de Ecclesia, dum de externo aposto¬
latu religiosorum iam tractavit schema de pastorali episcoporum mu¬
nere in Ecclesia.
In hoc schemate ergo — sicut et ipse ipsius 1 titulus clare innuit —
de sola accommodata renovatione vitae religiosae agitur, et pressius de
solis principiis fundamentalibus et generalibus accommodatae renovatio¬
nis. Haud enim convenit ut Concilium ad omnes quaestiones particu¬
lares descendat. Sicut ergo in aliis materiis iam fecimus, ita etiam in
praesenti materia principia tantum statuere debemus, reliqua vero relin¬
quere commissioni post-conciliari, quae mentem Concilii in omnibus
fideliter interpretabitur.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
459
Scopus huius schematis est ergo limitibus praecisis circumscriptus,
ast simul actuale schema omnino necessarium est. Accommodata enim
renovatio vitae religiosae, ob rationes pastorales, maximi momenti est,
sed tractari nequit in alio schemate et multo minus in quodam ap¬
pendice.
Placet ergo schema, etsi in sequentibus punctis opportune complen¬
dum esse videtur:
1. Sic schema nihil dicit de actualitate et necessitate vitae religio¬
sae in Ecclesia nostri temporis, dum tamen necessarium esset saltem
breviter et substantialiter hac de re loqui, sicut nuperrime adhuc facere
voluit Summus Pontifex Paulus VI in Allocutione solemni Magno
gaudio.
A. v., recolendum est, vim et efficaciam cuiusvis apostolatus ulti-
matim derivare non ex activismo et ne quidem ex bene ordinata activi¬
tate externa, sed, e contra, e vita interiore, ex oratione, ex sacrificio,
unde iam ob hanc solam rationem Instituta Religiosa praeclarum munus
in Ecclesia explent et eius apostolatum maximopere promovent.
2. Clariore etiam modo in schemate protegenda est varietas vocatio¬
num religiosarum. Huiusmodi varietas nequaquam reduci potest ad
ordinem phaenomenorum externorum et sociologicorum, sed concipia¬
tur oportet tamquam manifestatio charismatum diversorum in Ecclesia.
Etiamsi ergo varii Ordines vel Congregationes eundem laborem speci¬
ficum in apostolatu exteriore perficiant, minime tamen ex hoc sequitur
illos sine gravi ratione cum invicem uniri debere ad efformandum unum
idemque Institutum Religiosum.
3. Sed praesertim exoptandum est ut in hoc schemate clarius sermo
fiat de vocationibus religiosis in omni libertate fovendis. Augmentum
enim vocationum religiosarum in Ecclesia non est tantum aliquod
bonum particulare huius vel illius Instituti, sed est bonum totius Eccle¬
siae. Idcirco deplorandae sunt diffidentia et oppositiones quae hodie
jnterdum contra vitam religiosam proferuntur et quae augmentum voca¬
tionum in serium discrimen non tam raro adducunt. Quod in tantum
gravius adhuc est, inquantum iam nunc scimus numerum sacerdotum
missionariorum notabiliter diminutum esse. Iamvero, si vocationes re¬
ligiosae ulterius diminuentur, quomodo in posterum providendum erit
semper crescentibus necessitatibus missionum et tot aliorum operum
Ecclesiae?
4. In hoc contextu aliqua etiam dicere liceat de tot millibus viro¬
rum et mulierum qui Ecclesiae serviunt in Institutis religiosis non-cle-
ricalibus. Sufficit hic recolere splendida opera Fratrum qui apostolatum
460
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
scholarum exercent, infirmis sese dedicant et hierarchiam tot aliis mo¬
dis adiuvant. Eorum labores sunt ardui et abnegatione pleni et tamen,
quoties eorum sacrificia oblivioni dantur et quasi parvi fiunt. Et nonne
idem etiam dicendum de activitate silentiosa sed tam pretiosa tot fide¬
lissimarum Sororum quae in nosocomiis, in scholis, in paroeciis, in mis¬
sionibus Ecclesiam fulciunt oratione et mortificatione in pr imi s sed etiam
infatigabili apostolatu exteriore?
Propono ergo ut de religiosis non-clericalibus, Fratribus et Soro¬
ribus ampliore quodam modo in hoc schemate sit sermo et non tantum
sub aspectu reformationis sed etiam sub aspectu gratitudinis quam tota
Ecclesia ipsis debet. Post tot ampla et iusta encomia laicorum nostro-
him mirum profecto esset, si hoc Concilium, quod totam Ecclesiam
repraesentat, de tot servis Domini fidelibus et prudentibus nihil vel
fere nihil haberet dicendum.
Hoc autem eo vel magis necessarium esse reputo, quia praecise vo¬
cationes ad hanc formam vitae hodie fere ubique in Ecclesia decrescunt.
Iamvero, factae sunt hac de re in variis nationibus investigationes accu¬
ratae et satis extensae, et vere dolendum est quod unanimiter omnes
investigatores dicere debuerunt talem diminutionem pro bona parte ex
eo derivare quod nonnulli etiam sacerdotes hodie valorem harum voca¬
tionum non amplius intelligunt et immo, interdum etiam satis publico
modo, minus faciunt. Pro bono Ecclesiae, venerabiles Patres , 2 ergo omnino
necessarium est, ut Concilium, ex professo agens de « religiosis », clare
statuat tales vocationes ab omnibus pro quantum fieri potest, esse fo¬
vendas. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 eius. 2 deest.
14
Exc.mus P. D. VICTOR SARTRE
Archiepiscopus tit. Beroensis
Venerabiles Patres, dmnes adstantes carissimi,
Loquor nomine proprio, sed etiam nomine 265 aliorum Patrum
conciliarium. Insuper hoc interventu pando mentem 250 Superiorissa-
rum Generalium Institutorum Religiosarum.
Schema de religiosis plura bona continet, ita ut speremus illud a Con¬
cilio approbatum iri. In aliquibus autem punctis, indiget 1 additionibus
vel emendationibus, quarum paucas hic indicare velim.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
461
Sermo est in schemate de renovatione vitae et apostolatus ipsorum
Institutorum Religiosorum. Omnino certum est, religiosos et religiosas,
qui temporibus anteactis tantopere contribuerunt ad vitam Ecclesiae
fovendam et promovendam, etiam hodie ardenter desiderare ut eorum
vita et activitas Ecclesiae modo magis apto inserviat. Desiderant ergo
renovationem et adaptationem, ubi renovatio et adaptatio revera op¬
portunae sunt. Simul autem ipsis curae esse debet ut haec adaptatio et
haec renovatio fiant ita ut exigentiae vitae religiosae plene observentur,
lamvero, in hoc contextu sequentia nobis praesertim dicenda videntur:
1. Quod in schemate, ubi de vita apostolica Institutorum Religio¬
sorum est sermo, clarius atque firmius dicatur, quod primus semper
locus tribuendus est vitae interiori et spirituali sodalium, sicut Sum¬
mus Pontifex Paulus VI nuperrime adhuc verbis utut fortibus inculca¬
vit, in Allocutione solemni habita ad Religiosos die 23 maii huius anni.
Haec sunt verba Summi Pontificis 2 : « In huiusmodi autem Institutorum
renovatione procuranda semper cura habenda est, ut spirituali sodalium
vitae praecipuae semper partes tribuantur. Quare apud religiosos omnes,
quorum munus est sacri apostolatus operibus vacare, omnino nolumus,
falsa illa quicquam valeat opinio, operibus externis primas dandas esse
curas, intimae vero perfectionis studio secundas, quasi id aetatis huius
ingenio et Ecclesiae necessitatibus postuletur ».
2. Secundo autem, in schemate maior emphasis ponenda est 3 in prin¬
cipio quod Summus Pontifex in eadem hac allocutione sequentibus verbis
enuntiavit: « Maximi momenti opus hoc est, ut (Religiosi) Instituti sui
leges ad mutatas temporum condiciones assidue accommodent. Id ita
tamen est procurandum, ut propria Instituti natura et disciplina indem¬
nis servetur. Religiosa enim quaelibet Familia suum peculiare munus
habet, eidemque omnino necesse est ut fidelis permaneat; hic vitae uber¬
tas Instituti sita est, atque hinc etiam caelestium gratiarum copia num-
quam defutura. Nulla ergo disciplinae renovatio inducenda est, quae
cum Ordinis vel Congregationis natura non congruat, aut a mente Con¬
ditoris quoquo modo discedat. Quae quidem disciplinae renovatio hoc
etiam postulat, ut a competenti auctoritate tantummodo procedat ».
3. Peropportunum, immo necessarium est, ut Concilium aperte ... 4
reficiat methodos a quibusdam 5 sacerdotibus non semel 6 adhibitas,
quando iuvenes, puellae praesertim, de vocatione religiosa ipsis consu¬
lant. Constat enim, ex satis universali experientia, quod tales sacerdo¬
tes, ob inadaequatas conceptiones — ut videtur 1 — de vita religiosa,
puellas systematice dissuadent a statu religioso amplectendo: dum enim
valorem vitae religiosae deprimunt, valorem matrimonii, maternitatis,
familiae, apostolatus laicalis ultra omnem mensuram extollunt; immo non
462
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
desunt qui affirment / in praesenti mundi constellatione, sanctitatem
modo magis pleno, magis efficaci et apostolico attingi posse in statu lai-
cali quam in statu religioso. Iamvero, ut vera doctrina proponatur, ut 9
sano modo provideatur incremento vitae religiosae in Ecclesia, cui tot
magna beneficia debentur, etiam et praesertim in missionibus, in hoc
schemate verbis prorsus inambiguis dicendum esse videtur boc, quod
Summus Pontifex in ... 10 memorata allocutione clare enuntiavit: « Ca¬
vendum est, ne (ob doctrinam de universali ad sanctitatem vocatione fide¬
lium) germana notio vitae religiosae, ut semper in Ecclesia viguit, obscu¬
retur, atque iuvenes, cum de deligendo vivendi genere cogitant, praepe¬
diantur, propterea quod peculiare munus et momentum immutabile
status religiosi in Ecclesia non amplius et dilucide perspiciunt ». Gra¬
tias. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 schema videtur indigere. 2 1964. Dixit autem
Summus Pontifex. 3 esse videtur. 4 deploret et. 5 non tam pau¬
cis. 6 deest. 7 deest. 8 satis publice affirmare audent. 9 ut
talium idearum diffusioni opportune finis imponatur et, e contra. 10 iam.
15
Exc.mus P. D. RICHARDUS LESTER GUILLY
Episcopus G e orgiopolit anus
Venerabiles Patres, carissimi adstantes,
Loquor etiam nomine 263 aliorum Patrum conciliarium. Etsi prima
facie schema nostrum in actuali sua forma ... 1 nimis ieiunum apparere
possit, attamen si finis eius practicus perpenditur et si consideratur quod
principia doctrinalia de natura et momento vitae religiosae in constitu¬
tione de Ecclesia recte suum locum iam invenerint, censemus actuale
schema substantialiter esse retinendum.
Putamus tamen ipsum perfici posse et debere secundum sequentes
observationes. Schema modo fere exclusivo agit de renovatione et adap¬
tatione vitae religiosae ad tempora hodierna et ad exigentias- apostolatus
moderni. In hoc autem contextu vox « apostolatus » adhuc modo ni¬
mium restricto intelligitur de apostolatu exteriore. Quod certissime rec¬
tum non est.
Nam in terminologia theologica et technica Ecclesiae, vox « aposto¬
latus » designat quasvis activitates christifidelium quae Regnum Dei in
hac terra promovent. Ad has autem primario omnino loco pertinent vita
interna, oratio, sacrificia, mortificationes et alia huiusmodi.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
463
Si ergo de renovatione religionum et de earundem adaptatione ad
modernum apostolatum loqui intendimus, in primis insistere debemus
in hoc quod religiosi et religiosae integraliter vivant effectivam et tota¬
lem consecrationem sui Deo factam in votis paupertatis, virginitatis et
oboedientiae, aut si nulla vota proferunt, in fideli consiliorum evange-
licorum observantia. Reliqua autem omnia quae ad activitatem exter¬
nam spectant, exhinc normam et mensuram invenire debent: ideo dum
recte dicimus « regulas et constitutiones esse adaptandas exigentiis mo¬
derni apostolatus », eodem tempore asserere debemus « apostolatum
exteriorem religiosorum adaptari debere regulis et constitutionibus 2
religiosorum quae vitam internam fovent et protegunt ».
Si hac in luce res consideramus, revera mirum est quod in hoc
schemate tam pauca inveniantur de Ordinibus et Congregationibus quae
vitae contemplativae stricte sese dedicant. Et tamen praecise hi viri et
mulieres orationibus et austeritatibus, silentio et sacrificiis suis plus
ceteris omnibus contribuunt ad apostolatum Ecclesiae promovendum.
Haec quidem oculis carnis non videntur, sed qui ex fide vivit scit inae¬
stimabile pretium huius vitae plene absconditae in Deo. Experientia
teste, scimus quantum conferant ad incrementum vitae christianae, etiam
in locis missionum, claustra illa contemplativorum et contemplativarum
quae totam vitam suam, in hac forma vitae, Deo offerunt pro extensione
eius Regni super terram.
Propter has rationes Pius XI S. Theresiam a Iesu Infante caelestem
Patronam Missionum declaravit, quamvis ipsa numquam apostolatui ex¬
teriori vacaverit.
Necessarium ergo est ut praecise in hoc nostro tempore magni fa¬
ciamus Ordines et Congregationes vitae contemplativae. Ideo propono
ut in schemate ... 3 specialis et distincta addatur propositio in qua se¬
quentia clare statuantur: 1) Ecclesiam haec Instituta maximi facere
ob ingens bonum quod toti Corpori Christi afferunt; 2) vocationes ad
hanc formam vitae ab omnibus esse protegendas et fovendas; 3) contem¬
plativos munus suum essentiale hodie — sicut semper antea — conspi¬
cere debere in fideli observatione vocationis suae; 4) hanc vitam esse
eminenter apostolicam, qua de re cavendum ipsis sit a quavis activitate
externa apostolica quae primarium suae vocationis finem quoquo modo
in discrimen adducere possit.
Postquam Concilium tam multa de episcopis et dein de laicis dixit,
verba quaedam facere deberet de istis absconditis viris 4 et mulieribus
qui in silentio et immolatione sui Deo serviunt et tantopere contribuunt
ad fertilitatem apostolatus nostri.
Ipsi, uti patet, huiusmodi verbum nec exspectant, nec petunt; at-
464
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tamen officium nostrum est non modo sensus gratitudinis et agnitionis
erga eos manifestare, sed etiam Instituta eorum pro bono totius Ec¬
clesiae revera promovere.
Insuper autem hoc faciendo, clarum testimonium toti mundo prae¬
bebimus Ecclesiam etiam hodie firmiter credere et docere opus suum
— et in primis opus missionale — ultimatim non fundari in mediis
humanis, sed e contra in associatione ad Christum qui mundum redemit
per crucem.
Concludo. Sicut Summus Pontifex Paulus VI, feliciter regnansf
nuperrime adhuc dixit in Abbatia Montis Cassini, Ecclesia et mundus
hodie maximopere indigent viris et mulieribus qui, mundum relinquen¬
tes, in solitudine et in silentio pro nobis orant atque simul nobis prae¬
bent testimonium societatis christianae vere idealis, in qua regnant amor,
oboedientia, innocentia, libertas a rebus creatis et ars bene illis utendi,
in qua praevalet spiritus et pax, seu uno verbo: ubi Evangelium Christi
perfecte vivitur. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito-. 1 aliquibus forsan. 2 ad Regulas et Constitu¬
tiones. 3 de religiosis. 4 hominibus. 5 deest.
16
Rev.mus P. D. IOSEPH BUCKLEY
Praepositus generalis Societatis Mariae
Patres venerabiles, adstantes carissimi omnes,
Primo, gratias agere volo omnibus 130 Patribus qui meam loquendi
petitionem subscribere voluerunt. Novissimum schema de religiosis mihi
aliquantulum placet in quantum urget illam accommodatam renovatio¬
nem quae est finis centralis huius Concilii Vaticaniet quia video in
ipso expressam prosecutionem illius operis renovationis quam S. Con¬
gregatio de Religiosis iam ab anno 1950 feliciter incoepit et continuo
usque ad praesens tempus promovit. In schemate tamen multae lacunae
adsunt.
1. Una ex his lacunis in eo est quod schema nullum amicitiae ge¬
stum habeat erga clerum dioecesanum. Dici potest hunc gestum non
pertinere ad schema de vita religiosa renovanda; tamen difficultatem
notabilem in Ecclesia faciunt divergentiae existentes inter religiosos et
episcopos ac sacerdotes dioecesanos.
CONGREGATIO GENERALIS CXX
465
Desideria episcoporum maiorem exercendi auctoritatem in religiosos
in sua quisque dioecesi, quamdam anxietatem in religiosis generant.
Sed nobis religiosis convenit recognoscere antipathiam quam in clero
dioecesano gignunt quaedam nostrae tendentiae, e. g. loquendi ac si nos
soli simus in quodam statu perfectionis.
Fateri debemus sacerdotes dioecesanos etiam suam possidere soli¬
dam spiritualitatem, atque multa elementa communia habere cum reli¬
giosis. Sic, pluribus in locis vitam communem ducunt. Eamdem ac nos
castitatem observant. Omnes oboedire debent episcopis, et vicarii coope¬
ratores parocho. Quoad paupertatem, frequenter non multum a nobis
differunt. Eadem ministeria apostolica eodemque modo exercent. Ita
ut dici possit quod sacerdotes religiosi vitae activae propinquiores sunt
sacerdotibus dioecesanis, quam religiosis vitae contemplativae.
Ideoque, quamvis in ordine canonico distinctio facienda est, 2 in or¬
dine practico non est urgenda, iuxta illam bonam philosophiam: « Quod
nos unit maioris momenti est quam quod nos separat ».
Has ideas exposui in. quadam audientia cum loanne XXIII, felicis
recordationis, et ipse statim, sua illa spontaneitate, mihi dixit: « Adesso
c’intendiamo », « In hoc omnino convenimus ».
2. Iuxta idem principium, de amovendis differentiis non necessariis,
videtur ad nostram accommodatam renovationem pertinere remotio
differentiarum inter Ordines et Congregationes.
Congregationes iam probarunt suum magnum momentum in Eccle¬
sia. Tempus est igitur ut earum membra non amplius considerentur ut
religiosi secundae classis, « second class citizens », 3 « dei parenti po-
veri ». Gratissimi sumus Summis Pontificibus loanni XXIII et Paulo VI,
feliciter regnanti / quod membra huius Concilii sunt superiores genera¬
les Congregationum sub conditione quod habeant in sua quisque Con¬
gregatione mille sacerdotes. Sed, ex alia parte, sunt etiam membra
— Concilii Oecumenici 3 — superiores generales Ordinum qui non ha¬
bent nec centum sacerdotes..., ne mentionem faciam episcoporum in
quorum dioecesibus inveniuntur minus quam decem sacerdotes dioe-
cesani.
Videtur ad accommodatam renovationem Congregationum, saltem
virorum, pertinere concessionem potestatis iurisdictionis et facultatum
pro exercitio ministeriorum sacrorum, quando haec exercentur in pro¬
priis domibus solum 6 et in favorem propriorum subditorum — non
in apostolica generali —> sed 7 sine obligatione nimis recurrendi ad in-
dulta.
3. In n. 8 novi schematis, ubi agitur de oboedientia religiosa, vi¬
detur applicari omnibus religiosis conceptus oboedientiae qui forsan
30
466
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
convenit monachis, sed non bene respondet necessitatibus hodiernis
religiosorum vitae activo-apostolicae.
Aliqui superiores multum loquuntur de crisi oboedientiae. Mihi
videtur quod sit crisis potius superiorum quam subditorum. Verum est
quod iuvenes hodie non facile accipiunt quasdam archaicas formulas,
e. g. quod vox superioris est pure et simpliciter vox Dei.
In schemate nihil dicitur de obligatione quam superiores habent con¬
sultandi ipsorum consilium, locale, provinciale, generale. Multi supe¬
riores, imprimis religiosarum sed etiam et religiosorum, ne cognoscunt
quidem modum conveniens et efficax consilium ducendi. In formatione
et efficacia superiorum, potius quam in maiori oboedientia subditorum
consistere videtur renovatio religiosae oboedientiae.
Propter has animadversiones aliasque quas tempus prohibet facien¬
das, mihi videtur praesens schema non plene respondere problematibus
hodiernis vitae religiosae.
Nova redactio magis adhuc « aggiornamento » favens desideratur,
a praesenti commissione quidem praeparanda, sed cum additione ali¬
quorum peritorum novorum, mentis magis modernae et amplioris ex¬
perientiae.
Ideoque schema simpliciter non placet . 8 Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 II. 2 sit. 3 deest. 4 deest.
5 deest. 6 deest. 7 deest. 8 deest.
17
Exc.mus p. d. dominicus romualdus basilius athaide
Archiepiscopus Agraensis
Patres Patresque carissimi atque Matres Superiores admirandae!
Loquor nomine Conferentiae Nationalis Indiae... 1
1. In nn. 2 et 3 schematis, collato n. 15, merito decernitur quod in
Religionibus et Institutis, fideliter servatis natura, fine, spiritu proprio,
necnon sanis traditionibus, congruenter recognoscendae sunt, prout ne¬
cessarium fuerit, Constitutiones, Directoria, Consuetudinaria, alia id ge¬
nus codices, « ut ratio vivendi, operandi et orandi aptetur hodiernis so¬
dalium condicionibus physicis et psychicis necnon apostolatus necessi¬
tatibus, etc. ... ».
Efficax autem renovatio et recta accommodatio, iuxta explicitum
CONGREGATIO GENERALIS CXX
467
n. 3 statutum, « obtineri nequit, nisi cooperantibus instituti sodalibus,
moderante vero competenti auctoritate ».
Vehementer desideratur ut breviter, sed auctoritati ve in schemate
indicetur: tum modus practicus quo in recognitionem constitutionum etc.,
de facto cooperari debent omnes instituti sodales, tum praesertim aucto¬
ritatis competentis organa quibus competat moderamen supradictum.
Auctoritas ista intelligiturne sola auctoritas religiosa interna, et haec
quidem sola auctoritas suprema, vel auctoritas omnium superiorum re¬
ligiosorum maiorum, in speciali commissione simul cooperantium, an
praeterea auctoritas ecclesiastica, extra religiosa, videlicet Commissio
Pontificia ad hunc finem specialiter constituta, et coniunctim laborans
cum superioribus religiosis supremis, quinimmo postquam forsan audita
sunt conferendarum nationalium episcoporum consilia?
Pauci, ni fallor, exspectandi sunt effectus, nisi reapse interveniat
Commissio Pontificia speciatim ad hoc constituta.
2. Non videtur dubium, quominus plurimi individui religiosi et in¬
dividuae religiosae reapse parentur ad impensius collaborandum in ope¬
ribus apostolatus, praesertim in missionibus.
Non raro autem, tali cooperationi et collaborationi obstat quaedam
apathia aut indocilitas ipsius regiminis religiosi, propter timorem abusuum
ex tali collaboratione, vitae stricte religiosae sodalium forsitan immi¬
nentium.
Quapropter enixe insistere audemus, ut obligatio collaborationis de¬
sideratae ad apostolatus opera, praeprimis obvia fiat superioribus, atque
iis specialiter imponatur officium eam non impediendi, sed, e contra,
active promovendi.
Quod maxime valet pro locis missionum, ubi, propter penuriam
religiosarum ex una parte, et magnam aestimationem qua generaliter
gaudent apud indigenas ex altera parte, omnino necessarium est, ut
religiosae ex officio instructioni puerorum et puellarum in scholis ad¬
dictae, extra horas scholasticas quoque sese devoveant certis apostola¬
tus religiosi et socialis operibus, in favorem incolarum, auxilio earum
vere egentium.
3. In quibusdam Congregationibus religiosis femineis, ritus vesti-
tionis adeo solemnis est, et ex parte parentum adeo dispendiosus, ut
quaedam novitiae, durante novitiatus anno defectum verae vocationis
religiosae expertae, post talem et tantam pompam publicam in die ve-
stitionis factam, erubescant derelinquere vitam religiosam.
Ad quod praecavendum, atque insimul ad demonstrandum vestitio-
nem ex ipsissima sua natura non constituere veram et definitivam con-
468
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
secrationem religiosam, sed meri experimenti initium, enixe insistitur
ut ritus vestitionis valde sobrius sit et a qualibet pompa publica alienus.
Quod attinet vero ad ritum professionis, solemnitas sobria, de qua
in constitutione de sacra Liturgia, n. 80, vehementer optatur ut reserve¬
tur soli professioni perpetuae, et ut induat characterem gaudiosum po-
tiusquam severum ac plus minusve exsequiis aequiparatum. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 Liceat mihi aliqua notare relate ad schema de reli¬
giosis.
Secretarius generalis-. Patres venerabiles, crastina, post exactam di¬
scussionem circa hoc schema, quod nunc discussioni subicitur, proponetur
suffragatio praeliminaris, quam vos scitis et uti factum est pro schemate
de sacerdotibus et de Ecclesiis Orientalibus. Post exactam discussionem,
crastina.
Moderator-. Congregatio proxima erit crastina, hora nona.
Em.mus P. D. Eugenius card. Tis serant: Reponatur Sacrosanc¬
tum Evangelium.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
12 novembris 1964
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
12 novembris 1964
Exc.mus P. D. Ioannes Villot, arch. tit. Bosporanus, subsecre-
tarius : Hodie, Sacrum Missae Sacrificium celebrabit exc.mus D. Ioseph
Rancans, ep. tit. Marcopolitanus, aux. Rigensis (de Lettonia).
Proprium Missae pro unitate Ecclesiae offertur Patribus ab Associa¬
tione cui nomen Unitas necnon ab Unione Apostolica Cleri Dioecesani.
Ideo rogantur Patres, ut non tantum preces vel responsiones dicant,
sicut fit omni die, sed etiam, incipiente celebrante, una voce dicant In¬
troitum, Graduale, Offertorium et Communionem.
Exc.mus P. D. Pericles Felici, arch. tit. Samosatensis, Ss. Con¬
cilii secretarius generalis : Hodiernam congregationem generalem 121
moderabitur em.mus ac rev.mus D. card. Leo Ioseph Suenens, arch.
Mechliniensis-Bruxellensis. Crastina, Patres amplissimi, in hac sacro¬
sancta Basilica, hora 9.30, habebitur Cappella Papalis, in qua Sanctis¬
simus Dominus noster Paulus VI assistet Pontificali Missae, ritu by-
zantino decantandae a Sua Beat. Maximo IV, patriarcha Antiochiae Mel-
chitarum, episcopis et archimandritis concelebrantibus.
Omnes Patres ardentissime invitantur. Induent super rochetum man-
telletam sine mozzetta, et sedebunt suis locis, non tamen ordine singulis
determinato, sed prout dicent Magistri Caeremoniarum Pontificalium.
Omnes sint in suis locis saltem hora nona cum quadrante.
Aliam communicationem facio. Episcopi exc.mi Cecoslovachiae, qui
adsunt in Concilio, petierunt a Summo Pontifice ut dignaretur benedicere
ipse imagines SS. Cyrilli e Methodii, quae sunt depictae opere musivo
ad latus altaris S. Wenceslai in hac Basilica (altare S. Wenceslai est
in ala dextera huius Basilicae, in ala quae dicitur communiter « a SS. Pro¬
cesso et Martiniano »). Hae imagines ibidem collocatae sunt in memoriam
millesimi et centesimi anniversarii Sanctorum adventus in Moraviam.
Summus Pontifex hanc petitionem accepit, et crastina, post sollem¬
nem Cappellam Papalem, procedet ad benedictionem.
In hodierna congregatione generali vobis, Patres, distribuentur Modi
respicientes cap. 3 schematis de oecumenismo (est ultimum caput huius
472
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
schematis). Et suffragatio fiet sabbato proximo, more consueto, nempe
per placet et non placet.
Et en nomina eorum qui verbo uti petierunt circa schema de ac¬
commodata renovatione vitae religiosae-. Nomine plurium exc.mus D. Ge-
rardus Huyghe, ep. Atrebatensis in Gallia; rev.mi DD. Paulus Eloffer,
sup. gen. Societatis Mariae (Marianisti); Germanus Lalande, sup. gen.
Congreg. a Sancta Cruce; exc.mi DD. Iacobus Carroll, ep. aux. Sydneyen-
sis in Australia; Antonius Baraniak, arch. Posnaniensis in Polonia;
rev.mus P. Ioseph van Kerckhoven, sup. gen. Missionariorum a Sacro
Corde Iesu; et exc.mus D. Petrus Fiordelli, ep. Pratensis in Italia.
Deinde, nomine tantum proprio : exc.mi DD. Petrus Canisius van
Lierde, vic. gen. Summi Pontificis pro Civitate Vaticana; Ioseph D’Avack,
arch. tit. Leontopolitanus in Pamphylia; Adam Kozlowiecki, arch. Lu-
sakensis in Rhodesia Septem.; Marianus Oscoz, sup. gen. Eremitarum
Camaldulensium Montis Coronae.
Exacta discussione, ut heri dixi, fiet suffragatio, more solito, suf¬
fragatio quam enuntiabo tempore opportuno. Gratias.
1
Exc.mus P. D. GERARDUS HUYGHE
Episcopus Atrebatensis
Venerabiles Patres,
Toto corde as sentio omnibus his quae dicta sunt heri a multis Pa¬
tribus, ex quibus em.mis cardd. Ddpfner, Suenens, Bea, exc.mo D. Cha-
rue, rev.mo P. Buckley}
Schema de religiosis insufficiens est multis rationibus: caret anima
vivificatrice, est nimis iuridicum, nimis exclusive occidentale, perpauca
continens de vera et accommodata renovatione vitae religiosae... et,
praesertim, ecclesiologia huius schematis est ante-conciliaria.
Atqui schemata de Ecclesia et de Ecclesia in mundo huius temporis,
quae — ut a Summo Pontifice Paulo VI saepe in lucem positum est —
centrum sunt et focus Concilii Vaticani, ecclesiologiam renovatam attu¬
lerunt.
Ut si duobus his schematibus accommodatum, novum igitur schema
de religiosis conficiatur, quod vitam religiosam debito modo in vitam
totius Ecclesiae collocet.
Ut notum est, Ecclesia, ex una parte coadunat christianos, ex altera
parte convocat non-christianos.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
473
Eodem modo, vitae religiosae munus in novo schemate sub hac du¬
plici luce debet considerari: 1) munus vitae religiosae intra Ecclesiam;
2) munus vitae religiosae ad extra, i. e. in vita missionaria Ecclesiae.
Prima pars: Munus vitae religiosae intra Ecclesiam. ... 2 In Ecclesia
quae nobis, clarius quam antea, apparet ut communio, ut congregatio
hominum in unitate populi Dei, religiosi, qui sunt christifideles modo
speciali ad perfectionem caritatis ordinati, debent esse exempla et pro-
motores unitatis in Ecclesia tam universali quam locali.
Quae vocatio ad communionem semper magis promovendam in Ec¬
clesia magnas habet consequentias pro vita religiosa.
1. Clarum est religiosos non debere, in intimo vitae suae religio¬
sae / se segregare et separare ab aliis membris Ecclesiae, cum quibus
Ecclesiam constituunt. Nam Ecclesia non perficitur nisi per unionem in
caritate et per collaborationem in apostolatu inter sacerdotes, religiosos,
religiosas et laicos sub responsabilitate episcopi. Et sic etiam 4 pertinet
ad officium proprium religiosorum ligamina creare inter diversa mem¬
bra Ecclesiae localis. Et hodie hoc maioris est momenti quam notio, etsi
legitima, exemptionis.
Schema autem nostrum religiosos considerat quasi solummodo ut
membra Ecclesiae ab aliis diversa, habentes statum proprium, leges
proprias... Sane 5 oportebat haec dicere, sed illa non omittere.
2. Vocatio unificativa religiosorum iterum postulat ut, inter diversa
Instituta, habeatur fraterna collaboratio ac concordia, quae, magnam
varietatem vocationum debito cum respectu observans, tamen non de¬
spicit alios et rivalitates vitat... 6
3. Ex eadem vocatione unificativa intra Ecclesiam, profluit etiam
munus oecumenicum vitae religiosae, quod non pendet a quodam « fine
specifico » a quibusdam Institutis libere electo, sed ab ipsa natura vitae
Deo plenius consecratae, quae necessario comprehendit constructionem
unitatis in Ecclesia.
Secunda pars: Munus vitae religiosae ad extra, id est in activitate
missionaria Ecclesiae. Ecclesia, natura sua, est missionaria. Debet esse
missionaria in regionibus ubi Christus nondum sufficienter praedicatus
est. Debet esse missionaria in regionibus olim christianis, et iam plus
minusve in paganismum saltem practicum reductis.
Religiosi sunt quodammodo milites Ecclesiae. Ut probat tota hi¬
storia, a Spiritu Sancto diversis temporibus suscitantur religiosi 7 ut
sint acumen missionarium Ecclesiae. Nonne igitur hodie religiosi de¬
berent esse primi missionarii Ecclesiae, unusquisque secundum propriam
474
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
indolem familiae suae & ? Et hic loquor de omnibus religiosis et non
tantum de his qui pertinent ad Institutum sic dictum missionarium... 9
1. In regionibus veteris christianitatis, Instituta religiosa, ut in¬
fluxum missionarium possint exercere, reflexionem debent instituere de
modis praesentiae suae in hoc mundo. Novae formae instituantur, ma¬
gis humiles, magis pauperes, magis flexibiles. Consequentiae multae
sunt quarum aliquas solummodo indico: consequentiae quoad clausu¬
ram, quoad locum habitationis, quoad habitum, quoad modum praesen¬
tiae in nosocomiis, etc. ...
Vitae religiosae usus qui essentiales non sunt et plerumque veniunt
a Medio Aevo, debent accurate recognosci iuxta necessitates evangeli-
zationis mundi hodierni. Et hoc valet etiam pro Monialibus quae extra
mundum non sunt et quae vivunt non iam in Medio Aevo, sed in vice¬
simo saeculo.
2. A fortiori, in regionibus ubi Christus nondum sufficienter prae¬
dicatus est, novae formae debent institui vitae religiosae. Saepe Con¬
gregationes vel Monasteria quae fundationes faciunt in his regionibus
Africae et Asiae, simpliciter transferunt regulas et usus in Occidente
et pro Occidente constitutos. Talis methodus opponitur toto caelo spi¬
ritui missionario. Vita religiosa pertinet ad habitudinem Ecclesiae loca¬
lis: unde oportet formas huius vitae adaptari conditionibus et necessi¬
tatibus Ecclesiarum localium.
Cdnclusio. Vita religiosa magis ac magis considerari debet in Ec¬
clesia. Nos igitur, Ecclesiae pastores, responsabilitatem habemus in adap¬
tatione vel innovatione 10 vitae religiosae.
Hoc valet pro unoquoque nostrum in sua dioecesi considerato. Hoc
valet praesertim pro conferentiis episcopalibus. Quod singuli non possu¬
mus facere in nostris dioecesibus pro renovatione vitae religiosae, illae
conferentiae possunt et debent efficere.
Ut superiorissa quaedam generalis nuper episcopis alicuius nationis
dixit, vita religiosa in futuro florescere poterit solummodo si episcopi
hac in re semper memores erunt propriae responsabilitatis.
Novum schema efficiatur, quia vetus schema insanabile est n Et, ut
vere novum sit, novis modis conficiatur. Oportet praesertim ut superio-
rissae generales quae a Summo Pontifice Paulo VI designatae sunt ut
auditrices, specialiter consulantur. Quemadmodum auditores laici ad¬
missi fuerunt, magno cum fructu, ad elaborationem schematis quod ad
eos pertinet, ita illae superiorissae admittantur ad collaborationem ha¬
bitualem cum commissione conciliari de religiosis. Sic feliciter incipiet
nova periodus in qua mulieres, non solum laicae, sed etiam religiosae,
ut vere adultae considerabuntur ab omnibus in Ecclesia. Admitti non
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
475
potest legislationem quoad religiosas a viris unice constitui, ut, proh
dolor!, mos est.
Sic schema respondere poterit iustis aspirationibus religiosorum et
religiosarum.
Sic respondere poterit aspirationibus totius Ecclesiae et etiam mundi
qui suam exspectat evangelizationem. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito : 1 deest. 2 Tota vita religiosa est in servitium
Ecclesiae, et hoc valet pro omnibus religiosis, etiam contemplativis. Oportet igitur
ut munus vitae religiosae in Ecclesia in lucem ponatur in definitione status reli¬
giosi, quae, proh dolor, non invenitur in propositionibus nunc discutiendis. In
hac definitione deberet clare affirmari unicum finem omnis vitae religiosae esse
perfectionem in caritate Dei simul et proximi. In hac unica caritate latet princi¬
pium unificationis vitae spiritualis et apostolicae cuiusque religiosi. Exinde faci¬
liter deduci potest munus praecipuum vitae religiosae intra Ecclesiam esse in linea
caritatis. 3 deest. 4 deest. 5 deest. 6 Quae dicuntur in n. 17
schematis nostri « de unione inter instituta fovenda», non videntur sufficere.
Nam agitur solummodo de unione iuridica inter Instituta ad eamdem familiam
religiosam pertinentia aut fere pares Constitutiones et pares usus habentia.
7 deest. 8 deest. 9 Hic aspectus missionarius vitae religiosae deberet
esse incitamentum pro renovatione et accommodatione huius vitae. Laetandum
est permagnum esse numerum religiosorum et religiosarum qui huius etiam aspec¬
tus vitae religiosae plene conscii sunt et qui valde decepti essent, si de hoc spiritu
missionario nihil in propositionibus diceretur. 10 deest. 11 deest.
2
Rev.mus P. D. PAULUS IOSEPH HOFFER
Superior generalis Societatis Mariae
V enerabiles Patres ,
In nn. 5 et 6 schematis, duo genera religiosorum distinguuntur:
contemplativi nempe et activi. Activi vero seipsos apostolatui et operi¬
bus caritatis dedicant. Quod tamen ..- 1 vim et naturam ordinum activo¬
rum penitus non exprimit. Nam sunt religiosi, praesertim religiosae et
fratres docentes — in quorum nomine loquor 2 —, quorum activitas la¬
tius patet in eo quod suo labore scholastico influxum in ipsam trans¬
formationem et perfectionem mundi summopere exercent.
Ergo valde optandum est ut Concilium talem aspectum activitatis
religiosorum docentium in lucem ponat, exponendo quomodo testes sint
illius 3 dialogi cum mundo quem ipsum Concilium promovet? et arti¬
fices eminentes syntheseos inter humanum et divinum, sive 3 in vita
personali sive 6 in educatione iuvenum.
476
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
1. In vita personali. Status Fratrum docentium rationem comple¬
tam habet, quin sacerdotio egeatd Obsequendo vocationi suae, esse suum
et activitatem Deo consecraverunt et emissione trium votorum renun¬
tiaverunt tribus bonis essentialibus istius vitae, ... 8 ut hoc sacrificio
amorem suum erga Deum testificarent. Sic faciendo, omnibus ceteris re¬
ligiosis, qui in servitio exclusivo Christi sunt, assimilantur.
Sed ex altera parte, fratres docentes, missione sua ab Ecclesia re¬
cepta, muneri aut professioni terrestri se dedicant, nempe institu¬
tioni iuventutis. Ab illis Ecclesia postulat, praesertim voce recentiorum
Summorum Pontificum, ut artem suam, quamquam terrestrem, magni
faciant, eamque totis viribus excolant, intelligentiam augeant, initia-
tivas alacriter sumant et in progressu paedagogico se duces praebeant.
Ab eis Ecclesia petit ne simulent se esse in boc mundo, sed ut sese huic
activitati humanae fidenter committant, dilatando in seipsis omnes po¬
tentias naturae acquisitione omnium disciplinarum quae ad functionem
professionis suae 9 exiguntur... 10
Haec duplex fidelitas, Deo scii, et creationi, quae synthesim inter
divinum et humanum constituit, in unitate unius personae resolvitur.
Etiam si in concreto difficillime realisatur,.. 11 , tamen verum dialogum
cum mundo et collaborationem efficacem cum Deo in opere creationis
constituit. Hoc modo testificant fidem in Deum et in caelum, nullum
contemptum terrae implicare et consecrationem totalem regno caelorum
in vita religiosa hominem in sua humanitate et activitate nullo modo
diminuere. Ostendunt etiam quod vota religiosorum humanae perfec¬
tioni non nocent; quinimmo aptiores faciunt religiosos ad intelligendum
mundum et influxum in eius evolutione exercendum, eo profundius quo
fidelius vota sua observant.
At nemo est qui non videat quod religiosi docentes, cum in evolutione
huius mundi committantur, quin in eo absorbeantur et a Deo avertan¬
tur, ad continuam purificationem recurrere ... 12 debeant. Hoc modo emi¬
nenter attingunt ultimam finalitatem bonorum creatorum quae est con¬
versio ad Deum. Non enim in ipso progressu technico mundus Deo con¬
secratur, sed in oblatione quam homo sciens Deo facit. Itaque tota vita
sua fratres docentes laicis in mundo degentibus 13 testificant possibili¬
tatem se committendi activitati terrestri, nulla corruptione ab ipsa
terra accepta, quia eorum conversatio in caelis, quae 14 eos a terrenis
bonis avertit et ad Deum conducit.
2. In institutione alumnorum. Spiritualitas qua vivunt fratres do¬
centes est spiritus sacerdotii universalis, quod consistit, apostolo do¬
cente, in sacrificio spirituali suiipsius et bonorum huius mundi... 15
Atqui haec spiritualis actitudo fratrem docentem praecipue aptum
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
477
reddit ut alumnos suos inducat ad perficiendam propriam personalitatem
et assumendum opus completionis mundi secundum Dei vocationem.
Activitate sua testificat Ecclesiam intelligentiam et culturam magni fa¬
cere nec quidquam antiquius habere quam ut omnis homo, vel pauper¬
rimus, perfectionem suam integram consequatur. Haec sollicitudo Ec¬
clesiae potentias vel pauperrimum valorizandi, in mente Fundatorum or¬
dinum fratrum docentium verum charisma constituebat, praecipue illo 16
tempore quo intelligentes et potentes huius saeculi 17 homines in igno¬
rantia retinebant, ne promotio eorum desiderium eis instillaret sese
emancipandi a dominatione et paternalismo ipsorum.
Ex altera parte illi religiosi suos discipulos verbo et exemplo do¬
cent finem ultimum laboris eorum ad transformandum mundum non in
seipso sistere sed ad Deum referri debere. Christianus laicus labori ter¬
restri sese committit, quo fit ut tota creatio ad Deum redeat, ac liber¬
tatis partem habeat quam filiis suis communicat Deus... 18
Praeterea , w religiosus docens 20 suos discipulos docet quomodo in
labore et bonorum creatorum versari possunt quin periculo succum¬
bant se absorbendi in materialibus et collocandi in commoditatibus quae
vim vitae intellectualis et spiritualis impediant. Postremo 21 docent quo¬
modo homines sublimia mirari debent et dominium acquirere subiiciendo
se variis renuntiationibus, quia istis bonis terrenis propter peccatum
abuti possint. Talis institutio eo maioris ponderis est quod vita fratris
docentis vivum exemplum praebet istius fecundae renuntiationis quae
per mortem ad vitam conducit... 22
Concludo , 23 Fulgida est ac operum laeta fratrum docentium vita,
quae ex caritate erga Deum prorumpit. Labor eorum verus apostolatus
est, etiamsi non immediatus sit. Huius apostolatus vero, non omnes
conatus a successu coronantur, quod mirum non est quia semper 24 res
ipsae religiosos alliciunt et trahunt, ut illa quae Deo dederunt singillatim
repetant, ut eruditionem et doctrinam in terrestres fines circumscribant et
puerorum institutionem in humanis finibus retineant.
Propterea, valde optandum est ut Concilium propriam spiritualita-
tem fratrum et sororum docentium in lucem ponat. 25 Laeto et grato
animo eius praecepta illi et illae 26 accipient et toto corde in singulis
regionibus et variis 27 temporibus Ecclesiae necessitatibus obviam 28 oc¬
current. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 mea humili opinione. 2 deest. 3 deest.
4 deest. 5 seu. 6 seu. 7 Interventione quam audivimus ab ill.mo
D. Sauvage, fratres docentes, rationem completam habere, quin sacerdotio egeant,
clarissime constat. 8 nempe famliae, libertati et divitiis. 9 eorum.
478
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
10 Professio enim educatoris non tantum scientiam, sed etiam personalitatem hu¬
manam attrahentem desiderat. 11 et si omnes conatus successu non coronan¬
tur. 12 et suam activitatem constanter ad Deum referre. 13 deest.
14 est et. 15 Talis consecratio spiritualem oblationem creationis transforma¬
tae et dominatae implicat. 16 eo. 17 mundi. 18 « Replete... terram
et subiieite eam », ait Deus primo homini (Gn. 1, 28). Sed adiunxit apostolus:
« Omnia vobis sunt; sed vos Christi estis... Omnia subiecta sunt Christo... Cum
autem ei subiecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui sibi
subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus » (1 Cor. 15, 27-28). 19 Po¬
stremo. 20 deest. 21 Praeterea 22 Amor quidem authenticus sine
abnegatione nasci non potest, libertas sine oboedientia non crescit, gaudium sine
sacrificio ex corde non prorumpit. 23 deest. 24 Mirum non est omnes
conatus a victoria non coronatos esse. Semper enim. 25 Concilii oecumenici
est eos ad propriam spiritualitatem excitare. 26 deest. 27 deest.
28 deest.
3
Rev.mus P. D. GERMANUS LALANDE
Superior generalis Congregationis a S. Cruce
Venerabiles Patres, Observatores, Auditores et Auditrices caris¬
simi, necnon et Periti,
Loquor nomine plus quam 140 Patrum, quorum 43 sunt superiores
generales. His omnibus pro sua caritativa confidentia erga me gratias ago.
Ut tempus salvetur, ad propositum meum sine introductione venio.
Quod in schemate de religiosis continetur nobis videtur utilis, sed
valde insufficiens, ut a multis Patribus dictum est.
Etiamsi textus emendatus quasdam lacunas corriget, schema uti
propositum, ad ea quae religiosi et religiosae exspectant ab hoc sacro
Synodo, minime respondet.
In hoc Concilio, Ecclesia — ergo etiam vita religiosa — sibi pro¬
posuit sese de sua propria natura interrogare, ac ita se reformare ut
intentionibus sui Fundatoris atque exspectationibus mundi nostri tem¬
poris magis cor responderet, unde ut signum Christi in gentibus ap¬
pareret... 1
Indicia quae continentur in schemate circa vitae religiosae reno¬
vationem insufficienter iustificantur; itaque exclusive iuridica videntur
et non possunt generare nisi exteriorem accommodationem vitae reli¬
giosae. Carent ut dicitur gallice « de seve pastorale », et non habent
radices in praeoccupationibus concretis Ecclesiae, vitae religiosae et
mundi hodierni.
Omnes religiosi experiuntur penuriam vocationum, quae profecto
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
479
est phaenomenum valde complexum et a pluribus causis pendens. Sed
fortasse etiam, ex eo aliquatenus procedit, quod iuvenes hodierni iudi-
cant Instituta religiosa suis aspirationibus iam non correspondere: sive
quia illa instituta vident nimis traditionalistica et non incarnata, sive
quia ea iudicant non respondere ideis valde laudabilibus vitae religiosae
quae sibimetipsis faciunt circa characterem vitae religiosae, charactere?n 2
evangelicum — ergo propheticum, charismaticum et eschatologicum —,
sed, eodem tempore, valde actualem.
Nostro itaque iudicio, praesens schema, ut suo titulo et necessita¬
tibus hodiernis vitae religiosae respondeat, accuratius et expliciter osten¬
dere deberet nexum inter renovationem generalem a Concilio promotam
et renovationem vitae religiosae propriam. Deberet amplius ostendere,
ex una parte, necessitatem vitae religiosae in Ecclesia omni tempore
et omni loco, et, ex altera parte, testimonium singulare quod vita reli¬
giosa praestare debet mundo hodierno. Hoc apparebit sicut fundamentum
pro profunda instauratione interiore vitae religiosae et iustificaret ac¬
commodationem exteriorem et iuridicam in schemate actuali expositam.
Evidenter impossibile est hic dicere extensive id quod nobis vide¬
retur necessarium invenire in schemate renovato. Itaque breviter pro¬
pono aliqua puncta ex multis quae, meo iudicio, necessaria sunt ad
schema reficiendum. Mihi apparet ista puncta non esse purae repetitio¬
nes in relatione ad excellentissimas propositiones iam factas in aula... 3
1. Oportet illustrare fundamentum biblicum et theologicum vitae
religiosae per argumenta deducta ex cap. VI schematis de Ecclesia, sed
exposita modo magis explicito et concreto et etiam per nova argumenta
pastoralia et sociologica.
Eodem tempore, oportet firmare necessitatem vitae supernaturalis
aut spiritualis valde profundae specialiter in religionibus vitae magis
activae, ubi vita spiritualis difficilior videtur et debet correspondere orien¬
tationibus liturgicis et pastoralibus Concilii.
2. Oportet ostendere quomodo praxis vera et authentica, in fide
fundata, votorum paupertatis, castitatis et oboedientiae necnon vitae
communis, possit et debeat praestare in mundo hodierno testimonium
quod omnino indiget ad vincendum materialismum, cupiditatem divitia¬
rum, corporis voluptatem et quandam deificationem libertatis seu indi-
vidualismi effrenati.
3. Praeterea oportet ostendere quomodo vita religiosa potest prae¬
bere testimonium caritatis universalis. Quae caritas generabit ante omnia
sensum missionarium in vita religiosa, sed eodem tempore inspirabit
respectum legitimae libertatis necnon dignitatis essentialis personae hu-
480
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
manae. Respectus quidem libertatis et dignitatis personae humanae in¬
veniatur in omnibus relationibus religiosorum et inter se et cum supe¬
rioribus necnon et cum omnibus hominibus... 4
4. et ultimo. Oportet ostendere quod instituta religiosa et ipsi
religiosi debent sentire cum Ecclesia universali et locali. Ille sensus
Ecclesiae generabit in primis profundiorem vitam interiorem. Spiritua-
litas scii, uniuscuiusque religionis ita theologice fundanda est ut cha¬
racteres proprii illarum familiarum appareant ut aspectus universalio¬
ris spiritualitatis christianae et Ecclesiae, 5 vitando id quod dicitur par-
ticularismus angustus qui homines dividit.
Sensus autem Ecclesiae ad hoc etiam perducere debet ut activitas
uniuscuiusque Instituti religiosi cum tota vita Ecclesiae universalis
et localis coordinetur, salva fine propria servitii uniuscuiusque religio¬
nis secundum mentem Fundatoris et voluntatem Ecclesiae hodiernae.
Concludo. Venerabiles Patres, omnes et singuli oratores qui locuti
sunt in aula per hos duos dies proposuerunt emendationes numerosas et
maximi momenti circa materiam et spiritum nostri schematis.
Consequenter, omnibus videbitur logicum ut schema remittatur ad
commissionem competentem ut nova redactio conficiatur iuxta propo¬
sitiones factas et spiritum pastoralem Concilii.
Ut ille labor sit vere efficax, adhaereo desideriis ab aliquibus Patri¬
bus expressis circa necessitatem addendi commissioni aliquos peritos et
peritas religiosas mentis magis modernae et amplioris experientiae, spe¬
cialiter relative 6 ad iuventutem. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito-. 1 Quod si traditio Ecclesiae ut vitalitati suae originis
fidelis sit, sensu dynamico et progressivo intelligi debet, id eo magis de traditio-
nibus singulorum Institutorum dicendum est. 2 deest. 3 et quibus adhae¬
remus. 4 Quoad habitudinem inter auctoritatem et libertatem, ut plures
Patres in hac aula animadverterunt, laici hodierni adulti facti sunt, et ut tales sunt
tractandi. Rebus sic stantibus, cavendum est ne, dum laici adulti fiunt, religiosi
infantes maneant. Profecto, ad essentiam vitae religiosae spectat, ut sit unio cum
holocausto Christi oboedientis usque ad mortem. Quae autem oblatio eo ditior
erit, quo a maturiori personalitate dimanabit. Praeterea, actio communitaria et
tot crescentibus difficultatibus obnoxia, quae a religiosis vitae activae exercetur, eo
efficacius bonum commune prosequeretur, quo magis in illa omnes et singuli sodales
sua responsabili initiativa et pro sua quisque competentia, ab ipsa auctoritate pro¬
motis, collaborabunt. Porro, ut religiosi talem maturitatem attingant, eorum for¬
matio ad hoc tendat, ut sensui responsabilitatis personali, plus quam extrinsecis
regulationibus, fiducia praestetur. Sensus oboedientiae potius filialis quam servilis
inculcetur, et auctoritas modo paterno exerceatur: ita tamen ut filii adulti ut
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
481
adulti tractentur, ne paternitas in paternalismum labatur. Possibilitas praebeatur
omnibus sodalibus de activitate Instituti sincere et efficaciter suam mentem ape¬
riendi, ita ut apud religiosos, sicut in universa Ecclesia, munus constructivum
« opinioni publicae » tribuatur, competenti auctoritate moderante. 5 eccle-
sialis. 6 in relatione.
4
Exc.mus P. D. IACOBUS CARROLL
Episcopus tit. Ateniensis, aux. Sydneyensis
Venerabiles Patres,
Loquor etiam nomine 440 Patrum conciliarium, inter quos 2 sex
em.mi cardinales. Schema placet ut aptum fundamentum ulterioris di¬
sceptationis d
Propono ut huic schemati ... 4 addatur paragraphus quae, data opera,
de vocatione religiosa laicali ... 5 loquatur, praesertim vero de Fratribus
Docentibus et de Sororibus Docentibus.
Ratio prima pro hac paragrapho desumitur ex partibus maximis quas
in opere apostolatus hodierni exercent religiosi docentes, saltem pluri¬
bus in nationibus.
Ratio altera, valida equidem, ut videtur, est ut status Fratrum Do¬
centium magis stabiliatur et roboretur.
Itaque in paragrapho brevi agnoscatur ex una parte valor proprius
et completus vitae religiosae, etiamsi, in casu virorum, sacerdotio haud
aucta sit; ex altera parte eluceat opus apostolicum omnino praestantissi-
mum Docentium Religiosorum tempore praesenti.
Coniicere liceat talem paragraphum documenti e Concilio ipso pro¬
venientis Fratres Docentes multum adiuvare posse, etiam ad vocationes
quaerendas . 6 Etenim, data aestimatione maxima sacerdotii, quae in men¬
tibus fidelium recte fovetur, facilius evenit ut apud fideles, sive clericos
sive laicos, in minore quo decet honore status religiosus non-clericalis
haberi possit. 7
Ex alia parte non est dubium quin, his temporibus, munus docendi
secumferat opera apostolatus prorsus singularia; ita ut munus Docen¬
tium Religiosorum in mundo hodierno apostolicum modo omnino pe¬
culiari aestimari debeat... 8
Alio ex capite, attenta regula fundamentali huius schematis de ac¬
commodata renovatione, auditis vero, votis septem fratrum generalium
qui plus quam quadraginta millia religiosorum repraesentant, tria ob¬
servanda propono:
31
482
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
1. Sunt qui suadent ut in his Institutis quidem ad sacerdotium
et ad diaconatum eligantur. Attamen structura plene laicalis ex expe¬
rientia comprobata est, nec facile mutari debet, saltem nonnisi post stu¬
dium profundum una cum superioribus ipsis 9 exaratum.
2. Cum congressus de vita religiosa in genere sub auctoritate
ecclesiastica habentur, decet ut superiores ex Institutis etiam non-cleri¬
calibus^ invitentur et in rebus quae ad eorum competentiam pertinent
mentem aperiant.
3. Fratres Docentes (aequo modo Sorores) in arte docendi mate¬
rias saeculares omnino periti esse debent. Instructio autem catechetica
et liturgica, secundum methodos optimas tradita, sub ductu Ordinarii
loci, debet esse et opus primarium Instituti et ars princeps uniuscuiusque
docentis; quod quidem et ipsi Ordinarii efficere conentur, sive subsidia
efficacius praebendo ut religiosi bene instructi sint tum in theologia
tum in arte paedagogica, sive hos religiosos libere invitando et exhor¬
tando ad materiam catecheticam semper fusius explicandam, imprimis
in scholis hisce commissis, deinde in aliis scholis secundum iudicium Or¬
dinarii loci.
Venerabiles Patres, ad modum conclusionis , n humiliter propono:
1. Ordinariis locorum, ut sacerdotes idonei nominentur sive ad
Fratrum formationem spiritualem et theologicam adiuvandam sive ad
munus cappellani et praedicatoris explendum;
2. Superioribus propono , n ut sub ductu Ordinarii loci quaerant
tum cooperationem utilem aliis cum Institutis, tum coordinationem ra¬
tionalem operum harum diversarum 13 Institutionum. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito : 1 aliorum. 2 quorum. 3 substantialiter.
4 de religiosis. 5 (vel non-clericali). 6 praesertim cum plura de epi¬
scopis, de sacerdotio, de populo Dei, de laicorum apostolatu, de religiosis in genere,
iam a Concilio enucleata sint. 7 habeatur. Quod revera quandoque fieri vi¬
detur. 8 Quod quidem evidens est, dato incremento stupendo habitantium
per totum orbem terrarum, attentis maioribus partibus educationi pro unaquaque
aetate assignatis, perpenso etiam magno influxu saecularistico qui per scholas
in mentes iuvenum facili omnino modo exerceri potest. Ad Docentes Religio¬
sos quod attinet, tota vita eorum profecto consumitur, sive in vita religiosa
exercenda sive in iuvenum educatione summopere religiosa, morali, totaliter chri-
stiana. Ex experientia plurium nationum liquet quantum isti efficere possunt ut
fides iuvenum salva fiat, ut sanctitas eorum augeatur, ut sensus vere apostolicus
foveatur; ita ut pluribus in nationibus labores Docentium religiosorum spem ma¬
ximam ad populum Dei in fide et moribus conservandum praeseferant. 9 deest.
10 non-clericalibus etiam. 11 Denique, ut hoc opus apostolicum magis cre¬
scat. 12 autem. 13 diversorum harum.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
483
5
Exc.mus P. D. ANTONIUS BARANIAK
Archiepiscopus Posnaniensis
Em.mi Praesides et Moderatores, Patres et Auditores Concilii,
Nomine omnium episcoporum Poloniae — tam eorum qui in aula
Concilii congregati sunt, quam eorum qui in Patria remanere debue¬
runt 1 — liceat mihi breviter loqui de brevissimo schemate religioso¬
rum vitae in Ecclesia dedicato.
Familiae religiosorum nostris temporibus numerosissimae evaserunt
et magnam partem cleri constituunt, ita ut iuste ipsis articuli in schema¬
tibus constitutionalibus Concilii Oecumenici dedicentur, quinimmo etiam
unum schema propositionum ex integro de religiosis inscribatur.
Sed hoc, post impositas et peractas amputationes — de quibus in
relatione adnexa tam abundantes informationes inveniuntur — valde
tenue et fere mancum effectum est.
Proinde non schema, sed potius residuum schematis dicendum est.
Perlegenti has quattuor paginas videbatur quod auctores schematis
parvi penderent hanc ingentem turmam hominum utriusque sexus, qui
in Ecclesia orante et docente, tam in Oriente quam in Occidente, in
omnibus partibus terrae, in missionibus praesertim / innumerabiles su¬
scipiunt labores et quorum vita indefatigata provocat quaestiones gra¬
ves in mundo... 3
Attentionem longe maiorem navitati religiosorum in Ecclesia prae¬
stare videntur omne genus adversariorum religionis. Ipsi enim ante
omnia destruere conantur familias regulares, quas uti antemurale con¬
siderant totius vitae christianae et ecclesiasticae.
Hinc — ut nemo est qui non sciat 4 — obstacula ponunt ne religiosi
in cura animarum occupentur, religiosos et sorores excludunt ab in¬
structione catechetica infantibus impertienda, domus educationis ipsis
auferunt, ad laborem Samaritanum in nosocomiis et valetudinariis eos
non admittunt, quaecumque bona ipsis tollunt, habitationibus propriis
eos privant; nec desunt loca, ubi integrae familiae religiosorum disper¬
sae vagantur / et sodales vitam misere degunt nec ullo modo fines, de
quibus in art. 31 schematis de pastdrali episcoporum munere in Ecclesia
sermo fit, prosequi valent.
Hostili incursioni atheisticae apparent familiae religiosae uti acies
bene ordinata pro Christi iuribus dimicans, proinde ante omnia eas
484
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
destruere contendunt. Religiosos furoris fanatici accusant et tamquam
« tolerantiae » hostes et cuiuscumque concordiae incapaces quampri¬
mum de medio tollere volunt.
De his omnibus altum silentium servatur in schemate — iuxta ca¬
tegorias vitae ordinariae composito.
Quod ceterum bonum est et valde utile et intensive nostro tempori
satis aptatum, sed extensive vix plusquam dimidiam partem mundi am-
plectens.
Cavendum est, Patres , 6 ne iis, qui per odium et per contemptum ex
parte huius mundi materialistici atque per iniquas legislationes ad mor¬
tem condemnantur, per solemne silentium conciliaris consessus sepultura
praeparetur. Et nunc paucis verbis aliquae conclusiones de iis rebus,
quae schemate perfectius tangi deberent... 7
1. Religiosi gaudent privilegiis et exemptionibus. De exemptione
religiosorum partim sermo fit in schemate de pastorali episcoporum mu¬
nere in Ecclesia, quoad curam animarum. Num satis clare et sufficienter?
Spectat ad Concilium rem multoties expetitam aliquatenus pro exigen¬
tiis nostri temporis stabilire et definire.
Observare velim ad hunc punctum 8 : Cum religiosi in persecutione
positi ad episcopos recurrunt et apud eos adiutorium et defensionem
implorant... tunc non fit sermo de eorum exemptione ab auctoritate epi¬
scopali. Cur autem in favorabilioribus sibi adiunctis tam saepe provo¬
cant ad omnimodam independentiam ab hac normali auctoritate in
Ecclesia?!
2. Valde placent ea, quae succincte dicuntur de alumnorum regula¬
rium institutione, quae ceterum iam dudum a S. Congregatione de Reli¬
giosis vario modo proponuntur et exiguntur. Attamen saepe — ut vide¬
mus — praescripta Sacri Dicasterii non observantur. Proinde apparet,
quod debilis et modesta cohortatio quae in n. 14 schematis invenitur,
haud sufficiens erit ad praecavendas graves omissiones in hac materia.
Non semel enim regnat mos inter regulares, ut contracta studia sic dicta
« domestica » et valde abbreviata sufficere opinentur ad universam for¬
mationem theologicam et pastoralem.
Quapropter necesse est, ut iura Ordinarii loci clare indicentur et
obligationes eius enumerentur in studiis perficiendis et examinibus in¬
stituendis num religiosi sacerdotes pro ministerio pastorali satis apti
sint... 9
3. Aliis praetermissis, animos Patrum convertere volo ad quosdam
articulos schematis, qui videntur simpliciter deprompti ex antiquis libris
asceticis religiosis, nec ullam relationem habere cum iis, quae scripta et
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
485
dicta fuerunt de Ecclesia huius temporis: v. g. articulum sub n. 10 in
pag. 12-13, ubi verba textus inveniuntur 10 : « Ad paupertatem religiosam
quod attinet, haud sufficit superioribus subiici in usu bonorum, sed
oportet etiam ut sodales re et spiritu sint pauperes ». Haec 11 videntur
quasi desumpta ex foliis periodicis eorum, qui Ecclesiam debellando,
realiter religiosos iacturam bonorum subire constringunt, verbis ipsis
innixi quae in praesenti schemate sanciunt} 1
E contra germana notio « paupertatis » rite tradenda est nostrae-
que aetati congruens. Pro Ecclesia nostri temporis, in quo vivimus, opus
est ut articulus de quo est sermo sonet totaliter aliter, nempe e. g. 13
quod paupertas evangelica religiosorum, quae diversimode in vitae usum
deduci potest, minime impedit quominus familiae religiosae possideant
bona huius mundi, domos, scholas, et etiam fundos, dummodo haec cum
spiritu paupertatis administrentur... 14
Propter defectum temporis 15 : Conclusio. Ex his quae nunc expo¬
sita sunt, nemo est qui non videat quod revera schema Patribus Conci¬
lii propositum est nimis breve, et aliud desideratur magis completum,
in quo inducenda videntur haec quae diximus} 6 ut hi perutile ac vali¬
dum auxilium praebere possint Sacrae Hierarchiae et Ecclesiae univer¬
sae. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 deest. 3 Quae animadvertenda
hic dico, non in modum advocati religiosorum proferre audeo — cum nemo me
ad tale munus asciverit — sed potius qua observator attentus et in materia satis
superque versatus. 4 videat. 5 sunt. 6 deest. 7 licet breviter
et per compendium. 8 deest, 9 Persaepe enim quae in Codice luris
Canonici iam inveniuntur, uti iniusta a religiosis reputantur. Non semel praescripta
tirocinia pastoralia aegre acceptantur vel omnino non observantur. 10 deest.
11 deest. 12 inveniuntur. 13 deest. 14 et pro finibus ab approbata
institutione indicatis, neque religiosi aspectum paupertatis amittant et vitam ducant
quae revera vitam modestam et pauperem exprimat. Profecto, bona multa et in¬
gentia requiruntur uti media pro plurimis et permagnis operibus educationis et cari-
tativis, quae a religiosis exercentur. In hac re potius applicetur lex caritatis et
amoris fraterni, quae dum ex una parte reprobat abusum bonorum temporalium
in una provincia religiosorum, ex altera parte suadet mutuum adiutorium alius
provinciae, in qua miseria et inopia mediorum impedit quominus religiosi vitam
humanam degant. 4. Alia res quae schemate tangi deberet, licet breviter et per
compendium, est illa de « oboedientia » religiosorum, de qua si velimus instrui,
quaerendum est in schemate de vita et ministerio sacerdotali, sub n. 2, pag. 9,
ubi ceterum specimen definitionis potius negativae per accidens praebetur, dum
in textu asseritur « oboedientiam sacerdotalem natura sua differre ab ea quae
religiosis vel laicis convenit... ». Profecto, si quis cognitionem quandam status
religiosorum sibi comparare voluerit, non parvum laborem subire deberet. Res
486
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
enim de religiosis valde dispersae sunt v. g. a) in schemate de episcoporum mu¬
nere in Ecclesia, pag. 45-48, sunt quaedam de relationibus inter episcopos et reli¬
giosos quoad curam animarum; b ) in schemate de apostolatu laicorum , pag. 17,
lin, 6, sermo est de religiosis in operibus apostolatus. Et similia. Et alibi alia.
15 deest. 16 supra dixi de religiosis.
6
Re v. mus P. D. IOSEPH VAN KERCKHOVEN
Superior generalis Missionariorum Ss.mi Cordis Iesu
Venerabiles Vatres,
Brevem liceat mihi sermonem facere de vita religiosa activa de qua
tractatur in n. 6. 1
1. In Congregationibus Religiosis vitae activae actio apostolica es¬
sentialiter pertinet ad vitam religiosam, ut vita est religiosa.
In hac forma vitae religiosae, a Spiritu in Ecclesia suscitata et ab
auctoritate Ecclesiae publice agnita ut modus authenticus vivendi secun¬
dum consilia evangelica, actio apostolica non est aliquid superadditum,
secundarium vel accessorium, sed ad ipsam intimam naturam huius for¬
mae vitae pertinet.
Consecratio peculiaris, quae vitae religiosae propria est, eo tendit
secundum verba Summi Pontificis Pauli VI, « ut caritas augescat et
ad absolutionem perducatur » ... 2 . Haec autem caritas ita Deo adhaeret,
ut simul proximus in Deo diligatur. Et ideo haec consecratio non solum
relationem ad Deum dicit et creat, sed etiam servitium proximi impor¬
tat iuxta vocationem, quam quisque a Deo accepit. Pro sodalibus Con¬
gregationum vitae activae hoc significat, quod ipsa caritas, in quam con¬
secratio eorum vitae religiosae dirigitur, eos secundum eorum vocationem
propriam impellit ad contemplata aliis tradenda et ad vitam suam iuven-
tuti, infirmis, missionibus, aliisque operibus caritativis impendendam.
Ex quo sequitur, quod ipse eorum labor apostolicus, sancte peractus, ad
caritatem pertinet, in qua Deo uniuntur et finem vitae suae religiosae
attingunt.
Proinde actio apostolica ad intimam huius vitae religiosae constitu¬
tionem pertinet.
2. In his ergo Institutis vitae activae, tota vita religiosa spiritu
apostolico imbuatur, totaque actio apostolica spiritu religioso informe¬
tur oportet.
Hanc ob rem ordinatio talis vitae ita construenda est, ut « Regula »
et regulae religiosae 3 actioni apostolicae accommodentur 4 , et, nedum
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
487
huic impedimentum sint, eius potius virtutem sanctificatricem et sal-
vatricem in Ecclesia foveant . 5
Per Regulae enim eiusque ordinationum observantiam ipse finis
vitae religiosae attingitur atque in praxim deducitur. Consequenter Re¬
gula religiosa Instituti vitae activae tali modo componenda est, ut opera
quae ad naturam talis Instituti pertinent, illa adiuventur atque fulcian¬
tur, utque ad maiorem efficientiam ac meliorem frugem adducantur.
Utique, pericula sic dicti « activismi » novimus, sed nefas esset actionem
apostolicam ut merum periculum habere, vel ut impedimentum sancti¬
ficationis propriae, cum e contra non tantum huius instrumentum po-
tentissimum esse possit ac debeat, quia apostolatus apostolum sancti¬
ficat, sed etiam ad ipsam formam sanctitatis in his Institutis pertineat.
3. Quia theologia de vita religiosa hanc specialem formam in eius
elementis specificis non satis prae oculis habere solet, desideratur adhuc
elaboratio theologiae vitae activae, eiusque spiritualitatis. Ex carentia ta¬
lis theologiae provenit, quod plerumque Constitutiones Congregationum
tam virorum quam mulierum, quae saeculo praesertim xix in Ecclesia
ortae sunt, postquam in initio, in primo vel secundo capite / de activi¬
tate apostolica ut de fine specifico loquuntur, generatim parum vel
nihil habent de apostolatu in Regulis, quae praxim votorum, vitam com¬
munem, formam regiminis ordinant.
Tamen, paupertas religiosa, e. c., non solum consideranda est ut
impedimenta propriae sanctificationis removens, sed etiam proponenda
in suis exigentiis et in suo valore quoad vitam apostolicam ... 7 . Qui
« evangelizare pauperibus » missus est, pauperem vitam ducat oportet,
atque instrumentis apostolatus utatur cum evangelica simplicitate con¬
gruentibus. Ut aliud exemplum afferamus: neminem fugit, missiona-
riis qui saepe soli et a consodalibus remoti ministerium suum explent,
« vitam communem » non eodem modo imponendam esse ac religiosis
qui magnis conventibus inhabitant. Optimi tamen sunt religiosi, atque
consilia evangelica paupertatis, castitatis, oboedientiae saepe modo he¬
roico observant. « Vita communis » missionariorum consistere nequit
in materiali cohabitatione sub uno tectu, sed est potius cohaesio cum
Congregatione et cum Fratribus suis, qua, ut membra eiusdem Socie¬
tatis et simili modo vivendo, opus apostolicum sibi commissum colle-
gialiter 8 exsequuntur.
Liquet autem haec omnia nullo modo contraria esse orationis studio,
vel pietatis exercitiis, quae in huiusmodi vita peculiari ratione etiam
apostolica, maxime necessaria sunt!
4. Textus Constitutionum harum Congregationum, secundum nor¬
mas anno 1901 editas confectus, gener atim incipit loquendo de sancti-
488
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
ficatione propria membrorum sive de fine generali; dum finis apostolicus
specificus, qui totam sodalium vitam inspirat — non exclusa praxi vo¬
torum —, quique ratio est, cur iuvenes haec Instituta ingrediantur,
solummodo « secundo loco » ponitur. Theologice et praesertim psycho¬
logice talis praesentatio rerum non est recta, atque causa videtur disiunc-
tionis ac disharmoniae inter vitam spiritualem et actionem apostolicam.
Religiosi vitae activae sanctificationem propriam nullo modo parvipen¬
dunt, sed momentum ponderosum et verus stimulus eorum vitae est
in Regno Dei dilatando atque in proximo inserviendo . 10 Id quod eos
movet, ut se Deo consacrent in vita religiosa est praeprimis Regnum
Christi, sublevamen pauperum ac servitium fratrum.
Concludo , u a) In votis est ut schema 12 clarius in lucem ponat indo¬
lem propriam vitae religiosae activae, cuius elementum essentiale est
apostolatus, ita ut theologia vitae religiosae activae inde evolvi atque ela¬
borari 13 queat, et, ut in revisione Constitutionum Congregationum vitae
activae apostolatus appareat ut inspiratio vitae religiosae, b) Tandem
in textu ... 14 ponatur: « In Institutis tam virorum quam mulierum
vitae activae vera vita religiosa ita coniungitur cum eorum actione apo-
stolica, ut formam propriam vitae religiosae constituat ». Et: « Tota
haec vita religiosa spiritu apostolico imbuatur, tota vero actio apostolica
spiritu religioso informetur ». Gratias.
In textu scripto tradito: 1 deest. 2 ( UOsservatore Romano, 24 maii
1964). 3 religiosa. 4 accommodetur. 5 foveat. 6 In cap. I.
7 determinatae Congregationi propriam. 8 deest. 9 deest. 10 opem
ferendo. 11 Votum. 12 ut n. 6 schematis. 13 deest. 14 n. 6.
Moderator : Velint Patres in sedibus remanere, quia infra quibusdam
minutis interrogatio fiet.
7
Exc.mus P. D. PETRUS FIORDELLI
Episcopus Pratensis
Venerabiles Patres, dilecti Fratres et Sorores,
Schema nostrum, si ad mentem commissionis de laboribus coordi-
nandis breve omnino esse debebat / substantialiter mihi probandum vi¬
detur. Ego unam tantum animadversionem facere velim, hanc autem no¬
mine 82 episcoporum. 2
Tituli sive « De Religiosis », sive « De accommodata renovatione
vitae religiosae », omnino non placent. Et praecise quia non includunt 3
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
489
illam novam consecrationis formam, quam Ecclesia in persona Summi
Pontificis Pii XII ... 4 sollemniter adprobavit, scii. Instituta Saecularia.
Ego intelligo difficultatem inveniendi titulum, qui simul complec¬
tatur tum religiosos tum sodales Institutorum Saecularium.
Etenim Instituta Saecularia, ex una parte, nempe quod spectat apo-
stolatum, potius ponenda essent ubi « de apostolatu laicorum »; ex al¬
tera parte, nempe quod spectat statum suae consecrationis, ponenda
essent ubi de religiosis. Sed, proh dolor!, Instituta Saecularia in utroque
schemate neglecta sunt.
In schemate de apostolatu laicorum, nullum de eis verbum; in sche¬
mate de religiosis, tantummodo nomen citatur in prooemio cum verbis
« indole propria servata », et postea in toto schemate nihil amplius di¬
citur. Etiam in cap. VI de Ecclesia, ubi agitur de animis Deo consecra¬
tis per consilia evangelica, de eis nulla mentio fit. Quod probandum non
videtur.
Puto quod nostrum Concilium, quod finem sibi praestitit essentiali¬
ter pastoralem, et quod manifestatio esse vult perennis iuventutis Eccle¬
siae, quae sese accommodat novis semper conditionibus et exigentiis
mundi ut mundum Christo lucrifaciat, aliquid amplius de Institutis
Saecularibus dicere debuisset.
Revera Instituta Saecularia, quae tantummodo ante paucos annos,
scii, die 2 februarii anno 1947 a Summo Pontifice Pio XII adprobata
sunt, per Constitutionem Apostolicam Provida Mater Ecclesia, statim
in universa Ecclesia floruerunt et, ni fallor, tum a Sacra Hierarchia, tum
a populo christiano bene visa sunt.
Placet recolere verba Summi Pontificis Pii XII, qui solemniter pro¬
clamavit 5 : « Instituta Saecularia non sine speciali Divinae providen¬
tiae afflatu condi coeperunt »... 6
Revera statim ac Instituta Saecularia a Sancta Sede adprobata sunt,
multae floruerunt vocationes, quae magnum bonum in Ecclesia procura¬
verunt, 7 tum collaborantes proprio ipsorum modo apostolatui sive lai-
cali sive sacerdotali, tum complentes, semper suo ipsorum modo, pretio¬
sum apostolatum religiosorum et religiosarum.
Ergo cum multum locuti simus, et merito, de laicis, et sufficienter
hic de religiosis loquamur, non bene videtur quod fere nihil de Institu¬
tis Saecularibus dicatur.
Ego quidem intelligo difficultatem componendi sodales Instituto¬
rum Saecularium sive cum laicis in genere sive cum religiosis.
Ipsi enim non sunt communes laici. Ipsi desiderio ducti consecrandi
Christo totum mundum et animas fratrum salvandi, totaliter se Christo
in mysterio Ecclesiae devoverunt. Consilia Evangelica in saeculo exse-
490
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
quenda susceperunt, et quidem cum officiali recognitione Ecclesiae. Per
votum vel iuramentum castitatis formaliter sacri facti sunt, scii. Christo
« consecrati », et eorum anima Christi sponsa facta est. Secundum ver¬
bum Pauli, ubi de sacra virginitate ad Corinthios prima, cap. 7, etsi
« in saeculo vivant, et veluti ex saeculo » apostolatum exerceant, tamen
cogitant solummodo quae Domini sunt, et quomodo placeant Deo, sancti
corpore et spiritu.
Ergo cum communibus laicis, etsi tantae dignitatis laici in Ecclesia
sint, poni non possunt.
Sed neque cum religiosis, cum natura Institutorum Saecularium
profunde differat a natura status religiosi , 8 qui utique sub omni respectu
venerandus est et pro Ecclesia sicut heri sic hodie maxime pretiosus.
Instituta Saecularia, ut dicit Pius XII, ,.. 9 « in saeculo et veluti ex
saeculo » apostolatum catholicum maxime varium exercent, valde diver¬
sum tum in obiecto, tum in methodo, tum in modo ab apostolatu re¬
ligiosorum.
Ad mentem documentorum Sanctae Sedis, nota peculiarissima In¬
stitutorum saecularium est « saecularii as », quae non tantummodo ha¬
bitum saecularem attingit, sed totam mentalitatem, scii, totum habitum
cogitandi, et loquendi et conveniendi tum homines tum humana omnia.
Unde ad modum conclusionis haec dicere velim:
1. In schemate saltem una paragraphus ponatur expresse Institutis
Saecularibus dicata. Schema in n. 5 agit de Institutis vitae contempla¬
tivae, in n. 6 de Institutis vitae activae. Addatur numerus de Institutis
Saecularibus.
2. Titulus «De accommodata renovatione vitae religiosae » vel
« De Religiosis » omnino immutetur ... 10 . Documentum Conciliare decet
maximam proprietatem verborum. Studeat commissio qualis esse possit
novus aptus titulus. Numquid, e. g. « De fidelibus totaliter Deo conse¬
cratis », vel simpliciter « De Consecratis », vel verbo sumpto a S. Paulo
« De Sacra Virginitate »? Videat commissio . u Sed quicumque sit titu¬
lus, talis esse debet, qui comprehendat tum consecratos religiosos tum
consecratos qui uti tales ab Ecclesia recognoscuntur et tamen religiosi
non sunt. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito : 1 debet. 2 Patrum. 3 Schema, quod antea
vocabatur « de statibus perfectionis acquirendae » postea titulum « de religiosis »
assumpsit, et nunc « de accommodata renovatione vitae religiosae ». Duo ultimi
tituli non placent. Et non tantum quia quis dicere posset quod terminus « vita
religiosa » omnibus baptizatis convenit, sed specialiter quia non includit. 4 die
2 februarii 1947. 5 in Constitutione Provida Mater Ecclesia et in Motu Pro-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
491
prio Primo feliciter. 6 (Provida Mater Ecclesia, n. 9). « Primo feliciter
elapso anno a promulgata Apostolica nostra Constitutione Provida Mater Ecclesia,
cum ob oculos multitudinem habeamus tot animarum absconditarum “ cum Christo
in Deo ” quae in saeculo ad sanctitatem adspirant, totamque vitam “ corde magno
et animo volenti ” in novis Institutibus Saecularibus, laetanter Deo consecrant,
facere non possumus quin Divinae Bonitati gratias referamus, de novo hoc agmine,
quod exercitum consilia evangelica profitentium in saeculo adauxit; itemque de
valido subsidio quo nostris hisce perturbatis luctuosisque temporibus catholicus
apostolatus providentissime roboratus est » (Primo feliciter). 7 provocave¬
runt. 8 vitae religiosae. 9 in Motu Proprio Primo feliciter. 10 etiam
ne videatur Concilium comprobare falsam ideam, quae quandoque apud fideles
recurrit, quod scii, sodales Institutorum Saecularium sint veluti crypto-religiosi
et crypto-religiosae. Certo. 11 deest.
8
Exc.mus P. D. AEMILIANUS CEKADA
Episcopus Scopiensis
Venerabiles Fratres,
Deliciae mihi non sunt loqui de hoc schemate. Non ideo quia ... 1
parvi aestimem statum religiosum. At contra: ob id ipsum, quia maximi
facio homines Dei, qui ad perfectionem christianam totis viribus tendunt
quorumque partes in Ecclesia Christi ab omnibus agnoscuntur. Sunt
enim religiosi phalanx Ecclesiae militantis, terribiles ut acies bene ordi¬
nata veritatis evangelicae inimicis. Attamen, hoc non significat religiosos
eo ipso, quod pertinent ad statum perfectionis, esse undequaque perfec¬
tos. Homines enim sunt, non angeli, ideo et pro ipsis valet vox Sapien¬
tis: « Homo sum, nihil humani a me alienum puto! ».
Hisce per modum introductionis dictis, meam intentionem tandem
patefaciam: -vellem loqui de exemptione religiosorum. De exemptione
quidem, cuius mentionem in hoc schemate non invenio... 2
Antiqui dixerunt: Amicus Plato, amicus Cato, magis amica veritas!
Accedamus ergo audacter ad hanc quaestionem spinosam.
Non est opus exemptionem religiosam hic definire. Omnes enim
scimus, religiosos qua tales subductos esse ab episcoporum iurisdictione
suisque superioribus vel Sedi Apostolicae immediate subiectos. Quam¬
vis in Ecclesiis Orientalibus haec institutio ignoratur, in Ecclesia catho¬
lica ea iam a saeculis viget, non sane sine rationibus condignis. De his
discordes non sumus.
Res evadit controversa, cum haec exemptio in cura animarum ad
praxim deducatur. Bonus episcopus, optimi religiosi — tamen persaepe
492
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
in hac materia altercantur. Ex utraque parte vindicantur iura, citantur
privilegia, in medium adducuntur argumenta theologica. Causam huius-
modi iurgii haud difficile invenies: est enim dualismus iurisdictionis
canonicae seu duplex iurisdictio super uno eodemque subiecto exer¬
cenda. Ex utraque parte — superioris religiosi et episcopi — exigitur
oboedientia canonica, ex utraque parte urgetur disciplina ecclesiastica,
ex utraque parte exposcuntur tributa pro seminario. Estne mirum, has
duas iurisdictiones interdum in alterutrum congredi, alteram alteri ad¬
versari? Est lex physica, duo corpora non posse in uno eodemque loco
simul stare. Haec lex valet etiam pro campo iuridico. Compenetratio
potestatum iurisdictionis, quarum utraque ad totalitatem tendit, in eo¬
dem subiecto est moraliter impossibilis.
Hic conflictus iurium et potestatum in praxi diversissime manife¬
statur, ita ut semper non sit facile obtemperare mandato apostoli de
servanda « unitate spiritus in vinculo pacis »... 3
Peius omnium est hunc spiritum divisionis de vertice descendere
ad animas seu personas simplices, quae cum regimine ecclesiastico nihil
commune habent. Ut exemplum quoddam adducam: Berta, soror piis-
sima, suadens matri catholicae ut filium suum mitteret in seminarium
cuiusdam congregationis, velut rationem maxime evincentem adduxit
hoc: episcopus eum ne digito quidem tangere poterit!... 4
Haec non dixi, ut querelam de exemptionis religiosae incommodis
ad tribunal Concilii deferam. Haec attuli, ut medicinam huic malo
communi unitis viribus inveniremus. Quam medicinam, quaeritis? Sche¬
ma de pastorali episcoporum munere medicamina quaedam iam com¬
mendavit. Inter alia, ut « statis temporibus et quoties id opportunum
videbitur, episcopi et superiores religiosi conveniant ad negotia trac¬
tanda, quae universim ad apostolatum in territorio pertinent » ... 5 . Sane
pulchre sunt illa dicta, sed nimis generaliter. Sicut et alia pulcherrima,
quae commendantur circa relationem episcopi et religiosorum in mutua
caritate et concordia.
Hoc non obstante, conveniant episcopi et superiores religiosi. Non
tamen, ut discussiones longas et morosas inter se texant, sed ut modos
concretos proponant et inveniant pacificae, ut ita dicam, coexistentiae
inter elementum hierarchicum et elementum monasticum in cura anima¬
rum. Determinentur iura, constituantur obligationes cleri religiosi, san¬
ciantur competentiae superiorum Ordinis eorumque privilegia taxative
nominentur. Omnino concrete, non modo vago, sine ambiguitate. Cum
res ita composita fuerit, mittantur propositiones ad Sanctam Sedem,
quae pacta conventa vel rata faciet vel reformabit iuxta suam experien¬
tiam et sapientiam a Deo sibi datam. Ita hae stipulationes et regulae mox
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
493
obtinebunt vim legis pro utraque parte. Vacuum iuris in hac materia
non est de bono nec bono servire potest.
Tunc nec uni quidem episcopo obveniet istud, quod una vice obve¬
nit mihi interroganti quemdam religiosum, quo iure fecisset aliquam
rem. « Ex privilegio nostrae Societatis », respondit. « Potesne mihi
dare elenchum privilegiorum, quibus tua Societas fruitur? » — interro¬
gavi ulterius. « Hoc est nostrum secretum », erat ultimum dictum boni,
immo optimi sacerdotis.
Mihi persuasum est, cum omnia ita determinata fuerint, fore ut inter
hierarchiam et clerum religiosum tollantur dissidia, cessent iurgia. Estne,
quaeso, quidquam magis humanum in vita Ecclesiae quam ius praece¬
dentiae inter praelatos Curiae? Et tamen, nullae dissensiones inter nos
umquam oriuntur, cum gradus praecedentiae iure canonico sint san¬
citi. Ita e. g. nos episcopi vel archiepiscopi sine invidia omni die inspi¬
cimus Primates distinctissima loca in aula conciliari occupare, etsi eorum
tituli primatiales iam dudum mere honorifici facti sunt.
Fertur saeculo elapso in quadam Provincia ecclesiastica hodiernae
Jugoslaviae commota esse dissensio inter episcopum, vicarium aposto-
licum, et eius missionarios. Et cum dissensio culmen attigerit, patres
missionarii, qui ad eundem ordinem ac eorum episcopus pertinebant,
sic potestatem sui episcopi definire conati sunt: « Tuum est benedicere
et consecrare, nostrum est regere et gubernare! ».
Sane, mea opinio non est, ut competentia...
Moderator. Velis concludere, Pater!
Orator : Sic! ... ut competentia canonica episcopi, etiam in paroeciis
religiosis concreditis, tantum ad benedicenda et consecranda limitetur.
In cura animarum auctoritas episcopi principales partes occupet opor¬
tet. Doctrina autem, quae ex eventu enarrato nobis eruenda est, in hoc
consistit: lura ac officia in paroeciis religiosis concreditis bene determi¬
nentur. Unice hoc modo exemptio religiosa suum verum locum suum¬
que effectum ab Ecclesia intentum obtinere poterit. Et licet nobis epi¬
scopis solum ius benedicendi et consecrandi relictum fuerit, fiat... tan¬
tum, ut hoc iure pacifice et tuta conscientia uti possimus. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 schema mihi non placeat. In genere placet. Neque
ob eam causam, quia. 2 Qua de causa, nescio. Forte propterea, quod iam
in schemate de pastorali episcoporum munere in Ecclesia quaedam dicta sunt de
hac re. Tamen omnia ista mihi videntur nimis generaliter et incomplete dicta,
prolata quoque eleganti quadam arte evitandi ea quae in hac materia odiosa esse
possent. 3 (Eph. 4, 3). 4 Est hoc, sine dubio, tantum elementum hu-
494
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
manum in Ecclesia, sed cum omnes homines simus, hoc elementum inter nos
abundat. In bonum Ecclesiae et animarum? Certe non. 5 (cf. schema de pa¬
storali munere episcoporum in Ecclesia, pag. 21, n. 6).
Moderator. Patres velint audire! Moderatores existimant quaestio¬
nem esse ponendam: utrum placeat Patribus finem imponere discepta¬
tionibus de accommodata renovatione vitae religiosae? Qui finem vult
imponere, surgat; secus remaneat in sede sua.
[ Intervallum . Patres surgunt].
Gratias. Loquatur secretarius generalis.
Secretarius generalis: Nunc proponitur vobis, Patres venerabiles,
suffragatio quae iam initio huius congregationis nuntiata est. Suffragatio
fiet per schedas. Quaesitum est hoc: « An placeat Patribus ut, post di¬
sceptationem schematis de accommodata renovatione vitae religiosae,
transeatur ad suffragationem faciendam? ».
Lego ad claritatem etiam explicationem, quae est in folio initio huius
Concilii vobis Patribus distributo « Si responsio Patrum... [cf. vol. III,
pars I, p. 58]:
Hic est sensus nostrae hodiernae suffragationis. Responsio, uti pa¬
tet, potest esse tantummodo placet vel non placet. Gratias.
Moderator: Interim transitus fit ad disceptationem de institutione
sacerdotali. Et audiamus relatorem, exc.mum D. loseph Carraro, ep.
Veronensem. [ Intervallum ].
Secretarius generalis: Antequam Patres dent schedam, expectent
relationem exc.mi D. relatoris, qui est nuper nuntiatus ab em.mo mo¬
deratore.
Replicationem faciet circa schema de accommodata renovatione vitae
religiosae exc.mus D. McShea.
Exc.mus P. D. IOSEPH McSHEA
Episcopus Alanopolitanus
Relatio conclusiva
Venerabiles Patres,
Observationes vestras circa schema propositionum de accommodata
renovatidne vitae religiosae decursu huius disceptationis prolatas, in¬
tento animo, magnaque cum aestimatione, Patres commissionis de reli-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
495
giosis audierunt et, pro iisdem quae de vestra pastorali sollicitudine
erga religiosos et religiosas auctissime testantur, sensus suae gratitudinis
voce mea libenter pandunt, cum proposito iis utendi ad schema perfi¬
ciendum.
Aliqui e Patribus schema reficiendum esse dixerunt. Liceat tantum
dicere quod rationes allatae plerumque a commissione accurate perpen¬
sae fuerunt. De cetero, munus vitae religiosae in Ecclesia Christi iam
habetur in constitutione de Ecclesia, cuius cap. VI ab ipsa commissione
praeparatoria de religiosis expostulatum est et communi consilio ela¬
boratum fuit. Munus autem apostolatus religiosorum, sub regimine epi¬
scoporum et quidem de exemptione religiosorum, saltem in lineis gene¬
ralibus, tractatur in decreto de pastorali episcoporum munere in Ecclesia,
et pariter communi consilio confectum est.
Ceteri qui suas observationes protulerunt ad illud emendandum,
complendum vel perficiendum implicite illud substantialiter acceperunt
seu ut dicitur, iuxta modum. Absque dubio observationes iam factae in
aula, vel in scriptis vel adhuc faciendae in suffragationibus iuxta mo¬
dum, attente examinabuntur a commissione et ad textum praesentem
locupletandum adhibebuntur.
Recolendum est quod facta distinctione inter aspectum theologi¬
cum et iuridicum status perfectionis acquirendae, tractatione sub aspectu
theologico ad constitutionem de Ecclesia remissa, cuique clare apparet
aspectus praevalenter iuridicus nostri schematis.
Schema, ut patet, complectitur cum Societatibus vitae communis et
Institutis Saecularibus Religiones sive votorum solemnium sive votorum
simplicium, sine distinctione inter cives religiosos primae vel secundae
classis.
Non pauci queruntur de nimia schematis brevitate, quasi ponderoso
momento status perfectionis et institutorum religiosorum in mundo non
esset proportionatum neque communi, hac in re, exspectationi adaequate
responderet. Iam plures explicationes huius rei in aula datae sunt.
Plura, quae causa brevitatis omissae fuerunt, poterunt restitui in textu.
Et si de Institutis Saecularibus non habetur distincta propositio, est
praecise quia non sunt religiosi in sensu stricto, et insuper explicite in
prooemio recensentur inter omnes illos qui perfectionem prosequuntur
per professionem votorum. De cetero nemo ex materiali brevitate sche¬
matis propositionum decipiatur. Nam propositiones, etsi concise redactae,
sunt praegnantes abundantioris materiae, quod eas attente legenti et
perscrutanti faciliter patebit.
Quaedam observationes directe respiciunt textum priorem pro qui¬
bus textus emendatus iam providet ex toto vel ex parte: de facto, qui
496
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
has observationes scripserunt, prae manibus habebant solum et priorem
textum.
Multae observationes indolis potius theologicae factae sunt, quae
ad schema constitutionis de Ecclesia spectant.
Pariter dicendum de aliis quae relationes religiosorum c um epi¬
scopis et cum clero dioecesano necnon apostolatum sub moderamine
episcoporum respiciunt, de qua materia tractat schema de pastorali
episcoporum munere in Ecclesia.
Aliae observationes ad particularia nimis descendunt, quae sunt
reservanda futuris instructionibus vel maxime Codici recognoscendo;
e. g., cum Concilium iam statueret de habitu religioso, quod « sit
simplex ac modestus, pauper simul ac decens, insuper valetudinis re¬
quisitis consentaneus et temporum locorumque adiunctis necnon mi¬
nisterii necessitatibus accommodatus », nimium esset exspectare ut
ulterius loquatur de colore et de forma!
Multi exoptant, merito quidem, ut in schemate explicitis verbis
extollatur status religiosus seu perfectionis adquirendae et opera Insti¬
tutorum in universo mundo.
Quibusdam schema videtur renovationem in Institutis religiosis
haud sufficienter vel efficaciter promovere, dum alii queruntur quod
nimis ponat pondus in renovatione cum periculo abusivae interpre¬
tationis ex qua derivari posset detrimentum authenticae vitae religio¬
sae. lamvero satis apparet schema exigentiis utriusque rei, nempe re¬
staurationis pristinorum et accommodationis hodiernis temporibus, per¬
fecto aequilibrio respondere, normis quidem concisis prout iussum est,
sed praegnantibus ditioris materiae.
Circa propositiones 5 et 6, de Institutis vitae contemplativae et
activae, plures factae sunt observationes. Pernotum est quod agitur de
doctrina antiquissima, in ipsa rerum natura solide fundata, diuturna
praxi in Ecclesia probata, atque a Supremo Magisterio indubie sancita
et luculenter inculcata.
Non pauca dicta sunt de paupertate religiosa, speciatim de testimo¬
nio paupertatis a religiosis exspectato. Forte hac in re, sicut quando
sermo est de Ecclesiae paupertate, non semper debita servatur mensura.
Etenim quoad spiritum paupertatis merito omnibus animis christianis,
et a fortiori religiosis, proponitur ut ad perfectissimam alienationem a
bonis temporalibus sese porrigant. Quando autem sermo est de statu
paupertatis, mensura possessionis et usus bonorum nequit omnibus
aequalis esse, sed peculiari cuiusque conditione vitae et operae neces¬
sario est commensuranda.
Nonnulli Patres timorem manifestaverunt quod propositio 16, quae
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
497
praecipit Institutis propria opera servare, impediat debitam religioso¬
rum applicationem operibus apostolatus, prout hodie exigitur. Hoc
tamen non est intentio neque sensus huius propositionis, ut patet ex aliis
verbis ipsius propositionis, scii.: « atque temporum locorumque necessi¬
tatibus accommodent, opportunis ac etiam novis mediis adhibitis ».
Planum est tamen quod Sorores quae toto die adlaborant in scholis
vel in aegrotis ministrandis, expleto munere quotidiano, non possunt ad
familias visitandas horis serotinis sese conferre.
Hoc commentum ad observationes Patrum concludendo, liceat ani¬
madvertere quod, si de accommodata renovatione vitae et operae reli¬
giosae loquamur, non est quia Instituta religiosa universali quadam
indigeant reformatione, quasi a propria vocatione ad sanctitatem et apo-
stolatum defecissent. Est potius ad illam duplicem vocationem eorum
consolidandam et perficiendam, conditionibusque temporum nostrorum
melius aptandam: ut Instituta hucusque adeo merita sibi semper aequa¬
lia sint atque pro sua missione in Ecclesia fructus sanctitatis et aposto¬
latus in dies uberiores afferre pergant. Dixi.
Secretarius generalis : Proceditur ergo ad suffragationem. Repeto
formulam: « An placeat Patribus ut, post disceptationem schematis de
accommodata renovatione vitae religiosae, transeatur ad suffragationem
faciendam? ». Responsio est: placet, vel non placet.
Audite, Patres! Summus Pontifex, feria VI proxima, nempe cra¬
stina, coram se admittet episcopatus Asiae, sive linguae gallicae sive
linguae anglicae. Episcopatus linguae gallicae ex Asia coram admitten¬
tur hora 18 cum dimidio.
Lego nationes ex Asia linguae gallicae. Attamen animadvertatis, Pa¬
tres: si quae natio omittitur, iam comprehensa habetur, et velint reprae¬
sentantes harum nationum se conferre, ut iam moris est, ad officium Prae¬
fecti Cubiculi Apostolici, tempore opportuno, nempe mane posterae diei.
Ex Asia linguae gallicae sunt: Cambogia, Iraq, Laos, Libano, Siria,
Vietnam.
Ex Asia linguae anglicae sunt: Hong-Kong, India, Indonesia, Iran,
Malacca, Pakistan, Palestina, Thailandia, Arabia, Birmania, Borneo, Cey-
lon, Cina, Formosa, Corea, Filippine, Giappone, Giordania. Dixi.
32
498
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[5] SCHEMA PROPOSITIONUM
DE INSTITUTIONE SACERDOTALI *
DISCEPTATIO
1 - SCHEMA PROPOSITIONUM
[Prooemium]. Sancta Synodus, probe noscens omnium Decretorum
exsecutionem atque optatam Ecclesiae renovationem a sacerdotum mi¬
nisterio magna ex parte pendere, gravissimum institutionis sacerdotalis
momentum proclamat, eiusque primaria quaedam principia declarat,
5 quibus confirmentur leges iam saeculorum experientia probatae in eas-
que nova inducantur, quae mutatis temporum rationibus aptius respon¬
deant. Quae sacerdotalis institutio ob ipsam catholici sacerdotii unita¬
tem, omnibus sacerdotibus cuiusvis ritus necessaria est; ideoque haec
praescripta, congrua congruis referendo, omnibus applicanda sunt.
I. ( De sacerdotalis institutionis ratione in singulis nationibus ineunda)
io 1. Cum in tanta gentium regionumque diversitate nonnisi generales
leges ferri possint, in singulis nationibus vel ritibus peculiaris « sacerdo¬
talis institutionis ratio » ineatur, ab Episcoporum coetibus statuenda,
certis temporibus recognoscenda atque ab Apostolica Sede approbanda,
qua leges universales ad peculiaria locorum temporumque adiuncta ac¬
is commodentur, ut sacerdotalis institutio semper respondeat pastoralibus
necessitatibus illarum regionum in quibus ministerium exercendum est.
* In initio huiusmodi fasciculi legitur. Ss.mus Dominus Noster Paulus Pp. VI,
in Audientia hac die infrascripto impertita, statuere dignatus est ut hoc schema,
de quo in Concilio Oecumenico Vaticano Secundo deliberabitur, ad eiusdem Con¬
cilii Patres transmitteretur.
Ex Aedibus Vaticanis, die xxvii mensis Aprilis, anno mcmlxiv.
Hamletus Ioannes Card. Cicognani
a publicis Ecclesiae negotiis
Verba, initio singulorum numerorum litteris inclinatis inter uncos [ ] posita,
in redactione definitiva tollentur.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
499
II. {De vocationibus sacerdotalibus instantius fovendis et seligendis)
2 . Quamquam fovendarum vocationum opus ad totam christianam
communitatem pertineat, tamen maxime in id conferant oportet tum
familiae christianae, quae veluti primum seminarium constituunt, tum
sacerdotum exemplum atque apostolicus zelus. Omnia pariter media 20
adhibenda sunt, imprimis precationes christianaeque paenitentiae opera,
congrua christifidelium instructio, puerorum iuvenumque christiana in¬
stitutio ut, qui supernum vocationis donum etiam maturiore aetate acce¬
perint, magno animo eidem respondere valeant.
3 . Vigilanti cura inquiratur de candidatorum recta intentione ac 25
idoneitate, de congrua valetudine physica et psychica, de capacitate sa¬
cerdotalia onera ferendi, necessaria adhibita severitate, etiamsi lugenda
sit sacerdotum penuria, cum Deus Ecclesiam suam ministris carere non
sinat, si digni promoveantur, non idonei vero arceantur.
III. (Seminariorum moderatores melius seligendi et efficacius praeparandi) [6]
4 . Cum alumnorum institutio, in seminariis maioribus et minoribus,
ab idoneis educatoribus magis quam a sapientibus legibus pendeat, se¬
minariorum moderatores et magistri ex optimis viris seligantur atque
congrua experientia pastorali et peculiari institutione spirituali et pae-
dagogica diligenter praeparentur. Instituta ergo ad hunc finem asse- 5
quendum vel saltem Superiorum seminariorum conventus statis tempo¬
ribus celebrandi promoveantur.
5 . Ubi singulae dioeceses seminario rite instruendo impares sint,
erigantur ac foveantur seminaria pluribus dioecesibus vel universae re¬
gioni vel nationi communia ut solidae alumnorum institutioni, quae in 10
hac re suprema lex est habenda, efficaciore ratione consulatur. Haec vero
seminaria, si regionalia sint vel nationalia, regantur iuxta statuta ab Epi¬
scopis, quorum interest, condita et ab Apostolica Sede probata.
IV. (Integra institutio fini pastorali cohaerenter aptanda)
6 . Integra clericorum institutio eo tendere debet, ut ad Divini Pa¬
storis exemplar, alumni veri animarum pastores formentur. Quare om- 15
nes institutionis rationes, spiritualis, intellectualis, disciplinaris, conso¬
ciata actione ad hunc pastoralem finem ordinentur, eique assequendo
sedulam concordemque dent operam omnes moderatores et magistri,
sub Rectoris ductu, Episcopi auctoritati fideliter obsequentes.
500
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[6] V. {De Institutione Spirituali impensius excolenda)
20 7 . Institutio spiritualis cum doctrinali et pastorali arcte conne-
ctenda ita impertiatur, ut alumni qui per sacram ordinationem Christo
Sacerdoti configurandi erunt, amicorum more intima totius vitae con¬
sortione Ei adhaerere assuescant; divinam Eius lucem ac vitam ex verbo
Dei fideliter considerato et actuosa cum sacrosanctis Ecclesiae Myste-
25 riis communicatione haurire eos doceat; in fide, spe et caritate potissi¬
mum ita eos firmet ut, in earum exercitio spiritum orationis sibi acqui¬
rant, vocationis suae robur et munimen consequantur, ceterarum virtu¬
tum vigorem obtineant et zelo omnes homines Christo lucrifaciendi cre¬
scant.
30 8 . Mysterio Ecclesiae clerici ita imbuantur ut sacerdotio aucti pro¬
prio Episcopo, tamquam fidi cooperatores laeta oboedientia adhaeren-
[ 7 ] tes et sociam cum fratribus operam praestantes, testimonium exhibeant
illius unitatis, qua homines ad Christum attrahuntur. Insuper clarissime
intelligant alumni se non imperio vel honoribus destinari, sed totos ser¬
vitio Dei et fidelium ministerio mancipari, in sacerdotali oboedientia et
5 castitate atque in pauperis vitae ratione, qua sua obliviscentes, omnia om¬
nibus fieri satagant. Huius futurae missionis luce tota seminarii ratio
perfundatur oportet, ac praesertim discendi ardor, silentii custodia et
amor, suique abnegandi exercitium.
9 . Christianae educationis normae sancte serventur, et recentioribus
io sanae psychologiae et paedagogiae inventis rite compleantur. Firma rectae
disciplinae principia iuxta alumnorum aetatem ita applicentur ut gra-
datim sibimetipsis moderari, libertate sapienter uti, sponte naviterque
agere et cum aliis sociam praestare operam addiscant. Necessaria a
mundo separatio congruam cum familia consuetudinem ac prudentem
15 rerum humanarum experientiam ne excludat, ita ut homines, ad quos
mittendi sunt, convenienter cognoscant. Illae quoque virtutes sedulo
curentur quae in civili societate magni aestimantur, cuiusmodi sunt ani¬
mi sinceritas, in agendo urbanitas, assidua iustitiae cura.
10 . Ut alumni vocationem imprimis optione mature deliberata am-
20 plectantur, Episcoporum erit congruum instaurare temporis intervallum
pro impensiore tirocinio spirituali necnon opportunitatem perpendere
quandam studiorum interruptionem statuendi ut sacerdotii candidatorum
probationi satius consulatur.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
501
VI. (De studiis praeviis apte ordinandis) [7]
11. Antequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggre¬
diantur, ea humanistica ac scientifica institutione augeantur, qua iuve- 25
nes in sua cuiusque natione ad superiora studia peragenda praeparari
solent ac praeterea eam linguae latinae cognitionem acquirant, maxime
si de latini ritus alumnis agatur, qua tot scientiarum sacrarum fontes, li-
turgicos libros et ecclesiastica documenta intellegere et adhibere possint.
VII. (De studiis ecclesiasticis recognoscendis)
12. Studia vero ecclesiastica inchoentur generali introductione in 30
mysterium Christi, quod totam generis humani historiam afficit, in Ec¬
clesiam iugiter influit et in ministerio sacerdotali imprimis operatur; ad
idem mysterium alumnorum mentibus magis magisque aperiendum om- [8]
nes disciplinae apte componantur et concordi ratione conspirent.
13. Philosophicae disciplinae ita tradantur ut alumni perennis philo¬
sophiae principia clare per spiciant eiusque cohaerentem synthesim acqui¬
rant; alia quoque systemata philosophica, praesertim moderna, quae in 5
propria natione maiorem influxum exercent, necnon recentiores scien¬
tiarum progressus cognoscant, ut suae aetatis mentem melius percipiant
eiusque quaestionibus apte respondere valeant.
14. Universae theologiae Sacra Scriptura veluti anima sit oportet;
ex eius accurato studio necnon SS. Patrum totiusque traditionis — spe- io
ctata etiam eius relatione ad generalem Ecclesiae historiam — mysteria
salutis alumni conspiciant, intime penetrent Angelico Doctore magistro;
eademque in cultu et vita Ecclesiae praesentia et operantia agnoscere
edoceantur, propriae vitae spiritualis reddant alimentum, atque in sacer¬
dotalis ministerii exercitio ad mutabiles rerum condiciones applicare 15
et modo coaevis hominibus aptato communicare discant.
15. Ii vero, qui Episcopi iudicio in superiora studia incumbere
debent, ad ecclesiasticas Facultates vel Universitates mittantur, ubi se¬
cundum rationem studiorum apte recognitam, methodo scientifica, cre¬
bris imprimis exercitationibus sub professorum personali ductu accu- 20
rate formentur.
VIII. (De institutione stricte pastorali promovenda)
16. Pastoralis illa sollicitudo quae integram prorsus clericorum in¬
stitutionem informare debet, postulat etiam ut alumni diligenter in¬
struantur in iis quae peculiari ratione ad sacrum ministerium spectant,
502
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[8] 25 praesertim in catechesi et praedicatione, in cultu liturgico et sacramento¬
rum administratione, in animarum -moderandarum arte, in officio occur¬
rendi errantibus et incredulis, et in ceteris pastoralibus muneribus.
17. Subsidiis quoque uti edoceantur quae disciplinae sive paeda-
gogicae, sive psychologicae, sive sociologicae afferre valent, iuxta rectas
30 methodos et Auctoritatis Ecclesiasticae normas. Item ad apostolicam
laicorum actionem excitandam ac fovendam accurate instruantur, nec-
non ad varias efficacioresque apostolatus formas promovendas; atque eo
spiritu vere catholico imbuantur, quo propriae dioecesis, nationis, vel ritus
fines transcendere et totius Ecclesiae necessitates respicere assuescant.
[9] 18. Cum vero opus sit ut alumni apostolatus exercendi artem non
tantum theoretice, sed etiam practice addiscant, iam inde a studiorum
tempore iidem praxi pastorali initientur per opportunas exercitationes,
quae pro alumnorum aetate ac locorum temporumque condicione, pru-
5 denti Episcoporum iudicio, methodice et sub peritorum magistrorum
ductu fieri debent.
IX. (De institutione post seminarium perficienda)
19. Cum sacerdotalis institutio, ob recentioris potissimum societatis
adiuncta, etiam post seminarium prosequenda atque perficienda sit,
Coetuum Episcoporum erit in singulis nationibus aptiora media adhi-
io bere, cuiusmodi sunt periodici conventus et accommodatae exercitatio¬
nes, quarum ope iunior clerus sub aspectu spirituali, intellectuali et pa¬
storali in sacerdotalem vitam atque apostolicam operositatem gradatim
introducatur easque in dies magis renovare ac fovere valeat.
[13] APPENDIX
RELATIO
CIRCA RATIONEM QUA SCHEMA ELABORATUM EST
DE ORIGINE ET INDOLE HUIUS DOCUMENTI
Ex schemate Constitutionis De Sacrorum alumnis formandis a Commis¬
sione Praeparatoria prius exarato, a Commissione Conciliari vero mense fe¬
bruarii 1963 funditus recognito et iussu Ioannis PP. XXIII mense maii 1963
Patribus Conciliaribus transmisso, in praesenti documento quaedam principa¬
liores « propositiones » exhibentur, secundum mandatum a Commissione de
Concilii laboribus coordinandis impertitum litteris die 23 ianuarii 1964 datis:
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
503
« Lo schema De Sacrorum alumnis formandis sia ridotto ai soli punti essen- [13]
ziali, da presentare in forma di proposizioni, suile quali i Padri Conciliari espri-
meranno il proprio voto; il resto sia destinato alia prossima revisione dei
Codice o a particolari istruzioni da parte della Santa Sede ».
Cui mandatum additum erat sequens monitum:
« Codesta Commissione avra cura di redigere una relazione esauriente
— da stampare in appendice ai nuovi testi — sui lavoro compiuto e sulPesame
delle proposte avanzate dai Padri conciliari ».
Commissio igitur de Seminariis, de Studiis et de Educatione Catholica, his
normis obsecuta, Vobis paucis exponere intendit, curnam censeat quaestionem
de institutione sacerdotali a Concilio Oecumenico tractandam esse; quanam
ratione hoc argumentum elaboratum sit in Commissione Praeparatoria et im¬
primis in ipsa Commissione Conciliari; quaenam fuerit mens Commissionis in
redigendis istis paucis, sed momentosis propositionibus quas prae manibus
habetis.
A) DE OPPORTUNITATE TRACTANDI
DE INSTITUTIONE SACERDOTALI IN CONCILIO OECUMENICO
De Institutione sacerdotali in Concilio opportune, immo necessario tractan¬
dum esse videtur. En praecipuae rationes:
1) Concilii centrale thema videtur esse ipsa Ecclesia: eius constitutio,
vita intima, operositas in mundo hodierno. In hoc themate centrali formatio
futurorum sacerdotum omnino recolenda est, cum ab eorum ministerio Ec¬
clesiae vita et operositas quam maxime pendeant.
2 ) In votis pro Concilio parando missis plurimi Praesules ardenter peti¬
verunt ut Concilium tractaret de clericorum formatione tuenda, promovenda
et hodiernis adiunctis accommodanda, considerato etiam munere evigilandi, [ 14 ]
aptius dirigendi et coordinandi laicorum apostolatum.
Quaedam ex multis afferuntur dicta Episcoporum:
« Disciplina et institutio quam perfectissima tam scientifica quam asce-
tico-apostolica clericorum habenda est inter potiores, ne quidem forte potissima
quaestio ex iis quae in S. Concilio examinanda venient » (Ep. Huelvensis).
« Puto ... necessarium Concilium hanc praestantissimam quaestionem trac¬
tare omni spatio et studio adhibitis, illa remedia praebendo, quibus nullo
semoto authentico progressu, vitae Seminariorum dispositio reguletur iuxta
Evangelium et traditionalem spiritum constantissime a Pontificibus Romanis
edoctum » (Ep. Illerdensis).
« A Seminario incipiam a quo bonum totius Ecclesiae pendet » (Mau-
ritius Card. Fossati).
3) Quibus Episcoporum optatis correspondet etiam instantissima ex¬
spectatio fidelium, qui Concilium eas normas laturum esse sperant, quibus
corrigatur quidam defectus formationis sacerdotalis a multis egregiis laicis
deplorati.
504
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 14 ] 4) Secundum mentem Patrum in prima et secunda Concilii sessione
manifestatam, in omnibus decretis aspectus pastoralis prae oculis habendus
est. Summopere igitur interest ut Concilium ea decernat quibus sacerdotes for¬
mentur veri pastores ad imaginem Divini Pastoris,
5) Ratio non spernenda invenitur in eo quod quattuor iam expleta sunt
saecula ex quo Concilium Tridentinum primum de Seminariis promulgavit
decretum, quod tanti momenti factum est pro historia Ecclesiae subsequenti.
Quattuor saeculis iam elapsis congruum immo necessarium videtur ut Con¬
cilium II novam magnam chartam sacerdotalis institutionis promulget.
Contra ea quae modo perstricta sunt, a quibusdam movetur haec obiectio
principalis-. De formatione sacerdotali habentur iam tot documenta ipsorum
Summorum Pontificum vel Dicasteriorum Romanorum. Sufficit ut observentur
decreta iam lata.
Respondendum videtur: Habentur quidem iam plura et optima, sed in
documentis seiunctis in quibus insuper peculiaria adiuncta et munera a vita
Ecclesiae hodiernae et ab ipso Concilio manifestata, nondum plene respici
potuerunt.
1) Dum fere ubique laudabilia fervent studia renovandi clericorum insti¬
tutionem, opportuna videtur enuntiatio compendiosa principiorum vere gene¬
ralium, quae ab omnibus servari debent. Concilium Oecumenicum vero illas
normas generales facilius dare potest ob duas rationes:
a) In Concilio repraesentantur Praesules totius mundi ita ut effica¬
cius determinari possit id quod sit vere universale.
b) Concilium gaudet auctoritate in universam Ecclesiam, dum decreta
SS. CC. de Seminariis et Studiorum Universitatibus vel De Propaganda Fide
vel pro Ecclesia Orientali nonnisi aliquam partem Seminariorum respicere
possunt.
[ 15 ] 2) Ex altera parte haec eadem generalia principia ita enuntianda sunt,
ut necessitates a conditionibus mundi hodierni invectae in formandis sacerdo¬
tibus efficaciore ratione respiciantur. In Concilio autem hae necessitates plenius
manifestari possunt.
3) Denique, secundum mentem generalem Concilii Vaticani II, documen¬
tum de institutione sacerdotali huiusmodi sit oportet, ut unitatem in necessariis
et respectum ad condiciones quam maxime varias melius contemperet; com¬
petenti igitur auctoritati ecclesiasticae territoriali committatur munus principia
generalia locorum circumstantiis accommodandi, ut sacerdotalis institutio
efficacius respondeat necessitatibus pastoralibus illarum regionum in quibus
ministerium exercendum erit.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
505
B) QUA RATIONE SCHEMA ELABORATUM SIT [ 15 ]
I. In Pontificia Commissione Praeparatoria
Pontificia Commissio Centralis, cum explicita Summi Pontificis Ioan-
nis XXIII approbatione, Commissioni Praeparatoriae « de Studiis et Semi¬
nariis » concredidit munus tractandi de vocationibus ecclesiasticis promovendis
necnon de institutione spirituali, de disciplina, de ratione studiorum, secundum
recentioris vitae sacerdotalis et operositatis pastoralis necessitates, prae oculis
quoque habitis erroribus et periculis quae hodie iuniori clero insidiantur.
Hisce normis obtemperans Commissio patienti labore exaravit Schema Decreti
« de Vocationibus ecclesiasticis fovendis » et schema Constitutionis « De Sa¬
crorum alumnis formandis ».
1. In priore schemate, urgente vocationum sacerdotalium necessitate ac
penuria presse evocatis ac instanti praemisso monito ut ipsi vocati libere et
generose Dei vocem sequantur, Ecclesiae universae impensissima exquiritur
adiutrix opera in fovendis, tuendis et provehendis vocationibus sacerdotalibus.
Indicatis praecipuis huius communis operae subsidiis, arcta omnium virium
consortio atque iuvamen regionibus maxime sacerdotum expertibus praestan¬
dum expetuntur.
Commissio Praeparatoria, accurato instituto examine, nihil voluit decer¬
nere de duabus quaestionibus quae praesertim in aliquibus locis agitantur.
a) De habitudine elementi divini et elementi ecclesiastici in notione voca¬
tionis sacerdotalis determinanda. Nam etiam post Constitutionem Apostolicam
Pii PP. XII « Sedes Sapientiae » (31 maii 1946, A.A.S., 48 [1956], p. 357)
auctores recentiores minime conveniunt in definienda necessitudine inter
utrumque elementum. In ipsa Commissione Episcopi generaliter elementum
ecclesiasticum premebant, ceteri vero totalem primatum actionis divinae magis
efferre satagebant. Omnibus perpensis, Commissio abstinere voluit ab omni
determinatione qua species alicuius veluti definitionis ingeri potuisset. Quare
in schemate decreti mense ianuarii 1962 typis edito essentialia vocationis sacer¬
dotalis elementa quidem proferuntur, sed modo descriptivo et in contextu
paraenetico. Ceterum patebat, rem potius ad Commissionem Theologicam [ 16 ]
deferendam fuisse, si determinatio vere doctrinalis danda esset.
b) Etiam altera quaestio disputata de obligatione sequendi vocationem
divinam certe cognitam attente considerata est a Commissione Praeparatoria;
sed fere unanimis sententia fuit, Patribus proponendum non esse, ut hanc
quaestionem hucusque libere disputatam dirimerent. Schema igitur et liber¬
tatem a qualibet coactione vel indebita interpositione externa premit et ipsos
vocatos hortatur, ut animo volenti vocationem divinam sequantur.
Ipsi quoque Commissioni Conciliari opportunum visum est utramque
quaestionem a Concilio dirimi non debere.
506
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 16 ] 2. Alterum schema « De sacrorum alumnis formandis », brevi praemisso
Prooemio, hoc modo erat dispositum:
Cap. I. De Seminariorum ordinatione generali.
Gap. II. De Institutione Spirituali.
Cap. III. De Disciplina in Seminariis.
Cap. IV. De Studiorum Ratione in Seminariis.
Cap. V. De Institutione Pastorali in Seminariis.
Cap. VI. De Formatione post Seminarium perficienda.
De indole horum schematum haec notare iuvabit:
a) Commissio Praeparatoria id studuit ut pro universa Ecclesia gene¬
rales statueret normas quae — attentis recentioris temporis adiunctis, necessi¬
tatibus, periculis — regere debent candidatorum, ad sacerdotium institutionem
ita ut haec institutio Ecclesiae principiis saeculorum experientia probatis et
optimorum fructuum fecundis respondeat, simul vero ad peculiares locorum et
temporum rationes, quantum opus sit, accommodetur.
b) Commissio De Studiis et Seminariis non egit de admissione ad or¬
dines, de interstitiis secundum multorum Praesulum vota prorogandis, de
ordinatione sacerdotali ad aetatem aliquatenus maiorem differenda neque de
quaestione, utrum obligatio castitatis perfectae nonnisi una cum presbyteratu
definitiva seu perpetua contrahi deberet. De his omnibus egerat Pontificia
Commissio de Sacramentis in schemate decreti « De Sacramento Ordinis ».
Cum vero Pontificia Commissio Centralis de his quaestionibus in Concilio
tractare opportunum non iudicavisset, de eisdem non amplius sermo fuit.
c ) Ut schema, etsi pressum, completum tamen et concinnum sit, plura
in eodem commemorantur quae iam in usu Ecclesiae habentur; imprimis vero
proponuntur ea quae magni momenti sunt in clericorum institutione perficienda
et hodiernis necessitatibus accommodanda. Huiusmodi sunt praescripta de
Seminariorum moderatoribus peculiari institutione suo muneri efformandis
necnon commendatio particularis tirocinii spiritualis cuius ope alumni ad voca¬
tionem matura decisione amplectendam ducantur; requiritur in schemate talis
institutio spiritualis quae ex ipsis fontibus alumnorum vitam spiritualem alere
studeat; atque futura pastorali operositate semper prae oculis habita, clericos
ad virtutum theologicarum et sui abnegandi exercitium formet eosque consi¬
liorum evangelicorum spiritui et praxi initiet.
[ 17 ] De disciplina in proprio capite (III) agebatur non solum quia inter quae¬
stiones a Pontificia Commissione Centrali determinatas expresse « De Disci¬
plina » sermo fuerat; verum etiam ob intrinsecum recte intellectae disciplinae
momentum, necnon quia interventus Concilii opportunus omnino videbatur
propter errores, impugnationes, dubia, quibus recentioribus temporibus sanae
disciplinae sensus et vis in Seminariis haud ita raro extenuantur.
Ad studia in Seminariis peragenda quod attinet, norma magni momenti
expostulat ut « in singulis nationibus Ratio studiorum habeatur, ab Episcopo¬
rum coetu redacta et a Sancta Sede approbata, qua ... leges generales evolvuntur
et particularibus locorum temporumque adiunctis accommodantur ». De cur-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
507
riculo philosophico postulatur ut alumni solide edoceantur in eis quae sunt [17]
essentialia; in quaestionibus socialibus diligentius initientur; suae aetatis erro¬
res cognoscant. Una cum institutione philosophica impensior Sacrae Scripturae
lectio promoveatur ut alumni etiam perlabente biennio philosophico halitu
spirituali a Verbo Dei dimanante imbuantur. Quoad curriculum theologicum
urgetur ut disciplinae sacrae perfectiore ratione coordinentur eaeque ita tra¬
dantur ut alumnorum vitam spiritualem alant. Plenior sit oportet institutio
in Sacris Litteris, in Sacra Liturgia necnon in quaestionibus Oecumenismum
respicientibus.
In capite V « De Institutione Pastorali », non tantum melior pro singulis
pastoralibus muneribus praeparatio praescribitur, sed disponitur integram
alumnorum institutionem eo praecipue tendere debere ut pastoralis animus
ad Divini Pastoris imaginem in futuro Christi ministro effingatur.
In capite VI « De Formatione post Seminarium perficienda » respicitur
quaestio nostris praesertim temporibus gravissima difficultatum nempe quas
alumni patiuntur, quando a vita Seminarii transeunt ad plenam pastoralem
navitatem medio in mundo explendam.
II. In Pontificia Commissione Centrali
1. Pontificia Commissio Centralis schema « De Vocationibus ecclesiasticis
fovendis » examini subiecit die 24 februarii 1962. Schema in genere placuit.
Quidam Patres autem petiverunt ut una tantum conficeretur Constitutio de
vocatione ubi sapienter componerentur ea quae de vocatione christiana, reli¬
giosa, sacerdotali in diversis documentis parata erant. Commissio autem
respondit schema de vocationibus ecclesiasticis vel potius sacerdotalibus aptius
inserendum esse in schema « De Sacrorum alumnis formandis », tamquam
primum huius Constitutionis caput. Aliae animadversiones vertebant circa
evitatam vocationis sacerdotalis definitionem, de qua iam supra actum est;
necnon circa signa vocationis enucleanda, circa vocationes corroborandas et
excolendas, circa sollicitudinem de eis qui tardiore aetate ad sacerdotium ten¬
dunt: De his et similibus autem in schemate « De Vocationibus » non expli-
citius agendum erat, quia haec omnia in schemate « De Sacrorum alumnis for¬
mandis » satis considerantur. Quaedam denique animadversiones de se pro¬
bandae a Commissione Praeparatoria receptae non sunt, cum conciliare schema
ad valde particularia descendere nequeat (e. g. de pueris cantoribus, de prae- [ 18 ]
seminariis, de formis concretis auxilii ab Actione Catholica in vocationibus
fovendis praestandi).
2. Schema « De Sacrorum alumnis formandis » a Pontificia Commissione
Centrali examinatum est die 24 februarii 1962 (caput IV: De ratione Stu¬
diorum in Seminariis) et die 12 iunii 1962 (cetera capita Constitutionis).
a) A non paucis Patribus agnitum est momentum vere primarium institu¬
tionis sacerdotalis et opportunitas tractandi de ipsa in Concilio Oecumenico;
item schemata de Seminariis continere « optima consilia et accuratissimas
observationes ». Sed animadvertebatur quoque, genus dicendi recognoscendum
508
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 18 ] esse ita ut normae potius darentur concinnae atque congruae exhortationes, ce¬
tera vero Instructionibus vel Directorio cuidam committerentur.
Commissio Praeparatoria tunc respondit, breviorem schematum redac-
tionem optabilem esse, sed officium eam exarandi melius ad Commissionem
Conciliarem remittendum esse, quae secundum ipsorum Patrum Concilii placita
conficeret definitivam scriptionem. Nam dubium manebat, num nova brevior
redactio quae in Commissione Centrali ab aliquibus desiderabatur, aliis quoque
placeret. Patres insuper generale tantum desiderium brevioris schematis pro¬
tulerunt; si quid in concreto tollendum indicasset, vix in eadem re aufe¬
renda consensissent. Praeterea plures Commissionis Centralis Patres non
pauca additamenta proposuerant in singula capita inserenda.
b) Quidam petiverunt ut in schematibus separatim ageretur de Seminariis
maioribus et de Seminariis minoribus et de Institutis quadam ratione aequi-
pollentibus. Haec quaestio iam in conventibus Commissionis Praeparatoriae
attente ponderata, iterum atque iterum mota est, decursu elaborationis et reco¬
gnitionis schematum.
Commissioni Praeparatoriae placuit principia generalia pro sacerdote ho¬
diernis in adiunctis rite formando statuere; quae quidem imprimis in. Semi¬
nariis maioribus applicanda sunt. Ipsa enim ubique terrarum habentur; in
ipsis impertitur institutio proprie sacerdotalis. Seminaria Minora non ubique
exstant. Quia autem in plurimis regionibus utillima, immo necessaria sunt,
data occasione, ratio habita est etiam condicionum peculiarium, in Seminariis
minoribus vigentium. Insuper Commissio Praeparatoria post disceptationem
a Commissione Centrali institutam, in fine capitis I (De Seminariorum ordina¬
tione generali) adiecit praescriptum, ut Seminariorum Statuta rationem habe¬
rent variorum institutorum indolis et alumnorum aetatis.
c) Postulatum quoque est ut auferretur totum Caput V (De Institutione
Pastorali) eiusque praescripta et monita apte insererentur in cetera schematis
capita; eo quidem consilio ut tali modo indoles pastoralis integrae institutionis
sacrorum alumnorum clarius eluceret.
Commissio Praeparatoria admisit finem pastoralem debere penetrare omnia
in Seminario et quaedam addidit ut id fortius in schemate affirmaretur; utile
autem iudicavit in proprio capite agere de iis quae peculiari et veluti imme¬
diata ratione ad ministerium pastorale exercendum spectant.
[ 19 ] d) Ex animadversionibus a Membris Commissionis Centralis factis circa
singulos numeros, non paucae receptae sunt a Commissione Praeparatoria.
Subcommissio vero Centralis « De Schematibus emendandis » responsiones et
emendationes a Commissione competenti datas ratas habuit. Textus Constitu¬
tionis hac ratione emendatus et typis impressus invenitur in Collectione cui
titulus « Schemata Constitutionum et Decretorum ex quibus argumenta in
Concilio disceptanda seliguntur », series IV, Typis Polyglottis Vaticanis 1963,
pagg. 211-273. Notetur, ibidem schema « De vocationibus ecclesiasticis fo¬
vendis » iam insertum esse in ipsam Constitutionem « De Sacrorum alumnis
formandis », tamquam primum eiusdem Caput.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
509
III. In Commissione Conciliari «De Seminariis, de Studiis [ 19 ]
et de Educatione Catholica »
1. Elaboratio schematis Constitutionis « De Sacrorum alumnis formandis »
mense maii 1963 Vatribus transmissi
Prima Concilii sessione exeunte schema « De Sacrorum alumnis forman¬
dis » insertum est « elencho 17 schematum, constitutionum et decretorum de
quibus disceptabitur in Concilii sessionibus ». Eodem fere tempore (die 5 de¬
cembris 1962) pro labore a Commissionibus Conciliaribus praestando hae
praecipuae normae datae sunt:
« Schemata hac ratione conficienda sunt, ut potissimum pertractent gene¬
ralia principia ...
Quae autem pertinere videntur ad futuram luris Canonici recognitionem,
remittantur ad competentem Commissionem. Pariter oportet ut Commissio¬
nibus, quae post Concilium constituendae erunt, nonnulla specialia argumenta
demandentur ».
Quae normae, ad schema de formatione sacerdotali quod attinet, ulterius
determinatae sunt a « Commissione de Concilii laboribus coordinandis », lit¬
teris datis die 30 ianuarii 1963:
« a) Schema ita redigatur, ut post doctrinam de vocatione, enuntientur
principia generalia de formatione spirituali, disciplinari, intellectuali et pasto¬
rali candidatorum sacerdotii; peculiari modo in luce ponantur momentum
virtutum tum supernaturalium tum humanarum, disciplinae necessitas, stu¬
diorum dignitas et praeparatio ad vitam pastoralem. Nihil obstat quominus
doctrina de vocatione proponatur ad modum Nuntii a Concilio Oecumenico
dandi;
b) cetera remittantur ad Instructiones auctoritate Concilii promulgan¬
das, cum parandum sit Directorium;
c ) seligantur atque in ordinem redigantur normae quae ad recogni¬
tionem Codicis I. C. pertinere videntur ».
In luce harum normarum Commissio de Seminariis, de Studiis et de Edu¬
catione Catholica, conventu habito a die 21 februarii ad diem 2 martii 1963
funditus recognovit schema a Commissione Praeparatoria exaratum. Schema [ 20 ]
recognitum die 25 martii 1963 submissum est iudicio Commissionis « De
Concilii laboribus coordinandis ». Relator, E.mus Cardinalis Carolus Con-
falonieri hanc de novo textu sententiam tulit:
« Considerando la opportunita e vorrei dire la necessita che il Concilio
tratti di questo argomento e riconoscendo che il nuovo Schema e contenuto
in giuste proporzioni, e corrisponde alie linee che la Commissione di Coor-
dinamento aveva tracciato, sono dei sommesso parere che — per quanto si
riferisce al giudizio esterno di nostra competenza — lo Schema stesso, cosl
come e presentato, possa essere sottoposto alia discussione dei Concilio, nella
510
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[20] sicurezza di rendere con cio un buon servizio alia causa della conveniente pre-
parazione dei Leviti dei Santuario alPopera di santificazione e di apostolato
che li attende ».
Schema hac ratione refectum iterum typis impressum et mense maii 1963
iussu loannis PP. XXIII omnibus Patribus Conciliaribus transmissum est.
Notae huius schematis propriae hoc fere compendio exhiberi possunt:
a) Secundum normas pro recognoscendis schematibus datas, principia
tantum generalia servata sunt, pluribus omissis, quae in instructiones aucto¬
ritate Concilii conficiendas opportune inseri poterunt. Attamen, etsi principia
tantum generalia servata sunt, puncta quaedam determinate et concrete defi¬
niuntur ne Constitutio nimis generica et fere vacua remaneat ac, propter
suam indeterminationem, inefficax fiat. Etsi forma brevior facta est, servata
sunt, quantum fieri poterat, conceptus et verba schematum a Commissionibus
Praeparatoriis approbatorum.
b) Clare enuntiatur finis totius formationis in Seminariis communi¬
candae: praeparatio ad sacerdotalia et pastoralia ministeria; quem finem sin¬
guli institutionis aspectus (institutio spiritualis, studia, vita communis et disci¬
plina, exercitationes practicae) concordi ratione prosequantur oportet (n. 7).
c) Schema institutionem futurorum sacerdotum, venerandis Ecclesiae in
re principiis religiose servatis, ad temporum et locorum necessitates accom¬
modare contendit:
(1) formatio accommodanda ad diversas locorum et gentium condiciones:
Schema primarias tantum statuere intendit normas sacerdotalis institutio¬
nis; quae normae autem fundamentum securum praebeant pro Statutis Semi¬
nariorum a singulis Episcopis conficiendis et pro Rationibus Studiorum ab
Episcoporum Conferendis redigendis, in quibus particulares conditiones na¬
tionum pressius respiciantur. Schema proinde saepius explicite remittit ad
ulteriores determinationes ab Episcopis vel Episcoporum Conferendis fa¬
ciendas: e. g.
— circa instaurationem alicuius temporis intervalli pro impensiore tiro¬
cinio spirituali ante initium studiorum proprie ecclesiasticorum vel ante sacer¬
dotii susceptionem (n. 17);
— circa Rationem Studiorum conficiendam in singulis nationibus (n. 18)
[ 21 ] ne alumni in Seminariis fiant extranei propriis concivibus, sed eorum mentem,
traditiones culturales, ideas religiosas, vitam quotidianam cognoscant et recte
aestiment;
— circa institutionem in disciplinis paedagogicis, sociologicis pressius
determinandam (n. 23);
— circa mensuram et modum exercitationum pastoralium iam perlabente
curriculo studiorum instituendarum « ut alumni apostolatus artem non tantum
theoretice, sed etiam practice addiscant » (n. 24);
— circa modos prosequendi et perficiendi formationem iuvenum sacer¬
dotum absoluto Seminario (n. 26).
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
511
Exemplum ulterioris determinationis Rationis Studiorum ab auctoritate [ 21 ]
loci faciendae sit imprimis curriculum studiorum praeviorum; de eo duo
principia in schemate statuuntur (n. 19):
— adeptio illius culturae generalis, quae requiri solet a iuvenibus laicis
propriae nationis qui Universitates vel superiorum studiorum sedes ingredi
volunt;
— acquisitio illius praeparationis particularis, quae ad studia ecclesiastica
est necessaria (sicut congrua linguae latinae cognitio).
Componere utrumque principium in multis regionibus est res perardua;
melior solutio a competenti auctoritate ecclesiastica territoriali plane quae¬
renda et proponenda est.
(2) formatio accommodanda iis quae communiter postulantur a vita ec¬
clesiastica hodierna:
Proinde in conficiendo schemate prae oculis habebantur ea quae Episcopi
et Commissiones Praeparatoriae vel Conciliares in sacrorum alumnis forman¬
dis emendanda vel promovenda esse edixerunt. Ita e. g. satisfit iis quae postu¬
lata sunt:
— a Commissione « De Sacra Liturgia » circa institutionem et vitam
liturgicam in Seminariis ita curandas ut futuri sacerdotes actuosam fidelium
in Divino Cultu participationem, internam et externam, promovere sciant
(cf. nn. 14, 22, 23).
— a Commissione « De Missionibus » circa respiciendas condiciones di¬
versarum regionum, ubi ministerium exercendum erit (cf. nn. 18, 21, 22).
— a Commissione « De Apostolatu laicorum » circa rectam institutionem
ad cooperationem cum laicis fovendam (cf. n. 23).
— a Secretariatu « Ad unitatem Christianorum fovendam » circa melio¬
rem cognitionem Communitatum Christianarum a S. Sede seiunctarum pro¬
movendam (cf. n. 22).
Pro optatis a plurimis Episcopis expressis, Schema:
— expostulat peculiarem praeparationem non tantum eorum qui in Semi¬
nariis docent, sed praecipue etiam Rectorum et Moderatorum spiritus (n. 9);
— commendat eam disciplinam moderandi rationem qua in alumnis una
cum abnegationis ac oboedientiae spiritu excolatur etiam actionum officiorum- [22]
que conscientia et opera sponte incipiendi facultas (n. 11);
— providet ut, pietate sacerdotali et pastorali secundum Christi spiritum
et Ecclesiae sensum imprimis exculta, vires quoque naturales, humanis etiam
subsidiis adhibitis, promoveantur (nn. 7 et 16);
— mandat ut curriculum philosophicum melius coordinetur cum curriculo
studiorum theologicorum et adaequata ratio habeatur studii hodiernae phi¬
losophiae (nn. 20 et 21);
—■ praecipit ut singulis disciplinis (imprimis sacris) intendatur non mera
instructio, sed vera formatio; ut, evitato modo institutionis fragmentario, cu¬
retur dsciplinarum cohaerens connexio, ita ut alumni exinde hauriant ipsam
512
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[22] substantiam sacrae praedicationis, catecheseos, directionis animarum; ut in
singulis tractatibus theologicis omnes aspectus considerentur: theologia bi-
blica, doctrina Patrum, investigatio speculativa duce S. Thoma, mysterii ex¬
pressio in Ecclesiae hodiernae cultu et vita (n. 22);
— praecipit ut pastoralis aspectus in omnibus disciplinis attendatur
(n. 23) et iam durante studiorum curriculo opportunis exercitationibus ini¬
tiatio ad praxim pastoralem inchoetur (n. 24).
2. Recognitio schematis iuxta animadversiones a Ratrihus missas
Secunda Concilii sessione, mensibus octobri et novembri 1963, Commissio
Conciliare schema novo accurato examini subiecit, habita ratione animadver¬
sionum quae a pluribus Coetibus Episcoporum et a permultis Concilii Patribus
circa schema « de Sacrorum alumnis formandis » ad Secretariam missae sunt.
Postquam singulae animadversiones a tribus Subcommissionibus mature per¬
pensae erant, integra Commissio textum schematis recognovit.
Commissio, hac oblata occasione, gratissimam se profitetur erga Coetus
Episcoporum et singulos Patres, qui suis observationibus Commissionis labo¬
rem non parum adiuverunt.
Omnium animadversionum mentionem facere limites huius Relationis
omnino excederet. Quaedam vero ex praecipuis Vobis utiliter proponenda
esse censeo.
I - Animadversiones quadam ratione totum schema respicientes.
a) Quidam schema in universum vel fere reiecerunt, his praesertim ratio¬
nibus adductis:
1) schema nihil novi affert, sed tantummodo effata generalissima ab
omnibus Manualibus proclamata. Imprimis schema funditus non mutat prae¬
sentem Seminariorum structuram; sed Concilii Vaticani II esse — quidam
dicunt — hoc ipsum efficere, immo etiam de formatione clericali iam extra
Seminaria peragenda deliberare;
2) schema nullam curam gerit de facto quod Seminaria et rationes
studiorum non possunt esse eadem ubique terrarum;
3) schema nihil dicit de sensu « personalis responsabilitatis » promo¬
vendo in vita alumnorum spirituali, intellectuali, apostolica;
[23] 4) schema habet indolem aridam, iuridicam, « individualisticam »; non
redolet spiritum spei et hilaris fiduciae qua Ecclesia prosequitur clericalem
iuventutem.
Commissio attento harum obiectionum examine instituto, ea quae se¬
quuntur respondenda esse censuit:
Ad (1) Multo plures Patres probaverunt schema eo « quod non tantum
principia traditionalia repetit, sed omnino fundamenta ponit pro formatione
alumnorum praesentibus necessitatibus adaptanda ». Id ex iis confirmari pu¬
tamus, quae supra de schematis recogniti indole perstricta sunt. Admisit autem
Commissio, haec elementa nova, simul cum antiquis proposita, non statim
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
513
omnibus apparere nec satis in luce poni. Quaerebat igitur Commissio schema [23]
ita retractare ut elementa nova, antiquis non neglictis, clarius eniterent.
Multa in clericis ad sacerdotium instituendis esse renovanda et in meliorem
statum redigenda, ipsis schematis positivis praeceptis et monitis satis decla¬
ratur. Sed omnino abs re visum est Commissioni integrum fere Seminariorum
institutum demittere, quod optimos tulit Ecclesiae fructus et — defectibus
minime negatis — ferre pergit. Schema de cetero nullatenus excludit, e con¬
trario aperte disponit ut Episcopi pro locorum adiunctis subsidiis quoque
novis clericorum probationi provideant. Quod ut clarius eluceret, Commissio
in schematis recogniti numero 12 (schematis typis impresso numero 17) hoc
monitum addidit: «... Episcoporum erit... opportunitatem perpendere quan-
dam studiorum interruptionem statuere ut sacerdotii candidatorum probationi
satius consulatur » (cf. idem monitum in n. 10 « Propositionum »). Talis
interruptio nullatenus imponitur, quia in multis regionibus parum utilis esse
posset, alibi autem existimatur necessaria. Omnes autem Praesules sedulo
examinent an praeter probationes quae in consueto tirocinio Seminarii haben¬
tur, aliae statuendae sint, sive post expletum cursum philosophicum sive post
cursum theologicum ante sacerdotium, quibus per congruum temporis spa¬
tium candidati ad sacerdotium contendentes auxilio impenduntur in paroeciis
vel missionibus praestando, sub periti sacerdotis moderamine, ut eorum vo¬
catio melius agnoscatur, comprobetur et confirmetur.
Ad (2) Secunda gravissima obiectio reapse sustineri nequit, cum condi¬
ciones variae, imprimis ad Rationem Studiorum quod attinet, aperte omnino
in schemate respiciantur (cf. nn. 6, 18, 21, 26). Commissio autem, cum mense
martii 1964 paucas tantum propositiones Concilio subiciendas ex schemate
excerpere debuit, primo loco de peculiari ratione institutionis sacerdotalis in
singulis nationibus ineunda agere voluit, ut in re tanti momenti omnem illius
obiectionis possibilitatem auferret.
Ad (3) Neque recte asseritur schema non exquirere ut alumni ad « per¬
sonalem responsabilitatem et actuositatem » formentur; in fine numeri 11
(de disciplina), in numero 20 (de studiis), in numero 24 (de exercitationibus
pastoralibus) huiusmodi institutio clare et nervose praecipitur.
Ad (4) Similiter Commissio non favebat animadversionibus de indole de¬
creti nimis arida, iuridica, parum laeta. E contra Commissio censuit, validiore
fundamento inniti obiectionem secundum quam schema « magis stylum litte- [24]
rarium encyclicarum exhibet quam Constitutionis conciliaris »; curandum
igitur esse, ut quaedam brevius ac pressius dicantur. Schema recognitum, in
huius Relationis textu infra positum, hac ratione iam emendatum est; plenius
autem ipsas « Propositiones » ex schemate excerptas et Vestro iudicio subi¬
ciendas, huic normae respondere putamus.
b) De titulo. Non videbatur opportunum recipere titulum ab aliquibus
propositum: « De sacrorum alumnis seligendis et formandis », cum de selec¬
tione alumnorum nonnisi pauca in schemate dicantur; placuit vero uti verbo
« instituendis » loco verbi « formandis »; atque ad difficultates praecavendas,
33
514
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[24] quae ex hypothetica stabilis diaconatus restauratione oriri possent, Commissio
sequentem titulum praetulit: « De alumnis ad sacerdotium instituendis »;
schema enim de solis futuris sacerdotibus instituendis agere intendit.
Qua de re visum est mutare etiam titulum I capitis sequenti modo: « De
vocationibus sacerdotalibus ».
Praeterea ad quaestionem solvendam utrum decretum valeat tantum pro
Ecclesia latina an etiam pro Ecclesia orientali, pro clero saeculari an etiam
pro clero regulari, Commissio opportunum censuit addere in fine prooemii
verba sequentia:
« Quae institutio, ex intrinseca catholici sacerdotii unitate, omnibus sacer¬
dotibus cuiuscumque ritus, etiam religiosis, necessaria est; ideoque huius
Decreti praescripta, congrua congruis referendo, omnibus applicanda sunt ».
e) De structura. Commissio censuit in structuram decreti maiores mutatio¬
nes introducendas non esse. Ut autem clarius eluceret, schema, excepto numero
quinto, agere de sola institutione in Seminariis Maioribus impertienda, Ca¬
put II inscriptum est « De Formationis fine et de Seminariorum Maiorum
ordinatione ».
d) De adnotationibus. Plures Patres conquesti sunt, schema mense maii
1963 typis impressum, adnotationibus non fuisse instructum, quibus illustra¬
retur et roboraretur. Commissio quoque censuit, ex amplissimis notis, quae
schematibus a Commissione Praeparatoria exaratis additae erant, et ex ipsis
Patrum Conciliarium animadversionibus quaedam saltem in adnotationibus
schematis recogniti apponenda esse.
II - Animadversiones peculiares maioris momenti.
Multa utillima proposita sunt a Patribus circa singulos schematis numeros.
De his aliqua pauca saltem perstringam:
a) Quaedam optata de se legitima considerari non potuerunt quia expe¬
tebant ea quae iam in aliis documentis conciliaribus proponuntur et hic repeti
non debent; id imprimis dicendum est de ampliore episcopatus et presbytera¬
tus notione quam quidam universo schemati praemittendam esse censebant;
de iis enim iam agitur in Constitutione dogmatica « De Ecclesia ».
b) Permultae observationes Patrum de se optimae et a Commissione
probatae, recipi non potuerunt in ipsum schematis textum, quia respiciebant
aut res omnino regionales-particulares aut nimis determinatas quae ad De-
[25] cretum Conciliare non pertinent, sed ad Instructiones, Directoria, legislationem
particularem, Seminariorum Statuta nec non ad ipsam Decreti executionem.
Quaedam afferuntur exempla: de reditu alumnorum in propria dioecesim
tempore vacationum; de determinando numero minimo, absolute necessario
magistrorum et alumnorum; descriptio vitae communis quam Moderatores cum
alumnis agant; qualitates singularum classium Moderatorum Seminarii; colla¬
tiones mutuae de opere educationis inter Superiores instituendae; dimissio
Superiorum inter se dissidentium; recognitio studiorum in Seminariis peracto¬
rum a gubernio civili procuranda; particulares normae de vocationum selectio-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
515
ne et probatione ad mentem Litt. Encyclic. Pii XI « Ad Catholici Sacerdotii »; [ 25 ]
maior explicatio errorum circa disciplinam; Encyclica « Mediator Dei » expli¬
canda alumnis in curriculo theologico et plurima alia huiusmodi.
c ) Ad vocationes fovendas et excolendas quod attinet, secundum plu¬
rium vota momentum familiae christianae, quae « constituit primum velut
seminarium », in clariore luce positum est (cf. n. 3 schematis recogniti, quod
infra ponitur).
d) Multi Patres observationes criticas protulerunt relate ad numerum 6,
schematis: De Seminariis Minoribus. Quidam autumaverunt aestimationem
Seminarii Minoris in hoc numero aliquatenus deprimi, quia Seminarium Minus
qualicumque Collegio Catholico assimilaretur, et insuper formatio sacerdotalis
ad Seminaria Maiora indebite restringeretur. Alii e contra animadverterunt,
institutionem in Seminariis Minoribus talem esse debere ut alumni inferiores
non sint iis qui in aliis scholis studia prosequuntur, atque quovis tempore
studia in aliis institutis continuare possint. Insuper Seminaria Minora non
esse imponenda ubique et omnibus. Commissio, ut his placitis aequa ratione
satisfaceret, integrum numerum retractavit, iis etiam additis, quae in sche¬
mate typis impresso de studiis mediis dicta erant (cf. infra pag. 28 n. 5).
e) Propter non paucas obiectiones circa numerum 11 , pars schematis
de disciplina agens retractata est (cf. nn. 10 et 11 schematis recogniti infra),
momento ipsius positivo apertius indicato, erroribus magis enucleatis, forma¬
tione ad personalem « responsabilitatem » fortius commendata.
/) In Studiis ecclesiasticis recognoscendis additum est monitum ut
etiam quaestiones modernae e progressu scientiarum naturalium ortae tracta¬
rentur, « ne alumni imaginem mundi iam obsoletam prae oculis habeant »
(cf. n. 20). Ad studia theologica quod attinet, in textu schematis recogniti
(cf. n. 22) clarius patet, innui ibidem meliorem structuram magnorum tracta¬
tuum dogmaticorum, non singulas disciplinas theologicas; agi scilicet non de
theologia biblica vel Patrologia vel Liturgia separatim, sed de doctrina Scrip¬
turae, Patrum, Liturgiae in singulis tractatibus dogmaticis cohaerenti modo
consideranda.
g) Tota pars de institutione stricte pastorali agens (nn. 23-25; antea
nn. 23-24), consiliis etiam cum Commissione de Apostolatu Laicorum initis,
meliore modo disposita et hodiernis adiunctis magis accommodata est; ita
quidem, ut pro regionum temporumque adiunctis plurima ulteriori dispositioni [ 26 ]
auctoritatis ecclesiasticae territorialis committerentur.
Ut plurimis Patribus satisfiat qui de institutione sacerdotali suas animad¬
versiones protulerunt, schema a Commissione secundum easdem animadver¬
siones recognitum, in hanc Relationem inseritur.
516
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
3. Schema Constitutionis « De Alumnis ad sacerdotium instituendis »
iuxta animadversiones P'atrum mensibus octobris et novembri 1963
a Commissione Conciliari recognitum 1
Prooemium.
1. Summi Sacerdotis, Magistri ac Pastoris munera in Se Ipso coniungens,
Christus Dominus, cum potestatem suam Ecclesiae contulit eique mandatum
dedit redemptionis opus ad saeculorum usque occasum perpetuandi, aliquot
homines voluit sui Sacerdotii participes qui triplex illud munus adimplerent,
eo ministrandi spiritu animati, quem Ipse verbo et exemplo docuit.
Quare Ecclesia, nihil antiquius habet quam ut homines, ad tam necessa¬
rium et sublime officium a Deo electi ac vocati, debitam recipiant institutionem
ac propria munera rite exerceant « ad consummationem sanctorum in opus
ministerii, in aedificationem corporis Christi » (Eph. 4, 12).
Quae institutio, ob intimam catholici sacerdotii unitatem, omnibus sacer¬
dotibus cuiuscumque ritus, etiam religiosis, necessaria est; ideoque huius De¬
creti praescripta, congrua congruis referendo, omnibus sunt accommodanda.
I. De vocationibus sacerdotalibus.
2. [V ocationis momentum et notio\. Cum igitur Ecclesiae vita ex Ipsius
Christi voluntate a sacerdotum ministerio praecipue pendeat, haec Sancta Sy¬
nodus sacerdotales vocationes imprimis fovere cupit, quod quidem Divinae
Providentiae actioni respondet, quae aliquot homines ad Christi Sacerdotium
participandum eligit, eis congruas tribuit dotes simulque Ecclesiae committit
ut, vocationis signis agnitis, candidatos qui tantum munus recta intentione et
libere petierint, comprobatos vocet et Sancti Spiritus sigillo in aeternum con¬
secret.
3. [ Condiciones vocationum fovendarum curandae~\. In opera vocatio¬
num fovendarum imprimis familia vere christiana curanda est. Ipsa enim con¬
stituit primum velut seminarium in quo pueri ab infantia spiritum fidei, cari¬
tatis et pietatis haurire valent.
Parentes vero apprime sentiant quantum in se ipsos recidat vocationum
adiumentum vel impedimentum, et sacerdotalem vocationem tamquam exi¬
miam gratiam aestimantes prompto atque hilari animo filios Deo offerre parati
sint, eorum tamen libertate religiose servata.
Omnes sacerdotes, praesertim parochi et confessarii, zelum apostolicum
in fovendis vocationibus quam maxime ostendant; bonae spei pueros ad pie-
1 Pauca mutata sunt, quando mense martii 1964 a Commissione competenti ex schemate
excerptae sunt « Propositiones » quaedam principaliores; tunc etiam electus est titulus brevior
« De Institutione sacerdotali ».
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
517
tatem et castitatem informent, saeculi contagia superare doceant et Deo ser- [27]
viendi studio inflamment.
Potissimum autem propria ipsorum vita humili, operosa, laeto animo
peracta, necnon mutua sacerdotali caritate ac fraterna operae consortione ado¬
lescentium animos ad pastoris animarum munus amplectendum trahant. Om¬
nibus denique, cuiusvis dignitatis, ministris Christi enixe commendatur ut
etiam generoso animo pauperiores iuvenes Seminaria ingressuros adiuvando,
pro sua ipsorum vocatione sacerdotali grates referant Deo.
Magistri pariter atque omnes qui puerorum iuvenumque institutionem
quovis modo curant, imprimis Associationes Catholicae, adolescentes sibi con¬
creditos ita excolere studeant ut vocationem divinam percipere et libenter
sequi valeant.
Praesertim vero illi qui supernum vocationis donum acceperunt et in
quibus spem suam collocat Ecclesia, monentur ut singulari Dei gratiae libere
et magno animo respondeant, sibi persuasum habentes rem Deo gratissimam
ac proprio totiusque Ecclesiae. bono utilissimam se facturos esse.
4. [ Cooperationis subsidia praecipua]. Inter praecipua communis coope¬
rationis subsidia Sancta Synodus una cum christianae paenitentiae operibus
imprimis orationem commendat ad vocationes a Deo impetrandas iuxta prae¬
ceptum Domini: « Rogate Dominum messis ut mittat operarios in messem
suam » (. Mt . 9, 38), necnon congruam christifidelium institutionem, sive prae¬
dicatione et catechesi sive etiam periodicis commentariis impertiendam, qua
quidem necessitas, natura et praestantia vocationis sacerdotalis aperte decla¬
rentur; praeter enim generalem vocationem qua homines per baptisma ad
vitam christianam vocantur, inter peculiares vocationes eminet illa ad sacer¬
dotium quae mysteriorum Dei dispensationem secumfert.
Ut haec aliaque vocationum subsidia plenam assequantur efficacitatem,
arcta inter parentes, parochos, religiosas familias, magistros et consociationes,
Episcopo patre et duce, virium laborumque ineunda est coniunctio; ideoque
in singulis dioecesibus vel regionibus « Opus Vocationum Sacerdotalium »
erigatur atque foveatur, eiusque promotores causas quoque sacerdotum penu¬
riae accurate inquirere ne praetermittant, eo quidem consilio ducti ut aptius
huic inopiae mederi et efficaciora ad vocationes augendas subsidia compa¬
rare queant.
Cum vero in aliquibus praecipue regionibus sacerdotum numerus populi
christiani necessitatibus et muneri Ecclesiae missionario impar existat, actuosa
ad vocationes fovendas conspiratio fines singularum dioecesium, nationum
atque rituum dilatato corde transcendat oportet atque ad universalis Ecclesiae
necessitates respiciar, ita quidem ut illis regionibus auxilium afferri possit, ubi [28]
Domini vinea instantius advocat operarios.
5. [De Seminanis Minoribus rite ordinandis]. Praeterea, ut germina
vocationis in adolescentibus praecipua cura excolantur, Seminaria Minora,
secundum proprias ordinata leges, sedulo foveantur; necnon peculiaria illa
518
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[28] Collegia vel scholae, quae pro locorum et gentium adiunctis eidem fini inser¬
viunt, et specialia quaedam Instituta pro iis qui maturiore aetate divinam
sequuntur vocationem.
In Seminariis vero Minoribus alumni, particulari religiosa conformatione,
imprimis apta moderatione spirituali, ad Christum Redemptorem generoso
animo sequendum componantur. Vitam aliunde ducant quae adolescentium
aetati, spiritui et evolutioni conveniat et sanae psychologiae normis plene
respondeat. Congrua rerum humanarum experientia et consuetudine cum
propria familia non praetermissis, ita instituantur ut vocationem sacerdotalem
maturo iudicio et plena libertate amplecti valeant.
Item studiorum mediorum curriculum rite absolvant, quo tum hominis
efformatio intendatur, completa et cohaerenti omnium facultatum educatione,
tum instructio impertiatur eorum quae homines culti propriae aetatis et re¬
gionis scire debent; quae quidem studia ita ordinentur ut Seminariorum
alumni ea sine incommodo alibi prosequi valeant si ad vota saecularia trans¬
eunt. Discant praeterea quae futuris sacerdotibus propria sunt, imprimis eam
linguae latinae cognitionem acquirant, maxime si de latini ritus alumnis
agatur, qua tot scientiarum sacrarum fontes, liturgicos libros et ecclesiastica
documenta intellegere et adhibere possint.
Etsi ea quae de -alumnis ad sacerdotium instituendis ulterius in hoc De¬
creto statuuntur, nonnisi ad Seminaria Maiora referuntur, tamen plura ibidem
de Seminarii regimine, disciplina, vita spirituali commendata, congrua con¬
gruis referendo, Seminariis quoque Minoribus accommodanda erunt.
II. De institutionis sacerdotalis fine et Seminariorum Maiorum ordinatione.
6. [De institutionis fine pastorali et unitate cohaerenti ]. Sacrorum alum¬
norum formatio nullum aliud exemplar prosequatur oportet quam ipsum Do¬
minum, qui Bonus Pastor « proprias oves vocat... et animam suam dat pro
ovibus suis » (Io. 10, 3 et 11); qui etiam de seipso affirmat: « Et alias oves
habeo, quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere... » (Io. 10, 16).
Quare ad sacerdotalia ministeria animo vere pastorali obeunda sacrorum
alumni praecipue formandi sunt: quae quidem eo spectant ut Evangelium
Christi ministerio verbi proclametur; actionibus liturgicis integer cultus pu¬
blicus exhibeatur Deo et Christi vita hominibus tribuatur; fideles ad sectanda
Christi vestigia pastorali zelo atque prudentia ducantur. Ad tanta vero mu¬
nera rite adimplenda formari nequeunt alumni, nisi ipsis in hac impertienda
institutione, genuina foveatur sacerdotalis et pastoralis pietas, atque simul
vires naturales, humanis quoque subsidiis opportune adhibitis, rite excolantur.
[29] Quae omnia institutionis elementa ita concordi actione in unicam pro¬
fundam alumnorum formationem conspirent oportet, ut in luce, quae a Verbo
Dei procedit atque per profectum spiritualem formationemque liturgicam et
pastoralem in vitam et actionem profluit, fideles Dei ministri effingantur, per
quos Christus homines a se redemptos attrahere, illuminare ac vivificare valeat.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
519
7. [Varia Seminariorum genera secundum alumnorum necessitates con- [29]
stituenda ]. Ad hanc sacrorum alumnis formationem apte impertiendam, quae
iam salubriter statuta sunt de Seminariis Maioribus erigendis et promovendis,
Sancta Synodus materna sollicitudine confirmat et complet eademque aposto-
licae Episcoporum sollicitudini enixe commendat. Ubi vero congruus deest
alumnorum numerus vel singulae dioeceses aliunde Seminario rite instruendo
impares sint, erigantur ac foveantur Seminaria pluribus dioecesibus vel uni¬
versae regioni vel nationi communia ut solidae alumnorum institutioni, quae
in hac re suprema lex est habenda, efficaciore usque ratione consuli possit.
Haec vero Seminaria, si regionalia sint vel nationalia, regantur iuxta statuta
ab Episcopis, quorum interes t condita et ab Apostolica Sede probata.
8. [De moderatoribus melius seligendis ac praeparandis']. Cum vero alum¬
norum institutionis exitus ab idoneis educatoribus magis quam a sapientibus
legibus pendeat, Seminariorum moderatores et magistri ex optimis viris seli¬
gantur, numero sufficientes, ab incompatibilibus officiis liberi, naturae et potis¬
simum gratiae donis praediti, quae ad diversa munera exercenda requiruntur;
quibus accedat oportet peculiaris quoque formatio communiter in peculiaribus
Institutis comparanda, qua ornari debent tum ii qui ad docendum destinantur,
tum ii qui ad superiorum vel moderatorum spiritus munera deputantur; ita
quidem ut hi omnes virtute et scientia, prudentia et experientia pastorali
quoque, psychologica et paedagogica arte polleant. Omnes vero moderatores
et magistri, Episcopi auctoritati fideliter obsequentes, sub Rectoris ductu, in
quo regiminis unitas innititur, servata officiorum distinctione, at arctissima
simul operae consortione, alumnis instituendis sedulam concordemque dent
operam.
9. [De alumnorum selectione et probatione]. Apta alumnorum institutio
vigilantem eorum selectionem et probationem a Seminariorum moderatoribus
postulat. Quare sedula cura, fideliter servatis normis ab Ecclesia statutis, inqui¬
ratur oportet de alumnorum idoneitate, de eorum recta intentione ac firma
voluntate, de sano iudicio et idoneo ingenio, de congrua valetudine physica
et psychica, de capacitate sacerdotalia onera ferendi; eos vero qui idonei non
sint, superiores tempestive dimittant cum caritate, nullo autem habito humano
respectu, neque aliis rationibus moti — cuiusmodi est lugenda sacerdotum
penuria — cum Deus Ecclesiam suam ministris carere non sinat, si digni pro¬
moveantur, non idonei vero arceantur.
10. [De disciplinae spiritu et momento]. Moderatores Seminariorum, me- [30]
mores amorem plus valere quam timorem, et persuasionem plus quam coactio¬
nem, fiduciam et caritatem ita inspirare curent ut tota Seminarii familia Rec¬
tori sicut patri aequo animo oboediat et cuncti inter se fraterna concordia
coniungantur.
Recta Seminarii familiae ordinatio disciplinam custodiendam postulat quae,
ex naturalis sapientiae principiis atque ex supernaturalibus rationibus, neces-
520
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 30 ] saria apparet. Non solum enim fundamentum et incitamentum externum est
ipsius formationis personalis et socialis alumnorum in familia seminarii vi¬
ventium, neque tantummodo ad infirmitatem naturae humanae et sequelas
peccati originalis medendas confert, sed alumnos adiuvat in virili formando
animo eosque sensu boni communis et cooperationis imbutos ad apostolatum
sacerdotalem in hierarchico ministerio exercendum praeparat; illam denique
maxime fovet humilitatem et oboedientiam quibus sacerdos oboedientiae
Christi configuratus redemptionis communicandae redditur efficacius instru¬
mentum.
11. [Errores vitandi et apta disciplinae temperatio curanda]. Maxime
igitur verae alumnorum formationi obstaret illa effrenata libertas quae ex
false intellecta integritate naturae humanae, omnibus motibus internis indul-
get et omnes hominum mundi externos agendi modos, in seminario quoque
vivendos esse praetendit, quinimmo disciplinam ipsam tamquam iniuriam sanae
evolutionis hominis respuit; non minus noceret illa multorum sententia, qua
auctoritatem non ex toto quidem renuunt, sed eius exercitium propriae opi¬
nationi committunt aut mutuae conventioni inter superiores alumnosque
subiiciunt; fortitudini et spiritui abnegationis denique, futuro apostolo omnino
necessariis, graviter praeiudicaret illa disciplinae moderatio, qua omnia ardua
et molesta repelluntur, delectabilia autem et commoda sine modo foventur.
Huiusmodi errores, quibus sanae disciplinae sensus et vis extenuantur aut
prorsus destruuntur, a Seminariis arceantur. Firma vero disciplinae principia
iuxta diversam alumnorum condicionem et aetatem apte et prudenter execu-
tioni mandanda sunt ita ut alumni gradatim sibimetipsis moderari ac libertate
sapienter uti addiscant, in eis actionum officiorumque suorum conscientia
crescat, opera ultro sponteque incipiendi congrua eis concedatur facultas; ita
ergo formandi sunt alumni ut e Seminario egressi vitam vere pastoralem
suscipientes, internis viribus suffulti, mundi condicionibus occurrere valeant
easque, per sacerdotale ministerium oboedientia erga superiores sociaque
opera cum cooperatoribus exercitum, spiritu Christi consecrent.
III. De institutione spirituali.
12. [Sanctitas in candidato ad sacerdotium imprimis requisita]. Etsi in¬
tegra doctrinalis et pastoralis institutio eo tendere debet ut sacrorum alumnus,
non tantum sacrae ordinationis charactere, sed intima totius vitae consortione
alter fiat Christus et ad plenum effectum adducatur illud Apostoli: « Vivo
[ 31 ] autem iam non ego, vivit vero in me Christus » ( Gal. 2, 20), peculiaris tamen
institutio spiritualis necessaria est ut, per sedulam virtutum exercitationem,
totus eius animus spiritu Christi imbuatur, et « mortis Dominicae myste¬
rium » celebraturus, vere agnoscat quod agit, imitetur quod tractat.
Praecipua igitur Rectoris cura sit ut in Seminario vita spiritualis potissimas
partes habeat et cetera ita ordinentur ut in eius fastigium componantur. Haec
vero institutio assiduam moderatoris spiritus operam postulat qui, sive unus
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
521
sit in seminario, sive plures adsint, servata semper spiritualis directionis uni- [31]
tate, singulos alumnos cognoscere et efficaciter curare debet.
Ut alumni vocationem imprimis optione mature deliberata amplectantur,
Episcoporum erit congruum instaurare temporis intervallum pro impensiore
tirocinio spirituali necnon opportunitatem perpendere quandam studiorum in¬
terruptionem statuendi ut sacerdotii candidatorum probationi satius consulatur.
13. [Virtutes praecipue theologicae excolendae~\. Praecipue ita in fide
firmandi sunt alumni ut « Christum Dei virtutem et Dei sapientiam » ( 1 Cor.
1, 24) cognoscere addiscant sicut Apostolus exoptat, precans ut Christus
habitet « per fidem in cordibus » (Eph. 3, 12). Ad christianam quoque exco¬
lendam spem sollicite componantur ut non sibi suisque viribus, sed potius Eius
auxilio confidant qui vicit mundum suisque promisit: « Ego vobiscum sum »
(Mt. 28, 20). Praecipue vero doctrina tradatur de caritatis primatu et ser¬
mones Domini in ultima Coena prolati (Io. 13-17) tamquam Seminariorum
codex habeantur, quem assidue sacrorum alumni perlegant ac pertractent, ut
discant cum Patre et Filio Iesu Christo et Spiritu Sancto familiari et assidua
caritate vivere (cf. 1 Io. 1, 3); ex qua caritate, per Spiritum Sanctum in cor¬
dibus effusa, alitur animarum zelus in futuris pastoribus, non solum erga
fideles ipsis concreditos, sed erga omnia Mystici Corporis Christi membra,
quinimmo erga eos qui nondum sunt de ovili Boni Pastoris.
14. [Vita sacramentalis et oratio~\. Supernaturalem hanc vitam sacrorum
alumni hauriant potissimum ex ipso eoque necessario fonte, hoc est ex actuosa
cum sacrosanctis mysteriis publicis sollemnibusque Ecclesiae communicatione.
Quare sacer cultus universus, praecipue autem eius centrum et fons, quod est
ipsum eucharisticum sacrificium, in Seminariis sic explicetur et sic celebretur
ut clerici ex sacro altaris mysterio, una cum Christo sese hostias Deo gratas
offerendo et uno eucharistico pane refecti, in unitate mystici Corporis vivere
addiscant; atque sacro Ecclesiae vertente anno, ad mysteria Christi participanda
ducantur ut, aliquando sacerdotio aucti, populum sibi commissum, ex intima
cultus imprimis sacrificalis participatione, in communitatem vere christianam
coadunare valeant.
Ad spiritum orationis alumni formentur ut futuri sacerdotes viri orationis
fiant, qui scilicet libenter orent et orandi necessitatem persentiant et ad debi¬
tum Trinitati beatae obsequium solvendum et ad ipsorum vitam interiorem
alendam et ad quemcumque apostolatum fructuose exercendum. Quare pia
exercitia Seminarii lege sancita vel usu probata, imprimis quotidianam medi¬
tationem fideliter peragant, et varias pietatis formas, praesertim in honorem [32]
Sacratissimi Cordis Iesu et Deiparae Virginis, assidue colant. Ut autem ora¬
tionem, quam ipsa Ecclesia peculiariter eis committet, amare discant, institu¬
tione sapienter progrediente initientur in Psalterium totumque Officium Di¬
vinum intellegendum et colendum.
15. [Consiliorum euangelicorum spiritus ]. Ad evangelicam perfectionem
contendentes, vivendi modum vere simplicem et modestum iam a Seminario
522
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[32] suscipiant qui pauperibus evangelizare atque vitae futuri saeculi validum testi¬
monium mundo praebere debebunt. Sicut homines mundo crucifixi et quibus
mundus ipse est crucifixus (cf. Gal. 6, 14), ad humilitatem quoque et morti¬
ficationis spiritum formentur, quo sacerdotio aucti et in mundo viventes,
etiam ea quae licita sunt sed non expediunt, prompte abdicare valeant.
Vigili diligentique cura educentur ad sacerdotalem castitatem, vi cuius
sacerdotes, secundum proprias diversorum rituum Ecclesiae leges, integra animi
et corporis deditione Domino inserviunt atque aptissimum impetrant auxilium
ad perfectam caritatem in ministerio continuo exercendam. De periculis quae
eorum castitati in huius temporis societate occurrunt, alumni moneantur et
aptis praesidiis instruantur; ita conformentur ut bonis quoque matrimonii
christiani eiusque in Ecclesia dignitate clare cognitis, optione mature deliberata
ac magnanimi, digniorem ac beatiorem Domini praeferant amorem eiusque
Regno dilatando semetipsos oderant hostiam viventem, sanctam, Deo pla¬
centem (cf. Rom. 12, 1).
Discant imprimis alumni per oboedientiam semetipsos Ei coniungere qui
factus est « oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis » {Rhii. 2, 8);
Mysterio Ecclesiae ita imbuantur ut in sacerdotali ministerio obeundo, proprio
Episcopo tanquam fidi cooperatores laeta oboedientia adhaerentes et sociam
cum fratribus operam praestantes, testimonium exhibeant illius unitatis, qua
homines ad Christum attrahuntur.
16. [ Formatio etiam humana perfecte comparanda ]. Cum formatio chri-
stiana et sacerdotalis etiam formationem humanam complectatur oporteat, illae
quoque virtutes sedulo curentur, quae omnibus hominibus necessariae sunt et
in civili societate magni aestimantur cuiusmodi sunt vitae integritas animique
sinceritas, a fallacia et a cuiusvis generis simulatione abhorrens, assidua iusti-
tiae cura, promissis servata fides, in agendo urbanitas, in conversando comitas
cum modestia et caritate coniunctae, quae omnia sacerdotem valde decent et
apostolatum multum iuvant.
IV. De institutione intellectuali.
17. [ Ratio Studiorum particularis in singulis nationibus condenda']. Cum
scientia praesertim sacra sacerdos excellere debeat, studiorum curriculum
sacrorum alumnorum secundum venerandas Ecclesiae consuetudines omni ope
curandum est. Cum vero in tanta gentium regionumque diversitate nonnisi
[33] generales de studiis leges ferri possint, in singulis nationibus peculiaris Ratio
Studiorum habeatur, a competenti Auctoritate Ecclesiastica illius territorii
statuta et a Sancta Sede approbata, qua leges universales evolvantur et pecu¬
liaribus locorum temporumque adiunctis accommodentur, ut sacerdotalis insti¬
tutio pastoralibus necessitatibus semper respondeat illarum regionum in qui¬
bus ministerium exercendum erit.
Ii vero qui ad ipsas disciplinas docendas vel promovendas destinantur
vel ad peculiaria munera obeunda vel ad specialia ministeria exercenda, oppor-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
523
tuno tempore ad studiorum ecclesiasticorum Facultates vel Instituta mittantur [33]
ut superiorem scientificam institutionem obtineant et gradus academicos con¬
sequantur.
18. [ Curriculum studiorum praeviorum opportune complendum ]. Ante¬
quam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggrediantur, necesse est ut
studiorum mediorum curriculum secundum praescripta in numero 5 rite absol¬
verint. Quodsi adolescentes vocationem sacerdotalem amplectuntur solummodo
post peracta studia media quae non plene respondent iis quae futuris viris
ecclesiasticis praescribuntur, necesse est, ut compleant ea quae desunt ante¬
quam ad curriculum studiorum proprie ecclesiasticorum accedant. De disci¬
plinis supplendis et de temporis spatio quo huic studio incumbere debent,
decernat competens auctoritas ecclesiastica ad mentem Rationis Studiorum
quae in singulis regionibus pro studiis ante ingressum in Seminarium Maius
absolvendis viget.
19. 'iStudia philosophica melius coordinanda cum studiis theologicis'].
Studiorum ecclesiasticorum curriculum cursum philosophicum et theologicum
complectitur. Cum vero philosophicus cursus theologico sit propaedeuticus,
utriusque disciplinae cursus arcte et harmonice coordinentur, atque curetur ut
sacerdotalis et pastoralis visio iam ab initio alumnis late aperiatur; Sacrae
Scripturae praesertim lectione, qua generalis biblica intelligentia declaratur
illius Christi mysterii, quod totam humani generis historiam pervadit.
In universum praeterea, collatis inter magistros consiliis, enitendum est ut
disciplinarum et tractatuum ordo et nexus alumnorum mentibus clare pateat.
Omni ope quoque magistri discipulos adiuvent ad audita et lecta proprio nisu
peragranda et assimilanda, illosque, sapienter accommodata docendi ratione,
institutis quoque colloquiis aptisque exercitationibus et praecipue suo ipsorum
exemplo ad studiorum sacrorum amorem ita conforment, ut ex ipso, etiam
sacerdotio aucti, lumen et robur pro suis aliorumque necessitatibus haurire
pergant.
20. \_Studia philosophica apte recognoscenda]. In cursu philosophico
Philosophia perennis, secundum S. Thomae rationem, doctrinam et principia,
accurate distinctis iis, quae ab omnibus propter fidei doctrinam servandam
retineri debent, ab opinionibus, quae libere inter catholicos controvertuntur,
ita tradatur ut eius absolutam cohaerentemque synthesim alumni acquirant, [34]
omnium praecipuorum argumentorum solido atque accurato studio, omissis
quaestionibus tum illis, quae vix ullum momentum retinent, tum eis, quae ad
altiora academica studia remittenda sunt.
Introducantur alumni ad cognoscenda et critico iudicio subiicienda syste¬
mata philosophica praesertim suae ipsorum aetatis, quae in propria natione
maiorem influxum exercent ita ut, quae bona probantur teneant, errores ad
religionem praesertim spectantes refellere discant et hominum, quos evange-
lizare debent, mentem cognoscant quo aptius propriae aetatis quaestionibus
respondere valeant. Etiam recentiores quaestiones e progressu scientiarum
524
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[34] naturalium ortae tractandae sunt, ne alumni imaginem mundi iam obsoletam
prae oculis habeant.
21. [Institutio theologica communicanda integra, harmonica et vitalis ].
In cursu theologico theologia sacra, duce Ecclesiae Magisterio, ita tradatur ut
alumni doctrinam catholicam ex divina revelatione accurate haustam profunde
penetrent, propriae vitae spiritualis reddant alimentum atque in ministerio
sacerdotali annuntiare, exponere atque tueri valeant. Omnes vero disciplinae
theologicae, in Ratione Studiorum determinatae, ita doceantur ut cohaerenter
in hunc finem conspirent, quippe quae singulae, ex intrinsecis proprii obiecti
rationibus, mysterium Christi in historia salutis a Divinis Scripturis annun¬
tiatum et in Ecclesia semper in actu clara in luce ponere debeant.
22. [Peculiaria monita de studiis scripturisticis et dogmaticis\. Quare
Sacrae Scripturae studio, quae universae theologiae prope anima esse debet,
peculiari diligentia alumni instituantur; congrua introductione praemissa, in
exegeseos methodum accurate initientur, maxima divinae Revelationis themata
perspiciant et in Sacris Scripturis quotidie legendis et meditandis incitamentum
et adiumentum recipiant.
Singuli etiam tractatus dogmatici ita disponantur ut ante omnia ipsa
themata biblica proponantur; quid Patres ad singulas Revelationis veritates
fideliter transmittendas et enucleandas contulerint necnon ulterior dogmatis
historia — considerata quoque ipsius relatione ad generalem Ecclesiae histo¬
riam — alumnis aperiatur; deinde ad mysteria salutis integre quantum fieri
potest illustranda, ea ope speculationis, S. Thoma magistro sicut de philo-
phia dictum est, intimius penetrare eorumque nexum perspicere alumni di¬
scant; eademque semper in cultu et vita Ecclesiae praesentia et operantia
agnoscere edoceantur; atque humanorum problematum solutionem sub reve¬
lationis luce quaerere, eius aeternas veritates mutabili rerum humanarum
condicioni applicare easque modo coaevis hominibus aptato communicare
discant.
Manuducantur alumni ad plenius cognoscendas eas communitates quae
christiano nomine decorantur, sed ab Apostolica Sede sunt seiunctae, ut
fratres iuvare possint ad unitatem a Domino Nostro expostulatam.
[35] Introducantur etiam ad alias religiones cognoscendas in singulis regio¬
nibus magis vulgatas, quo melius id quod boni, Deo disponente, habent, agno¬
scant, errores refellere discant et plenum veritatis lumen non habentibus
communicare valeant.
V. De institutione stricte pastorali.
23. [Studiorum ecclesiasticorum indoles pastoralis particulari cura exco¬
lenda ]. Pastoralis sollicitudo, quemadmodum totam alumnorum formationem
pervadere et imbuere debet, sic quasi vitalis halitus in disciplinis praesertim
sacris tradendis a magistris diffundatur oportet, ut doctrinalis quoque insti-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
525
tutio vere pastoralis evadat. Praeterea in Seminariis alumni diligenter instruan- [35]
tur in iis quae sacro ministerio ab ipsis exercendo peculiari ratione inserviunt.
a) Accurate praeparentur ad sacram praedicationem et ad catecheticam
institutionem tum pueris tum adultis apta impertiendam methodo.
b) Item sacram liturgiam ita celebrare addiscant, ut eius virtutem et mo¬
mentum persentientes, secundum normas ab hac Sancta Synodo stabilitas,
populum sibi committendum ad consciam et actuosam participationem manu-
ducere valeant.
c ) Insuper alumni diligenter instituantur ut principia in primariis disci¬
plinis theologicis acquisita apte adhibere valeant in vita christiana tum com¬
munitatis tum singulorum fovenda; in fidelibus scilicet ad sacramenta susci¬
pienda parandis, in officio pastoris praesertim in paroeciis obeundo, in anima¬
rum dirigendarum arte, in munere occurrendi errantibus et incredulis.
d) Peculiari cura alumni reddantur idonei ad apostolicam laicorum actio¬
nem excitandam et fovendam; cum efficacioribus formationis laicorum me¬
thodis necnon cum potioribus ipsorum associationibus atque apostolicis in¬
ceptis reddantur familiares. Laicorum cooperationem magni facere discant
eosque humiliter et aperta mente audire assuescant, ut rei familiaris, vitae pro¬
fessionalis et socialis necessitates rectius cognoscant et in difficultatibus vitae
christianae et apostolicae ab ipsis laicis gerendae consilium et auxilium prae¬
stare valeant.
e) Ad christianum sensum socialem alumni sedulo informentur; de iis
quaestionibus quae coaevam societatem exagitant, doctrinam socialem Eccle¬
siae bene cognoscant eamque rite proponere valeant; secundum rerum adiuncta
potiorum eius applicationum aliquod experimentum capiant, simul vero ab
iis quae ad sacerdotem non pertinent abstinere sciant. Cetera etiam subsidia
assumant quae disciplinae tum paedagogicae, tum psychologicae, tum socio-
logicae actioni pastorali utiliter afferre valent, iuxta rectas methodos, consilia
et monita Auctoritatis ecclesiasticae.
/) De recentioribus quoque communicationis socialis instrumentis necnon
de inceptis ad animi relaxationem spectantibus alumni, per graduales cognitio¬
nes et moderatos usus, congrue edoceantur ut eorum pro integra educatione
humana momentum recte aestiment, eadem regno Dei utilia reddere, pericula
autem cum iis saepe connexa praecavere sciant.
24. [Pastoralis praxis aptis exercitationibus inchoanda ]. Cum opus sit [36]
ut alumni apostolatus artem non tantum theoretice, sed etiam practice addi¬
scant, iam durante studiorum curriculo tempore quoque feriarum, ad praxim
pastoralem initientur opportunis exercitationibus, quae pro alumnorum aetate
ac locorum temporumque condicione, prudenti Episcoporum iudicio, tali qui¬
dem modo ne formationi spirituali et intellectuali damnum afferatur, sed
methodice et sub peritorum magistrorum ductu fiant. Peculiari cura alumni
exerceantur in actuosa una cum aliis socia praestanda opera, et cum apostolica
incepta non solum paroeciae, sed ipsius dioecesis fines saepe transcendant,
etiam ad proprium apostolatum in ampliore campo coordinandum praeparentur.
526
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[36] 25. [Disciplinarum nexus et alumnorum tentamina promovenda ]. Etsi
alumni sub variis istis aspectibus ministerio pastorali diligenter parandi sunt,
nimia disciplinarum et lectionum multiplicatio sedulo vitetur. In Ratione
igitur studiorum (de qua in numero 17) determinetur quaenam in traditis
disciplinis philosophicis et theologicis opportune sint consideranda, quaenam
particularibus studiorum vel exercitationum cursibus sint committenda. In
singulis autem disciplinis vera et profunda formatio potius quaeratur quam
mera notionum communicatio. Itidem Magistri cum ad proprios alumnorum
conatus stimulandos attendant tum maxime illos edoceant ad fructuosam
actionem pastoralem, divinam gratiam praeprimis esse necessariam et proinde
orationis atque sacrificiorum auxilium omnibus aliis subsidiis semper et ubique
anteponendum.
VI. De institutione post Seminarium perjicienda.
26. Sacerdotalis institutio ob recentioris potissimum vitae adiuncta post
Seminarium prosequenda et perficienda est, primis annis vitae sacerdotalis, sub
aspectu spirituali, intellectuali et praesertim pastorali, ut neosacerdotes a
quodammodo tecta et collecta Seminarii vitae consuetudine ad actuosam et non
paucis periculis obnoxiam pastoralem navitatem sine incommodo transeant.
Quare Episcopi sollicitam eis paternamque curam continenter praestent,
atque opportunitatem eis praebeant aptum spiritus directorem habendi, recol-
lectiones menstruas et exercitia spiritualia ipsis aptata frequentandi ac pias
consociationes sacerdotales participandi.
Parochi vero novensiles sacerdotes caritate vere fraterna suscipiant, in mi¬
nisterio exercendo paterne adiuvent et moneant; ad quod maxime iuvabit vitae
communis inter clericos consuetudo, summopere laudanda atque suadenda, uti
in Directorio generali Parochorum huius Sanctae Synodus iussu edendo ulte¬
rius statuitur.
27. Ad pastoralis actionis primos gressus tutius dirigendos valde iuvabit
pastoralem institutionem in Seminariis receptam per aliquot annos peculiari
cura complere, diversis illis modis qui secundum Episcoporum experientiam
in singulis regionibus videantur aptiores.
[37] 28. Illud tandem meminerint quotquot maximo sacerdotum formandorum
operi se dedicaverint, quod « cum apparuerit Princeps Pastorum, immarce¬
scibilem gloriae coronam» (1 Pt. 5, 5) ipsi percipient et eo pretiosiorem,
quo Christo acceptiores ministros eosque in ministerio fecundiores recta para¬
verint institutione.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
527
IV. Explicantur « Propositiones » desumptae ex schemate [ 37 ]
« De Institutione Sacerdotali »
Commissio mense decembris 1963 animadversiones expetivit ab eis coeti¬
bus Episcoporum qui propriam de schemate mentem nondum aperuerant.
Quorum responsa dum pervenirent, Commissio de Concilii laboribus coordi-
nandis die 23 ianuarii 1964 dedit mandatum, ut schema ad propositiones prin¬
cipaliores Concilio submittendas reduceretur. Commissio de Seminariis, de
Studiis et de Educatione Catholica igitur, in conventu a die 3 ad diem 11 martii
1964 celebrato, omnium Patrum animadversionibus perpensis, conata est
ex schemate praecedenti ab ipsa emendato eas desumere Propositiones quae:
a) quoad formam brevitatem cum claritate ita coniungunt ut facile et
cito a Patribus perpendi atque approbari possint;
b ) quoad substantiam puncta vere essentialia continent atque, dum
antiquas sapientesque normas quae quovis tempore validae probantur, confir¬
mant, novas inducunt, quarum ope sacerdotalis institutio praesentibus neces¬
sitatibus efficacius accommodari valeat;
c) quae denique, principiis ab omnibus servandis clare enunciatis, quam
maxime eo tendunt ut sacerdotalis institutio a competenti auctoritate eccle¬
siastica territoriali locorum et gentium adiunctis melius possit aptari. Exinde
iam patet permulta utilia, immo utillima in his propositionibus praecipienda
non fuisse, quia determinatis tantum circumstantiis regionalibus vel cultura-
libus conveniebant.
Cum ipsum schema, e quo hae « Propositiones » excerptae sunt, in prae¬
cedentibus iam luculenter illustratum sit, pauca sufficere possunt ad singulas
propositiones ulterius explicandas.
Prooemium gravissimum proclamat momentum institutionis sacerdotalis
rationemque arctissimam qua huius institutionis accommodata renovatio cum
finibus a Concilio Vaticano II intentis connectitur.
Dum ad ea remitto, quae in huius Relationis exordio hac de re perstricta
sunt, duorum Praesulum maxime peritorum optata recentissime Commissioni
transmissa allego:
« Questo terna gravissimo, se non sbaglio dovrebbe stare al primo posto
nel Concilio perche risolto il problema della santita dei Clero, tutto il resto
procedera bene; non risolto questo problema, tutti gli altri problemi rimar-
ranno lettera morta ».
« If the great work of the Council and the spirit of renewal it has gene-
rated is to permeate the world, it is the Seminaries that must become the real [ 38 ]
bridge to the future of the Church ».
Ad n. 1 : Nova maximi momenti ibi statuitur norma: in singulis scilicet
nationibus vel ritibus peculiaris « institutionis sacerdotalis Ratio » ineatur.
Quod necessarium omnino videtur, nam tanta est nationum, culturarum, con¬
dicionum socialium, venerabilium traditionum ecclesiasticarum varietas, ut
528
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[38] totalis uniformitas in clericis ad sacerdotium instituendis neque possibilis neque
optabilis appareat. Imprimis Ratio studiorum, sicut in variis ipsius schematis
editionibus iam praescriptum erat, sed etiam universa institutio sacerdotalis,
id est Seminarii ordinatio, clericorum vita communis, disciplina, institutio
spiritualis, exercitia pastoralia variis locorum adiunctis accommodanda sunt.
Quod quidem maxime respondet iis quae praecipue a novellarum Ecclesiarum
Praesulibus expostulata sunt.
« ... ab Episcoporum coetibus statuenda »: Necessaria accommodatio se¬
cundum normas communes facienda est, pro clero saeculari ab Episcoporum
coetibus, et congrua ratione a Moderatoribus Maioribus pro clero regulari
(cf. Statuta Generalia Constitutioni Apostolicae « Sedes Sapientiae » adnexa,
art. 19). Mens Commissionis nullatenus fuit singulorum Episcoporum officium
et potestatem circa propria Seminaria coarctare; ipsius enim Episcopi est
omnia et singula quae ad rectam Seminarii dioecesani administrationem, regi¬
men, profectum necessaria et opportuna videantur, decernere. Sed praecipua
accommodationis principia collatis in coetibus Episcoporum consiliis melius
determinanda videntur in communem omnium utilitatem. Praesertim ad Ra¬
tionem Studiorum quod attinet, quaedam uniformitas in eadem natione om¬
nino optanda est, nisi adiuncta vere diversa in regionibus eiusdem nationis
adsint. Confidendum omnino est Coetus Episcoporum, principio subsidiarie-
tatis alte perspecto, singularum dioeceseon Pastoribus adiutorium eatenus
praestare, quatenus in aliquibus institutionis sacerdotalis rationibus requiritur
(cf. numeros 4, 5, 19).
« certis temporibus recognoscenda »: ratio enim institutionis etsi quadam
stabilitate pollere debet, labente tempore, novis exsurgentibus necessitatibus
adaptanda erit.
ab Apostolica Sede approbata : ita ut in ipsa varietate necessaria unitas
servetur et fructus quoque multorum experientia collecti ad invicem facilius
communicentur.
Ad nn. 2 et 3 : Media ad vocationes sacerdotales fovendas commendantur
ac simul earum accurata selectio, tantopere desiderata, inculcatur. Vocatio
sacerdotalis, etsi tota sit Dei donum, sicut universa humani generis salus
ministerio hominum est ex divina dispositione adimplenda. Omnia igitur Ec¬
clesiae Membra evigilentur oportet ut propriam in vocationibus fovendis,
tuendis et provehendis operam alacriore navent animo. Praecipue autem una
cum familiarum christianarum momento urgetur sacerdotum exemplum; nam
experientia millennaria constat, in iuvenum animis vocationi divinae viam sae¬
pissime parari exemplis vitae vere sacerdotalis, speciatim fraternae inter sacer-
[39] dotes caritatis, quippe quae quam maxime incitet ad vocationem sequendam;
quae cum desit, ceteri nisus fere frustrantur.
Ad n. 4: Condiciones essentiales indicantur ad bonam Seminariorum
ordinationem requisitae, quarum prima est accurata moderatorum et magi¬
strorum selectio eorumque congrua ad haec officia praeparatio. Meritum quod
Concilium Tridentinum, aptiore institutione clericorum inducta, de vita Ec-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
529
clesiae renovanda sibi comparavit, ab hac Sacrosancta Synodo completur, si [39]
perfectiori praeparationi spirituali et paedagogicae consulat eorum quorum
curae iuvenes levitae committuntur.
Hic quoque afferri iuvabit testimonium Excellentissimi Praesulis qui per
plus quam triginta annos clericorum ad sacerdotium instituendorum officio
functus, causam praecipuam malorum quae hodie Seminariorum vitam per¬
turbant indicat hanc: « V impr e paratione dei Superiori dei Seminari, imprepa-
razione tecnica, 1’ignoranza dei Documenti della Chiesa, la faciloneria nel
crearsi sistemi personali di educazione, di selezione, di ammissione agli Ordini.
Per questa causa avvengono tanti disastri. Sarebbe tempo di affrontare questo
problema radicalmente.
11 Concilio di Trento e rimasto immortale specialmente per la creazione
dei Seminari. Rimarrebbe immortale anche il Vaticano II, oltre che per gli
altri importantissimi terni, se creasse “ istituzioni ” o “ corsi obbligatori ” o
“ iniziative di qualsiasi nome ” per la formazione, 1’educazione professionale
e l’aggiornamento dei “ Formatori ” dei Clero ».
Ad n. 5: Abunde quoque constat quanta damna alumnorum institutio
de facili patiatur in studiorum sedibus quibus desunt magistri vere conspicui,
congruus alumnorum numerus, opes vel facultates sufficientes. Urgetur prop-
terea erectio seminariorum pluribus dioecesibus communium, « ubi singulae
dioeceses Seminario rite instruendo impares sint ».
Statuitur autem ut in determinandis Seminariorum regionalium vel natio-
nalium Statutis, omnes Episcopi quorum interest, partem habeant. Secundum
multorum Praesulum vota derogatur igitur praescripto canonis 1357, para-
graphi 4: « Seminarii interdioecesani vel regionalis regimen universum et ad¬
ministratio regitur normis a Sancta Sede statutis ».
Ad n. 6: Statuitur principium summi momenti pro cohaerenti totius insti¬
tutionis unitate tuenda: « Seminarium inservire debet ad veros animarum Pa¬
stores formandos ».
Ad nn. 7-10 : Institutio spiritualis alumnos ad ipsos vitae spiritualis fontes
imprimis conducat oportet eosque ita conformet ut in virtutum theologicarum
potissimum exercitio amicorum more Christo adhaerere discant. In numero
octavo paucis insinuantur notae spiritualitatis sacerdotis, qui intima commu¬
nione cum Episcopo, in quo inest sacerdotii plenitudo, et socia cum confra-
tribus opera in ministerio et ex ministerio sanctificari debet; quae futura
pastoralis navitas in alumnis instituendis iam in Seminario continuo prae oculis
habenda est. In nono numero ea disciplinae moderandae ratio praescribitur qua
alumni tum ad oboedientiae sensum ac praxim tum ad spiritum responsabili-
tatis personalis ac ad opera ultro sponteque incipienda conformentur. In [40]
numero decimo duo subsidia suggeruntur, quibus secundum plurimorum Epi¬
scoporum sententiam et experientiam pleniori spirituali alumnorum institu¬
tioni eorumque securiori probationi hodiernis in adiunctis consuli potest; quae
subsidia autem liberae Episcoporum determinationi relinquuntur.
Ad n. 11: Studia praevia indicantur, tum ea quae, sicut iuvenes exculti
34
530
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 40 ] propriae nationis, etiam clerici perficere debent, tum ea quae futuris sacerdo¬
tibus sunt propria, sicut congrua latini sermonis cognitio cuius ratio apte et
moderate determinatur.
Ad nn. 12-15 : Insinuatur apta studiorum ecclesiasticorum recognitio ita
ut alumni ab initio integrum conspectum acquirant mysterii Christi cui totos
se devovere percupiunt; melius curetur studiorum philosophicorum et theo¬
logicorum coordinatio necnon singularum disciplinarum cohaerens connexio;
solida institutione scientifica plene servata, intendatur non mera instructio,
sed testium fidei formatio, qui — necessitatibus populorum et temporum ap¬
prime consideratis — suae aetatis hominibus laetum salutis nuntium com¬
municare valeant.
Quae quidem in schemate a Commissione secundum Patrum animadversio¬
nes recognito apertius et plenius declarata erant; quae vero in Propositione 14
concinne perstringuntur, quoad substantiam saltem respondent optatis quae
una cum plurimis aliis Patribus Secretarius generalis cuiusdam magnae Con¬
ferendae Episcopalis protulit: « ... it seems imperative that the presentation
of Theology, Scripture, etc., should be more living and dynamic, co-ordinated
and unified, integrated with the life of the student, slanted towards the
apostolate and correlated with the world of today and the country in which
the students are to operate ».
Ad nn. 16-18: Ad formationem pastoralem melius promovendam quae¬
dam particularia commendantur, nostris temporibus maxime necessaria, sicut
est laicorum ad apostolatum promotio. In numero autem duodevicesimo prin¬
cipium magni momenti statuitur, nempe de necessitate formationis non tantum
theoreticae, sed etiam practicae, quae propterea apta ratione et mensura iam
studiorum tempore est inchoanda ut e Seminario exeant sacerdotes ad mini¬
sterium exercendum vere instructi.
Ad n. 19: Tangitur quaestio transitus a quodammodo tecta Seminarii
vitae consuetudine ad actuosam et non paucis periculis obnoxiam pastoralem
navitatem. Qui transitus praebet novellis sacerdotibus quaestiones gravissimas
(« problemi immensi, nuovi e spiritualmente drammatici », Paulus PP. VI f. r.
in Allocutione habita die 11 martii 1964 coram sacerdotibus Instituti « Gian
Matteo Giberti » ex dioecesi Veronensi). Profecto formatio post seminarium
prosequenda et perficienda est, primis sacerdotii annis, qui tanti momenti
sunt pro tota vita sacerdotali. Summus Pontifex feliciter regnans in Allocu¬
tione laudata de huiusmodi continuata iunioris cleri formatione edixit: « E
davvero cotesta unfistituzione cosi provvida e saggia, cosl reclamata dalle con-
[ 41 ] dizioni della vita pastorale moderna, da doversi ormai dire necessaria; il Con¬
cilio Ecumenico ne far a probabilmente oggetto di studio ».
Commissioni igitur cordi fuit hanc curam Episcoporum coetibus enixe
commendare ut sicut Concilium Tridentinum primas leges de Seminariis sa¬
pientissime promulgavit, ita Concilium Vaticanum II primas normas de Post-
Seminariis opportune tradat.
Eo tandem hae Propositiones spectant ut principia generalia de sacerdotali
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
531
institutione, quae tanti momenti est pro Ecclesia, a Sancta Synodo suprema [41]
sua auctoritate declarentur; quaedam iam antea praescripta renovantur; quae¬
dam nova statuuntur, quaedam vero commendantur, eo consilio ut Semina¬
riorum Institutum a Tridentina Synodo salubriter conditum, secundum tem¬
porum et locorum adiuncta, efficaciter recognoscatur.
C) DOCUMENTA SANCTAE SEDIS
Documenta Sanctae Sedis recentiora quaedam et principaliora:
S. Pius X, Exhortatio ad Clerum Catholicum Haerent animo, 4 aug. 1908:
S. Pii X Acta, IV, pp. 242-244.
Pius XI, S. C. de Sacramentis, Instructio Quam ingens Ecclesiae, ad lo¬
corum Ordinarios, 27 dec. 1930: A.A.S., 23, pp. 120-129;
Litt. Encycl. Ad Catholici Sacerdotii, 20 dec. 1935: A.A.S., 28 (1936),
pp. 37-52.
Pius XII, Allocutio ad universos Clericos Studentes eorumque Modera¬
tores, 24 iun. 1939: A.A.S., 31 (1939), pp. 245-247;
Adhortatio Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: A.A.S., 42 (1950);
Litt. Encycl. Sacra Virginitas, 25 martii 1954: A.A.S., 46 (1954),
pp. 161-191;
S. C. de Sacramentis, Instructio Magna equidem, 27 dec. 1955, ad
locorum Ordinarios.
Io annes XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri primordia, 1 aug. 1959:
A.A.S., 51 (1959), pp. 545-579.
Allocutiones in tribus Sessionibus Synodi Romanae: A.A.S., 52 (1960),
pp, 201-211; 221-230, 240-251;
Allocutio ad Sacrorum Alumnos, 28 ian. 1960: A.A.S., 52 (1960),
pp. 262-270;
S. C. de Seminariis et Stud. Univ. Epist. circul. De aliquibus forma¬
tionis ecclesiasticae quaestionibus, 5 iun. 1959, centum devolutis annis ex
S. Ioannis B. Vianney morte, ad locorum Ordinarios;
Epist. circul. De aliquibus gravibus formationis ecclesiasticae quae¬
stionibus, 27 sept. 1960, trecentum ex S. Vincentii de Paoli morte revolu¬
tis annis, ad locorum Ordinarios.
Paulus VI, Epist. Apost. Summi Dei Verbum. Quarto exacto saeculo post
constituta a Concilio Oecumenico Tridentino sacra Seminaria, 4 nov. 1963:
A.A.S., 55 (1963), pp. 979-995; ibidem haec quoque continentur: « ... ad [42]
Oecumenicum Concilium Vaticanum II lata est Constitutio De Sacrorum alum¬
nis formandis, quae, cum probata erit, opportuna Concilii Tridentini de¬
creta, aliaque subsequenda Apostolicae Sedis praescripta perficiet, et sine
ulla dubitatione id dabit, ut valde procedat opus ad sacerdotii tirones con¬
quirendos spectans, atque, quod sane maioris momenti est, ad eosdem sive
ad sacerdotalium virtutum amorem et exercitationem, sive ad sacrorum
532
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[42] rituum, sive ad ingenii culturam, sive ad pastoralem, quam vocant, discipli¬
nam informandos.
Dum igitur praeclaras normas, quae de Seminariis a Concilio Oecume-
nico edentur, exspectamus, supremi muneris Nostri partes esse putamus,
omnes hortari, qui sacrorum alumnis erudiendis dant operam, ut pariter
pericula acri animo perpendant, quae artem educandi, in Seminariorum
usum nunc receptam, eiusque efficacitatem extenuare possunt, atque pari¬
ter ea prospiciant, quae in eorumdem institutione alumnorum impensiore
studio sunt accuranda » (p. 989);
Allocutio in eadem occasione habita: A.A.S., 55 (1963), pp. 1030-1035;
Allocutiones: in Pontificio Collegio Pio Latino Americano (30 nov.
1963); in Pontificio Seminario Romano Maiore (8 febr. 1964); in Pontifi¬
cio Collegio Pio Brasiliano (28 aprilis 1964);
Nuntius Radiophonicus pro die Vocationum (11 aprilis 1964).
W 2 - Exc.mi P. D. IOSEPH CARRARO
Episcopi Veronensis
RELATIO *
Venerabiles Patres,
In fasciculo 1 « De Institutione sacerdotali » qui iam mense Maii Vobis
transmissus est, a pagina 13 ad paginam 41, laboriosum describitur
huius argumenti iter. Huius itineris historiam igitur hic ne perstringere
quidem debeo.
Hoc unum autem liceat mihi notare. Labor ille perarduus, etsi non
omnes eius fructus iam nunc maturitatem consecuti sint, inutilis nulla¬
tenus habendus est. Ea quae a Commissione Praeparatoria et ab ipsa
Commissione Conciliari parata sunt, summam quandam constituunt plu¬
rimorum votorum ab Episcopis atque a peritissimis ecclesiasticis viris
undequaque receptorum et accuratis disceptationibus iterum atque ite¬
rum ponderatorum. Quae omnia perutilia fore sperare fas est Sanctae
Sedi et Episcoporum Conferendis, quando ulteriores parabuntur Instruc¬
tiones et Directoria nec non in Iure Canonico recognoscendo.
Nec silere vellem fructum quendam immediatum ac periucundum,
mutuam scilicet in Commissione Praeparatoria et Conciliari consiliorum
et operae consortionem, fraterno semper spiritu animatam, in ipsis quoque
opinionum differentiis.
* Huiusmodi fasciculus Patribus distributus est in congregatione generali 101,
die 14 octobris 1964.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
533
1. Ad ipsas Propositiones vero quod attinet, notandum est impri- DI
mis, eas — secundum mandatum receptum a Commissione de laboribus
Concilii coordinandis — excerptas esse ex schemate Constitutionis « De
sacrorum alumnis formandis » mense Maii anni 1963 Vobis, Venera¬
biles Patres, transmisso. Circa illud schema plurimae animadversiones
Conferendarum Episcopalium et singulorum Patrum pervenerunt, quae
in schemate recognoscendo non parum nos adiuvarunt; harum animadver¬
sionum auctoribus, totius Commissionis gratissimos sensus, hac mihi
oblata occasione, pandere gaudeo.
Etiam circa Propositiones recepta sunt quaedam documenta magni
ponderis atque plures animadversiones, quae de singulis punctis utiles
suggerebant mutationes. Secundum facultatem ab Auctoritatibus Conci¬
lio praesidentibus communi deliberatione concessam, Commissioni vi¬
sum est peropportunum, quaedam in Propositionibus iam statim corri¬
gere, quaedam alia addere, ita ut hoc documentum vel magis satisfacere
posset Vestris exoptatis. En ratio textus emendati in huius Relationis
Appendice positi, qui nunc Vestro suffragio submittitur.
2. Ex comparatione utriusque textus facile Vobis innotescunt emen¬
dationes ... 2 a Commissione introductae. De emendatarum Propositionum
ordine et materia singillatim disserere necessarium non videtur. Notare [6]
tantum velitis quaedam additamenta maioris momenti a pluribus Patri¬
bus expostulata: veluti succinctam descriptionem elementorum et si¬
gnorum vocationis sacerdotalis (cf. paragraphum secundam Propositio¬
nis secundae), novas propositiones de Seminariis Minoribus (Prop. 3),
... 3 de diligenti praeparatione ad castitatem sacerdotalem (Prop. 10), de
disciplinis ecclesiasticis aptiore ratione tradendis (Prop. 17), necnon
textus accuratius de totius formationis fine pastorali (Prop. 4) et de insti¬
tutione theologica agentes (Prop. 14 et 16). Schema Propositionum
emendatum absque dubio effectum est magis amplum. Sed fere omnes
Conferendae Episcopales et Patres, qui de Propositionibus suas animad¬
versiones miserunt, censuerant plura esse dicenda; immo non deerant qui
ad integrum schema redeundum esse fortiter dictitaverint. Ergo potius
Vestram veniam petere debemus, quod ob limites nobis impositos non
omnia additamentorum desideria explere potuimus.
3. Imprimis autem invitare Vos desidero, Venerabiles Patres, ut
vel brevissime mecum perpendatis nexum organicum et vividum, quo
hae « Propositiones de Institutione sacerdotali » cohaerent cum ceteris
huius Concilii documentis, praecipue cum Constitutione Dogmatica « De
Ecclesia », quae veluti cardo censendus est omnium quae in hac Aula
communi nisu investigantur et disputantur, statuuntur et proclamantur.
Qui nexus valet non tantum in ordine constitutivo Ecclesiae, ita ut de
534 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[6] mysterio Ecclesiae ne cogitare quidem possimus nisi cum sacerdotio
Christi, sed etiam in ordine, ut ita dicam, operativo seu practico.
Reapse ea quae in illius Constitutionis capite III asseruntur de Epi¬
scopi muneribus eiusque dotibus requisitis in munere docendi (cf. n. 25),
sanctificandi (cf. n. 26) et regendi (cf. n. 27), supponunt Episcopum
qui sit perfectus « Homo Dei », vere « Pastor Bonus » et « Magister
sapiens », « ad omne opus bonum instructus » (2 Tim. 3, 17). Sed
Episcopi « non nascuntur ( sicut poetae 4 ), sed fiunt »; ex « gremio pre¬
sbyterorum » assumi solent; opus illis fuit optima praeparatione intel¬
lectuali, spirituali et pastorali. Media in operositate ministerii sacerdo¬
talis haec praeparatio accrescere quidem potuit ac debuit; eius autem
initia et solida fundamenta illis ponuntur annis quando futuri Pastores
in Seminariis formantur.
Ea deinde quae in n. 28 Constitutionis de Ecclesia proclamantur de
sacerdotum dignitate et potestate sacramentali, de eorundem vicissitu¬
dine 5 cum Christo, cum Episcopo, cum confratribus et cum populo chri-
stiano, — ea quoque quae ibidem postulantur ut eorum ministerium
pastorale evadat vere efficax / — omnia haec non quasi fortuitu obti¬
nentur, sed nonnisi adaequata formatione parantur.
Quare Propositiones istae de institutione sacerdotali quaedam quasi
corollaria sunt quae necessario ex huius Concilii Constitutione princi¬
pali derivantur. Analogo modo illustrari posset intima ratio qua nostrae
[5] Propositiones ad Constitutionem De Sacra Liturgia, ad Decretum « de
pastorali Episcoporum munere », ad Propositiones de Sacerdotibus et
ad cetera documenta a Concilio parata referuntur. Neque oblivisci quis
potest, omnium Decretorum conciliarium executionem magna ex parte
pendere a spiritu atque universa ratione quibus sacrorum alumni ad
ministerium sacerdotale praeparantur... 7
4. Hae autem Propositiones, tum ad res in eis perstrictas tum ad
proponendi modum quod attinet, respondentne reapse isti vicissitudini 8
cum universa Concilii opera? Congruuntne ipsis finibus ab hoc Conci¬
lio intentis eiusque notis characteristicis? Responsum posse dari affirma¬
tivum, mihi videtur. In propositionibus enim has notas inveniri puto:
a) notam pastoralem
b) accommodationem ad nostra tempora
c) accommodationem ad locorum et gentium necessitates
d) synthesim aequilibratam
e) opportunam renovationem.
a) Nota pastoralis.
Sollicitudo pastoralis omnes propositiones informat (cf. imprimis
nn. 4, 9, 12, 19-22). Vocationum sacerdotalium selectio et promotio in
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
535
diversis institutionis gradibus, studiorum ordinatio et finis, eorundem 17 ]
si opus sit opportuna interruptio, — confirmatio 9 personalis, humana et
supernaturalis, operositatis apostolicae experimenta, — omnia haec con¬
tinuo considerantur sub luce ... 10 futuri muneris pastoralis.
b) Accommodatio ad nostra tempora.
Institutio sacerdotalis sic impertienda est ut ad vitam praeparet sa¬
cerdotalem pro necessitatibus et condicionibus progredientis temporis.
Sine dubio existunt principia et normae quae pro vita sacerdotali semper
et ubique valent. Nostrae Propositiones innixae in praeclaris documentis
Pontificum, praesertim recentiorum et ipsius Papae Pauli VI ( Summi
Dei Verbum ), dum illa principia (vel explicite vel implicite) iterum con¬
firmant, normas et methodos ab hodiernis adiunctis expostulata in luce
ponunt, etiam iuxta doctrinam et normas pastorales a Summo Pontifice
Paulo VI in Suis Litt. Enc. Ecclesiam Suam datas. Institutionem sacer¬
dotalem ad progredientis aetatis necessitates opportune adaptandam
esse, alte declaratur in ipsa prima Propositione veluti quaedam totius
documenti norma directiva, et in aliis quoque Propositionibus iteratim
urgetur, imprimis ad formationem philosophicam, theologicam et stricte
pastoralem quod attinet (cf. nn. 14, 15, 16 et nn. 19, 20).
c) Accommodatio ad locorum et gentium necessitates.
Propositiones ad tantam nationum, culturarum, condicionum socia¬
lium, traditionum varietatem continuo respiciunt et rigidam quandam
in clericis instituendis uniformitatem omnino devitant. Propterea eadem
Propositio prima mandat, ut in singulis nationibus peculiaris totius insti¬
tutionis sacerdotalis Ratio condatur, a competente auctoritate ecclesia¬
stica territoriali. Ipsius erit Seminariorum ordinationem, alumnorum [8]
vitam communem, studia ab ipsis peragenda, institutionem spiritualem
et varia operositatis pastoralis initia locorum et gentium adiunctis sa¬
pienter et efficaciter accommodare.
d) Synthesis aequilibrata.
Ut institutio sacerdotalis melius hodiernis adiunctis aptetur, propo¬
sitiones evitare intendunt apparentem sic dictam « antinomiam » 11 quae
sive durante periodo formationis, sive in ipsa vita sacerdotali percipi
potest ; 12 « antinomiam » scilicet inter passivismum qui personalitatem
deformet, et « autonomiam » quae 13 neget vel minuat valorem oboedien¬
tiae et disciplinae (cf. nn. 8, 9, 11, 21); antinomiam inter rectam evolu¬
tionem virium humanarum (n. 11) et spiritum mortificationis atque abne-
gationis suiipsius (n. 9); antinomiam inter quandam a mundo eiusque
periculis separationem et necessitatem adaequati contactus cum realitati-
536
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
t 8 ] bus socialibus et humanis (nn. 15, 16, 19, 20, 21); antinomiam inter
orationis et recollectionis spiritum et activitatem apostolicam, generosam
et ferventem (cf. nn. 11, 19, 20, 21).
Has apparentes antinomias, Propositiones superare intendunt non
eligendo viam quandam mediam, sic dictum « compromissum », sed po¬
tius promovendo organicam et vitalem synthesim inter diversas tenden¬
das, immo inspirando in tota educatione actionem unitariam, et devitan¬
do quamcumque «vivisectionem » in universa activitate formativa
(cf. nn. 4, 16) ... 14
e) Opportuna renovatio.
Secundum finem a Concilio intentum, nostrae Propositiones totam
institutionem sacerdotalem vigorosae renovationis halitu instaurare vo¬
lunt. Quod patefit:
1) in actuosa ad vocationes fovendas conspiratione quae dilatato
corde transcendat oportet fines singularum dioecesium, et necessitates
totius Ecclesiae respicere debet (cf. n. 2);
2) in primatu valorum spiritualium et virtutum supernatura-
lium, ... l5 spiritus et exercitii orationis, solidae formationis christocentri-
cae in doctrina theologica fundatae et a S. Scriptura et S. Liturgia
animatae (cf. n. 18 et alibi);
3) in intimiore et magis ,.. 16 operosa communione inter Episcopum
et sacerdotes, ad quam formandi sunt sacrorum alumni, qui vividiore
cognitione et amore mysterii Ecclesiae ita imbuendi sunt « ut sacerdotio
aucti proprio Episcopo adhaerentes et sociam cum confratribus operam
praestantes, testimonium exhibeant illius unitatis, qua homines ad Chri¬
stum attrahuntur » ... 17 ;
4) in formatione apostolica, quae lucem recipiat oportet sive a di¬
sciplinis sacris quae magis magisque Mysterium Christi alumnorum men¬
tibus aperiant, ita ut huius Mysterii visio integra et harmonica ipsis
semper in propria vita sacerdotali praeluceat (cf. nn. 14 et 16), — sive
[ 9 ] ex humanarum rerum profundiore studio et adaequata experientia
(cf. nn. 19, 20, 22);
5) in accentu, quo efferuntur quaedam postulata actualis forma¬
tionis sacerdotalis e. g. cura eorum qui maiore aetate vocationem se¬
quuntur; adaequata ordinatio Seminariorum Minorum et Institutorum
analogorum (cf. n. 3); singulorum conformatio personalis, sensus pro¬
priae responsabilitatis (nn. 7, 21); selectio et formatio Moderatorum
(cf. n. 5); recognitio studiorum ecclesiasticorum (nn. 14-17); institutio
post Seminarium perficienda (cf. n. 22).
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
537
His rationibus breviter indicatis sperare licet, opus a Concilio Tri- [®1
dentino quattuor abhinc saecula feliciter coeptum, a Concilio Vaticano
Secundo vere posse compleri, perfici novisque Ecclesiae condicionibus
aptari, si prima instaurandae institutionis sacerdotalis lineamenta hic
proposita, a Vobis probata, a Conferentiis Episcopalibus opportune ap¬
plicabuntur et efficaciter in effectum ducentur.
Vener abites ~Patres,
Commissio nostra, plene agnoscit:
a) Operam a nobis praestitam perfici posse immo debere Vestris
animadversionibus et emendationibus, de quibus iam nunc gratias Vobis
anteferimus.
b) « Propositiones » aliis nimis breves, aliis longiores, aliis valde
generales, aliis nimis particulares apparere posse. Vos, venerabiles Patres,
rogare velimus ut attente consideretis ex una parte limites nobis impo¬
sitos, ... 18 et ex altera ... 19 nisus peractos ad componenda in unitate, vota
et desideria quae ad nos pervenerunt et quae necessitates et realitates
sat diversas in mundo respiciebant. Permulta utilia, immo utillima in
his Propositionibus praecipienda non erant, immo ne commemoranda
quidem, quia determinatis tantum circumstantiis regionalibus vel cultu-
ralibus conveniebant... 20
c) « Propositiones » non exhaurire omnia quae Concilium Vatica¬
num II vult proferre de argumento tam momentoso pro vita Ecclesiae;
ipsas potius constituere quasi initium itineris non brevis quod explen¬
dum erit a Commissionibus post Conciliaribus, a Commissione iuris ca¬
nonici recognoscendi et imprimis a Conferentiis Episcopalibus in singu¬
lis nationibus.
« Haec autem (ut dicit Paulus VI in Litt. Enc. Ecclesiam Suam )
est quaedam quasi lex nostrae terrestris peregrinationis, temporis cursu
circumscriptae, quoniam opus quod nunc inchoatur, numquam finem esse
capturum videtur »; sed clamat fidenter Summus Pontifex: « Ecclesia
in praesentia vivacior est quam antea numquam ».
Hac spe ducti, Venerandi Patres, Vestrum « placet » petere audemus
et in quantum fieri potest non nimis condicionibus onustum, dum Vobis, [ 10 ]
Vestrae patientiae Vestroque auxilio gratias agimus et a Deo humiliter
imploramus ut sua opitulante gratia ex nostro labore Sanctae Christi
Ecclesiae fructum qui semper maneat afferamus.
In oratione : 1 Brevitatis causa omittam — et confido ut hoc a vobis obtineat
« placet » — ea quae continentur in pag. 1 meae relationis et referuntur ad histo-
538 acta conc. vaticani ii - periodus iii
[ 10 ] riam textus, et veniam statim ad n. 2 in fine eiusdem paginae. Duo textus sunt
prae oculis vestris. Prior textus legebatur in fasciculo coloris viridis iam mense
maio huius anni vobis transmisso. Alter est textus emendatus iuxta animadversiones
et vota post editionem priorem recepta. 2 nuperrime, secundum facultatem
concessam ab auctoritatibus Concilio praesidentibus. 3 et de aliis similibus
institutis. 4 (sicut olim dicebatur de poetis, et nunc etiam de diurnariis scrip¬
toribus — « giornalisti » dicitur). 5 necessitudine (est mendum typographi-
cum). 6 deest. 7 Pro Concilio quoque valet illud effatum: « spes messis
in semine ». 8 necessitudini. 9 conformatio. 10 et graduali et
concreta initiatione. 11 apparentes sic dictas « antinomias ». 12 possent.
13 vel « autonomismum » qui. 14 ita ut, v. g. doctrina, praesertim theologica, in
vitam vere traducatur. Vita autem nunquam seiungitur a luce doctrinae. Operositas
apostolica ex intentione amoris in oratione et vitae spiritualis vere accensae im¬
pulsum et vigorem trahat, et vicissim operositas ipsa vitam interiorem et foveat
et nutriat. 15 paupertatis et abnegationis. 16 conscia et. 17 ut di¬
citur in propositione 9. 18 quia de campo spatioso ubi laeti et impigri mora¬
bamur in commissione praeparatoria ad hortulum conclusum reducti sumus, et
tamen humiliter censemus quod necessaria limitatio quantitatis profecerit perfec¬
tioni qualitatis. 19 parte consideretis. 20 Neque fusius repetere voluimus
ea quae de clericis et de seminariis dicuntur in aliis schematibus, quia persuasum
habemus opus Concilii ad modum unius considerandum esse; ita, e. g. deest ih
nostris propositionibus satis ampla descriptio formationis liturgicae, quia iam in
constitutione de sacra Liturgia, et nuper in Instructione sapienter et luculenter de
ea dicitur.
L 11 ] 3 - Textus prior — Textus emendatus
Textus prior
[Prooemium]. Sancta Synodus, probe no¬
scens omnium Decretorum exsecutionem atque
optatam Ecclesiae renovationem a sacerdotum
ministerio magna ex parte pendere, gravissi¬
mum institutionis sacerdotalis momentum pro- 5
clamat, eiusque primaria quaedam principia de¬
clarat, quibus confirmentur leges iam saeculo¬
rum experientia probatae in easque nova in¬
ducantur, quae mutatis temporum rationibus
aptius respondeant. Quae sacerdotalis institu- io
tio ob ipsam catholici sacerdotii unitatem, om¬
nibus sacerdotibus cuiusvis ritus necessaria est;
ideoque haec praescripta, congrua congruis re¬
ferendo, omnibus applicanda sunt.
Textus emendatus
[Prooemium]. Sancta Synodus, probe no¬
scens optatam totius Ecclesiae renovationem a
sacerdotum ministerio magna ex parte pendere,
gravissimum institutionis sacerdotalis momen¬
tum proclamat, eiusque primaria quaedam
principia declarat, quibus confirmentur leges
iam saeculorum experientia probatae in easque
nova inducantur, quae mutatis temporum ratio¬
nibus aptius respondeant. Quae sacerdotalis
institutio ob ipsam catholici sacerdotii unita¬
tem, omnibus sacerdotibus cuiusvis ritus neces¬
saria est; ideoque haec praescripta, congrua
congruis referendo, omnibus applicanda sunt.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
539
Textus prior Textus emendatus [11]
I - De sacerdotalis institutionis ratione
in singulis Nationibus ineunda
1. Cum in tanta gentium regionumque di- 15 1. Cum in tanta gentium regionumque di¬
versitate nonnisi generales leges ferri possint, in versitate nonnisi generales leges ferri pos-
singulis nationibus vel ritibus peculiaris « Sa- sint, in singulis nationibus vel ritibus peculia-
cerdotalis Institutionis Ratio » ineatur, ab Epi- ris « Sacerdotalis Institutionis Ratio » inea-
scoporum coetibus statuenda, certis temporibus tur, ab Episcoporum coetibus statuenda, certis
recognoscenda atque ab Apostolica Sede appro- 20 temporibus recognoscenda atque ab Apostoli-
banda, qua leges universales ad peculiaria loco- ca Sede approbanda, qua leges universales ad
rum temporumque adiuncta accommodentur, ut peculiaria locorum temporumque adiuncta ac-
sacerdotalis institutio, semper respondeat pasto- commodentur, ut sacerdotalis institutio sem-
ralibus necessitatibus illarum regionum in qui- per respondeat pastoralibus necessitatibus illa-
bus ministerium exercendum est. 25 rum regionum in quibus ministerium exercen¬
dum est. 1
II - De vocationibus sacerdotalibus instantius fovendis [12]
2. Quamquam fovendarum vocationum opus 2. Fovendarum vocationum opus ad totam
ad totam christianam communitatem pertineat, quidem cbristianam communitatem pertinet
tamen maxime in id conferant oportet tum fa- quae vita plene christiana, precationibus, pae-
miliae christianae, quae veluti primum semina- nitentiae operibus aliisque subsidiis id promo-
rium constituunt, tum sacerdotum exemplum at- 5 vere debef, tamen maxime in id conferant
que apostolicus zelus. Omnia pariter media ad- oportet tum familiae, quae suae dignitatis et
hibenda sunt, imprimis precationes christianae- missionis plene consciae veluti primum semi-
que paenitentiae opera, congrua christifidelium narium constituant, tum sacerdotum exem-
instructio, puerorum iuvenumque christiana in- pium atque apostolicus zelus.
stitutio ut, qui supernum vocationis donum 10 Haec actuosa ad vocationes fovendas con-
etiam maturiore aetate acceperint, magno animo spiratio Divinae Providentiae actioni respon-
eidem respondere valeant. det, quae quosdam homines ad Christi Sacer¬
dotium hierarchicum participandum eligit, eis
congruas tribuit dotes simulque Ecclesiae
15 committit ut, vocationis signis agnitis, candi¬
datos qui tantum munus recta intentione et
plena libertate petierint, comprobatos vocet
et Sancti Spiritus sigillo in aeternum consecret.
540
ACTA. CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 12 ]
Textus prior Textus emendatus
Opus vero fovendarum vocationum fines
20 singularum dioecesium, nationum atque rituum
dilatato corde transcendat oportet atque ad
universalis Ecclesiae necessitates respiciat, ut
illis regionibus auxilium afferri possit, ubi
E)omini vinea instantius advocat operarios. 2
25 3. [Nova Propositio]. - In Seminariis Minoribus ad germina vo¬
cationis colenda erectis atque in peculiaribus Institutis quae pro loco¬
rum gentiumque adiunctis eundem finem prosequuntur, alumni parti¬
culari religiosa conformatione, imprimis apta moderatione spirituali, ad
Christum Redemptorem generoso animo sequendum componantur. Viam
30 aliunde ducant quae adolescentium aetati, spiritui et evolutioni conve¬
niat et sanae psychologiae normis plene respondeat, congrua rerum hu¬
manarum experientia et consuetudine cum propria familia non praeter¬
missis. Studia ab ipsis peragenda sic ordinentur oportet, ut ea sine in¬
commodo alibi prosequi possint si ad vota saecularia transeunt. Pecu-
35 liari cura foveantur Instituta aliaque incepta pro eis qui maiore aetate
divinam sequuntur vocationem. 3
[13] III - De Seminariorum Maiorum ordinatione
6. Integra clericorum institutio eo tendere
debet, ut ad Divini Pastoris exemplar, alumni
veri animarum pastores formentur. Quare om¬
nes institutionis rationes, spiritualis, intellectua¬
lis, disciplinaris, consociata actione ad hunc pa¬
storalem finem ordinentur, eique assequendo
sedulam concordemque dent operam omnes mo¬
deratores et magistri, sub Rectoris ductu, Epi¬
scopi auctoritati fideliter obsequentes.
4. (Olim Propositio 6). [Integra institutio
fni pastorali cohaerenter aptanda ].
In Seminariis praesertim Maioribus inte¬
gra clericorum formatio exemplum prosequa-
5 tur oportet ipsum Dominum Nostrum lesum
Christum, Magistrum, Sacerdotem, Vastor em.
Quare ad sacerdotalia ministeria spiritu Christi
obeunda sacrorum alumni formandi sunt; ad
ministerium Verbi: ut Verbum Dei revelatum
io semper melius intelligant, meditantes possi¬
deant, lingua et moribus exprimant; ad mini¬
sterium cultus et sancti fcationis: ut orantes
et sacras liturgicas celebrationes peragentes
opus salutis per Sacrifcium et Sacramenta
15 exerceant; ad ministerium Vas toris: ut sciant
repraesentare hominibus Christum, qui « non
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
541
Textus prior Textus emendatus [^]
4. Cum alumnorum institutio, in seminariis
maioribus et minoribus, ab idoneis educatoribus
magis quam a sapientibus legibus pendeat, se¬
minariorum moderatores et magistri ex optimis
viris seligantur atque congrua experientia pasto¬
rali et peculiari institutione spirituali et paeda-
gogica diligenter praeparentur. Instituta ergo ad
hunc finem assequendum vel saltem Superiorum
seminariorum conventus statis temporibus ce¬
lebrandi promoveantur.
3. Vigilanti cura inquiratur de candidato¬
rum recta intentione ac idoneitate, de congrua
valetudine physica et psychica, de capacitate sa¬
cerdotalia onera ferendi, necessaria adhibita se¬
veritate, etiamsi lugenda sit sacerdotum penuria,
cum Deus Ecclesiam suam ministris carere non
sinat, si digni promoveantur, non idonei vero
arceantur.
venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret
et daret animam suam redemptionem pro mul¬
tis» ( Mc . 10, 45; cf. Io. 13, 12-17) et ut
20 sciant omnium fieri servi, ut plures lucrifa¬
ciant (cf. 1 Cor. 9, 19).
Quare omnes institutionis rationes, spiri¬
tualis, intellectualis, disciplinaris, consociata
actione ad hunc finem ordinentur, eique asse-
25 quendo sedulam concordemque dent operam
omnes moderatores et magistri, Episcopi aucto¬
ritati fideliter obsequentes. 4
5. (Olim Propositio 4). [Seminariorum
Moderatores melius seligendi et efficacius prae-
30 parandi ].
Cum alumnorum institutio ab idoneis edu¬
catoribus magis quam a sapientibus legibus
pendeat, Seminariorum moderatores et magi¬
stri ex optimis viris seligantur atque solida
35 doctrina, congrua experientia pastorali et pe¬
culiari institutione spirituali et paedagogica
diligenter praeparentur. Instituta ergo ad hunc
finem assequendum vel saltem Superiorum Se¬
minariorum conventus statis temporibus cele- [14]
brandi promoveantur. 5
6. (Olim Propositio 3). [De alumnorum
selectione et probatione ].
5 Vigilanti cura inquiratur de candidatorum
recta intentione ac libera voluntate, de idonei¬
tate morali et intellectuali, de congrua vale¬
tudine physica et psychica, de capacitate sa¬
cerdotalia onera ferendi et officia pastoralia
io exercendi, necessaria adhibita severitate etiam¬
si lugenda sit sacerdotum penuria, cum Deus
Ecclesiam suam ministris carere non sinat, si
digni promoveantur, non idonei vero tempe¬
stive ad alia munera obeunda paterne diri-
15 ganturf
542
ACTA CONC. VATICANI II — PERIODUS III
[14] Textus prior
5. Ubi singulae dioeceses seminario rite in¬
struendo impares sint, erigantur ac foveantur
seminaria pluribus dioecesibus vel universae re¬
gioni vel nationi communia ut solidae alumno¬
rum institutioni, quae in hac re suprema lex est 20
habenda, efficaciore ratione consulatur.
Haec vero seminaria, si regionalia sint vel
nationalia, regantur iuxta statuta ab Episcopis,
quorum interest, condita et ab Apostolica Sede
probata. 25
Textus emendatus
7. (Olim Propositio 5). [Seminaria secun¬
dum alumnorum necessitates disponenda ].
Ubi singulae dioeceses seminario rite in¬
struendo impares sint, erigantur ac foveantur
Seminaria pluribus dioecesibus vel universae
regioni vel nationi communia, ut solidae alum¬
norum institutioni, quae in hac re suprema lex
est habenda, efficaciore ratione consulatur.
Haec vero seminaria, si regionalia sint vel
nationalia, regantur iuxta statuta ab Episco¬
pis, quorum interest, condita et ab Apostolica
Sede probata.
In Seminariis autem ubi multi sunt alum¬
ni, retenta institutione scientifca communi,
alumni apta ratione distribuantur in commu¬
nitates parviores, ut singulorum conformationi
personali melius provideatur . 7
IV - De institutione spirituali impensius excolenda
7. Institutio spiritualis cum doctrinali et
pastorali arcte connectenda ita impertiatur, ut
alumni qui per sacram ordinationem Christo
Sacerdoti configurandi erunt, amicorum more
intima totius vitae consortione Ei adhaerere as-
[15] suescant; divinam Eius lucem ac vitam ex ver¬
bo Dei fideliter considerato et actuosa cum sa¬
crosanctis Ecclesiae Mysteriis communicatione
haurire eos doceat; in fide, spe et caritate po¬
tissimum ita eos firmet ut, in earum exercitio
spiritum orationis sibi acquirant, vocationis suae
robur et munimen consequantur, ceterarum vir¬
tutum vigorem obtineant et zelo omnes homines
Christo lucrifaciendi crescant.
8. (Olim Propositio 7). - Institutio spi¬
ritualis cum doctrinali et pastorali arcte con-
35 nectenda ita impertiatur, ut alumni qui per
sacram ordinationem Christo Sacerdoti con¬
figurandi erunt, amicorum more intima totius
vitae consortione Ei adhaerere assuescant;
Christum quaerere discant in Verbi Dei fideli
meditatione, in actuosa cum sacrosanctis Ec¬
clesiae Mysteriis communicatione, imprimis
5 in Eucharistia; in Episcopo, qui eos mittit, et
in membris Christi, praesertim pauperibus,
peccatoribus, incredulis, ad quos mittuntur.
Dum enixe colantur pietatis exercitia veneran¬
do Ecclesiae usu commendata, cavendum est
10 ne formatio spiritualis in iis solis consistat et
solum affectum religiosum excolat. Sed discant
alumni secundum formam Evangelii vivere,
in fide, spe et caritate firmari, ut in earum
exercitio spiritum orationis sibi acquirant, vo-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
543
Textus prior Textus emendatus [15]
15 cationis suae robur et munimen consequantur,
ceterarum virtutum vigorem obtineant et zelo
omnes homines Christo lucrifaciendi crescant. 8
8. Mysterio Ecclesiae clerici ita imbuantur 9. (Olim Propositio 8). - Mysterio Eccle-
ut sacerdotio aucti proprio Episcopo, tamquam siae ab hac Sancta Synodo prae ceteris illu-
fidi cooperatores laeta oboedientia adhaerentes 20 minato clerici ita imbuantur ut sacerdotio
et sociam cum fratribus operam praestantes, te- aucti proprio Episcopo tamquam fidi coopera-
stimonium exhibeant illius unitatis, qua horni- tores adhaerentes et sociam cum fratribus ope-
nes ad Christum attrahuntur. Insuper clarissime ram praestantes, testimonium exhibeant illius
intelligant alumni se non imperio vel honoribus unitatis qua homines ad Christum attrahun-
destinari, sed totos servitio Dei et fidelium mi- 25 tur. Clarissime intelligant alumni, se non im-
nisterio mancipari, in sacerdotali oboedientia et perio vel honoribus destinari, sed totos servi-
castitate atque in pauperis vitae ratione, qua tio Dei et pastorali ministerio mancipari. Pe-
sua obliviscentes, omnia omnibus fieri satagant. culiari sollicitudine in sacerdotali oboedien-
Huius futurae missionis luce tota seminarii ra- tia, in pauperis vitae ratione et in sui abne-
tio perfundatur oportet, ac praesertim discendi 30 gandi spiritu ita excolantur, ut etiam ea quae
ardor, silentii custodia et amor, suique abne- licita sunt, sed non expediunt prompte abdi-
gandi exercitium. care et Christo crucifixo se conformare assue¬
scamt. 9
10. [Nova Propositio]. - Diligenti cura alumni educentur ad sa¬
cerdotalem castitatem, vi cuius sacerdotes, secundum proprias vario- 35
rum rituum leges, integra animi et corporis deditione Domino inser¬
viunt atque aptissimum impetrant auxilium ad perfectam caritatem in
ministerio continuo exercendam. De periculis quae eorum castitati in
huius temporis societate occurrunt, alumni moneantur et aptis praesi¬
diis instruantur; ita conformentur ut matrimonii quoque christiani di- 40
gnitate et momento clare cognitis, optione mature deliberata ac magna- [16]
nimi indivisum Domini praeferant amorem eiusque Regno dilatando
semetipsos offerant hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (cf. Rom.
12, l). 10
9. Christianae educationis normae sancte 5 11. (Olim Propositio 9). - Christianae
serventur, et recentioribus sanae psychologiae et educationis normae sancte serventur, et recen-
paedagogiae inventis rite compleantur. Firma tioribus sanae psychologiae et paedagogiae in-
rectae disciplinae principia iuxta alumnorum ae- ventis rite compleantur. Firma rectae discipli-
tatem ita applicentur ut gradatim sibimetipsis nae principia iuxta alumnorum aetatem ita ap-
544
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[ 16 ] Textus prior
moderari, libertate sapienter uti, sponte navi-
terque agere et cum aliis sociam praestare ope¬
ram addiscant. Necessaria a mundo separatio
congruam cum familia consuetudinem ac pru¬
dentem rerum humanarum experientiam ne ex¬
cludat, ita ut homines, ad quos mittendi sunt,
convenienter cognoscant. Illae quoque virtutes
sedulo curentur quae in civili societate magni
aestimantur, cuiusmodi sunt animi sinceritas, in
agendo urbanitas, assidua iustitiae cura.
10. Ut alumni vocationem imprimis optio¬
ne mature deliberata amplectantur, Episcopo¬
rum erit congruum instaurare temporis inter¬
vallum pro impensiore tirocinio spirituali nec-
non opportunitatem perpendere quandam stu¬
diorum interruptionem statuendi ut sacerdotii
candidatorum probationi satius consulatur.
Textus emendatus
io plicentur ut gradatim sibimetipsis moderari,
libertate sapienter uti, sponte naviterque agere
et cum confratribus et laicis sociam praestare
operam addiscant. Illae quoque virtutes se¬
dulo curentur quae in civili societate magni
15 aestimantur, cuiusmodi sunt animi sinceritas,
in agendo urbanitas, assidua iustitiae cura,
modestia ctim caritate coniuncta. Tota semi¬
narii ratio pietatis et silentii studio perfusa,
ita ordinetur oportet ut iam quaedam initiatio
20 sit futurae vitae a sacerdote ducendae . n
12. (Olim Propositio 10). — Ut formatio
spiritualis solidiore ratione fundetur et alum¬
ni vocationem optione mature deliberata am¬
plectantur, Episcoporum erit congruum instau-
25 rare temporis intervallum pro impensiore ti¬
rocinio spirituali. Eorundem quoque erit op¬
portunitatem perpendere quandam studiorum
interruptionem statuendi vel adaequatum ti¬
rocinium pastorale disponendi ut sacerdotii
30 candidatorum probationi satius consulatur. Pro
singularum regionum condicionibus Coetuum
Episcoporum erit deliberare de augenda aeta¬
te a iure communi pro sacris Ordinibus expo¬
stulata} 2
V - De studiis ecclesiasticis recognoscendis
11. Antequam sacrorum alumni studia pro¬
prie ecclesiastica aggrediantur, ea humanistica
ac scientifica institutione augeantur, qua iuve-
[ 17 ] nes in sua cuiusque natione ad superiora studia
peragenda praeparari solent; ac praeterea eam
linguae latinae cognitionem acquirant, maxime si
de latini ritus alumnis agatur, qua tot scientia¬
rum sacrarum fontes, liturgicos libros et eccle¬
siastica documenta intellegere et adbibere pos¬
sint.
35 13. (Olim Propositio 11). [De studiis
praeviis apte disponendis ].
Antequam sacrorum alumni studia proprie
ecclesiastica aggrediantur, ea humanistica et
scientifica institutione augeantur, qua iuvenes
in sua cuiusque natione ad superiora studia
peragenda praeparari solent; ac praeterea eam
5 linguae latinae cognitionem acquirant, qua tot
scientiarum sacrarum fontes et ecclesiastica
documenta intellegere atque, si de latini ritus
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
545
Textus prior
12. Studia vero ecclesiastica inchoentur 10
generali introductione in mysterium Christi,
quod totam generis humani historiam afficit, in
Ecclesiam iugiter influit et in ministerio sacer¬
dotali imprimis operatur; ad idem mysterium
alumnorum mentibus magis magisque aperien- 15
dum omnes disciplinae apte componantur et
concordi ratione conspirent.
13. Philosophicae disciplinae ita tradantur 30
ut alumni perennis philosophiae principia cla¬
re perspiciant eiusque cohaerentem synthesim
acquirant; alia quoque systemata philosophica,
praesertim moderna, quae in propria natione
maiorem influxum exercent, necnon recentio- 35
res scientiarum progressus cognoscant, ut suae
aetatis mentem melius percipiant eiusque quae¬
stionibus apte respondere valeant.
14. Universae theologiae Sacra Scriptura
veluti anima sit oportet; ex eius accurato stu¬
dio necnon SS. Patrum totiusque traditionis
Textus emendatus [17]
alumnis agatur, libros liturgicos profundiore
intellectu adhibere possintT
14. (Olim Propositio 12). [ Studia eccle¬
siastica melius codrdinanda et apta introdu¬
ctione inchoanda ].
In studiis ecclesiasticis recognoscendis im¬
primis id intendatur ut singulae disciplinae
philosophicae et theologicae aptius componan¬
tur et concordi ratione conspirent ad alum¬
norum mentibus magis magisque aperiendum
Mysterium Christi quod totam generis humani
historiam afficit, in Ecclesiam iugiter influit et
in ministerio sacerdotali imprimis operatur.
Ut haec visio ab ipso initio alumnis commu¬
nicetur, studia ecclesiastica inchoentur cursu
introductorio per congruum tempus protra¬
hendo. In hac studiorum initiatione Mysterium
salutis ita proponatur ut alumni ad vocatio¬
nem laeto promptOque animo amplectendam
iuventur et studiorum ecclesiasticorum sen¬
sum, ordinem eorumque finem pastoralem con-
spiciantT
15. (Olim Propositio 13). [De studiis phi¬
losophicis recognoscendis ].
Philosophicae disciplinae ita tradantur, ut
alumni perennis philosophiae principia clare
perspiciant eiusque cohaerentem synthesim
acquirant; alia quoque systemata philosophi¬
ca, praesertim moderna, quae in propria na¬
tione maiorem influxum exercent, necnon re-
centiores scientiarum progressus cognoscant,
ut suae aetatis mentem melius percipiant eius¬
que quaestionibus apte respondere valeant. 15
16. (Olim Propositio 14). [Institutio theo- [18]
logica communicanda integra, harmonica et vi¬
talis ].
35
546
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 18 ] Textus prior
— spectata etiam eius relatione ad generalem
Ecclesiae historiam — mysteria salutis alumni
conspiciant, intime penetrent Angelico Docto-
re magistro; eademque in cultu et vita Eccle¬
siae praesentia et operantia agnoscere edo¬
ceantur, propriae vitae spiritualis reddant ali¬
mentum, atque in sacerdotalis ministerii exer¬
citio ad mutabiles rerum condiciones applicare
et modo coaevis hominibus aptato communi¬
care discant.
Textus emendatus
In cursu theologico scientia sacra, duce Ec¬
clesiae Magisterio, ita tradatur ut alumni doc¬
trinam catholicam ex divina revelatione accu¬
rate haustam profunde penetrent, propriae vitae
spiritualis reddant alimentum atque in ministe¬
rio sacerdotali annuntiare, exponere atque tueri
valeant. — Sacrae Scripturae studio, quae uni¬
versae theologiae veluti anima esse debet, pecu¬
liari diligentia alumni instituantur; congrua in¬
troductione praemissa, in exegeseos methodum
accurate initientur, maxima divinae Revelatio¬
nis themata perspiciam et in Sacris Scripturis
quotidie legendis et meditandis incitamentum et
alimentum recipiant. Singuli tractatus dogma¬
tici ita disponantur ut ante omnia ipsa themata
bihlica proponantur; quid Patres ad singulas
20 Revelationis veritates fideliter transmittendas et
enucleandas contulerint necnon ulterior dogma¬
tis historia — considerata quoque ipsius rela¬
tione ad generalem Ecclesiae historiam —
alumnis aperiatur; deinde ad mysteria salutis
25 integre quantum fieri potest illustranda, ea ope
speculationis, S. Thorna magistro, intimius pe¬
netrare eorumque nexum perspicere alumni di¬
scant; eademque semper in cultu et vita Eccle¬
siae praesentia et operantia agnoscere docean-
30 tur, atque humanorum problematum solutiones
sub revelationis luce quaerere, eius aeternas ve¬
ritates mutabili rerum humanarum condicioni
applicare easque modo coaevis hominibus apta¬
to communicare discant. Ceterae quoque theo-
35 logicae disciplinae ex vividiore cum Revelatione
divina contactu instaurentur.
Manuducantur alumni ad plenius cogno¬
scendas eas communitates quae christiano no¬
mine decorantur, sed ab Apostolica Sede sunt
40 seiunctae, ut fratres iuvare possint ad unitatem
a Domino Nostro expostulatam.
Introducantur etiam ad alias religiones co-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
547
Textus prior Textus emendatus
gnoscendas in singulis regionibus magis vul¬
gatas, quo melius id quod boni, Deo disponen¬
te, habent, agnoscant, errores refellere discant
et plenum veritatis lumen non habentibus
5 communicare valeant™
17. [Nova Propositio]. [De universis disciplinis apta ratione tra¬
dendis ].
Cum vero doctrinalis institutio non ad meram notionum communi¬
cationem, sed potius ad veram et profundam alumnorum formationem
tendere debeat, methodi didacticae recognoscantur tum ad praelectio- io
nes, colloquia et exercitationes quod attinet, tum quoad alumnorum
studium sive privatum sive in parvis coetibus incitandum. Totius insti¬
tutionis unitas ac soliditas sedulo curetur, vitata nimia disciplinarum
et lectionum multiplicatione atque iis quaestionibus omissis, quae vix
ullum momentum retinent vel quae ad altiora academica studia remit- 15
tenda sunt. 17
15. Ii vero, qui Episcopi iudicio in supe¬
riora studia incumbere debent, ad ecclesia¬
sticas Facultates vel Universitates mittantur,
ubi, secundum rationem studiorum apte re- 20
cognitam, methodo scientifica, crebris impri¬
mis exercitationibus sub professorum perso¬
nali ductu accurate formentur.
18. (Olim Propositio 15). — Episcoporum
erit curare ut iuvenes melioris indolis et ingenii
ad peculiaria Instituta, Facultates vel Univer¬
sitates mittantur ut in scientiis sacris, necnon
in aliis quae opportunae videantur, Sacerdotes
praeparentur altiore ratione scientifica instructi,
qui variis apostolatus necessitatibus satisfacere
valeant r
VI - De institutione st:
16. Pastoralis illa sollicitudo quae inte¬
gram prorsus clericorum institutionem infor¬
mare debet, postulat etiam ut alumni diligen¬
ter instruantur in iis quae peculiari ratione ad
sacrum ministerium spectant, praesertim in
catechesi et praedicatione, in cultu liturgico et
sacramentorum administratione, in animarum
moderandarum arte, in officio occurrendi er-
E PASTORALI PROMOVENDA
19. (Olim Propositio 16). - Pastoralis illa
sollicitudo quae integram prorsus clericorum
institutionem informare debet, postulat etiam
ut alumni diligenter instruantur in iis quae pe¬
culiari ratione ad sacrum ministerium spectant,
praesertim in catechesi et praedicatione, in
cultu liturgico et sacramentorum administra¬
tione, in animarum moderandarum arte, in
[ 19 ]
548
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[19] Textus prior
rantibus et incredulis, et in ceteris pastoralibus
muneribus.
17. Subsidiis quoque uti edoceantur quae
disciplinae sive paedagogicae, sive psycholo¬
gicae, sive sociologicae afferre valent, iuxta
[20] rectas methodos et Auctoritatis Ecclesiasticae
normas. Item ad apostolicam laicorum actionem
excitandam ac fovendam accurate instruantur,
necnon ad varias efficacioresque apostolatus for¬
mas promovendas; atque eo spiritu vere catho¬
lico imbuantur, quo propriae dioecesis, natio¬
nis, vel ritus fines transcendere et totius Eccle¬
siae necessitates respicere assuescant.
18. Cum vero opus sit ut alumni apostola¬
tus exercendi artem non tantum theoretice,
sed etiam practice addiscant, iam inde a stu¬
diorum tempore iidem praxi pastorali initien¬
tur per opportunas exercitationes, quae pro
alumnorum aetate ac locorum temporumque
condicione, prudenti Episcoporum iudicio, me¬
thodice et sub peritorum magistrorum ductu
fieri debent.
Textus emendatus
operibus caritatis, in officio occurrendi erranti¬
bus et incredulis, et in ceteris pastoralibus
35 muneribus. 19
20. (Olim Propositio 17 ). - Subsidiis quo¬
que uti edoceantur quae disciplinae sive pae¬
dagogicae, sive psychologicae, sive sociologi¬
cae afferre valent, iuxta rectas methodos et
Auctoritatis Ecclesiasticae normas. Item ad
apostolicam laicorum actionem excitandam ac
fovendam accurate instruantur, necnon ad va-
5 rias efficacioresque apostolatus formas promo¬
vendas; atque eo spiritu vere catholico imbuan¬
tur, quo propriae dioecesis, nationis, vel ritus
fines transcendere et totius Ecclesiae necessi¬
tates respicere assuescant. 20
io 21. (Olim Propositio 18 ). - Cum vero opus
sit ut alumni apostolatus exercendi artem non
tantum theoretice, sed etiam practice addiscant
et propria responsabilitate agere valeant, iam
inde a studiorum tempore iidem praxi pasto-
15 rali initientur per opportunas exercitationes,
quae pro alumnorum aetate ac locorum tempo¬
rumque condicione, prudenti Episcoporum iu¬
dicio, methodice et sub peritorum magistrorum
ductu fieri debent, praepdllente supernatura-
20 lium mediorum vi semper memorataT
VII - De institutione post
19. Cum sacerdotalis institutio, ob recen-
tioris potissimum societatis adiuncta, etiam post
seminarium prosequenda atque perficienda sit,
Coetuum Episcoporum erit in singulis nationi¬
bus aptiora media adhibere, cuiusmodi sunt 25
periodici conventus et accommodatae exerci¬
tationes, quarum ope iunior clerus sub aspectu
SEMINARIUM PERFICIENDA
22. (Olim Propositio 19 ). - Cum sacerdo¬
talis institutio, ob recentioris potissimum so¬
cietatis adiuncta, etiam post seminarium pro¬
sequenda atque perficienda sit, Coetuum Epi¬
scoporum erit in singulis nationibus aptiora
media adhibere, cuiusmodi sunt periodici con¬
ventus et accommodatae exercitationes, qua-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
549
Textus prior
spirituali, intellectuali et pastorali in sacerdo¬
talem vitam atque apostolicam operositatem
gradatim introducatur easque in dies magis re¬
novare ac fovere valeat.
Textus emendatus
rum ope iunior clerus sub aspectu spirituali,
intellectuali et pastorali in sacerdotalem vitam
30 atque apostolicam operositatem gradatim in¬
troducatur easque in dies magis renovare ac
fovere valeat. 22
NOTAE
Abbreviatio : I. S. = Schema Propositionum De Institutione Sacerdotali, Patribus
mense maii 1964 transmissum.
De Propositionum origine, ordine, momento conferantur ea quae in I. S.
pp. 22-26, 37-41 exposita sunt. Notae sequentes rationem tantum indicant muta¬
tionum in textu emendato inductarum.
1 Propositio prima, cuius primordiale momentum (cf. I. S. p. 38) a fere
omnibus agnitum est, remansit intacta. Commissio non censuit opportunum eam
unire cum Prooemio, sicut quidam proposuerunt, quia tali modo eius vis minuta
esset.
2 In Propositione secunda, iuxta votum a pluribus Patribus exhibitum, expli-
citius asseritur totius Communitatis vitam plene christianam esse primum et ma¬
xime necessarium fundamentum operis fovendarum vocationum sacerdotalium;
item fortius effertur momentum familiae. Praeterea, sicut plures Patres petierunt,
ex schemate integro restituebantur notio descriptiva vocationis (I. S. p. 26 n. 2)
atque monitum generosi ultra fines dioeceseon et nationum adiutorii (I. S. p. 27 n. 4).
3 A pluribus Patribus postulatum est, ut ex praecedente schemate integro
(I. S. p. 28 n. 5) quaedam pauca restituerentur de Seminariis minoribus et Insti¬
tutis analogis. Secundum eorumdem et multorum aliorum Patrum sententiam in¬
culcatur studia in huiusmodi Institutis ita debere ordinari, ut ii qui se non vocatos
esse cognoverint sine difficultate ad aliam vitae rationem transire possint.
Cf. Pius XII, Adhortatio Apostolica Menti Nostrae, 23 sept. 1950: A.A.S.,
42 (1950), p. 685.
Etsi reliquae Propositiones Seminaria Maiora respiciunt, tamen, congrua con¬
gruis referendo, Seminariis quoque Minoribus plura accommodanda erunt eorum
quae in sequentibus statuuntur; id ut innuatur, in initio Propositionis quartae
dicitur: « In Seminariis praesertim Maioribus... ». Secundum votum expressum
a duabus Conferendis Episcopalibus, in fine Propositionis commendatur peculiaris
cura habenda circa eos qui maiore aetate vocationem sequuntur.
4 A Commissione recepta est sententia plurium Conferendarum Episcopalium
quae propositionem de Seminarii fine agentem anteponendam esse censuerunt pro¬
positionibus circa Moderatores, alumnos, varias Seminariorum species. Item placuit
propositio ut iste finis clarius enuntietur, ministeriis specifice sacerdotalibus in
communitate populi Dei breviter delineatis.
5 Contra hanc propositionem obiectiones non motae sunt; unus tantum Pater
vel fortiorem monitionem praetulisset, cum maiora in Seminariis deploranda damna
550
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[21] proveniant ex Moderatorum inepta selectione et neglecta praeparatione. Additum
est « solida doctrina » inter ea quae requiruntur in Seminariorum moderatoribus.
De momento totius monitionis cf. I. S. p. 39 et imprimis Pius XI, Litt. Encycl.
Ad Catholici Sacerdotii, 20 dec. 1935: A.A.S., 27 (1936), p. 37.
6 Ut Patrum animadversionibus satisfieret, quaedam sunt addita (« ac libera
voluntate »), quaedam magis explicite proposita (« de idoneitate morali et intel¬
lectuali »); memoratur etiam capacitas « oficia pastoralia exercendi » ut indicetur
in futuro pastore non sufficere qualitates passivas, sed requiri etiam eas activas,
capacitatem ducendi alios (« leadership »),. opera ultra incipiendi (« spirito di ini-
[22] ziativa »), alios alloquendi, audiendi, comprehendendi (« Kontaktfahigkeit »). De¬
nique modo magis positivo indicatur quomodo agendum sit cum eis qui cogno¬
scuntur non idonei.
7 Prima paragraphus huius Propositionis remansit, quia fere ab omnibus plausu
accepta est. Additum est autem alterum monitum, a pluribus expostulatum, circa
Seminaria in quibus multi alumni versantur. Cavendum est ne isti veluti militum
more educati et conformationis vere personalis expertes « psychologiae massae »
aliquatenus succumbant. Commissioni igitur videbatur opportunum ut Concilium
etiam de hoc periculo vitando moneret; noluit autem Commissio determinata in
re subsidia (sicut « team », « equipe ») explicite commendare quia Episcoporum
est ea disponere quae pro locorum adiunctis efficaciora probantur.
8 Plures Patres petiverunt, ut primatu institutionis spiritualis fortiter enun¬
tiato, etiam caveretur ne eadem ad sola exercitia pia et affectum religiosum exco¬
lendum reduceretur; potius alumni ita conformandos esse ut secundum Euangelium
vivere assuescant.
9 Fortius quam in textu priore urgetur alumnos ad oboedientiam et sui abne¬
gandi spiritum conformandos esse. Ultima sententia prioris propositionis octavae
coniuncta est cum propositione undecima textus emendati.
10 Cum caelibatus momentum hodie apud opinionem publicam quae dicitur
et etiam apud quosdam catholicos perperam intelligatur, a pluribus postulatum
est ut ea in textum restituerentur quae in priore schemate integro de formatione
ad castitatem sacerdotalem asserta erant (cf. I. S. p. 32).
11 Commissio qualitatibus humanis in Seminario excolendis libenter addidit
« modestia cum cantate coniuncta », sicut, a pluribus Patribus exoptatum est.
12 Introductio alicuius impensioris tirocinii spiritualis a fere omnibus pro¬
bata est. Quidam vero Patres optaverunt ut de hoc tirocinio, sicut de studiorum
interruptione atque de tirocinio pastorali (in textum emendatum noviter intro¬
ducto) normae magis particulares statuerentur, v. g. de eorum duratione, repeti¬
tione, de habitudine ad diaconatum et ad ordinationem sacerdotalem etc. Com¬
missioni autem visum est opportunum, ut Concilium huiusmodi incepta commen¬
dans Episcopis committeret, ut ipsi pro locorum et gentium adiunctis normas
ferrent magis particulares, consideratis etiam experimentis alibi bono cum exitu
factis (cf. I. S. pp. 23, 40).
13 Altera pars huius propositionis leviter mutata est: nam, sicut duo coetus
Episcoporum animadverterunt, tantummodo pro alumnis ritus latini valet ratio
ex libris liturgicis desumpta.
14 Quae in hac Propositione praescribuntur, omnibus placuerunt. Sed opta¬
tum est ut explicitius commendaretur aptior studiorum philosophicorum et theo-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
551
logicorum coordinatio; item ut finis cursus introductorii, qui apte cum impensiore [22]
tirocinio spirituali componendus est, pressius indicaretur.
15 Haec Propositio mutata non est. Quidam voluerunt, ut in eadem assere¬
retur, philosophicas disciplinas in Seminario tradendas semper ad studia theolo¬
gica ordinari debere; sed huiusmodi legitimo desiderio iam provisum est in prae¬
cedente propositione 14.
16 Notatum est a pluribus dispositiones de institutione theologica, propter
brevitatem factas esse minus claras. Commissio propterea restituit textum con¬
gruentem ex schemate priore integro (I. S. pp. 34-35) qui a multis magno cum
favore receptus erat. Sicut plures Patres iure postulaverunt, additum est monitum
ut, una cum Theologia Dogmatica, ceterae quoque theologicae disciplinae ex
vividiore cum Revelatione divina contactu instaurentur, Secundum plurium Epi¬
scoporum coetuum votum, reassumpta sunt etiam quae in priore schemate integro
de cognoscendis communitatibus acatholicis et religionibus non-christianis habe- [23]
bantur (cf. I. S. pp. 34-35).
17 Plures Episcoporum coetus et etiam singuli Patres animadverterunt, saltem
brevissime mentionem fieri debere de recognoscendis methodis didacticis. Quare
addita est haec propositio nova, ex numeris 19 et 25 prioris schematis integri con¬
tracta (cf. E S. pp. 33, 36).
18 Commendatio de iuvenibus altioribus in studiis excolendis redacta est eo
modo ut variis condicionibus melius satisfacere posset.
19 Plures Patres petiverunt, ut adderetur « in operibus caritatis ».
20 Circa hanc propositionem nihil notandum est.
21 Additum est « et propria responsabilitate agere valeant », atque monitum
de evitando activismo naturalistico.
22 De momento huius propositionis et de ratione cur in contextu institutionis
sacerdotalis conservanda sit, cf. I. S. pp. 40-41.
Moderator : Gratias agimus relatori et membris commissionis. Nunc
loquatur secretarius generalis.
Secretarius generalis : Lego nomina eorum qui verbo uti petierunt
circa schema de institutione sacerdotali : Em.mi ac rev.mi DD. cardd.
Xoseph M. Bueno y Monreal, arch. Hispalensis in Hispania; Albertus
Meyer, arch. Chicagiensis in Stat. Foed. Amer. Sept. Deinde, nomine
plurium, exc.mi DD. Iosepb Drzazga, ep. tit. Siniandenus in Polonia;
Ioannes Colombo, arch. Mediolanensis in Italia; Paulus Sani, ep. Den-
pasarensis in Indonesia; Benedictus Zorzi, ep. Caxiensis in Brasilia;
Antonius Pawlowski, ep. Vladislaviensis in Polonia; Arcturus Rivera,
ep. aux. S. Salvatoris in EI Salvador; Andreas Charue, ep. Namurcensis
in Belgio.
552
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
9
Em. mus P. D. IOSEPH M. card. BUENO Y MONREAL
Archiepiscopus Hispalensis
Venerabiles Patres,
Schema de institutione sacerdotali non pauca quidem laude digna
exhibet. Generaliora principia de hac materia concinne et nervose expo¬
nit. « Perfici tamen potest et debet », ut audivimus a clarissimo relatore.
Liceat mihi lapillum afferre ex iis quae experientia viginti annorum me
docuit circa propositiones 2 et 3 « De vocationibus sacerdotalibus instan¬
tius fovendis ».
Si « optata totius Ecclesiae renovatio a sacerdotum ministerio ma¬
gna ex parte pendet » (ait Prooemium), unde gravissimum momentum
institutionis sacerdotalis, per prius momentum gravissimum attendendum
est operis fovendarum vocationum, quum prius sit « esse » quam « in¬
stitui », nec institutioni sacerdotali locus erit si candidati desint; quod
quidem hodie non raro evenit, ita ut problema seu « crisis », quam
aiunt, vocationum gravem praeoccupationem inducat, atque adeo ut
alicubi seminaria quaedam clausa fuerint ob defectum candidatorum... 1
Tria ad rem consideranda occurrunt: 1) vera doctrina, sub aspectu
pastorali, exponenda de vocatione sacerdotali; 2) media seu subsidia
ad vocationes fovendas; 3) de natura et scopo Seminarii Minoris.
1. Necessitas clare ... 2 describendi sacerdotalem vocationem eo vel
magis urget quod in dies verbum « vocatio » passim promiscue usur¬
patur diversis omnino significationibus; puta in ordine naturali dicitur de
vocatione ad artes, ad militiam, etc.; in ordine supernaturali loquimur de
« integra hominis vocatione » ad Deum (schema de Ecclesia in mundo),
de « universali vocatione ad sanctitatem » (schema de Ecclesia, cap. IV),
de « laicorum vocatione apostolica » etcd\ quae omnia diversa procul
sunt ab illa specifica et libera vocatione aliquorum ad sacerdotium hie-
rarchicum. Dum enim certo constat omnes vocari ad Deum, et ad sancti¬
tatem, omnes laicos vocari ad apostolatum, nullatenus de via ordinaria
constat aut saltem certo innotescit Deum aliquem elegisse et vocare
determinatum iuvenem ad sacerdotium.
Schema descriptionem vocationis theologice correctam exhibet, nem¬
pe: Dei Providentia quosdam eligit eisque congruas tribuit dotes;
Ecclesia vero, si recta intentione et plena libertate ducantur eos vocat.
Ast omnino videntur expungenda verba illa « vocationis signis agnitis »,
quae omnino vaga et incerta sunt et ansam praebent plurimis cavillatio-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
553
nibus adhuc et damnosis sequelis. Sunt enim iuvenes, bene dispositi, qui
de sacerdotio optando neque cogitare audent, quia non se sensibiliter
sentiunt vocari a Deo, aut inclinationem seu propensionem ... 4 non expe¬
riuntur; sunt e contra moderatores spirituum qui nimis leviter decernunt
aliquem iuvenem vocari a Deo, eumque usque minantur amissionem gra¬
tiarum ad salvationem aeternam si illa « signa vocationis » ab eis inventa
non obsequantur; quod maximas anxietates non raro parit.
Electio quae in aeterno Dei decreto est, signis certis, de via ordi¬
naria, nullatenus nobis innotescit. Melius esset simpliciter dicere quod
vocatio est gratia Dei qua quis, debitis qualitatibus praeditus, recta
intentione et plena libertate se offert ad sacerdotium si ab Ecclesia vo¬
cetur. Excludatur quaelibet cavillatio an quis vocatus sit a Deo vel non.
Immo iuvenibus potius significandum est Christum Dominum omnes
suaviter invitare qui recto animo libere decernant sese Ecclesiae offerre
ad tantum munus si digni inveniantur; quae oblatio, ut patet, est ef¬
fectus divinae gratiae.
2. Schema nimis insufficiens videtur quoad media seu subsidia ad
vocationes fovendas. Tantummodo memorat precationes, poenitentiae
opera et ambitum familiae christianae; quae quidem magni momenti
sunt, ast insufficientia, quia silent de arduo labore humano adhibendo
ad illas « vocationes » quaerendas et promovendas.
Reapse experientia docet quod si adhibeatur specifica et veluti tech-
nica pastoralis opera erga iuvenes, vocationes abundanter exsurgunt
veluti flores in agro bene exculto.
Non debemus exspectare ut vocatio Dei sensibiliter et veluti gene¬
ratione spontanea in corde iuvenum germinet; nec sufficit exspectare ut
inclinatio ad sacerdotium sponte oriatur in sinu familiae christianae, aut
animi adulescentium trahantur exemplo aut apostolico zelo parochi alio¬
rumque sacerdotum. Sunt et alia pastoralia subsidia quibus iuvenes
suam vocationem adinvenire valent.
Talis est motus pastoralis vocationalis, qui in aliquibus Hispaniae
dioecesibus magno cum fructu exercetur ... 5 . Intendit valorem seu bonum
propriae vitae iuvenibus suggerere, ut Dei donum quod excolendum
est; vocationem Dei ad Christum sequendum iuxta diversas vias quae eis
in hoc mundo honeste offeruntur ... 6 ; expositionem etiam muneris et
dignitatis sacerdotalis, tamquam ideale ipsis 7 possibile; invitationem
quam Christus peramanter ad eos dirigit ad participandum sui sacerdotii;
considerationem responsionis quam quisque paratus est Christo red¬
dere, ratione habita qualitatum, etiam technica investigatione, indolis,
problematis sexualis, vigoris psychologici, stabilitatis voluntatis, etc. Mi¬
rum reapse est quot iuvenes qui studia civilia peragunt, nec unquam
554
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
forsan de sacerdotio cogitaverant, enthusiasmo ducuntur quando primo
hoc panorama sacerdotale inveniunt et Christo offeruntur generoso ar¬
dore suae iuventutis.
Valde aestimamus quod bonum esset si schema nostrum aliquas
saltem suggestiones referret circa subsidia adhibenda, iuxta hodiernam
mentem, ad vocationes hoc specifico modo promovendas.
3. Evidens est quod pueri, adhuc et adolescentes, ignorant prorsus
an vocationem habeant vel non; quid vero sit illud « germen vocationis »
de quo schema, non satis calleo; ipsis deest sufficiens maturitas et hu¬
mana et christiana ut conscio modo sacerdotium appetere queant.
Ubi sint Seminaria Minora, opus erit alumnorum maturitatem pro¬
movere, ad sensum responsabilitatis et propriam personalitatem effor-
mandam eos ducere, vocationem ad sanctitatem et ad apostolatum,
amorem Christi et Ecclesiae sentiendum ratione consecrationis baptisma-
lis. Ast non expedit, ni fallor, eos expresse ad sacerdotium inclinare;
carent enim capacitate libertatis ut ipsi proprio et personali marte elec¬
tionem facere possint; secus non raro in animicos complexus incidunt
qui veram moralem coactionem pariunt; aut veluti ex inertia progre¬
diuntur ignari problematum vitae et mundi, aut non audent a via in¬
coepta declinare, timentes mirationem aliorum, aut offensionem paren¬
tum, aut propriam vitam incassum cedere.
Adhuc dicerem quod adolescentes qui familiarem ambitum vere
christianum et honestum habent, et studia litterarum humanarum per¬
agere possunt in lycaeis, sive civilibus sive religiosis, seminarium magis
naturale et perfectum habent in suo ambitu familiari quam in quolibet
alio centro alieno a familia; cauto quidem quod sub moderamine spiri¬
tuali prudentis sacerdotis positi crisis et pericula aetatis propria supe¬
rare valeant. Quod certe si hoc ambitu familiari aut iis cautelis gaudere
non possint, melius erit ut seminarium ingrediantur et sic illud vocatio¬
nis germen colant.
Petimus ergo ut commissio rationem habeat horum defectuum in
reficiendo schemate. Dixi.
In textu scripto tradito: 1 Non quidem in Hispania. 2 definiendi aut
saltem. 3 (schema de apostolatu laicorum). 4 veluti spontaneam.
5 Opus pastorale vocationale inde a 18 annis Hispali exsistit. A piissimo et com¬
petenti sacerdote, in arte medica doctore, rev. Francisco Garcia Madueno, funda¬
tum fuit ad inveniendas et promovendas vocationes iuvenum, praesertim studen¬
tium qui 16 annos excesserunt. Huic labori pastorali addicti sunt quinque sacerdo¬
tes, qui vitam communem agunt in domo ad hoc disposita. Quotannis plures
centenas iuvenum domum frequentant ut problema suae vocationis accurato exa¬
mine perpendant, et per plures menses suas dispositiones, qualitates, indolem, in-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
555
clinationes etc. sub ductu horum sacerdotum discutiunt. Qui tandem conscie et
deliberate eligunt sese ofEerre ad sacerdotium, recipiuntur in speciali collegio maiori,
ubi per unum aut plures annos vitam spiritualem colunt, in ministerio Ecclesiae et
sacerdotii ministerialis Christi formantur, et linguam latinam et graecam plenius
addiscunt. Dein iam ad seminarium maius transeunt et cursus philosophicos et
theologicos agunt communiter cum aliis seminaristis. Fructus huius operis quod
« Obviam Christo » audit, hi sunt: plus quam 100 sacerdotes sunt qui ita suam
vocationem invenerunt, quotannis 50 et amplius iuvenes, aetatis 18 inter et 25
annos, seminarium ingrediuntur; ita ut nunc in Seminario Hispalensi adsint 177
alumni (50%) qui ab hoc opere procedunt. Aliae etiam dioeceses partem habent
in hoc opere. Numerus vocationum quotidie in augmentum est. Interesse et
aestimatio populi christiani erga seminarium et sacerdotium maius in dies est.
Perseverantia fere totalis est; quod aliunde expensas minores reddit. Exstat prae¬
terea seminarium minus, in quo ingrediuntur 100 circiter adolescentes singulis
annis, qui potius ex rurali ambitu procedunt.
Qui motus, alicui coetui sacerdotum commissus qui ex integro ad tantum opus
dedicantur in propria ad hoc adaequata domo, duplici via incedit: a) indirecta :
labor aptationis opinionis publicae; divulgatio, omnibus instrumentis communica¬
tionis socialis adhibitis, argumentorum de sacerdotio ac de sacerdotali vocatione;
cursus pastoralis vocationalis; precationes continuae sive privatae sive communi-
tariae; Missae pro iuvenibus cum liturgica participatione et praedicatione ordinata
ad examen vocationis. Directe vero: cursus specialis orientationis professionalis
et vocationalis ad iuvenes; assiduus et quotidianus labor cum iuvenibus, sive sin-
gillatim sive parvis coetibus collectis, circuli studiorum, conferentiae, conviventiae,
dies sic dicti iuventutis (giornate giovanili), coetus amicitiae ad propriam forma¬
tionem excolendam, exercitia spiritualia, directio spiritualis etc. His vel similibus
subsidiis pastoralis opera quaerit vocationes promovere, eas analysi submittere,
easque conscio modo et firma voluntate disponere ut ii iuvenes sese tandem Eccle¬
siae offerant. 6 cum studio qualitatum,, indolis, et possibilitatum uniuscuius¬
que. 7 deest.
Secretarius generalis : Communico exitum suffragationis peractae:
Votum dederunt.2.042
Dixerunt placet .1.155
non placet . 882
placet iuxta modum . 3
Suffragia nulla. 2
Ergo, cum habita sit maioritas absoluta requisita, transitus fit ad
suffragationes faciendas super singulis punctis.
Et suffragatio initium habebit sabbato proximo, hoc quidem ordine
(vobis dabitur, Patres, folium typis impressum; pro nunc audite or¬
dinem):
l a suffragatio fiet circa prooemium, nn. 1, 2 et 3 schematis;
2 a suffragatio fiet de n. 4;
556
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
3 a suffragatio fiet de nn. 5 et 6;
4 a suffragatio fiet de nn. 7, 8, 9, 10;
T suffragatio, de nn. 11, 12, 13;
6 a suffragatio erit de n. 14;
7 a suffragatio de nn. 15, 16, 17;
8 a suffragatio de nn. 18 et 19;
9 a et ultima suffragatio erit de n. 20.
Hae suffragationes, Patres, fient per placet, non placet et placet iuxta
modum. Quapropter, si quis vult suffragium dare placet iuxta modum,
iam nunc praeparet modos exhibendos una cum schedula. Gratias.
10
Em.mus P. D. ALBERTUS GREGORIUS card. MEYER
Archiepiscopus Chicagiensis
Venerabiles Patres,
Hoc Schema de Institutione sacerdotali sine dubio multa utilia de
efficaci formatione seminaristica continet. Placet praesertim principium
generale in n. 1 enuntiatum, iuxta quod « in singulis nationibus vel riti¬
bus peculiaris “ sacerdotalis institutionis Ratio ” ineatur, ab episcopo¬
rum coetibus statuenda, certis temporibus recognoscenda atque ab Apo-
stolica Sede approbanda, qua leges universales ad peculiaria locorum
temporumque adiuncta accommodentur ». Hoc principio vera datur pos¬
sibilitas « ut sacerdotalis institutio semper respondeat pastoralibus ne¬
cessitatibus illarum regionum in quibus ministerium exercendum est ».
Hoc principium igitur, ut mihi videtur, vere correspondet scopo pasto¬
rali huius Concilii.
Attamen dubitari potest num sufficienter enucleantur principia quae
omnibus regionibus omnibusque sacerdotibus certo communia sunt, nec-
non quae legitime diversa esse possunt.
Momentum huius schematis tale est ut vix exaggerari possit. Inde
mihi videtur quod multa quae tam praeclare a multis Patribus de
schemate super « Vita et ministerio sacerdotali » in aula dicta erant
etiam huic schemati applicari possunt. Formatio enim seminaristica eo
praecise tendit ut sit praeparatio vitae et ministerii sacerdotalis. Inde
forsitan dubitari licet, sicut de illo schemate, num revera praesens no¬
strum schema his paucis propositionibus thema tam praecellens suffi¬
cienter tractaverit, ratione habita praesertim eorum quae a recentibus
Pontificibus in litteris encyelicis prolata sunt. Quaestio etiam oriri potest
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
557
num forsitan ex his duobus schematibus unum fieri deberet, vel saltem
quod in confectione distinctorum schematum collaboratio quam ma¬
xima inter duas commissiones haberi non deberet.
His praemissis, dicere vellem quod non sit mea intentio ut omnia
puncta tangam, cum multa alia eaque optima in aliis interventionibus ab
aliis Patribus aut iam dicta aut dictura sunt. Duas tantum generales ani¬
madversiones notare vellem quae, ut mihi videtur, subsunt multis pro¬
positionibus in schemate iam contentis, quaeque forsitan suggerent
schema magis evolvendum et elaborandum esse.
l a animadversio generalis. Qualitates essentiales sacerdotii optime
compendiantur in celebri illa definitione Paulina: « Omnis pontifex ex
hominibus assumptus constituitur in iis quae sunt ad Deum ut offerat
dona et sacrificia » ...\ Hic textus duo praesertim asserit: primum,
omnes sacerdotes natura sua esse homines; et secundum, opus eorum
esse mediatores agere inter Deum et homines. Haec duo igitur funda¬
mentum constituunt omnis formationis seminaristicae.
Schema optime dicit: « sacerdotalis institutio ob ipsam catholici
unitatem, omnibus sacerdotibus cuiusvis ritus necessaria est ». Quaeri
tamen licet: quid sit haec unitas catholici sacerdotii? Secundum tradi-
tionalem doctrinam haec unitas consistit in mediatione quam sacerdos
sacrificio Missae et vitae oratione operatur ... 2 . Unitas inde sacerdotii
indicat etiam unitatem apostolatus cuiuscumque sacerdotis, sive sacer¬
dos sit regularis sive saecularis, sive in activo ministerio sive in vita
contemplativa, sive in ministerio ordinario sive in ministerio extraordi¬
nario versatur. Omnis enim sacerdos etiam apostolus esse debet, nam
ut dicit S. Ioannes Eudes, « sacerdos propter animas ». Fons huius
apostolatus pro unoquoque sacerdote vita interior esse debet, promanans
praesertim ex actu principali omnis sacerdotis, nempe ex Sacrificio Mis¬
sae, secundum dictum alicuius sacerdotis sancti: « Qualis Missa talis
sacerdos et apostolus ». Finis igitur omnis formationis seminaristicae
est apostolatus, quocumque modo hic apostolatus exercendus est.
Sed ex hac identitate et unitate apostolatus non sequitur identifi-
catio formationis seminaristicae omni ex parte. Et haec distinctio non
clare elucet in nostro textu. Dicitur utique quod haec diversitas in sa¬
cerdotali vivendi ratione agnoscatur, dicendo « congrua congruis refe¬
rendo », sed non videtur rem his tribus vocabulis sufficienter absolvi
posse. Normae enim in schemate statutae videntur imponere universae
Ecclesiae id quod spectat solam formationem cleri in Ecclesia Latina
et in activo ministerio sub ductu episcoporum occupati. Si schema hoc
intendit, id clare statuere oporteat. Sin autem sermo est de institutione
omnibus omnino sacerdotibus necessaria, schema aut restringendum est
558
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
ad vere essentialia aut rationem habeat de principalibus ex variis modis
exercendi sacerdotium. Hoc autem alterum, nempe ut schema rationem
habeat de diversis formis apostolatus, mihi praeferendum esse videtur,
ita ut habeamus schema undequaque elaboratum, sicuti in voto erat
plurimorum Patrum pro schemate de vita et ministerio sacerdotali.
2 a animadversio generalis. Schema in n. 11 optime indicat normas
christianae educationis sancte servandas esse in formatione seminaristica.
Attamen, ut mihi videtur, non sufficienter insistit quod sacerdos iam
ut homo christianus obligatur ad eamdem perfectionem ad quam omnes
ad populum Dei pertinentes vocati sunt. Sacerdotium, quamvis sacra¬
mento collatum, est imprimis gratia individuo gratis data in bonum
Ecclesiae. Utrum quis digne an indigne hac gratia utatur pendet a coope¬
ratione eius humana, quam, gratia adiuvante, praestare debet. Nemo
prudenter in se suscipere potest obligationes vitae sacerdotalis nisi
praevie humanam capacitatem praebuerit has obligationes suscipiendi
atque in eis adimplendis perseverandi. Paucis verbis, sacerdos in mini¬
sterio suo non erit vere efficax, nisi in se excoluerit veracitatem, sinceri¬
tatem, fortitudinem, iustitiam. Uno verbo, priusquam aliquis bonus
sacerdos evadere potest, oportet eum esse bonum hominem et bonum
christianum, secundum dictum illud Pii XII, felicis recordationis: « Ut
quis sit sacerdos perfectus, debet prius esse aliquo modo perfectus
homo ».
Haec forsitan obvia esse videri possunt. Sed timendum est ne non
omnibus candidatis ad sacerdotium sint obvia. Experientia teste, sunt
alumni qui prospectant sacerdotium non tam ut gratiam gratis datam
cum qua omni vi cooperanda est quam ut gratiam medicinalem vi cuius
exigentiis vitae christianae se commodius satisfacturos esse sperant. Ideo
omnino necessarium esse videtur ut normae formationis spiritualis non
exclusive futurum sacerdotem spectent, ut simpliciter in fine n. 11
dicitur...
Moderator: Em.me Pater, faveas concludere!
Orator: ... ubi dicitur: « tota seminarii ratio pietatis et silentii studio
perfusa, ita ordinetur oportet ut iam quaedam initiatio sit futurae vitae
a sacerdote ducendae » ... 3
Conclusio. Haec, inter alia certo ab aliis Patribus dicenda, offeruntur
ad schema nostrum magis elaborandum et magis expoliendum, ut habea¬
mus novum impulsum in spiritu renovationis Concilii Tridentini ad for-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
559
mandos illos qui vere magna ex parte in se continent spem illorum fruc¬
tuum quos omnes nos ex hoc Concilio exspectamus. Et dixi.
In textu scripto tradito-. 1 ( Hebr . 5, 1). 2 ( Hebr. 5, 1). 3 Prin¬
cipium quidem optimum, sed omnino magis evolvendum, nam sufficienter non in¬
dicat quod alumni iam ad perfectionem christianam obligantur in virtute morali-
tatis christianae. Ex principio n. 4 enuntiato modo tam generali, periculum haberi
potest ne oriatur in alumnis idea futurae vitae sacerdotalis quae omnino diversa sit
a vita christiana simpliciter. Sine dubio sacerdotium prospectatum determinare
debet formationem seminaristicam non aliter ac futura professio medici determinat
formationem eius. Sed aliquando in schemate efferatur necesse est ea quae ab
alumnis in campo ethico exiguntur, eaque exigi quidem non tantum in praepara¬
tione ad sacerdotium, sed pertinere ad formationem veri nominis christiani. Hoc
tantum modo evitatur ne alumni vane sperent indolem suam naturalem per ordina¬
tionem quasi magice transformatum iri et simul inculcatur necessitas enitendi
omnibus viribus, gratia Dei adiuvante, in formanda illa personalitate quae naturale
fundamentum constituit sanctitatis et efficaciae sacerdotalis,
11
Exc.mus P. D. IOSEPH DRZAZGA
Episcopus tit. Siniandenus, aux. Gnesnensis
Venerabiles Patres,
Loquor nomine episcoporum Poloniae. In Epistola Apostolica Summi
Dei Verbum, Sanctus Pater Paulus VI spem suam expressit, Concilium
nostrum talem de alumnorum formatione constitutionem promulgatu¬
rum, « quae — ut ipse dicit — cum probata erit, opportuna Concilii
Tridentini decreta, aliaque subsequentia Apostolicae Sedis praescripta
perficiet et sine ulla dubitatione id dabit, ut valde procedat opus ad
sacerdotii tirones conquirendos spectans... » ..}
1. Absque dubio textus emandatus schematis de institutione sacer¬
dotali, comparatione facta cum praecedente eius redactione, notabilem
progressum ostendit, maxime quia hanc centralem ideam manifestat,
quod « In seminariis, praesertim maioribus, integra clericorum formatio
exemplum prosequatur oportet ipsum Dominum Nostrum Iesum Chri¬
stum, Magistrum, Sacerdotem, Pastorem » ... 2 . Utrum tamen schema
hoc, etsi in quibusdam emendatum sit, exspectationem Epistolae Apo¬
stolicae, supra allatae, vere adimpleat, dubitare licet. Praescripta enim
Romanorum Pontificum non perficere, sed potius ab earum perfecta
elucidatione recedere videtur.
Schema enim nostrum continet principia nimis universalia quae
560
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
propter suam indeterminationem pro formatione sacerdotum huius tem¬
poris insufficientia videntur. Iam Doctor Angelicus animadvertit quod
« sermones morales universales sunt minus utiles, eo quod actiones in
particularibus sunt » ... 3 Seminariorum moderatores ac professores a
Concilio exspectant indicationes huic tempori magis adaptatas, ut pateat,
quomodo educare oporteat eos qui seminarium ingrediuntur spiritu
materialismi, saltem practici, et nimio cultu progressus technici imbuti.
Nec valet ratio, quod « sacerdotalis institutio a competenti auctori¬
tate territoriali locorum et gentium adiunctis melius possit aptari ». Illae
enim auctoritates a Concilio id praecise exspectant, ut tales ab eo normae
proponantur, quibus « tirones ad sacerdotalium virtutum exercitationem
informentur » in toto quidem orbe terrarum. Nunc enim ubique terrarum
fundamentales difficultates in formatione alumnorum similes sunt. Auc¬
toritates territoriales non possunt nisi quasdam particulares determina¬
tiones statuere, quibus scii, principalia lineamenta a Concilio statuta, ad
concretam vitam applicentur, prout conditiones regionis postulant.
2. Omnes quaestiones, quae in schemate tanguntur, profundiore et
latiore elaboratione indigent.
Sic e. g. praeter ea, quae recte dicta sunt in schemate, magis expresse
in lucem ponere oportet, quod non solis, etiam optimis, educationis
principiis alumni formantur, sed personalitate, cogitandi agendique
ratione moderatorum et professorum, quorum errores atque defectus
nullo modo supplentur. Professores non solum se viros doctos aestiment,
sed magis adhuc paedagogos futuri cleri una cum moderatoribus pro eius
formatione responsabiles.
Opportuna quoque videtur fusior explicatio naturae necnon signo¬
rum vocationis sacerdotalis, propter multitudinem opinionum hucusque
in hac re vigentium. Doctrina de vocatione divina debet esse fundamen¬
tum formationis futuri sacerdotis. Magis enucleare oportet opera voca¬
tionum fovendarum et simul magis in memoriam sacerdotum revocare,
quod ipsi coram Deo et Ecclesia responsabiles sunt, utrum scii, vocatio¬
nes sacerdotales excitare et educare curaverint.
Quaestio de seminariis minoribus, utpote maximi momenti pro for¬
matione clericorum, non sufficienter exponitur sub uno numero, sed
indiget speciali capite.
In quaestione de formatione ascetica necesse est indicare, institu¬
tionem sacerdotalem super solidum fundamentum virtutum naturalium
et verae humanae culturae fundatam esse. Homines enim huius temporis
multo facilius rectam et securam viam ad Christum invenient, si in per¬
sona sacerdotis imaginem bonitatis et humanitatis Salvatoris nostri
videbunt.
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
561
Hic etiam sublineare opus est, quod in formatione alumnorum pars
omnino integralis et essentialis est vera devotio erga B.mam Mariam
Virginem ad mentem cap. VIII constitutionis de Ecclesia.
Oportet etiam ut schema nostrum altiorem gradum institutionis tum
scientificae tum moralis in seminariis et in institutis studiorum religio¬
sorum, postulet. Unde in initio institutionis philosophicae necessarium
videtur, saltem in pluribus regionibus, instaurare « Tirocinium » in
forma cursus praeparatorii, maxime propter defectum spiritualis et in¬
tellectualis dispositionis adspirantium ad statum clericalem et propter
eorum fidei et morum ignorantiam.
Maiore attentione in schemate digna videtur educatio liturgica in
seminariis, quam quidem doctrinalem, spiritualem et practicam Encydi¬
cae Litterae Papae Pii XII Mediator Dei et constitutio de sacra Liturgia
postulant... 4
Conclusio. Schema nostrum 5 non plene correspondet exigentiis, quae
a decreto conciliari de institutidne sacerdotali exspectantur. Propterea
videtur ut iterum ad commissionem remittatur, ut perficiatur et ita
digna sit Sacrosancti Concilii Oecumenici.
Sicut enim Tridentina Synodus immortalem sibi comparavit gloriam
decreto suo de Seminariis condendis, ita omnino expedit, ut praesens
II Vaticanum Concilium hoc opus in Ecclesia praestantissimum feliciter
ac funditus perficiat. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito-. 1 (pag. 27). 2 (n. 4, pag. 13, linn. 2-6).
3 (II-II, proh). 4 Quos enim alios promotores renovationis liturgicae requi¬
rere oporteat nisi sacerdotes, imprimis iuvenes? Ideoque eadem constitutio statuit
«ut clerici, in seminariis... formationem vitae spiritualis liturgicam acquirant cum
apta manuductione qua sacros ritus intelligere et toto animo participare queant »
(n. 17). Liturgia ergo magistra vitae censeri debet, sacrorum alumnos in arctissimo
nexu et communione cum Christo Sacerdote educatura totamque formationem se-
minaristicam vivificatura. Totum schema constitutionis in auctoritate Sacrae Scrip¬
turae fundari oportet. Haec enim constitutio, tanti momenti pro Ecclesia, non
solum est actus iuridicus, sed integra pars expositionis doctrinae Ecclesiae. Ani¬
madversiones magis particulares in scriptis secretariatui tradam. 5 praesens.
Animadversiones particulares :
1. In structura et compositione schema in nonnullis propositionibus defec¬
tu organicae unitatis laborat, quasi constructus esset ex variis propositionibus di¬
versorum auctorum et in diversis temporibus allatis, et non raro logico ordine
carentibus. E. g. in prop. 2 pag. 12 primo est sermo de opere vocationum, postea
generalis notio vocationis ponitur, et tunc de novo ad opus vocationis rever¬
titur.
2. In schemate indicare oportet, quod praeter familiam christianam, etiam
paroecia optimus est ager in quo sacerdotalis vocationis germen accrescit.
36
562
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
3. In propositione de seminariorum ordinatione opportunum erit sublineare
ut moderatores et sacrorum alumni invicem sinceram confidentiam et amicitiam
foveant, sine quibus optata personarum formatio impossibilis est.
4. In formatione sacrorum alumnorum ad apostolatum, praeter doctrinam
pastoralem, quae traditur, praeter habitus operativos pastorales, qui exercentur,
etiam Ecclesiae eiusque missionis amor, vocationis apostolicae zelus, pro Regni
Dei in terra dilatatione animarumque immortalium salute responsabilitas attenda¬
tur, ut futuri pastores dynamicam, victricem, missionariam et oecumenicam agendi
rationem addiscant.
5. Oportet perficere propositionem de institutione post seminarium perficien¬
da, sublineando quidem: a) necessitatem et commoditatem vitae communis neo-
sacerdotum sub directione vere virtuosi et periti parochi; b) opportunitatem insti¬
tutionis directoris spiritualis pro sacerdotibus; c) praxim exercitiorum spiritua¬
lium singulis annis habendis.
12
Exc.mus P. D. IOANNES COLOMBO
Archiepiscopus Mediolanensis
Em.mi et exc.mi Patres,
Anno elapso, decurrente IV centenario Decreti Tridentinae Synodi
de Seminariis, multa dicta et scripta sunt in laudem huius Instituti, et
quidem iure meritoque.
Attamen fere ubique terrarum urgens quoque necessitas manifesta¬
tur non pauca mutandi vel melius adaptandi necessitatibus progredien¬
tis aetatis: plures enim lacunae vel etiam defectus in seminaristica insti¬
tutione sine dubio notantur.
Duo defectus potissimum sunt memorandi quippe qui maximi mo¬
menti videantur et latiori deploratione denuntientur: carentia unitatis
organicae et carentia formationis humanae.
Primus defectus in hodierna formatione seminaristica est carentia
unitatis organicae : spiritualis scii, formatio, et intellectualis, pastoralis,
disciplinaris, mutuo ignorantur, ita ut unaquaeque per viam suam pro¬
cedat sine communi convergentia, sine ulla idea unitaria et dynamica.
Secundus defectus in hodierna institutione seminaristica est ca¬
rentia formationis humanae et in eo revelatur quod alumni non perve¬
niant ad sufficientem maturitatem humanam, imprimis ii qui ab aetate
puerili in seminariis educantur. Hodierna enim institutio sacerdotalis
a pluribus accusatur quod sit nimis passiva, nimis prophylactica seu
fere unice intenta ad mundi contagia praecavenda, nimis avulsa a socie¬
tate... 1
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
563
Interdum licet suspicari quod deficiat plena et intima libertas in de¬
cernendo de propria vocatione.
Quibus omnibus in mentem revocatis, venerabiles Patres, exsurgit
quaestio utrum supradictis defectibus remedium praebeant necne, prae¬
sentes Propositiones de institutione sacerdotali.
Meo iudicio necessitatibus illis respondent et quidem efficaciter et
laudabiliter, etiamsi redactio concisa in forma propositionum argumen¬
tum quodammodo coarctet.
1. Contra periculum formationis disgregatae, unitate organica et dy-
namica destitutae, hoc schema praebet ut centrum convergendae et to¬
tum opus formationis spiritualis, intellectualis et pastoralis ad unitatem
perducens, ipsum Dominum Iesum Christum. In ipsum, Magistrum,
Sacerdotem et Pastorem, converti debent incessanter alumnorum oculi.
Nam amor erga Christum, ... 2 non solum educationem asceticam et
pastoralem in unitatem redigit, sed intellectualem quoque formationem
in unum componit. Optime enim praescribitur (in propositione 14) ut
singulae disciplinae philosophicae et theologicae concordi ratione con¬
spirent in Mysterium Christi; et inculcatur ut ab ipso ecclesiasticorum
studiorum initio — quod est novum et felicissimum consilium — Myste¬
rium Christi refulgeat mentibus alumnorum in visione synthetica quae
sua clara simplicitate animos allidat et inflammet ad vocationem amplec¬
tendam corde magno, laeto et volenti.
Immo, meo iudicio, studia quoque praevia, si humanistica et scien-
tifica institutio traditur in seminariis vel in nostris scholis, evolvenda
sunt in lumine mysterii Christi, qui est cordium rex et humanae historiae
centrum, per quem omnia facta sunt. Quod schema non dicit, sed necesse
est ut suggerat.
Numquam est obliviscendum in formatione seminaristica nullum dari
validum progressum, nisi coniungatur cum progressu in amore personali,
sincero, virili, indiviso erga Christum: quem si quis assecutus fuerit, re¬
liqua omnia adiicientur illi.
2. Ad secundum defectum quod attinet, maturitatis scii, humanae
et psychologicae, hoc schema remedium aflert praeceptis variis et consi¬
liis valde opportunis, quibus institutum seminariorum vere iuvenescit
et renovatur. Quorum pauca tantum refero.
Sapienter hoc schema praescribit ut alumni eo genere vivendi ducan¬
tur quod normis sanae psychologiae plene respondeat... 3
Providet ut formatio sit personalis, praecavendo ne alumni tracten¬
tur ut massa iners et anonyma... 4
Facultatem episcopis facit — quod quidem novum et providum
est — curriculum studiorum interrumpendi sive pro impensiore tiro-
564
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
cinio spirituali sive pro vocatione probanda, anticipato quodam tiroci¬
nio pastorali... 5
Haec postrema connectuntur cum quaestione summi momenti de li¬
bertate electionis status clericalis, quam mihi liceat parum evolvere. Se¬
minarii alumnus, quovis momento curriculi, ante irrevocabilem spon¬
sionem suam / oportet ut sentiat se esse plene et vere 7 liberum sive
prosequendi sive derelinquendi viam ad sacerdotium. Quae libertas ne
coarctetur timore servili punitionum divinarum, neque affectibus fami¬
liae vinculetur, neque difficultate retineatur se denuo inserendi in vitam
saecularem coram hominibus honoratam.
Quicumque igitur seminarium relinquit, ne existimetur ingratus et
transfuga, sed paterne prosequatur ut locum suum honestum in vita
saeculari inveniat, quod facilius eveniet, si studia sic ordinentur in semi¬
nariis « ut ea sine incommodo alibi prosequi possint »... 8
Libertas electionis res est adeo delicata et momentosa ut a nobis
episcopis omnibus modis et viribus defendi et protegi debeat. Fortasse
bonum erit si textus definitivus hanc libertatem clarius extollat, innixus
authentico spiritu evangelico.
Ad conclusiones venio? Schema ergo valde placet ... 10 . Et quia optime
in his propositionibus affirmatur renovationem seminariorum magis ab
idoneis hominibus dependere quam a bonis praeceptis, nulla interpona¬
tur mora neque sacrificiis parcatur ut illi homines parentur qui sint
vere periti et spiritu huius Concilii animati. Quapropter nihil carius se¬
minario esse debet episcopo qui homines idoneos personaliter detegere
et eligere valebit et ad suam imaginem efformare.
Sed simul cum magistris et moderatoribus, necesse est parare novos
libros, textus scii, ad scholam inservientes, qui alumnos veluti manu-
ducant in lumine principiorum quae in schemate... 11 innuuntur circa stu¬
dia ecclesiastica recognoscenda. Officium erit commissionis post-conci-
liaris invitare et incitare doctos homines et bene cordatos ut in ambitu
internationali quam citius talia necessaria subsidia producant.
Sine hominibus et libris idoneis, periculum adest ut sapientissimae
huius sanctae Synodi...
Moderator', Exc.me Pater, tempus est!
Orator-. ... praescriptiones litterae mortuae maneant... 12 Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito-. 1 in quam mittentur et cui evangelizare futuri pasto¬
res debebunt. 2 secundum schema nostrum. 3 « congrua rerum humana¬
rum experientia et consuetudine cum propria familia non praetermissis » (ut legi-
CONGREGATIO GENERALIS CXXI
565
tur in propositione 3). 4 (in propositione 7). 5 (in propositione 12).
6 deest. 7 deest. 8 (ut monet propositio 3). 9 Conclusio.
10 propterea quod supradictis desideratis et exspectationibus in tota Ecclesia ex¬
surgentibus apprime respondeat. 11 (nn. 14, 15, 16). 12 Postremum,
fortasse in schema magis explicitum et pleniorem sermonem merebatur illa quae
dicitur spiritualitas propria cleri dioecesani secundum quam sacrorum alumni in¬
stituendi sunt et cuius elementa constitutiva a doctrina de episcopatu, quam pro¬
fundius haec sancta Synodus protulit, oriuntur. Quod humillime commissioni
propono.
Moderator. Congregatio proxima erit sabbato, hora nona.
Em.mus P. D. Eugenius card. Tis serant: Reponatur Sacrosanc¬
tum Evangelium.
ANIMADVERSIONES SCRIPTO EXHIBITAE
Quoad schema propositionum
DE ACCOMMODATA RENOVATIONE VITAE RELIGIOSAE
ANIMADVERSIONES SCRIPTO EXHIBITAE
Quoad schema propositionum
DE ACCOMMODATA RENOVATIONE VITAE RELIGIOSAE *
1
Em.mus P. D. BENIAMIN card. DE ARRIBA Y CASTRO
Archiepiscopus Tarraconensis
Bona multa fecerunt et faciunt in Ecclesia; quis dubitat? unde gratias
agamus. Sed autonomia, quasi totalis, certo non favet caritati nec unitati
laboris apostolici. In meis humillimis animadversionibus, initio Concilii mis¬
sis, hoc scripsi quod nunc repeto: « unum ovile et unus Pastor; etiam in
dioecesi ».
Puto utillimum fore si in nova redactione C.I.C. statueretur ut Visi¬
tatio Canonica Ordinarii loci ad omnes Communitates et Instituta Religiosa
cuiusvis generis extenderetur, audiens singulos, non ut Visitator aliquid novi
disponat per seipsum, sed, ut quod opportunum iudicaverit Superioribus,
vel etiam S. Sedi, exponat.
2
Em.mus P. D. MORMANNUS THOMAS card. GILROY
Archiepiscopus Sydneyensis
In par. 2 propositionis 19 schematis de Religiosis dicitur: « Institutis
autem fas est sui notitiam, ad vocationes fovendas, divulgare atque candidatos
quaerere, dummodo hoc fiat cum debita prudentia et servatis normis a
S. Sede traditis ».
Attamen, ad servandam unitatem et concordiam in dioecesi necesse est
ut opus ad vocationes religiosas fovendas promoveatur non tantum « cum
debita prudentia et servatis normis a S. Sede traditis » sed etiam iuxta normas
ab Ordinario loci datas. Quapropter proponimus ut in pag. 8, lin. 27, inter
verba « Sancta Sede » et verbum « traditis » inserantur verba « et Ordi¬
nario loci », ita ut textus legatur: «... servatis normis a S. Sede et Ordinario
loci traditis ».
* Huiusmodi textus lecti non fuerunt vel quia Patres, scripto exhibito,
loqui non petierunt, vel iuri loquendi renuntiaverunt, vel disceptatio interrupta est.
570
ACTA CONC, VATICANI II - PERIODUS III
[Subscripserunt etiam ] P. Lyons, ep. Sale; J. Gleeson, arch. tit. Aurusu-
liana; E. Klein, ep. tit. Echino; L. Goody, ep. Bunbury; B. Gallagher, ep. Port
Pirie; B. Stewart, ep. Sandhurst; F. Henschke, ep. Wagga Wagga; J. 0’Collins,
ep. Ballarat; H. Ryan, ep. Townsville; M. Beovich, arch. Adelaide; A. McCabe,
ep. Wollongong; P. 0’Donnell, arch. tit. Pelusio; Th. Cahill, ep. Cairns; H. Ryan,
ep. Townsville; W. Brennan, ep. Toowoomba; A. Thomas, ep. Bathurst; F. Rusch,
ep. Rockhampton; M. McKeon, ep. tit. Antipirgo; L. Arkfeld, vic. ap. Wewak;
A. Noser, vic. ap. Alexishafen; E. 0’Brien, arch. Canberra and Goulburn; P. Far-
relly, ep. Lismore.
3
Em.mus P. D. RADULFUS card. SILVA HENRIQUEZ
Archiepiscopus S. lacobi in Chile
Animadversiones generales.
Momentum schematis. Indispensabile est in hoc Concilio agere de reno¬
vatione in vita religiosorum et religiosarum. « Status religiosus licet ad Eccle¬
siae structuram hierarchicam non spectet ad Eius tamen vitam et sanctitatem
inconcusse pertinet » (sch. de Ecclesia, c. VI, n. 44).
Nunc autem si tota Ecclesia iterum et iterum quaerit de suiipsius natura
et missione ita quidem ut ad profundam renovationem impellatur, sine ullo
dubio omnes religiosi et religiosae (et quidem sine exceptione) ad speciale
examen conscientiae tenentur de suo proprio statu et missione ut sese ad
Ecclesiae renovationem celeriter accommodent.
Defectus schematis. Novissimus textus emendatus schematis melior eva¬
dit quam textus priores, sed adhuc valde insufficiens apparet, unde melius
esset eum totaliter reficere. Eius, tamen, novus titulus, aptus videtur.
Schema est vagum et genericum; procedit cum timore et sine vigore,
modo incompleto et abstracto, cum visione potius iuridica quam pastorali.
Non sufficit de voluntate renovationis in genere, promulganda sunt princi¬
pia directiva practica ad eam in concreto perficiendam.
Finalitas practica schematis indicanda est sive sub luce renovationis Ec¬
clesiae ad intra, sive sub luce renovationis missionis Ecclesiae ad extra.
Schema, e contra, ita redactum est ac si non adesset renovatio in ipsa Ecclesia
ad intra; argumenta quae tractat magis conveniunt congressui religiosorum
Romae habito a. 1950 sub Pio XII p.m. quam schematibus Concilii Vati¬
cani II. Post istas tres sessiones conciliares schema revera anachronicon
evadit.
Ecclesia insuper in sua missione ad extra maximam invenit mutationem
in actuali modo vivendi hominum et sic cogitare debet de suo novo modo
praesentiae in mundo huius temporis. Schema redactum est ac si nihil de hac
quaestione dictum sit quod specialiter ad vitam religiosam attineat.
In schemate non invenitur, saltem modo explicito et concreto, vera meta-
noia cum sensu necessitatis verae reformationis.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 571
In hoc Concilio Ecclesiae hierarchia metanoiam totius Ecclesiae non
semel clare manifestavit ac defectuum vel culparum veniam petiit. Cur reli¬
giosi et religiosae exceptionem facerent in ista materia?
Fidelitas erga Fundatorem magis ecclesiologice et magis historice mani¬
festanda esset. Charisma Fundatoris est vis dynamica ad promovendam vitam
Ecclesiae peregrinantis secundum determinatas situationes historicas. In tali
charismate duplex distingui debet elementum: a) dynamismus vitalis, qui
est donum speciale Spiritus Sancti in favorem totius communitatis christianae
(iste dynamismus potest vel solet vocari « spiritus Fundatoris »), et b) forma
externa incarnationis illius dynamismi, quae morphologice induit structuras
temporum secundum mores uniuscuiusque culturae vel organizationis hu¬
manae.
Nunc autem clare et perspicue dicendum est in schemate quod nostra
aetas implicat vere maximam novitatem in conditionibus ac structuris huma¬
nis ita ut revera pro omnibus religiosis (immo pro omnibus institutionibus)
necessarium evadat profunde reconsiderare charisma sui Fundatoris ad clare
percipiendum eius « spiritum », qui per vivam traditionem servari debet, sed
simul ad vere innovandas eius formas externas secundum exigentias historiae.
Quo magis structurae vel opera ad « situationes » humanas pertineant eo
amplius renovabuntur.
Ecclesia in omnibus suis structuris, et proinde etiam in Institutis Reli¬
giosorum, non est alligata neque definitive vinculata cum culturis et situa-
tionibus humanis, sed ita eas transcendit ut facile ab ipsis, quando vete¬
rascunt, praescindere possit ad homines melius serviendos. Schema debet
clare proclamare quod hodie est hora renovationis pro omnibus, quia signa
temporum hoc exigunt.
« Cum omnis renovatio Ecclesiae essentialiter in aucta fidelitate erga voca¬
tionem eius consistat » (sch. de Oecumenismo, c. II, n. 6), fidelitas, procul
dubio, vera ratio est innovationis ita ut religiosi et religiosae qui sese non
renovent, in dies infideles practice evadant charismati sui Fundatoris et
proinde suae vocationis in Ecclesia.
Explicitis ergo verbis indicandum esset quod unumquodque Institutum
Religiosum, post perfectum Concilium, quam primum et maxima cum cura
convocare deberet Capitulum Generale ad studendum renovationi secundum
sensum concretum schematum a Concilio promulgatorum.
Uti aiebat Pius XII « Legiferi Patres ... religiosorum Institutorum cum
suo tempore sua exaequabant incepta... Quodsi vultis patriis insistere
exemplis, ita et vos agite » (Alloc. Annus sacer : A.A.S., 1951, pp. 33-34).
Indicandum est primatum caritatis in vita religiosa, amor scilicet Dei et
proximi. Ex hoc principio facile etiam deducitur necessitas aptationis ad
conditiones hodiernas hominum: « proximus » sunt homines qui vivunt in
mundo huius temporis.
Hoc bene explicandum esset.
572
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
Denique indicandum esset crescens impulsus ad unitatem in omnibus
activitatibus vitae Ecclesiae, ex quo speciales conclusiones deducendae essent,
e. g., quoad actionem pastoralem pro vocationibus. Talis actio debet cordi
esse totius communitatis christianae et debet perfici in spiritu unitatis orga¬
nicae, simul nempe pro clero saeculari et pro religiosis utriusque sexus. Vi¬
tanda est mutua insinceritas et quasi lucta primatus, ac si non omnes adla-
borarent in aedificationem Corporis Christi. Actio ista organizanda esset
secundum normas a Conferentia Episcopali una cum coetu superiorum reli¬
giosorum statutas. Omnis coactio, cuiuscumque generis, vitanda est. Ad hoc
plene consequendum planificanda est tota actio pastoralis vocationum secun¬
dum unitatem organicam ipsius Ecclesiae, seu secundum suam intrinsecam
unitatem et vitalem pluralitatem. Hic revera datur locus magnae renovationis.
Sensus unitatis organicae Ecclesiae clare in toto schemate proponen¬
dus est.
Ecclesia, uti vidimus in schemate proprio, non est imprimis societas iuri-
dica sed mysterium vivum: est Corpus Christi; est organon vivum qui agit
in unitate; est veluti persona mystica, cuius sunt omnes operationes super-
naturales fidelium: operationes enim sunt suppositorum.
Ex his considerationibus duo sequuntur quae in schemate explicite tractari
deberent:
a) ex una parte spiritualis pluralitas vocationum quae a Spiritu Sancto
pendet et inservit toti Corpori Mystico: initiativa vitalis in Ecclesia non
est propria hierarchiae sed propria divini Spiritus, qui est anima Corporis et
ubi vult spirat. Hierarchia perspicue et amanter perscrutare debet plura
dona Spiritus et plures « spiritualitates » ex eis ortas ita ut non solum eas
agnoscat sed etiam ut eas adiuvet ad fideliter vivendum secundum initia-
tivas Spiritus Sancti. Dicatur ergo in schemate quod etiam ex parte hierar¬
chiae debet adesse maior sensibilitas pluralitatis vocationum et charismatum
in Ecclesia;
b) ex altera parte adest « caput » in organismo ecclesiali; per volun¬
tatem Christi invenitur in Ecclesia institutionalis « capitalitas » in collegio
episcopali una cum Romano Pontifice. Omnia dona activitatis in Ecclesia
organizari debentur sub ductu episcoporum. Dicatur ergo in schemate aliquid
magis concretum de collaboratione in activitate pastorali (« de coniunto »
seu « d’ensemble ») cum omnibus christianis sub ductu hierarchiae, de con¬
cretis relationibus cum Clero dioecesano et cum laicis. Ad hoc bene facien¬
dum non esset timendum reconsiderare, methodo theologica et pastorali
potius quam iuridica, totam difficilem quaestionem de exemptione, prae oculis
habendo quod exemptio est propter Ecclesiam in bonum commune.
Adnotationes particulares.
Ad n. 1. Dicatur quod haec renovatio « a Spiritu Sancto inspiratur et ab
Ecclesia ardenter desideratur ».
Ad n. 2. Magis prematur necessitas sese adaptandi « ad spiritum, non
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 573
vero ad litteram » constitutionum uniuscuiusque instituti religiosi. Dicatur
quod in constitutionibus multa esse conditionata peculiaribus circumstantiis
temporis et loci in quibus fundatores vixerunt. Oportet igitur ut illa nostris
temporibus accommodentur. Dicatur explicite quod etiam « regimen debet
aptari et renovari ».
Ad n. 3. Dicatur quod « post Concilium omnia instituta religiosa debent
habere Capitulum Generale ut secundum spiritum ac normas Concilii Oecu-
menici sese renovent ». Addatur: « In supradicto Capitulo Generali debent
habere repraesentationem mediante suffragiis omnia membra Instituti et
non solum superiores ». Hoc videtur esse magni momenti, praesertim pro
religiosis feminis.
Ad n. 6. Vitentur expressiones « finis proprius » et « finis specificus ».
Ratio: Hae expressiones ansam praebent multis controversiis et iure meri¬
toque licet dubitari de earum exacto valore.
Ad n. 10. P. 12, linn. 40 ss. Dicatur: « Congregationes religiosae suis
Constitutionibus permittere debent ut ... ». Introducatur hic paragraphus,
quae « mysticam paupertatis » exaltet. Loquendum esset de necessitate de¬
gendi vitam vere pauperem, habendi amorem praedilectionis erga pauperes,
compartiendi aliquomodo sortem pauperum.
Hic dicendum est quomodo sit contra spiritum paupertatis, proindeque
contra missionem religiosis ab Ecclesia assignatam, omnis luxus vel species
eius; omnis ostentatio potentiae mundanae quoad domus, quoad influxus
sociales, quoad media apostolatus, quoad « Standard vitae », etc. Idem dicen¬
dum est de lucro, de commercio, de inversionibus anti-socialibus, de accumu¬
latione pecuniae vel proprietatum inamobilium.
Ad n. 11. Dicatur quod actio Eucharistica deberet esse veluti centrum
christianae fraternitatis, quae in omni communitate religiosa vigere debet.
Dicatur quod haec vita communis natura sua — quod etiam valet, servatis
servandis, de contemplativis — debet tendere ad apostolatum. In Institutis
vero vitae activae vita communis non debet esse obstaculum sed magnum
adiutorium pro actione apostolica membrorum. Hoc dicendum esse videtur,
quia nonnumquam inveniuntur casus, ubi inverso modo religiosi agunt: vita
communis ita extollitur ut cura animarum magnum detrimentum patiatur.
Ad n. 14. Haec propositio potest et debet compleri quia, prout iacet,
valde ieiuna est. Magno cum fructu possunt hic inseri ea quae in schemate
« De Institutione sacerdotali » dicuntur circa « formationem moderatorum »
(n. 5), circa « probationem alumnorum » (n. 6), circa « dispositionem Se¬
minariorum » (n. 7), circa « institutionem spiritualem » (nn. 8 et 9), circa
« studia » (nn. 13-18) et circa « institutionem pastoralem» (nn. 19-21).
Patet quod haec inserenda sunt modo aptato pro religiosis utriusque sexus,
qui non necessario ad sacerdotium destinantur. Tamen, cum multa etiam
pro iis valeant, videtur necessarium ut haec completio n. 14 fiat.
574
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
Ad n. 16. Hic esset locus opportunus ad insistendum in sensu ecclesiali
omnium operum, quae a religiosis fiunt. Pariter aliquid dicendum esset de
dependentia religiosorum ab episcopis localibus quoad activitatem aposto-
licam. Similiter inculcanda esset necessitas ut religiosi activitatem suam
apostolicam modo coordinato cum actione episcopi navent.
* * *
Problema in hoc schemate examinatum nobis magni momenti videtur,
ex his praesertim rationibus:
1. In hoc Concilio Ecclesia sibi proposuit sese de sua propria natura
interrogare, ac ita se reformare, ut intentionibus sui Fundatoris atque exspec¬
tationibus mundi nostri temporis magis corresponderet, unde ut signum
Christi in gentibus clarius appareret. 1 Iamvero in Ecclesia religiosi illi sunt,
qui vestigia Christi magis presse sequi contendunt, et qui ex peculiari voca¬
tione eius signum esse debent. Unde problema renovationis Ecclesiae eos
specialiter tangit, secundum duplicem directionem, maioris fidelitatis suo
Divino Exemplari suoque Fundatori 2 atque maioris adhaerendae exigentiis
nostri temporis. 3 Quod si traditio Ecclesiae, ut vitalitati suae originis fidelis
sit, sensu dynamico et progressivo intelligi debet, id eo magis de traditionibus
singulorum Institutorum dicendum est ... 4
2. Crisim vocationum omnes religiosi experiuntur, quae profecto est
phaenomenon valde complexum, et a pluribus causis pendens. Sed fortasse
etiam ex eo aliquatenus procedit, quod iuvenes hodierni iudicant Instituta
religiosa suis aspirationibus iam non correspondere: dum enim spiritualitas
1 « ... nunc cum maxime Ecclesiae opus est testimonium publicum et sociale quod vita
religiosa impertitur » (Paulus VI, Alloc. Magno gaudio ad Supremos Moderatores, 23-5-1964:
A.A.S., 1964, p. 567).
2 « Generalium Capitulorum praecipuum munus esto, Religiosae Familiae normas a Legifero
Patre suo statutas, labente tempore, sartas tectas servare. Quod attinet autem ad nova
ineunda incepta et opera, ab iis abstinete, quae praecipuo Instituti vestri muneri, vel menti
Conditoris non omnino respondeant. Religiosa enim Instituta tamdiu vigent et florent, quamdiu
in eorum disciplina et operibus, et in sodalium moribus ac vita, integer Conditoris animus
perstat ac spirat... Quod si contigerit, regularum vestrarum littera quidem immutabitur, non
autem spiritus, qui integer perstabit» (Paulus VI, Alloc. citata: A.A.S., 1964, pp. 568-569).
3 «... breviter attingere de studio religiosorum Institutorum mutatis temporibus sese
accomodanti et pulchro foedere simul nova et vetera iungendi... Plerumque enim contigit, ut
legiferi patres religiosorum Institutorum novum suum excogitarent opus, quo emergentibus
neque moram patientibus Ecclesiae necessitatibus vel muneribus occurrerent; itaque cum suo
tempore sua exaequabant incepta. Quodsi vultis patriis insistere exemplis, eo modo quo ipsi
se gesserunt, ita et vos agite. Aequalium vestrorum, inter quos vivitis, scrutamini opiniones,
iudicia, mores et, si ibi particulae boni et iusti inveniantur, pretiosis hisce elementis potimini;
aliter eos collustrare, iuvare, sublevare, ducere non valetis » (Pius XII, Alloc. Annus sacer,
8-12-1950: A.A.S., 1951, pp. 33-34).
4 « ... legiferi patres religiosorum Institutorum... cum suo tempore sua exaequabant
incepta. Quodsi vultis patriis insistere exemplis ..., ita et vos agite » (Pius XII, Alloc. Annus
sacer. A.A.S., 1951, pp. 33-34).
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 575
laicorum suo renovato vigore eos allicit, spiritualitas religiosorum ipsis ali¬
quando obsoleta videtur. 5
Nostro itaque iudicio, praesens schema, ut suo titulo respondeat, accu¬
ratius ostendere deberet nexum inter renovationem generalem a Concilio
promotam, et renovationem religiosorum propriam.
Inter principia autem quae huic renovationi praeesse debent, nobis adnu-
merandi videntur sensus personae, sensus Ecclesiae et sensus temporis.
I - Sensus personae. Sensus dignitatis personae ad praecipua signa nostri
temporis spectat. Quapropter in ideali religioso proponendo et prosequendo,
ita exigentiae abnegationis et subiectionis affirmentur, ut dignitas personae
non laedatur, ut scilicet religiosi nunquam sese homines diminutos sentiant,
vel ut tales appareant. 6
Hoc autem generale principium nonnulla problemata excitat, nonnullas
« tensiones » manifestat, quas recolere velimus: nempe tensionem inter liber¬
tatem et auctoritatem, inter valores profanos et religiosos, inter laicatum et
clerum.
a) Quod spectat habitudinem inter auctoritatem et libertatem, ut
plures Patres in hac aula animadverterunt, laici hodierni adulti facti sunt,
et ut tales sunt tractandi. Rebus sic stantibus, cavendum est ne, dum laici
adulti fiunt, religiosi infantes maneant. Profecto, ad essentiam vitae religiosae
spectat, ut sit unio cum holocausto Christi oboedientis usque ad mortem.
Quae autem oblatio eo ditior erit, quo a maturiori personalitate dimanabit.
Praeterea, actio communitaria et tot crescentibus difficultatibus obnoxia, quae
a religiosis vitae activae exercetur, eo efficacius bonum commune proseque-
tur, quo magis in illa omnes et singuli sodales, sua responsabili initiativa 7
5 « Imprimis vos animadvertere volumus Institutorum religiosorum momentum maximum
et eorum munus plane necessarium esse Ecclesiae hisce temporibus. Est quidem fatendum doctri¬
nam de universali ad sanctitatem vocatione fidelium cuiusvis ordinis et condicionis multum
in praesenti, ac merito quidem, commendari; quae eo innititur, quod primaria ratione in
Baptismo Deo consecrantur. Praeterea horum temporum necessitates postulant, ut ardor vitae
christianae in ipso mundo ferveat et animos accendat, scilicet « consecrationem mundi» requi¬
runt, cuius rei officium praesertim ad laicos pertinet. Haec omnia e providentis consilio
contingunt, estque cur de tam salutaribus inceptis gaudeamus.
Cavendum tamen est, ne ea de causa germana notio vitae religiosae, ut semper in Ecclesia
viguit, obscuretur, atque iuvenes cum de deligendo vivendi genere cogitant, aliquo modo prae¬
pediantur, propterea quod peculiare munus et momentum immutabile status religiosi in Ecclesia
non amplius distincte et dilucide perspiciunt» (Paulus VI, Alloc. Magno gaudio, 23-5-1964
ad Summos Moderatores ...:A.A.S., 1964, p. 566).
6 «... nunc cum maxime Ecclesiae opus est testimonium publicum et sociale, quod vita
religiosa impertitur. Nam quo imprensius officium laicorum expetitur vitam christianam in
ipso mundo agendi et propagandi, eo magis postulatur, ut exempla praefulgeant eorum qui
mundo revera renuntiant, atque adeo aperte demonstretur Regnum Christi non esse de hoc
mundo » {Io. 18, 36) (Paulus VI, Alloc. Magno gaudio: A.A.S., 1964, p. 567). « ... auctoritas
exercenda ... cum respectu personae humanae...» [Ibidem). Cf. etiam Pius XII, Const. Apost.
Sedes Sapientiae-. A.A.S., 1956, pp. 358-359; atque infra n. 14.
7 « Quam ob causam ii qui sacris Seminariis praesunt modum prudenter animadversio¬
nibus imponent, ac crescentibus iuvenum annis ab strictiore eorum custodia vel cuiusvis
generis refrenationibus sensim temperent; id prorsus consecuturi ut sibimet ipsis adulescentes
576
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
et pro sua quisque competentia, ab ipsa auctoritate promotis, collaborabunt.
Porro, ut religiosi talem maturitatem attingant, eorum formatio ad hoc ten¬
dat, ut sensui responsabilitatis personalis, plusquam extrinsecis regulatio¬
nibus, fiducia praestetur. Sensus oboedientiae potius filialis quam servilis
inculcetur, et auctoritas modo paterno exerceatur: ita tamen ut filii adulti
ut adulti tractentur, ne paternitas in paternalismum labatur. 8 Possibilitas
praebeatur omnibus sodalibus de activitate Instituti sincere et efficaciter
suam mentem aperiendi, ita ut apud religiosos, sicut in universa Ecclesia,
munus constructivum « opinioni publicae » tribuatur, competenti auctoritate
moderante. 9 In rebus denique magni momenti, a constitutionibus bene de¬
terminandis, Superiores collegialiter deliberent, sive in singulis domibus et
provinciis, sive in universa societate.
b ) Quod spectat habitudinem inter valores religiosos et profanos, mens
religiosorum mentem ipsius Ecclesiae clare reflectere debet. Haec autem ex
uno capite ordinem profanum transcendit, et primatum valorum spiritua¬
lium affirmat; qui primatus a religiosis sua renuntiatione etiam valoribus de
se positivis exprimitur. 10 Inter has autem renuntiationes, specialiter extollen-
moderentur, seseque suorum esse operum auctores sentiant...» (Pius XII, Adhortat. Menti
nostrae 23-9-1950: A.A.S., 1950, p. 686).
Summopere igitur in vitae actione religiosam oboedientiam excolite. Ea est et manere
debet holocaustum, uti appellant, propriae voluntatis, quod Deo offertur. Quod sacrificium sui
eo fit, quod submisse legitimis Moderatoribus paretur, quamvis auctoritas exercenda sit infra
fines caritatis et cum respectu personae humanae, et licet haec nostra aetas religiosos vocet
ad plura gravioraque munera obeunda et ad incepta alacrius et expeditius suscipienda»
(Paulus VI, Alloc. Magno gaudio-. A.A.S., 1964, p. 567).
8 Hoc vero in gravissimo munere explendo educatoribus prima regula sit, quam Dominus
enuntiavit in Evangelio dicens: « Ego sum pastor bonus, bonus pastor animam suam dat pro
ovibus suis ... Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae » {Io. 10, 11-12, 14),
quamque divus Bernardus hisce verbis expressit: « discite, subditorum matres vos esse debere,
non dominos; studete magis amari, quam metui»; atque ipsum Tridentinum Concilium Eccle¬
siasticos Moderatores saepissime adhortans, « illud primum eos admonendos censet, ut se
pastores non percussores esse meminerint, atque ita praeesse sibi subditis ut non eis dominentur
sed illos tamquam Filios et Fratres natu minores diligant... » (Pius XII, Const. Sedes Sapientiae-.
A.A.S., 1956, pp. 358-359).
9 « L’opinion publique est, en effet, 1’apanage de toute societe normale composee d’hommes
qui, conscients de leur conduite personnelle et sociale, sont intimement engages dans la com-
munaute dont iis sont les membres. Elie, est partout, en fin de compte, l’echo naturel, la
resonance commune, plus ou rnoins spontanee, des evenements et de la situation actuelle dans
leurs esprits et dans leurs jugements.
La ou n’apparaitrait aucune manifestation de 1’opinion publique, la surtout ou il en faudrait
consta ter la reelle inexistence: par quelque raison que s’explique son mutisme ou son absence,
on devrait y voir un vice, una infirmite, une maladie de la vie sociale.
... Finalement, Nous voudrions encore ajouter un mot relatif a 1’opinion publique au sein
merne de 1’Eglise (naturellement, dans les matieres laissees a la libre discussions).
... Car elle est un corps vivant et il manquerait quelque chose a sa vie si Popinion
publique lui faisait defaut, defaut dont le blame retomberait sur les Pasteurs et sur les fideles »
(Pius XII, Alloc. Uimportance de la Presse catholique, 18-2-1950, in Discorsi e Radiomessaggi
di S. S. Pio XII, Tip. Poliglotta Vaticana, vol. XI, pp. 365, 371).
10 « ... hic enim status (religiosus), qui e votorum evangelicorum professione indolem
propriam accipit, est, secundum exemplum ac doctrinam Iesu Christi, perfecta vivendi ratio,
quippe quae eo spectat, ut caritas augescat et ad absolutionem perducatur; aliis autem vitae
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 577
dum est hodie, in Ecclesia pauperum, testimonium paupertatis tam a singulis
quam a communitatibus reddendum. 11
Ex alio vero capite, Ecclesia est valoribus profanis aperta eosque promo¬
vet, quatenus in vocatione hominis integrali partem habet. Rebus sic stan¬
tibus, hodierna spiritualitas religiosorum, praesertim vitae activae, relate
ad valores profanos, nequit in sola « fuga saeculi » resolvi. Debet e contra
in eorum personalitate harmonice componi cultus valorum temporalium, seu,
ut aiunt, formatio humanistica, 12 cum exigentiis valorum religiosorum, firma
manente diversitate inter munera religiosorum et munera laicorum in ordine
profano. 13 In hoc contextu, evolvenda videtur sectio quaedam theologiae apo-
stolatus, quae sensum apostolatus religiosorum, etiam sacerdotum, declaret,
ubi hic in ordine profano exercetur (v. g. in scholis, in officinis, in noso¬
comiis).
c ) In religionibus clericalibus, sicut in universa Ecclesia, aggrediendum
videtur problema de relationibus inter clericos et laicos , ne accusationi cleri-
calismi ansa praebeatur. Etiam laici religiosi ut adulti haberi exoptant; etiam
in religionibus urget promotio laicorum, quibus accuratior formatio cultu-
ralis sive professionalis sive religiosa impertienda est; et quibus in Instituto
accessus ad omnes illas mansiones patere debet, ad quas caracter sacerdo¬
talis non requiratur. 14
generibus fines, utilitates, officia temporalia, quamquam per se legitima, sunt proposita»
(Paulus VI, Alloc. Magno gaudio : A.A.S., 1964, pp. 566-567; cf. supra n. 6).
11 Ne desieritis studium paupertatis inculcare; de qua hodie multus est sermo in Ecclesia.
Religiosi enim exemplo verae paupertatis evangelicae omnibus debent praelucere. Quapropter
paupertatem, qua se sponte astrinxerunt, ament oportet; neque satis est, circa usum bonorum,
e Superiorum arbitrio pendere, sed religiosi ipsi contenti sint rebus necessariis, quibus vitae
rationibus consulitur, et fugiant commoditates et lautitias, quibus vita religiosa enervatur. Sed
praeter paupertatem, quae singulorum propria esse debet, non licet neglegere paupertatem,
qua familia ipsa seu totum corpus sodalium eniteat oportet. Itaque Instituta religiosa in aedifi¬
ciis suis et quibusvis operibus cultum et ornatum nimis exquisitum, et quidquid luxum redolet,
devitent atque rationem habeant condicionis socialis hominum qui circa habitant. Abstineant
quoque a nimio studio quaestus faciendi, immo subsidiis temporalibus, quae divina Provi¬
dentia iis est largita, veris necessitatibus fratrum indigentium subveniant, sive hi sint conter¬
ranei sive aliis in orbis terrarum partibus degant» (Paulus VI, Alloc. Magno gaudio : A.A.S.,
1964, pp. 567-568).
12 Quo tamen rationum atque operum ordine servato (supernaturalis ordinis instrumenta
primum obtinent locum), nihil prorsus neglegetur, quod ad corpus animumque perficiendum
ad omnes naturales virtutes excolendas et ad integram humanitatem viriliter conformandam
quolibet modo conferat, ita ut supernaturalis deinde sive religiosa sive sacerdotalis institutio
huic solidissimo inhaereat naturalis honestatis excultaeque humanitatis fundamento, siquidem
hominibus eo facilior securiorque ad Christum via patet, quo in sacerdotis persona evidentior
ipsis appareat « benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei » (Tit . 3, 4) (Pius XII, Const.
Apost. Sedes Sapientiae : A.A.S., 1956, pp. 359-360; cf. infra n. 14).
13 Cf. supra notam 10.
14 La formation de vos Sceurs au travail et a la tache qui leur incombe. Ici pas de mes-
quinerie, mais soyez larges de vues. Qu’il s’agisse d’education, de pedagogie, de soin de malades,
d’activites artistiques ou autres, la Soeur doit avoir ce sentiment: la Superieure me rend possible
une formation qui me met sur un pied d’egalite avec mes collegues dans le monde. Donnez-leur
aussi la possibilite et les moyens de tenir a jour leurs connaissances professionelles. Cela aussi,
Nous 1’avons developpe Pannee passee. Nous le repetons afin de souligner Pimportance de
37
578
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
II - Sensus Ecclesiale. Sensus Ecclesiae prae ceteris spiritualitatem affi¬
cere debet. Renovatio enim vitae religiosae in primis sibi vult profundiorem
vitam interiorem. 15 Spiritualitas scilicet uniuscuiusque religionis ita theolo¬
gice fundanda est, ut caracteres proprii illarum familiarum appareant ut
aspectus universalioris spiritualitatis christianae et ecclesialis. Praeterea, ad
normam constitutionis de sacra Liturgia, tota vita Instituti « liturgico spiritu
penitus informetur ». 16
Sensus autem Ecclesiae ad hoc etiam perducere debet, ut activitas unius¬
cuiusque Instituti cum tota vita Ecclesiae coordinetur. 17 Porro, ad hoc obti¬
nendum, non sufficit ut habeantur conferentiae Superiorum Maiorum, sed re¬
quiritur ut inter has conferendas et conferendas episcopales periodici habean¬
tur conventus; 18 immo, ut aliqui saltem Superiores Maiores in territorio degen¬
tes in conferendis episcopalibus partem habeant. Praeterea, cum exigentiae
collaborationis nequeant ad ambitum nationalem restringi, sed universum
mundum prae oculis habere debeant, proponere velim ut etiam in Consilio
Centrali episcoporum (de quo in schemate de pastorali munere episcoporum)
cette exigence pour la paix intime et 1’activite de vos Sceurs » (Pius XII, Alloc. Nous vous
adressons, 15-9-1952: A.A.S., 1952, p. 826).
« Religiosi enim viri (qua religiosi), quibus hoc praecipuum officium incumbit, ut nempe
Deum unice requirentes eique adhaerentes divina contemplentur, aliisque tradant, meminerint
se nullatenus hoc sanctissimo munere rite ac fructuose fungi posse et ad sublimem cum
Christo coniunctionem efferri, si copiosa illa destituantur, quae e sacris doctrinis hauritur,
Dei eiusque mysteriorum profunda et indesinenter perficienda cognitione» (Pius XII, Const.
Apost. Sedes Sapientiae-. A.A.S., 1956, p. 361; cf. etiam Statuta generalia adnexa Const. Ap.
Sedes Sapientiae, art. 16, par. 3, 2).
15 « In huiusmodi autem vestrorum Institutorum renovatione procuranda, vobis semper
cura habenda est, ut spirituali sodalium vestrorum vitae praecipuae semper partes tribuantur...
Alacris operositas et spiritualis vitae cura, nedum altera alteri noceat, artissimam requirunt
coniunctionem, ita ut ambo pari gradu et gressu semper procedant. Ferventibus igitur operibus,
congruenter ferveat precandi studium... » (Paulus VI, Alloc. Magno gaudio: A.A.S., 1964,
pp. 569-570; cf. supra n. 14).
16 « Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius
virtus emanat» (art. 10).
«... est enim primus, isque necessarius fons, a quo spiritum vere christianum fideles
hauriant» (art. 14).
«Clerici, in seminariis domibusque religiosis, formationem vitae spiritualis liturgicam
acquirant, cum apta manuductione qua sacros ritus intelligere et toto animo participare queant,
tum ipsa sacrorum mysteriorum celebratione, necnon aliis pietatis exercitiis spiritu sacrae litur-
giae imbutis; pariter observantiam legum liturgicarum addiscant, ita ut vita in seminariis et
religiosorum institutis liturgico spiritu penitus informetur» (art. 17) {Const. de Sacra Liturgia:
A.A.S., 1964, pp. 102, 104, 105).
17 Ad apostolatum quod attinet... haec addere velimus. Instituta religiosa ad hodiernas
rerum condiciones et adiuncta apostolicum munus ipsorum proprium seduto conformare debet.
Sodales iuniores praesertim ad id recte instituendi atque educandi sunt; ita tamen, ut aposto¬
licum studium, quo incensi esse debent, non intra fines sui ordinis circumscribatur, sed pateat
ad ingentes spirituales necessitates horum temporum ... Magnopere etiam nobis cordi est, ut
religiosorum sodalium navitas cum sacrae Hierarchiae normis concordi ratione procedat. ..
patet, quantopere conferat ad Ecclesiae bonum socia atque adiutrix religiosorum opera dioece-
sano clero praestita, cum vires unitae fortiores validioresque evadant» (Paulus VI, Alloc.
Magno gaudio: A.A.S., 1964, pp. 570-571).
18 Cf. Schema De munere pastorali Episcoporum, n. 35, 6.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 579
Superiores generales religiosorum repraesententur, et etiam Antistites religio¬
sarum audiantur. Oportet scilicet ut, ad occurrendum urgentibus necessita¬
tibus Ecclesiae, rationes (italice « piani ») ad dimensiones mundi accurate
elaborentur, omnibus viribus Ecclesiae cooperantibus, clericis nempe, reli¬
giosis et laicis, viris et mulieribus, orientalibus et occidentalibus, firma ma¬
nente necessitate adaptationis singulis situationibus.
III - Sensus temporis. Attenta celeritate evolutionis in nostra aetate, in¬
stituta religiosa illa media adhibere debent, quae ipsis permittant constanter
signa temporum perspicere, atque sese ipsis accommodare salva semper fideli¬
tate spiritui Fundatoris. Ad quod, ut in schemate dicitur, omnes sodales
cooperare debent. Sed praeterea, requiruntur institutiones peritorum, quae
situationum et problematum tam complexorum studio scientifico incumbant,
ita ut Superiores de eorum conclusionibus in suis deliberationibus rationem
habere possint. Collaboratio inter moderatores et technicos essentialis est
cuilibet modernae institutioni.
Quinimmo, cum evolutio mundi hodierni in omni ordine viros peritos
exigat, curent instituta religiosa ut sua membra quam maxime periti sint:
studia itaque classica, scientifica, philosophica, theologica, summa serietate
perficiantur; et in activitate sociorum determinanda hoc pro posse intenda¬
tur, ut unusquisque in sua sphaera vere peritus fiat. 19
Fundatores Institutorum religiosorum, ut spiritum Christi in suam aeta¬
tem infunderent, geniales novatores, immo creatores fuerunt, quia caritas
Christi eos urgebat. Si nos, eadem caritate compulsi, mundo hodierno occur¬
ramus, Christus in nos Spiritum suum Creatorem mittet, qui renovabit faciem
on
terrae.
4
Exc.mus P. D. REMIGIUS AUGUSTIN
Episcopus tit. Turuzitanus, aux. et adm. ap. s. p. Portus Principis
Utile immo necessarium videtur in schema de accommodata renovatione
vitae religiosae, fundamentum proponere ipsius renovationis ac disciplinae
vitae religiosae. Scilicet:
19 «... praeter sanctitatem et scientiam congruentem ... omnino postulari... accuratissimam
et ex omni parte perfectam pastoralem praeparationem ... suae cuiusque arti exercendae diligens
praehaberi solet sive theoretica ... sive technica, sive practica... praeparatio » (Pius XII, Const,
Apost. Sedes Sapientiae : A.A.S., 1956, p. 363). « Praeter generalia studia, iis omnibus commu¬
niter praescripta qui ad sacerdotium contendunt, alia specialia a singulis institutis, non tantum
in genere possunt, sed etiam, si pro variis adiunctis necessarium aestimetur, institui debent,
ac triplici ratione: 1) ad communia studia complenda et sic humanam culturam et doctrinam
Instituto congruentem ad apicem conducendam; 2) ad eas peculiares res addiscendas, quas
singulor um Institutorum natura postulat; 3) ad eos rite praeparandos alumnos qui ministeria
educationis et institutionis vel alia pecularia v.g. missiones ad exteras gentes, exsequi debent»
(Statuta gen. adnexa Const. Ap. Sedes Sapientiae, art. 46, pag. 1-3).
20 Cf. supra n. 4.
580
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
A) Oportet periculum vitare falsae interpretationis quae obedientiam
difficilem redderet. Religiosi seniores difficultatem habent ad renovationem
sese accommodare et tentationi subiacere: « Ad quid mutationes istae, res
optime habent ». Iuniores vero proclivitatem habent interpretandi renovatio¬
nem idem esse revolutionem.
Ut senioribus iunioribusque religiosis obedientia facilior reddatur, oportet
statuere uti fundamentum quod renovatio vitae religiosae oritur a caritate
et ad caritatem tendit sine qua nulla perfectio haberi potest.
B) Tranquillitatem conscientiae oportet fovere, praecipue in Institutis
vitae activae. Scrupula oriuntur ex oppositis inclinationibus: scilicet ex ipsa
cura adaptationis et ex desiderio legitimo ac sincero fidelitatis servandae
spiritui traditionibusque propriae Congregationis. Conflictus haberi potest
inter amorem Dei fidelitatem profitentem regulae antiquae, et amorem pro¬
ximi qui totum pro apostolatu se devovet in hodiernis conditionibus. Nunc
autem conflictus iste nequit; nam apostolatus oritur a caritate et ad carita¬
tem ducit. Oportet instaurare influxum permanentem vitae interioris in
apostolatum et apostolatus in vitam interiorem. Idem amor Dei fovere debet
orationes et actiones religiosorum ac religiosarum. Consequitur ergo quod
ordinatio vitae religiosae omnia praedisponere debet ut pax conscientiarum
servetur.
Conclusione, a) Ponere n. 4, pag. 10, ut n. 1, pag. 10; b) Ad n. 4, pag. 10,
addere verba ista vel similia: « Fundamentum totius verae renovationis
semper remanet amor Dei et proximi; ordinatio vitae religiosae per oratio¬
nem et actionem exigentiis hodiernae conditionis necnon apostolatus respon¬
dere potest et debet ».
5
Exc.mus P. D. FLOYD LAURENTIUS BEGIN
Episcopus Quercopolitanus
1. In revisione Caeremoniarum, vota professionis, cum sint publica et
ab ipsa Ecclesia accepta, debent accipi etiam « Caeremonialiter » ab Epi¬
scopo, vel Ordinario Religioso Eorumve delegatis, non vero a Superiorissa,
vel Superiore laico (cf. pag. 1, lin. 20).
2. In revisione Caeremoniarum eliminantur in caeremonia « Receptionis
et Professionis » omnia elementa profana, et theatrica. Fiant Receptio et
Professio intra Missam et imitent Sacram Ordinationem.
3. Indultum Saecularizationis pro Professis a Votis temporariis pro
omnibus Institutis religiosis sit sub potestate Ordinarii, quin recurrendum
ad Sanctam Sedem requiratur.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 581
6
Exc.mus P. D. EUGENIUS BEITIA ALDAZABAL
Episcopus Santanderiensis
Schema emendatum propositionum de religiosis, quod nunc inscribitur
de accommodata renovatione vitae religiosae nimiam forte brevitatem prae
se fert. Faxit Deus ut revera « haec pauca principia a Concilio Oecumenico
summa auctoritate edicta conferant ut vita religiosa ampla accipiat incre¬
menta » quin nostrum laborem tangat Horatiana sententia: « brevis esse
laboro, obscurus fio ».
In disceptatione uberrima, scripto facta, praelati et primi textus huius
schematis, propositum est ut explicite innueretur criterium de excellentia
vitae religiosae in se, etiam cum sacerdotio vel exercitio externo apostolatus
non sit coniuncta. Et quamvis tali observationi apposite responsum sit,
sufficere tenorem schematis, tamen ipsa Commissio fatetur: « Non est autem
negandum adesse specialem necessitatem inculcandi vitam religiosam sine
sacerdotio aliquid completum et per se stans constituere, praesertim contra
illos qui asserunt Fratres docentes ad sacerdotium accedere debere » (Ap¬
pendix, pag. 15).
Liceat mihi, nomine tantum proprio loquenti, sed votis annuenti supe¬
riorum generalium septem Institutorum religiosorum a scholis, educatione
et instructione christiana, circiter 40 millia religiosorum complexive nume¬
rantium, enixe rogare ut brevissimus et generalis tenor conciliaris n. 6, « de
institutis vitae activae fovendis eorumque actione rite ordinanda » paucissimis
sed expressivis lineis, hac in re, amplificetur. Quod quidem fieri posset etiam
in schemate de scholis catholicis ubi Ecclesia aciem ordinatam suae gentis,
in re de educatione praesentat, ubi fratres religiosi educatores, sine dubio
inter praecipuos, forsitan et primi sunt.
Merito quidem Ecclesia se profitetur gratissimam erga omnes —• reli¬
giosos et laicos — utriusque sexus, qui sanctissimo et omnino necessario
operi de christiana iuventute educanda se tradunt. Merito utique eos adhor¬
tatur ad laborem in dies progredientem in scholis catholicis magis magisque
conferendum.
Non est cur hic extollamus sublimitatem tanti ministerii, quod iam egit
Sanctitas Pii XI in Enc. Divini Illius, abhinc 30 annis (31 dec. 1929, A.A r S.,
vol. 22, pp. 49-86).
At ob peculiaria adiuncta nostri temporis — recolantur verba Commis¬
sionis ante dicta — iudicarem oportere ut Oecumenicum Concilium Vati¬
canum II specialem attentionem praestet iis Institutis religiosis virorum
laicalium, qui tamquam proprium, imo unicum ministerium, hoc de chri¬
stiana educatione iuventutis amplexi sunt.
Sancti eorum Fundatores, sacerdotes forte ipsi, tamen non sacerdotium,
non officia sacerdotalia filiis suis quaesierunt, sed praetulerunt ut in statu
582
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
laicali semper manentes, se totos ac totum tempus huic sanctissimo ac summe
necessario operi dicarent. Ad rem apposite Pius Pp. XII f.r.: « Religiosa
sodalitas quamvis fere unice ex iis constet, qui peculiari Dei vocatione sacer¬
dotii dignitati, iisque solatiis, quae ex eo oriuntur renuntient, magno tamen
apud Ecclesiam in honore est, ac sacros ministros in christiana iuventutis
conformatione summopere adiuvat » (Epist. ad card. Valeri, 31 mart. 1954,
A.AS ., 46, pp. 202-205).
Et quidem quis recensere valeat horum Institutionum merita, his prae¬
sertim temporibus quibus iuniorum multitudo, institutione indigentium
— et humana et supernaturali — in dies crescit et quos aliunde atheismus
a recto ordine avertere conatur.
Quis poterit numerare quot S. R. Ecclesiae cardinales, episcopi, sacer¬
dotes et religiosi ex illorum scholis prodierunt? Quot viri laici qui summa
officia in societate civili et in operibus pietatis et caritatis ubique sunt adepti?
Innumeri sunt utique animarum pastores qui ab istis Institutis laicalibus
virorum, optimos efflagitant educatores; at forte non desunt qui talia Insti¬
tuta minus aequo aestiment; immo iisdem obicem in eorum munere exer¬
cendo quandoque ponant; quod quidem supremi illarum Congregationum
moderatores deplorant; quo etiam fit ut quidam ex his religiosis dubium
concipiant de vero valore suae functionis educatricis, immo et suae vocationis.
His adde quod occasione Concilii nostri, quidam accesserunt, scripto et
ore, ad ipsos sodales, propugnantes accessum ad ordines sacros — ad presby¬
teratum vel saltem ad diaconatum — istorum religiosorum. Quod quidem
in detrimentum pacis et concordiae, intra domestica saepta, et fidelitatis ad
spiritum primaevum fundationis ipsius, sine dubio vergeret. Hoc ipsi supremi
harum religionum moderatores formidant.
Quapropter auderem proponere ut in n. 6, ubi de institutis vitae activae
fovendis post primam paragraphum haec vel similia verba interficerentur:
« Speciatim tenendum est fratres laicales, qui operi christianae educationis
incumbunt, summam conferre opem et statui perfectionis ut veri religiosi,
et evangelii diffusioni ut fidelium conformatores ».
Sic, ut puto, vacillantes confirmabuntur in sua vocatione, fideles allicien¬
tur ad hanc perfectionis viam aggrediendam, animarum Pastores operam
dabunt ut prospera cuncta sint in his Institutis, et auctoritate Concilii com¬
plebitur quod disertis verbis f.r. Pius Pp. XII scripsit, nempe: « Religiosa
sodalitas, quamvis fere unice ex his constet qui peculiari Dei vocatione sacer¬
dotii dignitati iisque solatiis quae ex eo oriuntur renuntient, magno tamen
apud ecclesiam in honore est, ac sacros Ministros in christiana iuventutis
conformatione summopere adiuvat ».
Haec licet brevissima « relatio » in textu Concilii summus foret honor.
Puto quod tot Episcopi qui, ut hic minimus qui haec verba facit, primam
institutionem christianam ho-rum ex ore Fratrum laicalium in scholis acce¬
perunt, mecum consentient in hoc voto.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
583
7
Exc.mus P. D. MICHAEL BLECHARCZYK
Episcopus tit. lotanus, aux. Tarnoviensis
N. 5, pag. 6, post lin. 6 opportunum esset — censeo — addere sequen¬
tia: « Doceantur fideles de dignitate vocationis ad vitam in Ordinibus et
Congregationibus Christo Sponso offerenda nec non de uberrimis fructi¬
bus, quas talis vita toti Ecclesiae affert; speciatim instruendi sunt de ratione
Ordinum contemplativorum. Maxime conveniens esset, ut in omni dioecesi,
saltem numero maiori, monasterium vitae contemplativae, quod gratias
divinas imploret, satisfactiones pro peccatis offerat atque vitae communis
exemplar sit, existat ».
Cum laicismus in dies diesque invalescat et cum viva fides, quae olim
vigebat, debilitetur, etiam vocatio ad. statum religiosum non secundum spi¬
ritum evangelicum recognitur. Multi verum finem vitae religiosae ignorant,
alii Congregationes inutiles esse putant, certo multi religiosos non conve¬
nienti aestimatione persequuntur. Quo magis fides languescit, eo minus vita
religiosa aestimatur, unde et vocationum numerus minuitur. Fideles proinde
saepius edoceantur de religiosa vocatione, de dignitate vocationis ad hunc
statum, de fructibus, quos Congregationes afferunt, de historia Congregatio¬
num, statuentur eximia exempla religiosorum, vitae hodiernis temporibus
accommodata. Possumus in genere dicere, numerum vocationum aliquo modo
manifestare paroeciae vel dioecesis fidem.
In meridionalibus regionibus dantur multa monasteria contemplativae vitae
cum papali clausura, attamen sunt aliae regiones, in quibus talia desiderantur;
conveniens esset, ut in dioecesibus maioribus numero talia erigantur. Spiritus
orationis e talibus monasteriis mire dilatatur. Silentium, quod adest, ineffa¬
bilem influxum exercet, desiderium eorum, quae supra sunt, talia monasteria
excitant, peroptima exempla christianae vitae proponunt satisfactiones pro
hodierno mundo offerunt et pro hodierno mundo aliquo modo tamquam
remorsus conscientiae exhibentur.
8
Exc.mus P. D. PETRUS BOILLON
Episcopus Virodunensis
De religiosis loqui non audeo nisi cum timore et tremore. Schema enim
legens iterum atque iterum, semel tantum nominari Ordinarium inveni, ac
in ultimo fine, ubi agitur de vocatione, scilicet de iis qui religiosi adhuc non
sunt. Quod mihi mirandum visum est in hac ipsa sessione dum episcopalem
doctrinam statuimus ac conferentiae episcopales ubique in Ecclesia latina
instituuntur tanquam structura Ecclesiae. Forsan ad id respondeatur episco-
584
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
pum in vitam activam religiosorum auctoritatem exercere. Sed quid de ipsa
vita religiosa? Nonne ex experientia patet, Venerabiles Patres, episcopis de
ea curam incumbere, praesertim quando adsunt difficultates? Nonne ex ipso
Codice luris Canonici? Cur in schemate istud silentium? Nonnullis certe
non placet.
De n. 5 aliquas animadversiones addere intendo, scii, de « Vita Contem¬
plativa ».
Certe certius ex Ecclesiae historia, ex vocationum experientia et ex ipso
Evangelio, necessaria et perutilia sunt Instituta vitae contemplativae. Atta¬
men quae dicuntur de eorum renovatione, scii. « in ratione formaque vitae »
mihi non sufficere videntur. Etenim opus essentiale vitae contemplativae est
Officium Divinum, seu Sacra Liturgia. Mementote autem quid Summus
Pontifex Paulus VI in Monte Cassino recenter dixerit, de « renovatione
liturgica secundum recentissimam Constitutionem quae requirit a monachis
perfectam adhaesionem ac apostolicum auxilium ». Itaque opto ut mentio
formaliter fiat in hoc articulo sub illo textu:
« At etiam ipsa in ratione formaque vitae et liturgiae secundum Consti¬
tutionem de Sacra Liturgia sese renovent ».
Pauca addere debeo secundum ea quae a me postulaverunt nonnulli mo¬
nachi et quidem piissimi prudentesque.
Certe, non obstante constitutione de sacra Liturgia, multum laudabile
est monachos « nobilem servare linguam latinam » secundum verba eiusdem
Summi Pontificis, et quidem in ineffabili cantu gregoriano. Quae illam servare
possunt monasteria, ut Ordinis Sancti Benedicti monasteria, in quibus vitam
degunt doctissimi viri ad litteras praediti, diligentissime servent. Attamen
sunt monasteria et virorum et monialium, ad quae aggrediuntur hodie multi
viri ac mulieres qui numquam linguae latinae studuerunt nec ad studia dicta
classica, scilicet ad linguas latinas apti sunt, etsi nonnulli scientia aut arte
aut technica valde praediti sunt. Pro illis ad orandum, quod est praecipuum
officium, magnum affert obstaculum lingua. Atqui nemo affirmare audet
linguam latinam esse de essentia vitae contemplativae, et eos qui ad illam
linguam apti non sunt, a vita contemplativa arcendos esse.
Ad id addendum quod egregie dicitur in n. 11 ubi legitur: « Qui con¬
versi vocantur, vitae et communitatis operibus arctius coniungantur ». Sed
conversi linguam latinam ignorant. Ergo debent a principali communitatis
opere arceri ac Rosarium absolvere dum fratres latine orant et cantant. Num
opportunum videtur saltem ea quae communia sunt orationes et cantus lin¬
gua absolvere vernacula, ad immensum conversorum gaudium et profundio¬
rem in oratione monasterii unitatem.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 585
9
Exc.mus P. D. ADOLFUS BOLTE
Episcopus Fuldensis
Schema nostrum de renovatione vitae religiosae exigentiis huius tem¬
poris adaptatae, bene tractat, quamvis restrictio huius schematis « de reli¬
giosis » a relatoribus fusius descripta minus placere potest. Existentia etenim
vitae et apostolatus Religiosorum pro ecclesia huius et futuri temporis gra¬
vissimi est momenti.
Si autem propter temporis angustiam rerum dispositio non est mutanda,
tamen proponere audeo, ut n. 14, qui alumnorum institutionem tractat,
adimpleatur reflexione et decisione habita de superioribus studiis alumnorum
fovendis et coordinandis. Agitur enim — mea humili sententia — de materia
gravissimi momenti tum pro religiosis, ipsis eorumque institutis, tum pro
eorum apostolatu in ecclesia et mundo.
1. In omnibus regionibus terrae numerus eorum, qui studiis superioribus
incumbunt, de die in diem crescit. Vita enim professionalis hodierna in campo
technico et oeconomico profundiorem institutionem humanam exigit quam
culturae agrariae temporibus. Quo fit, ut studia superiora pro quam plurimis
iuvenibus ab omnibus fere guberniis necnon in omnibus nationibus a partibus
politicis, patronis in campo oeconomico, ab associationibus operariorum ma¬
xima cum expectatione postulantur et foventur, ita ut numerus scholarum
superiorum, institutorum, universitatum et facultatum quotannis respectabili
modo crescit.
Res cum ita sint, indiscutibile mihi esse videtur, ut in familiis religio¬
sorum utriusque sexus et cuiuslibet indolis — hic agitur praesertim de insti¬
tutis laicalibus — sodales idonei ad studia superiora deputentur. Primum
locum certe studia theologica obtinere debent, aliis autem disciplinis scien-
tificis minime neglectis. Ista institutione scientifica aliquorum sodalium aesti¬
mationem publicam totius instituti necnon formationem totius familiae reli¬
giosae, sed imprimis apostolatum in mundo hodierno fovere potest. Omnino
evitandum est, ut Sorores et Fratres nostri religiosi propter mancam institu¬
tionem culturalem, professionalem, scientificam a coaevis vituperentur et
despiciantur.
2. Quod autem studia superiora omnium religiosorum et laicorum et
clericalium attinet serie perpendendum est, utrum exigentiis nostri tem¬
poris adhuc correspondet, quod quidque fere institutum religiosum et saepe
saepius etiam quaeque provincia proprias institutiones pro studiis philoso¬
phicis sustinet, quod non solum magnum numerum professorum — forsan
pro paucis alumnis — sed etiam sat pecuniae et denique dona et subsidia
a dioecesanibus nostris offerenda expostulat.
Ideo exortandum mihi esse videtur, ut commissiones mixtae — ex episco¬
pis et superioribus religiosorum compositae — in quacumque natione vel
586
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
regione instituantur, ut situationem recognoscant et auctoritatibus compe¬
tentibus remedia idonea proponant. Propter varias in variis nationibus con¬
ditiones impossibile esse videtur, quaestionem tractatam pro universa ecclesia
hac in Aula conciliari deliberare et resolvere.
Proponere ergo mihi liceat, ut in n. 14 momentum studiorum superio¬
rum, coordinatio sive unio Seminariorum maiorum sive facultatum ecclesia¬
sticarum, necnon institutio commissionis specialis mixtae suggeratur et com¬
mendetur.
10
Re v .mus P. D. NORBERTUS CARMELS
Abbas generalis Ord. Vraemonstrat ensis
Membrum cum sim Ordinis Canonicalis qui iam a saec. xii operam dat
ut sodales in presbyteratus ordinem assumpti, Dei servitio plene mancipen¬
tur et simul episcopis satisfaciant, in quantum, animarum curam suscipientes,
praxes vitae monasticae cum activitate apostolica in felicem synthesim coniun-
gunt, proponere audeo quod « de accommodata vitae religiosae renovatione »
tractantes, a renovatione in ipso textu schematis incipere deberemus. Textus
ipse progressui doctrinali de vita religiosa sit accommodatus!
I. Approbatis Institutis saecularibus aliisque associationibus vitae Deo
consecratae, titulus schematis essentialia status perfectionis adquirendae me¬
lius exprimat, nempe consecrationem vitae et plenam Deo et animabus dedi¬
tionem in professione religiosa vel in donatione membrorum peractam. Rec¬
tius, ut in schemate « de Ecclesia », de « vita Deo dicata » vel melius de
vita Deo animabusque consecrata » loquamur.
Distinctio autem inter religiosos sensu stricto et sensu lato audiendos
confusionem fovet; essentialia non exprimit, atque novis formis vitae con¬
secratae non correspondet. Difficulter sine confusione loqui possumus de
religiosis Institutorum saecularium!
II. Insuper, attentis hisce recentioribus formis vitae Deo et hominibus
dicatae, melius fiat Charismatum in Ecclesia distinctio. Loquamur non iam
de vita contemplativa et activa sed de vita monastica et apostolica.
Monastica vita est illa quae in silentio et solitudine orationi, poenitentiae
et considerationi mysteriorum divinorum devoventur. In ea facilior et habi¬
tualis sit oratio contemplativa, quae tamen in aliis institutis vitae consecratae
habetur et foveri debet.
Vita apostolica est illorum qui sacerdotali ministerio fungentes, homines
adiuvant vel variis operibus misericordiae spiritualis et temporalis sese Deo
in Ecclesia toti mancipantur. Ipsi omnes « in actione apostolica contempla¬
tivi » sint oportet. Eos « activos tantum » vocando eorum vitae norma sae¬
pius falso describitur atque valor apostolicus eorum laboris minuitur.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 587
III. Neque tantum per accommodatam terminologiam fiat renovatio; fiat
profundior reformatio!
Monachis , qui vere monachi esse volunt, ab ipso Concilio inculcetur valor
silentii et necessitas completae solitudinis, amor evangelicae paupertatis
et poenitentiae redemptivae, simplicitatis vitae et cultus liturgici, laboris mo¬
nastici et vis maxime « apostolica » i. e. redemptiva eorum sacrificii personalis.
Apostolicis institutis proprium finem melius assequendum proponamus:
qui paupertatem in Regula extollunt illam hodie aptius observent; qui
pueris praesertim pauperibus sese devovere debent, ne latiora studia quae¬
rant; qui sacerdotali ministerio et fidei propagationi primario destinantur,
alia opera, magis profana, culturalia vel scientifica laicis paulatim tradant.
IV. De renovatione vitae Deo animabusque consecratae loquentes, verba
facere debemus de novis his associationibus vitae Deo dicatae. Meliores ali¬
quando apostoli, etiam laici, frustra essent, et merito quidem, si Concilium,
qui de renovatione agit, illos ignoraret. Non sufficit mentio de possibilitate
alicuius conferentiae pro Superioribus Institutorum saecularium, uti nunc
habetur in hoc schemate, ut votis plurimorum Institutorum modernorum
respondeatur.
Essentialia eorum in schemate saltem innuenda sunt. Vita eorum est
« fermentum in massa »; apostolatus eorum est apostolatus praesentiae in
mundo et veluti ex mundo; forma vitae exterior sociologice quam maxime
accommodetur vitae consuetudini eorum quibuscum vivunt et quibuscum
in munere obeundo collaborant. Finis eorum est vitae humanae et totius
mundi plenior consecratio.
V. Concludendo dicendum videtur. Textus qui de renovatione vitae Deo
consecratae agit, ipse nova terminologia charismata propria Ordinum alio¬
rumque Institutorum melius exprimat; de novis in Ecclesia fermentis apte
loquatur, monachorum vocationem in pristinam lucem extollat, apostolico-
rum Institutorum finem et opera clarius proponat; apostolatum penetrationis
et praesentiae in mundo collaudet; vetera expurgentur, uti est distinctio
inter activos et contemplativos; neque sub una voce « Religiosorum » omnes
huius status vitae formae in Ecclesiae compendio designet.
11
Exc.mus P. D. BERNARDINUS COLLIN
Episocpus Diniensis
luxta huius Concilii Vaticani II finalitatem, quae Ecclesiae renovationem
attigit, praesens schema ita ordinatum est ut vitam religiosam ad hodiernum
mundum adaptet. Ideoque sub hoc respectu, quatenus scii. Concilii finalita-
tibus consonans est, ipsum laude dignum dico.
Nihilominus, prout mihi videtur, nihil novi circa oboedientiam religio-
588
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sam ibi proponitur. Et inde, ne hac carentia laboret, duo animadvertenda
nobis esse videntur. Scii.: 1) Circa renovationem sensus servitii universalis in
Ecclesia. 2) Circa modernam notionem personae humanae.
1. Renovatio sensus servitu universalis in Ecclesia. Favet Concilium ut
universalis servitii in Ecclesia sensus authenticus detegatur, ad exemplarita-
tem Christi qui « non venit ministrari sed ministrare ». Equidem tota Ecclesia
ad serviendum populum Dei tenetur, sive directe sive indirecte, sive de
personis physicis agatur, prout nos episcopi sumus, sive moralibus prout
sunt Instituta religiosa. Quodlibet enim religiosum Institutum non sibi vivere
potest, sed seipsum ad Ecclesiae et Regni Dei serviendum vovere debet. Hoc
idem pro unoquoque suorum membrorum, sive de superioribus sive de sub¬
ditis agatur, eadem ratione valet. Auctoritas enim in Ecclesia nihil aliud
quam servitium est, ipiusque auctoritatis exercitium eo tendit ut subditos
ad hoc servitium societ.
Participatio haec, velitis directa quam indirecta, qua quis ad apostolatum
admittitur, per oboedientiam principaliter actuatur. Et hoc ad imitationem
Christi, qui « factus est oboediens usque ad mortem » ut mundum redime¬
ret. Neque quis potest suam perfectionem attingere unice propter semetipsum,
sed omnino propter Ecclesiam quae Corpus Mysticum Christi est. Propterea
tota vita religiosa ita concipi potest immo et debet ut servitus Ecclesiae.
2, Notio moderna personae humanae. His diebus persona humana mi¬
nime concipitur prout saeculo decimo quinto concipiebatur. Hodie enim
theologia, philosophiam assecuta, divitias personae humanae excellentiam
ontologicam constituentes iterum detexit. Consequenter, honor ipsi debitus
denuo inventus est. Homo igitur, quisque ipse sit, omnisque humana ve]
religiosa institutio, personam humanam debito honore prosequi absolute
tenetur. Deus ipse enim, qui omnium Dominus est suarum creaturarum et
libertatem et dignitatem respectat. In ipsa vocatione, qua unusquisque no¬
strum vocatus est ut eius vestigia sequamur, suaviter agit, dicens: « Si vis ».
Hinc persona humana in omnibus circumstantiis dignitate sua inspicienda
est. Quod quidem de ipsa oboedientia religiosa verum esse debet. Humana
persona enim est praesertim anima libera, duplici facultate pollens: videli¬
cet, voluntate et intelligentia. Oboedientia ideo quae unam voluntatem
attingat, personam humanam angustia coarctat, saltem per eius intelligentiae
praeteritionem. Dominus autem, amore suo coactus, aliquas inter humanas
personas, quae iam filii et filiae Dei exstabant, libere vocavit ut libere ad
amoris perfectionem tenderent: « Diliges Dominum, Deum tuum, ex toto
corde tuo, ex tota anima tua et ex toto spiritu tuo » ( Mt. 22, 37). In ipso sche¬
mate de Ecclesia (p. 155, lin. 2 ss.) loquitur de libertate per oboedientiam
amplificata et de iis qui « in caritatis via spiritu gaudentes progrediuntur ».
Nec dicatur: alibi quam hic quaerenda est traditionalis notio oboedien¬
tiae. Si enim historia religiosorum Ordinum generatim, sicut et speciatim
familiarum tanta varietate distinctarum religiosorum attente perscrutatur,
facile deprehenditur quod notio oboedientiae decursu temporis pluries per-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 589
mutata atque evoluta est. Primaevis temporibus nec quaestio aderat. Saec. xm
Pater S. Franciscus in sua Regula, cap. X, iam declarat: « Fratres ... ad suos
ministros debent ac possint recurrere. Ministri vero caritative et benigne
eos recipiant, et tantam familiaritatem habeant circa ipsos ut dicere possint
eis et facere sicut domini servis suis; nam ita debet esse ut ministri sint servi
omnium fratrum ».
Hic vero iam dialogus habetur quam Paulus VI in sua encyclica Ecclesiam
suam requirit ut instituatur cum iis quoque qui extra Ecclesiam versantur.
Subsequentibus saeculis evanuit huiusmodi sensus tam humilis et tam pa¬
ternae auctoritatis. Atque ii Superiores tamquam exemplum proferebantur
qui subditos suos ita coarctabant ut plantulas radicibus in coelum evectis in
horto sererent. Prostant adhuc casus frequentiores atque recentiores, immo
et actuales, maxime inter religiosas, quas superiorissa cogit sese « humiliare »,
sub praetextu humilitatem exercendi. Agitur tamquam virtus haec, essentia
sua, non esset libera amoris dispositio erga Deum, ut coarctari possit. (Quin
aliquid dicam de epistolis ad ipsam familiam vel ex familia provenientibus,
quae toto vitae decursu religiosae feminae a superiorissa aperiuntur ac legun¬
tur; necnon de confessionibus religiosarum personarum, adultarum immo
et superadultarum, ad instar puellarum in domo educationis). Hoc nihil aliud
est quam ad infantilismum coactio.
In discussione de laicis assertum est eos, laicos videlicet, clericalismum
pavere eo quod seipsos aequo titulo adultos considerent. Tunc vero ex his
adultis vocationes, tam iuvenum quam puellarum, oriuntur. Qui cum libere
apostolatum antea exercissent, eveni potest dum ipsis vitam religiosam am¬
plectere consulitur, ut toto cursu vitae ad infantilismum practicandum ipsi
damnentur, et hoc sub specie Creatorem glorificandi. Tamen S. Irenaeus
suo tempore iam dicere potuit « Gloria Dei, homo vivens ». Auctoritarismus
in vita religiosa abusivus est, qui humanam personam destruit, et consequen¬
ter servitium Ecclesiae impedit. Dum illi, sive homines sive feminae, qui
vocati sunt, aptius Domino vel Ecclesiae inservirent si agere possent ex tota
anima sua: intelligentia videlicet et voluntate.
Paragraphus inculcat quidem auctoritatem superiorum, sed sine ulla contri¬
butione ad solutionem novi problematis oboedientiae hodiernae. Unde pro¬
pono ut huic paragrapho substituatur sequens textus: « Ecclesia tota vult
se in servitium et Domini et Populi Dei. Unde omnia membra sua, tam
personae morales quam singuli fideles ad hunc finem destinantur. Praesertim
instituti religiosi, eorumque membra, ad hunc servitium per medium oboe¬
dientiae tendere debent. Aliunde hodierna die melius agnoscitur pretium
inaestimabile personae humanae et reverentia eidem debita. Ideo superiores
necnon superiorissae, hoc semper prae oculis habentes, in exercitio auctori¬
tatis ad intelligentiam aeque ac voluntatem subiectorum provocent, ad me¬
liorem atque magis perspicuum servitium obtinendum. Oboedientia enim
cordialis et filialis requirit a superioribus ut praecepta sua cum intelligentia
necnon paterna vel materna caritate formulent ».
590
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
12
Exc.mus P. D. ALFREDUS COUDERC
Episcopus Vivariensis
In schemate de Ecclesia nuper admisso (cap. VI, de Religiosis) mentio
fit de « variis formis vitae solitariae vel communis » quas religiosi amplecti
possunt.
Nec sine ratione revocatur vitae solitariae memoria, nam praeter varias
societates religiosas canonice erectas, inveniuntur hodie eremitae, seu ana¬
choretae, qui totaliter a mundo separari intendunt. Ideo, nullam cum homi¬
nibus relationem servantes, in solitudine, remotiores ab hominibus et curis
saeculi, propinquiores facti Deo, poenitentem et contemplativam vitam agunt.
Haec quidem conditio, olim non adeo infrequens, saeculis proxime elapsis
in Ecclesia occidentali minus viguisse videtur, semper tamen hic aut illic
animas generosas attrahens. Hodie multo plures surgunt eremitae, etiam
in regionibus ubi illud genus vitae obsoletum erat: in mea dioecesi, quatuor
sunt, viri tres et mulier una, qui cum permissu Superiorum de religione
egressi, ad solitudinem perfectam anhelant, vel iam in ea vivere coeperunt.
Porro nec in Codice luris Canonici nec in constitutionibus societatum
religiosarum, inveniri possunt regulae huic conversationis generi convenien¬
tes. Anachoreta ideo propriam voluntatem sequi et sibi ipsi facere suam pro¬
priam regulam aliquomodo cogitur, et ad id quasi necessario adducitur.
A nullo superiore pendet, et a nullo licentiam petit eundi et redeundi. Unus¬
quisque est sibi ipsi superior et lex.
Multi tamen conscii sunt istam libertatem nimiam non esse secundum
Dei voluntatem. Communiter sentiunt quod vita religiosa et perfecta debet
sub oboedientia instaurari, et ardenter optant sibi exhiberi principia aliqua
generalia, quibus erudirentur de sensu et de natura istius vocationis, et
adiuvari possent ad perseverandum in ea. In votis habent ut Ecclesia Matrem
se exhibeat, adiutricem operam praebens de sua sapientia et experientia,
necnon sacerdotes praeparans qui directores spirituales fiant prudentes in
hac materia. Ideo desiderant, sive ipsi anachoretae, sive sacerdotes de illis
curam agentes, — nec excluduntur episcopi — quod Concilium de hac quae¬
stione studeat, nec rem relinquat sine aliqua solutione.
Rogo ergo: 1) ut in schemate de religiosis fiat mentio de vita eremitica,
sicut iam factum est in schemate de Ecclesia.
2) ut in revisione luris Canonici et in futuro C.I.C. aliqua enuntientur
principia de eadem materia pro Ecclesia Latina.
3) ut instituatur commissio competens, quae, sive ex documentis tem¬
poris praeteriti, sive ex documentis vigentibus in Ecclesia Orientis, aliquas
regulas colligens, aliquod « directorium » conscribat de praecipuis rebus in
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 591
hac causa, v. g. de ista vita suscipienda vel dimittenda, de obligationibus ex
ea ortis, de relationibus cum superiore, etc. ...
4) ut illud « Directorium » omnibus episcopis mandetur, qui illud notum
faciant omnibus qui vitam eremiticam ingredi desiderant, priusquam ad
illam canonice admittantur, et qui, sive per se, sive per sacerdotes delegatos,
de illius observatione curare satagant.
13
Exc.mus P. D. BRONISLAUS DABROWSKI
Episcopus tit. Hadrianotheraeus , aux. Varsaviensis
Schema propositionum de accommodata renovatione vitae religiosae ut in
prooemio schematis dictum est, intendit vita et disciplina agere eorumque
necessitatibus, prout tempora nostra suadent, providere.
Huius declarationis delibata proposita schema omnino obliviscitur; de
se incompletum atque efficacitate carere videtur. Etenim de Religiosis, prae¬
ter schema supra commemoratum, tractat cap. VI schematis de Ecclesia ac
schema de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, at nullo loco ostenditur
actualitas vitae religiosae his nostris temporibus, unde dubium oriri possit
an ipsa ut adhuc necessaria consideranda sit.
Summus Pontifex, Paulus VI, in allocutione de die 23-V-1964 declarat:
« Ecclesiae valde necessarium est publicum et universale testimonium, quod
ipsius status religiosus praestat » (A.A.S., 56 [1964], p. 567).
Curnam schema religiosae vitae socialem characterem haud ostendit?
Paucis saltem verbis, sed patenter, Concilium exhibere fas est quanti pon¬
deris revera sit vita religiosa in ipsa Ecclesia et in universa familia humana.
Claris verbis indicet civilibus hominibus, sacerdotibusque atque religiosis
ipsis quod ipsa non solum tamquam inutilis non est derelinquenda, sed contra
ut ipsa quocumque alio tempore hodie utilior consideranda atque fovenda
sit. Homini quippe hodierno verbis fidem deneganti, exemplo tantummodo
ostendetur et veritas et pulchritudo supernaturalis vitae. Schema prorsus
videtur capacitatem istius temporis hominis qualem esse oblivisci suaque
asserta valde generalis et traditionalis apparent. Sicut v. g. propositiones huius
schematis nemini certe vitam religiosam suadebunt.
Testimonium vitae religiosae tamen pro hominibus, in praesenti viven¬
tibus, intelligibile esse debet, quapropter obsoletae iam atque hodie vix
intelligibiles formae removendae sunt.
Singuli Fundatores, ut patet, sibi statuebant, ut Christi testimonium da¬
rent captui hominum suorum cuique temporum accomodatum.
Singuli igitur religiosi digne ambulant in vocatione qua vocati sunt si
spiritu Fundatorum necessitudines suorum cuique temporum clare perci¬
piunt. In mundo viventes, quamvis de hoc mundo non sint, homines proxi¬
mos sicuti sunt, considerare debent.
592
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Hodiernorum autem mentis habitus formalismum, qui dicitur, et ficta
saepta quae succedentibus saeculis imprimis in ordinibus Monialium magno¬
pere accreverunt sollerter fugit atque abhorret.
« Quodsi vultis patriis insistere exemplis, eo modo quo ipsi se gesserunt
ita et vos agite. Aequalium vestrorum, inter quos vivitis, scrutamini opinio¬
nes, iudicia, mores et si sibi particulae boni et iusti inveniantur, pretiosis
hisce elementis potimini, aliter collustrare, iuvare, sublevare, ducere non
valetis » (Pius XII, 8-XII-1950). Ita Pius XII St. memoriae et PP. Paulus VI.
Schema tamen pauca de hac magni momenti accommodata renovatione
dicit.
In formatione religiosa supradictae necessitudines prae oculis habendae
sunt. Formatio religiosa totum hominem concretum, non vero nimis idealem,
complectatur necesse est. Veri nominis vir religiosus est is qui non solum
de intimo affectu circa fundamentales rationes traditionesque Familiae reli¬
giosae propriae, sed prae primis de necessario ac vitali nexu cum aliis mem¬
bris Mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia, sollicitus est.
In nostra sic dicta realitate communista Poloniae probatum est perfec¬
tiorem ducere vitam religiosam illum, qui magis magisque Ecclesiae hodier¬
nae vitae quam traditione atque emolumentis suae familiae religiosae se
praebet. Quapropter opportunum erit si hucusque vigentia venerabilia qui¬
dem, sed saepe saepius iam obsoleta praescripta modum et rationem vitae
religiosae regulantia quamprimum revisioni subicientur. Vitae religiosae prae¬
scripta vitam ducendam iuxta consilia evangelica ac obligationes proficiendi
perfectionis via homini hic et nunc viventi aptiorem reddant oportet.
Omnes asserunt hodiernum hominem alium atque olim esse alias igitur
methodos aliasque formas quam hucusque adhibendas esse, ne liberi arbitrii
secreta in contactu cum gratia conculcentur.
Gratia, etenim, naturam supponit, S. Augustinus adfirmat. Propositiones
ergo schematis, quae fundamentum futurae renovationis accommodatae vitae
religiosae esse debent, defectu hoc laborant, quod in iis indoles hodierni
hominis et quidem tales quales nunc sunt, non vero tales quales olim fuerant
et numquam reversurae, parvipenduntur, immo neglectae sunt.
Ut efficaciter valor apostolicus perfectae Deo suiipsius consecrationis
ostendatur ita potius esset ratiocinandum: Salvator noster proclamat: « Hoc
genus daemoniorum non eicitur nisi ieiunio et oratione ». Testes sumus
quomodo revera hoc genus daemoniorum pervagetur in mundo! Taliter enim
mentes quorumdam hominum invasit Satana et in peius finxit, ut gratis Deum
et oderint et per sequentur. Rebus sic stantibus, nullus praeclarus sermo,
ut videtur, tales homines convertire posse: tantummodo orationibus et sacri¬
ficiis, favente Deo, fiet ut tenebrae a luce dissipentur. Propterea ergo actualis
necessitas vitae religiosae illiusque contemplativae et proclamanda et extol¬
lenda est ante Ecclesiae et totius mundi faciem. Suadente ipso Summo Pon¬
tifice, Paulo VI (adhortatio 23-V-1964) oportet nostri temporis hominibus
ostendere perpetuam castitatem, paupertatem, et oboedientiam religiosorum
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 593
necessarias esse ut mundus veniat ad lucem. Nemo non videt bonorum inor¬
dinatum appetitum, immoderatam divitiarum cupiditatem causam subver¬
sionis socialis et miseriae esse. At contra mundum pacifice et obtinere et
regere pauperes spiritu.
Impudicitiam et incontinentiam exhibere immediate viam ad servitutem
et sui ipsius causam perditionem: at contra castimoniam quae acris mortifi¬
cationibus obtineatur homini veram libertatem praebere ipsique et sui ipsius
et mundi imperium conferre certum est. At sic dicta anarchia atque refu¬
gium ob imperium auctoritatis universam societatem subvertere eamque ad
abyssi fines ducere; at contra oboedientia religiosa, quae sit voluntaria, ge¬
nerosa, hilarisque, hominibus suadere bonae voluntatis quidem, sed desi¬
derio vano sese extollendi imbutos, veritatem illam: « servire Deo regnare
est... » (de Imitatione Christi - Thomas de Kempis).
In congregationibus generalibus de paupertate perplures oratores fovenda
in Ecclesia disceptabantur. Attamen ubinam efficacius et abundantius diffun¬
detur gratia paupertati evangelicae iuncta, nisi in hominibus, qui divinitus
tracti, paupertatem liberrime amplexati sunt, quorum igitur vota sacra necnon
sua cuiusque dicatio spem afferunt et expostulant, ut inter mundanas varie¬
tates ipsi sint quasi ardescens fax candidissimum lumen eradians aliosque
inflammans? Non est dubium, quin homines nostrae aetatis trahentibus
indigeant exemplis pauperum, pauperum nempe qui beati praedicantur, pau¬
perum spiritu, quibus paupertatis status in extrema necessitate non est pro¬
priae sustentationis occasio aut refugium, sed status verae sui ipsius abne-
gationis et firmae voluntatis soli Deo adhaerentis atque a bonorum huius
mundi cupidine liberae. In disceptatione super schema de accommodata reno¬
vatione vitae religiosae plures patres conciliares cum approbatione de activi¬
tate externa religiosarum loquebantur.
Sancta Sedes etiam in documentis nuper editis valorem ac necessitatem
benefice et « active » participationis religiosarum in vastissimis apostolatus
catholici regionibus expressis verbis agnoscit.
Pius Papa XII, cum internationalem Religiosarum conventum puellis
educandis addictarum clauderet, coram omnibus die 13 mensis septembris
anno 1951 aperte professus est missionem ab Ecclesia nostris temporibus
plene adimpleri non posse, nisi centenarum millium religiosarum admittatur
auxilium, quae cum magno zelo caritatis opera exequuntur ac puerorum
et iuventutis educationi serio incumbunt (cf. A.A.S., 1951, p. 739).
Cum autem adstantes in conventu moderatrices supremas die 15 sep¬
tembris anno 1952 alloqueretur, Summus Pontifex in haec prorupit verba:
« Dicite sororibus vestris nos gratias eis agere pro orationibus, quibus valde
egemus, pro dato bono exemplo quod plurimos catholicos valide in fide con¬
fortat aliosque permultos ad Ecclesiam conducit, ad quam nondum perti¬
nent; pro laboribus exantlatis in inserviendis puellis, aegrotis, pauperibus,
necnon in regionibus missionum in praestandis multis aliis adiutorii modis
tam pretiosis ad augendum et dilatandum Christi regnum in animis hominum.
38
594
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Dicite porro sororibus vestris nos erga eas benevolentiae affectu duci: earum
sollicitudines declaramus esse nostras, earum laetitias quoque ducimus no¬
stras; omnibus autem sororibus impense duplicem exoptamus fortitudinem,
quae consistat tum in promptitudine, tum in patientia in acquirenda per¬
fectione cuique propria et in explicando apostolatu a divino Magistro et
Sponso concredito » (cf. A.A.S., 1952, p. 826).
Simili modo Ioannes Papa XXIII in epistola encyclica quae « ad Petri
Cathedram » inscribitur, sororum merita extollit, dum inter alia haec adiicit:
« Sacrae Virgines nempe procul dubio non modo optime de catholica Eccle¬
sia, de christiana educatione et de operibus, quae a misericordia appellantur,
sed de civili etiam societate merentur; atque incorruptibilem aliquando
in caelis adipiscendam sibi comparant coronam » (cf. A.A.S., 1959, p. 522).
Episcopi omnes magna aestimatione congregationes religiosarum prose¬
quuntur atque gaudent quod in dioecesibus et paroeciis adsunt ibique ope¬
ram navant; quoddam quasi brachium prolongatum esse conspiciuntur in
variis caritatis operibus praestandis. Eo vel magis quod Ecclesiae condicio
nostris temporibus similis esse videtur condicioni christianismi primorum
saeculorum. Apostoli et Episcopi scilicet tot tantisque obruti erant labori¬
bus, qui eorum vires, facultatesque plus aequo superaverint. Quapropter
diaconorum ordinem vicaria Christi potestate creaverunt; simulque cum
diaconorum institutione feminarum coetus exorti sunt, qui quasi quoddam
diaconorum sunt genus, viduis, virginibusque constantes, qui pauperum
mensae inservirent, ne primum maximumque Christi praeceptum vanum
redderetur.
Quod nostris quoque temporibus fere adamussim contingit. Singuli Epi¬
scopi et Sacerdotes plurimum supra vires occupantur; dioeceses enim amplis¬
simae sunt, homines materialismo, qui dicitur, supra modum saginati, ab eo
abhorrentes, desideriorum suorum finem in Deo reponere satagunt, quo fit,
ut innumerae quaestiones solutu difficiles exoriantur. Quibus in angustiis
religiosae episcopos et sacerdotes libentissime adiuvant, christianum nomen
salvantes et Christi regnum propagantes. Ideoque nihil mirum Episcopos
gratissimos esse virginibus sacris, quod vitam sacrificiis plenam in proximos
impendunt, in asylis pro infantibus et nosocomiis, quod tenerrima caritate
prosequuntur matres, debiles, imbecilles, qui communitatis scoriae passim
reputari videntur.
Dona animi ab Ecclesia accepta religiosae sorores in domos christiano
nomine destitutas deferunt ac distribuunt inter familias, quae nostris tem¬
poribus multis miseriis afficiuntur, quae vix superari possunt. Parochi et
sacerdotes has domos semel in anno, aut cum ad assistendum moribundum
vocantur, adeunt, semel aut bis in anno diem qui dicitur aegrotorum insti¬
tuunt. Religiosae vero continuum iter faciunt distributum panem non qui¬
dem sub specie eucharistica latentem, sed mystice appropinquantem. Cari¬
tate Christi motae, indigentibus subministrant victum eosque tali medicina
curant, quae corpori et animae sanitatem confert. Opera a misericordia dicta,
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
595
recentissima forma vestita, ab eis administrantur. Quo modo agendi reli¬
giosae sorores non solum Ecclesiae compatiuntur, sed ab ea missae in mun¬
dum, Christi efficiuntur testes.
Nostrorum temporum homines iudicia de Ecclesia proferunt ratione
habita eius utilitatis in sublevandis egenorum indigentiis, eamque habita
ratione caritatis proximi aestimant.
Em.mus card. Suenens, in praestantissimo opere suo cui inscribitur
« de Ecclesia in statu missionum » iam anno 1956 haec scribebat: « Inter
homines Deo consecratos, Religiosae Sodales tralatitiarum congregationum
« activarum » uti dicitur, quae vocationis suae vi ac natura immediatam cum
mundo habitudinem habent, speciali dignae sunt mentione; primum ideo quod
in hoc coadiutorum genere numerosissimae sunt, deinde quod internae indolis
Instituti gratia ad succurrendas Ecclesiae necessitudines facillime aptantur ».
Idem em.mus cardinalis, cum de quaestione evolvendi laicatum femina¬
rum in Ecclesia disceptaret, asserit precise hanc partem Christi gregis a con¬
gregationibus religiosarum attendendam esse.
Ecclesia a religiosis, plusquam ab aliis suis membris, expectat id quod
ad sustentandam aequilibritatem ipsius Ecclesiae attinet. Oboedientia nempe
et castitas plurimorum credentium ab intima observantia oboedientiae et
castitatis animarum Deum sacratarum tendet.
Episcopatus Poloniae maximam vim tribuere videtur operae, quam reli-
giosae-adiutrices paroeciales quae dicuntur, praestare tenentur, dum de
eis earumque officiis in statutis pro eis latis fusius loquitur. Singulae adiu-
trices paroeciales omnia omnibus egentibus fieri debent. Ad eas spectant quae
sequuntur: egentibus obviam ire afferendo eis non tantum bona ordinis
materialis, sed ordinis imprimis moralis; invisendo frequentare aegrotos et
pauperes; egentes inquirere et indicare; neglectos ad recipienda Sacramenta
parare; aegrotantibus in domibus assistere; medicamentis ad medicorum
ope munire; bonos libros subministrare; ad necessitudines paroeciae totius-
que Ecclesiae attentos esse reddere etc. Cum autem praecipuus earum laboris
campus in mulierum cura consistat, explicabunt eam erga mulieres neglectas
aut derelictas, erga matres innuptas aut infames, erga familias rixa pertur¬
batas, aut multa prole gravatas. Sicque huiusmodi soror religiosa adiutrix
quasi alter angelus paroeciae erit.
Iam vero adiutricis sororis facultates cum sint limitibus obductae, haec,
adiuvante parocho, laicatum feminarum efformandum curabit, quae in
omnibus operibus valido praesidio ei erunt. Insuper adiutrix et modo suo
agendi quasi parochi oculus et auris erit. Per eam quoque animarum pastor
ad singulas in paroecia familias penetrabit et sui muneris influxum salutare
exercebit.
Sorores Congregationum vitae activae ut suam missionem adimplere va¬
leant, vitam internam, imprimis autem humilitatem et caritatem summo¬
pere colant.
Vita interna enim, profundius explicanda, basis est firmissima earum
596
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
fructuosae actionis, secum modo nimis naturali agitabuntur et tandem
munus eis aliquando potietur. Cotidianus etenim modus agendi, quo medio¬
criter honestus vir aut mulier etiam ad quaedam sacrificia sustinenda parata
vitam ducit, religiosae iam non sufficit. Haec enim ad superiorem animi per¬
fectionem ascendere et sub influxu gratiae supernaturalis quandam sancti¬
tatis suae equilibritatem consequi tenetur, secus inevitabiliter a religiosa
vocatione deficiet et fiet mulier vix mediocris aut etiam suspectae honestatis,
in omnibus quaerens quae sua sunt ac pedetentim confusionem rerum in
paroecia parans.
Rem nostram bene illustrant omnibus notae difficultates cum sacerdoti¬
bus operariis in Gallia, qui, ut notum est, oleum operamque perdiderunt
atque in naufragium incurrerunt. Qui enim submergentem in undis eripere
conatur, cum ipse natandi artem ignoret nec se cinctorio a securitate dicto
muniat, nedum periclitantem salvabit, sed et ipse peribit. Sic et illi sacer¬
dotes, maximo fervore rapti, hominum miseriae succurrere conabantur, at
improvidi et incauti eorum miseriae ipsi succubuere. Vitam communem non
ducebant, persuasum non erat se eis quos succurrerent virtute animi excel¬
lere debere; illi autem se eis uti pares coaequabant. Quomodo autem ad
altiora traham eum, cui par in omnibus efficiar?
Concilium Oecumenicum Vaticanum II quod bene ordinatam activitatem
vitae religiosae propugnat, ut suo praecaveat officio, normas practicas et taxa-
tivas huius activitatis proponere debet, ut religiosae praesertim sic dictae
activae suae vocationi ad adipiscendam perfectionem solide et digne possint
attendere. Verbi gratia: ad vitam religiosam tutandam necesse est ut omnis
parochus tempus exercitiis pietatis destinatum intactum curent, ut vitae
communi religiosarum prorsus non obstaret; ut statui religiosae perfectionis
necnon superioribus religiosarum congruum honorem exhiberet, vitae reli¬
giosae praescriptis et consuetudinibus quae inter alia ad clausuram et pauper¬
tatem servandam aut epistolarum commercium spectant, debitam reveren¬
tiam profiteretur.
Poenitendi fructus oriuntur, si in domibus religiosarum pro paroeciis
addictarum prudentes et docti confessarii, moderatores et magistri spiritus
desiderantur. Ad hoc munus debito modo praestandum deficiunt parati ani¬
marum pastores, qui laborem in dirigendis animis sororum utpote parum
utilem ac fructuosum aliquando conqueruntur. At luce clarius est eos qui
ita loquantur, ignorantia crassa laborare. Numquid enim vim suam exseret
Ecclesia Apostolica, posthabita renovatione spiritus in iis Mystici Corporis
Christi membris, quae spectatissimam constituunt portionem gregis Christi?
Necesse videatur alumnos seminariorum praxim atque asceseos vitae reli¬
giosae studere debere.
Unde in Ecclesia maiorem invenies sacrificii spiritum, nisi in illis millibus
feminarum Deo sacratarum, quae propter amorem Dei omnia reliquerunt?
Verum quidem est eas quoque a defectibus et miseriis vitae humanae com¬
munibus liberas non esse, immo eas in quadam mediocritate et in campo
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 597
suae actionis cum invidia custodito aliquando languescere. Attamen nonne
huius rei auctores sumus nos, quibus Ecclesia Lumen commisit ferendum ac
praesidium, quo religiosae maxime indigent quodque a nobis iure merito
expectant?
Atque domibus religiosarum ad auxilium paroeciis praestandum desti¬
natis summum est opus ordinata pastoralis cura; ibi enim sorores permultis
laboribus, operibus occupatae, in medio diversorum maximorumque pericu¬
lorum versantur, quibus plurimae magnanimiter obsistunt. Hae autem reli¬
giosae partem Ecclesiae vividissimam, prosperrimam, maximam ei spem
allaturam constituere videntur. Quae autem spes in eis collocata fructibus
salutiferis parebit, nisi eis auxilium validum feramus.
In accommodata renovatione vitae religiosae fovenda, caute et omnibus
mature perpensis et tutandis quae ad essentiam et naturam vitae religiosae
pertinent procedendum est.
14
Exc.mus P. D. IOSEPH D’AVACK
Archiepiscopus tit. Leontopolitanus in Pamphylia
I. De institutis religiosis Pratrum Docentium. Praemittenda quaedam:
1) Consideranda est peculiaris efficientia qua in vita supernaturali Ecclesiae
pollent animae — omnes, sacerdotes vel non sacerdotes — Deo consecratae in
« statu perfectionis », quippe quae in perfectione Caritatis nituntur prosequi
oboedientiam redemptricem Christi, complere ea quae desunt eius passionum,
pro Ecclesia (verum immensum beneficium vitae religiosae in Ecclesia!);
2) Considerandum est ingens momentum educationis puerorum et
iuvenum: opera vere ecclesialis, licet non stricte sacerdotalis;
3) Considerandum est momentum supremum operum stricte sacerdo¬
talium; unde expedit quod Sacerdotes tantummodo iis operibus incumbant,
relictis ceteris — licet pergravibus — ad Laicos praesertim « consecratos ».
(Non necesse est Ordinatione sacerdotali ad docendum mathesim vel litteras
profanas vel ad perscrutandum motum stellarum!)
His bene attentis, videtur necessarium quod schema nostrum:
1) extollat et promoveat Instituta religiosorum Fratrum Docentium;
enixe commendet ut foveantur tales vocationes; quae certo Ecclesiae magis
proderunt quam si iuvenes sic vocati, praesumant accedere ad Sacerdotium
permoti quadam ambitione spirituali;
2) Commendet docilem cooperationem talium Institutorum cum epi¬
scopis et sacerdotibus; et ut episcopi cum omni cura per selectos sacerdotes
praebeant auxilium spirituale talibus religiosis, eorumque operibus et alumnis;
3) Commendet ut religiosi docentes prudenti discretione fungantur
munere suo educativo, quasi imitati S. Ioannem Baptistam, scii, remittendo
suos alumnos ad sacerdotes pro vera directione spirituali;
4) Commendet ut Instituta, in plena fidelitate erga suos Fundatores et
598
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sua Statuta, praesertim incumbant in educatione pauperum, firmiter confisi
quod Deus superabunde — valde magis quam per quamvis humanam indu¬
striam — providebit iis qui paupertatem amplectuntur ut evangelizentur
pauperes.
II. Circa « Instituta saecularia ». Immutato titulo et circumscripto argu¬
mento huius schematis, loco prioris « de statibus perfectionis acquirendae »,
factum est ut Concilium vix aut fere ne vix quidem verbum dicat de Insti¬
tutis saecularibus. Ea sunt nova forma vitae consecratae, non iuridice reli¬
giosae, sed in iuridico statuto perfectionis, iuxta disposita per Constitutio¬
nem Apostolicam Provida Mater anno 1947. Minime intendunt se substi¬
tuere Institutis Religiosis; sed mirabiliter respondent quibusdam necessita¬
tibus nostri temporis.
Sunt saeculares, qui — suffulti in Communione Sanctorum supernaturali
auxilio animarum degentium in secreto claustro — vivent totaliter in mundo
profitentes Consilia Evangelica, plene, immo quasi ratione quadam magis
profunda personali responsabili; aut ut incumbant operibus apostolatus qui¬
bus minus convenit « habitus » et ordo « vitae religiosae »; aut ut, imitati
vitam nazarethanam Christi Domini, ex professo operentur circa res terrenas,
iuxta divinum originale praeceptum: «... subiicite terram », eas diligendo
amore quo Deus Creator et Providens eas diligit, scii, in perfectione Caritatis
cui se pandunt per Consilia evangelica.
Curnam de istis Institutis fere ne verbum quidem cum ageretur de Ec¬
clesia, de Laicis, immo de accommodata renovatione vitae religiosae, si tandem
aliquando vitam religiosam intendimus sensu non stricte iuridico sed plene
theologico ?
Haec est amarissima et perdamnosa deceptio plurimis animabus summe
generosis; est praeiudicium et periculum pro nova forma vitae consecratae
quam Spiritus Sanctus providissime suscitaverat in Ecclesia in nostro tempore.
Utique talis forma « status perfectionis » est adhuc melius polienda et
definienda; et hoc non poterit facere Concilium; sed tam generosa incepta,
tam provida, iam Auctoritate Summi Pontificis probata, laudare eisque ani¬
mum conferre, Concilio conveniens est et dignum et iustum.
Formula inserenda in Schemate (vel similis): SS. Synodus, agens de vita
religiosa accommodate renovanda, animum benevolum et gratum intendit etiam
ad'« Instituta Saecularia»; quae iuxta Const. Apostolicam Provida Mater
anni 1957, inter « Religiosos » iuridice non adnumerantur, sed item consti¬
tuunt « statum perfectionis ». Eorum sodales sunt « saeculares » qui totaliter
vivunt in mundo profitentes plene Consilia evangelica: aut ut incumbant
operibus apostolatus quibus minus convenit « habitus » et ordo «vitae
religiosae »; aut ut, imitati vitam nazarethanam Christi, ex professo operen¬
tur circa res terrenas.
Talia Instituta, ditando mirabilem varietatem in vita Deo consecrata,
qua Ecclesia ditatur et munitur, provide respondent necessitatibus et adiunctis
huius temporis.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 599
15
Rev.mus P. D. GODEFRIDUS DAYEZ
Praeses Congregationis ab Annuntiatione B. M. V. O.S.B.
Nemo hoc factum negari potest: Etsi, nostro saeculo, abrenuntiatio et
desiderium Christum sequendi non raro apud iuvenes invenitur, multi ordi¬
nes et Congregationes crisim plus minus ve gravem subeunt.
Memores etiam simus tot religiosorum et religiosarum quae ab hoc Con¬
cilio magna cum humilitate et quandoque dolorosa patientia, omnibus votis
sperant. Et quidem sperant non verba generalia sed vere ad rem pertinentia
et revera remedia ferentes.
Quidquid sit de futura conditione huius schematis, haec verba quamquam
audacia proferre cupio.
Hoc venerabile Concilium, ad Ecclesiam renovandam et adaptandam a
Ioanne Papa Vigesimo tertio vehementer optabatur. Mirandum est quod
in titulis schematibus praepositis, illa verba « renovatio » vel « adaptatio »
nunquam adhibentur nisi tamen in novissimo titulo ad hoc schema religiosis
attributo.
Quidquid sit, illa reformatio tam optata a Sancto Papa Ioanne in reno¬
vatione et adaptatione consistit.
Quapropter et antequam ad positivam conclusionem veniam, duas ani¬
madversiones, diligentiae vestrae, Reverendissimi Patres Conciliares, propo¬
nere velim, alteram quoad renovationem, alteram quoad adaptationem.
Primo quoad renovationem: Haec renovatio facienda secundum funda¬
toris mentem et probatas traditiones sane et merito ab omnibus videtur. Atqui
illam renovationem secundum fundatoris mentem talis vel talis interpretatio
luris Canonici saepe prohibet. Quod fit imprimis quando de antiquis ordi¬
nibus agitur quorum renovatio eo difficilior est quod saepe in Codice luris
Canonici sub eisdem legibus ac ordines recentiores subduntur.
Exemplum affero: In ultimis lineis n. 11 huius schematis, propositiones
leguntur, quae ad ordines antiquos maxime conveniunt, scilicet de vita cle¬
ricorum et non-clericorum omnino communi in eadem domo. Atqui, in vita
monastica qui, de se, non est clericalis, sed de facto in Iure canonico regimini
omnium aliorum religionum clericalium subditur, haec vita communis, vera
et non tantum externa prohibetur. Nam a iure ipso, vel potius ab aliqua inter¬
pretatione iuris, vita monastica plena et vera denegatur, cum non-clerici
privilegiis et iuribus aliorum gaudere non possunt, quod, de facto, est ne¬
gatio vitae plene communis in familia monastica.
Itaque per multos annos, dispositiones ad adaptationem, vel potius ad
reditum ad antiquas et sanas traditiones humillime petitae sunt. Nam in
religione monastica, caracter sacerdotale, etsi sublime et pro multis optabile
non est tamen essentiale et hoc secundum mentem fundatoris clare expres-
600
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sam. Sed cum hae petitiones, quamquam Regulae et menti fundatoris om¬
nino conformes, aliquam interpretationem luris Canonici obstabant, per
plures annos (feliciter elapsos) acceperunt responsionem negativam et quidem
una vice cum commentario verbali parum amabili: « Petitio nimis extraordi¬
naria abbatis talis monasterii ».
De archeologismo tamen non agebatur, sed de vocationibus hodiernis et
non paucis. Quot vocationum vere religiosarum et monasticarum, haec deli¬
beratio nimis morosa perditionis causa fuit.
Secundo: quoad adaptationem. Non pauci, heu, Ordines antiquos utpote
museorum custodes saepissime vident: custodes murorum, custodes habitu¬
dinum etc. et ita ab adaptatione pro omnibus desiderata Ordines antiquos
excludunt, ut thesauri medioevales asservari possint. Volunt aliqui ut in pro¬
ximo decennio archeolisti in monasteriis adire possint ut videant quomodo
liturgia in saeculo undevigesimo celebrabatur.
Quis non videt Ordinem monasticum ad hanc vocationem restrictum et
a tempore contemporaneo extraneam, mox ab omnibus deesse vocationibus?
Qui haec volunt, inconscii, ad destructionem vitae monasticae laborant, quia,
monachi, sicut alii religiosi de tempore suo esse debent.
In multis regionibus, monasteria multos iuvenes et hospites recipiunt et
Ecclesia aperta multis fidelibus adimpletur. Sed quia ad thesauros antiquos
custodiendos ab aliquibus videntur monasteria, hospites et fideles tam nu¬
merosi a participatione vera et in sua lingua ad precem monachorum sine
iusta causa arcentur.
Haec deplorandae sunt maxime in regionibus missionum ubi nulla ar-
cheologica curiositas adest. Adest monasterium, quem vidi, ubi aliquandiu
vixi. Saepe, circa quingenti fideles qui antea, in paraliturgia catechumenorum
psalmos in sua lingua canebant, nunc, post receptionem baptismi ad fores
Ecclesiae permanent usque ad finem officii vesperarum ut in benedictione
Sanctissimi Sacramenti in sua lingua cantari possint.
Non est secernendus modus precandi a modo vivendi.
Adaptatio vitae religiosae esset pure ens rationis et sine veritate si leges
vigentes longius pertraherentur.
Sed non tantum quaerimonias de rebus elapsis exprimere velim, sed im¬
primis aliqua futura positiva et speranda proponere cupiam.
Omnes ordinum antiquorum fundatores, de reformatione vel adapta¬
tione Ordinum non praeviderunt. Attamen, iam saeculo decimo tertio, Sanc¬
tus Dominicus de his rebus cogitabat et in Regula sua providebat ut Ordo,
a suo proprio Capitulo generali seipsum reformare posset.
Quod principium adhuc laudabile permanet.
Sic, Capitula Generalia, ad adaptationem necessariam iuribus extensis et
efficacibus nimis indigent. Quare hoc votum exprimere velim: Scilicet capi¬
tula generalia de propositionibus concretis renovationis et adaptationis sta¬
tuere valeant et post experimentum alicuius temporis ad approbationem
Sanctae Sedis proponere.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
601
Nonne mirandum est dispensationem in favore religiosi flebilis facillime
obtineri, sed adaptationem vel etiam reditum ad veram mentem Regulae ma¬
gna cum difficultate obtineri? Et hoc, quia Ius Canonicum omnes Ordines,
omnes Congregationes, sed prorsus omnes, sive monachos, sive religiosos
ordinum recentiorum sine ulla acceptione indolis propriae Ordinis sub uno
eodemque capitulo redegit.
Laici ut adulti, in nostro concilio considerati sunt. Nonne oporteret
tot religiosos et religiosas etiam ut adulti et adultae considerari?
Etsi potest adesse periculum alicuius abusus, melius est ipsis capitulis
generalibus propositiones renovationum et adaptationum relinquere. Ipsi
enim cognoscunt mentem fundatoris.
Textum propositum pro linn. 21-25, pag. 10. Quapropter, illis ad quos
spectant (scii, capitulis generalibus) ea omnia quae ad proprii instituti reno¬
vationem et reformationem necessaria appareant, legitime statuere valeant
atque provideant, approbante Sancta Sede post experimentum, necnon Con¬
stitutiones, « Directoria », « Consuetudinaria », libri precum et Caeremo¬
niarum.
Ratio emendationis: Superiores et sodales talis ordinis vel Congrega¬
tionis, quamquam in actuosis difficultatibus implicati, melius scopum ordinis
et mentem fundatoris cognoscunt quam membra Congregationis de Religiosis.
Animadversiones additae : In pag. 5, n. 2. Ut accuratius et citius accom¬
modata renovatio fieri possit proponimus mutationes sequentes a lin. 18:
« Quapropter illi, ad quos spectat, ea omnia quae ad proprii instituti reno¬
vationem et reformationem necessaria appareant, legitime statuere valeant
atque provideant, necnon Constitutiones, “ Directoria ”, “ Consuetudina¬
ria ”, libros precum et caerimoniarum aliosque id genus codices congruenter
recognoscere ».
In nn. 5 et 6. 5. (De iis, quae omnibus institutis religiosis communia
sunt). Omnia instituta religiosa contemplationem, qua Deum prae omnibus
et unice quaerunt, cum amore apostolico, quo opus redemptionis consum¬
mare Regnumque Christi dilatare nituntur, secundum cuiusque missionem
propriam consocient oportet.
Non obstante fine particulari operibusque propriis omnia instituta tenen¬
tur vitam Ecclesiae universalis participare eiusque proposita, v.g. in re bi-
blica, liturgica, sociali et oeconomica, pro viribus fovere.
6. (De diversis formis vitae religiosae earumque accommodata renova¬
tione). Monachi, quorum primum sane officium est, Divinae Maiestati intra
ambitum monasterii humile simul ac nobile servitium praestare, apostolico
fervore impulsi rationem vitae suae ita instaurent, ut hominibus melius exem¬
plo et adiutorio esse possint. In re oeconomica et sociali prodant exemplum
doctrinae Ecclesiae, foveant in sanctuariis suis actuosam fidelium participa¬
tionem operis Dei, praebeant omnibus qui ipso adeunt Verbum Evangelii
et vitae spiritualis divitias, quo fit ut eorum monasteria sint centra et semi¬
naria instaurationis christianae. Instituta vitae stricte contemplativae, quae
602
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
suas partes in Corpore mystico Christi habent et missioni salvificae Ecclesiae
eximie inserviunt, in ratione formaque vitae congruenter moribus et necessi¬
tatibus hodiernis sese renovent.
Ratio et ordo institutorum, quae ex fine suo proprio ministerio aposto-
lico vel operibus caritatis dedita sunt, ita componantur, ut neque exercitia
pietatis apostolatui neque opera apostolatus orationi officiant, sed potius
sese mutuo perpenetrent, inspirent atque incitent, quo unitas vitae religiosae
obtineatur. In his autem institutis, in quibus labor apostolicus et beneficus
constituit finem vere specificum, omnes bene considerent illum tantum labo¬
rem fovere caritatem erga Deum et proximum, qui ex intima unione cum
Deo procedit.
Ratio. Nn. 5 et 6 penitus non satisfaciunt ideoque ex integro mutentur
oportet. In Schemate agi quidem debet de diversis vitae religiosae formis
sed tunc praecise dicendum est, quaenam puncta singulis relate ad accom¬
modatam renovationem nostro tempore sint maxime urgentia. In respectivis
numeris schematis impressi fere nihil nisi veritates per se evidentes afferuntur.
In n. 7, pag. 6 , linn. 15-19. Non sufficienter in his lineis evocatio fit
difficultatum hodiernae psychologiae. Proponimus ut addatur aliquid de his
difficultatibus, ex. gratia: In educatione religiosorum et religiosarum ma¬
gistri vel magistrae bene noscant (et ideo ipsi formantur) leges psychologicas
castitatis et oboedientiae.
In particulari, bene sciant sodales virtutem oboedientiae non minuere
responsabilitatem indi vidualem.
In n. 9. Addere oporteret aliqua verba de laboribus, quibus vere pau¬
pertas manifestatur, necnon de adoptione novarum technicarum quae — sal¬
tem in regionibus magis evolutis — paupertatem non contradicunt.
In n. 10. Opportunum esset referri ad textum Pii Papae XII: « Ad mi¬
nisterium clericale neminem promoveant (Superiores) qui se religiosam solum¬
modo vocationem divinitus recepisse demonstret » ( Sedes Sapientiae, Intr. II:
A.A.S., 48 [1956], p. 357).
Ista animadversio compleri potest pro monachis per notam sequentem:
« Ad ministerium clericale neminem promoveant (Superiores), qui se
religiosam solummodo vocationem divinitus recepisse demonstret » (Pius XII,
Sedes Sapientiae , Intr. 11).
Admonet nos haec sententia Pii XII, quantum oporteat duas vocationes
diversas non confundere, quamvis frequenter ambae in eadem persona con¬
veniant.
Atqui, iuxta vigentem hodie legem et disciplinam, exstat quaedam species
vitae religiosae, antiquissima utique et authentica, vita scilicet monastica,
quae plene vivi non potest, cum omnibus iuribus et officiis ad eam pertinen¬
tibus, nisi a religiosis qui presbyteri sint.
Etenim, ut plene vivatur vita monastica, requiritur ut conventuali capi¬
tulo participet monachus. Quod ius numquam ab obligatione chori seiunctum
est, sed semper eam comitabatur. Nostris diebus tamen, in Congregationibus
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
603
benedictinis non licet monachum fieri chori, nisi insimul ad sacerdotium
tendatur.
Quaedam indulta sunt utique his ultimis annis concessa. Sed haec ipsa
indulta satis demonstrant ipsas leges sacerdotium imponere monachis chori.
Immo, addendum est ultima indulta non esse concessa nisi adiecta clausula
restrictiva: « sine voce activa vel passiva in capitulo ».
Vix opus est profiteri nullam intercedere repugnantiam inter sacerdotium
et vitam monasticam. Attamen, iuvat asserere nullam utriusque necessariam
esse coniunctionem.
Monachi, aeque ut ceteri christiani, indigent sacerdote. Iuxta naturam
rerum est, ut sacerdotes, quibus indigent monachi, inter ipsos monachos eli¬
gantur. Insuper, inde ab exordiis monasteria exercuerunt quaedam ministe¬
ria sacerdotium flagitantia, verbi gratia scholas vel curam peregrinorum; mi¬
nisteria hospitalitatis, non exclusa auditione sacramentali confessionum, adhi¬
bentur etiam ab ipsis monasteriis, quae nullum apostolatum sensu proprio
dictum suis monachis desiderant. De cetero, sententia Pii XII, quam huic
nostrae Notae praescripsimus, ita pergebat: « neminemque tandem a sacer¬
dotali statu avertant, qui divinitus ad illum vocari certis signis dignoscatur ».
Nullo ergo modo suggerere volumus, ut is a sacerdotio avertatur, qui ad
illam sacram functionem a Deo revera vocetur.
Sed vehementer optandum est, ut monasticae vocationi restituatur no¬
vitas sua, sinendo scilicet ut plene vivi possit, cum omnibus iuribus officiis¬
que suis, absque sacerdotio.
Enixe ergo membra commissionis de religiosis rogamus, ut de aliquot
lineis schemati inscribendis cogitare dignentur, quibus superioribus maioribus
Ordinum Monasticorum liceat, congruenter cum Regula S. Patris Benedicti,
monachos chori suscipere qui ad sacerdotium non destinentur.
Patet talium formationem in religione sacrisque disciplinis studiose esse
excolendam, sicut iis iam evenit, quibus indulta hucusque concessa erant.
In n. 19. Opportunum esset referri ad textum Pii Papae XII: « Neminem
proinde umquam quovis modo ad statum sacerdotalem vel religiosum cogant,
neve ullum afficiant vel admittant, qui vera divinae vocationis signa reapse
non praebeat; item ad ministerium clericale neminem promoveant, qui se
religiosam solummodo vocationem divinitus recepisse demonstret; neve eos
qui hoc quoque donum a Deo habuerint, ad saecularem clerum coarctent aut
distrahant» (Sedes Sapientiae, Intr. 11: A.A.S., 48 [1956], pp. 357-358).
604
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
16
Exc.mus P. D. EUGENIUS DE ARAUJO SALES
Episcopus tit. Thibicensis, adm. ap. Natalensis et S. Salvatoris in Brasilia
Schema de accommodata renovatione vitae religiosae quoad ea quae in
eo dicuntur est quidem sat bonum; sed omittuntur multa quae meo sensu
omitti non deberent.
Praesertim autem in eo invenio defectum, quod de religiosis utriusque
sexus indiscriminatim tractatur, dum multae et summi momenti quaestiones
essent tangendae, quae peculiari ratione ad vitam et actionem religiosarum
referuntur. Ex istis paucas tantum hic indicabo:
Imprimis nos oportet vitam religiosam femininam respicere ut realita-
tem praesentis temporis eamque cum exigentiis nostrae aetatis conferre.
Promotio enim mulieris est unum ex praecipuis signis hodierni temporis
— quod ceterum Synodus nostra aperte et laudabiliter admittit eo quod
auditrices ad congregationes generales convocat. Itaque, cum de religiosis
agitur, speciatim de religiosis mulieribus agendum est. Religiosae enim, eo
quod Deo consecrantur, non eo ipso mutantur natura, sed retinent personae
femininae notas distinctivas, quibus physiologice, psychologice et dynamice
a viris distinguuntur et servant propterea valorem suum proprium ac modum
suum agendi peculiarem inter homines et propter homines. Urget igitur reli¬
giosarum promotio et actualizatio, quod si omiserimus, rationes Deo red¬
demus ob detrimentum quod inde capiet regnum Dei.
Efficax haec religiosarum promotio atque actualizatio tanti mihi videtur
esse momenti ut eam non possimus totam relinquere commissionibus post-
conciliaribus vel Commissioni Codicis recognoscendi, sed nobis ipsis, Vene¬
rabiles Patres, saltem principia quaedam statuere incumbit.
Inter plura, quae a Concilio ipso mihi videntur esse decernenda, sequen¬
tia commemoro:
a) Instituantur cursus verae actualizationis pro religiosis sexus femi¬
nini, quae vota perpetua iam emiserint, eo fine ut mentes earum aperiantur
ad problemata religiosa et pastoralia diversarum regionum perspicienda et
deinde superiorissae vel visitatrices factae domos suas vel congregationem
regere possint vel visitare cum genuino fructu apostolico.
b ) Tempus iuvenatus satis sit diuturnum, ut in rebus theologicis, litur-
gicis, sociologicis, pastoralibus et practicis institutio tam solida sit quam ea
quae in Seminariis religiosorum praebetur vel praebere deberetur.
c) Formatio humana, nempe physica, psychica, affectiva, socialis, sit
accurata et totalis, intellectum attingens et voluntatem, sicut exigunt tem¬
pora nostra.
d) Spiritualis efformatio fiat secundum principia spiritualitatis Eccle¬
siae universae, quod non excludit normas peculiares cuique scholae asce-
ticae proprias.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 605
e) Formatio autem apostolica sit praetica et technica. Actio apostolica
non subor clinari sed coordinari debet cum ceteris officiis, studiorum nempe
et exercitiorum spiritualium. Quae formatio apostolica, Venerabiles Patres,
interdum fortasse traditiones quasdam venerabiles offendet, immo mutatio¬
nes in ipsis quorumdam institutorum structuris exiget sed opus salutis ani¬
marum nostris temporibus audaces tales interventus a nobis exigit.
Ea quae hucusque exposui, ad omnes fere nationes possunt applicari.
Nunc vero rogo vos, venerabiles Patres, ut mentes vestras ad eas orbis partes
vertatis, quae « tertius mundus » solet appellari, et cum sollicitudine illa
omnium ecclesiarum, quae cum apostolo Paulo communem habetis, proble¬
mata pastoralia consideretis, quae Americae Latinae, in specie patriae meae
sunt peculiaria.
Videte quibus in conditionibus versamur qui laboribus pastoralibus ibi
in Brasilia sumus addicti. In praesenti incolarum numerantur octoginta mil-
liones et sacerdotum tantum duodecim milia, dum religiosas habemus cir¬
citer 40 milia. Versus finem huius saeculi, id est, elapsis annis triginta sex,
incolas Brasiliae, numerum 200 millionum superaturos esse aestimatur. Quis
non videt quam nefasta esset omissio, si has magnificas religiosarum cohortes
praeparare non curaremus, et praeparatas non vocaremus ut nobiscum coope-
rentur in omni opera apostolica quae sacerdotibus stricte reservata non sit?
Huius apostolicae actionis religiosarum nos ipsi experimentum fecimus
in Archidioecesi Natalensi, primo loco quidem in paroecia « Nisia Floresta »,
deinde in paroecia « Taipu », quod experimentum interea in aliis dioecesi¬
bus imitatores invenit.
Ubique exitus fuit optimus et communitates fidelium, quae antea greges
sine pastore videbantur, nunc speciem prae se ferunt illarum Ecclesiae pri¬
mitivae communitatum, in quibus Spiritus Sanctus mirabilia operabatur.
Rogo vos, igitur, Venerabiles Patres, et obsecro, ut in schemate « De
Religiosis » principia quaedam enuntientur, quibus structura Congregatio¬
num ita reformetur et apostolica efformatio religiosarum ita instituatur, ut
in posterum non habeamus tantum piissimas moniales vel docta magistras
linguarum et scientiarum vel heroicas infirmorum curatrices, sed etiam, et
praecipue quidem, religiosas ad apostolatum perfecte instructas, quae « ut
castrorum acies ordinata» compleant actionem sacerdotum numero adeo
deficientes, et, ut tempora exigunt, etiam extra terras Missionum imbuantur
genuino spiritu missionario, qui spiritus est totius Ecclesiae.
606
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
17
Re v .mus P. D. ODEMARUS DEGRIJSE
Superior generalis Congr. Immaculati Cordis Mariae
Peto ut n. 6 sic mutetur: « In Institutis, tam virorum quam mulierum,
vitae activae, vera vita religiosa coniungitur cum vita apostolica, ideoque
e duobus elementis aeque essentialibus constat et formam propriam ac
specificam vitae religiosae constituit. Opera et apostolatus, utpote sanctum
ministerium et opus caritatis proprium, ab Ecclesia commissum eiusque
nomine exercendum, finem constituunt vere specificum, quem sodales ardenti
studio aptisque mediis prosequi debent. Tota vita religiosa spiritu aposto-
lico imbuatur. Actio autem apostolica ex intima cum Deo unione procedat;
inde fit ut caritas ipsa erga Deum et proximum foveatur » (vel loco ultimae
paragraphi dicatur: « Tota autem actio apostolica spiritu religioso infor¬
metur »).
Hic infra quaedam rationes huius supplementi dantur:
1. De die in diem evidentius apparet doctrinam, theologiam et spiritua-
litatem vitae religiosae fere exclusive considerari sub respectu vitae mona-
stico-contemplativae, quae fere sola tamquam vita vere religiosa habetur.
E quo sequitur membra vitae religiosae activae, praesertim in Congre¬
gationibus, insatisfactionem ( malaise ) manifestare.
Vita religiosa, historice considerata, primo formam vitae monastico-con-
templativae habuit, prout nunc in antiquis Ordinibus observatur. Vita reli¬
giosa activa tantum ultimis his saeculis apparuit, praesertim saeculo decimo
nono plurimae Congregationes, praesertim mulierum, fundatae sunt. Qua¬
propter mirum non est praedictam vitam religiosam nondum ad perfectam
suam evolutionem pervenisse ac forsan nondum plenum ius civitatis obti¬
nuisse.
2. Erroneum est vitam religiosam unice sub respectu historico velle
definire. Spiritus Sanctus in omnibus epochis historiae Ecclesiae operatur.
Vita religiosa activa circumstantiis ac necessitatibus Ecclesiae nostri temporis
respondet. Exinde vita religiosa activa non est minus perfecta forma vitae
religiosae quam vita religiosa contemplativa.
3. Vita religiosa essentialiter consistit in totali consecratione suiipsius
Deo (Christo et Ecclesiae) facta per professionem consiliorum evangelico-
rum. Quae consecratio duplici modo in actum deduci potest, nempe secun¬
dum regulas sive vitae contemplativae sive vitae activo-apostolicae. Earum
fines specifici, ac proin etiam earum natura, sunt diversi. Duo illa genera
vitae religiosae propriam suam theologiam, propriam spiritualitatem, pro¬
priumque modum consilia evangelica observandi, vitam communitariam du¬
cendi ac orationem et mortificationem peragendi habent. Saepius in docu¬
mentis de vita religiosa agentibus ratio non habetur praedictae distinctionis,
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 607
atque vita religiosa fere exclusive consideratur sub respectu vitae contem¬
plativae.
4. E praedicta situatione plurimae sequelae nocivae pro institutis
vitae religiosae activae, praesertim vero pro sororibus, habentur.
Constitutiones elaboratae sunt ad modum et exemplar vitae religiosae
contemplativae, atque pauca vel nihil proferunt de proprio fine apostolico
Congregationis: apostolatus videtur esse secundarius, « en marge des Con-
stitutions ». Constitutiones saepius non sunt accommodatae proprio aposto-
latui Congregationis atque plura impedimenta continent. Congregatio tamen
a fundatore vel fundatrice erecta est intuitu talis definiti apostolatus: est
ratio eius exsistentiae eiusque essentiae, atque candidati intuitu huius finis
Congregationem ingrediuntur.
Quo fit ut institutio durante novitiatu et annis sequentibus unice pro
vita religiosa datur, minime vero pro vita apostolica, si excipias eius aspec¬
tum professionalem. E quo sequitur multos religiosos, praesertim sorores,
exiguo tantum spiritu apostolico imbutos esse, parum de animabus curare,
sensum ecclesialem fere non habere, minorem influxum apostolicum exercere,
methodos technicas apostolatus directi fere ignorare, se limitare ad vitam
religiosam clausam et individualisticam domus suae, ac vires tantum impen¬
dere ut sint boni religiosi.
E quo sequitur multos religiosos valorem pastoralem-apostolicum om¬
nium elementorum vitae religiosae numquam perspicere: valorem nempe
paupertatis, castitatis, obedientiae, vitae communitariae, orationis, mortifi¬
cationis, etc.: quae omnia habent aspectum apostolicum.
Integra vita religiosa cum omnibus suis elementis in apostolatum specifi¬
cum Congregationis dirigi debet, ac imbui debet spiritu apostolico, sicut et
tota activitas apostolica inspirari et fundari debet vita religiosa.
Multi religiosi non valent synthesim inter vitam religiosam et apostola¬
tum efficere nec primam per alterum compenetrare. Non satis sibi conscii
sunt quod activitas apostolica quae maiorem partem diei occupat, aeque ac
oratio forma est caritatis et proinde medium est propriae sanctificationis.
5. Supra relata insatisfactio ( malaise ) orta est e facto quod vita reli¬
giosa hucusque nimis exclusive sub respectu vitae contemplativae conside¬
rata est. Vita religiosa activa duobus elementis essentialibus constat: vita
religiosa (elementum commune utriusque formae vitae religiosae, activae
nempe et contemplativae) et apostolatus specificus Instituti. Hic aspectus
apostolicus nondum ad plenum suum valorem evolutus est. Theologia et
spiritualitas apostolatus religiosorum adhuc in statu initiali versantur. Theo¬
logia vitae religiosae activae, quae synthesim inter vitam religiosam et apo¬
stolatum elaborat, vix opus incepit. Quamdiu hoc non efficitur, vita reli¬
giosa activa ad completam suam evolutionem et aequilibrium non pertinget.
6. Quo autem hic finis citius attingatur, maxime interest ut textus
conciliaris modo omnino claro indicet distinctionem inter vitam contempla¬
tivam et vitam religiosam activam, atque in huius formam specificam atten-
608
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tionem vertat ac affirmet eam e duobus elementis essentialibus constare. Haec
erit solutio liberativa problematum decies millium religiosorum activorum,
praesertim in Congregationibus Sororum. Concilium intendit omnes bapti-
zatos ad apostolatum vocare et totam Ecclesiam spiritu apostolico et missio-
nario animare, propter angustiantes necessitates Ecclesiae in mundo hodierno.
Quapropter Concilium religiosis occasionem et possibilitatem praebere
debet, ut hi invitationi Ecclesiae respondere et munere suo in Ecclesia huius
temporis plene fungi possint.
18
Exc.mus P. D. REMIGIUS IOSEPH DE ROO
Episcopus Victoriensis in Ins. Vancouver
Not a word is said about Hermits in the Code of Canon Law. One is
left with the impression that they are excluded from the category of Christ-
ians recognized by the Code as Religious. For Canon 487 defines the religious
state as a “ stabilis in communi vivendi modus, quo fideles, praeter communia
praecepta, evangelica quoque consilia servanda per vota obedientiae, casti¬
tatis et paupertatis suscipiunt ”.
This Canon treats religious life as essentially lead in common, since it
supposes as a minimum requirement association with a canonically erected
society. It requires no less essentially what are known as the public votos
of religion.
Hermits therefore, if not already religious by a previous profession, cannot
under present conditions be considered as such. On the other hand, if
they are already religious, their new condition as hermits creates a problem
solved until now only by the granting of an induit of exclaustration “ ad
nutum S. Sedis ” (Cf. Canon 639).
The Latin Church however, is experiencing an ever-growing renewal of
the life of hermits. It is urgent therefore that the Western Church officially
recognize the life of hermits as a state of perfection. And Vatican Council II
should make a point of this.
A declaration by the Council would destroy many prejudices and misun-
derstandings. It would reassure the Hermits that the Church stili considers
their life as both legitimate and sanctifying.
And the normal consequence of this approval in principle should be the
establishment of appropriate canonical legislation. Monks and other religious,
members of societies without vows and of Secular Institutes, would thus
be enabled to respond to a vocation as hermits by a simple and easily
followed procedure.
Such legislation would protect the vocation of Hermits from arbitrary
interference by religious superiors. It should remain simple and flexible, for
the life of the hermit is something very personal by its very nature. To
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
609
impose numerous precise and rigid norms on every hermit without distinction
would cause great harm.
The abnormal situation whereby a prospective Hermit cannot leave his
community except by secularisation should also be corrected. (Cf. Canons
640-643).
Here are some of the arguments in favor of the official recognition of
Hermits:
1. The fact of the growing renewal of this type of life. This indicates
a special influence of the Holy Spirit who inspires initiatives beneficial to
the Church and the modern world. The influence of the work of Father de
Foucauld illustrates this point well.
2. The sanctifying value of the hermit’s life. This has been proven by
the countless Christians who have followed it in the course of history.
3. Its contribution to the life of the Church. The Hermit filis a
prophetic role. He lives by anticipation in heaven. He reminds the world
and the Church that the building of an earthly city is not the final end of ali
things. Fleeing the noisy whirlwind of worldly acti vities ; he opens his heart
to the Holy Spirit in an atmosphere of calm and interior recollection. Thus
he pursues an essential calling of the Church, the direct contemplation of
God.
His life, like that of Christ in the desert, is essentially a combat with the
devii. If he triumphs, the Hermit does so by his total submission to God.
And this victory necessarily influences the entire life of the Church.
4. The ecumenical value of the hermit’s life. The solitary Hfe of the
hermit seems to have known no decline in the East. Its restoration would
enhance the vitafity and inner integrity of the Western Church.
5. Finally, recognition of the Hermits would correct the impression
stili prevalent in the Western Church that the practice of the evangelical
counsels is limited to that form of institutionalized community life commonly
known as the religious life.
As the Bishop of a Diocese where a colony of some ten Hermits is in
the process of development, I earnestly request of this Second Vatican
Council the official recognition of the life of the Hermits as a state of per-
fection in the Church.
19
Exc.mus P. D. ALBERTUS CONRADUS DE VITO
Episcopus Lucknovensis
I - The teaching Brother: his specijic mission.
1. In Catholic Countries surely the specific mission of the Teaching
Brothers is well defined.
2. In Mission Countries however this mission must take into consi-
39
610
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
deration the fact that their apostolate of teaching must be fulfilled in a
Mission.
The Teaching Brothers are free to accept the invitation of Ordinaries or
not, but, if they accept it, they must adapt themselves to the needs of a
Mission. One of the greatest difficulties we are experiencing in the Missions
is actually the practical difficulty of securing Teaching Brothers for our
schools, so much so that in many places we are compelled to run the schools
through priests and secular teachers. This fact compells us to use many
priests in administrative and teaching ofHces, while they are badly needed in
the direct apostolate.
When Teaching Brothers accept to open schools in a Mission, as a rule,
they do not accept to open them for poor children and orphans in mission
stations, but only in big towns, where there will be well-to-do people who
will offer to pay high fees. This is a fact which can be verified in the Catholic
Directories of the Missions.
3. Teaching cathechism and, in general, Religion. I believe that in
some places there may be misunderstandings, but are they caused by the
Ecclesiastical Superiors or by the Brothers themselves?
According to Canon Law the Ordinary of the place has the right and
duty to make the Syllabus for Religious instruction, to choose the text books,
and decide about method, classes, etc. Many Brothers refuse to accept the
Ordinaries directions in the matter. Their Provincial Superiors, who reside
out of the diocese concerned, assume the right to fix syllabus, text books,
method, classes, examinations, etc., and impose them in all the schools
conducted by the Brothers in all the dioceses where they are.
No wonder then if the Ordinaries and priests concerned are at times
dissatisfied and even reach the point to claim as their exclusive right to
appoint teachers, syllabus, etc.
4. Exemption of Teaching Brothers. As Religious they enjoy a certain
amount of canonical exemption. The limit of this exemption should be made
very ciear by both sides: the Ecclesiastical Superiors and by the Teaching
Brothers.
The canonical prescriptions in this matter do not seem to be very ciear
since, in practice, usually they are not ciear enough to prevent misunder¬
standings and quarrels.
Some Brothers claim a total exemption from the Ecclesiastical Superiors
in spite of Canon Law. They appeal to privileges received before the codifi-
cation of Canon Law. Does such an exemption exist? How far does it go?
Bishops must appoint Chaplains, confessors, and other priests to deal
with the Brothers and their charges. How can they do so without the right
to visit the Brothers?
The Bishops must know how the Brothers teach catechism, morals,
Religion, whether they keep to the Syllabus, text books, method, etc. ...
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
611
prescribed in the Diocese. How can they do so if the Brothers extend their
exemption even to such matters?
Even if the Brothers are exempt, surely the secular staff, the students,
the servants, and the people, like Sisters in charge of Services, etc. are subject
to the pastoral visitation of the Ecclesiastical Superiors. Yet many Brothers
make this almost impossible, even when they admit the right of the Eccle¬
siastical Superior.
The Ordinary of the place has the right to visit chapels, oratories,
sacristies, sacred vestiments and vessels, and see at it how the time-table for
religious Services, confessions, etc. is made and kept. Yet either he is
prevented from doing his duty or it is made almost impossible for him to
perform it.
Superiors General, Provincial, and special Visitors, while visiting the
house and schools of the Brothers, as a rule, just ignore the Ecclesiastical
Superiors, Chaplains, Confessors, etc.
I can prove whatever I have stated. Now if the Brothers behave in this
way, do you expect Bishops and priests to praise them, recommend thern,
help them? May be that, in order not to waist time or quarrel uselessly,
they just ignore them.
5. Lack of coordination. The schools of the same Region or at least
those of the same Diocese should be coordinated and help each other, consuit
each other with regard to teaching, disciplinary rules, fees, etc. Instead each
of them carries on independently. Bishops and priests at times are compelled
to request the Brothers to admit either some Catholic children or some non
Catholic children, at times children of very influential parents, of very high
ofEcers in the State, etc. Usually no notice is taken of his recommendations!
The Brothers usually ignore rules and directions of the Ecclesiastical
Superiors, and their Superiors Provincial give orders even about prayers,
Services, non Catholic children, teachers, etc.
Brothers often make collections, hold concerts, etc. to help Institutions
out of the Diocese without any reference to the Ecclesiastical Superiors, and
ignore directions given to help diocesan institutions.
Brothers go so far as to start Associations of their own choice among
the students, and either hinder or even suppress those which are established
by the Ecclesiastical Superiors.
Do you expect that, if the Brothers behave in this way, there will be
much understanding, and advantage to the Church? There should be coor¬
dination and cooperation in the apostolate. The students should often go to
the Parish church, know the parish work, become parish minded, etc. As a
rule there is not S uch a cooperation, rather there is a tendency to prevent it.
The children of some Brothers’ schools for years, if ever, are not taken to
the parish church, or made to meet the parish priest, the Vicar General of
the Diocese, and even the Bishop! ...
612
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
As a rule the Brothers isolate themselves and refuse any cooperation
with the diocesan Clergy and authorities. Work on their own as independent
and isolated agencies.
Surely such a state of things should come to an end and a new spirit
should guide the Congregations of Teaching Brothers and their members.
II - Religious Status of Teaching Brothers.
1. I admit the canonical status of the Brothers; and feel that ali the
Bishops and priests would do the same, if the Brothers themselves would
make a better use of priests, and ask their spiritual help.
2. Some Brothers refuse even to help in their own Chapel at the altar
and serve Mass or at benediction. At times the priest has to remain alone
at the altar, and cannot have a Brother to be Master of ceremonies, direct
the altar boys, and have a Brother as an Announcer or Commentator. The
Services of the Holy Week, for instance, would be much more impressive
and fruitful, if one or more Brothers would help.
3. Many Brothers never ask the priests of the place to preach to them,
explain the liturgy, etc. ..., and for the annual retreat invite always priests
from outside the diocese. Some of them show very clearly to have no respect
for the priest, may be, because he does not know their mother tongue as
well as they know it.
4. Some Brothers refuse to show their Constitutions, directories,
books on spiritual life, etc. How can Bishops, and priests know their religious
status, spirit, special aim of the Society, etc.?
5. Some Brothers, when invited to meetings either for the schools,
or the coordination of the apostolate, refuse to do so stating they have no
permission from the Provincial or the General! ...
6. Some of the Brothers state clearly that their Congregation was
erected for Catholic children in Catholic Countries, and state plainly that
they became Religious for this aim, and are not in favour of staying in a
Mission, or having schools for non Catholic or non Christian children or in
which the majority are non Catholics. Some of them for this very reason
refuse to learn the local language, and are unable to teach catechism to
Catholic servants, and help in teaching catechism out of the classrooms! ...
If they accept to open schools in a Mission, they should also accept elementary
cooperation.
III - Non-Clerical Status of Teaching Brothers.
I fully agree with you about the non-Clerical status of Teaching Brothers.
Besides the reasons given by you there are many more why Brothers
should have the lay-status in the Church. But it is out of place to mention
them.
Yet they should help the priest as much as possible at the altar, especially
now that the Constitution on Liturgy allows even lay people to have liturgical
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 613
offices like lectors, commentators, etc. ... A few Brothers who know liturgy
well can help the Priest and make Services much more impressive. They can
teach children, lead them, read lessons, read comments during Services, and
make the children more community minded.
20
Exc.mus P. D. FRANCISCUS ODO DE WILDE
Episcopus Niangaraensis
Ad n. 1. Loquens de accommodata renovatione vitae religiosae, quis debe¬
ret facere necessarias distinctiones. Sunt quaedam quae sunt essentialia in
genere pro quacumque vita religiosa; alia quae sunt essentialia in specie pro
determinato genere vitae religiosae. Ab initio clare distinguendum esset ita ut
nullo periculo exponantur illa sine quibus non amplius haberetur vita reli¬
giosa aut forma eius determinata. Renovatio enim intendit ipsam vitam reli¬
giosam ferventiorem et efficaciorem reddere.
Ad n. 2. Illud quod est imprimis conservandum est spiritus originalis
instituti, charisma quo moti sancti viri et feminae processerunt ad funda¬
tionem institutorum permanentium in Ecclesia, qua fundatione, acceptante
ipsa Ecclesia, quasi institutionalisatum est charisma Ecclesiae perutile. Ille
spiritus si servatur, illud charisma si vivens permanet, facilius ipsa Instituta
transitoria a permanentibus separabunt, facilius activitates charismate illae
imbutae pro diversorum temporum necessitatibus adinvenient. Constitutio¬
nes etc. igitur tali modo sunt conformandae ut vivum, efficax, iuvenis rema¬
neat charisma.
Ad n. 3. Omnes religiosi debent spiritu proprii Instituti magis ac magis
penetrari. Ita moderatoribus facilius erit munus debitam accommodationem
perficiendi. Sed munus moderatorum ab ipsis est exercendum.
Ad n. 4. Cum vita religiosa sit conamen ad realizandum totaliter ideale
evangelicum manifestum est illam praeprimis esse debere vitam intimae
unionis cum Deo in caritate et plenae caritatis fraternae in Christo. Mo¬
nitum huius numeri deberet non sic simpliciter enuntiari, sed fundari in
ipsa vitae religiosae natura notando forsan quod caritatis praeceptum est
omnibus commune.
Ad n. 5. Clare omnino esset exprimendum Instituta contemplativa habere
momentum eximium in Ecclesia, eo praecise quod contemplativa sunt: prop¬
ter unionem cum Deo et cultum, ut ita dicam, fere exdusivum virtutum
theologicarum. Dum alii aliis occupantur, contemplativi litteraliter Deum ut
portionem, ut partem haereditatis elegerunt, vel melius Deus hos elegit ut
Ipse eis sit portio, haereditas praeclara. Nec haec exclusiva occupatio impedit
characterem apostolicum harum religionum: fundatur in ipsa vita contem¬
plativa qua procuratur invisibile gratiae augmentum in Corpore mystico Chri-
614
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sti, qua datur testimonium totalis dedicationis illi quod est « unum neces¬
sarium », « optimam partem » et testimonium communitatis fraternae.
Inde non videntur aptae voces « et etiam ipsa in ratione formaque vitae
se renovent »: relate enim ad ipsam rationem propriam vitae religiosae con¬
templativae non est mutatio!
Ad n. 6. Ipsa nota addita refert ad triplicem speciem vitae religiosae
cum in numero opponantur simpliciter contemplativa et activa. Inde aliqualis
superficialitas asserti.
Insuper notandum videtur quod sub alio respectu possunt considerari
religiones, nempe quatenus habentur instituta clericalia, instituta laicalia
virorum, instituta laicalia feminarum. Instituta laicalia virorum videntur ali¬
qualiter oblivioni mandari licet et ipsa munus excellens habent, v. g. munus
iuventutem educandi. Optandum esset verbum in uno aliove numero addi
quo talis institutis cor additur et eorum existentia iuvenibus aptis et chri-
stianis generatim in memoriam revocetur.
Ad n. 7. « Religiosi... quamvis ... »: non quamvis, sed quia!
Ad n. 8. « Quod sacrificium ... quamvis »: et heic quamvis male sonat.
Ad n. 10. Hoc assertum est nimis generale. Quaestio paupertatis et modi
eam nunc perfecte realizandi est quaestio gravis quae ipsos religiosos quan¬
doque vere torquet. Nihil iuvat assertum ut idea paupertatis iuxta sanas
exigentias vitae religiosae in praxim deducatur, nullam viam indicat.
Ad n. 11. Significatio vitae communis ut testimonium possit modo prae-
gnantiori exprimi.
Ad n. 12. Ipsa clausura posset laudari et commendari. Debetque cavere
ne clausurae nimis derogetur ut ipsa vita contemplativa quam maxime fo¬
veatur quia ipsa est summi momenti.
Ne sit conamen ut omnia Instituta religiosa directo apostolatui subor-
dinentur.
Ad n. 15. Elementum supernaturale, inspiratio Dei, deberet praeprimis
prae oculis haberi.
Ad n. 16. Cf. animadversiones in n. 2. « Omnia instituta tenentur vitam
Ecclesiae participare ». Intentum forse esset clarius exprimendum: omnes
religiosi debent praeprimis vitam Ecclesiae participare in propriae vitae
intentione et institutione. Quomodo vero ad extra vitam Ecclesiae partici¬
pare possunt et debent dependet a propria indole Instituti. Idem esset dicen¬
dum de activitate missionali.
Ad n. 18. Ubi agitur de Instituto vere originali et accommodato, non citius
gressus fiat ad suppressionem. Quaeratur prius quomodo salvari possit si ut
« signum » vel ut apostolatus formam agens hoc est pro bono Ecclesiae
optabile.
Ad n. 20. Illud quod est recommendandum est propositio omnibus fide¬
libus idealis evangelicae ut expressio normalis plenitudinis gratiae baptismalis
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 615
et filiationis divinae. Aestimatione huius vitae fervor apud fideles excitari
potest et vocationes enasci possunt. Hoc evidenter non impedit quominus
non omittatur explicita propositio vitae religiosae secundum suas formas
differentes ad vocationes fovendas.
21
Exc.mus P. D. DIONYSIUS VINCENTIUS DURNING
Episcopus Arushaensis
Submittimus. 1. Quod adaptatio ostendi debet non mere ut bona praxis
vel concessio propter influxus externos haud favorabiles necessaria, sed potius
ut pertinens ad ipsam vitae religiosae naturam.
2. Quod conceptus vocationis in eius sensu vere biblico incorporare debet.
3. Quod relatio essentialis inter opus particulare alicuius institutus et
perfectionem distinctivam eius membrorum, quae solum ex impletione voca¬
tionis ad illud opus evenire potest, clare manifestari debet.
4. Quod differentiam specificam inter formam contemplativam et formam
activam Vitae Religiosae declarari debet, ideoque etiam differentiam specifi¬
cam perfectionis attingendae in his duobus formis.
5. Quod, essentiam Vitae Religiosae in Communitate consistere, decla¬
rari (vel definire) debet.
1. Adaptatio. Adaptatio ex ipsa natura vitae religiosae jluit quia societas
religiosa est Corporis Mystici membrum vivens, et ideo subiecta est omnium
(organismorum) viventium legibus inter quas fundamentales sunt motus,
mutatio necnon augmentatio. Exemplum adaptationis vidimus in ipsa Eccle¬
sia, quia etsi divina in sua doctrina et omnino immutabilis manet, tamen in
eius forma et expressione est semper humana et adaptabilis.
2. Vocatio. Analysis notionis biblicae vocationis ostendit eam esse sem¬
per appellatio alicuius personae ab ipso Deo ad aliquod servitium, missionem
vel opus implendum (Eccl. 33, 10-14).
Communis vocatio totius creationis est ad gloriam Dei manifestandam
(Prov. 16, 4).
Vocatio generalis omnis hominis in ordine supernaturali est ad Sanctissi¬
mam Trinitatem cognoscendam et amandam ( 1 Cor. 1, 26; Eph. 4, 1; Phil.
3, 14; Thess. 1, 11; Hebr. 3, 1).
Vocationes specificae non sunt extra hanc generalem vocationem, sed
mere viae individuales huius vocationis generalis implendae secundum volun¬
tatem Dei {Eph. 4, 11-13).
Hoc clare ostenditur in variis appellationibus divinis ad quaedam opera
agenda secundum voluntatem Dei.
Vocatio Abrahae (Gn. 12, 1-3).
Vocatio Moysis ( Exod. 3, 1-4, 7).
616
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Vocatio David (1 Reg. 16, 13).
Annuntiatio (Lc . 1 , 26-38).
Vocatio Apostolorum (ad Apostolatum).
In Sacra Scriptura nullum exemplum habetur vocationis ad perfectionem
in se, sed solummodo ad opus, cuius impletio in perfectionem duceret.
Ergo verus conceptus scripturisticus vocationis, ut appellatio potius ad
opus quam ad perfectionem, in ulla definitione vel tractatu vitae religiosae
est includenda.
3. A) Ratio ipsa cur aliqua societas fundatur est opus specificum propter
quod societas instituitur.
B ) Quod opus specificum distinguit societates inter se e. g. societas ad
docendum, ad evangelisandum, ad praedicandum.
Solum operis est specifice distinguere societates inter se, et ita consti¬
tuuntur illae duae formae vitae religiosae, nempe, contemplativa et activa;
etiam opus facit solam differentiam veram inter societates illarum formarum.
Exempli gratia. Missionarii est habere suam spiritualitatem ad quam
pertinet aliquod proprium. Ex ipsa natura vitae missionariae emanat haec
proprietas.
4. Contemplatio et Actio sunt operationes specifice distinctae.
Ergo, vita contemplativa et vita activa sunt formae vitae specifice di¬
stinctae.
Sequitur quod utraque forma sua principia (specifice distincta) habere
debet.
Sed vita activa non est consideranda ut monasticismus dimidiatus.
Vita religiosa activa est vita actionis. Quae actio ad essentiam eius spiri-
tualitatis pertinere debet.
5. Communitas adest ubicumque aliqui homines, vocati ad quamdam
vocationem specificam, istam implent simul cum invicem, in communi.
Nonne vocatio specifica ad aliquod opus in communi est quae ponit fun¬
damentalem communitatem in instituto, scilicet, communitatem essentialem?
Actualis impletio huius vocationis in opere concreto determinat varias
expressiones communitatis fundamentalis, ut vitam communem, preces in
communi, vota, regulas etc.
Physicae regulae in communitate ut vita in communi, mensa communis
et exercitia pietatis communia non sunt in seipsis ipsa vita religiosa; sunt
merae expressiones huius vitae — communitas essentialis vocationis com¬
munis — ea validae sunt tantummodo quando huius vocationis communis
impletionem colunt atque nutriunt.
Conclusiones practicae. 1. Finis generalis institutorum in regulis constitu¬
tionibusque contentus non declarari debet ut procurationem gloriae Dei et
sanctificationem membrorum ex observantia votorum Religionis et praxi Re¬
gularum et Constitutionem (Cf. Can. 487) sed ut procurationem gloriae di¬
vinae ex ipsa impletione membrorum vocatione ad finem specificam distine-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 61 ?
tamque institutis secundum consilia evangelica, ut exercentur in instituto,
atque eius regulas et constitutiones.
2. Finis specificus societatis in aliquo modo mutari vel ampliari possit sed
hoc solummodo cum eadem approbatione ecclesiastica ac in initiali funda¬
tione recepit.
3. Regulae constitutionesque societatis activae necessitatibus operis spe¬
cifici determinentur.
22
Exc.mus p. d. bernardinus echeverria ruiz
Episcopus Ambatensis
Textus schematis, prout proponitur, quamvis magnum laborem exhibeat,
non placet. Non praecise quia nimis brevis est, sed quoniam expectationi tam
ipsorum religiosorum quam etiam totius ecclesiae non respondet. Non est
responsio Concilii ad grave problema de renovatione profunda vitae religiosae
in nostro tempore. Etenim:
a) Schema non incipit cum quadam declaratione circa valorem, neces¬
sitatem et momentum ipsius vitae religiosae quae non solum centena mil¬
lium fidelium qui hanc vitam aggressi sunt attingit, sed totam vitam eccle¬
siae. Religiosi enim splendorem et fermentum authenticae vitae christianae
sunt, de illorum renovatione in sanctitate dependet non solum personalis
sanctitas sed sanctitas ipsius ecclesiae. Hac de causa desiderandum esset quod
istud schema incipiat cum quadam declaratione de momento vitae religioso¬
rum in ecclesia et de necessitate sanctitatis adipiscendae ad exhibendam ec¬
clesiam in perfecta praxi perfectionis evangelicae.
b) In schemate dantur quidem quaedam optimae regulae pro renova¬
tione, sed tales regulae apparent simpliciter ut bona consilia, vel ad sum¬
mum ut optima desideria ut sanctitas augeatur. Exigentia perfectionis deberet
esse logica consequentia ipsius conceptionis vitae religiosae et non conamen
exstirpandi particulares defectus mediantibus quibusdam exhortationibus.
Sicut tradita est optima et quidem completa doctrina circa naturam ecclesiae,
circa naturam Episcoporum, sic etiam desiderandum erat ut tradatur quaedam
quasi philosophia de vita religiosa.
c ) Schema nihil dicitur de problemate fundamentali, scilicet, de rela¬
tione quam habere debet tam ad intra, quam ad extra. Ad intra, in quantum
vita perfectionis religiosorum non est phoenomenon distinctum ab ecclesia,
sed pars eiusdem ecclesiae, hac de causa definienda esset clariori modo relatio
referentiae communitatum religiosarum relate ad fundamentales structuram
et organizationem ecclesiae. Vita religiosa non est quasi quaedam ecclesia in
ecclesia, sed solummodo pars principalis eiusdem ecclesiae. Hac de causa
clariori modo loquendum esset de relationibus religiosorum relate ad struc¬
turam hierarchicam et ad functionem propriam quae si ex una parte indepen-
618
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
dens esse debet, ex alia parte nonnisi in intima unione cum ecclesia totali
concipi debet.
In relatione ad extra, nempe ad societatem et humanitatem totam, etiam
clarificanda esset et complenda doctrina. Non sufficit dicere quod necessarium
est religiosos etiam ad exigentias nostri temporis accommodari debere, sed tra¬
denda est quaedam doctrina profundior ita ut renovatio non simplex praecep¬
tum sit, sed quoddam consectarium logicum ipsius conceptus vitae religiosae.
d) Schema videtur confectum esse sub quodam praeiudicio. Nempe
defendendi exemptionem religiosorum. Secundum nostram opinionem, quae¬
stio de exemptione non pertinet ad rem, exemptio potest esse maior vel
minor prout opus sanctificationis id exigat. Quod desiderabatur non est recor¬
datio iurium et privilegiorum, sed generosa responsio ad exigentias moder¬
nas. Talis responsio esset possibilis solum mediante quodam humili examine
vitae religiosae in relatione ad propriam sanctificationem et ad mundum qui
sanctificari debet. Estne, in praesens, vita religiosa verum testimonium sanc¬
titatis coram Deo et hominibus? Tunc renovatio necessaria non est; si autem
aliqua desunt, si vita sanctitatis, vita testimonii Christi perfecta non est,
quaerendum est quid agere debeamus ad talem finem obtinendum. Omnes
ceterae quaestiones quae ad vitam religiosam esse referunt, in hoc schemate
considerandae non sunt.
e) Quaestio etiam de formatione iuvenum profundius tractanda est,
non in eo sensu ut aliquae regulae pro meliori observantia tradantur, sed in
revisione quorumdam methodorum. Examini subiiciendus est status actualis
humanitatis et revisendae sunt constitutiones. Regulae et normae quae pro
efformanda anima religiosa perfecta aliquando bonae erant, forsitan hodie
non sunt nisi senescentes structurae sub quibus vita languida sanctitatis
immo et tepiditas sese abscondent.
/) Praesertim insistendum esset, ad studium profundiorem spiritus fun¬
datorum, revertendum ad studium fontium sanctitatis quae pro religioso
praeter evangelium sunt spiritus fundatoris et primaevae traditiones. Gene¬
rarim hodie quaedam realis differentia specifica inter diversas congregationes
vel ordines non datur, omnes quasi eodem modo sese gerunt, easdem habent
structuras externas, fere eadem statuta ita ut praecipua differentia iam solum
in forma vel colore habitus sit forsitan quaerenda.
g ) Ut melius effici queat insertio vitae religiosorum in vitam totius
ecclesiae contactus profundiores et sinceriores inter superiores religiosos et
hierarchiam ecclesiae quaeri debent. Nec Episcopis nec Superioribus Religio¬
sorum relaxationem vitae religiosae volunt, Superiores quando exemptionem
defendunt ante omnia salvare sanctitatem vitae religiosae praetendunt, sed
indubium est quod Episcopi quando aliquid a religiosis petunt, nihil aliud
petunt nisi ut sanctiores sint, quoniam non forma externa collaborationis
nec quaedam obligatoria immissio in apostolatum, sed authentica sanctitas,
imitatio generosa Christi et spiritus Fundatoris constituunt fermentum reno-
vativum et adaptationis in mundo hodierno.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 619
h) Iis omnibus consideratis, quamvis in schemate multa et quidem
optima sint, quamvis magnum laborem ex parte Commissionis exhibeatur
omnino et penitus refundi debent res. Non necesse est ut Schema amplius
sit, etiam retentis solummodo paucis illius decretis ea omnia dici possunt quae
mundus et ecclesia de vita religiosa exigunt. Particularia ad scriptores asce-
ticos vel etiam ad Commissionem postconciliarem sunt remittenda. Ideo con¬
cludimus: remittatur Schema ut penitus denuo conficiatur.
23
Exc.mus P. D. IOSEPH FADY
Episcopus Lilongwensis
Le schema manque totalement de precisions; il appartiendra donc a la
Commission de Droit Canon de donner les precisions necessaires. Et la il y
aurait une question a poser: On parle toujours en ce moment de la « Pro-
motion de la Religieuse » et de la democratisation des institutions ecclesiales,
mais on fait toutes les lois de PEglise qui interessent les religieuses et tres
specialement les moniales sans demander leur avis. Pourquoi pas poser quel-
ques questions precises sur lesquelles les Sup. Generales devraient repondre
apres consultation des Religieuses (car la aussi il faudrait de 1’esprit evange-
lique: « Le Seigneur eclaire souvent les plus petits »).
En ce qui concerne les moniales p. ex. on leur impose des lois (sur la
reception des novices, sur Pelection des superieures etc. en ayant consulte
tout au plus les Superieurs masculins! du 1° Ordre correspondant qui pour
la plupart ne menent pas la vie contemplative. Inde dfinnombrables postu-
lations, derogations et parfois des drames.
Il faudrait donc que les Religieuses elles-memes aient voix au chapitre
surtout sur les points ou elles seules ont 1’experience.
Democratisation aussi en donnant possibilite aux simples Religieuses,
particulierement les jeunes, de s’exprimer, de dire leurs desirs — quitte a
obeir apres.
Ad n. 3. Attentioni II est facile aux Superieures dfimposer leurs point
de vue en pretendant que 1’unanimite est faitel
Ad nn. 5 et 11. Esperons que tout le monde comprendra que le silence
et la solitude sont essentiels a la vie contemplative et que par consequent
la cloture garde sa raison d’etre. Mais il est bon et necessaire que 1’eveque
puisse donner les permissions raisonnables. Nn. 5 et 11 sont bien.
Ad n. 10. Tres bien! Oui, qu’il n’y ait plus de convers qui soient seule-
ment des domestiques.
Ad n. 16. Il y a des Religieuses qui etouffent dans des petites Congre-
gations et surtout de monasteres « languescentes ». C’est pitoyable. Mais la
aussi 1’essentiel est la question d’autorite. Rien ne sera fait pour que l’on
ferme un monastere s’il n’y a pas une loi fixe a ce sujet. La question du
620
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
noviciat est essentielle. II ne faut pas permettre de noviciat la ou les cadres
sont insuffisants. Mais il ne faudrait pas pour autant generaliser les « novi-
ciats communs » qui sont contraires a 1’esprit meme de Pinstitution mo-
nastique.
Conclusion: Pour qu’il y ait renovation il faut des lois nouvelles. Qu’on
ne les impose pas aux Religieuses (a un million et plus) sans les consulter.
Ce serait du paternalisme de la part de Pautorite et de P infantilisme de la
part des gouvernees.
L’esprit d’enfance est une vertu, Pinfantilisme en est la caricature.
Devant Dieu un enfant, entendu, mais devant les hommes un homme!
24
Beat.mus P. D. ALRERTUS GORI
Patriarcha Hierosolymitanus Latinorum
De superioribus ad vitam. Optime, schema nostrum, uberioris vitae reli¬
giosae sollicitus, exoptat renovationem, seu aggiornamento formarum insti¬
tutionis religiosae, melioremque earum adaptationem conditionibus vitae
hodiernae.
Vellem ultro ut in rebus duabus magni momenti, adaptatio illa extendatur
etiam antiquioribus ordinibus, in quibus, formae religiosae, redeuntes ad
tempus feodalitatis, non amplius respondent mentalitati hodiernae, ita ut
impedimentum sint potiusquam adiutorium, fructuosae vitae religiosae.
1. Institutio superiorum ad vitam. De se, iam difficile est tale regimen
mentalitati nostri temporis tam mutabili, etiam si agitur de auctoritate non
immediata. Sed difficilius est certo, si agitur de auctoritate immediata, sicut
est in monasteriis quorum clausura molestiam talis institutionis graviorem
reddit.
Si enim superior ad vitam aspera indole sit, facile intelligitur quantum
onerosa evadere potest vita illorum subditorum qui nullum alleviamentum
in futuro prospicere possunt.
In Ordinibus praesertim in quibus observantiae religiosae iam valde
austerae sunt, institutio illa feodalis obsoleta superioris absoluti ad vitam,
in magnum discrimen ponit aequilibrium, quietem, profectumque animarum,
simul ac perseverantiam vocationum.
Postulo ergo ut, etiam his paucissimis antiquioribus Ordinibus ad quos
non pervenit renovatio illa canonica, imponatur etiam sine mora sana forma
regiminis cum superioribus ad tempus.
2. In iisdem Ordinibus doletur quod in Capitulis generalibus generaliter
habeatur unice repraesentatio superiorum, et revera istorum superiorum ad
vitam.
Postulo ergo instanter ut iis Ordinibus extendatur hodierna institutio
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
621
iuridica secundum quam ab inferioribus eliguntur delegati inferiores ita ut
isti inferiores vocem suam votaque sua efficaciter manifestare valeant.
Duas has petitiones facio, duplici ratione motus. Primo, ob propriam
pastoralem experientiam , quam comparavi, gravium incommodorum quae
in Monasteriis ex his institutionibus superiorum ad vitam et non repraesen¬
tationis inferiorum originem habent. Secundo ex multiplicibus instantiis ad
me transmissis ab inferioribus talium monasteriorum; quibus vita religiosa,
iam ex se sat austera, intolerabilis redditur regimine illo obsoleto, praeser¬
tim ubi clausura tale incommodum quam maxime aggravat.
Ius canonicum hodiernum, ipsa causa vitae religiosae, bonum, quies pro¬
fectusque spiritualis animarum, tranquillitas etiam episcoporum vere postu¬
lant ut hodierna renovatio canonica extendatur etiam quam primum paucis¬
simis his Ordinibus quos adhuc non tetigit. Hoc instanter petens, volui ani¬
mam meam simul ac optimas animas religiosas liberare.
25
Rev.mus P. D. IUCUNDUS M. GROTTI
. Praelatus nullius Acrensis et Puruensis
1) Perraro istae propositiones exulunt a modo generico res tractandi;
ideo non video quomodo vel quantum conferre possit ad sacram renovatio¬
nem tam exoptatam Institutorum Religiosorum.
2) Expositio non est bene ordinata et in ea pene ignorantur constitu¬
tiones conciliares iam approbatae (De Sacra Liturgia et De Ecclesia).
3) Relate ad schema in anno elapso distributum, certo certius, expositio
paupera facta est misera!
4) Ad singulos numeros: Nn. 1-3: Cum de « accommodata renovatione »
sermo fit, opportunum esset declarare quod renovatio non modo Constitu¬
tiones et Regulas attingit sed et preces, Sororum praesertim, quae preces
debent ad liturgicum et renovatum spiritum aptari! Insuper regula, bene in
luce ponenda, ut habeamus veram renovationem, duo amplecti debet: a) no¬
tionem praeteriti; b) notionem praesentis.
Nn. 4-6: Sunt veluti umbra nn. 17-22 praecedentis schematis!
Parum dicitur de vita contemplativa, et bene scimus omnis crisis in eius
despectione radices habere!
« Testimonium christianae vitae », obligatio prima religiosorum, e suo
loco decessit (habebat numerum proprium, 19 scii., nunc habet locum sat
angustum in n. 7)!
De apostolatu Religiosorum vitae activae (n. 6) parum dicitur et plura
bona elementa in priori schemate contenta hic non apparent, ita v. g. a) ut
religiosi apostolatum exerceant fere specificum secundum spiritum et regu¬
lam Instituti; b) ut activitas religiosorum sit magis directe ecclesialis et non
vix ecclesialis uti semper accidere solet; c) ut religiosi ad exteras nationes
622
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
missi, ad hoc praeparentur ut possint penetrare animum fidelium sibi com¬
missorum (cf. quae ad art. 22 dicebantur, in priori schemate, de religiosis
ritus latini apud Orientales!).
Nn. 7-9. Oportet clarius loqui non tantum de paupertate sed et de casti¬
tate et de oboedientia (cf. nn. 25-26 prioris schematis). Expositio debet esse
clara et positiva.
Ad oboedientiam quod attinet clare dicatur de eius natura filiali, deque
necessitate subditorum, debitis in modis, mentem aperiendi: hoc modo ditior
evadit ipsa vita religiosa et augetur sensus vitae communis.
N. 10. Ad reintegrationem conversorum fratrum in vita communitatis,
verba non sufficiunt; oportet quaedam practice suggerere, ita v. g.: a) de loco
eis assignando in communitate (cito, post religiosos sacro Ordine insignitos,
secundum professionem!); b) de officiis eis assignando cum responsabilitate
plena coram fratribus (et non circa viliora tantum exerceantur!); c) de parti¬
cipatione, ut membra perfecta, in vita communitatis, praesertim in capitulis
conventualibus; d) de instructione, necessario, illis praebenda. Hoc modo,
vel similibus modis, vocationes florescerent et laici redirent ad pristinam
figuram laicorum.
N. 12. Consideratum est casus « clergyman » Religiosorum proprium? ...
Distinctiones sunt odiosae, sed utile esset scitu si datur possibilitas conficiendi
« clergyman » paupertati Religiosorum magis accommodatum!
N. 13. Ad unitatem fovendam, in expositione, bonum esset omnia quae
de formatione alumnorum dicuntur, in competenti schemate ponere. Hic
tandem notare valet: a) ad Religiosos quod attinet, provide et opportune
praeparare iuvenes ad futurum ministerium etiam secundum indolem ipsius
iuvenis, in quantum possibile; b) ad Religiosas quod attinet bonum esset
tempus determinare protractae formationis « in domibus aptis » post trans¬
actum novitiatum, secus, ratione prementis necessitatis, omnia manebunt
uti prostant!
N. 18. Istae conferentiae, meo iudicio, deberent: a) excitari in omnibus
nationibus; b) cum episcopalibus conferentiis semper coniungi ut testimo¬
nium unitatis Ecclesiae clarius appareat etiam in unitate cleri.
26
Exc.mus P. D. HENRICUS GUFFLET
Episcopus tit. Calamensis, eoad, c.i.s. Lemovicensis
De titulo schematis. Modificetur titulum quia non correspondet materiae
schematis.
Etenim, in isto schemate non agitur tantum de vita religiosa, sed etiam
de Institutis saecularibus.
Atqui termini « saecularis » et « religiosae » in Ecclesia a multis saeculis,
ut contrarii opponuntur.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 623
Quaestio de « institutis saecularibus » usque modo non in Ecclesia decisa
fuit, an « religiosi » aut « laici » sint.
Propono ergo titulum sic sonans: De Professione vitae perfectae aut:
De accommodata renovatione Professionis vitae perfectae .
Ad n. 7. Cum de votis religiosorum agitur, magna differentia facienda
esset inter obedientiam et, ex altera parte, paupertatem et castitatem.
Etenim, in Evangelio, sine dubio, agitur de « Consiliis » paupertatis
et castitatis.
Consilium, ut ab ipso verbo significatur, non obligat in conscientia omnes
fideles, non est praeceptum. Est propositio a Domino facta ad quosdam ut ad
perfectionem perveniant.
Hoc consilium ut status vitae stabilis proponitur.
Sic de paupertate et castitate; sed, in Evangelio, quando Iesus loquitur
de oboedientia, eam semper ut praeceptum ostendit pro omnibus valiturum;
immo ut summum praeceptum ad amorem erga Patrem et Filium osten¬
dendum.
Ergo oboedientia non potest Consilium evangelicum dici.
Consequens est vota religiosa non posse aequiparari Consiliis Evangelicis.
Votum religiosum (melius dicerem, in religione aliqua) quando agitur
de oboedientia, in eo consistit ut aliquis sese obligare velit ad oboediendum
alicui superiori secundum Constitutiones unius aliusve Religionis.
Sed de hoc non video ne unquam allusionem in Evangelio.
Hoc mihi summi momenti videtur ad bene intelligendum quid sit oboe¬
dientia in vita religiosa, et consequenter quaenam sint limites et discretio
(sensu Sancti Benedicti) auctoritatis superiorum in coetibus religiosis.
27
Rev.mus P. D. BENNO GUT
Abbas Primas O.S.B.
Pag. 10, n. 3, linn. 28: placet iuxta modum. Modus autem est sequens.
Loco: « Efficax autem renovatio et recta accommodatio obtineri nequit nisi
cooperantibus omnibus Instituti sodalibus, moderante vero competenti aucto¬
ritate »; dicatur: « efficax autem renovatio obtineri nequit nisi cooperantibus
omnibus instituti sodalibus qui quidem ipsius instituti spiritu imbuti ac voca¬
tionis suae memores sese renovare debent quotidie. Novae autem accommo¬
dationes a competenti auctoritate tantummodo procedant ».
Ratio modi: Ut clare appareant et distinctio inter renovationem et accom¬
modationem et partes quae in unaquaque sodalibus et Superioribus compe¬
tant. Ita confusiones vitantur atque omnis abusivae interpretationis occa¬
sio; ita, praeterea, quaevis etiam apparens contradictio tollitur inter hunc
numerum, in quo pro accommodatione videtur omnium sodalium cooperatio
624
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
exigi, et Allocutionem Summi Pontificis Pauli VI, in qua expresse dicitur
a « competenti auctoritate tantummodo ipsa procedat ».
Pag. 11, n. 5, linn. 3-9: placet iuxta modum. Modus autem est sequens.
Loco: « Instituta vitae contemplativae ... sese renovent »; dicatur : « Instituta
vitae contemplativae, quae potiores partes (c£. Lc. 10, 42) in Corpore Mystico
Christi semper habuerunt, etiam hodie sua vivendi ratione ac forma, quae
plene totaque apostolica est, uberrimos sanctitatis fructus Ecclesiae allerunt,
at etiam in ipsa ratione formaque vitae suae sese renovent ».
Ratio modi: a) Distinctio inter vitam contemplativam et activam, ac
illius super hanc praelatio sunt in textu litterali Lc. vere implicatae atque in
traditione patristica et in doctrina S. Thomae saepissime inculcatae et demon¬
stratae (cf. ex. g.: Origin. in Lc. frag. 39 [Rauer, 251, 34] in Lc. Hom. 1
[ibid. 9, 26]; S. Ambros. Exposit. in Ps. 118, 11, 11 [ CSEL ., LXII, 1913,
р. 239]; S. August. Serm. 103-104 [ PL 38, 613-618]; Cassian. Collat. I,
с. 8 [PL 49, 490-492]; Pomer. De vita contempl. lib. I, c. 8, 12 [PL 59,
423-428]; S. Gregor. Moral. lib. VL, c. 37, n. 57 [PL 75, 761]; S. Th.
2, 2, qq. 81, a. 1 ad 5; 179, a. 1; 188, a. 3 etc.);
b) ut affirmetur contra nonnullorum placita « absolutissimum vitae con¬
templativae quam vocant institutum ..., quod per tot saecula incolumen in
coenobiis exstiterat », etiam hodie « multo plus ad Ecclesiae incrementum
et humani generis salutem conferre ... quam qui dominicum agrum laborando
excolunt » (Pius XI, Const. Umbratilem: A.A.S. [1924], p. 389; cf. S. Pii X,
Litt. Communis vobiscum: A.A.S. [1910], pp. 10-11; Pii XII, Sponsa
Christi: A.A.S. [1951], pp. 15-16; Litt. Quemadmodum Decessor: A.A.S.
[1941], p. 490; Ali. radioph. ad Moniales: A.A.S. [1958], pp. 563 sq.,
572 sq., 581 sq.; Ioannis XXIII, Litt. Apost. Causa praeclara: A.A.S.
[1962], p. 566).
Pag. 11, n. 6, linn. 11-12: placet iuxta modum. Modus autem est sequens.
Loco: « In Institutis vitae activae tam laicalibus quam clericalibus, ope¬
ra ... »; dicatur: « In Institutis vitae activae tam clericalibus quam laicalibus
in quibus fratres et sorores vel chrisdanam iuventutis eruditionem vel alia
ministeria fortiter navant, opera ... ».
Ratio modi: Magni interest operae Fratrum docentium, quos vocant, pre¬
tium facere in Schemate etsi brevissima formula: a) ut omnes clare digno¬
scant eos educationis apostolatu, ad quem fortiter et naviter exercendum etiam
sacerdotii gaudiis valedicunt, in curis Ecclesiae pastoralibus propriam partem
habere; b) ut eorum ministerium, quod Instituti finem constituit vere spe¬
cificum, ab omnibus retineatur « sanctum ministerium ab Ecclesia ipsis com¬
missum eius que nomine exercendum ».
Haec Fratrum docentium mentio habebatur iam in primis Schematibus,
sed in actuali, quod dolendum est, huiusmodi mentio non apparet; verba
autem proposita brevitatis legi minime videntur officere et ad difficultates
peculiares tollendas, quas haec Instituta experiuntur in praesentibus, multum
conferrent.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 625
Pag. 13, n. 11, linn. 18-19: placet iuxta modum. Modus autem est se¬
quens. Post verba: « illi qui conversi vel alio nomine ... arctius coniungan-
tur »; dicatur: « Illi qui conversi vel alio nomine appellantur et quorum
authentica vocatio religiosa ab omnibus magni facienda et promovenda est,
vitae et communitatis operibus arctius coniungantur ».
Ratio modi: quia authenticus valor supernaturalis huius vitae humilis et
absconditae hodie a multis iam non intelligitur et iam in hoc campo exsistit
seria crisis vocationum.
Pag. 13, n. 11, lin. 21: placet iuxta modum. Modus autem est sequeris.
Post verba: « ... in institutis mulierum ... », haec addantur vel similia: « Si
vero diversi ordines personarum aliquando necessarii videantur, illa tantum
personarum retineatur diversitas, quam diversarum operum distinctio exigat
ad quae sorores vel speciali Dei vocatione vel speciali aptitudine destinentur,
semper tamen omnium sororum eadem vitae ratione servata ».
Ratio modi: Quia si ex una parte rerum natura et ordo in ministeriis
exercendis aliquando postulare videantur diversos personarum ordines in
Institutis, ex altera vero condiciones sociologicae horum temporum et caritas
fraterna postulant ut haec diversitas intra debitos limites contineatur et
eadem sit forma et vitae ratio omnium sororum quae eamdem professionem
sectantur et eamdem matrem habent Religionem.
28
Re v .mus P. D. BASILIUS HEISER
Minister generalis O.F.M. Conv.
Observationes generales. Optimo consilio schema ad res essentiales con¬
tractum est, quia Constitutiones Ordinum et Congregationum a Sede Apo-
stolica his ultimis annis adprobatae generatim accommodatam renovationem
secundum documenta pontificia iam continent.
Alia ex parte, accommodata renovatio inducenda, debet fovere perfectio¬
nem evangelicam religiosorum, ideoque disciplinam regularem, observantiam
Constitutionum, exercitium virtutum religiosarum, unionem cum Deo, etc.
E contra, omnino aliena a mente Concilii est accommodata renovatio quae
disciplinam regularem relaxaret, exercitium virtutum impediret, auctorita¬
tem Superiorum internorum minueret, vitam interiorem excluderet, etc.
Observationes particulares. Ad n. 1, lin. 9: loco « Sancta Matre Eccle¬
sia », dicatur: « Apostolica Sede », quia prima formula est nimis generica;
potest quidem significare « Sacram Hierarchiam », sed iudicium dare in con¬
creto de natura accommodationis in singulis casibus pertinet ad Congregatio¬
nem de Religiosis.
Ad n. 1, lin. 10. Dicatur: « secundum Christi sequelam et Evangelii con¬
silia votis firmata ». Equidem regula suprema imprimis est imitatio Christi
40
626 ' vr: acta conc; vaticani ii - periodus iii
Domini; Evangelium autem continet praecepta et consilia; illa ab omnibus
servanda, haec vero omnibus proponuntur, sed tamquam regula suprema
accommodationis habentur solummodo consilia fundamentalia quae votis fir¬
mantur.
Ad n. 1, lin. 11. Dicatur: « Fundatorum praeceptis (monitis) », loco
« propositis », quia Fundatores plura poterant habere proposita, quae nec
ipsi ad actum adduxerunt, nec filiis mandarunt ut exsecutioni traderent, utpote
non necessaria pro omnibus ad finem assequendum; e contra in accommoda¬
tione prae oculis haberi debent Fundatorum praecepta vel monita.
Ad n. 2, lin. 16. Non intelligitur quo sensu ratio vivendi, operandi et
orandi aptari debeat hodiernis sodalium conditionibus « psychicis ». Huius-
modi enim conditiones non mutantur secundum loca et tempora, sed vel sunt
normales, vel aliquo defectu laborant; e contra, saepe mutatur mentis habi¬
tus, animi inclinatio, et quidem vel in bonum vel in malum.
Ad n. 4. Hic numerus ponatur vel post n. 1, cum quo nexum habet, vel
post n. 9, uti finis ad quem assequendum tota accommodata renovatio ten¬
dere debet.
Ad n. 5. Rubrica loquitur de « fovendis » institutis vitae contemplativae;
in textu autem verbum omittitur, et indicatur solummodo momentum vitae
contemplativae. Ideo dicatur: « Voveantur instituta vitae unice contempla¬
tivae, quae suas partes ... ». Additur « unice », quia etiam alia instituta vitam
contemplativam colere debent.
Ad n. 6. Proponitur novus textus: « Etiam instituta vitae activae, tam
clericalia quam laicalia, vitam contemplativam colere debent; ideo opera
caritatis et apostolatus, quae finem vere specificum ab Ecclesia adprobatum
constituunt, a sodalibus ita adimpleantur, ut caritatem ipsam erga Deum et
proximum fovere et augere possint ». Ratio est: textus, ut iacet, indirecte
saltem negat Instituta vitae activae de vita contemplativa cogitare debere;
alia ex parte non constat de incompatibilitate inter vitam contemplativam
et opera caritatis vel apostolatus, dummodo omnia rite ordinentur et exser-
citium operum non impediat vitam interiorem.
Ad n. 7. Non intelligitur quomodo religiosi debeant sese renovare in obe-
dientia, castitate et paupertate. Nonnulli quidem putant quod modo religiosi
debeant obedire solummodo quando superior praecipit ea quae ipsis ratio¬
nabilia videntur; quod castitatem servare quidem debeant, sed eodem tem¬
pore eis liceat omnia videre, audire, inspicere; quod etiam vitam pauperem
ducere debeant, sed tamen nihil quoad victum, vestitum et commoditates
deficiat. Aliis verbis, accommodata renovatio hic in virtutibus seu votis consi¬
steret in quadam emancipatione ab humilitate, mortificatione, asperitate vitae
religiosae, etc.
Ad n. 10. Desideratur conceptus canonicus vitae communis, quae videtur
exigere cohabitationem plurium sub eodem tectu, sub immediata auctoritate
eiusdem Superioris, qui eadem mensa utantur, exercitia pietatis principa¬
liora simul peragant...
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 627
Ad n. 11. Novus proponitur textus: « Clausura papalis maior pro omni¬
bus monialibus vitae unice contemplativae firma maneat; clausura vero pa¬
palis minor pro monialibus quae operibus externis apostolatus ex instituto
deditae sunt, accommodetur iuxta temporum locorumque conditiones, prae
oculis tamen habitis Apostolicae Sedis praescriptis. Etiam Regularium virorum
clausura papalis firma maneat. In omnibus denique domibus religiosis, sive
virorum sive mulierum, clausura episcopalis religiose servetur ». Ratio est:
Moniales votorum solemnium non intelliguntur seu non admittuntur absque
clausura papali; si unicae vitae contemplativae, clausura debet afficere totum
monasterium; si etiam operibus externis incumbunt, tunc clausura minor
accommodari poterit secundum naturam operum; in utroque casu Sedes
Apostolica sat consulit exigentiis monialium, sive quoad egressum, sive quoad
extraneorum ingressum. Item proponitur ut in aliis domibus religiosis clau¬
sura episcopalis servetur, ideo ut excludatur ingressus mulierum in domos
religiosorum, et virorum laicorum in domos religiosarum. Clausura enim
omnino necessaria videtur, sive ut suspiciones removeantur, sive ut pericula
vitentur, sive ut moniales vitam pacificam seu quietam ducere possint, etc.
Nonnulli non possunt videre crates in monasteriis monialium; sed crates
etiam sensum religiosum habent, sunt signum separationis a mundo, et multa
in Ecclesia deberent deleri si ratio « signi » non haberetur.
Ad n. 16. Aliud est « languescere » et aliud « spem incrementi » non
dare. Languescunt instituta quae vix vitam ducere possunt, quae opera propria
vel alia opera apostolatus adimplere nequeunt, quae decrescunt quoad nume¬
rum, etc. E contra etiam instituta et monasteria sat solida possunt « spem
incrementi » non dare, quia non possunt numerum sodalium augere, v. g.
monasteria, vel non possunt alia opera assumere. Ideo textus mutari debet,
v. g. dicatur: « Instituta vero et monasteria languescentia, quae iudicio Apo¬
stolicae Sedis nullam amplius praebent fundatam spem incrementi et reno¬
vationis ... ».
Ad n. 19. lin. 24. Addatur quod parentes nullo modo filios inducere pos¬
sunt ad statum religiosum amplectendum si divina vocatione carent, vel ob
rationes temporales.
De pastorali episcoporum munere in Ecclesia.
Ad n. 31, linn. 15-16. Exhortatio ut religiosi « ad externa quoque apo¬
stolatus opera impensius accedant », non videtur necessaria. Equidem, noto¬
rium est quod Religiosi Ecclesiam Dei etiam effuso sanguine plantaverunt in
Asia, Japonia, Africa, America et etiam in Europa; quod etiam hodie ope¬
ribus apostolatus forse nimis incumbunt, etiam cum detrimento vitae spiri¬
tualis; nec potest exigi ut religiosi valedicant operibus propriis, quae semper
in bonum animarum cedunt, et assumant opera dioecesana.
Ad n. 32. Admitti potest quod religiosi sacerdotes « quadam ratione ad
clerum dioecesanum pertinere dicendi sunt » (lin. 20), et etiam alii religiosi
« peculiari ratione ad familiam dioecesanam pertinent » (lin. 23-24); salvo
628
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tamen iure Superiorum eos mutandi ab una ad aliam domum, ab una ad aliam
provinciam vel regionem, quia religiosi stricte pertinent ad Institutum, ad
provinciam vel ad domum religiosam, et in omnibus subiacent proprio Supe¬
riori, educantur et formantur ab ipso Instituto ut operibus propriis incum¬
bant, etc. Consectaria quae deducuntur ex pertinentia religiosorum ad clerum
dioecesanum vel ad familiam dioecesanam haud componi possunt cum tota
vita et organizatione iuridica status religiosi.
Ad n. 33, lin. 3. Exemptio pontificia non respicit « potissimum » « ordi¬
nem internum » Institutorum, sed ordinem externum. Equidem, quoad regi¬
men internum, quoad ordinem internum, quoad vitam internam, disciplinam,
formationem, etc. omnia Instituta religiosa, sicut omnes personae morales in
quolibet iure, plena gaudent autonomia ab auctoritate episcoporum, exceptis
institutis iuris dioecesani. Exemptio respicit ordinem externum, idest exer¬
citium operum quae nexum habent cum cura animarum, necnon ea quae ad
ordinem publicum pertinent. At etiam quoad huiusmodi opera, praesertim si
non propria Instituti, Episcopi non possunt libere disponere de religiosis,
« prout horum pastorale munus perfungendum et animarum rite ordinanda
curatio requiritur », quia religiosi stricte sunt membra Instituti, subditi Su¬
periorum internorum, et non possunt acceptare opera absque consensu Su¬
perioris, nec adimplere independenter a vigilantia Superioris.
Ad n. 33, lin. 4: « varia apostolatus opera » intelligi debent stricto
sensu, idest opera quae per se iure proprio et exclusivo Episcopo reservantur.
Consequenter opera quae vel a Statu vel a laicis legitime exerceri possunt,
non recensentur inter opera apostolatus ob solam rationem quia a Religiosis
eriguntur et exercentur, uti officinae librariae, scholae, etc., excepto iure
Episcopi quoad « imprimatur » et quoad catecheticam institutionem.
29
Exc.mus P. D. ADAM KOZLOWIECKI
Archiepiscopus Lusakensis
Toto animo adhaerens eis, quae heri ab em.mis et exc.mis Patribus, et
praesertim a cardd. Camara, Ruffini, Dopfner et Bea super hoc schema dicta
sunt, liceat mihi desiderium exprimere, ut in hoc schemate clare exprimatur
munus episcopi tamquam pastoris — immo melius patris pro omnibus in
sua dioecesi, — cum omnibus ex hoc sublimi munere profluentibus tam
iuribus quam et obligationibus.
Loquor nomine meo tantum, scio tamen me exprimere affectus multo¬
rum episcoporum qui simul membra familiarum religiosarum sunt, et permul¬
torum religiosorum, qui non parvo dolore affecti sunt, cum audierunt non
tantum in hoc schemate, sed et in aliis, praesertim vero in schemate de pasto¬
rali episcoporum munere in Ecclesia — hanc imaginem episcopi utpote patris
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC RENOV. VITAE RELIGIOSAE 629
familiarum religiosarum, quae in eius dioecesi vivunt, orant et laborant, non
satis clare apparere.
Peto itaque, ut in praesenti schemate haec, vel similia verba appareant:
« Episcopus religiosas familias et alia instituta perfectionis acquirendae in
sua dioecesi domos habentes, paterno amore et sollicitudine amplectatur,
eas in eorum necessitatibus adiuvando, et — si necesse sit — etiam paterne
corrigendo. Religiosi vero et religiosae episcopum non tantum honore prose¬
quantur, sed et ut patrem ament, pareant et totis viribus adiuvent ».
Cum homines sumus — clare declarentur iura et obligationes mutuae tum
Episcoporum erga suos filios et filias in familiis religiosis, tum religiosorum
et religiosarum erga eorum patrem-episcopum.
Inter iura religiosorum et religiosarum uni tantum, quod tamen nullo
modo unicum est, in praesenti schemate providetur, sci. iuri vivendi et vitam
sui Instituti conservandi per acquisitionem vocationum (vide art. 20 « De
vocatione religiosa fovenda »).
Valde gaudeo hoc ius ad vocationes religiosas fovendas a Concilio Oecu-
menico tam clare declaratum esse in art. 20 « etiam in praedicatione ordi¬
naria, saepius agatur de Consiliis Evangelicis et de statu religioso amplecten¬
do » ... ac: « Institutis autem fas est sui notitiam, ad vocationes fovendas,
divulgare atque candidatos quaerere, dummodo hoc fiat cum debita prudentia
et servatis normis a Sancta Sede et Ordinario loci traditis ».
Heri audivimus in hac aula de abusibus religiosorum in vocationibus
quaerendis, qui — ut dictum est — viam Consiliorum Evangelicorum, tam¬
quam unicam viam perfectionis evangelicae alicubi praesentabantur. Tales
abusus deploro. Recriminationes tamen tamquam inutiles, immo nocivas
censeo, quia recriminationes tantum ad reciprocas recriminationes ducunt,
et ego ipse nosco casus in quibus aliqui Religiosi abusus, eorum, immo
etiam Spiritus Sancti libertatem, in vocationibus religiosis excitandis restrin¬
gentes passi sunt.
Nos, episcopi, in servitium Populi Dei constituti sumus, et Religiosi
— vocante Spirito Sancto — in servitium Ecclesiae Dei vocati sunt, insuper
et partem gregis nobis a Domino commissi constituuntur.
Tam multa in hac aula audivimus de collegiati charactere muneris episco¬
palis. Huic aspectui muneris episcopalis — si Summo Pontifici eum vi Sui
muneris Summi Pastoris, sine quo nullum adest Collegium, confirmare pla¬
cebit — toto animo adhaerebo, cum omnibus consectariis. Unum ex his con¬
sectariis est, quod unusquisque nostrum primario in servitium totius Eccle¬
siae Dei costitutum esse, — et secundarie tantum, et ex voluntate Summi
Pastoris , nobis Ecclesias particulares commissas esse. Ideoque religiosos et
Instituta religiosa ad bonum Ecclesiae Universalis Spiritu Sancto inspirante
et Ecclesia approbante vocatos, tamquam adiutores in obligatione nostra erga
Ecclesiam Universalem, et non tantum uti competitores in sollicitudine nostra
erga Ecclesias particulares nobis commissas aspicere debemus. Aliqua Insti¬
tuta iuniora timent, ne eis difficilius evadat suscitatio vocationum pro eorum
630
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
labore pro Ecclesia Universali, si Dioecesibus particularibus ex constitutione
sua non inserviunt. Sed ubi esset hodie Africa sine e. g. Missionariis Africae
(vulgo « White Fathers »), qui praesertim in Europa et Canada iuvenes col¬
ligunt, eosque mittunt non in dioeceses suas nativas, sed in dioeceses Africae?
Certe, cavendum nobis est ne sub specie libertatis — etiam in vocatio¬
nibus promovendis — anarchia irrepat. Ideoque huic periculo Commissio
ad Codicem luris Canonici recognoscendum sapientibus legibus provideat.
Ex altera tamen parte cavendum nobis etiam est ne bono Ecclesiarum parti¬
cularium bonum Ecclesiae Universalis subiiciatur. Spiritus ubi vult flat,
Spiritus Sanctus est auctor uniuscuiusque vocationis tam sacerdotalis, quam
et religiosae, — et etiam missionariae. Tam multa de libertate religiosa pro
non-Catholicis diximus. Ad periculum anarchiae praecavendum ne introdu¬
camus restrictivas leges quasi dictaturae, sed relinquamus aliquantulum saltem
libertatis ovibus Ecclesiae — immo etiam Spiritui Sancto. Spiret sibi, ubi
vult, et nos — Episcopi — patres amantes simus toti gregi Dei, Familiis
Religiosis et Membris Institutorum a Spiritu Sancto in servitium Dei et Fra¬
trum vocatorum non exclusis.
Aliae animadversiones additae:
In primis placet quod in additione ad caput speciale « de religiosis » in
schemate de Ecclesia, insuper habetur schema speciale de religiosis: sicut
enim episcopi et laici specialia capita in schemate de Ecclesia habent, et dein¬
ceps quaestiones quae non sunt doctrinales sed practicae et disciplinares
tractantur in propriis schematibus ita etiam optimo iure quaestiones doctri¬
nales de religiosis speciali capite in schemate de Ecclesia erant tractandae,
quaestiones vero practicae et disciplinares in proprio schemate de religiosis.
Hoc autem speciale schema practicum et disciplinare de religiosis in ge¬
nere placet et retinendum est. Aliqua autem videntur emendanda:
1. Ita optimo quidem iure est sermo de necessitate adaptationis et
reformationis; tamen evitanda est impressio ac si fere omnia hodiedum essent
adaptanda et reformanda. Omnia enim elementa substantialia vitae religiosae
immutata conservanda sunt et etiam multa elementa practica quae per se
mutabilia sunt, nulla profecto reformatione indigent. Optimum fructum enim
hucusque dederunt nec ergo est cur nunc immutentur.
Providendum ergo est, ut post generalem confirmationem et laudem con¬
cretae vitae religiosae hodiernae clare dicatur aliqua tantum seu pauca puncta
necessario vel utiliter vel opportune hodie esse reformanda.
2. Secundo clarius dicatur quod cura externa apostolatus numquam
diminuere debet ipsorum religiosorum et religiosarum vitam internam et
spiritualem. Semper in Ecclesia erunt, qui sortem Marthae habebunt, sed
simul etiam semper et necessario in Ecclesia erunt quos Dominus ad sortes
Mariae vocat. Sed bene retineamus oportet quod secundum verbum ipsius
Domini nostri « Maria optimam partem elegit ». Datur ergo bonum et melius
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
631
et optimum in Ecclesia et nihil omnino faciendum est quod meliorem .et
optimam partem Mariae ex Ecclesia auferret.
Ut autem omnes erroneos conceptus a limine arceantur, propono ut in
schemate introducantur clarissima verba Pauli Papae VI, quae hoc anno in
solemni allocutione protulit et quae directe ad hanc materiam spectant:
« In Institutorum (Religiosorum) renovatione procuranda, semper cura ha¬
benda est, ut spirituali sodalium vitae praecipuae semper partes tribuantur.
Quare apud religiosos omnes, quorum munus est sacri apostolatus muneribus
vacare, omnino nolumus, falsa illa quicquam valeat opinio, operibus externis
primas dandas esse curas, intimae vero perfectionis studio secundas, quasi
id aetatis huius ingenio et Ecclesiae necessitatibus postularetur ». (Ex Allo¬
cutione solemni Pauli Pp. VI, die 23 maii 1963 ad religiosos habita.)
3. Tandem propono ut disertis verbis statuatur, quod in opere adap¬
tationis et reformationis larga libertas ipsis Institutis relinquatur.
Multa hisce diebus audivimus de libertate religiosa. Absurdum ergo esset
si in hac nostra materia legislationem nimis restrictam et angustam propo¬
neremus et libertatem Religiosorum et Religiosarum coarctaremus. Amplum,
e contra, locum praebeamus fiduciae et libertati filiorum Dei, qui Spiritu
caritatis adiuti in multis rebus sanctitati et efficaciae propriorum Instituto¬
rum melius providere poterunt quam littera iuridica quasi ab extrinseco coacti.
Schema nostrum hunc defectum in genere evitat, sed cum ad futuram
legislationem praeparandam in primis proponitur, non abs re erit, ut princi¬
pium de libertate relinquenda modo valde claro et explicito in schemate
nostro statuatur.
30
Exc.mus P. D. ALOISIUS LORSCHEIDER
Episcopus Angelopolitanus .
Scopus schematis videtur esse renovatio et accommodatio religiosorum ad
praesentes, vitae condiciones. Hoc sensu verumtamen inspecto, doctrinaliter
loquendo, valde debilis apparet. Desunt rationes, theologicae, desunt funda¬
menta dogmatica.
Integrum caput nimis iuridicum et disciplinare est et nihil aliud facit
quam repetere aspectus asceseos traditionalis.
Schema igitur cum praemissis a Concilio positis non concordat. Concilium
nostrum tot dixit de mysterio Christi, de mysterio Ecclesiae, de loco Episco¬
porum in Ecclesia, de loco populi Dei, laicorum ... Maxime igitur deceret
ut huic Schemati « de Religiosis » praeluceret mysterium Christi et myste¬
rium Ecclesiae necnon dicta de Episcopis, de populo Dei, de laicis. A. v. opor¬
teret schema tali modo conficere ut pateret fundamentum eius christologi-
cum et ecclesiologicum, nam vita religiosa tantum bene potest intelligi in
sua habitudine ad mysterium Christi et Ecclesiae. Verum est perplura haberi
in constitutione de Ecclesia, sed hic opportunum esset ea breviter meminisse
632
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
et ut fundamentum totius schematis ponere. Nam istis praemissis, deduci
potest obligatio 'ad sanctitatem personalem, cum religiosi munus assumant
repraesentandi vividius sanctitatem Christi et Ecclesiae; possent quoque
deduci obligationes religiosorum erga Ecclesiam, cum religiosi totaliter in
servitium Ecclesiae propter Dei et proximi amorem stare debent.
Praeterea mihi videtur deesse in hoc schemate fundamentum biblicum
quod in aliis schematibus tam explicitum semper est.
Uno verbo, schema hoc propositionum de religiosis ut publicatio quae¬
dam pia apparet, cui desunt elementa concreta et fundamentalia.
Magis nunc in specie. N. 4, pag. 5: melius staret in initio. Oportet pro¬
ficisci ex argumentis principalibus et descendere postea ad secundaria.
N. 9, pag. 6: videtur supponere bona pertinere ad Religiosos et non ad
Ecclesiam. Immo videtur supponere Religiosos ipsos non pertinere ad Ec¬
clesiam. Quid in hoc numero seu articulo intelligitur per « Ecclesiam »
(lin. 28)? De cetero, deest sensus positivus pro paupertate.
Praeterea plura desiderarentur quoad oboedientiam. Sine quidem ullo
dubio si agitur de renovatione vitae religiosorum, oportet offerre verum sen¬
sum oboedientiae. Thema est valde actuale, immo urgens. Oboedientia quo¬
que deberet habere sensum christologicum (ut insinuatur sub n. 7, lin. 17)
et ecclesialem.
Credo, uno verbo, maxime conveniens esse si paragraphus quaedam spe¬
cialis conficeretur de unoquoque voto.
N. 2, pag. 5: sermo fit de renovatione spirituali. Dicendum tamen videtur
renovationem religiosorum sub plano quoque humano valde necessariam esse.
Oporteret indicare modo positivo omnia quae necessaria sunt pro renova¬
tione in isto plano humano.
N. 18, pag. 8: inter religiosos opera apostolica deceret melius coordinari.
Si hoc non fit, tunc evenit ut duo Ordines vel Instituta, in eodem loco, idem
opus perficiant. Collaboratio cum Episcopis etiam valde necessaria apparet.
Quamobrem in conventibus Episcoporum aliqua Commissio Religiosorum
praesens esse deberet.
Demum ad generalia redeundo quaero utrum in hoc schemate proposi¬
tionum « de Religiosis » revera problemata moderna, actualia tangantur?
31
Exc.mus P. D. CORNELIUS LUCEY
Episcopus Corcagiensis et Ros sensis
I. Impossibile est nimis aestimare quantum religiosi his temporibus con¬
tribuant et ad aedificationem totius Corporis Christi et in bonum Ecclesia¬
rum particularium. Contributio eorum non mere in orationibus et in propriae
vitae exemplo consistit, sed etiam in multiplicibus apostolatus operibus, qui¬
bus tot religiosi sese tam generose dedicant. Quando inter Episcopos de Reli-
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 633
giosis mentio fit, in mente fere semper veniunt soli Religiosi clericales. Qui
tamen non sunt nisi minima pars eorum qui nomine Religiosorum decorantur.
Habemus enim et varias congregationes fratrum non-clericalium. Habemus
etiam praesertim varias congregationes et ordines mulierum religiosarum.
Mulieres religiosae non tantum sunt numero plures quam viri religiosi, sed
earum opera apostolica sunt multo magis diversa, extensiva et laboriosa quam
opera virorum religiosorum, tam in ecclesiis diu conditis quam in locis mis¬
sionum. Propono igitur ut hae moniales et sorores, quae revera diaconissae
Ecclesiae huius temporis sunt, mentionem specialem et commendationem
specialem ab hoc Concilio recipiant. « Procul et de ultimis finibus pretium
earum » (De Parabolis, XXXI).
II. Hoc Concilium finem primario pastoralem habet. Inter opera pasto¬
ralia sunt plura quae soli sacerdotes perficere possunt. Sed eheu, gravissima
adest penuria sacerdotum nostris temporibus pro opere pastorali in multis
orbis partibus, dum e contra in aliis partibus sunt domus sacerdotum religio¬
sorum qui vitae contemplativae non sunt addicti, quique tamen, utpote sine
cura animarum, vel parvam vel nullam opportunitatem habent opus pastorale
faciendi. Quantum lucrum animarum cessans et quam omnino indebite! Sa¬
cerdotes omnes, etiam sacerdotes religiosi, vi sacrae ordinationis sunt et ipsi
cooperatores providi ordinis episcopalis. Quare in illis praesertim locis locari
debent in quibus eorum cooperatio maxime requiritur pro cura animarum
et pro operibus apostoktus. Ubi populo Dei magis necessarius, ibi sacerdos
providus esse debet.
Propono igitur ut Concilium sacerdotibus religiosis idem statuat quod
pro sacerdotibus statuitur in Schemate « De Vita et Ministerio Sacerdotali »,
id est, ut, quandocumque in aliqua domo vel regione plures dentur sacerdotes
quam qui ibi fructuose in apostolatu laborare possint, a Superiore mittantur
in locos in quibus eorum servitium magis requiratur. Si hoc fiat, ille pheno-
menon triste, et quidem scandalosum, cessabit quo una urbs vel regio ita
copia gaudet sacerdotum ut unus adsit sacerdos pro sex vel septem centum
fidelium, dum in aliis dioecesibus vel regionibus non est nisi unus sacerdos
pro quinque vel etiam quindecim millibus animarum. Distributio huiusmodi
religiosorum, secundum necessitates apostolatus pastoralis Ecclesiae Dei,
indubitanter exiget deminutionem numeri et sodalium et fortasse etiam
domuum quae in aliquibus regionibus sive ab Ordinibus sive a Congregatio¬
nibus iam fundatae sunt. Sed pro hac deminutione quanta compensatio tam
Ordini vel Congregationi quam Ecclesiae Dei in expansione quae alibi oritura
est. Quare valde urgeo paragraphum ad hunc effectum in hoc Schemate inse¬
rendam esse, cui titulus: Cleri religiosi aptior distributio. Textum autem
huius paragraphi ad Secretariam transmitto.
Textus est: « Ad apostolatus hodierni necessitatibus melius consulen¬
dum, aptior cleri religiosi distributio desideratur et, firmis semper manenti¬
bus vitae religiosae fundamentis, quamprimum effici debet. Sacerdotes reli¬
giosi domuum quae maiori sodalium copia ditantur, libenter se praebeant
634
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
paratos, Superiore hortante et disponente, ad suum ministerium exercendum
in domibus vel regionibus vel missionibus quae penuria sacerdotum laborant.
Ius et officium est Superioris Maioris una cum Ordinariis locorum ad quos
pertinet, discernendi ubi et quousque in aliqua domo adsit sacerdotum super¬
fluitas relate ad necessitates loci pastorales, itemque discernendi ubi et quo¬
modo hi sacerdotes superflui disponi possint meliori cum commodo aposto-
latus Ecclesiae universae ».
Quis vero iudicabit utrum in aliqua regione adsit superfluitas sacerdotum
vel domuum? Mea opinione, responsio debet esse: Superior Religiosus
una cum loci Ordinario. Ius et officium Superioris in re per se patet. Ius et
officium Ordinarii loci ex eo demonstratur quod ipse est in lege moderator
et coordinator omnium operum apostolatus in dioecesi sua, et ideo munus
habet et inquirendi et aestimandi tum necessitates pastorales fidelium, tum
auxilia quibus sacerdotes dioecesani egeant a religiosis in dioecesi eo ut his
necessitatibus efficaciter et fructuose satisfieri possit. Praeterea cum consensus
Ordinarii loci iam requiritur antequam domus religiosa fundetur, nullum
novum principium introducitur in iure si Ordinarius constituatur co-iudex
in discernendo quantum in aliquo loco, decursu temporis, religiosi eorumque
activitates contribuant ad. apostolatum dioecesanum.
Haec dicendo, non urgetur querela quasi sacerdotes religiosi partem ma¬
ximi momenti iam non agant in operibus evangelisationis et in regionibus
diu catholicis et in terris missionum. Sed forsitan adhuc maiorem partem
agere possint! Quaestio est fundamentaliter quaestio facti, i. e. utrum in
aliquibus locis plures dentur sacerdotes religiosi qui nullam animarum curam
exercent dum in aliis locis detur inopia operariorum pro messe. Scimus
omnes pro certo res ita se habere. Cur cunctamur, ergo, requirere a clero
religioso quod a clero dioecesano requirimus alibi in constitutionibus nostris,
i. e. aptiorem distributionem? In re tam magni momenti pro Ecclesiis no¬
vellis vel languescentibus oportet ut nos omnes, Superiores Maiores aeque ac
Ordinarii locorum, examen conscientiae sincerum ac profundum faciamus.
32
Exc.mus P. D. FREDERICUS MELENDRO
Archiepiscopus Nganchimensis
Schema puncta essentialia sub brevissima forma proponit. Continet
decem et novem articulos vel numeros, ex quibus decem tribus vel quatuor
lineis tantum constant. Plura omittit quae ad Codicem luris Canonici vel ad
instructiones Sanctae Sedis remittuntur.
Ut notum est Schemata huiusmodi generatim exponere debent principia
fundamentalia , necnon generales normas indolis practicae.
Schema nostrum de Religionum ... vita et disciplina agere intendit (pag. 5,
linn. 4-5): de facto vero agit de Religiosorum accommodata renovatione,
prout declaratur numeris 1. 2. 3. 5. 6. 7. 8. 9. 11. 12. 13. 15.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
635
His notatis, quaedam ad Schema perficiendum indicare placet.
N. 2, pag. 10, lin. 15, post verbum constituunt additio proponitur haec:
« ... constituunt: ideoque nulla disciplinae renovatio inducenda est, quae
cum Instituti natura non congruat aut a mente Conditoris quoquo modo di¬
scedat »: Paulus VI, Alloc. ad Cap. Gen. Relig., 23-V-64.
N. 2, pag. 10, linn. 15-18 legitur: « At ratio vivendi, operandi et orandi
hodiernis sodalium conditionibus physicis et psychicis, necnon apostolatus
necessitatibus, animi culturae requisitis et circumstantiis socialibus et oeco¬
nomicis, praesertim in locis missionum aptanda est ».
Renovationis normae, hac paragrapho contentae, complexae, obscurae,
periculosae plane apparent.
Complexae, nam sodalium conditiones physicae et psychicae multae dan¬
tur et quidem valde inter sese discrepantes: animi culturae requisita, multi¬
plicia et variabilia sunt: circumstantiae sociales et oeconomicae etiam valde
diversae de facto dantur.
Obscurae, utpote quae valde genericae et abstractae sunt.
Periculosae, quia sodalibus facilem materiam praebebunt quaerelarum
contra disciplinam religiosam, quae iuxta eorum mentem, postulatis hodierni
temporis minime erit aptata; et quia fundantur magis in exigentiis naturae
lapsae, quam in principiis asceticae et spiritualitatis christianae, quae sunt
perennia.
N. 2, pag. 10, linn. 18-21, legitur: « Quapropter, prout necessarium
fuerit, Constitutiones, “ Directoria ”, “ Consuetudinaria ”, libri precum et
caerimoniarum, aliique id genus codices congruenter recognoscantur ».
Haec supprimenda videntur: nam in renovatione agenda haec omnia, ut
patet, subintelliguntur.
N. 3, pag. 10 linn. 26-31, legitur: « (A quibus accommodata renovatio sit
perficienda). Efficax autem renovatio et recta accommodatio obtineri nequeunt
nisi cooperantibus omnibus Instituti sodalibus, moderante vero competenti
auctoritate ».
Ad haec observare oportet: Ut renovatio in quacumque religione vel
communitate reapse detur, maxima religiosorum pars eam absque dubio
acceptare eique sese accommodare debet. Attamen renovatio et normarum
Religionis ad eam accommodatio a legislatione pendent: haec autem recte
ordinare et fideli executioni accommodare, competentis auctoritatis pro¬
prium est.
Ideo hic art. vel n. 3 melius mutari poterat hoc modo: « Disciplinae
renovatio postulat, ut a competenti auctoritate tantummodo procedat. Reli¬
giosi autem sodales ne quidquam proprio marte inducant, neve disciplinae
habenas laxent, vel censuris indulgeant: sed ita se gerant ut, fidelitate et obe-
dientia, renovata cum gaudio acceptent et exsequantur »: Paulus VI, Alloc.
superius citata.
N. 4, pag. 10, linn. 32-39, legitur: « Perfectio amoris Dei et proximi
ante omnia quaerenda). Omnes qui evangelica consilia profitentur, credentes
636
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
“ caritati quam habet Deus in nobis ” ( 1 Io. 4, 16), ante omnia assiduo
studio fortique animo consequi nitantur perfectum Dei amorem, ex quo pro¬
ximi dilectio profluit in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem ».
Hoc principium pro omnibus et singulis valet: quippe qui omnes, per
exercitium perfectae dilectionis Dei et proximi, ad sanctitatem acquirendam
tenentur.
Proponitur ergo ut hic N. hac vel simili ratione mutetur: « Omnes, qui
Evangelica Consilia profitentur, per fidelem ac quotidianam proprii Instituti
Constitutionum et Regularum observantiam, illam Dei et proximi dilectionem
assiduo fortique animo consequi nitantur, cui se votis et totali sui consecra¬
tione devoverunt: memores se teneri semper sollicitos esse illorum quae
Domini sunt, quomodo placeant Deo ( 1 Cor. 7, 32) ».
N. 5, pag. 11, lin. 3, legitur, suas partes. Optatur ut potius dicatur:
praeclaras partes.
Ibid. lin. 6, post vocem sanctitatis, addatur, et apostolatus.
Ibid. lin. 7, legitur: « At etiam ipsa in ratione formaque vitae suae sese
renovent ». Haec non placent, exprimunt enim ideas aliquantulum vagas.
Forte melius est ea supprimere et in eorum locum addere quae sequuntur:
« In renovatione, firmis omnibus potissimis Instituti elementis, quoad ea
quae externa et adventitia censentur, illae caute prudenterque ad hodierna
adiuncta accommodationes inducendae erunt, quae cuique Instituto plenio¬
rem sanctitatis et apostolatus efficacitatem tribuere poterunt »: Pius XII,
Const. Apost. Sponsa Christi, n. 25.
N. 11, pag. 13, lin. 12 sqq. In hoc numero putamus necessarium princi¬
pium clare exponendum esse. Scilicet, essentialis necessitas, quae datur in
multis Institutis, tum mulierum tum virorum, conservandi classium diversi¬
tatem. Aliter, permultae vocationes amitterentur. Dantur enim viri et mu¬
lieres, qui necessariis dotibus ad unam tantum classem carentes, libentissime
tamen amplecti volunt inferiorem classem, ut in humilioribus operibus, In¬
stituto necessariis, Deo serviant.
N. 12, pag. 13, linn. 28-33. Quae hic indicantur, de clausura monialium,
magis propria Codicis luris Canonici esse videntur.
N. 15, pag. 14, linn. 31-40. Quae in hoc numero, de novis Institutis con¬
dendis, innuuntur, videntur relinquenda iudicio ac prudentiae Ordinarii loci.
Ideoque hic numerus vel articulus supprimi poterat.
N. 17, pag. 15, lin. 19 sqq. Quae in hoc numero, de Institutis et Mo¬
nasteriis languescentibus praecipiuntur, potius Sanctae Sedi plene relinquan¬
tur. Proinde hic articulus etiam omittendus videtur.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 637
33
Exc.mus P. D. BERNARDUS MELS
Archiepiscopus Luluaburgensis
In propositionibus omnino abest aspectus missionalis, qui tamen semper
et ubique fuit una ex praecipuis notis Institutorum religiosorum. Hic spiritus
missionalis, hisce ultimis saeculis, originem dedit Evangelizationi in omnibus
terrae regionibus, qui, ut fructum pulcherrimum, aedificationem novellarum
Ecclesiarum in omnibus terrae regionibus habuit.
Hic spiritus missionarius in Institutis religiosis in lucem poni et omnino
servari debet, praesertim in declarationibus nostri Concilii Oecumenici, qui
se vult pastoralis et missionalis. Unde, sequentes modificationes proponimus:
1. Post art. 14 addatur: « Eclosio vitae religiosae in novellis Eccle¬
siis, aptata indoli populorum et usibus localibus foveatur ». Ratio : Praeter
vitam religiosam typi occidentalis, quae ab Institutis religiosis missionalibus
introducta fuit, omnino necessaria est eclosio vitae religiosae aptata usibus
et indoli populorum non occidentalium. Non imponentur ipsis constitutiones
typi occidentalis ut usque nunc semper fit.
2. Post art. 15 addatur: « Spiritus missionalis in Institutis religiosis
omnino servetur et aptetur conditionibus actualibus, ita ut praedicatio Evan-
gelii omnibus populis et gentibus intensificetur ». Ratio: Actio missionalis
et eclosio tam multarum novellarum Ecclesiarum quasi tota, his ultimis
saeculis, sub influxu Institutorum religiosorum realisata fuit.
Haec actio, ratione erectionis Hierarchiae et multiplicationis cleri localis
in multis regionibus missionalibus, non potest minui, sed aptari debet novis
conditionibus.
[Subscripserunt etiarn\ G. Romantoanina, arch. Fianarantsoa; J. Rakotoma-
lala, arch. Tananarive; J. Wolff, arch. Diego Suarez; A. Messmer, ep. Ambanja;
X. Thoyer, arch. tit. Odesso; C. Chilouet, ep. Farafangana; A. Martinez, ep. Tsi-
roanomandidy; F. X. Rajaonarivo, ep. Miarinarivo; A. Tsiahoana, ep. tit. Abtugni;
J. Bretault; P.Zoungrana; R. Dosseh, arch. Lome; E. Kwaku; J. Amissah; A. Ko-
nings; G. Champagne; J. Strebler; J. Lesourd; F. Lehaen, ep. Sakania; G. Bouve,
ep. Kongolo; A. Jacques, ep. Boma; U. Morlion, ep. Baudouinville; X. Geeraerts;
V. Keuppens; J. Weigl; J. Cornelis, arch. Elisabethville; A. Creemers, ep. Bondo;
M. van Rengen, praef. ap. Mweka; A. Leroy, ep. Kilwa; R. Ndudi, aux. Boma;
J. Van Cauwelaert; F. Bouckaert, ep. Popokabaka; G. Van den Elzen, praef. ap.
Doruma.
638
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
34
Exc.mus P. D. IACOBUS MENDON^A
Episcopus Eiruchirapolitanus
Pag. 6, in regula 9, post verba « sacrum habeant », subsequens immu¬
tatio substituenda est: « congruamque partem bonorum, onerata conscien¬
tia, in utilitatem dioecesis, praesertim in locis missionum, ubi domus reli¬
giosa sita est, consentiente Ordinario loci, insumant », vitata omni specie etc.
Secus haec regula nona utpote nimis indeterminata nunquam in praxim
deducetur.
35
Rev.mus P. D. MARIANUS OSCOZ
Superior maior Congr. Erem. Camald. Montis Coronae
Indulgete mihi, cuncti in hac augustissima aula praesentes, quod sicut
plures ex vobis, pluries loquuti estis, et quidem iure ac sapienter, indulgete,
inquam, quod ego semel tantum loquendo, aliquantulum longior et prolixior
evadam, non tamen nimis ...
Mea propositio et meum optatum, ad quod propugnandum, ex officio quo
licet indignissime fungor, me existimo teneri, huiusmodi est: Salvemus vitam
eremiticam. Audite quaeso:
Ecclesia Christi, quam pulchra, quam varia et speciosa! Nonne talem
oculis eam in tuentium se exhibet? Vere « circumamicta varietatibus » prout
in ps. 44, iuxta versionem vulgatam, figurate depingitur. Nos hic eam dum¬
taxat miram et uberrimam varietatem spectamus quae ex innumeris religiosis
Institutis illi obvenit, quibus, fere ab incunabulis incipiendo et dehinc pede-
temptim progrediendo, undequaque scatet ac floret. Praetermissis virginibus
et ascetis qui velut praecursores fuere vitae sensu proprio religiosae, primum
locum sibi vindicat vita monastica in duplici forma eremitarum et coenobi¬
tarum, dispertita. Veniunt subinde, quin in describendis canonicis regularibus
et ordinibus militaribus immoremur, religiosi sic dicti mendicantes; quot
familiae diversae! Deinceps, clerici regulares , item multiplices, quibuscum
aurea clauditur aetas religionum quae Ordinum titulo decorantur. Succedit
postmodum recentior, haud minus gloriosa, aetas Congregationum religiosa¬
rum quae, et numero et strenuitate, veris militum agminibus accenseri me¬
rentur. Nec silentio praetereundae piae societates veris religionibus affines,
quamquam votis publicis orbae; ac postremo, Instituta saecularia quae, no¬
vissimis temporibus, in certamen descenderunt.
Hae sunt, ut verbis utar Pii IX in Enc. 17 iunii 1874, « lectissimae illae
auxiliares Christi militum turmae, quae ad maiorem omnipotentis Dei glo¬
riam et salutem animarum procurandam a sanctissimis viris divino afflante
spiritu institutae, tum christianae tum civili reipublicae usui, ornamento
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC RENOV. VITAE RELIGIOSAE 639
atque praesidio fuerunt et sunt ». Hi sunt religiosi, viri et mulieres, quos
Pius XI in suo nuntio radiophonico ad universum orbem die 12 febr. anni 1931
transmisso, postquam eos appellavit « filios et filias praedilectionis », ita
solemniter et eloquenter allocutus est: Vos omnes, « charismata meliora
aemulantes atque in fide sanctissimorum votorum et in religiosa disciplina
totius vitae nedum praeceptis sed et desideriis consiliisque divini Regis et
Sponsi obsecundantes, Ecclesiam Dei virgineo odore fragrantem facitis, con¬
templationibus illustratis, orationibus fulcitis, scientia et doctrina ditatis,
ministerio verbi et apostolatus operibus in dies percolitis et augetis » ...
En breviter adumbrata et origo divina et finis tam generalis omnium reli¬
gionum quam particularis uniuscuiusque. Omnes viam perfectionis, per ob¬
servantiam consiliorum evangelicorum, sectantur; omnes opem 'adiutricem
pro animarum salute Ecclesiae porrigunt; sed non omnes aequo modo vel
eadem mensura in his quae commune habent. Laudantur ibi qui vitae con¬
templativae dediti, sunt decus Ecclesiae, et orationibus (ac paenitentia) eam
fulciunt; qui scientia et doctrina ipsam ditant; qui ministerio verbi et aliis
apostolatus operibus eamdem percolunt et augent. Haec, ut patet, prolata
sunt summatim per modum exempli, quia non erat ille locus nec opportunitas
omnia singillatim enucleandi.
Et quaenam sunt, licet hic quaerere, arma praecipua quibus religiosorum
exercitus consulit efficaciter animarum bono spirituali? Sunt, absque dubio,
media sanctificationis supernaturalia quibus, dum sic dictam vitam interiorem
fovendo, propriae perfectionis aedificium construere nituntur, pluviam pro¬
vocant copiosam caelestium gratiarum, qua animarum ager fertilis redditur.
Nemo est qui neget, huiusmodi vitae interioris culturam, assiduas preces et
quidquid sub nomine paenitentiae comprehenditur, esse velut fundamentum
et conditionem sine qua non, ut sacra ministeria « fructum plurimum affe¬
rant ». Idcirco, praeterquam quod talis conditio praerequiritur in omnibus
qui saluti animarum quoquo modo dant operam, et tamen non omnes de facto
id adimplent saltem quantum satis est, sive quia nimis occupationibus prae¬
pediuntur sive alia de causa; semper exstiterunt et semper exsistant oportet,
qui hoc unum intenderent; qui huic parti fundamentali ex toto inhaererent;
et hi sunt qui vitam, quam contemplativam nuncupant, sibi exercendam susci¬
piunt, altera aliis relicta quae activa sive mixta nominatur. Exstiterunt, inqui-
mus, semper, et semper exsistant oportet. At: ubinam sunt hi? Ad quos hoc
munus et onus spectat? Responderi potest non alios hodie remanere pro
tali necessario munere obeundo, praeter eremitas, qui pauci sunt, chartu-
sianos, non multo plures, et cistercienses strictioris observantiae, quibus for¬
sitan adiungenda erit aliqua ignota communitas, et magna ex parte, ut puto,
Ordo Carmelitarum discalceatorum in quorum regula haec clausula legitur:
« pars potior contemplativa ».
lam inde profluit illico spontanea et ineluctabilis conclusio quam, huius
capitis initio, verbis queribundis enuntiabamus: salvemus vitam eremiticam
cuius sensus est: retineamus mordicus id quod vitae eremiticae essentiale
640
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
est, praeservemus eam ab omni extraneo elemento ipsius naturae non con¬
sono, custodiamus sedulo illam ab ambitu, qui non noster sed aliorum est,
segregatam.
Hoc quod iam per se manifestum est, clarius adhuc apparebit, si dispo¬
sita tota religiosorum congerie in duplicem velut aciem, hinc milites vitae
activae (inclusa vita mixta), illinc cultores vitae contemplativae, recenseamus
globatim quot et quinam ad primam pertineant, quot et qui pro altera rema¬
neant et remanere debent.
Pertinent ad aciem vitae activae: 1) Ingens turma mendicantium, PP. nem¬
pe Praedicatores seu Dominicam; Franciscani sub triplici sobole Observan¬
tium, Conventualium et Cappucinorum; Carmelitani; Augustiniani; Servitae;
Minimi a S. Francisco de Paula; Trinitarii et Mercedarii; 2) non minus
longa series Clericorum Regularium i. e. Theatini a S. Caietano; Somaschae
a S. Hieronymo Aemiliano; Barnabitae a S. Antonio Zaccaria; Societas Iesu;
Fratres misericordiae a S. loanne de Deo; Ministri Infirmorum a S. Ca¬
millo de Lellis; Clerici Scholarum Piarum a S. Iosepho Calasanctio; Clerici
a Matre Dei a B. loanne Leonardi; Clerici Regulares minores a S. Francisco
Caracciolo, etc.; 3) agmen peramplum recentiorum Congregationum, vide¬
licet Passionistae, Redemptoristae, Assumptionistae, Fratres Scholarum Chri¬
stianarum, Claretiani aliique, quibus adiicienda veniunt quamplures piae
societates in communi sine publicis votis viventium, ut Oratoriani a S. Phi¬
lippo Neri; Lazaristae a S. Vincentio a Paulo; Eudistae, Salesiani, Sulpi¬
ciani, Palottini, Patres Albi multique alii praesertim missionarii; 4) magna
pars monachorum seu coenobitarum (paucis exceptis) qui primitus quidem
vitae contemplativae inhaeserunt; nunc vero, diversis ex causis, et quia
minus distabant a consortio cum civili societate, vitae activae plus minusve
dant operam; 5. nuperrime, tandem, advenerunt, tamquam copiae auxiliares,
Instituta saecularia ad eandem aciem augendam et roborandam ...
Iam ex hoc conspectu generali et ex hoc indice qui valde incompletus est
(qui vellet illum complere, deberet consulere « Annuario Pontificio ») velut
in propatulo positum est quam sit copiosus quamque varius exercitus reli¬
giosorum qui vitae activae et apostolatui externo sunt addicti, et constat
aliunde quomodo eorum numerus et vis in dies crescat et multiplicetur.
Quot et qui remanent pro vita contemplativa? Illi sunt tamquam milites
qui cum hostibus praeliantur in fronte, et indigent qui retro sint ut ipsis
provideant et opitulentur; ubi et quinam sunt hi? ...
En iterum conclusio plana et evidens: cum, ut supra referebamus, hodie,
pauci admodum huiusmodi sint, quis audebit etiam eremitas, qui inter hos
paucos, vi ipsius nomine et rei sub nomine latentis, remotiores sunt et
debent esse ab omni humano consortio, quis, inquam, audebit etiam eos,
extra saepta solitudinis trahere ad conversandum cum hominibus adque
externa cum eis ministeria obeunda? Nihil magis absonum cogitari licet.
Necesse ergo omnino est salvare vitam eremiticam et eam caute servare
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 641
immunem ac expertam ab omnibus his muneribus et oneribus quae ad eius¬
dem natura et fine aliena, vitae activae vel mixtae pensum constituunt.
Obiiciet forsitan aliquis: Et quomodo vos saluti animarum mundi con¬
sulitis? Quomodo estis adiutorio Episcopis in quorum dioecesibus commo¬
ramini? et missionibus, et tot tantisque orbis terrarum necessitatibus spiri¬
tualibus? Puto quod ex hucusque summatim dictis, satis superque patet adae¬
quata responsio; adiungo tamen hic tamquam aurea corona, illa aere peren-
nior sententia Sancti Petri Damiani, testimonium perhibentis de nostro pri¬
migeno Fundatore Sancto Romualdo: Quid agit et quomodo laborat Romual-
dus pro salute mundi? « tacente lingua et praedicante vita ».
Si nos simus quod esse debemus — faxit Deus — ipsa nostra vita tota¬
liter Deo dicata et sacrum silentium quod sermo est eloquentior ad loquen¬
dum cum Deo, est praedicatio non interrupta et opus frugiferum.
36
Exc.mus P. D. CAROLUS OVIEDO CAVADA
Episcopus tit. Beneventensis, aux. Ss. Conceptionis
Hodie iam exploratissimum est omnibus Patribus quod methodus pro¬
positionum suffragandarum pro rebus tanti momenti huic Concilio Oecume-
nico proposita non placet. Quod satis etiam nuperrime comprobatur in casu
schematis de activitate missionali Ecclesiae.
Schema hodie in discussione propositum non placet, nam levi modo agit
de religiosis et de eius hodierna problematica. Recte dico agere de religiosis,
nam praesens schema quod nunc inscribitur « de accommodata renovatione
vitae religiosae » idem est ac prior quod inscribebatur de religiosis, simpli¬
citer, additis nonnullis verbis et duobus numeris, scii. 8 et 9 in pag. 11 et 12.
Ad hoc enim reducitur textus emendatus. Censeo quod schema est reficien¬
dum et aliud parandum amplius et profundius sicut desiderabatur in Concilio
pro vita et ministerio sacerdotali et nuperrime pro activitate missionali
Ecclesiae.
Obiectum huius schematis respicit reformationem Ecclesiae, in votis Sum¬
mi Pontificis in allocutione inaugurali Secundae Sessionis Concilii. Nemo non
videt quod renovatio vitae Ecclesiae et in praxim deductio decretorum conci-
liarium maxima ex parte pendet praecise ex religiosis, ob numerum illorum
et ob munera vel officia quae adimplent in Ecclesia, praesertim in educatione
christiana et in aliis operibus misericordiae. Quapropter schema istud ma¬
ximi est momenti non solum pro ipsis religiosis sed etiam pro toto Concilio,
pro tota Ecclesia.
Schema agit tantummodo de religiosis, quamvis aliter dicat textus in
introductione (pag. 9, linn. 6-7) et exc.mus relator in pag. 6, scii, valere
etiam pro sodalibus societatum in communi viventium et pro membris insti¬
tutorum saecularium. Instituta saecularia praesertim indigent alia tractatione,
41
642
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
nam membra illorum non habent eadem problemata quae habent religiosi,
et si alia sunt problemata alia erunt quoque solutiones et dispositiones pro
accommodatione vitae. Potestne hodie, post Pii XII Constitutionem Provida
Mater, Concilium nostrum hoc ignorare vel prorsus praetermittere? Ad hoc
non satisfacit responsum in Appendice propositum, in pag. 15. Haec nova
vocatio in Ecclesia, maxime fovenda ac laudanda, a nobis ex praesenti sche¬
mate nihil recipiet praeter nominationem semel factam in pag. 9, lin. 8
huius schematis. Hoc idem potest dici de societatibus in communi sine votis
viventium.
Duplex erit solutio. Aut materiam institutorum saecularium et societa¬
tum in communi sine votis viventium includere in novo schemate, mutato
titulo, aut aliud parare schema pro laicis institutorum saecularium et pro
aliis sodalibus de quibus supra aiebamus.
Quasdam animadversiones particulares facere mihi liceat pro novo sche¬
mate.
1. Ad obtinendam auspicatam accommodationem in statu religioso ho¬
dierno necessarium prorsus est de ratione institutionis et studiorum loqui
speciali modo pro religiosis non clericis et pro monialibus et sororibus, quia
hucusque religiosae mulieres carebant ratione huiusmodi a Sancta Sede con¬
fecta. Haec est causa potissima defectus adaptationis qui tam acriter ali¬
quando iudicatur in monialibus et sororibus.
2. Cum agatur de renovatione in paupertate religiosa oportet loqui
de hodierna problematica paupertatis religiosae, quae exoritur ex exigentia
apostolatus et vitae modernae componenda cum illa paupertate qua laborant
veri pauperes in mundo hodierno. Alia ex parte vita religiosa, modus scilicet
publicus ac stabilis vivendi consilia evangelica, palam ostendere debet testi¬
monium paupertatis. Hodie notorium est, in genere statum religiosum non
esse testimonium nec manifestationem verae paupertatis, quamvis non desint
praeclara exempla in toto orbe scilicet religiosorum qui vivunt tamquam
veri pauperes. Testimonium istud nos exigimus in hoc Concilio.
3. et ultimo. In fine schematis habeatur exhortatio ad religiosos vitae
activae ut opera assumant vel prosequantur, iuxta spiritum propriae fami¬
liae religiosae, magis consonantia cum pastorali episcopi loci, praesertim in
evangelizatione et in adsistentia erga pauperes et egenos.
Aliae animadversiones scripto tradam secretariae generali.
37
Rev.mus P. D. BENEDICTUS REETZ
Praeses Congr. Beuronensis O.S.B.
Relator nostri schematis optime exposuit schema de religiosis longius
exaratum, de mandato commissionis coordinatricis Concilii ad 20 proposi¬
tiones reductum fuisse. Iuxta S. Benedictum « primus humilitatis gradus est
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 643
oboedientia sine mora » et « mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si
divinitus imperetur, moram pati nesciant in faciendo ». Ideo commissio con¬
ciliaris de religiosis « vicino oboedientiae pede » et « in velocitate timoris
Dei», «iubentis vocem» commissionis superioris factis implevit. Nunc
autem hoc schema brevissimum auctoritati superiori i. e. Patribus concilia-
ribus submittitur et commissio de religiosis eodem modo oboediet, si hoc
schema ampliandum et perficiendum erit, iuxta animadversiones in aula pro¬
latas ac proferendas.
Animos vestros, venerabiles Patres, iterum attentos volo ad propositio¬
nes quintam et sextam, ubi de vita activa et contemplativa est sermo. Sunt
enim, qui distinctionem institutorum vitae contemplativae et activae de me¬
dio tollere velint, quod tamen contradiceret toti traditioni et historiae, quae
de monachismo semper loquuntur tamquam de vita contemplativa et mo¬
nastica;
contradiceret etiam doctrinae fratrum nostrorum orientalium, quae notio¬
nem et conceptum vitae contemplativae separare numquam possunt de mo¬
nachismo;
contradiceret etiam doctrinae Summorum Pontificum S. Pii X, Pii XI,
Pii XII, Ioannis XXIII et Pauli VI, fautoris eximii vitae monachalis. Videatis
pag. 16 schematis, notam secundam ex qua perplura in textum schematis
amplioris assumi possent.
1) Distinguamus oportet instituta vitae mere contemplativae, quae
adhuc in vigore est apud Carthusianos et Trappistas et in quibusdam mona¬
steriis monialium O.S.B. et aliorum.
2) Sunt instituta vitae activae, quorum finis consistit in traditione
eorum quae in contemplatione et studio divinorum didicerunt et a Domino
acceperunt. Quod ex Deo hauserunt, hominibus tradunt.
3) Sunt et instituta vitae mixtae, ad quae pertinent etiam multa mo¬
nasteria et abbatiae quae iuxta mentem fundatorum potius ad vitam contem¬
plativam ordinata sunt. Decursu saeculorum monachi in his monasteriis facti
sunt clerici regulares, in detrimentum monachismi puri.
Haec paucis verbis dicta per aliquam imaginem vel comparationem vel
similitudinem optime possunt illustrari. Nostis omnes, venerabiles Patres,
figuram geometricam, cui nomen ellipsis. Cum circulus unicum tantum habet
centrum, in ellipsi duo centra inveniuntur. Comparemus ergo vitam religio¬
sam cum ellipsi, in quo duo sunt centra: unum vita contemplativa, alterum
vita activa.
Religiones et ordines, qui a fundatoribus suis ut finem primarium habent
vitam contemplativam in claustris monasterii peragendam, plus vel minus
ad unum centrum ellipseos accedunt, quod est vita contemplativa.
Illae autem religiones et ordines, qui a fundatoribus suis ut finem habent
vitam activam, directe apostolicam vel missionariam, plus vel minus ad
alterum centrum ellipseos accedunt, quod vitam activam significat.
Utraque vita est apostolica, sed in sensu diverso et in diverso gradu.
644
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Hanc vitam aliter et aliter vivunt instituta vitae contemplativae et activae.
Hi duo conceptus scii, vitae activae et contemplativae numquam sunt exclu-
sive intellegendi, quia se invicem compenetrant, gradu tantum inter se dif¬
ferunt, vel potius accentus diversimode ponitur. Ideo oritur vita religiosa
pluralistica, immo et monachismus pluralisticus, in quo unusquisque in suo
sensu abundat, vel inclinans plus vel minus ad apostolatum internum ora¬
tionis, poenitentiae et sacrificii in occulto, vel ad apostolatum externum:
et tali modo revelatur foecunditas vitae religiosae et simul libertas filio¬
rum Dei.
Nunc autem tangere mihi liceat unum ex multis problematibus mona-
chismi et vitae religiosae, quod exortum est in monasteriis monachorum.
In exercitiis spiritualibus in Collegio S. Anselmi ab abbate Generali O. Cist.
Quattember piae memoriae praedicatis, ipse dixit sacerdotium ideam et
praxim primaevam vitae monasticae destruxisse. Hic mihi in memoriam
venit dictum alicuius patris deserti, qui monachos alloquens, dixit duas classes
hominum esse a monachis fugiendas, mulieres scii, et — parcatis mihi, Patres
venerabiles, non ego hoc dico, sed ille sanctus vir — mulieres et episcopos.
De mulieribus non est cur loquar. Sed quid de episcopis? Videbant episcopi
monachos in solitudine viventes omnino aptos esse ad sacerdotium et curam
animarum ideoque e solitudine voluerunt illos extrahere. Hoc etiam hodie
experimur, cum saepe saepius episcopi ad nos accedunt, ut curam animarum
suscipiamus. Hoc libenter facimus, ea sub conditione, ne cogamur domici¬
lium nostrum, claustra monasterii ad longius tempus derelinquere. Cura ani¬
marum in monasteriis est, ut ita dicam, extraordinaria, cum ordinaria clero
dioecesano committitur.
Sunt tamen iuniores monachi, qui parati non sint ad sacerdotium susci¬
piendum, ut revera monachi esse possint. Vocatio enim religiosa alia est ac
vocatio sacerdotalis, uti clare dicitur in Constitutione apostolica Pii Pp. XII
« Sedes sapientiae », ubi legimus: « Ad ministerium clericale neminem pro¬
moveant, qui se religiosam solummodo vocationem divinitus recepisse de¬
monstrat » (Editio a S. C. de Religiosis facta, Romae 1957, pag. 13,
linn. 21-22). In futurum non amplius necessario sacerdotium et monachatum
coniungantur, sicut in praeterito praescriptum erat. Sufficiant haec pauca de
hoc gravi problemate.
De votis religiosorum hodie tot ac tanta scribuntur, optime quidem et
pulcherrime. Nescio utrum novae theoriae multum conferant ad renovationem
votorum. Praxis enim votorum semper erit quid difficile, cum iuxta verba
S. Thomae vita religiosa sit « praecipuos poenitentiae locos ».
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 645
38
Exc.mus P. D. IOSEPH M. REUSS
Episcopus tit. Sinopenus, aux. Moguntinus
In schemate propositionum de religiosis propono contra textum pag. 6,
n. 7, cc. 16 et 18, ubi textus propositus sic sonat: « ... in oboedientia
(cf. n. 26), castitate (cf. n. 25) et paupertate (cf. nn. 23, 24) quam professi
sunt, Christum oboedientem, virginem et pauperem ...» sequentem emen¬
dationem: Textus mutetur sequenti modo: « ... in oboedientia (cf. n. 26),
caelibatu propter regnum caelorum (cf. n. 25) et paupertate (cf. nn. 23, 24)
quam professi sunt, Christum oboedientem, caelibem et pauperem ... ». Rado
emendationis: 1. Dominus noster Iesus Christus nullibi de castitate tam¬
quam consilio evangelico loquitur. Si loquendum est de respectivo consilio
evangelico a Christo dato (Mt 19, 12) loco verbi « castitate » terminus « cae¬
libatus propter regnum caelorum » ut textui evangelii magis correspondens
praeferendus est. 2. Designatio « Christus virgo » minime placet, quia
talis modus loquendi facillime — quamvis fortasse iniuria — cuidam femi-
nismo religioso favere videtur, qui iam in quibusdam formis devotionis necnon
artis — melius pseudo-artis — satis viget et omnino repudiandus est.
39
Exc.mus P. D. IOANNES SAUVAGE
Episcopus Anneciensis
In schemate emendato de accommodata renovatione vitae religiosae plura
inveniuntur quae minus placent, e quibus quaedam proveniunt ex antiqua
consuetudine categorias canonicas vitae religiosae ita adhaerendi ut difficile
evadat in spiritum renovationis Concilii plene introire. Quae dicam ex intima
affectione erga religiosos inspirantur et voluntate eis praebendi in nostro sche¬
mate occasionem instituta sua ad formam aptare magis cum evangelio cum¬
que spiritu constitutionis de Ecclesia consentaneam.
Duas notationes de hoc themate afferre vellem, quae respiciunt propo¬
sitionem, et tangunt dignitatem in Ecclesia et significationem vitae religiosae
laicalis.
1. De dignitate in Ecclesia et unitate vitae religiosae laicalis. Textus
emendatus progressum manifestat quoad actualem praxim cum dicit in viro¬
rum monasteriis et institutis clericos et laicos pari ratione admitti posse. Et
hoc nobis placet propter rationes sequentes: a) quia sic restauratur antiquio¬
ris monachismi traditio. Denuo licebit monachis ad hanc pristinam inspira¬
tionem redire quin indigeant speciali induito; b) quia haec restauratio non
quaerit suam inspirationem in sensu quodam archaeologismi, sed in inspira-
646
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
tione Spiritus Sancti qui in Ecclesia circumdata varietate valorem specificum
consecrationis religiosae in se, vult manifestare sine ullo addito nec vitae
clericalis, nec decoris super adiuncti.
In se enim, et simpliciter, vita religiosa laicalis est plenum exercitium
sacerdotii universalis baptizatorum et Confirmatorum. Actus essentialis huius
sacerdotii universalis consistit in oblatione sacrificii spiritualis qua christianus
sese offert hostiam viventem et placabilem Deo ( Rom. 12, 1). Et consecratio
religiosa nihil est aliud quam plena realisatio huius sacrificii spiritualis, holo¬
caustum Deo ut ait S. Thornas (II-II, q. 186, art. 1).
Infeliciter, ob quamdam indebitam exaltationem in categoriis canonicis
sacerdotii ministerialis pro vita religiosa virorum, in minorem aestimationem
venit consecratio religiosa in seipsa, et sua vis ex sacerdotio universali et sacri¬
ficio spirituali deprompta. Hinc probabilis ratio, cum adiunctis ex cultura et
civilisatione medioevali depromptis, cur in religionibus clericalibus situatio
conversorum et in monialibus situatio conversarum ad formam inferioris gra¬
dus socialis redacta fuit.
Spiritus renovationis evangelicae postulat ut ea quae dicta sunt sine re¬
strictione de admissione laicorum pari ratione ac clericorum in monasteriis
et institutis virorum, sine restrictione dicantur de supprimenda in monaste¬
riis et institutis mulierum distinctione inter conversas et religiosas superioris
classis. Dolenda vehementer mihi videtur incisa reintroducta in textu emen¬
dato pag. 13, linn. 20 et seq.: « si rerum adiuncta id suadeant ». Textum con¬
ciliare firmius debet insistere ut omnia mulierum instituta ad hunc scopum
tendant ut unitatem et aequalem dignitatem consecrationis religiosae in
factis affirment. Nihil dicamus, venerabiles Fratres, de rerum adiunctis quae
obicem praebere possent, quia sufficiens providebit de facto inertia quaedam
et satis firma adhaesio formis traditionalibus etsi non nimis evangelicis, dum
e contra, incisa illa, auctoritate conciliari praedita, ansam praebebit ad retar¬
dationes nimis longas reformationi huius temporis necessariae obnoxias.
2. De significatione vitae religiosae laicalis apostolatui dedicatae. Alia
ex parte, spiritus et doctrina de Ecclesia ab hac Sancta Synodo approbata,
praesertim quae dicta sunt de laicis ac de apostolatu laicorum redderent infe¬
liciter mancum schema nostrum si non recognosceretur plena dignitas apo-
stolatus laicorum consecratorum in institutis exclusive laicalibus. Loqui spe-
ciatim vellem de institutis fratrum docentium.
Revera, omnia quae supra diximus de valore consecrationis religiosae
laicalis in se, prout est plena realisatio sacerdotii universalis, de vita religiosa
huiusmodi Fratrum iam plene valent. Attamen, hic agitur de vita religiosa
laicali apostolica et plures sunt christiani et etiam sacerdotes qui hanc vitam
non intelligunt nec admittunt ut inspirationem Spiritus Sancti validam quod
homines possint sese totos Deo mancipari ad apostolatum et, aptitudinibus
dotati ad Sacerdotium, laicos remanere desiderare. Nonne haec incompre-
hensio signum esset illius clericalismi qui saepe saepius denuntiatum est ut
error corrigendus in nostris ecclesialibus institutis?
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 647
Si decernit Sancta haec Synodus apostolatum laicorum esse in Ecclesia
omnimode necessarium, necessitudinis non tantum moralis sed vitalis, ab
ipsa eadem Synodo explicite recognoscendum est maximum praestare Eccle¬
siae servitium haec instituta religiosa laicalia. Hoc autem servitium praestant
hi religiosi non solum quia functionem Ecclesiae valde utilem et etiam Civi¬
tati tenent, sed etiam quia specificum reddant testimonium. In factis enim
monstraverunt et monstrant possibilitatem, viris in laicatu sistentibus, sese
totaliter Deo mancipandi et apostolatui officiali Ecclesiae plene participandi,
quia munus in fide viva iuventutem per catechesim educandi et christiane
erudiendi ab Ecclesia receperunt. Et sic manifestant sacerdotium universale,
sicut Sacerdotium Christi, homines etiam respicere ut Evangelium accipientes
« fiat oblatio eorum accepta et sanctificata in Spiritu Sancto » ( Rom. 15, 16).
Hoc praeclare servitium est omnimode consonans necessitati Ecclesiae ho¬
diernae dimensionem expendentis apostolatus laicalis.
Ecclesiae opus est Sacerdotum, Ecclesiae opus est diaconorum. Sed hae
Ecclesiae necessitates non minuunt alias Corporis Christi penurias, inter quas
praesentia et actio laicorum in mundo degentium et praesentia et actio laico¬
rum Deo mancipatorum in vita religiosa. Ex his diversis ordinibus Ecclesia
constat et crescit; in his manifestatur in diversitate vocationum libertas ac
gratuitas donorum Spiritus Sancti. Ne impediamus, omissione dolenda in
nostro schemate, hanc libertatem, hanc gratuitatem sese manifestare.
Emendationes his animadversionibus consentaneas trado secretario ge¬
nerali.
Emendationes additae:
Ad n. 6: De institutis vitae activae. Linn. 11 et 12 deleatur incisa « tam
laicalibus quam clericalibus » et in fine addatur nova paragraphus deprompta
a schemate De statibus perfectionis adquirendae (De institutis laicalibus foven¬
dis). Vita religiosa laicalis, tam pro viris quam pro mulieribus, variis aposto¬
latus operibus mirum in modo aptata et nunc ubique vegetior efflorescens,
constituit evangelicae perfectionis et Deo consecrationis statum completum
ab Ecclesia recognitum; eam igitur Sacra Synodus magni faciens libenti animo
omnium aestimationi ac speciali Sacrorum Praesulum sollicitudini commendat.
Ad n. 11: De Vita in communi ducenda. Linn. 20-22 mutentur in prio¬
rem textum. In fine addatur nova par. Inter religiosos peculiari mentione
digni sunt sodales institutorum laicalium, speciatim Fratres docentes, qui laici
manentes, receperunt ab Ecclesia per approbationem eorum constitutionum,
finem specialem in fide viva per catechesim erudiendi et christiane educandi
iuventutem.
Ad n. 20: De Vocatione religiosa fovenda. Lin. 12, post « vocationibus
religiosis » addatur: tum clericalibus tum laicalibus, et in hoc ultimo casu
tam pro viris quam pro mulieribus.
648
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
40
Re v .mus P. D. AUGUSTINUS SEPINSKI
Minister generalis O.F.M.
Brevissimum sermonem facere intendo circa schema nobis recenter exhi¬
bitum « de accommodata renovatione vitae religiosae ».
Duo tantum puncta exponere velim, quae sunt: I. Rationes quae militant
in favorem schematis; II. Quaedam mutationes quae opportune introduci
poterunt ad perficiendum schema.
I - Quae sunt rationes quae militant in favorem schematis?
a) Ipsum iter schematis. Anno 1962, mensibus quidem februario, maio
et iunio, commissioni centrali pro studio et disceptatione exhibitum est
« schema de statibus perfectionis adquirendae », quod exaratum fuit in cen¬
tum et octo paginis. Patres commissionis centralis fere omnes tunc votum
suum sic concludebant: Ne proponatur Concilio tractatus, etsi optime con¬
fectus, de vita religiosa, sed exarentur tantum normae vel principia generalia
ad vitam religiosam spectantia. Cetera vero exponantur post Concilium in
documento, a S. Congregatione pro religiosis curando, vel in novo Codice
iuris canonici conficiendo.
Exc.mus D. relator nobis prima die disceptationis explanavit quomodo
commissio conciliaris pro religiosis hoc primum schema pluries reduxerit
ita ut, instante commissione moderatorum a Summo Pontifice instituta, sche¬
ma, quod ante oculos habemus e 4 paginis et viginti generalioribus sed densis
normis constet.
Venerabiles Patres, post immanem laborem a commissione factum, accep¬
temus, tamquam homines cordati, has normas generales, ne ve redeamus ad
« statum quo ante », ne Concilium sine gravi causa adhuc magis protrahatur.
b) Harmonia exsistens inter titulum et textum: In priore schemate,
titulus sic sonabat: « De Religiosis ». Hic titulus Commissioni nimis amplus
esse videbatur, respectu doctrinae, quae in normis generalibus tractabatur.
Nunc vero nostrum schema sequentem titulum profert: « De accommodata
renovatione vitae religiosae », quia revera in 20 paragraphis fere unice agitur
de ipsa renovatione et accommodatione ipsius vitae religiosae: ita plena con¬
cordia et cohaerentia elucet inter titulum et textum actualis schematis.
c) Sententiae vel principia in se considerata: revera unaquaeque sen¬
tentia luculenter aliquid novi praesefert in campo renovationis et adaptationis.
Forsitan quis putat schema nimis breve, tenue et exile esse; sed respon¬
deri potest quod iam actum est de religiosis in aliis schematibus, quamvis
sub diversis aspectibus (i. e. in schematibus de Ecclesia, de pastorali episco¬
porum munere in Ecclesia, de activitate missionali Ecclesiae ).
Ex altera parte, nemo est qui non videat principia in schemate enuntiata
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 649
sanam, profundam et durabilem renovationem et adaptationem in Institutis
religiosis operari posse: quod est in votis Sacrosancti Concilii.
II - Mutationes quae opportune introduci poterunt ad perficiendum
schema necnon aliae animadversiones. Intendens tradere in scriptis tempore
opportuno, i. e. quando habebitur suffragatio super totum schema aliquas
propositiones quoad mutationes in schema introducendas, nunc brevitatis
causa tantum per summa capita loquar.
1. In pag. 10, n. 3, linn. 26-31: melius provideatur ut principium legi¬
timae auctoritatis salvetur, ratione habita praeprimis Capituli Generalis,
quod, post Congregationes Romanas, est suprema auctoritas.
2. In pag. 11, n. 5, linn. 1-8, ubi agitur de Institutis vitae contemplati¬
vae fovendis, ne infirmetur textus, quia verbum Domini: « Porro unum est
necessarium: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea »
( Lc . 10, 42), semper manet.
3. In textum schematis inseratur paragraphus, qua clare et nitide dicatur
opus benemeritarum sororum vel fratrum laicorum, qui se dedunt erudiendae
et effotmandae iuventuti, vere apostolatum esse.
4. In fine schematis luculenter dicatur quod in efficienda renovatione et
adaptatione Institutorum religiosorum, omnia fideliter serventur quae an-
teacta aetate bona et sana inveniuntur.
5. Animadversio indolis generalis: sicut alii Patres iam dixerunt, textus
nervosior et vigorosior reddatur.
Conclusio: Omnibus, quae supra dicta sunt, bene perpensis, et non ob¬
stantibus obiectionibus in aula vel extra aulam prolatis, non haesito affir¬
mare: schema, quod nunc Concilio praesentatur, probari posse tamquam
basim ulterioris disceptationis; ratio equidem habeatur apud commissionem
conciliarem animadversionum, quae a Patribus in aula vel in scripto sapienter
prolata sunt vel proferentur.
41
Exc.mus P. D. SEBASTIANUS SOARES DE RESENDE
Episcopus Beirensis
Textus de religiosis prout nunc habetur et prae oculis tenens quod de his
iam dictum est in Constitutione de Ecclesia fundamentalia elementa continere
videtur licet incompleta et inadaptata. Interim, in hac aula, Appendix huic
textui distributum est cuius valor utrum sit an non conciliaris nescitur. Mul¬
tis a Patribus dictis in secunda sessione huius concilii relate ad anteriorem
textum respondere conatur Appendix ille sed tales responsiones praesertim
circa statum perfectionis quas unice nunc referre intendo nihil dicunt ad
rem et doctrinam interventionum patrum adprobata remanere debet. Attamen
in aliquo documento recentissimo edito, magnae responsabilitatis, entitatis
650
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
religiosorum sodales statuum perfectionis vocantur quando titulus primitivus
huius textus « De statibus perfectionis acquirendae » a competente aucto¬
ritate substitutus est titulo actuali « De Religiosis ». Sed vos videbitis. Redeo
tamen ad textum nostrum de quo aliquas animadversiones facere intendo
proponens numerum novum et distinctum addendum.
1. Multi ordines religiosi, congregationes etiam religiosae et societates
item religiosae quae ab hominibus constituuntur semper consonant cum cor-
relativis ordinibus, congregationibus et societatibus religiosis femininis quae
ab illis aut fundatae sunt aut inspiratae. Hoc autem verificatur non solum
in multis antiquis ordinibus religiosis sed etiam in pluribus modernis formis
vitae religiosae. Etenim Benedictini sunt et Benedictinae, Carmeliti et Car-
melitae, et ita porro.
2. Multoties entitates illae religiosae quae mulieribus constant subordi-
natae illis aliis entitatibus religiosis hominum remanserunt, in aliqua re:
scii, in directione spirituali, in confessionibus, in exercitiis spiritualibus ha¬
bendis et, tandem aliquando, in aliqua administratione rerum materialium.
Itaque ipsae constitutiones et regulae illarum entitatum religiosarum mulie¬
rum saepe dicunt vel explicite insinuant quod confessores, directores spiri¬
tuales et praedicatores exercitiorum spiritualium religiosarum esse debent
sacerdotes illi religiosi talium entitatum correlativarum.
3. Omnia haec multa habent inconvenientia quorum aliqua sunt se¬
quentia:
a) Quia expressiones illae vel modus dicendi constitutionum et regu¬
larum religiosarum circa confessores, etc. vel cum exaggeratione vel rigide
iuxta litteram aliquoties interpretantur, necessaria deficit libertas confessores
sive ordinarios sive extraordinarios eligendi, cum detrimento vitae spiritualis
et etiam pacis internae domus et communitatis.
b) In talibus circumstantiis et praesertim in regionibus ubi illi religiosi
sacerdotes multi non sunt certissime et inevitabile succedet quod illi confes¬
sores, directores et praedicatores exercitiorum spiritualium electi semper non
sint meliores neque revera magis parati ad tale officium exercendum; unde
consequenter deficientia vitae spiritualis et impulsus actionis apostolicae ma¬
nifestabitur. Ex alia parte sacerdotes alii vel ex alia congregatione et ordine
vel diocesani esse possunt vere apti et etiam ab ipsis religiosis desiderati sed
non invitantur quia sanctae regulae hoc non permittunt. Tandem aliquando
etiam dicitur quod talis exigentia tenetur ut religiosae verum spiritum ordinis,
congregationis vel societatis non perdant sed quantoties dispositio haec rigide
observata ad perditionem spiritus Ecclesiae et vocationis portat.
c ) Saepe saepius in administratione rerum materialium religiosae maio¬
rem aptitudinem et sagacitatem demonstrant habere quam religiosi praeser¬
tim si de negotiis domesticis vitae internae et externae domuum et commu¬
nitatum agitur.
d) Subordinatio haec religiosarum et consequentes interventiones ab
exteriori habitae apud eas etiam in quaestiones spiritualis naturae frequenter
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 651
tranquillitatem communitatum rumpunt et multoties progressum et dynami-
smum illarum entitatum religiosarum impediunt quia stimulus non habetur
et libertas circumscribitur.
e) Status talis subiectionis etiam minimae religiosarum hodie omnino
contrarius censetur intentioni Sanctae Sedis quae ultimatim publice et solem-
niter religiosas invitavit ut in Concilio adsisterent tamquam auditrices et hoc
evidenter ab omnibus nobis significare putatur quod religiosae illae et omnes
aliae religiosae ab Ecclesia adprobatae quas nostrae ornatissimae auditrices
repraesentant considerari debent autonomae et liberae quia iam aetatem ha¬
bent et ipsae interrogari possunt.
4. Ergo prae oculis tenens omnia haec et alia fortasse supponenda audeo
respiciens tantum bonum Ecclesiae proponere:
a) Auferentur omnino ab omnibus constitutionibus et regulis entita¬
tum religiosarum mulierum omnes illae determinationes quae vel in forma
praecepti vel in forma commendationis dicunt praeferri tales sacerdotes de¬
terminati instituti religiosi tamquam confessores, directores et praedicato¬
res, etc. Si autem constitutiones illae aut regulae aliquos sacerdotes commen¬
dare debent hoc faciant forma generica scilicet proponendo tantum eos qui
sapientes sunt et sancti.
b) Electio confessorum, directorum et praedicatorum relinquatur unice
Ordinario loci et Superiorissae locali vel provinciali.
d) In his omnibus considerationibus evidenter loqui non intendo
neque de illo sancto fundatore qui donum charismaticum habet fundatoris;
neque de expressa aliqua prohibitione quae illos religiosos correlativos nomi-
natim impediant ministerio fungi confessorum, directorum et praedicatorum
in institutis mulierum eiusdem vel determinati ordinis, congregationis et
societatis; neque de illa sancta amicitia sicut ea quae fuit inter S. Benedictum
et S. Scholasticam, inter S. Franciscum et S. Claram; affirmare tantum volo
autonomiam religiosarum erga omnia instituta religiosorum ut liberae sint
et in libertate hac magis ac magis progrediantur in conscientia earum possi¬
bilitatum cum gratia Christi, in laetitia, in caritate et apostolatu pro Eccle¬
sia Dei.
5. Hucusque, autem, egimus de autonomia religiosarum et censeo quod
in hac materia pervenire debeo usque in finem ad bonum Ecclesiae et illorum
ei inservientium. Haec etenim quae nunc sequuntur a me dicentur maxima
cum reverentia (et repeto) a me dicentur maxima cum reverentia et in mente
unice teneo renovationem illam Ecclesiae quae est dominator communis En-
cyclicae « Ecclesiam suam ». Agitur de illa autonomia nunc religiosorum et
religiosarum quam fortasse illi habere nolunt sed tamen mihi videtur valde
necessaria propter opinionem publicam erga Ecclesiam et aliquos membros
suae hierarchiae. Est autonomia ab illo protectoratu Eminentissimorum Car¬
dinalium praesertim illorum qui in urbe sunt et saepe protectores religioso¬
rum et religiosarum et aliorum institutorum facti sunt. Nam homo in via pu¬
blica, vel ut in lingua vulgari dicitur « 1’uomo della strada », vel « o homem
652
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
da rua », homo in via publica dicit quod talis protectoratus Emminentissi-
morum Cardinalium normaliter petitur pro omnibus institutis, quia traditio
est, sed fundamentaliter vera ratio practica est facilius iustitiam obtinere in
aliqua causa in Curiam Romanam adventura. Praeterea in via publica publice
proclamatur quod laicus vel sacerdos vel episcopus si aliquam causam habet
pendentem et in favorem talis causae unum aut duos Eminentissimos Car¬
dinales non inveniet difficillime exitum pro causa propria consequetur. Ergo
ut plena iustitia fiat erga Curiam Romanam quae in dicasteriis suis omnes
causas accipit et sollerter ea solvit; ut iustitia plena fiat erga Eminentissimos
Cardinales qui diligentissime et maximo cum sacrificio Ecclesiae inserviunt
in suis verticibus; ut etiam removeatur omnino umbra paternalismi qui etiam
in Ecclesia conscientiae universali repugnare videtur ego postulo tantum hoc
quod ab omnibus bene intelligitur post illa quae dicta sunt, scilicet quod
restituatur omnibus institutis vel religiosorum vel religiosarum vel aliorum
autonomia illa quam a iure etiam naturali et positivo possidere debent.
Et tunc in omnibus locis, in via publica et ab omnibus erga omnes iustitia
fiet et ita maiore cum amplitudine, fide et amore profitemur unum tantum
mediatorem esse Dominum Nostrum Iesum Christum et post Illum et cum
Illo et sub Illo Mediatricem Nostram Beatam Mariam Virginem, Matrem
Ecclesiae.
42
Exc.mus P. D. PETRUS CANISIUS VAN LIERDE
Episcopus tit. Porphyriensis
Omnis dicendi ratio duas complectitur partes: prima Pars versatur circa
accommodatam renovationem vitae religiosae, altera vero circa quasdam ani¬
madversiones peculiares.
Pars I: Vitae religiosae accommodata renovatio. Haec renovatio reapse
dicenda totius schematis cardo vitae religiosae elementa constitutiva colligens
sustinens ac impellens. Qua sentiendi ratione vita religiosa non solum intro¬
ducitur in ipsis S. Concilii praecordiis verum etiam ad sublimiores eius fines
dirigitur.
1. In titulo verba « vitae religiosae » substituantur voce status perfec¬
tionis speciatim ob Instituta Saecularia quae non sunt vocanda Instituta reli¬
giosa propter rationes in posterum adsignandas.
Schema praeprimis sermonem instituit de renovationis fundamentis.
2. In prima propositione tres adsignantur regulae principales ad renova¬
tionem accommodatam instaurandam: Evangelium Christique sequela, Ec¬
clesiae ductus et genuinus Fundatorum spiritus.
Hisce regulis tres aliae videntur autem addendae, videlicet: causa finalis
perfectionis status, sanctitas nempe prosequenda, testificanda ac promovenda;
Ecclesiae servitium ad quod omnia sunt ordinanda; lex naturalis observanda,
restauranda et elevanda. Quid significant hae voces?
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 653
Sanctitas ceu regula fundamentalis accommodatae renovationis significat
praedictam renovationem in omnibus suis criteriis et formis ad sanctitatem
reapse aptius et facilius ducere eique numquam obstare, simulque esse in
conspectu Ecclesiae signum Sanctitatis genuinum.
Ecclesiae servitium intendit religiosorum mentes, voluntates, verba et
opera constanter amovere a semetipsis Ecclesiam vero aspicere usque in finem.
Lex naturalis ceu eiusdem renovationis regula exprimit necessitatem
perfectionis statum exstruere etiam super hominis natura in omne quod
huius naturae edicit veritatem, virtutem, educationem, urbanitatem necnon
humanitatem et valetudinis curandae artem.
3. Propositio altera, enumeratis nonnullis practicis accommodatae reno¬
vationis criteriis, sic concludit: « Quapropter, prout necessarium fuerit, Con¬
stitutiones, Directoria, Consuetudinaria, libri precum et caeremoniarum alii¬
que huius generis codices congruenter recognoscantur». Quae conclusio
suggerere possit opportunae aptationi satis provideri per recognitionem co¬
dicum iuris proprii Institutorum et omnes difficultates per simplicem bonam
voluntatem religiosorum solvi posse. Verumtamen considerandum Constitu¬
tiones maxima ex parte a iure communi, et iurisprudentia de eo vigente de¬
pendere ita ut multis in casibus ab ipsis religiosis legitime mutari nequeant
etsi mutatio ceteroquin utilis forte appareat. Inde fit ut alii recognitionem
Constitutionum ad tempus post revisionem Codicis luris Canonici differre
conentur, alii vero, recognitionem Constitutionum alacri animo aggredientes,
a renovationibus serii ponderis introducendis ipso iure cohibeantur.
Ut hic duplex evitetur scopulus, propositio altera sub finem sic mutetur:
« Quapropter, prout necessarium fuerit, Codex luris Canonici, Instructiones
S. Sedis, Constitutiones etc. congruenter recognoscantur.
4. Optimum principium in propositione tertia enunciatum, quo edicitur
efficacem renovationem et rectam accommodationem minime dari nisi coope-
rantibus omnibus Instituti sodalibus, a singulis Institutis extendendum est
ad rectam perfectionis status in universali Ecclesia accommodationem.
Antequam proinde novae normae pro religiosis in Ecclesia statuantur,
perutile erit investigare quomodo praedictae normae variis in Institutis
reapse in praxim deduci possint ne ab omnibus requisita cooperatio a priori
iam frustretur. Alioquin de facili augetur ea dissonantia inter legum prae¬
scripta et praxim vigentem, qua oboedientia aliis indebite aggravetur, aliis
paulatim vilescit. Audiantur igitur Superiores aliique Institutorum regentes,
qui de sodalium hodiernis condicionibus physicis et psychicis competenter
iudicare possint cum relate ad totum Institutum tum relate ad singulas pro¬
vincias diversis in regionibus existentes. Solum enim profunde cognita causa,
sperare licet principia statui posse quae vitalia utique sint.
Iuvat insuper in hoc contextu verba Summi Pontificis Pauli VI in me¬
moriam revocare: « Legum multiplicitas non semper religiosae vitae profec¬
tum comitem habet; saepe enim fit ut quo plures normae condantur, eo minus
ad illas animus intendatur ».
654 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Quae hucusque enunciata sunt, fundamenta et criteria practica accommo¬
datae renovationis tangunt. Nunc ipsa contemplemur Instituta in quibus
renovationi sternenda est via.
5. Praeter optima quintae propositionis verba vitae contemplativae Insti¬
tuta respicientia, in textu etiam principia circa media huius renovationis ab
huiuscemodi Institutis adhibenda, videlicet, vitae contemplativae constans
insertio in ipsam Ecclesiae vitam hodiernam ac vicissitudines, disciplinarum
sacrarum aptum spiritum ac studium, apostolicum spiritum ex contemplatione
profluentem populoque christiano aliquomodo visibilem necnon animum ne¬
cessitatibus mundi hodierni sensibilem,
6. Propositio sexta de Institutis vitae activae esset explenda insertione
explicita principiorum vitam mixtam, vitam Institutorum mere laicalium et
vitam Institutorum Saecularium promoventium.
Exstat etenim peculiaris distinctio inter Instituta vitae activae simpli¬
citer talis et vitae mixtae, quae ultima in aequilibrium ponere tendit formas
cum contemplativae tum activae operositatis. Numquam obliviscantur S. An¬
gelici Doctoris verba: « maius est contemplatio aliis tradere quam contem¬
plare » neque haec alia: « religiones sic inter se ordinantur quod summum
gradum tenent quae ordinantur ad docendum et praedicandum; secundum
illae quae ordinantur ad contemplationem; tertium denique est earum quae
occupantur circa exteriores activitates »} Unde in Institutis vitae mixtae soda¬
les non delabantur ad vitam activam simpliciter dictam sed accommodata re¬
novatione apud eosdem uberius reviviscant lectio, studium, contemplatio, actio
sacra liturgica et subsequens apostolatus liturgicus, contactus cum mundo
hodierno eiusque problematibus et consultatio cum variis Ecclesiae membris
aliisque hominibus. Quorum omnium fructus exstet praedicatio illuminans,
penetrans et efficax, mentes et corda ad Salvatorem Iesum generis humani
Sponsum convertens sicut concrete praestiterunt Sancti Franciscus Assisiensis
et Dominicus, Vincentius Ferrerius et Bernardinus Senensis aliique plurimi.
Textus schematis similiter edicat Institutorum mere laicalium munus in
Ecclesia. Horum Institutorum sodales seu Fratres (Fratelli, Brothers) saepe
conqueruntur de parva aestimatione in qua tenetur eorum apostolatus, de
legislatione Matris Ecclesiae quae de eis fere silet, de diuturna temptatione
ad ministerium sacerdotale transeundum cum magno detrimento charisma-
tici muneris in eorum Institutis non absque Dei providentia exstantis. Unde
submisse peto ut pro istis Institutis resumatur n. 10 schematis anno 1963
editi.
Schematis textus, quaeso, nequidem sileat de Institutis Saecularibus. Cum
sincera subiectione Supremo Pastori et tamquam Venerabilium Patrum ulti¬
mus edicere audeo Instituta Saecularia significare permagnam Spiritus Sancti
gratiam in Ecclesia nostri temporis equidemque exstare peculiare Dei donum
pro mundo hodierno.
1 Summa Theologica II-II, q. 188, a. 5, in c.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE
655
Ad caracterem horum Institutorum sobrie et nervose adsignandum duo
essentialia sunt perpendenda ex doctrina utriusque Summi Pontificis Pii XI
et Pii XII circa genesim et nativitatem horum Institutorum magnopere sol¬
liciti: a) perfectionis christianae professio quoad substantiam est vere reli¬
giosa, sed in saeculo exercenda; 2 b) iure, ex regula, haec Instituta, nec sunt
nec proprie loquendo dici queunt Religiones vel Societates vitae communis. 2 3
Ex his habetur Institutorum Saecularium sodales non esse religiosos, sed
magnopere laicos Deo utique sacratos ad apostolatum exercendum non tan¬
tum in saeculo, sed veluti ex saeculo, ac proinde professionibus, exercitiis,
formis, locis, rerum adiunctis saeculari huic conditioni respondentibus, exer¬
cendum fideliter. 4 5
Si ergo Summus Pontifex Pius XII horum Institutorum curam S. Con¬
gregationi de Religiosis commisit id evenit propter rei novitatem canonicam
simul et absentiam alicuius peculiaris Dicasterii pro Laicis consacratis necnon
propter desiderium eiusdem Pontificis eum ipsum posse invigilare super
sorte huius virgulti vernantis.
Submisso animo dignum esse censeo huius praeclari Concilii hanc rem in
orationibus ac studiis undequaque perpendere ad gloriam gratiae Dei et ad
hodiernam apostolatus Catholicae Ecclesiae efficaciam.
Spiritus Sanctus non subiaceat legi sed lex inserviat Spiritui Sancto.
7. Propositio undecima sermonem de vita communi instituens, utilia uti¬
que promit ast nil edicit de aspectu educativo et formativo vitae communis,
individuam impellens et augens personam, ad bonum commune magis quam ad
bonum privatum omnem vitam ac operositatem dirigens. Spirantia sunt Doc-
toris S. Ecclesiae cuius nomen est Augustinus verba: « Omnia opera vestra
in commune fiant maiore studio frequentiori alacritate, quam si vobis propria
faceretis. Caritas enim de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt,
sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit.
Et ideo quanto amplius rem communem quam propriam curaveritis, tanto
amplius vos profecisse noveritis ». s
Pars II: Quaedam animadversiones. 8. In propositione septima post vo¬
cem « Religiosi » addantur verba: « superiores aeque ac subditi ».
9. Propositioni octavae valde pulchrae ac utili addatur periodus ex n. duo-
detrigesimo Schematis 1963 ubi tam apte verbum instituitur de duratione
Superiorum in munere « praesertim in mulierum Institutis ». Hoc addita¬
mentum multum conferre potest ad accommodatam renovationem a Concilio
Vaticano II invocatam.
10. Propositioni undevigesimae sub finem addatur votum quod prostat
numero quinquagesimo secundo schematis 1963 editi. Hoc votum sic sonat:
2 Motu proprio Primo Feliciter, 12 martii 1948: A.A.S., 40 (1948), p. 284.
3 Lex peculiaris Instit. Saecul. art, II, 1 ns. 1 et 2.
4 Motu proprio Primo Feliciter, 12 martii 1948: A.A.S., 40 (1948), p. 285.
5 Epistola 211, n. 12: PL 33, 963.
656
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
« Opportunum censetur ut in Institutorum status perfectionis utilitatem,
conferantur Moderatoribus Supremis facultates ad quaedam negotia expe¬
dienda, ne frequentiores ad S. Sedem recursus habeantur ».
Conclusio. In praesenti propositionum schemate, meo humili sensu, omit¬
tuntur res magni utique ponderis, dum alia problemata nimis generice trac¬
tantur. Unde duas propositiones velim proferre:
1. Accommodata renovatio perfectionis status in Ecclesia uberius ac
perfectius est perpendenda, enucleanda et proponenda.
2. Ex dictis summa elucet opportunitas, ut instituatur Consilium com¬
petenti auctoritate ornatum, et ex variarum nationum personis constans,
non solum iurisprudentiae asseclis sed etiam vitae spiritualis et apostolatus
valde peritis. Huius Consilii est — usquedum novum ius definitive conda¬
tur — sub ductu Summi Pontificis ea interim permittere et statuere quae ad
accommodatam vitae religiosae renovationem vere conferant.
Sic enim aptatio, sicut renovatio Liturgiae, gradatim procedere potest
modo non statim irrevocabili, nec necessario ubique eadem prorsus ratione
sed consentanea potius variarum regionum condicionibus. Inde fiet, ut reno¬
vata vita promptius et facilius a religiosis accipiatur et forma eius definitiva
securius paretur. 6
43
Re v .mus P. D. RENATUS ZIGGIOTTI
Rector maior Societatis S. Francisci Salesii
[C/. supra, pag. 574-579].
[Subscripsit etiam ] C. Rada S., ep. Guaranda.
44
CONFERENTIA EPISCOPORUM INDONESIAE
Tum ad necessariam ipsam renovationem vitae religiosae tum ad revisio¬
nem Codicis intuitu huius renovationis fovendae his propositionibus nobis
praeferendum videtur schema magis elaboratum, quod non tantum principia
traditionalia inculcat sed ea imprimis in luce aliorum ex hoc Concilio proce¬
dentium necnon reflexionis hodiernae theologicae secundum eorum genuinum
sensum explicat. In quantum autem hoc propter penuriam temporis possi¬
bile non est, has propositiones tanti valoris esse putamus, ut, quibusdam
emendatis, eas libenter acceptabimus.
Ad 1. In prima propositione verba « Sancta Matre Ecclesia duce » aut
6 Cf. Instructionem ad executionem Constitutionis de S. Liturgia recte ordinandam,
28 sept. 1964, n. 4.
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 657
supprimantur, quia res est nimis evidens, aut mutentur, quia intentum minus
recte exprimunt. Intenditur enim auctoritas Pastorum Ecclesiae, qui cum
Sancta Matre Ecclesia non sunt identificandi; insuper vox « duce » minus
apta videtur ad evocandam primam partem responsabilitatis ipsorum Insti¬
tutorum de quibus agitur. Si haec verba non omittuntur, dicatur: Pastoribus
Ecclesiae moderantibus.
Insuper clare enuntietur « proposita Fundatorum », de quibus textus
loquitur, non materialiter intelligi debere sed secundum Fundatorum sensum
charismaticum de exigentiis evangelicis et de urgentioribus Ecclesiae neces¬
sitatibus, ne sana evolutio Institutorum impediatur.
Ad 2. In secunda propositione prima sententia omittatur, a) quia tantum
repetit quae in fine primae propositionis sunt dicta; b) quia ansam praebere
potest interpretationis, quae sanae adaptationi et evolutioni obstaret.
Inter ea quibus ratio vivendi, operandi et orandi est adaptanda, imprimis
enumerentur: conceptiones de vita vere christiana quae in aliis documentis
huius Sacrosanctae Synodi proponuntur et in sana theologia proprii temporis
elaborantur. In his enim potissima ratio necessitatis adaptationis invenitur
et insuper maximi est momenti ut ratio vivendi, operandi et orandi religio¬
sorum non sit aliena ab eis quae in tota communitate contemporanea Eccle¬
siae ut magis conformia cum exigentiis verae vitae christianae iudicantur.
Ad 3. In tertia propositione aliquomodo elaboretur, quae cooperatio
intendatur, ne propter voces «moderante vero competenti auctoritate»
restringatur ad oboedientem executionem eorum quae ab auctoritatibus
sunt excogitata. Loquatur textus expresse de responsabilitate omnium soda¬
lium in quaerendis efficaci renovatione et recta accommodatione, ut charisma
Spiritus Sancti a quo institutum originem ducit, etiam novae evolutioni
praesit.
Ad 4. In quarta propositione quidem recta dicuntur, sed tali modo ut
valeant de omnibus christifidelibus; insuper non satis elucet unitas amoris
Dei et proximi, et studium ipsius hominis sic premitur ut aequilibratio per
mentionem divinae gratiae desideretur. Quare haec- mutatio proponenda
videtur: « Omnes qui Evangelica Consilia profitentur, credentes “ caritati
quam habet Deus in nobis ” (2 Io. 4, 16), fideliter respondentes gratiae sibi
datae, cum omnibus fidelibus assiduo studio fortique animo consequi nitan¬
tur perfectum Dei amorem, cum quo proximi dilectio in salutem mundi Ec¬
clesiaeque aedificationem indissolubiliter connectitur ».
Ad 5. Propositio quinta de institutis vitae contemplativae nimis defec-
tuosa videtur propter rationes sequentes: a) quia propter terminologiam
tardius introductam haec instituta nimis in unum typum rediguntur; sunt
etiam instituta cum accentu valde contemplativo quae sine praeiudicio eorum
spiritus genuini et iuxta consuetudinem saepe saecularem aliquod opus apo-
stolicum assumere soleant; hanc ob rem dicatur: Instituta quae se modo spe¬
ciali vitae contemplativae dedunt ... aut loquatur de iis qui ...; b) quia tentum
ut factum enuntiatur haec instituta semper suas partes in Corpore Mystico
42
658
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Christi habere atque uberrimos fructus Ecclesiae afferre; propter momen¬
tum rei haec aliquibus verbis elaboranda sunt cum indicatione rationum;
etiam aliquatenus indicandum est in quibus renovatio eorum praecipue quae¬
renda sit; inter haec maximi momenti videtur ut vivatur relatio cum vita
totius Ecclesiae in eius inceptis et necessitatibus.
Ad 6. In propositione sexta dicatur propter attenuationem terminolo-
giae: « In institutis sic dictae vitae activae ».
Verba « ab Ecclesia ipsis commissum eiusque nomine exercendum » non
omnino recte relationem cum auctoritate Ecclesiae indicare videntur, quando
in genere sermo est de ministerio et opere quae finem specificum constituunt.
Tunc enim agitur de ministerio et opere quae Fundatores charismate Spiritus
Sancti ducti, arripuerunt; per approbationem Constitutionum ab auctoritate
Ecclesiae factam, hoc ministerium et opus nondum ab auctoritate Ecclesiae
committitur nec eiusdem nomine exercetur, sed tantum agnoscitur et appro¬
batur ut ministerium et opus commendandum. Propterea dicatur: « suscep¬
tum secundum charisma Fundatorum ab auctoritate Ecclesiae ut genuinum
agnitum ».
Quae in fine huius propositionis dicuntur, sunt quidem vera, sed intuitu
renovationis necessariae, omnino explicanda sunt ut evitetur interpretatio
minus recta, quae his temporibus tum apostolatui tum vitae spirituali et
aequilibrio personali sodalium valde nocere potest. Expresse dicatur execu-
tionem huius ministerii et horum operum pertinere ad ipsam sanctitatem
sodalium; sanctificatio sui ipsius dici potest obiectum primum responsabili-
tatis uniuscuiusque sed nequaquam ipsi ministerio sancte exercito est oppo¬
nenda; in specie sic dicta exercitia pietatis magni sunt momenti pro unione
cum Deo ex qua actio apostolica procedere debet, sed non sunt identificanda
cum primatu unionis cum Deo et sanctitatis; admonere praesertim iuvat in
his institutis in tota ordinatione rationis vivendi et orandi rationem haben¬
dam esse propriarum exigentiarum huius ministerii et operum.
Ad 7. Propositio octava principium rectum enuntiat, sed propter suum
contentum nimis genericum realem vim renovationis non habet. Omnino
necesse est ulterius explicari quid renovatio oboedientiae hodie requirat,
sicut in sequentibus aliquomodo fit quoad paupertatem. Introducenda ergo
videtur propositio de renovatione oboedientiae, in qua e. g. dici debet agi de
oboedientia adultorum et non infantium, oboedientia sodales non absolvi a
propria responsabilitate et superiorum esse responsabilitati propriae et ini-
tiativis subditorum fovere etc.
Ad 9. Loco « patrimonium sacrum » dicatur « patrimonium pauperum »,
quia vox « sacrum » praesertim sororibus religiosis horrorem incutere posset,
quo hoc patrimonium ob indolem sacrosanctam tangere ad distribuendum
non auderent.
Insuper addatur: Praxis colligendi eleemosynas, de qua canon 621, abro¬
getur ut hodiernis temporibus non conveniens; aut saltem secundum tem¬
porum locorumque circumstantias ita immutetur ut ab una parte cum spiritu
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 659
paupertatis ipsorum regularium omnino concordet et ab altera parte pro
aliis non sit scandalum vel causa mirationis aut iustae exprobationis.
Ad 10. In propositione decima addatur: « et praescriptis Constitutionum
opportune adaptatis », ne Constitutiones uti nunc de facto sunt hic intenta
impedirentur.
Insuper post verba « immo curandum est ut in institutis mulierum ad
unam classem perveniatur » addendum videtur: « in institutis autem virorum
conversi non sunt excludendi a moderamine operum sibi convenientium nec
a iure activo suffragationis in electionibus faciendis nec ab omni participa¬
tione in capitulis et in consiliis Superiorum.
Tandem abrogentur omnes tituli honorifici et praecedentiae, qui non fun¬
dantur in officiis, quibus religiosi actu funguntur, qua tales.
Ad 11. In hac re vera adaptatio, quae nostra tempora suadent, requirere
videtur ut clausura monialium non alia sit ac clausura valens pro viris ordi¬
num monasticorum; nominarim abrogentur consuetudines quoad cancellos,
velamina et alia huiusmodi.
Ad 12. Verba in fine « Habitus autem qui iis normis, iudicio Sanctae
Sedis, non congruit, immutandus est» minus practica videntur et ideo
superflua.
Ad 13. Loco « ab institutione alumnorum » dicatur: « a sodalium insti¬
tutione » ut praecaveatur ne quae in prima sententia dicuntur intelligantur
ut de solis iuvenioribus valentia.
Ad 15. Verba quibus propositio quintodecima incipitur « opera propria
fideliter retineant », veram renovationem operum impedire posset. Dicatur:
« Instituta iam condita opera propria secundum principia in prima proposi¬
tione indicata temporum locorumque necessitatibus accommodent, ita ut quae
adhuc secundum inspirationem Fundatorum bono Ecclesiae inserviunt, op¬
portunis ac etiam novis mediis adhibitis, fideliter retineant et adimpleant;
illa autem quae cum instituti spiritu et germana indole hodie minus sunt con¬
sentanea relinquantur et eorum loco alia suscipiantur, quae propositis Funda¬
torum et necessitatibus hodiernis Ecclesiae magis conveniant ».
Ad 18. In propositione duodevicesima omittantur verba « a Sancta Sede
erectis » ne excludantur conferentiae seu consilia a Superioribus Maioribus
sua sponte erecta in determinatis regionibus.
Ad 19. Quoad opera ad fovendas vocationes, expresse dicendum esse
videtur omnem zelotypiam esse excludendam et in omnibus bonum totius
Ecclesiae prae oculis habendum esse.
660
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
45
QUIDAM EXC.MI PATRES EX MADAGASCAR
N. 2, pag. 5, linn. 17-18. Exoptatur ut de adaptatione Institutorum Reli¬
giosorum ad ingenium et conditiones vitae populorum in quibus Novellae
Ecclesiae conditae sunt vel adhuc perdurat status missionis non agatur per
transennam, ut fit in lineis citatis, sed agatur in numero speciali in quo com¬
mendetur ipsa adaptatio et institutio per organa competentia normarum iuri-
dicarum ad illam faciliorem reddendam.
N. 11, pag. 7, linn. 5-6. Verba « sed iuxta temporum locorumque condi¬
tiones accommodata » mutentur in sequentia vel similia: « sed secundum
normas pro viris regularibus statutas ».
Clausura papalis maior hucusque vigens pro Monialibus vitae unice con¬
templativae nec necessaria est ad vitam contemplativam tutandam et non
congruit cum moribus modernis, quae maiore aestimatione et fiducia in mu¬
lieres imbuuntur,
[ Subsignaverunt ] C. Rolland, ep. Antsirabe; F. Rajaonarivo, ep, Miarinarivo;
A. Martinez, ep. Tsiroanomandidy; C. Chilouet, ep. Farafangana; J. Rakotomalala,
arch. Tananarive; A. Tsiahoana, ep. tit. Abtugni; M. Canonne, ep. Tulear; J. Wolff,
arch. Diego Suarez; G. Ramanantoanina, arch. Fianarantsoa; A. Fresnel; F. Vollaro,
ep. Ambanja; J. David, ep. Majunga; J. Puset, ep. Tamatave.
46
QUIDAM REV.MI PP. SUPERIORES GENERALES
Opportunum videtur indicare in schemate quod vita religiosa essentia¬
liter consistit in totali, immediata et indivisa consecratione suiipsius Deo
facta per professionem praeter mandatorum etiam consiliorum evangelico-
rum. Ex hoc apparebit quod ratione sui ipsius vita religiosa non est nec mo¬
nastico-contemplativa nec apostolico-activa, sensu quo haec duo canonice
intelliguntur, sed varias formas assumere valet prout vocatio et missio reli¬
giosorum in Ecclesia, Christi Mysterio, exigunt.
Formae ad duo genera reducuntur quae vita monastico-contemplativa et
vita apostolico-activa vocari possunt.
Historice vita religiosa monastico-contemplativa prior est in Ecclesia, vita
apostolico-activa posteriore tempore apparuit.
Duo genera inter se magis vel minus differunt prout propositum mona-
stico-contemplativum vel apostolico-activum in variis eius formis praevalet.
Licet duo genera in ratione consecrationis seu perfectionis caritatis om¬
nino conveniant et communes exigentias praebeant, valde differunt, propter
diversum finem specificum, ratione vivendi et in praxim deducendi consecra¬
tionem sub respectu exercitiorum pietatis, asceseos, virtutum, necnon sub
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 661
respectu disciplinae, vitae communitariae, ordinationis vitae, regiminis, et
praesertim propter opera quibus dedicantur. Praeterea, haec duo genera
propriam habent vitae religiosae conceptionem theologicam et spiritualem,
qua consecratio religiosa specificatur et cui respondere debet propria et adae¬
quata formatio.
Vita religiosa apostolico-activa, ratione finis specifici, essentialiter ordi¬
natur ad apostolatum et in apostolatum converti debet, salvis semper exigen¬
tiis vitae spiritualis et consecrationis, quae tamen semper et ipsae charactere
apostolico connotantur.
In hac forma vitae religiosae apostolatus, qui ad ipsam pertinet tanquam
elementum substantiale, fons et norma extat formae et ordinationis vitae
sive pro communitate sive pro singulis sodalibus.
Evidenter, praeoccupatio vitae spiritualis in vita quoque religiosa apo¬
stolico-activa praevalens remanet, sed haec praeoccupatio praeparat ad apo¬
stolatum et apostolatus, sua vice, illam fovet: scilicet vita spiritualis ab apo-
stolatu formam specificam seu characterem assumit.
Vita religiosa apostolico-activa coarctari nequit in forma et in ordinatione
vitae religiosae quae ratione et intuitu vitae monastico-contemplativae vel
eius occasione elaboratae sunt. Vita religiosa apostolico-activa, praesertim
pro mulieribus, est potius quid novum in Ecclesia et certe nullum Concilium
hucusque prae oculis habere poterat tantam multitudinem Religiosarum di¬
versis operibus apostolatus deditarum. Videtur tamen quod haec providen-
tialis novitas nondum sufficienter propria et adaequata ordinatione definita
et determinata usque adhuc sit.
Praeterea tantae et tam momentosae sunt formae quibus vita religiosa
apostolico-activa exprimi potest quod via ulteriori evolutioni patere semper
debet. Quapropter optandum esset quod Concilium clare indicet vitam reli¬
giosam apostolico-activam propria definitione et ordinatione indigere, quibus
etiam distincta formatio respondere oportet. In hoc potissimum consistit
renovatio et adaptatio huiusmodi formae vitae.
Ideo duo proponuntur:
Primum. - Indicetur in quonam elemento essentialiter consistit quaevis
forma vitae religiosae, seu quaenam sit substantia cuiusvis vitae religiosae.
Hunc in finem ad num. 4, pag. 5, lin. 28, post verba: « Deus in nobis »
(Io. 4, 16) addatur: « sese habeant plene, immediate et indivise Deo con¬
secratos, et... »,
Totus numerus ita legatur: « Omnes qui Evangelica Consilia profitentur,
credentes “ caritati quam habet Deus in nobis ” (1 Io. 4, 16), sese habeant
plene, immediate et indivise Deo consecratos et assiduo studio fortique animo
consequi nitantur perfectum Dei amorem, ex quo proximi dilectio profluit
in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem (cf. n. 17) ».
Secundum. - Commemorata in num. 5, pag. 6, vita contemplativa, quae
vocari posset « monastico-contemplativa », magni interest indicare momen¬
tum et naturam vitae religiosae apostolico-activae et in mentem recolere
662
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
locum et influxum apostolatus in hac peculiari forma vitae religiosae, quae
ab apostolatu characterem specificum desumit.
Hunc in finem: In num. 6, pag. 6, lin. 8, loco « vitae activae » dicatur:
« vitae apostolico-activae ».
In eodem num. 6, pag. 6, lin. 14, post finem sententiae verba sequentia
vel similia addantur: « In istis Institutis quae ab apostolatus operibus spe¬
cificum characterem recipiunt integra vita religiosa in apostolatum converti'
debet qui est perpetuo sancteque exercendus ut non minus interiorem spiri¬
tum prodat, quo informatur, quam ipsum alat et renovet. Quapropter fidelis
et constans vita consecrationis religiosae eiusque ordinatio exigentiis aposto¬
latus eiusque Instituti proprii respondere debent ».
In fine schematis « De statibus perfectionis adquirendae » a. 1963 appa¬
rati, pag. 38, n. 52, votum exprimebatur circa facultates moderatoribus Su¬
premis tribuendas; in fine praesentis schematis « de Religiosis » propositio¬
nem vel saltem votum exprimere convenit circa concessionem Superioribus
Maioribus Congregationum religiosarum clericalium potestatis iurisdictionis
et facultatum quibus fruuntur Superiores Maiores Ordinum pro regimine et
disciplina interna religionum quaeque naturam non ferunt privilegiorum.
Saeculo elapso, et definitive per Codicem I. C., Congregationes religiosae
conditionem iuridicam assecutae sunt quae sub respectu religioso illas in
eodem gradu et statu ponit ac Ordines et ideo Congregationes formaliter
habitae sunt tamquam « Religiones » et pro propriis sodalibus quoad incor¬
porationem et internam disciplinam locum tenent dioeceseos (cf. Const.
Apost. Provida Mater, diei 2 febr. 1947).
Assimilatio inter Ordines et Congregationes sub descripto respectu non¬
dum tamen necessarias et connaturales consequentias produxit quoad pote¬
statem iurisdictionis et facultates necessarias quibus regendae sunt Congre¬
gationes.
Status iuridicus Congregationum evectus est quin eodem tempore potestas
illarum moderatorum evehatur ut novo statui iuridico respondeat.
Congregationes desiderant potestatem iurisdictionis, nullo modo tamen
petunt privilegium exemptionis. Potestas iurisdictionis non secumfert privi¬
legium exemptionis.
Quapropter, sequens votum vel propositio in fine schematis pag. 8 inseri
posset:
« Opportunum censetur ut Superioribus Maioribus Congregationum reli¬
giosarum clericalium conferantur potestas iurisdictionis et facultates pro regi¬
mine interno seu disciplina Congregationum earumque sodalium quibus
fruuntur Superiores Maiores Ordinum pro propria Religione eiusque soda¬
libus, quin tamen ex hoc privilegium exemptionis vindicetur ».
[, Subsignaverunt ] C. M. Heiligers, SMM; J. Van Kerckhoven, MSC; O. De-
grijse, CICM; R. Ziggiotti, Sales.; R. Zilianti, abb. null. Monte Oliveto Mag-
giore; Clementinus van Vlissingen, ofmcap.; H. Bliestle, MSF; G. Marinucci,
OEDSA; G. Dayez, OSB; L. Deschatelets, OMI; Anastasio dei Ss.mo Rosario,
ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - DE ACC. RENOV. VITAE RELIGIOSAE 663
OCD; S. Kleiner, O. Cist.; I. Gillet, O. Cist. Ref.; G. Bernasconi, Barnab.;
K. Healy, O. Carm.; P. Magnone, O.S.L; C. Blanchet, miss. Salette; C. Mans-
feld, Min. Inf.; J. Soetemans, SS. Salv. Lat.; J. Gaddo, Inst. Car.; G. Lalande,
CSC; V. Tomek, Ord. Sch. P.; H. Systermans, SSCC; R. Huot, S.S.S.; P. Schwei-
ger, CMF; B. Schweizer, SDS; L. De Santis O.M.D.; H. De Cocq, ep. tit. Aeque
di Bizacena; P. Ramirez Taboada, ep. Huacho; D. Desperben, praef. ap. Hainan;
J. Tielbeek, ep. tit. Tipasa in Numidia; Th. Eugenin, ep. tit. Gerisso; N. Van
der Westen, ep. Pangkal-Pinang; V. Van Beurden, praef. ap. Kole; N. Verhoeven,
ep. Manado; J. 0’Loughlin, ep. Darwin; H. Vermeiren, arch. tit. Pedactoe;
A. Stemper, vic. ap. Kavieng; O. Terrienne; O. Koop, ep. Lins; L. Morel, arch.
tit. Eno; W. Brasseur, vic. ap.; J. Scalais, arch. tit.; B. Meis, arch. Luluabourg;
A. Jacques, ep. Boma; F. Van den Bergh, ep. Lisola; G. Bouve, ep. Kongolo;
P. Lehaen, ep. Sakania; M. Van Rengen, praef. ap. Mweka; J. Frijns, ep. Kindu;
J. Van Cauwelaert, ep. Inongo; N. Schneiders, arch. Makassar; A. Barbisotti, ep.
tit. Cauno; J. Dalvit, ep. Sao Mateus; D. Parodi, ep. tit. Centenaria; D. Fer-
rara, praef. ap. Mopoi; G. Briani, sup. gen. F.S.C.; J. Giordani, praef. ap. La Paz
CalifD. Fiorina, sup. gen. I.M.C.; Carlo Van Melckebeke.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
14 novembris 1964
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
14 novembris 1964
Exc.mus P. D. Pericles Felici, Ss. Concilii secretarius generalis :
Patres venerabiles, moderabitur congregationem generalem 122
em.mus ac rev.mus D. card. Petrus Gregorius Agagianian.
Notum facio vobis, Patres, supremum diem piissime obiisse exc.mos
D. Franciscum Barda, ep. Premisliensem Latinorum in Polonia, et Ioseph
Moreira Pinto, ep. Visensem in Lusitania. Oremus pro anima eorum.
Em.mus P. D. Eugenius card. Tis serant: De profundis...
Secretarius generalis : Patres venerabiles, cursus in fine velocior, et
propter hoc etiam durior. Vestram patientiam enixe rogamus, ut nobis
obsecundare velitis in nostro labore, etiam duro. Proxima hebdomada,
probabiliter, erunt etiam sessiones pomeridianae — probabiliter —,
sed Calendarium harum sessionum, si aderunt, dabitur feria II pro¬
xima. Labor, ceterum non erit inanis, neque apud Dominum, neque
apud homines et apud Ecclesiam.
Hodie distribuentur fasciculi continentes Modos qui respiciunt
capp. III, IV, V, VI, VII, VIII schematis de Ecclesia [ plausus \. Sed
Modi erunt suffragandi et suffragatio fiet, sic disponentibus modera¬
toribus, feria III et feria IV proximae hebdomadae, hoc ordine: feria III
fiunt suffragationes Modorum capp. III, IV, V; feria IV, suffragationes
Modorum capp. VI, VII, VIII et sic, Deo favente atque Deipara,
finem habebunt suffragationes congregationum generalium circa schema
de Ecclesia. Interea prosequentur etiam aliae suffragationes; hodie, post
suffragationem circa Modos cap. III de Oecumenismo , habebuntur pri¬
mae 6 suffragationes quoad schema de accommodata renovatione vitae
religiosae. Aliae 3 suffragationes circa hoc schema habebuntur feria II
proxima. Et post ultimam suffragationem, iam schema remittitur, si
Modi aderunt, ad commissionem. Modi qui forte dabuntur circa schema
de religiosis possunt exhiberi etiam feria II vel etiam feria III proximae
hebdomadae. Habeo aliquas alias communicationes faciendas sed fa¬
ciam durante hac congregatione.
En igitur nomina eorum qui verbum facere postulaverunt circa
schema de institutione sacerdotali. Sunt em.mi ac rev.mi DD. cardd.
668
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Iacobus De Barros, arch. S. Sebastiani Flum. Ianuarii in Brasilia; Er-
nestus Ruffini, arch. Panormitan. in Italia; Paulus Leger, arch. Maria-
nopolitan. in Canada; Iulius Dopfner, arch. Monacen. et Frisigen. in
Germania; Leo I. Suenens, arch. Mechlinien. et Bruxellen. in Belgio.
Deinde, nomine plurium: exc.mi DD. Dinus Stafla, arch. tit. Cae¬
sariem in Palaestina; Emmanuel Fernandez-Conde, ep. Corduben. in
Hispania; Paulus Sani, ep. Denpasaren. in Indonesia; Ioseph Gopu,
arch. Hyderabaden. in India; Laurentius Jager, arch. Paderbornen. in
Germania; Tullius Botero, arch. Medellinen. in Columbia; Iacobus
Flores, ep. Barbastren. in Hispania; Ioannes Sauvage, ep. Annecien. in
Gallia; Dionysius Hurley, arch. Durbanian. in Africa Merid.; Benedic¬
tus Zorzi, ep. Caxien. in Brasilia; Paulus Schmitt, ep. Meten. in Gallia;
Antonius Anoveros, ep. Gadicen. et Seten. in Hispania; Antonius
Pawlowski, ep. Vladislavien. in Polonia; Arcturus Rivera, ep. aux.
S. Salvatoris in EI Salvador; Andreas Charue, ep. Namurcen. in Bel¬
gio; Ioannes Weber, ep. Argentinen. in Gallia; Aemilius Benavent,
ep. eoad. Malacitan. in Hispania; Ludovicus Rodriguez, ep. S. Crucis
in Bolivia; Raimundus Bogarin, ep. S. Ioan. B. a Missionibus in Para-
guay; Ioannes Klooster, ep. Surabaien. in Indonesia; Victor Reed, ep.
Oklahomen. et Tulsen. in Stat. Foed. Am. Sept.; Ioseph Cserhati, ep.
adm. ap. Quinque Ecclesiar. in Hungaria; Sergius Mendez, ep. Cuer-
navacen. in Mexico.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
669
SCHEMA DECRETI DE OECUMENISMO
MODI *
a Patribus conciliaribus propositi
a Secretariatu ad Unitatem Christianorum fovendam
EXAMINATI
III
Caput III
De Ecclesiis
ET DE COMMUNITATIBUS ECCLESIALIBUS
a Sede Apostolica Romana seiunctis
1 - RELATIO
Die 7 octobris anni 1964 factae sunt suffragationes de partibus
Capitis III Schematis Decreti De Oecumenismo, cum sequenti exitu.
Prima suffragatio, de numero 13.
Praesentes votantes.2.177
Placet.2.154
Non placet. 21
Vota nulla. 2
Secunda suffragatio, de numeris 14-18.
Praesentes votantes.2.162
Placet.2.119
Non placet. 39
Vota nulla. 4
Tertia suffragatio, de numeris 19-24.
Praesentes votantes.2.133
Placet.2.088
* Huiusmodi fasciculus Patribus distributus fuit in congregatione generali
CXXI, die 12 novembris 1964.
670 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Non placet. 43
Vota nulla. 2
De integro Capite III facta est suffragatio die 8 octobris anni 1964.
Praesentes votantes.2.169
Placet.1.843
Non placet. 24
Vota nulla. 6
Placet iuxta modum. 296
Integrum ergo caput, cum omnibus suis partibus a Concilio in Con¬
gregatione generali est approbatum.
Omnes et singuli modi a Patribus propositi omni qua par est diligen¬
tia examinati sunt a duabus subcommissionibus quae ad hoc a Patribus
Secretariatus constitutae sunt. Prima subcommissio, cui praeses erat
Exc.mus Hermaniuk, curam habuit numerorum 13 ad 18, nempe prooemii
et primae partis; alteri vero, quae de parte secunda capitis se occupabat,
praesidebat Exc.mus Heenan. Relatione scripta circa omnes modos Pa¬
tribus Secretariatus tradita et ab ipsis examinata, ampla praesertim de
communicatione in sacris (n. 15) et de realitate Eucharistiae apud fratres
seiunctos in Occidente (n. 22) nec non de aliis modis maioris mo¬
menti discussio in sessionibus plenariis Secretariatus facta est.
Aliquae mutationes, breviores additiones, transpositiones propositae,
quibus sensus textus clarius et melius exprimitur, admissae sunt. Quae
emendationes in elencho infra posito recensentur.
In sequenti relatione modi per ordinem recensentur et responsa pro¬
ponuntur. Explicationes fusiores inveniuntur in aliquibus locis ubi
agitur:
1) de communicatione in sacris (n. 15 ad 10 et 11);
2) de realitate Eucharistiae apud fratres seiunctos in Occidente
(n. 22 ad 11 et 12);
3) de proselytismo (n. 19 ad 6 et n. 24 ad 4).
Caput III
AD NUMERUM 13
1 — Loco « a Sede Apostolica Romana seiunctis » in titulo dicatur
« a plena communione seiunctis » (10 Patres).
R. — Modus propositus non accipitur talis qualis est, quia non expri¬
mit a cuius communione seiuncti aestimantur fratres.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
671
2 — Omittantur verba « seiuncti», « seiunctos » toties quoties.*
R. — Videtur non expedire propter ambiguitatem.
3 — Dubium habetur de opportunitate huius capitis.
R. — Caput iam acceptum est suffragatione ingentis maioritatis Patrum;
ideoque iam omitti non potest.
4 — Hoc caput laborat quodam complexu inferioritatis: confusionem
et scandalum (si vis «pusillorum») gignere potest.
R. — Caput acceptum omitti non potest.
5 — Pag. 19, lin. 1: «inconsutilis tunica Christi » est figura quae scindi
non potest. Dicatur: «Ad duas praecipuas plurium christianorum
seiunctidnes ab Ecclesia catholica apostolica romana oculos con¬
vertimus (2 Patres).
R. — Nemo est qui non videat hic dici scindi non quidem figuram, sed
quod figura designatur; quae figura saepius adhibetur et ab om¬
nibus facile intelligitur.
6 — Pag. 19, lin. 5: post verba «per solutionem ecclesiasticae com¬
munionis » omittantur verba «inter Patriarchatus orientales et
Sedem romanam».
R. — Videtur necessarium indicari in quo consistit ista solutio eccle¬
siasticae communionis; de Orientalibus Ecclesiis etenim hic prae¬
cise agitur et hoc exprimi debet.
7 — Pag. 19, lin. 7: Omittenda sunt verba «post amplius quattuor
saecula » (2 Patres).
R. — Accipere hunc modum non expedit quia de praecipuis scis¬
sionibus tantum agitur.
8 — Pag. 19, lin. 9: Deleantur verba «a Sede Romana».
R. — Non expedit quia praecise de separatione a Sede Romana agitur.
9 — Pag. 19, lin. 9 et 11: loco «Communio» dicatur «Commu¬
nitas ».
R. — Lin. 9: verbum «Communiones» intendit non distinguere inter
Ecclesias et Communitates.
Lin. 11: locutio « Communio anglicana » est communi usu
recepta.
10 — Pag. 19, lin. 10: loco «se seiunxerunt» dicatur «seiunctae
sunt ».
Ratio : a) ut abstrahatur a quaestione culpae;
[ 5 ]
[ 6 ]
* Ubi non indicatur numerus Patrum qui modum proposuerunt, intelligitur
modum illum ab uno tantum Patre propositum esse.
672
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[6] b) quia non respondet historicae veritati {43 Patres, ex qui¬
bus epp. Angliae).
R. — Modus accipitur.
11 — Pag. 19, linn. 10-11: loco «Inter eas, in quibus traditiones et
structurae catholicae ex parte subsistere pergunt, praeeminet
Communio anglicana» dicatur «In aliquibus (vel: quibus¬
dam) tamen earum traditiones et structurae catholicae ex parte
subsistere pergunt» (2 Patres); vel: «...traditiones, structura
hierarchica et ritus liturgici Ecclesiae catholicae ex parte subsi¬
stere pergunt (1 Pater); omittendo, in utroque casu, verba
« praeeminet Communio anglicana ».
R. — Videtur non expedire quia sic mentio explicita Communionis
anglicanae tolleretur, quae tamen a multis Patribus exoptabatur.
12 — Pag. 9, linn. 10-11: Expungatur sententia « Inter quas... » usque
ad «Communio anglicana» (3 Patres).
Rationes-. 1) est offensivum aliis sectis protestandum;
2) secta quae, hic et nunc, magis laborat anxietate oecume-
nica est secta lutherana praesertim in Germania.
R. — Videtur non expedire expungere dictam sententiam quia men¬
tio explicita Communionis anglicanae a multis Patribus exopta¬
batur ut supra dictum est (n. 11).
Verum tamen verbum «praeeminet», quodammodo «iudi-
cium valoris » implicans, posset locum cedere alicui alteri locu¬
tioni magis accuratae, v. g. «specialem locum obtinet», qui
modus ab uno Patre revera proponitur ut dicetur infra n. 14.
[7] 13 — Pag. 9, linn. 10-11: Auferatur locutio «Communio anglicana»
ut non accurata.
Ratio: Quia in Anglia non habetur una Communio et Com¬
munio in quam quadrare possunt verba nostri schematis est
tantum High Church (2 Patres).
R. — Obiectio procedit ex ignorantia elenchi: in Anglia sunt quidem
diversae communiones, sed hic agitur de sola Communione an¬
glicana.
Praeterea « High Church » non est aliqua communio distincta
a Communione anglicana, et quae hic dicuntur pro tota hac Com¬
munione valent.
— Pag. 9, linn. 10-11: Auferatur locutio «Communio anglicana»:
non est verum Communionem anglicanam habere, etiam ex par¬
te, structuras catholicas quum ordinationes anglicanae invalidae
sint.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
673
R. — Non est verum dicere Communionem anglicanam, ratione in- 17]
validitatis ordinationum, omnino carere structura catholica. In¬
cisa « ex parte » sufficit ad vitandum ambiguitatem.
14 — Pag. 9, lin. 11: loco «praeeminet» dicatur «locum specialem
tenet ». Non enim convenit iudicium ferre. Cur Communio an-
glicana Veteribus catholicis praeeminet non videtur.
R. — Accipitur modus.
15 — Pag. 9, lin. 11: loco «Communio anglicana» dicatur «Eccle¬
sia anglicana».
Ratio : Melius sonat; eligatur ad captationem benevolentiae.
R. — Non videtur expedire ad captationem benevolentiae procedere;
praeterea «Communio anglicana» est locutio communiter re¬
cepta et quasi technica.
16 — Pag. 9, lin. 12: addatur « necnon aliae Ecclesiae in quibus sa¬
cerdotium et eucharistia habentur ».
R. — Non videtur expedire quia in hac paragrapho agitur tantum de
Communitatibus vel Ecclesiis a Reformatione protestantica pro-
manantibus; insuper agitur non de omnibus schismatibus sed
tantum de praecipuis.
17 — Pag. 9, lin. 15: loco «ad fidem et structuram ecclesiasticam...»
dicatur « ad fidem et constitutionem Ecclesiae ».
Ratio : « Structura » exprimit tantummodo aspectum exter- [8]
num socialem; « ecclesiastica », ex sese, dicit tantum quae ex iure
positivo ecclesiastico profluunt; sed: differentiae existunt etiam
relate ad constitutiva divina externa et interna.
R. — Modum accipere non expedit, quia:
a) non est verum quod structura exprimit tantummodo
aspectum externum socialem; est enim sacramentalis;
b) verbum « ecclesiasticus» indebito modo ab his Patribus
ad ius positivum restringitur;
c) constitutio Ecclesiae fidem implicat et ab ea distingui non
debet, quod de structura dici non potest, quamvis ad fidem
pertineat.
18 — Pag. 9, lin. 15: loco «structuram» dicatur «disciplinam».
Ratio : Si structura est essentialis, pertinet ad fidem.
R. — Verum est quidem structuram essentialem ad fidem pertinere,
sed ut obiectum fidei ab aliis distingui debet; patet enim struc¬
turam, ex sese, a doctrina fidei distingui.
Praeterea «disciplina» non sufficienter exprimit hoc pecu¬
liare elementum constitutivum Ecclesiae.
43
674
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 8 ]
AD NUMERUM 14
1 — Modus propositus: Saltem una vice appareat etiam vox «pa-
triarchalis ». Ratio non datur sed per se patet.
R. — Modus accipitur ob sequentes rationes:
1) Revera iam explicite in n. 13, pag. 19, linn. 3-6, mentio fit
.. Patriarchatuum orientalium, attamen numquam in ipsa parte Ec¬
clesiis Orientalibus dicata, quamvis idea sub textu momenti est
in ecclesiologia orientali, ut absentia explicitae mentionis vix ex¬
plicari possit.
2) Facile inducitur in textum, cum idea iam subiacens ei sit et
additio nullatenus sensum textus mutet.
Ita proponitur: « Sacrosanctae Synodo gratum est, inter ce¬
tera gravis momenti, omnibus in mentem revocare exstare in
Oriente plures particulares seu locales Ecclesias, inter quas pri¬
mum locum tenent Ecclesiae Patriarchales, et ex quibus non
paucae ab ipsis Apostolis originem ducunt » (pag. 19, linn. 24-27).
Haec additio fit ad mentem schematis de Ecclesia, n. 23,
pag. 66, linn. 20-34 et notae 37, pag. 78.
[9] 2 — Modus proponit: In nostro numero verba «Ecclesiae particula¬
res seu locales » ritum significant, dum in schematibus « De Ec¬
clesia », « De dioecesium regimine » et in aliis dioecesim signifi¬
cant. Ne confusio in significatione eiusdem verbi in variis sche¬
matibus oriatur verbum «particularis» alio substitui debet, v.
g. « partialis » vel alio simili.
R. — Modus non accipitur ob sequentes rationes:
1) In modo praecedenti iam provisum est.
2) Quaedam Ecclesiae Orientis particulares seu locales ab
Apostolis certo originem ducunt, quae tamen non efformant « ri¬
tum » proprium; puta Ecclesiam Thessalonicensem, vel Ecclesiam
Corinthi.
3) In Const. De Ecclesia n. 23, p. 66, lin. 31 iam supra citato
agitur de Ecclesiis localibus quae originem apostolicam ducunt.
4) In nostro textu recte dicitur « particulares seu locales », ne
haec confusio oriatur quae timetur.
3 — Modus proponit: In tota hac sectione clare dicendum est quod
diversitas liturgica et disciplinaris nullo modo ex peculiari iure
divino promanat, et ideo relationes inter Ecclesias Orientis et
Sedem Romanam ex iure divino esse omnino pares ac pro Ecclesiis
localibus Occidentis.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
675
1) Quaestio magis intricata se habet quam Pater eam exponit. [9]
Nam patet erga Primatum Romanum omnes Ecclesias et Orientis
et Occidentis ex iure divino pares esse.
2) Attamen ex diversa missione ab Apostolis divinitus ac¬
cepta clare elucet plures esse Ecclesias apostolicas Orientis, dum
historice constat unam apostolicam esse in Occidente, nempe Ro¬
manam, ex qua omnes Ecclesiae locales Occidentis promanare
videntur.
3) Ergo melius est silentium servare de hac quaestione quae
inter theologos catholicos disputatur, sc.: utrum sint Ecclesiae
Orientales ex varia institutione apostolica iure divino in diversa
conditione ab Ecclesiis occidentalibus (iure divino primatus Ro¬
mani salvo semper manente), an non.
Pag. 19, lin. 23: loco «Sede Romana moderante» dicatur «Se¬
de Principis Apostolorum moderante ».
Ratio adlata : Dicendo enim « Sede Principis Apostolorum »
datur insimul ratio « potentioris principalitatis » Sedis Romanae,
indeque intelligibilior pro Orientalibus fit Primatus, cum Orien¬
tales in corde habeant « principatus » sedium apostolicarum (An¬
tiochia, Alexandria, Hierusalem), de quibus postea expresse agitur
(linn. 25-27), et quae « Ecclesiae matrices » a Patribus vocabantur. [10]
Dicendo ergo « Sede Principis Apostolorum » affertur ratio prop¬
ter quam omnes Ecclesiae in communione cum Romano Pontifice
esse debent {11 Patres).
Ratio pro modo adlata non est ad rem. Immo Sede Romana ab
omnibus orientalibus tenetur tamquam Prima Sedes. Insuper,
historice loquendo, non agitur simpliciter de « Sede Principis Apo¬
stolorum », cum ex. gr. et Hierusalem et Antiochia aliquo modo
sedes Principis Apostolorum fuerint ante Romam. Sed Roma ab
omnibus agnoscitur ut sedes successoris Petri. Ergo multo melius
sermo fit de Sede Romana, praecisius et accuratius. Nam omnes
intelligunt quid sit Sedes Romana.
Pag. 19, lin. 23: loco «Sede Romana moderante iuxta commu¬
nem consensum» dicatur «Sede Romana moderante communi
consensu ».
Ratio : Ne intelligatur « ad mensuram communis consensus »
(9 Patres).
Modus accipitur.
Pag. 19, lin. 23: Deleantur verba «iuxta communem consensum ».
Ratio adlata-. Perperam intellegi possunt ex illo Ecclesiarum
676
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 10 ]
consensu, non ex iure divino Primatus Ecclesiam Romanam mo¬
derari. Essent reviviscentia semi-gallicanismi! (2 Patres).
R. — 1) Non agitur de moderamine Sedis Romanae propter consensum
communem, sed de communi consensu illis temporibus existenti
quo omnes primatum romanum agnoscebant et moderamen roma-
num accipiebant de facto.
2) Iam provisum est in acceptatione modi praecedentis qui
clare dicit (absque ulla praepositione): «communi consensu».
Inde patet agi de facto historico, non de ratione theologica ori¬
ginis moderaminis Sedis Romanae.
7 — Pag. 19, lin. 29-30: loco «inter Ecclesias locales, ut inter so¬
rores, vigere debent», dicatur: «inter Ecclesias locales, ab ea¬
dem Ecclesia apostolica matrice provenientes, ut inter sorores,
vigere debent».
Ratio adlata : Ecclesiae matrices sunt Ecclesiae principales
quae originem ducunt ab aliqua sede apostolica. Inter eas Ecclesia
Romana gaudet « potentiori principalitate », quia sedes Principis
Apostolorum (9 Patres ).
[ 11 ] R. — Modus non accipitur ob sequentes rationes:
1) Iam satis provisum in textu linn. 25-27 ubi dicitur: « om¬
nibus in mentem revocare non paucas in Oriente particulares seu
locales Ecclesias ab ipsis Apostolis originem duxisse ».
2) Modus non est ad rem, cum cura servandi fraternas neces¬
situdines non sit tantummodo de Ecclesiis quae ab una Ecclesia
Apostolica Matrice proveniunt, sed de omnibus Ecclesiis locali¬
bus, quidquid sit de communi vel non communi origine apostolica.
8 — Pag. 20, linn. 1, 3, 14-15, 17: loco «Ecclesiae Orientis» dicatur
«Ecclesiae Orientales » et loco «Ecclesia Occidentis » dicatur
«Ecclesia Occidentalis» (4 Patres).
R. — Iustificatio terminologiae in Schemate adhibitae invenitur in
Relatione circa Schema Decreti «De Oecumenismo», fasc. II
(1964), pag. (23) 63, B, 2.
9 — Pag. 20, linn. 1-3: loco «Ecclesias Orientis proprium habere the¬
saurum... Ecclesia Occidentis deprompsit» dicatur «Ecclesias
Orientis pristinum Ecclesiae Catholicae thesaurum servasse in
rebus liturgicis, in traditione spirituali et in ordine iuridico ».
Ratio-, quia quae Ecclesiae Orientis habent, non proprius the¬
saurus est quo ut seiunctae a Catholica donantur.
Vel loco «proprium ab origine habere thesaurum» dicatur
«pretiosum ab origine servare thesaurum».
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
677
Ratio: Ille thesaurus liturgicus, doctrinalis non est proprius [ 11 ]
Ecclesiarum Orientis quatenus sunt separatae, sed ab ipsis serva¬
tur ex tempore quo unitas Ecclesiae vigebat.
R. — Neutra mutatio Patribus secretariatus placuit; tamen difficul¬
tas quaedam in textu revera perspicitur. Ita sequentem muta¬
tionem proponimus, nempe ut omittatur vox « prdprium ». Ita
textus sic sonaret: «Praetermittendum pariter non est Ecclesias
Orientis ab origine habere thesaurum ex quo plura in rebus litur-
gicis...».
Ita solveretur difficultas circa quaestionem utrum thesaurus
earum proprius dici possit an non.
10 — Pag. 20, lin. 3: loco «Ecclesia Occidentis» proponitur «aliae
Ecclesiae particulares » ita ut textus fiat «ex quibus plura in
rebus liturgicis, in traditione spirituali et in ordine iuridico aliae
Ecclesiae particulares depromp serunt».
Ratio adlata : terminologia textus obscura et infelix est.
R. — 1) in n. 14 agitur de Ecclesiis Orientis quibus Ecclesia Occi¬
dentis contraponitur; non autem de quibuslibet aliis Ecclesiis.
2) Ecclesia Occidentis bene indicat totum christianismum [ 12 ]
Occidentalem qui substantialiter in omnibus multa ab Oriente
deprompsit, et non vice versa.
3) Ecclesia Occidentis fere ex toto ab una Sede Apostolica
pendet, nempe Romana, cum e contra Sedes Apostolicae Orien¬
tales sunt plures. Ita locutio « aliae Ecclesiae particulares » nimis
vaga apparet et contra mentem totius paragraphi.
11 — Pag. 20, linn. 6-7: loco «Ad fidem servandam illae Ecclesiae
multa et passae sunt et patiuntur » dicatur « Ad hanc fidem ser¬
vandam ... christiani seiuncti passi sunt».
Ratio adlata: Non ecclesiae seiunctae, ut institutum huma¬
num, passae sunt, sed earum fideles.
R. — 1) Non mere fideles, tamquam individui, passi sunt, sed et ipsae
Ecclesiae, cum saepe persecutio egit directe contra ipsum insti¬
tutum ecclesiasticum; immo fere semper non sunt ipsi fideles
qui qua tales patiuntur, sed qua membra alicuius Ecclesiae chri-
stianae.
2) Servatur «et patiuntur», cum revera usque ad hodiernos
dies patiuntur.
12 — Pag. 20, linn. 8-12: Deleantur istae lineae aut aliter, magis
clare et complete conscribantur.
Rationes adlatae: Causae verae separationis non sunt illae
678 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 12 ]
in textu indicatae, sed profundiores: pertinacitas in errore.
Textus laborat complexu inferioritatis et non audet dicere totam
veritatem.
R. — 1) Non dicitur in textu omnes causas esse ex ordine indicato
et non excluditur pertinacitas in errore.
2) Causae externae et traditiones diverso modo acceptae ra¬
dicem separationum tangunt, historia dilucide testante.
13 — Pag. 20, linn. 11-12: Deleantur verba «propter defectum mu¬
tuae comprehensionis et caritatis ». Rationes desunt.
R. — Modus reiicitur quia rationes desunt et textus schematis veri¬
tati respondet.
14 — Pag. 20, linn. 14-15: Loco «qui instaurationem plenae commu¬
nionis inter Ecclesias Orientales et Ecclesiam Catholicam... »,
dicatur «qui instaurationem ... Ecclesiarum Orientalium cum
Ecclesia Catholica... ».
Ratio adlata : Quia secus in eodem ordine, id est omnino
aeque, considerantur ex una parte Ecclesiae schismaticae, et ex
altera parte una et unica Ecclesia!
[13] R. .— 1) Revera modus propositus non solvit difficultatem quam Pa¬
ter movet, quia «inter» vel «cum» ad eundem sensum ten¬
dunt.
2) Ex tota paragrapho 14, clare elucet notio recompositio-
nis unitatis quae oriri debet ex mutua comprehensione et mutuo
amore. Ergo melius per praepositionem «inter» significatur.
AD NUMERUM 15
In genere : Unus Pater petit ut de Episcopis orthodoxis et de
Patriarchis fusius disseratur et quando de eis loquitur, sicut de
veris Episcopis et Patriarchis, ut decet, sermo fiat.
Non videtur possibile textum modificare — sed voto iam am¬
plissimo positivoque modo Summus Pontifex Paulus VI satis¬
fecit eloquens praebens exemplum.
Pag. 20, linn. 24-30: tollantur verba «qua fideles cum epi¬
scopo... » usque ad finem periodi.
Ratio: Nimium asseri videtur; de fidelibus seiunctis ea
quae dicuntur falsa sunt (2 Patres).
Fructus eucharisticae communionis non minuitur eo ipso quod
anima errat bona fide.
1 —
R. —
2 —
R. —
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
679
3 — Pag. 20, linn. 21-30: Tota haec paragraphus de novo apparetur, P^]
addendo aliqua verba non tam taxativa «Procul dubio... etc.».
Ratio: Fratres seiuncti cogitabunt nos illis nihil amplius
offerre quam id quod iam per se habent.
R. — Ratio allata non videtur iustificare mutationes in textu iam ap¬
probato.
4 — Pag. 20, linn. 28-30: «Proinde per celebrationem Eucharistiae
Domini etc.... ». Expungenda est conclusio haec quia falsa.
Ratio: Haec vera non sunt nisi praesupponatur unitas fidei
et communio hierarchicae disciplinae a Christo statutae,- quae
plane Chrysostomus, qui citatur, praesupponebat. Hic docetur in
una Eucharistiae celebratione Ecclesiam aedificari.
R. — In textu non dicitur Ecclesiam una celebratione Eucharistiae
aedificari, sed solum celebrationem verae Eucharistiae ad aedi¬
ficationem Ecclesiae revera contribuere.
5 — Pag. 20, lin. 28: Verba «Proinde...» usque ad finem periodi
tollantur. ;; ]>
Rationes: 1) Verba haec non sunt opportuna: aequivoca- [ 14 ]
tionem facile inducere queunt; videtur valde indiscriminatim,
sensu fere protestantico, verbum « Ecclesia » adhiberi;
2) Ecclesia Dei est Ecclesia catholica quae non ipsa crescit
quando ecclesiae separatae utuntur suis bonis;
3) quod de ipsis animis bona fide agentibus verum est non
potest dici de ipsis ecclesiis separatis;
4) Ecclesiae separatae Orientis nequeunt simpliciter vocari
Ecclesia Dei; vera etenim Ecclesia Dei est catholica;
5) quomodo Ecclesia Dei crescere potest etiam per incre¬
mentum gratiae in iis qui sunt extra Ecclesiam, ut de schismati¬
cis authentice docuit Pius PP. XII in Encycl. Mystici Corporis
{18 Patres).
R. — Obiectiones illae desumuntur ex doctrina ecclesiologica quae
debitam rationem non habet de caractere sacramentali ipsius my¬
sterii Ecclesiae quale in Constitutione «De Ecclesia» Concilii
Vaticani II declaratur. Cf. De Ecclesia, cap. III, p. 69, n. 26.
6 -— Pag. 20, linn. 28-30: a) Phrasis peccare videtur contra sincerita¬
tem et puritatem doctrinae in pag. 16, lin. 24 et pag. 25, linn. 4-8.
Verba « Proinde... » fere totum motivum Oecumenismi destruere
videntur. Ut salvetur debita motivatio sine offensa, proponitur
formula:
«Proinde, sicut credimus Ecclesiam Dei aedificari et cre¬
scere per celebrationem Eucharistiae Domini in his singulis
680
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[14] Ecclesiis et communionem earum per concelebrationem mani¬
festari, ita maximopere ex fructibus divini huius sacrificii aug¬
mentum illius unitatis speramus et deprecamur, pro qua Do¬
minus Iesus apud Patrem oravit (Io. 17) ».
b) Cum hic agatur de Ecclesiis Orientalibus separatis, Ec¬
clesia non eodem modo aedificatur et crescit per Eucharistiae
celebrationem apud ipsos et in Catholica; unde proponitur:
«...Ecclesia Dei vera quadam ratione aedificatur et cre¬
scit... etc.».
R. — a) Non videtur «fere totum motivum Oecumenismi» destrui,
cum agatur hic de authentico thesauro sacramentali Ecclesiarum
orthodoxarum quem agnoscere proprium est Oecumenismi veri
nominis;
b) non clare perspicitur qua ratione differant aedificatio
Ecclesiae in catholica et aedificatio Ecclesiae in ecclesiis ortho¬
doxis per ipsam celebrationem Eucharistiae; ratio differentiae
[ 15 ] videtur in adiunctis exstare quae ad ordinem canonicum perti¬
nent magis quam ad ordinem sacramentalem ut talem;
c ) praeterea primus modus introducit ideam novam non
cohaerentem cum sensu generali paragraphi;
secundus modus adiungit quamdam restrictionem, in se non
ineptam, sed non sufficienter explicitam.
7 — Pag. 20, lin. 29: loco «Ecclesia Dei» dicatur «Corpus Mysti¬
cum Christi».
Ratio : Ecclesia Dei est unica, scii, catholica; quamvis seiunc-
ti sint, Orthodoxi tamen ad Corpus Mysticum Christi pertinent.
R. — Ratio non valet, cum Ecclesia Dei et Corpus Mysticum sint una
et eadem res.
8 — Pag. 20, lin. 37: a) Omittantur verba «vi successionis aposto-
licae » (97 Patres ).
Rationes: Successio apostolica magis implicat quam meram
consecrationem episcopalem validam, et formaliter sumpta non
habetur sine communione cum successore Petri.
b) Loco «vi successionis apostolicae» dicatur «vi succes¬
sionis sacramentalis» vel «vi non interruptae successionis»
vel «vi successionis episcopalis» vel quid simile (11 Patres).
R. — Verum est successionem apostolicam implicare non tantum hi¬
storicam successionem in linea sacramentali, sed plenam fidelita¬
tem doctrinalem et debitam communionem cum successore Petri.
Ea omnia specifice exprimere hoc in loco perdifficile est.
Porro, ex contextu clare apparet hic agi de valida potestate
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
681
sacramentali, quae potestas, ab Apostolis accepta, post divisio- [15]
nem numquam amissa est.
9 — Pag. 20, lin. 38: loco «arctissima necessitudine» dicatur «non
parva necessitudine ».
R. — Modus non accipitur; immerito enim minueretur sensus in¬
tentus.
10 — Pag. 20, linn. 39-40 agitur iterum de communicatione in sacris.
Duplex propositio fit:
a) verbum « suadetur » omitti debet, vel
b) manente verbo «suadetur», additio quarumdam condi¬
cionum optatur.
R. — 49 Patres varias propositiones faciunt circa communicationem
in sacris quae in nostro textu, datis opportunis circumstantiis,
suadenda dicitur.
Quapropter bonum visum est inserere sequens additamentum [16]
quod rationem haberet difficultatum a Patribus perspectarum,
scii. « et approbante auctoritate ecclesiastica » ita ut nova redactio
sic sonaret: «datis opportunis circumstantiis et approbante
auctoritate ecclesiastica, non solum possibilis est sed etiam sua¬
detur». Sub vocibus «auctoritas eclesiastica » venit illa aucto¬
ritas, de qua sermo est in Capite II, n. 8, secundum formulam
emendatam.
11 — Pag. 20, linn. 39-40: post verba «quaedam communicatio in
sacris » addatur « non tamen activa » (3 Patres).
R. — Modus non accipitur quia restringit sensum intentum.
12 — Pag. 20, linn. 39-40: loco «non solum possibilis est sed etiam
suadetur » dicatur « licita esse potest et in casibus urgentioribus
suaderi» vel «in determinatis circumstantiis et sub opportunis
condicionibus » (2 Patres) vel addatur « exclusa receptidne cuius¬
vis sacramenti, praeterquam in casu necessitatis ».
R. — Provisum est supra in responsis ad 10 et 11.
13 — Pag. 20, linn. 39-40: Pota paragraphus de communicatione in sa¬
cris deleatur.
Rationes : — communicatio in sacris cum schismaticis nocet
catholicis, impedit reconciliationem;
— de communicatione hac sufficienter statutum est in cap. II;
— non esse opportunum videtur; ceterum pauci Patres
eam quaesiverant;
— contrarium est praxi plurisaeculari Ecclesiae;
— periculum confusionis et indifferentismi ( 8 Patres).
682
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[16] R. —
14 —
R. —
[17] 15 —
R. —
16 —
R. —
17 —
R. —
18 —
R. —
19 —
Modus non accipitur ; textus enim a maiore Patrum parte ac¬
ceptus est.
Pag. 20, linn. 39-40: Communicatio in sacris simpliciter suaderi
non potest:
1) unica doctrina debet haberi de communicatione in sacris
in Occidente et Oriente;
2) communicatio in sacris non debet esse reciproca i. e.
catholici nequeunt adire ad seiunctos nisi in necessitate vera et
datis opportunis circumstantiis;
3) adhibeatur formula negativa, v. g. «ex toto' excludenda
non est » (5 Patres).
Ad Directorium referendum est.
Pag. 20, linn. 39-40: Excludatur communicatio in administratione
Sacramentorum et in celebratione missae.
Ratio non datur.
Est praeter intentum textus recepti suffragatione maioris Patrum
partis.
Pag. 20, lin. 40: Addatur quod dicitur de communicatione in
sacris in schemate de Ecclesiis orientalibus p. 10, sub nn. 26,
27, 28, 29.
Hic ponitur tantum generale principium. Ad Directorium per¬
tinet normas specificas dare.
Pag. 21, linn. 2-3: Loco «inde a gloriosis SS. Patrum tempori¬
bus » dicatur « ibi enim in gloriosis... ».
Ratio : Quod verum fuit in illis temporibus, hodie iam non
est verum {3 Patres).
Haec ipsa assertio vera non est; spiritualitas illa hodiernis tem¬
poribus viget et influxum habet etiam hodie apud nos.
Pag. 21, linn. 5-6: «Deinceps novum vigorem accepit»: haec
affirmatio non est omnino vera, quia ortae sunt in Occidente
novae regulae religiosorum, quae omnino distinguuntur a mona-
chismo orientali et etiam a primaevo monachismo occidentali.
Textus noster non affirmat quod tota spiritualitas monastica
occidentalis originem duxit e monachismo orientali; sufficit spi-
ritualitatem monasticam occidentalem aliquando vigorem acce¬
pisse e monachismo orientali, quod semper verum fuit et hodie
de novo verificatur.
Pag. 21, linn. 6-7: Post « Catholici » addatur « qui bene instructi
sunt ». Post « divitias » addatur « in libris eorum ».
Ratio: Ut evitetur confusio fidelium.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
683
R- — Textus loquitur de magnis Patribus Orientalibus, inter quos UU
permulti ut Patres et Doctores Ecclesiae universalis enumerantur.
20 — Pag. 21, linn. 9-10: Loco «Ditissimum Orientalium patrimonium
liturgicum et spirituale etc.» dicatur «Ditissimum Catholicae
Ecclesiae patrimonium etc. quod in Ecclesiis orientalibus seiun-
ctis servatur etc. ».
Ratio : Patrimonium illud non est proprium ecclesiarum
seiunctarum, sed est bonum Ecclesiae quod in illis adhuc exstat.
R. — Patrimonium illud quod etiam in Ecclesiis seiunctis durante [18]
saeculorum decursu actu vigebat, dicitur ad plenam catholici-
tatem et apostolicitatem Ecclesiae pertinere in n. 17, p. 22, lin. 5.
21 — Pag. 21, lin. 9sqq.: Adiiciatur oportet invitatio ad Orientales,
ut ipsi quoque quaedam studia ad patrimonium Ecclesiae Occi¬
dentalis convertant.
R. — Commendatio illa, in se valde opportuna, in praesenti decreto
locum habere non videtur.
AD NUMERUM 16
1 — Pag. 21, lin. 17: Admittitur Ecclesiae Orientis disciplinas pro¬
prias unitati Ecclesiae minime obstare, sed non immo decorem
eius augere.
Ratio deest.
R. — Omnes Summi Pontifices agnoverunt proprias disciplinas, quae
unitati Ecclesiae non obstant, ad decorem eius conferre (cf. Leo¬
nem XIII, Pium XI, et alios); qui sententiam S.ti Augustini suam
fecerunt de varietate in Ecclesia.
2 — Pag. 21, lin. 17: loco «immo decorem eius augeat» dicatur
« ampliorem vitam eius manifestet», vel «vitalitatem eius ma¬
nifestet ».
Ratio : Non agitur tantum de aliqua « decoris vel pulchritu¬
dinis » augmentatione (quod est aliquid externum), sed de vera
interna vitalitate, quae multis in modis manifestatur.
R. — Verum est non agi de externo decore, sed:
1) imago haec invenitur iam in S.to Augustino de Regina,
Sponsa Regis, quae circumdatur varietate, ad pulchritudinem
varietatis innuendam;
2) amplior vita iam satis indicatur, quae oritur ex diversitate
disciplinae, in sententia sequenti linn. 17-18: ad missionem eius
implendam non parum conferat...
684
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[18] 3 — Pag. 21, linn. 20-21: Vox « officium » se regendi secundum pro¬
prias disciplinas, expungatur.
Ratio: Ius agnoscitur, sed libertas etiam, ut possint disci¬
plinam mutare (3 Patres).
R. — Modus non accipitur. Nam quidquid sit de libertate in disciplina
mutanda, est officium singularum Ecclesiarum proprias traditio-
[ 19 ] nes tenere, utpote magis congruas et aptiores, sicut statim postea
asseverat textus. Etiam mutationes vel adaptationes ad vitae ho¬
diernae exigentias fiant secundum proprias traditiones.
4 — Pag. 21 , lin. 22 : loco «...regendi, utpote indoli suorum fide¬
lium magis congruas atque bono animarum consulendo aptio¬
res » dicatur «...regendi quaeque sunt indoli suorum fidelium
magis congruae atque bono animarum consulendo aptiores ».
Ratio: Quod sint magis congruae et aptiores est iudicium
de facto, non ratio declarationis Synodi, vel iuris declarati.
R. — Declaratio principium enuntiare vult, et non merum iudicium
de facto.
5 — Pag. 21 , lin. 23: loco «bono animarum consulendo aptiores»
dicatur « bono animarum consulendo ipsis aptiores ».
Ratio non datur.
R. — Sensus mutationis non clare apparet. Reduplicatio dativi non
fieri potest, et sensus sententiae est: aptiores bono animarum,
quod bonum consulendum est pro animis. Et per se patet.
6 — Pag. 21 , linn. 19-26: loco: « S. Synodus sollemniter ad omne
dubium tollendum, declarat Ecclesias Orientis memores neces¬
sariae unitatis totius Ecclesiae, ius et officium habere se secun¬
dum proprias disciplinas regendi utpote indoli suorum fidelium
magis congruas atque bono animarum consulendo aptiores. Per¬
fecta... requiruntur» dicatur «Sancta Synodus sollemniter ad
omne dubium tollendum declarat Ecclesias Orientis posse retinere
proprias disciplinas regendi utpote indoli suorum fidelium magis
congruas». (Caetera omittantur usque ad «requiruntur»).
Ratio non datur.
R. — Modus non accipitur propter defectum rationis in modo propo¬
sito. Insuper in textu est ut clare affirmet ius et officium necnon
perfectam observantiam principii inter praevias conditiones
Unionis.
7 — Pag. 21 , lin. 24: Loco «principii observantia, non setnper...»,
dicatur «principii plena restauratio et observantia et quidem
eodem ambitu uti viguit in millenario unione cum iisdem Eccle¬
siis, non semper...».
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
685
Ratio: Ut tollatur omne dubium de iuribus harum Eccle- U^l
siarum et ut Decretum respondeat novae emendationi n. 9 De¬
creti De Ecclesiis Orientalibus.
R. — Verum est non agi tantum de observantia principii pro hodier- [20]
na disciplina Orientalium, sed etiam de restauratione plena, quae
est conditio praevia Unionis. Attamen, modus nimis restrictivus
videtur in quantum exigentiae necnon progressus motus oecu-
menici hodie et in futuro non satis considerantur.
8 — Pag. 21 , lin. 24: Auferantur verba «non semper quidem ser¬
vata », quia sunt inutiliter polemica et autolesionistica, vel sunt
non necessaria et redolent exaggeratam humilitatem.
R. — Textus tantum exprimit veritatem historicam, quae vero modo
nec polemico nec exaggerato praesentari videtur.
9 — Pag. 21 , linn. 25-26: loco «tamquam praevia condicio omnino
requiruntur» dicatur «tamquam praevia conditio practice re¬
quiruntur ».
Ratio: Nulla est conditio de iure (5 Patres).
R. — Modus non accipitur cum distinctio sit difficilis intellectu.
AD NUMERUM 17
1 — Articulus esset periculosus et indifferentismo faveret.
R. — Modus non accipitur, cum agatur de articulo iam per suffraga¬
tionem Concilii accepto, ac cum Pater nullatenus indicet ubi et
quo modo mutationes faciendae essent.
2 — Omittatur paragraphus vel saltem curetur ne in ea Ecclesia videa¬
tur condonare errores Orientalium.
R. — Modus reiicitur propter rationem in praecedenti adlatam; insu¬
per in textu expresse agitur de «traditionibus theologicis authen¬
ticis Orientalium » (lin. 35). Ergo iam satis innuitur Ecclesiam
non condonare errores Orientalium.
3 — Pag. 21 , lin. 31 et sqq.: Desideratur expressio magis specificata
ad dubium tollendum utrum agatur de varietate formularum an
etiam doctrinarum, ex. gr. Filioque.
R. — Modus non accipitur ob rationes in praecedenti adlatas; agitur de
traditionibus theologicis authenticis, uti iure dicitur in sententia
quae statim sequitur.
4 — Totus numerus 17 periculosam confusionem gignit, praesertim
linn. 31-35.
686
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[21] R. — Revera formulae Orientalium et Occidentalium potius se com¬
plere quam opponi dicendae sunt, dummodo agatur de traditio¬
nibus theologicis authenticis sicut expresse scribitur in textu.
5 — Pag. 21, linn. 31-35: «Unde mirum ... quam opponi» omit¬
tatur.
Ratio : Phrasis non praecisa confusionem gignere potest et
suggerere inter doctrinam catholicam et orthodoxam nullam esse
differentiam, praesertim quia in capite nulla est mentio de diffe¬
rentiis doctrinalibus inter nos et orthodoxos.
R. — Verum est nullam adesse mentionem explicitam differentiarum
dogmaticarum, sed:
1 ) non est locus proprius;
2 ) de periculo confusionis satis provisum est per vocem
« authenticas » in lin. 35.
6 — Pag. 21, lin. 34: inseratur «saepe saepius» in sententiam «va¬
riae illae theologicae formulae... potius inter se compleri».
Ratio deest.
R. — Ex toto contextu patet « saepe saepius se compleri», cum etiam
expresse dicatur «potius». «Potius», ergo: non semper et in
omnibus.
7 — Pag. 21, lin. 35: Addatur «... quam opponi, plurimae vero ex
illis doctrinis ab optimis Patrum Orientalium fontibus deprom¬
ptae ad theologiae Occidentis corpus integrandum iam ex anti¬
quo assumptae sunt ».
Ratio': Theologias Orientis et Occidentis se compleri est
falsissimum. Nam quaedam in theologia Orientalium falsa et
non fundata sunt; alia autem bona, sed iam optima a Latinis
deprompta sunt et integrata, praesertim a S.to Thoma (3 Patres).
R. — Modus non est ad rem. De doctrinis enim falsis Orientalium
iam provisum est per vocem «authenticas» in lin. 35. Theolo¬
giam autem Orientis complere illam Occidentis est factum histo¬
ricum. Immo ex mutata explanatione et comprehensione, multa
quae videbantur inter se opponi, revera se complent. Denique
de illis quae iam theologia Occidentis sumpsit ex Oriente non
est sermo.
8 — Pag. 21, lin. 35 ad pag. 22, lin. 2: Incisum hoc est valde exag¬
geratum. Ergo vel deleantur ultima verba « ad rectam vitae insti¬
tutionem... tendere». Vel loco «ad christianam veritatem plene
[22] contemplandam tendere » dicatur « ad christianam veritatem
plenius contemplandam tendere».
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
687
Ratio : Plene est aliquid absolutum; plenius est comparati- [ 22 ]
vum, ideoque exprimit quod hic melius quam alibi veritas con¬
templari potest.
R. — 1 ) Textus nil contra veritatem dicit. Est constatatio facti.
2 ) Rlenius inutilis est mutatio, cum iam in usu verbi «ten¬
dere » satis provisum est ad notam comparativam indicandam.
Nam non dicitur « veritatem plene contemplari», sed « ad veri¬
tatem plene contemplandam tendere », quod est obiectum cuius¬
vis theologiae, maxime autem orientalis.
9 — Pag. 21 , lin. 37: Auferantur verba «viva apostolica traditione».
Ratio : Apostolica traditio, cum fons sit divinae revelationis,
non potest non esse communis Orienti et Occidenti; ergo non
potest adnumerari inter causas differentiae inter Orientem et Oc¬
cidentem.
R. — 1) Textus non dicit vivam apostolicam traditionem esse inter
causas differentiae Orientis et Occidentis, sicut et cetera quae
ante et post asseverantur: Sacra Scriptura, liturgia, scripta
Patrum.
2 ) Traditio apostolica est fons communis in tota Ecclesia
sed alio modo et alio nutrit et Occidentales et Orientales, cum
alii haec in meliorem lucem ponunt, alii vero illa.
10 — Pag. 21 , lin. 37: «Viva apostolica traditione» estne verum?
Ratio : Si verum esset, valeret etiam pro traditionibus theo¬
logicis occidentalibus, quia agitur de patrimonio communi totius
Ecclesiae. Ergo diversae traditiones theologicae ab alio elemento
pendent: a diversitate indolis gentium, a diversitate Patrum.
R. — Cf. N. 9.
11 — Pag. 22, lin. 9: In fine n. 17 addatur «Commendatur igitur ut
in liturgiis, ubi commemorantur adstantes, expressiones quae
exclusivismum sapiunt: «vos orthodoxi christiani», vel similia
immutentur per voces quae faveant spiritum oecumenicum co¬
lendum, ut simpliciter « vos » vel « vos christiani ».
R. — Modus in se sat bonus esset, sed non ad rem pertinet. Potius
remittitur vel ad Directorium a Secretariatu parandum, vel ad
Directoria peculiaria quae Episcopi pro propriis fidelibus con¬
ficere debent.
AD NUMERUM 18 [23]
1 — Veritas praesentatur ut onus; quod:
a) non est verum — quia veritas liberat a iugo;
b ) non est bonum — quia verum et bonum convertuntur;
688
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[23]
R.
2
R.
3
R.
4
R.
c) ad oecumenismum non inservit — quia praesentat catho¬
licos ut sub iugo iacentes.
Rationes non valent; ideoque modus r elicitur.
Pag. 22, lin. 13: Tollatur verbum «restaurandam».
Ratio: «Nihil ultra imponere oneris quam necessaria» opus
est non solum ad unitatem restaurandam sed etiam ad conser¬
vandam. Ideoque dicatur linn. 12-13 «...nempe ad communio¬
nem et unitatem opus esse nihil...» (9 Patres).
« Restaurandam » veram significationem pro decreto habet. Quia
tamen animadversio Patrum omnino recta est, textus mutatur
ut legatur: « ...ad communionem et unitatem restaurandam vel
servandam ».
Pag. 22, lin. 16: Addantur verba « apostolatus operibus» ita ut
legatur «praesertim oratione, apdstolatus operibus et fraterno
dialogo...» (3 Patres).
Non videtur expedire, quia haec additio ambiguitatem gignit,
potest enim intelligi de proselytismo. De cetero iam provisum
est in n. 4, p. 8, lin. 37 sqq.
Pag. 22, lin. 17: Tollantur verba «et muneris pastoralis urgen-
tiores aetatis nostrae necessitates ».
Ratio: Non sunt intelligibilia.
Intelliguntur de dialogo circa necessitates christianorum in mun¬
do hodierno.
3 — Pag. 22, lin. 20: Addatur «in rebus temporalibus» ita ut lega¬
tur «fraterna in rebus temporalibus collaboratio... ».
Ratio: Sin aliter aequivoca esset.
R. — Non videtur expedire fraternam collaborationem ad solas res
temporales restringere. E contrario, ut progressive restauretur
communio ecclesialis, fraterna collaboratio etiam ad sollicitu¬
dines pastorales se extendat oportet.
[24] 6 — Pag. 22, linn. 22-23: Loco «sublato pariete occidentalem orien-
talemque Ecclesiam » dicatur « sublato pariete orientales Eccle¬
sias a plena Ecclesiae communione seiungente ».
Ratio: Paries non dividit in duas Ecclesias, sed separat Eccle¬
sias orientales (et non Ecclesiam orientalem) ab Ecclesia
(13 Patres).
R. — Textus maneat quia e Decreto unionis Florentinae oecumenicae
synodi depromptus est.
7 — Pag. 22, linn. 21-24: Expungatur tota periodus «Quod si hoc
opus... utraque unum» etsi ad Cone. Flor, alludatur.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
689
Ratio : Utraque Ecclesia, orientalis scii, et occidentalis, in [24]
eadem linea ponitur, quod est falsum, cum una sit vera, altera
vero erronea Ecclesia.
R. — Modus loquendi oecumenicae synodi servari potest et debet.
Ceterum ab ipso Summo Pontifice Paulo VI adhibetur.
8 — Pag. 22, linn. 21-24: Quis est hic paries tollendus? Solae diffe¬
rentiae accidentales, diversae enunciationes theologicae quae po¬
tius inter se complentur quam opponuntur?
R. — Patet ex decreto Florentino parietem esse illa omnia quae plenam
communionem adhuc impediunt.
AD NUMERUM 19
1 — Pag. 22 , lin. 25: Deleantur verba « Ecclesiae et». Appellatio « Ec¬
clesiae » ad communitates orientales applicatur, non ad sectas.
R. — Etiam in Occidente exsistunt Communitates quae communiter
«Ecclesiae » vocantur, ex. gr. Veteris-Catholici.
2 — Pag. 22 , lin. 25: Deleantur verba «Ecclesiae et». Una est Ec¬
clesia, i. e. Catholica.
R. — De usu vocis Ecclesiae cf. Decretum De Oecumenismo, nota 20 ,
p. 11 , necnon Relationem super Schema emendatum, p. 15.
3 — Pag. 22 , lin. 26: Auferantur verba «in gravissimo illo rerum
discrimine». Sunt inutilia et ambigua.
R. — Est expressio necessaria ad indicandam generatim situationem
historicam complicatam, ex qua originem duxerunt separationes
exeunte Medio Aevo.
4 — Pag. 22, lin. 32 usque ad pag. 23, lin. 7: Possunt sine damno [25]
omitti.
R. — Non datur ratio. Omissio esset contra mentem Patrum, et secus
non intelligitur textus sequens.
5 — Pag. 22 , linn. 36-37: deleantur verba «et desiderium pacis cum
Ecclesia catholica ».
Ratio-. Apud multos non-catholicos motus oecumenicus non
est idem ac desiderium pacis cum Ecclesia catholica.
R. — Cf. dicta de motu oecumenico in genere. Propter difficultates a
quibusdam non-catholicis suscitatas hic spes exprimitur de pace
fraterna.
6 — Pag. 22 , lin. 38: post verba «paulatim crescant» addantur
haec: « seclusa omni forma proselytismi ubi Christus iam prae-
44
690
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[25] dicatus est» vel: «Ad spiritum oecumenicum et pacem inter
diversas confessiones religiosas admodum conferret, si “ prose-
lytismus ” mediis pecuniis apud populum humilem aliisve mi¬
nus consonis, si alicubi accidit, maxime ubi Christus iam prae¬
dicatus est, prorsus deseratur. Haec enim et confusionem apud
simpliciores parunt et indifferentismum religiosum fovent».
Ratio: Patet, quia contradicit spiritui oecumenico.
R. — 1) Motio oecumenica ipsa remedium praebet contra methodos
ineptas «proselytismi». Patet ex eo quod Consilium mundiale
Ecclesiarum in Congressu in New Delhi habito declarationem con¬
tra « Proselytismum » edidit, et insuper ex eo quod sectae quae
maxime «Proselytismum» faciunt, motionem oecumenicam
reiiciunt eiusque laboribus non participant.
2 ) De «Proselytismo» in ipso Decreto «De Oecumenismo»
tractari non potest, de ipso potius agitur in Declaratione De
Libertate Religiosa, necnon in Directorio a Secretariato ad Chri¬
stianorum unitatem fovendam exarando.
7 — Pag. 23, lin. 1: deleantur verba «Ecclesias et».
R. — Cf. responsum datum sub 2.
8 — Pag. 23, linn. 3-4: loco «sed imprimis interpretationis revelatae
veritatis» dicatur «sed imprimis dogmata spectat» (1 Pater),
vel « sed imprimis interpretationis revelatae veritatis et consti¬
tutionis Ecclesiae» (3 Patres).
Ratio: Non agitur de interpretatione, sed de agnitione ac de
fide, et etiam de constitutione intrinseca Ecclesiae.
[26] R. — Veritas revelata latius patet quam dogma, Sacra Scriptura vel
constitutio Ecclesiae. Locutio est generalis.
9 — Pag. 23, lin. 3: addatur post verbum «indolis...» verbum «con-
ceptualis » et dicatur « insuper » loco verbi «imprimis ».
R. — Non datur ratio. Textus per has additiones minus clarus redde¬
retur.
10 — Pag. 23, linn. 3-4: loco «sed imprimis interpretationis revelatae
veritatis » dicatur « sed imprimis integritatis et interpretationis
revelatae veritatis ».
Ratio: Differentiae non solum existunt in S. Scripturae inter¬
pretatione, sed in existentia Traditionis et integritate Canonis
(3 Patres).
R. — 1) Textus generaliter loquitur.
2 ) Non agitur de interpretatione Scripturae tantum, sed de
interpretatione totius veritatis revelatae.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
691
11 — Pag. 23, lin. 4: tollatur vocabulum «interpretationis». [26]
Ratio: In ipsa veritate revelata datur differentia (11 Patres );
differentia imprimis est in ipsa veritate revelata credenda, non
tantum in re subiectiva, sed obiectiva (9 Patres ); 1 Pater non
dat rationem.
R. — Veritas revelata est unica, sed interpretationes possunt esse di¬
versae.
12 — Pag. 23, linn. 4-5: loco «non obstantibus illis differentiis» dica¬
tur « aliter ac nos — diversi quidem diverse — sentiunt».
R. — Textus propositus non dat sensum clariorem.
13 — Pag. 23, lin. 7: addantur verba, quibus in opere oecumenico pro-
selytismus excludatur: cf. sub 6 .
R. — Cf. responsum ad 6 .
AD NUMERUM 20
1 — Pag. 23, lin. 8: loco «imprimis» dicatur «unice» (1 Pater) vel
tollatur « eos » (9 Patres).
Ratio: Qui enim non credunt in Christum ut Deum, chri-
stiani dici non possunt.
R. — Textus loquitur de iis cbristianis qui palam confitentur Christum.
2 — Pag. 23, lin. 9: dicatur « Iesum Christum ut Deum ac Dominum [27]
et unicum mediatorem ».
Ratio: Quia tot christiani acatholici omnino negant Iesum
Christum esse Deum.
R. — Secretariatus opinatur christianos negantes Christi divinitatem
non esse christianos nisi sensu valde analogico. Accipitur ergo
modus, quia bonum est recognoscere in textu nostri decreti divi¬
nitatis Christi confessionem apud fratres nostros seiunctos adesse.
3 — Pag. 23, lin. 11: loco «Non leves scimus... existere discrepan¬
tias » dicatur « fundamentales existere differentias » quia est mi-
nimisatio periculosa. Theologi, sua quaque sententia discrepare
possunt, tamen eandem fidem tenent.
R. — Non omnes discrepantiae sunt fundamentales; «non leves»
etiam fundamentales includit.
4 — Pag. 23, lin. 13: post «Ecclesiae» addantur verba «et de doc¬
trina circa Romanum Pontificem tamquam successorem Petri».
Ratio: Est revera aliquid grave; separatio cum orthodoxis so¬
lummodo in hoc puncto existit.
692
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[27] R. — 1 ) l aIn sufficienter patet ex capite I, ubi de hac re expositio fit.
2 ) Diversitas cum orthodoxis certissime non solummodo exi-
stit in quaestione de primatu Romani Pontificis.
5 — Pag. 23, lin. 16: loco «tacti» dicatur «moti» vel «permoti»
vel «incensi».
R. — Non apparet ratio mutandi textum.
6 — Pag. 23, linn. 17-18: Auferantur verba «atque etiam ad testi¬
monium fidei suae ubique apud gentes reddendum ». Non placet
quod Concilium laudet simpliciter missiones in quibus haeresis
contra veritatem catholicam diffunditur (17 Patres).
R. — 1) Non agitur in textu de laude.
2) Quod fratres seiuncti testimonium fidei pro Christo red¬
dant est factum quod non negari potest. Cf. in cap. I, n. 4.-
AD NUMERUM 21
1 — Pag. 23, lin. 20 : Deleantur verba «ac prope cultus». Verbum
« cultus » apud protestantes ut offensivum et antibiblicum sonat.
[28] R. — E contrario Protestantes saepissime utuntur verbo «cultus»
(lingua gallica «le culte»).
2 — Pag. 23, lin. 20 : Verbis «prope cultus fratres nostros» addatur
« multos », secus nimis generale exprimitur, quia saepe studium
illorum solummodo ad destructionem Scripturae confert (7 Pa¬
tres).
R. — Textus non vult intrare in particularia. Quod intendunt fra¬
tres separati non est destructio Sacrae Scripturae, etiamsi huc
vel illuc de facto eorum explicatio destructiva videri possit,
saltem quoad consequentia.
3 — Pag. 23, linn. 21 - 22 : Auferatur citatio ex Epist. ad Rom. 1 , 16
(3 Patres) et addatur textus 2 Tim. 3, 16 ( 1 Pater).
Non est ad rem. Nam « Evangelium » ibi non est « Evange-
lium scriptum », sed « bonum nuntium praedicatum ».
R. — Non agitur ibi de libris scriptis, sed de ipso Verbo Dei, quod in
Sacris Scripturis invenitur, quod est Evangelium, sc. nuntium,
uti clare dicitur in lineis sequentibus ipsius textus.
4 — Pag. 23, linn. 23-27: hae lineae deleantur (1 Pater), verba
« Spiritu Sancto movente » deleantur (4 Patres).
Ratio: Quia approbari videtur Reformatorum doctrina quem¬
libet credentem lumen recipi ita ut magisterium superfluum
videatur. Credunt enim se ipsos sic a lumine veritatis esse ductos.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
693
R. — De effectu actionis Spiritus Sancti in aliis iudicare non licet. [28]
F'actum motus Spiritus Sancti in aliis negare non possumus. Quo
facto necessitas magisterii non excluditur, sicut in sequentibus
lineis explicite affirmatur.
5 — Pag. 23, lin. 23: loco «inveniunt» dicatur «quaerunt».
R. — Cum ratio mutationis non indicetur et fratres Deum revera
inveniant, standum est textui.
6 — Pag. 23, linn. 29-30: Loco «ac nos» dicatur «ac Ecclesia» et
tollatur « secundum fidem catholicam ».
Ratio: Alia fides quam catholica seu Ecclesiae non datur.
R. — Ad modum primum non datur ratio; praeterea non tantum agi¬
tur ibi de doctrina Ecclesiae, sed etiam de habitudine spiri¬
tuali. Praecise additur « catholica » ad tollendam omnem ambi¬
guitatem.
7 — Pag. 23, lin. 30: Post «de habitudine Scripturas inter et Eccle- [29]
siam » addatur «et S. Traditionem».
Ratio: Differentia est etiam circa S. Traditionem (3 Patres).
R. — In textu agitur de studio S. Scripturae tantum.
8 — Pag. 23, linn. 31-32: Loco «peculiarem obtinet locum in Verbo
Dei scripto exponendo et praedicando» dicatur « ...necessarium
obtinet locum, ut verus ac plenus sensus Sacr. Scripturarum
attingatur ».
Ratio non datur.
R. — Hic tantum agitur de exemplo pro dialogo; textus intrare non
vult in ipsam quaestionem relationis Scripturam inter et magi¬
sterium.
9 — Pag. 13, linn. 31-32: Loco «peculiarem obtinet locum in Verbo
Dei» etc. dicatur «exercet in Verbo Dei scripto exponendo
et praedicando ».
Ratio: Magisterium videretur contineri in Verbo Dei.
R. — Textus clarus esse videtur.
10 — Pag. 23, lin. 32: Dicatur «scripto interpretando».
Ratio: Expositio includitur in praedicatione, sed interpre¬
tatio est alia res.
R. — Expositio non necessario includitur in praedicatione. Verbis in
« exponendo et praedicando » interpretatio satis includitur.
11 — Pag. 23, lin. 33: Post «in ipso dialogo» addantur verba «apud
peritos ».
R. — Ratio non datur; ceteroquin cf. cap. II, n. 9, ubi sufficienter
prudentia in dialogo requisita exprimuntur.
694
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
[29] AD NUMERUM 22
1 — Pag. 24, lin. 7: Loco «Itaque baptismus ordinatur ad integram
fidei professionem » dicatur «Itaque baptismus ordinatur ad in¬
tegram fidem fideique professionem» (6 Patres).
R. — Additio non videtur necessaria ad sensum textus clariorem red¬
dendum.
[30] 2 — Pag. 24, linn. 8-9: Post «in salutis institutum, prout ipse Chri¬
stus illud voluit» addantur verba «in catholicam nempe Christi
Ecclesiam ».
Ratio: Ut clarum sit quodnam sit in concreto illud salutis
institutum (2 Patres).
R. — Esset repetitio, nam in capite I, nn. 2 et 3 clare exprimitur in
concreto quod Ecclesia catholica est unicum salutis institutum.
3 — Pag. 24, linn. 11-18: Paragraphus omittatur (3 Patres) aut se¬
dulo retractetur (2 Patres). Textus sic confici potest: « Commu¬
nitates ecclesiales a nobis seiunctae, quamvis deficiat earum plena
nobiscum unitas etc. ... defectum, Eucharistiam secundum fidem
catholicam (vel: sacramentum Eucharistiae prout adest in Ec¬
clesia catholica, vel: in sensu catholico) non servaverint, tamen
dum intendunt facere quod Christus in ultima coena fecit mor¬
tem et resurrectionem Domini commemorantes, vitam in Chri¬
sti etc....» ( 1 Pater).
Ratio: Grave scandalum pro populo propter dialogum intra
catholicos et eos qui odio habent SS. Sacramentum. Fieret per¬
turbatio ( 1 Pater). Verba possunt etiam falso intelligi, ac si Pro-
testantes haberent ipsum sacramentum, saltem partialiter (1 Pa¬
ter). Exaggerata et laudatoria sunt verba. Minus obiectiva re¬
praesentatio non iustificat hoc modo allicere fratres separatos
qui continuo perturbationes excitant in regionibus catholicis
(1 Pater).
R. — Omissio textus contra intentionem totius paragraphi esset,
quia dialogus de Eucharistiae Sacramento ad principaliora puncta
pertinet. Neque negari potest fratres separatos in cultu Sacrae
Coenae revera memoriam mortis et resurrectionis Domini facere.
4 — Pag. 24, lin. 11: Loco «eorum» dicatur «earum».
Ratio: Est defectus grammaticalis.
R. — Modus accipitur.
5 — Pag. 24, lin. 13: Loco «plenam realitatem» dicatur «tantum
aliquam realitatem ».
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
695
R. — Ratio non datur. Cf. responsum infra ad n. 11 . [30]
6 — Pag. 24, lin. 12 : Auferatur verbum «praesertim» (2 Patres).
Ratio: Fratrum Protestandum Eucharistia non est vera uni¬
ce ob defectum Sacerdotii.
R. — Dicendum est «praesertim», quia possunt etiam aliae rationes
afferri.
7 -— Pag. 24, lin. 12 : Loco «plena» dicatur «cum Ecclesia ». [31]
Ratio: Ut exprimatur quod non agitur tantummodo de sepa¬
ratione inter fratres, sed etiam de non plena communione et in¬
corporatione cum Ecclesia ipsa {14 Patres).
R. — Ratio non explicat modum. Textus praecise vult ostendere adesse
aliquam veram unitatem, quamvis non plenam.
8 — Pag. 24, linn. 12-13: Deleantur verba «praesertim propter Sa¬
cramenti Ordinis defectum ».
Ratio: Quia saltem pro sic dictis «Veteribus Catholicis » non
respondent veritati.
R. — Textus generatim loquitur. Vox « praesertim » exceptionem etiam
admittit.
9 — Pag. 24, linn. 12-14: Loco «quamvis... non servaverint» dica¬
tur « quamvis credamus illas ... non servare ».
R. — Modus accipitur et textus emendatur secundum formulam quae
infra sub n. 11 invenitur.
10 — Pag. 24, lin. 13: Loco «plenam realitatem Eucharistiae» nova
periodus conficiatur.
R. — Non apparet ratio mutandi textum.
11 — Pag. 24, lin. 13: Post verbum «defectum» deleatur verbum
«plenam» (152 Patres).
Rationes: Defectu ordinis nec plena nec dimidia realitas Eu¬
charistiae datur, sed tantum signum non efficax {13 Patres).
Nullam realitatem Protestantes servaverunt in Eucharistia,
quia non admittunt praesentiam realem Christi et reale sacrifi¬
cium. Ipsum schema loquitur de valore mere significativo « Sanc¬
tae Coenae». Schema admittit irenismum, quem aliter repro¬
bat {113 Patres).
Admittunt tantum «logicam » seu « dynamicam » praesen¬
tiam {4 Patres).
Non est verum defectum fundamentalem in Eucharistia prove¬
nire ex negatione Ordinis, sed ex defectu fidei {13 Patres).
Magis exacta erit expressio sine « plena » et ipsis magis pla¬
cebit {1 Pater).
696
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[31] Realitas vel est vel non est nec scimus aliquam semirealem
Eucharistiam. Si multi ex episcopis non intelligunt verbum istud,
quomodo populus intelligere potest? Est fons confusionis. «Ple¬
na» valet tantum pro anglicanis (1 Pater).
[32] R. — In genere responderi potest, maiorem partem Protestandum
credere in aliquam praesentiam Christi in Eucharistia, quod patet
tum ex doctrina Reformatorum et ex recentioribus theologis
protestantibus, tum etiam ex eorum vita spirituali et liturgica.
Alio modo tamen ac catholici theologi protestantes sese expri¬
munt. Mutua fratrum seiunctorum cognitio (cf. n. 9) de doctrina
et de vita spirituali valde promovenda est. Quia autem textus
difficultatem plurimis patribus praebet, proponitur ut legatur
« plenam realitatem Mystem eucharistici». Sic tollitur omne pe¬
riculum ambiguitatis relate ad praesentiam realem Christi in Sa¬
cramento Eucharistiae. Textus integer sic legitur: « quamvis cre¬
damus illas, praesertim propter Sacramenti Ordinis defectum,
plenam realitatem Mysterii eucharistici non servasse ».
12 — Pag. 24, lin. 13: Loco «plenam» dicatur «veram» ( 4 Pa¬
tres) vel « sacramentalem » (2 Patres) vel «ineffabilem» (1 Pa¬
ter).
Rationes: 1 Pater non dat rationem, alii dicunt sine potesta¬
te Ordinis Eucharistiam non habere veram realitatem. In verbo
«plena» exprimitur vera realitas. «Minus plena» non datur,
« sacramentaliter» Eucharistia non adest propter defectum or¬
dinis.
«Ineffabilem » dicitur, quia in quantum est memoriale mor¬
tis et resurrectionis, non ingreditur in ipsam realitatem Mysterii
sed illam comitatur.
R. — Ubi plenitudo non adest, iam veritas plene non servatur. Dici
tamen non potest nihil veritatis servari. Cf. Resp. ad num. 11
et ad num. 3. Memoriale (Anamnesis) mortis et resurrectionis
Domini secundum Cone. Trid. est ipsa repraesentatio Mysterii
Eucharistici.
13 — Pag. 24, lin. 14: Post verbum «tamen» inseratur verbum «ali¬
qua ».
Ratio: Non omnes in Coena Domini memoriam mortis et
resurrectionis eius faciunt.
R. — Si aliquid in Coena Domini intenditur, tunc est praecise memoria
mortis et resurrectionis Domini.
14 — Pag. 24, linn. 14-16: Mutentur verba «dum in Sancta Coena...
significare profitentur ».
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
697
Ratio: Quamquam bonum sit, iuxta monita S. P. Ioan- [32]
nis XXIII, magis attendere ad ea quae unionem favent, tamen
quae in textu dicuntur in paucissimis confessionibus protestan- [33]
tibus inveniuntur.
R. — Cf. ad n. 11, ubi ad difficultatem respondetur.
15 — Pag. 24, lin. 14: Deleatur post «dum in» verbum «Sancta».
R. — 1) Pater non dat rationem.
2 ) Expressio usitata in omnibus libris liturgicis invenitur apud
fratres seiunctos nec licet nobis mutare eorum terminologiam.
16 — Pag. 24, linn. 16-18: Ultima sententia sic sonet: «Quapropter,
bis omnibus bene perpensis doctrina circa Coenam Domini et
cultum et Ecclesiae ministeria obiectum dialogi constituat opor¬
tet: ita ut verus progressus erga unitatem in sacris vitaque litur-
gica provideatur ».
R. — Intentio totius schematis ad hunc finem spectat atque in aliis
partibus specialiter in conclusione providetur.
17 — Pag. 24, linn. 16-17: Loco «doctrina circa Coenam Domini et
cultum et Ecclesiae ministeria » dicatur « doctrina circa Coenam
Domini, cetera sacramenta et cultum ac Ecclesiae ministeria».
Ratio: Vox cultus etymologice comprehendit tantum partem
latreuticam liturgiae.
R. — Modus accipitur.
18 — Pag. 24, linn. 16-18: «Quapropter... oportet»: aliud obiectum
dialogi quaeratur, secus induci possent credentes in confusionem
circa realitatem Eucharistiae. Dialogus oecumenicus non funda¬
tur exclusive in factis enumeratis.
R. — Textus alia obiecta dialogi non excludit. Essentialia tamen omitti
non possunt, inter quae sine dubio est doctrina de Ss. Eucha¬
ristia. Dialogus, ut experientia docet, non inducit in confu¬
sionem, sed potius ad maiorem claritatem et firmiorem con¬
victionem.
19 — Pag. 24, lin. 18: Post verba «obiectum dialogi constituat opor¬
tet » adiungatur « dummodo agatur de personis in scientia sacra,
maxime biblica, vere edoctis » (2 Patres).
R. — Iam in alio loco (vide cap. II, n. 9) provisum est.
AD NUMERUM 23 [34]
1 — Pag. 24, in genere. Si in Anglia protestantes sunt tam honesti
et virtuosi sicut dicitur in schemate et in Relatione, e contra in
Lusitania sunt iniusti et aggressivi contra Ecclesiam catholicam
698
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[34]
R.
2
R.
3
R.
4
R.
[35] 5
R.
et contra clerum. Schema ansam praebere potest ad maiorem
proselytismum pro conversionibus ad protestantismum. Nunc
protestantes ipsum Concilium Oecumenicum Vaticanum II invo¬
care possunt.
— In schemate non dicitur protestantes esse honestos et virtuosos,
sicuti idem etiam non simpliciter dici posset de catholicis. Atta¬
men nemo malus nisi probetur. Sed ea quae bona sunt, propter
malos homines taceri non debent; ipse dialogus in caritate factus
multa inconvenientia auferre potest.
— Pag. 24, lin. 22: Loco «in cultu communitatis» dicatur «in
servitio communitatis» vel «in liturgia communitatis». Simi¬
liter pro «cultus» lin. 23.
Ratio: Terminus «cultus» tantum complectitur aspectum
latreuticum. Scholastici utuntur hoc termino sub aspectu theo¬
logico morali (exercitium virtutis religionis). Raro adhibetur
saeculis recentibus in documentis Ecclesiae, A non paucis fra¬
tribus separatis terminus perhorrescitur.
— Secundum sensum hodie usitatum in ipsis communitatibus seiun-
ctis semper adhibetur terminus «cultus» et praecise non ter¬
minus «liturgia », qui ultimus praesertim apud orthodoxos in¬
venitur.
— Pag. 24, lin. 25: Post «Fides qua Christo creditur» addatur
«in multis », ad tollendam falsam generalitatem. Elogium nimis
longum et generale est (12 Patres).
— Verba proposita minuunt sensum textus accepti. Textus non
est elogium, sed simpliciter numerat facta realia profluentia ex
actu fidei ut fructus non in singulis personis, sed in genere.
— Pag. 24, linn. 26-27: « accedit vivus iustitiae sensus et sincera ca¬
ritas in proximum»: deleantur omnino haec verba. Hoc verum
est in paucis casibus, sed generatim odium habent erga ca¬
tholicos.
— Textus deleri non potest, quia a patribus conciliaribus cum magna
maioritate acceptus est. Dici non potest protestantes generatim
nos odio habere.
— Pag. 24, lin. 32: Loco «Catholici» dicatur «Catholica Eccle¬
sia ». Catholici tenent quod Ecclesia docet. Non agitur de iis
quae privatim Catholici tenent.
— Cum ibi non agatur de doctrina Ecclesiae tantum, sed etiam de
ipsa vita christiana, nobis licet uti termino « catholici».
— Pag. 24, lin. 34: «ut nos» tollatur.
6
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
699
Ratio : In ordine obiectivo non licet ita loqui, nisi suppona- P 5 1
mus non adesse differentiam inter catholicos et fratres seiunctos.
R. — Agitur ibi de voluntate adhaerendi verbo Christi, non de ipsa
explicatione verbi Christi.
7 — Pag. 24, linn. 35-37: Expungatur textus Coi. 3, 17, loco eius
sumatur Mt. 28, 20 .
Ratio: Ad rem non pertinet.
R. — Citatio allata videtur textum bene illustrare, nam idea in hoc
numero expressa est: vita cum Christo.
8 — Pag. 24, lin. 37: Post «dialogus oecumenicus» addantur verba
« dummodo agatur de personis in scientia sacra, maxime biblica,
vere edoctis » (2 Patres).
R. — Ratio non datur, cur praecise hoc loco apponenda sint haec
verba. Ceteroquin alio loco in textu provisum est (vide cap. II,
n. 9).
AD NUMERUM 24
1 — Pag. 24-25 in genere. Cavendum est ne zelus communitatum
fratrum seiunctorum, qui omnibus mediis utens longe lateque
in nostris regionibus saevit, damnum animabus fidelium afferat.
R. — Nostrum decretum falso proselytismo non favet.
2 — Pag. 25, linn. 2 ss.: «Haec Sacrosancta Synodus hortatur fide¬
les etc.». Deest adhortatio maximi momenti, nempe: actionem
oecumenicam exercendam esse praesertim a sacerdotibus vere
idoneis et semper sub peculiari Episcoporum vigilantia (2 Patres).
R. — De hac prudentia iam provisum est sufficienter in capitibus ante¬
cedentibus (vide cap. I, n. 4 et cap. II, n. 9).
3 — Pag. 25, lin. 3: Loco «quae» dicatur «quia haec» vel «quia [36]
talia ».
Ratio : Propter causalitatem.
R. — Textus ut iacet clarum sensum habet.
4 — Pag. 25, linn. 2 ss.: Dicatur «Haec Sacrosancta Synodus hortatur
sacerdotes et fideles, ut a quavis levitate vel imprudenti zelo se
abstineant, quae vero progressui unitatis nocere possint, prae¬
sertim in his regionibus ubi maxime necessaria est clara expositio
doctrinae catholicae coram proselytismo (illo, sc., mediis impro¬
priis et inhonestis utenti) inter catholicos facto a quibusdam com¬
munitatibus fratrum separatorum» (I Pater, nomine CLAF).
Rationes-, a) Quia fere 400.000 fidelium catholicorum adulto¬
rum transeunt per annum ad Protestantismum.
ACTA CONC. VATICANI II
PERIODUS III
b) Plurimae communitates acriter impugnant doctrinam, or-
ganisationem et vitam Ecclesiae.
c) Oritur confusio in Ecclesia Americae Latinae, nisi habi¬
tudo oecumenica Hierarchiae et fidelium erga supradictas « sec¬
tas » clare atque perspicue enucleatur. Iam confusio adest.
d) Prostat problema practicum circa scholas confessionales
protestantium, ubi multi alumni catholici cum permissione suo¬
rum parentum studia peragunt. Quomodo agendum?
e) Episcopi agnoscunt motum oecumenicum, sed adsunt pro¬
blemata particularia.
/) Exspectant de cetero episcopi Americae Latinae Directo¬
rium oecumenicum promissum a Secretariatu ad promovendam
unitatem christianorum includere criteria et normas circa habi¬
tudinem pastoralem ad « sectas ».
1) De necessitate clarae expositionis doctrinae catholicae schema
loquitur explicite in cap. II, n. 11. In phrasi pag. 25, linn. 4-7
iterum exprimitur necessitas clarae et integrae expositionis doc¬
trinalis.
2) Motio oecumenica, in quantum etiam renovationem inte¬
riorem Ecclesiae promovet, maiora adiumenta ad « sectas » refu¬
tandas praebet.
3) In schemate de Libertate religiosa fit exhortatio ad exclu¬
dendum « proselytismum ».
4) « Directorium oecumenicum » a Secretariatu exarandum
postea a Conferendis episcoporum condicionibus regionum adap¬
tandum erit.
5) Cf. etiam responsum sub n. 19, ad 6.
Pag. 25, lin. 4: Post verbum «possint» addantur «quibus
verbis nihil intendit Sacra Synodus dicere contra strictam obli¬
gationem pro individuo in sua conscientia certefacto sese verae
Ecclesiae personaliter iungendi (7 Patres).
Ratio: 1) Cum in cap. I, n. 4, sermo sit de relatione inter
oecumenismum et reconciliationem singulorum, nunc esset locus
loquendi de obligatione individui in sua conscientia certefacti
Ecclesiae verae se iungendi.
2) Ne schema det occasionem dubitandi de hac obligatione.
3) Propter libertatem religiosam.
Quaestio de conversionibus individualibus non directe ad mo¬
tionem oecumenicam pertinet. Obligatio autem sequendi con¬
scientiam certam in schemate de Libertate Religiosa tractatur.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
701
Pag. 25, lin. 16: Post «penitus ponit» addatur «et in coopera- P?]
tione nostra mediante actione apostolica ac testimonio vitae
christianae » (2 Patres).
Ratio: Obvia.
Agitur hic de obiecto virtutis theologicae. Ceteroquin necessitas
cooperationis humanae sufficienter patet ex eis quae in cap. II,
nn. 6, 7 et n. 8 dicuntur.
Pag. 25, lin. 18: Desideratur in fine huius Capitis quaedam
invocatio ad beatissimam Mariam Virginem, Matrem Christi et
Fautricem unitatis.
Non datur ratio, et ab aliis patribus talis additio non desidera¬
tur. Schema non invocatione concludendum esse videtur.
2 - EMENDATIONES ADMISSAE [38]
secundum Modos a Patribus introductos
N. 13
1 — Pag. 19, linn. 9-10: Exinde a Sede Romana plures Communiones
sive nationales sive confessionales seiunctae sunt.
2 — Pag. 19, linn. 10-12: Inter eas, in quibus traditiones ... subsistere
pergunt, Idcum specialem tenet Communio anglicana.
N. 14
3 — Pag. 19, lin. 23: ...Sede Romana moderante communi consensu,
si dissensiones circa fidem vel disciplinam inter eas orirentur.
4 — Pag. 19, linn. 24-27: Sacrosanctae Synodo gratum est, inter cetera
gravis momenti, omnibus in mentem revocare exstare in Oriente
plures particulares seu locales Ecclesias, inter quas primum locum
tenent Ecclesiae Patriarchales, et ex quibus non paucae ab ipsis
Apostolis originem ducunt.
5 — Pag. 20, linn. 1-2: Praetermittendum pariter non est Ecclesias
Orientis ( ) ab origine habere thesaurum ex quo plura in rebus
liturgicis...
N. 15
6 — Pag. 20, linn. 39-40: ...quaedam communicatio in sacris, datis
opportunis circumstantiis et approbante auctoritate ecclesiastica,
non solum possibilis est sed etiam suadetur.
6 —
R. —
7 —
R. —
702
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
N. 18
7 — Pag. 22, linn. 12-14: ...nempe ad communionem et unitatem re¬
staurandam vel servandam opus esse « nihil ultra imponere oneris
quam necessaria» ( Act . 15, 28).
N. 20
8 — Pag. 23, linn. 8-10: Mens nostra eos imprimis Christianos respi¬
cit, qui Iesum Christum ut Deum ac Dominum et unicum me¬
diatorem inter Deum et homines palam confitentur ...
N. 22
9 — Pag. 24, lin. 11: ...quamvis deficiat earum plena nobiscum unitas
ex baptismate profluens...
10 — Pag. 24, linn. 12-14: ...quamvis credamus illas, praesertim prop¬
ter Sacramenti Ordinis defectum, plenam realitatem Mysterii
eucharistici non servasse...
11 — Pag. 24, linn. 16-18: Quapropter doctrina circa Coenam Domini,
cetera sacramenta et cultum ac Ecclesiae ministeria obiectum dia¬
logi constituat oportet..
QUAESITUM
An placet expensio facta a Secretariatu circa modos cap. III de Oecu-
menismo respicientes.
Secretarius generalis-. Patres venerabiles, fasciculi continentes Modos
quos dixi distribuentur post factas suffragationes omnes, ita ut omnia in
ordine et ex ordine fiant. Nunc propono vobis suffragationem circa
Modos respicientes cap. III schematis de Oecumenismo quod inscribitur
« de Ecclesia et de communitatibus ecclesialibus a Sede Apostolica Ro¬
mana seiunctis ». En emendationes admissae [cf. pag. 701].
Ergo, Patres venerabiles, quaeritur: an placeat expensio facta a
secretariatu circa modos cap. III de Oecumenismo respicientes. Respon¬
sio duplex tantum esse potest: placet vel non placet. Gratias.
Moderator-. Continuatur nunc, disceptatio super schema proposi¬
tionum, de institutione sacerdotali et velit loqui em.mus D. eard. Iaco-
bus De Barros Camara.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
703
PATRUM ORATIONES
(De institutione sacerdtitali)
1
Em.mus P. D. IACOBUS card. DE BARROS CAMARA
Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis lanuarii
Venerabiles Patres,
Imprimis adhaereo his quae nudiustertius dicta sunt ab exc.mo D. Co-
lombo, arch. Mediolanensi. Et rationes affero:
1. In propositionibus de institutione sacerdotali placet imprimis
aequilibrium a relatore iure notatum. Censeo omnes Patres consentire,
plura in formatione sacerdotali renovanda esse. Dissensio vero manife¬
statur, quando huius renovationis modus et mensura accuratius deter¬
minanda sunt.
Non desunt qui integrum fere seminariorum institutum demittere
et de formatione clericali iam extra seminaria peragenda deliberare vel¬
lent. Propositiones autem, meo quidem iudicio, optimo consilio provi¬
dent, ut praesens seminariorum structura atque universae institutionis
rationes accurate recognoscantur in luce hodiernae renovationis theolo¬
gicae, liturgicae et oecumenicae, atque ut eaedem efficaciter adaptentur
hodierni ministerii necessitatibus, sanae paedagogiae principiis ipsique
indoli iuvenum clericorum nostrae aetatis. Hunc finem prosequitur sche¬
ma animo aperto, sed insimul eximio discretionis spiritu.
2. Haec autem discretio non debilitas censenda est, sed potius huius
documenti fortitudo et praestantia.
In schemate enuntiantur quidem principia generalia, quod autem
recte intelligendum est: generalia vocantur quia debent valere pro
alumnis formandis in tota Ecclesia; quae principia simul sunt clare de¬
terminata et concreta, et per consequens nullatenus inefficacia iudicanda.
Quaedam exempla sufficiant:
Datur praeprimis principium concretum summi momenti de ratione
institutionis sacerdotalis a singulis episcoporum coetibus condendae;
dantur normae omnino clarae pro vita gerenda in seminariis minoribus,
pro qualitate studiorum in ipsis peragendorum, pro libertate alumnorum
sedulo tuenda; statuuntur clara principia quibus vitari poterunt et in¬
commoda seminariorum nimis parvorum et pericula quae insidiantur se¬
minariis, ubi plurimi sunt alumni. Dantur pretiosa lineamenta pro in-
704
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
stauranda institutione spirituali... Verum est, ibi una cum aspectibus
magis novis spiritualitatis cleri dioecesani, renuntiari etiam quaedam
vetera. Sed quis non videt illa vetera esse simul quam maxime actualia?
Sic omnino probandum est, quod in Propositione 10 ea reassumpta sunt,
quae iam in schemate de sacrorum alumnis formandis habebantur de
positiva educatione ad caelibatum.
Dantur optimae normae pro recognoscendis studiis philosophicis et
theologicis; praescribitur nova periodus initiationis in vitam spiritualem
et in studia ecclesiastica. Structura tractatuum dogmaticorum in Proposi¬
tione 16 delineata nova est; ea apprime respondet progressui scientiae
theologicae, in campo theologiae biblicae, Patrologiae, liturgiae et simul
indicant nexum institutionis dogmaticae cum munere mysteria Verbi
praedicandi hominibus determinati temporis et determinatae culturae.
3. Haec omnia et multa alia in schemate enuntiantur cum exemplari
discretione, inquantum ulteriores determinationes committuntur episco¬
pis et episcoporum coetibus. Et recto omnino. Concilii non est edere
aliquam Rationem Studiorum; Concilium non debet ulterius determi¬
nare modum quo in magnis seminariis creandae sunt communitates pau¬
ciores, formationi vere personali magis consentaneae; non debet prae¬
scribere quot tirocinia pastoralia, qua successione et duratione peragenda
sint; nec quomodo alumni vacantiarum tempore in apostolatu exercendi
sint, neve quantum temporis alumni in diaconatu permaneant etc.
Debemus habere fiduciam in prudentia pastorali episcoporum et coe¬
tuum episcoporum. Ab ipsis seminariorum moderatores ac professores
iure expectant ut prima lineamenta in his Propositionibus posita op¬
portune evolvantur, illustrentur, determinentur pro singularum regio¬
num adiunctis. Non possum assentiri eis qui censent competentibus auc¬
toritatibus territorialibus nihil aliud committendum esse nisi « quasdam
particulares determinationes statuere ».
Mirum esset, si episcopi quibus in aliis documentis ab hac Sancta
Synodo paratis tot munera concreduntur, in formandis propriis coadiu-
toribus et plebis suae pastoribus fere omnia a determinatione centrali
exspectare deberent. De cetero in ipsis regionibus, quibus ob peculiaria
adiuncta difficilior est ratio commercii cum Sede Apostolica, compertum
est, quanta possint committi ipsis auctoritatibus ecclesiasticis territo¬
rialibus.
Timendum est potius ne essent vere inefficaces determinationes nimis
particulares a Concilio datae, quippe quae veris locorum necessitatibus
vix congruere possent.
4 et ultimo. Si dicitur hoc documentum non correspondere exspecta¬
tioni Epistolae Apostolicae Summi Dei Verbum, dicendum est: in Epi-
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
705
stola Apostolica sermo est de aliqua constitutione de sacrorum alumnis
formandis, quae de facto tunc parata erat, in qua fusius omnino de voca¬
tionibus sacerdotalibus fovendis, de seminariis minoribus, de forma¬
tione liturgica et apostolica, et de multis aliis sermo fuit. Secundum
mandatum sub auctoritatibus huic Concilio praesidentibus receptum,
schema illius constitutionis postea restrictum est ad paucas Propositiones
principaliores. Sic ortum est documentum certo magis modestum, quod
autem essentialia efficaciter praebere dicendum est, imprimis si post
hanc nostram disceptationem hic inde opportune complebitur. Dixi.
Moderator-. Loquitur exc.mus D. secretarius generalis.
Secretarius generalis-. Procedamus, Patres, ad suffragationes facien¬
das quoad propositiones schematis de religiosis. Videatis pag. 9. Lego
per initium et finem textum l ae suffragationis, quae complectitur prooe¬
mium, numeros 1, 2, 3. Latere dextro: [ cf. pag. 143-144]. Placet,
non placet an placet iuxta modum, Patres venerabiles?
2
Em.mus P. D. ERNESTUS card. RUFFINI
Archiepiscopus Panormitanus
Venerabiles Patres,
Propositiones disceptationi nostrae nunc subiectae plurimi sane fa¬
cienda sunt, tum ob eorum momentum tum etiam quia a viris praecla¬
rissimis confectae.
Ne miremini autem si competentis commissionis optatis satisfacere
intendens, quidpiam animadvertere audeo cum triginta annos in semi¬
nariis duxerim et per annos septendecim secretarii munere in S. Congre¬
gatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus, nullo meo merito,
functus sim.
I - Aliquae propositiones carent claritate. 1. E. g. pag. 14 in pro¬
positione 7, linn. 28-32 verba « alumni apta ratione distribuantur in
communitates parviores », quid valeant minime patet. In omnibus enim
seminariis et institutis formationis ecclesiasticae, alumni si multi sint,
in varia contubernia, plane distincta, distribui solent; sed cavendum est
ne plures constituantur communitates, quarum unaquaeque sit plane
sui iuris, quia si id fieret, vix, immo ne vix quidem, seminarii vel insti-
45
706
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tuti unitas, praeter scholam, servaretur cum gravi sanae disciplinae pe¬
riculo discrimineque.
2. Porro pag. 16, propositio 11, linn. 8-13: Non intelligitur plene
quomodo firma rectae disciplinae principia manerent integra, si semina¬
riorum alumni « sponte naviterque » agant et cum confratribus et laicis
sociam praestent operam.
In textu vigilans quidem verbum adhibetur « addiscant », sed evi¬
denter agitur de exercitio affectivo. Sine dubio huiusmodi consuetudo
iuvenum in spem Ecclesiae succrescentium cum laicis, si opportunis cau¬
telis circumscribatur, utilis esse posset ut, postea, sacerdotio aucti, ad
omne opus bonum in mundo exercendum instructi sint. Verum — ut
experiendo cognovi — uberior fructus perciperetur si sacerdotii alumni
antea studiorum curriculum conficiant et, postea, iidem per aliquod
tempus, putate per biennium, sub ductu moderatorum et selectorum
magistrorum quae mente plene didicerint ad usum sacerdotum pro¬
prium, sive cum confratribus sive cum laicis traducere feliciter incipiant.
3. In pag. 17, propositio 15 «De studiis philosophicis recogno¬
scendis » nullam mentionem facit S. Thomae Aquinatis et in propo¬
sitione 16 (pag. 18), quae inscribitur: « institutio theologica communi¬
canda integra, harmonica et vitalis » caute, et quasi timide, in lin. 26
S. Thornas nominatur. Non ita Doctorem Angelicum tractarunt octo¬
ginta ferme Summi Pontifices, a saec. xm ad aetatem nostram, qui eum
laudibus quam plurimis extulerunt, et studiorum ducem habuerunt:
« Soli comparatus — inquit Leo XIII — orbem terrarum... doctrinae
splendore complevit » ... 2 . Propterea enixe episcopos hortabatur ut ad
catholicae fidei tutelam et decus, ad societatis bonum, ad scientiarum
omnium incrementum auream S. Thomae sapientiam restituerent et
quam latissime propagarent, eiusque doctrinae prae ceteris soliditatem
atque excellentiam in perspicuo ponerent... 3
Numquid ... 4 Leonis XIII testimonium non est nostris temporibus
accommodatum? En — ad omnem haesitationem fugandam — Pauli VI,
fel. regnantis, solemnis admonitio in Epistula Apostolica Summi Dei
Verbum , data anno praeterito in festo S. Caroli Borromei: « Praestan-
tiores sacerdotalis, inquit 5 , animi divitiae in illa continentur humana
atque christiana sapientia, quae in firma ac certa philosophiae et theo¬
logiae institutione constat, secundum S. Thomae rationem, doctrinam
atque principia »... 6
Instanter rogo ut verba haec pretiosissima in textum retractandum
inserantur.
Dum Thomam celebro, nullo modo reliquos Doctores qui nobis
segetes doctrinae fecundas et uberes reliquerunt parvipendendos censeo,
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
707
sed locus Aquinati vindicetur suus oportet, utpote scholarum catholi¬
carum omnium caelesti Patrono. Ergo iuvenes in sortem Domini vocati
et Magistri eorum ne a vestigiis tanti viri in scholis philosophicis et
theologicis facile discedant. Ipse enim adhuc plurimum inservit ad no¬
vos errores detegendos ac refutandos.
II - Velim pauca suggerere spe fultus ea quidquam collatura ad
schema perficiendum.
1. In pag. 12, propositione 3: Seminaria minora et cetera eiusdem
generis instituta bene illustrantur. Forsan utile esset commendatio ut
ea, ubi desint, quam primum instituantur. Iam Concilium Tridentinum
praeceperat ut iuvenes, qui germen vocationis sacerdotalis ostenderent,
inde a teneris annis ob rationem, quae verior est hodie, excolerentur.
Nam, ut legitur in can. 18 decreti de reformatione, « adolescentium
aetas, nisi recte instituatur, prona est ad mundi voluptates sequendas ».
2. In pag. 15, propositio 8: Sacerdotes non dixerim tantum epi¬
scopo adhaerentes, sed oboedientes secundum professionem quae in or¬
dinatione sacerdotali Ecclesia expostulat.
3. In pag. 19, propositio 18: Ubi iuvenes melioris indolis et in¬
genii dicuntur ad Facultates vel Universitates ab episcopis opportune
mittendos esse, adiciatur: « semper praeferantur — si fieri potest —
Athenaea Pontificia et Universitates Catholicae ».
Interventionem concludens, venerabiles Patres, dignamini me pa¬
rumper adhuc audire. Senex sum et Evangelium docet vinum novum
non mitti in uteres veteres ... 7 ; sed pariter hortatur nos ut imitemur
scribam doctum in regno caelorum qui profert de thesauro suo nova
et vetera... 8
Multa nova dicta sunt in aula conciliari; sed veritates antiquae obli¬
visci non possumus. In sacerdotali institutione certissime gravibus caren-
tiis (sit venia verbo!) ab exc.mo Colombo, arch. Mediolanensi, lucidis¬
sime descriptis, sollerter prospici debet; pro explorato tamen habemus
omnes, praecipue curandum esse ut seminaria — dioecesium cor —•
quorum cum statu fortuna Ecclesiae coniungitur maxime ... 9 , sint cuncta¬
rum virtutum palaestrae, vera coenacula in quibus alumni, Spiritu Sancto
operante, Beata Maria semper Virgine spe nostra Ecclesiae Matre auxi-
liante, novi homines fiant... 10
Innumerae animae exoptant et expectant, hodie plus quam heri,
sacerdotes qui in primis sancti sint, qui multum die noctuque orent, qui
Missam piissime celebrant, qui sint humiles, qui caritate erga miseros
quoscumque fragrent, qui sciant moribus magis quam verbis praedicare
Iesum Christum et hunc crucifixum... 11
708
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Tales instituendos esse sacerdotes in textu nostro breviter et simul
fortiter asseratur. Ipsis enim ministeria nostra diem supremum obeun¬
tes, laeto animo, trademus. Dixi.
In textu scripto tradito: 1 deest. 2 ( Ench. Semin., Romae 1938, 416).
3 ( ibid. 429). 4 doctissimi. 5 deest. 6 (Paulus VI, Epist. Ap.
IV exacto saeculo post Constituta a Concilio Oecumenico Tridentino sacra semi¬
naria: A.A.S., 56 [1963], p. 977). 7 (Mt. 9, 17; Mc. 2, 22; Lc. 5, 37).
8 (Mt. 13, 52). 9 (Cf. Leo XIII, Epist. Paternae providaeque ad episcopos
Brasiliae, 18 sept. 1899: Leonis XIII Acta, 19, p. 104). 10 (Litt. Circul.
S. Congr. de Seminariis et Stud. Universitatibus I Romani Pontefci 25 iulii 1928:
Ench. Semin. 1260). 11 (cf. S. Paulus, 1 Cor. 2, 2).
Secretarius generalis : En textus, Patres venerabiles, II suffragatio¬
nis: De Religiosis. Pag. 10, n. 4: [cf. pag. 144]. Placetne, non placet
an placet iuxta modum?
3
Em.mus P. D. PAULUS AEMILIUS card. LEGER
Archiepiscopus Marianopolitanus
V enerabiles Patres ,
Nemo est qui non videt peculiare momentum institutionis spiritua¬
lis, pastoralis et intellectualis clericorum. Sacerdotes enim complementa
et organa sunt nostri episcopalis muneris, et ideo nostro Concilio summe
interest ut ista 1 formatione in seminario recepta, apostoli fiant nostrae
aetatis qui mundum secundum profundiora intenta nostrae Synodi evan-
gelizare possint.
Nova redactio schematis de institutione sacerdotali , in sua generali
inspiratione, illae desideratae aptationi respondet atque pluria particu¬
laria proponit quae mihi videntur omnino apta ad formationem clerico¬
rum renovandam secundum veram traditionem Ecclesiae et hodierna
requisita: diversitatem condicionum et necessitatum in singulis regio¬
nibus vigentium agnoscit; attendit ad ipsam personam alumni, ad eius
mentalitatem ut, aptioribus mediis adhibitis, solidior sit eius formatio
spiritualis et intellectualis; schema in formationem pastoralem immo¬
ratur et opportune proponit ut in ipso seminario clerus de mundi necessi¬
tatibus cognoscat et cogitet.
Quaedam autem emendanda proponere vellem in campo formationis
intellectualis: 1. quoad philosophicam institutionem; et 2. quoad theo¬
logicam institutionem.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
709
1. De institutione philosophica. Schema opportune non praetermit¬
tit momentum institutionis philosophicae quae tantum confert ad men¬
tem nostri temporis intelligendum. Regula autem quae primis lineis
art. 15 proponitur de perenni philosophia in seminariis tradenda non
mihi videtur retinenda in textu conciliari propter sequentes rationes:
Primo, verbum « philosophia perennis » in se maxime ambiguum
est. Dici posset hoc verbum « philosophiam scholasticam » significare. Si
autem talis esset sensus vocabuli, non videtur quomodo adimpleri pos¬
sent ea quae in hoc articulo rogantur, nempe: ut alumni principia et
cohaerentem synthesim huius philosophiae scholasticae acquirant. Et¬
enim, peritis in rebus philosophicis hodie, evidens est multas philoso¬
phias scholasticas inter se profundissime distinctas haberi.
Praeterea regula ita formulata de philosophia perenni docenda, mihi
videtur non esse consentanea cum ipsa natura philosophiae. Contraria
enim est ipsius naturae inquisitionis philosophicae quae non procedit,
ut ipse S. Thomas notavit, ex auctoritate sed ex rerum investigatione.
Obiectum philosophiae non est inquirere quid dixerunt auctores sed
quid res sint.
Tandem omnibus patet philosophiam sic dictam scholasticam simpli¬
citer et indiscriminatim imponere alumnis regionum non-occidentalium
gravia incommoda secumfert.
Propono ergo ut alio modo loquatur Concilium de institutione philo¬
sophica sacerdotum. Munus Concilii non est aliquam philosophiam
proponere sed regulas formulare quibus accurate attendatur et ad rec¬
tam validamque alumnorum institutionem philosophicam et ad Christia¬
nae fidei requisita in tuto ponenda. Textum qui huiusmodi regulas ex¬
ponere posset apud secretariatum tradam.
2. De institutione theologica. De institutione tria proponere vellem:
1) In genere mihi placent ea quae dicuntur in n. 16. Gaudeo
textum non nimis ponderose immorari in doctrina S. Thomae. Non quia
opera S. Thomae spernenda sint sed quia omnino vitari debet exclusi-
vismus immoderatus. Vae hominis unius libri! Vae Ecclesiae unius doc-
toris!
Ut autem textus de hac quaestione auctoritatis S. Thomae meliore¬
tur, vellem proponere ut in pag. 18, lin. 26, deleantur verba « S. Tho-
ma magistro ». Loco horum verborum, proponerem ut in fine eiusdem
articuli sequentia verba potius dicantur: « Ecclesia catholica proponit
S. Thomam ut magistrum et exemplar omnium eorum qui scientias theo¬
logicas colunt ».
Sequens est sensus modificationis quam propono: nempe systema
710 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
vel doctrina S. Thomae non imponatur, sed potius proponetur S. Tho-
mas in sua habitudine scientifica et spirituali, ut praeclaris exemplar
indagatoris et creatoris in materia theologica, qui sui temporis scientiam
ad utilitatem Evangelii convertit.
2) Optime rogat schema ut Sacra Scriptura anima sit theologiae.
Tamen vellem ut fusius et efficacius loqueretur de necessario dialogo
omnium cultorum scientiarum sacrarum cum mundo. Uti bene scimus
periculum semper illis minatur ut suum mundum artificiale exstruant
et in eo, sicuti in claustris, cogitent et vivant, vera problemata, cogita¬
tiones et ipsam linguam mundi realis ignorantes. Animadvertere etiam
oportet, iam a multis decenniis, multos theologos nonnisi cum philo¬
sophia Medii Aevi dialogum instituisse, non autem sine magno detri¬
mento pro dialogo Ecclesiae cum mundo hodierno.
Quaestionem illam aggrediens, schema nostrum media concreta pro¬
ponere deberet uti v. g. praesentia et constans consultatio aliquorum
peritorum laicorum in seminariis, lectiones quibus componatur Ecclesiae
doctrina cum profanis doctrinis contemporaneis, pastoralis experientia
professorum et alumnorum.
3) Iam in hac aula multi Patres rogaverunt ut Concilium problema
renovationis scientiae moralis aggrediatur. Doctrina moralis enim quae
in seminariis docetur pluribus defectibus laborat.
Ut recte notavit Sua Beatitudo Maximos IV, plerumque manualia
scientiae moralis non respondent menti hominis adulti nostri temporis.
Scientia nostra moralis nimis casuistica est, in legalismo, iuridicismo et
moralismo nimis indulget. Non apparet, si dicere liceat, ut primarie ple-
neque christiana.
Cum hi defectus radices profundas habent in historia et in mentibus
nostris, nos eos eradicare non poterimus nisi in schemate ab illis prae¬
caveatur. Propono ergo ut in aliqua paragrapho explicite tractetur de
institutione theologiae moralis.
Affirmari oportet necessitas theologiam moralem intime ligandi cum
theologia dogmatica, eam fundandi in Sacra Scriptura eamque integrandi
in mysterio Christi et salutis. Rogetur etiam ut caritas sit centrum eius
sicuti est centrum et recapitulatio legis Christi... 2
Concludo. Schema mihi placet in genere et spero illud, postquam
emendatum fuerit, optimum fundamentum futurum esse ut, sicuti eve¬
nit post Concilium Tridentinum, ita post Vaticanum II, novo evangelico
dynamismo seminarii Ecclesiae transformentur. Dixi.
In textu scripto tradito : 1 ipsa.
2 Si tali modo schema loquitur de scien-
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
711
tia morali, certe sperare poterimus renovationem desideratam in moribus Christia¬
nis, per sacerdotes, omnes christianos attingere.
Secretarius generalis: Patres amplissimi, Summus Pontifex coram
admittet feria II proxima, hora 18, episcopatus Statuum Foederatorum
Americae Septem trionalis et Canadiae; episcopos Brasiliae hora 19,30.
Communico, Patres, exitum suffragationis circa cap. III schematis
de Oecumenismo.
Suffragati sunt Patres.1.963
Dixerunt placet .1.870
non placet . 82
placet iuxta modum — omnino extra
chorum — voces. 6
Suffragia nulla. 5
Ergo expensio Modorum cap. III schematis de Oecumenismo in no¬
stra congregatione approbata est. Et nunc, Patres, audite! Summus Pon¬
tifex statuit habendam esse sessionem publicam sabbato proximo die
21 novembris hora quae communicabitur. Uti scitis, sessio publica est
ille coetus in quo praesente Summo Pontifice Patres cum Summo Pon¬
tifice votum proferunt de textibus approbatis in congregatione generali.
Quodsi votum fuerit affirmativum et sic Sanctissimo placuerit, iidem
textus tamquam conciliares promulgabuntur. Ergo intimantur iam hodie
omnes Patres conciliares, omnes!, ut sabbato proximo die 21 mensis
currentis conveniant in hanc Basilicam ad publicam sessionem cum
Summo Pontifice celebrandam.
Lego textum, Patres venerabiles, III suffragationis de religiosis. Vi¬
deatis pag. 11, nn. 5-6: \cf. pag. 145]. Placetne , non placet an placet
iuxta mddum?
4
Em.mus P. D. IULIUS card. DOPFNER
Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis
Patres venerabiles, Fratres carissimi,
Schema emendatum, i. e. ex parte in pristinum statum reductum et
completum, vere placet. In hac moderata amplificatione Propositionum
commissio quasi id iam praesumpsit, quod diebus anteactis a multis Pa¬
tribus circa schema de activitate missionali Ecclesiae postulatum est.
712
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Attamen non necessarium videtur schema longum et vastum, sed vere
opportunae sunt ideae directivae quoad particularia postea exsequenda}
Propositiones in quaestione educationis et institutionis alumnorum
hodie difficillima mihi videntur vere viam mediam ingredi. Una enim
ex parte leges saeculorum experientia probatas retinent, et hoc vere dici
debet / altera vero ex parte aperte et fortiter inducunt novas, quae mu¬
tatis temporum rationibus aptius respondent.
I - Laudanda mihi videntur inter alia imprimis sequentia: 1. Quod
leges institutionis alumnorum generales in hoc schemate datae, pecu¬
liari episcoporum conferendarum legislatione, diversis regionibus, gen¬
tibus et ritibus accommodandae proponuntur ... 3 , id quod correspondet
lineae nostri 4 Concilii, quin propter has 5 debilitetur munus coordinati-
vum 6 et alta directio dicasterii competentis S. Sedis.
2. Quod finis pastoralis integrae institutionis sacerdotalis fusius et
praecisius secundum exemplum Christi Iesu Magistri, Sacerdotis et Pa¬
storis enucleatur... 7
3. Quod exactius exponitur, in quo consistat idoneitas candidati,
qui sacerdotium intendit, et magis insistitur in momentum plenae ma¬
turitatis, liberae electionis et consciae responsationis candidati tamquam
indispensabile fundamentum promotionis ad sacros ordines... 8 In hoc
enim omnes nos convenimus, quod tempus nostrum et etiam nos epi¬
scopi desideremus sanctos sacerdotes, sed ut mihi videtur loquendum
est etiam de fundamentd hodiernis temporibus istis indispensabili?
4. ... 10 Quod postulatur melior coordinatio variarum disciplinarum,
tum inter philosophiam et theologiam, tum inter diversas disciplinas
theologicas, relate ad finem pastoralem studiorum ecclesiasticorum me¬
lius assequendum... 11
J. 12 Quod sublineatur momentum maximum studii Sacrae Scriptu¬
rae, quae recte « universae theologiae veluti anima » nominatur, ut fit
in Prop. 16 . 13 Et qudad hanc propositionem consentio omnino iis quae
modo dicta sunt ab em.mo card. Leger. Momentum S. Thornae in sche¬
mate nostro modo sobrio et vere sufficienter commemoratur, quin nemo
nostrum neget ea quae dicta sunt in diversis documentis Summorum Pon¬
tificum vel S. Sedis de momento S. T hornae. Vel remaneat uti est vel
examinetur id quod dictum est ab exc.mo D. Leger A
... 15 6. u Quod exercitationes practicae foventur, ut fit in prop. 21 17
et prudenti iudicio episcoporum committitur, statuere quamdam studio¬
rum interruptionem vel quoddam tirocinium pastorale... 18
In his omnibus apparet intenta opera Ecclesiae hodiernae, ut candi¬
dati sacerdotii in temporis nostri tam mutatis et aggravatis adiunctis ad
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
713
munus suum adimplendum ita praeparentur, ut huic muneri humane,
spiritualiter, paedagogice et doctrinaliter pares inveniantur.
II - Aliqua tamen ... 19 desideranda manent: 1. In Propositione 2
adhuc magis indicetur indoles gratiosa vocationis sacerdotalis, fere hoc
modo: Videatis pag. 12 in lin. 12: Divina Providentia « quosdam homi¬
nes ad Christi Sacerdotium hierarchicum participandum eligit, congruas
eis tribuens dotes eosque gratia sua alliciens... » etc.
Notum est mihi quidem celeberrima illa controversia, quae circa
indolem vocationis sacerdotalis inde a Lahitton habetur, nota sunt mihi
quoque respectiva documenta ecclesiastica hac de re. Attamen praeter¬
mitti non possunt — stantibus his 20 —, quae in N. T. de elementis
electionis ad peculiare munus in Ecclesia deferendum leguntur. Impri¬
mis apud synopticos conspicitur, quomodo Dominus ipse vocet discipu¬
los suos, alliciens eos gratia sua et verbis. Quae omnia in traditione spi¬
rituali Ecclesiae servantur. In memoriam reducam tantum, quae ultimis
decenniis a viris peritis de criteriis discernendi spiritus a S. Ignatio de
Loyola traditis scripta sunt.
2. Bonum est, quod in Propositione 3 legitur de seminariis mino¬
ribus similibusque institutis, quae eundem finem prosequuntur. Sed
non sunt unica via ad sacerdotium. In nostris regionibus et etiam alibi
multi candidati, qui ad seminaria maiora admittuntur, non veniunt ex
seminariis minoribus, sed absolventur 21 examen ad studium universi¬
tatis requisitum in scholis maioribus publicis vel etiam scholis catho¬
licis} 1 In his casibus educatio candidati in familia vere christiana per¬
agitur, quae educatio de se 23 naturae hominis est magis conformis, quod
dico ut unus qui cum magna gratitudine fuit seminarista in seminario
minori™ De hac re aliquid dici debet, ut familiae catholicae responsatio-
nis suae circa vocationes sacerdotales fovendas magis consciae fiant.
3. Vera sunt, quae in prop. 10 de educatione alumnorum ad casti¬
tatem leguntur. Sed nullatenus sufficit, alumnos tantum et primarie de
periculis, quae eorum castitati hodie occurrunt, monere, sed etiam posi¬
tive, i. e. secundum leges psychologicas et anthropologicas instruantur,
quomodo corpus eius que vires magis magisque in totam suam persona¬
litatem integrent et sic discant, corpus suum vere possidere. Immo de
tali instructione agendum est, priusquam de periculis agatur.
4. In schemate hinc inde quidem de praeparatione alumnorum ad
consuetudinem et collaborationem cum laicis sermo est, sed semper bre¬
viter tantum et in obliquo ... 25 ita ut momentum huius quaestionis pro
sacerdotibus hodiernis non satis eluceat™ Tum isolatio status clericalis
in societate moderna, quae certe magni habenda est} 1 tum momentum
714
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
apostolatus laicorum in Ecclesia nostri temporis postulant, ut haec prae¬
paratio in nostris seminariis vere intensivetur. Fusius et etiam profun¬
dius 28 de hac re agendum est.
Concludo. Schema nostrum acceptetur et emendetur secundum dicta
et secundum ab aliis opportune dicta vel dicenda™ Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 deest. 3 (prop. 2). 4 deest.
5 deest. 6 coordinatio. 7 (prop. 4). 8 (prop. 6 et 21). 9 deest.
10 Quod prospicitur, ne seminaria sint nimis parva (in parvis enim dioecesibus)
aut magna, in primo casu ex ratione studiorum rite et scientifice persolvendorum,
quibus in seminariis nimis parvis saepe non satis providetur, in altero casu ex ra¬
tione educationis vere personalis, quae secundum leges « psychologiae massae » in
seminariis nimis magnis facile impossibilis redditur (prop. 7). 5. Quod insistitur
in profundiorem formationem spiritualem alumnorum, tum durante toto curriculo
studiorum (prop. 8), tum — ubi hoc opportunum videbitur — per speciale tiro¬
cinium spirituale inducendum (prop. 12). 6. 11 (prop. 14). 12 7.
13 (prop. 16). 14 In eadem propositione momentum S. Thomae modo sobrio
fini Concilii correspondente commemoratur. Consentio eis quae a card. Leger hac
de re dicta sunt. 15 8. Quod insistitur in methodos didacticas recognoscendas
« tum ad praelectiones, colloquia et exercitationes quod attinet, tum quoad stu¬
dium sive privatum sive in parvis coetibus incitandum » (prop. 17). 16 9.
17 (prop. 21). 18 « ut sacerdotii candidatorum probationi satius consulatur »
(prop. 12). 10. Quod episcopi monentur, ut pro hodiernis necessitatibus et pro
posse alumnos vel sacerdotes iuniores melioris indolis et ingenii ad studia specia-
lizata destinent ideoque ad peculiaria Instituta mittant (prop, 18). 19 etsi
pauca, nobis. 20 deest. 21 absolverunt. 22 deest. 23 peracta, per¬
saepe est multo melior quam quae in seminario praeberi potest, quia. 24 deest.
25 (v. g. prop. 11 et 20). 26 vix videantur. 27 deest. 28 ergo.
29 Schema omnem operam navat, institutioni alumnorum humanae, spirituali, doc¬
trinali et pastorali providere et sacerdotes formare, qui dignitatis et gravitatis
muneris sacerdotalis conscii, laete et apostolico ardore sacros ordines suscipiant
et bene instructi in vinea Domini laborare intendant. Problemata talis institutio¬
nis hodierna non ignorat, sed aperte aggredi conatur. Si nostra desideria adhuc
respiciuntur, commendamus valde ut schema a Patribus acceptetur.
Secretarius generalis : Communico exitum suffragationis I de reli¬
giosis.
Praesentes votantes.1.955
Dixerunt placet . 871
non placet . 77
placet iuxta modum .1.005
Suffragia nulla. 2
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
715
Ergo textus debet iterum examinari iuxta Modos et reproponi in con¬
gregatione generali.
Et nunc lego textum IV suffragationis, pag. 11, nn. 7-10: [cf.
pag. 145-147]. Placet, non placet an placet iuxta modum?
5
Em.mus P. D. LEO IOSEPH card. SUENENS
Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis
Venerabiles Patres,
Imprimis adhaereo iis quae dicta sunt a cardd. Leger et Ddpfner.
Schema mihi in genere placet, sed 1 vellem ut elencho propositionum no¬
bis oblato addatur nova quaedam quae his vel similibus verbis enuntietur:
« Instituatur specialis commissio studiorum de renovandis seminariis
ut hae melius adaptentur necessitatibus pastoralibus Ecclesiae nostri tem¬
poris ». Et ecce rationes:
... 2 Concilium Vaticanum II vult esse instrumentum renovationis pa¬
storalis. Ad hoc non sufficit conficere textus . 3 Fructus Concilii pendet
denique tandem ab hominibus qui hos textus in praxim deducent. Et
inter illos homines ... 4 sacerdotes hodierni et futuri partes maximas ha¬
bebunt. Arcte ergo connectuntur spes et fructus Concilii cum formatione
cleri ita ut Concilium sua facere possit verba Pii XI ad seminaristas:
« In manus vestras sortes meae ».
Tempore Concilii Tridentini, hier archia idem sensuerat. Et scimus
omnes quam proficua fuerit et remaneat pro Ecclesia institutio semina¬
riorum. Sed, post quattuor saecula, nonne tempus advenisse videtur ut
et ipsa seminaria integrentur in isto ... 5 conatu renovationis Ecclesiae
quem nunc vivimus?
Honori erit nostro Concilio si fovet et decernit accommodationem
seminariorum exigentiis pastoralibus nostri temporis.
... 6 Certo nemo intendit in dubium ponere valores et principia peren¬
nia quae ex natura rei ad idoneam formationem sacerdotum praesuppo-
nuntur. Agitur e contra de nova foecunditate istorum principiorum pro¬
movenda ... 7 Ad hunc vero obtinendum, prudens revisio et adaptatio struc¬
turae et methodorum in usu in seminariis classicis apparet pluribus ex
rationibus necessaria.
Ex inquisitionibus enim in multis regionibus et methodis stricte scien-
tificis institutis, apparet quod sacerdos dioecesanus hodiernus:
716
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
1. maiores in dies difficultates patitur vitam spiritualem propriam
et actionem apostolicam congruenter integrandas;
2. non accurate praeparatur ad opus suum praestandum in vera
collaboratione ... 8 cum episcopo, cum confratribus, cum aliis servitio Dei
consecratis, et cum laicis. Quod tamen in campo apostolico hodie pluri¬
mum urget;
3. sacerdos denique saepe se sentit nimis separatum et quasi-
extraneum mundo in quo suum ministerium exercere debet. Exinde quot
infelices et inutiles errores et imperitiae!
Ad renovationem promovendam, quasdam suggestiones proponere
vellem:
1. Pro formatione spirituali et ascetica. Sancta utique remaneant quae
Traditio vera semper docuit de intima unione cum Deo promovenda per
orationem, spiritum abnegationis, praxim virtutum ... 9 et consiliorum... 10
Sed modalitas formationis ... n deberet strictius determinari ex finali-
tate et theologia sacerdotii, praesertim pro clero dioecesano.
Nemo enim negare potest quod structura et consuetudines seminarii
typi 12 classici pro parte proveniunt ex praxi religiosorum et vitae conven-
tualis, immo monachorum et vitae stricte contemplativae. Sed hoc non
simpliciter convenit pro sacerdote dioecesano. Hic vocatur ex amore Dei
ad servitium animarum in ipso mundo. Non independenter enim a suo
ministerio sed ex exigentiis eius, i. e. ex servitio Evangelii apud homines,
debet erui spiritualitas quae ipsi convenit et formatio adaequata. In et per
apostolatum suum ad intimam cum Deo coniunctionem perducitur. Acce¬
dit quod condiciones sociologicae valde differunt apud religiosos et sa¬
cerdotes dioecesanos. Isti soli vivere debent, aut in minimis communitati¬
bus, medio in mundo hodie tam rapide evolventi. Missio eorum et condi¬
ciones adimpletionis supponunt modum proprium paupertatem, castita¬
tem et oboedientiam vivendi, et aptitudinem ad dialogum. Ad haec omnia
accurate praeparari debet.
2. Pro formatione intellectuali. Inter tanta dicenda unum tantum
punctum hic exponere liceat. Immo tangere liceat. 13 Hodierna praxis quae
cyclum philosophicum a cyclo theologico plene separat, videtur reexami-
nanda. Quaestiones philosophicae nimis arduae, in initio formationis a
iunioribus alumnis difficile capiuntur et aptius ulteriori eorum studio
proponerentur. Nova reordinatio aliunde ipsi vitae spirituali faveret quia
haec iam a primis annis seminarii indiget quod convenienter per initia¬
tionem theologicam, in specie scripturisticam et liturgicam, nutratur. Sane,
methodus philosophica a methodo theologica plane distincta remaneat sed
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
717
tota materia studiorum, proponatur et distribuatur modo magis psycho¬
logico , 14 synthetico, qui visioni supernaturali mundi melius respondet.
3. Pro formatione pastorali. Sub hoc respectu graves patent defectus.
Certe futurus sacerdos per prius praeparari debet ad praedicandum ver¬
bum Dei et ad administrationem sacramentorum. Sed hoc non sufficit.
De die in diem magis apparet sacerdos ut laicatus animator.
Sacerdotis est, ut aiebat Pius XII, cooperatores laicos suscitare, ef-
formare, in eorum actione stimulare et ordinare.
Iamvero ut officium hoc rite adimplere valeat, sacerdos indiget, inde
ab annis seminarii, initiatione pastorali practica, progressiva et continua
sub ductu magistrorum. Quod fieri nequit nisi per methodologiam pasto¬
ralem hac in re instaurandam. Ut seminarista fiat conductor hominum,
initiatio requiritur systematica, ita ut actionem apostolicam propriam in-
tensificare et apostolatum laicorum animare et coordinare valeat.
Nec videtur sufficiens 15 ut addatur septimus annus sic dictus pasto¬
ralis. Totus cyclus ut sic efformationis et studiorum est, sit venia verbo,
«pastoralizandus ». Annus superadditus non sufficit ad corrigendum
formationem nimis theoreticam et abstractam.
Quae pastoralis initiatio nec pietati nec studiis damnum vel detri¬
mentum afferet. E contrario! Pietas magis realistica et authentica eveniet
siquidem fides in exercitio ministerii vivificatur. Similiter haec initiatio
pastoralis promovebit studia scientifica siquidem non scholae sed vitae
discimus.
Sic intelligitur quod impossibile est simpliciter extra mundum sa¬
cerdotes formare qui in mundo suam missionem adimplere debent.
Aequilibrium novum est inveniendum . 16
Hae sunt, nostro iudicio, quaedam rationes ex quibus institutio com¬
missionis studiorum 17 de seminario ut maxime salutaris et opportuna
nobis 18 apparet. Dixi. Gratias.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 Nostrum. 3 et promulgare
textus, etiam pulcherrimos. 4 certe — omnes consentient —. 5 gene¬
roso. 6 Res est difficilis et. 7 pro tempore nostro. 8 (en equipe).
9 Christianarum. 10 evangelicorum. 11 posset et. 12 deest. 13 deest.
14 deest. 15 sufficere. 16 deest. 17 postconciliaris. 18 deest.
Secretarius generalis : En, Patres, exitus suffragationis II de Reli¬
giosis.
Suffragium tulerunt Patres .
Dixerunt placet . . . .
1.960
1.049
718 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
non placet . 64
placet iuxta modum . 845
Suffragia nulla. 2
Ergo textus est examinandus quoad Modos et reproponendus Con¬
gregationi generali. Lego textum suffragationis V, nn. 11-13, pag. 13:
[cf. pag. 147-148]. Placet , non placet an placet iuxta modum?
6
Exc.mus P. D. DINUS STAFFA
Archiepiscopus tit. Caesariensis in Palaestina
Venerabiles Patres,
Loquor nomine plurium episcoporum, nedum ad ritum latinum, sed
etiam, immo praesertim, ad ritus orientales pertinentium.
Colloquium cum hominibus nostrae aetatis fructuosius instituendi cu¬
pidi, quidam autumaverunt divitiis per tot saecula cumulatis in veri¬
tate scientia ac sapientia pervestigandis valedicendum esse, imprimis in
philosophia et theologia, scholastica quam vocant methodo, tradendis,
duce S. Thoma, ita ut Ecclesia, inutili fastu ac simul impedimento libera,
pauper sub omni aspectu, novo sermone, novis temporibus, novis mori¬
bus, novis philosophorum systematibus accommodato, verbum salutis
valeat annuntiare. Non laudatores temporis acti, nec humanarum divitia¬
rum servatores, sed pauperes spiritu cum esse debeamus, scientiae nihil¬
ominus christianae, sapientiae divinae et humanae i. e. veritatis quae
salus est mundi, omnes ecclesiasticos, ideo et religiosos, vigiles custodes,
diligentissimos cultores, avidissimos cumulatores censeo esse debere:
docet enim Scriptura 1 « divitiae salutis, sapientia et scientia » ... 2
Propria rationis ac philosophiae adspiratio est veritas 3 : cum ve¬
rum, quod detegitur, erit etiam novum, progressus habebitur; at nullus
datur progressus in cognitione veritatis, quando novum disiunctum sit
a vero... 4
Novum quod a vero disiungitur, ac tamen se ut verum exhibet, re¬
vera impedimentum progressui rationis constituit, immo fallaciam. Cum
igitur hae novitates ipsa afficiunt principia quibus nititur fides, nemo
potest Ecclesiae, depositi fidei custodi, ius negare illam defendendi... 5
Cum Ecclesia sit Magistra infallibilis veritatis revelatae, cuius agnitio
cognitioque supponunt certam et obiectivam vim fundamentalium ratio¬
nis ac philosophiae principiorum, cumque eius muneris sit homines ad
supremum aeternumque finem assequendum dirigere ipsa potest, atque,
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
719
interdum etiam reapse debet decernere quae philosophiae ratio aptius
atque perfectius congruat cum divina Revelatione, haud aliter quam is,
cui pars aut res aliqua unica fuerit commissa, ob id ipsum potest com¬
probare quae sit alia ratio 6 quae cum prima perfecte conveniat..7
Ut novum quod dissentit a vero non est progressus, sic pariter pro¬
gressum non constituit labor qui veritatem iam detectam et probatam
ignoret aut respuat, nam secus philosophia nihil aliud fieret quam ab¬
surda investigatio assidua et inutilis, quin posset, nunc vel in posterum,
inquisitionis suae obiectum invenire ... 8 . Ita pariter concludendum esset
quodvis magisterium et quamvis institutionem mentis, ac praesertim
omnem philosophiae cathedram coercere et offendere liberum rationis
volatum.
Quare progressus in vero ex sua ipsius notione alius esse non potest,
quam integratio veritatis antea detectae; atque hic unus progressus est,
qui hominum vocationi et historiae respondeat, quia homo « non ascendit
ad verum nisi decessorum humeris insidens » ... 9 , et quia iter, progres¬
sio et ascensus humanae rationis referunt vestigia eorum, qui accensam
a se facem aliis praebent, ut longius et altius eam, nova splendentiorem
luce, proferant. S. Thomas neque limes doctrinae est neque meta, at
miliarium, indicium tutum, dux, lumen sublime quod iter ostendit... 10
Haec habet Pius XII in Litt. Enc. Humani generis : « In hac philo¬
sophia plura sane exponuntur, quibus res fidei et morum neque directe
nec indirecte attinguntur, quaeque propterea Ecclesia liberae peritorum
disceptationi permittit; at quoad alia plura, praesertim quoad principia
as sertaque praecipua, quae supra memoravimus, eadem libertas non
viget... 11
Ecclesia proinde suam fecit S. Thomae doctrinam, cum, ut ait loan-
nes XXIII, « prae ceteris consentanea esset et veritatibus, Deo aperiente,
cognitis, et Sanctorum Patrum documentis, et rectae rationis princi¬
piis » ... 12
Non de doctrina agitur, quae suas conclusiones ex instrumentis expe¬
rimentisque scientificis, in dies perfectibilibus, deducat; at de doctrina
quae sua mutuat principia a communi experientia, ex qua, recta praelu¬
cente ratione, ceteras metaphysicas veritates derivat, immutabiles ... 13 ,
quippe quae sint in ipsa innixae rerum natura... 14
« Non absque ratione, docet Paulus VI f. r., S. Thomas salutatus
fuit homo omnium horarum. Doctrina enim sua, quae in essentia inni¬
titur rerum, ideoque in earum certa et immutabili veritate, nec medii
aevi est nec determinatae gentis propria, sed tempus et spatium trans¬
cendit, ita ut minus valida non sit pro nostrae aetatis hominibus » ... 15
Ut vero Leo XIII in Litt. Enc. Aeterni Patris ... 16 , sic Pius X in
720
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Motu proprio Doctoris Angelici ,.. 17 , Pius XI in Enc. Studiorum du¬
cem ... 18 et Pius XII in sermone habito die 17 octobris 1953 ... 19 , in doc¬
trina S. Thomae partem perennem a caduca distinxerunt. Non enim vult
Ecclesia praesenti aetati imponere quae pertinent omnino ad praeteritum
tempus, at nobis et posteris servare quae vim habent perpetuam... 20
Quaeritur: « Quomodo potest thomismum, quippe propria culturae
occidentalis forma, a longinquis excepi gentibus, praesertim vero Medii
et Extremi Orientis, qui propria fruuntur cultura, propria philosophia,
proprio et antiquo vitae cultu? ».
Negari imprimis potest ac debet philosophiam thomisticam esse oc¬
cidentalem. Ad soliditatem enim alicuius systematis aestimandam parum
attinet ubi illud exortum sit atque initio vulgatum: quod unice refert
illud est, utrum verum aut non verum dicat. Veritas enim, tempore non
mutatur, cum sit ipsa aeterna; neque mutatur mutato loco, cum nitatur,
definiatur ac mensuretur natura entis, atque ideo universalis ... 21 : veritas
saepta non novit.
Cum de veritate philosophica, et magis proprie de fundamentis sy¬
stematis philosophicis loquimur, quaerere etiam possumus ac debemus
utrum systema thomisticum exigentiis humanae rationis respondeat; cum¬
que affirmative respondendum sit atque hoc comprobetur ex perfecta
sua congruentia cum veritate a Deo revelata, non iam possumus distinc¬
tionem facere inter Occidentem et Orientem; ratio enim humana est
propria et communis cuilibet homini ac pars essentialis naturae eius,
ubicumque et quacumque aetate vivit... 22
Ut recentiora philosophiae systemata probari non possunt ex eo tan¬
tum quod sint moderna, at modo ob eam partem veritatis quam forte
contineant, sic etiam culturae orientales, vel cuiuscumque partis orbis
terrarum, recipi non possunt tantum quia orientales vel non occidentales
sunt, at solum ob illam earum partem, quae veritatis progressum pro¬
vehere potest vel quae saltem est illi conformis... 23 ,
Doctrina Doctoris communis non modo non est elementum divisionis
Orientem inter et Occidentem, sed potius fundamentum constituit... 24
Moderator. Venias ad conclusionem, exc.me Pater.
Orator. Concludo: Iuxta sollemnia plurimorum 25 Summorum Pon¬
tificum documenta, nedum in S. Theologia sed et in philosophia tra¬
denda, ... 26 doctrinam S. Thomae, saltem in suis principiis, sancte esse
servanda. Dixi.
In textu scripto tradito : 1 « labia enim sacerdotis custodit scientiam » (Male.
2, 7) et. 2 (Is. 33, 6). 3 verum (cf. S. Th. I, q. 16 a. 3). 4 Nihil
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
721
tunc ratio consequitur, ac simplex imaginationis fructus habetur. 5 Huius-
modi sunt notiones entis (S. Th., De verit., q. 1, a. 2; Summa Theol., I-II, q. 94,
a. 2), veritatis (Sum. Theol., I, q. 16, a. 1; I, q. 21, a. 2; I-II, q. 94, a. 2),
possibilitas cognitionis veritatis et rerum (De Verit., q. 1, a. 3; Sum. Theol., II,
q. 85, aa. 3 et 5) et certitudinis (ibid., II-II, q. 9, a. 1, ad 1; II-II, q. 4, a. 8);
res creatae sunt finitae (Sum. Theol., I, q. 7, aa. 2-3) et mutabiles (ibid., I, q. 9,
a. 2; q. 10, a. 3); principium contradictionis (II-II, q. 46, a. 8, ad 2; IV Metaph.,
lect. 6, n. 605), totalitatis, h. e. totum esse maius sua parte (Sum. Theol., I, q. 94,
a. 2; I-II, q. 51, a. 1; Contra Gentes, I, c. 10), tertii exclusi, h. e. duas res,
quae sunt eaedem uni tertiae, esse easdem inter se (Sum. Theol., I-II, q. 94, a. 2),
causalitatis (Sum. Theol., I, q. 2, a. 3; q. 44, a. 1), finalitatis (Sum. Theol., I,
q. 2, a. 3; q. 22, a. 2; I-II, q. 1, a. 4), naturae hominis (ibid., I, q. 75, a. 2;
I-II, q. 94, a. 2), eius sociabilitas (ibid., I-II, q. 94, a. 2) unionis substantialis ani¬
mae et corporis humani (ibid., I, q. 76), connexio intellectus cum sensibus (ibid.,
I, q. 84, a. 7), liberum arbitrium (ibid., I, q. 83; I-II, q. 9, aa. 1-4), spiritualitas
et immortalitas animae (ibid., I, q. 75, a. 2), dignitas personae humanae (ibid.,
I, q. 29, a. 3) ordinatae immediate ad Deum (ibid., I-II, q. 3, a. 8; II-II, q. 2, a. 3;
De Verit., q. 22, a. 2, ad 5), unicus idemque finis omnibus hominibus (Sum. Theol.,
I-II, q. 1, aa. 5 et 7), prima ethicae et iuris naturalis principia (De Verit., q. 16,
a. 1; Sum. Theol., I, q. 79, a. 12; I-II, q. 93, a. 6, et praesertim I-II, q. 94),
officium reverendi alios (Sum. Theol., I-II, q. 94, a. 2), facultas rationis demon¬
strandi Deum esse, esse bonum, verum, omniscientem, omnipotentem, infinitum,
personalem, creatorem rerum omnium, finem ultimum hominum (Contra Gentes,
I, c. 3; Sum. Theol., I, q. 2, a. 3; q. 4, a. 1; q. 11, a. 3; q. 103, a. 3; q. 6;
q. 16, a. 5 et I-II, q. 3, a. 7; I, q. 14, a. 1 et aa. 5-7, 12-13; q. 25, aa. 1-2;
q. 29, a. 3; q. 32, a. 1, ad 2; q. 44-45, 47, a. 1; I-II, q. 1, aa. 5-7; q. 5, a. 5;
q. 91, a. 4 et q. 109, a. 5, ad 3; I-II, q. 1, a. 1, ad 2; q. 3, a. 4; II-II, q. 122,
a. 2; q. 184, a. 1; I, q. 103, a. 2; I-II, q. 1, a. 8; q. 3, a. 8, ad 2), principium
et finis universi (ibid., I, q. 103, a. 2; I-II, q. 1, a. 8; q. 3, a. 8, ad 2).
Cum in Motu proprio Doctoris Angelici-. 29 iunii 1914 (A.A.S., 6 [1914],
pp. 336 ss.) S. Pius X praescripsisset ut « in omnibus philosophiae scholis prin¬
cipia et maiora Aquinatis pronuntiata sancte teneantur », S. Congregatio Studiorum
die 27 iulii 1914 mandatu eiusdem Pontificis respondit, tamquam « principia et
pronuntiata maiora habendas esse XXIV Theses, metaphysicam praecipue spec¬
tantes » (A.A.S., 6 [1914], pp. 384-386). Index minime absolutus est, attamen
quodlibet aliud systema excludit.
XXIV Theses maxima parte debentur P. Guidoni Mattiussi S. I., qui, ut
videtur, rem cum ipso Pontifice Pio X tractavit (cf. etiam: G. Mattiussi, Le
XXIV te si della filosofia di S. Tommaso d’Aquino appronate dalla S. Congrega-
zione degli Studi, Roma 1917).
In Congregatione Plenaria diebus 22 et 24 februarii 1916 habita, cui, inter
ceteros, interfuerunt cardinales Des. Mercier et A. Lepicier, positum est dubium:
II utrum omnes XXIV theses philosophicae, a S. Studiorum Congregatione pro¬
batae, vere contineant germanam S. Thornae doctrinam, et, si afirmative, utrum
praescribendae sint ut sequendae in scholis catholicis », et responsum est: omnes
illas XXIV theses philosophicas referre germanam S. T hornae doctrinam et proponi
ut certas normas sequendas.
Die 25 eiusdem mensis et anni Benedictus XV sua suprema auctoritate ra-
722
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tam confirmatamque habuit deliberationem Patrum Eminentissimorum (A.A.S., 8
[1916], p. 157).
Quod attinet ad earum vim obligandi, cf. v. g. D. Mannaioli, De officio
adhaerendi germanae Doctoris Angelici Philosophiae iuxta Motum Proprium Pii X,
29 iunii 1914 et Responsum S. Congregationis Studiorum, 21 iunii eiusdem anni,
Romae 1916. 6 pars. 7 « Si catholica veritas valido hoc praesidio semel
destituta fuerit, frustra ad eam defendendam quis adminiculum petat ab ea philo¬
sophia, cuius principia cum Materialismi, Monismi, Pantheismi, Socialismi variisque
Modernismi erroribus aut communia sunt aut certe non repugnant. Nam quae in
philosophia S. Thomae sunt capita, non ea haberi debent in opinionum genere, de
quibus in utramque partem disputare licet, sed velut fundamenta in quibus omnis
naturalium divinarumque rerum scientia consistit; quibus submotis aut quoquo-
modo depravatis, illud etiam necessario consequitur, ut sacrarum disciplinarum
alumni ne ipsam quidem percipiant significationem verborum, quibus revelata
divinitus dogmata ab Ecclesiae magisterio proponuntur » (Pius X, in Motu proprio
Doctoris Angelici : A.A.S., 6 [1914], pp. 337-338). 8 Cf. J. Ramirez,
S. Thomas studiorum dux, in Aquinas, III (1960) 26. 9 J. De Finance, in
Aquinas, III (1960) 139. 10 Leo XIII in Litt. Encycl. Aeterni Patris dixe¬
rat: « Non eos profecto improbamus doctos homines atque solertes, qui industriam
et eruditionem suam, ac novorum inventorum opes ad excolendam philosophiam
afferunt » (Fontes C.I.C., III, p. 147).
Pius XII, Seminariorum alumnos alloquens die 24 iunii 1939, idem confir¬
mavit: « Aemulatio enim in veritate quaerenda et propaganda per commendationem
doctrinae S. Thomae non supprimitur, sed excitatur potius ac tuto dirigitur »
(A.A.S., 31 [1939], p. 247).
Et rursus die 22 septembris 1946 ad Capitulum generale Ordinis Fratrum
Praedicatorum: « de hac re quaeritur, an videlicet quod Sanctus Thomas Aquinas
aedificavit, ultra et supra quodlibet tempus una compositionis et compactis elemen¬
tis, quae omnium temporum christianae sapientiae cultores suppeditaverant, solida
rupe innitatur, perpetuo vigeat et valeat, catholicae fidei depositum efficaci prae¬
sidio etiam nunc tueatur, novis quoque theologiae et philosophiae progressibus
securo usui et moderamini sit. Id sane Ecclesia asserit, cum id sibi persuasum
habeat hoc itinere ad veritatem cognoscendam et solidandam tuto procedi » (A.A.S.,
38 [1946], p, 387). 11 Etiam in huiusmodi essentialibus quaestionibus,
philosophiam quidem aptiore ac ditiore veste induere licet, efficacioribus dictio¬
nibus communire, quibusdam scholarum adminiculis minus aptis exuere, sanis
quoque quibusdam elementis progredientis humanae lucubrationis caute locu¬
pletare; numquam tamen eam subvertere fas est, vel falsis principiis contaminare,
vel quasi magnum quidem, sed absolutum existimare monumentum. Non enim
veritas omnisque eius philosophica declaratio in dies mutari possunt, cum potis¬
simum agatur de principiis humanae menti per se notis, vel de sententiis illis,
quae tum saeculorum sapientia, tum etiam divinae « revelationis » consensu ac
fulcimine innituntur. 12 A.A.S., 52 (1960), p. 821. 13 Cf. Decretum
Sancti Officii die 3 iulii 1907 dati: Propositio proscripta 58: «Veritas non est
immutabilis plusquam ipse homo, quippe quae cum ipso, in ipso et per ipsum
evolvitur» ( A.A.S., 41 [1907], p. 477). 14 Pius XI, Discorsi, vol. I,
p. 669 (8 ian. 1927). 15 Litteris 7 martii 1964: A.A.S., 56 (1964), p. 304.
16 A.S.S., 12 (1879), p. 114. 17 A.A.S., 6 (1914), p. 338. 18 A.A.S.,
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
723
15 (1923, p. 324. 19 A.A.S., 45 (1953), pp. 695-6. 20 Pars perennis,
immutabilis quod omnino certa, constituitur principiis, hoc est, doctrinae capitibus,
elementis quae systema constituunt, ideoque conclusionibus ex illis principiis logica
necessitate profluentibus, quae secus nullius rei principia essent. Sic indirecte
reiciuntur proposita, principia et conclusiones necessario cum his connexae, cuius
contrarii systematis. 21 S. Thomas, Sum. Theol., I, q. 16, a. 3. 22 Ce¬
terum, si ad eius originem et historiam attendere velimus, infitiari non possumus
fundamentum systematis thomistici esse aristotelicum ac platonicum, nempe grae-
cum, neque omnes ita esse animo dispositos ut ingenium cultum Graeciae cum
occidentali confundat. Philosophiam autem aristotelicam habere ut proprie occi¬
dentalem adeo arbitrarium est, ut summi magistri philosophiae proprie orientalis,
cuiusmodi est islamiea, illam ponerent fundamentum proprii systematis philoso¬
phici. Sic Avicenna, qui cum Aristotele primas partes habet in formatione philoso¬
phiae Sancti Thomae — ut praesertim ex primis eius operibus patet — iranianus
erat ex Buchara, urbe in orientali parte Persiae sita. 23 Ioannes XXIII, qui
merito vocari potest Pontifex unitatis fidei, quin etiam unionis populorum, est
pariter Pontifex, qui Sancti Thomae doctrinam maxime, etiam inter laicos, vul¬
gandam exoptavit (A.A.S., 52 [1960], p. 823; L’Osservatore Romano, 7 martii
1963). 24 universale et necessarium ad eos omnes inter se coniungendos,
qui amant veritatem: « secundum numquam interitura Aquinatis principia — ait
Ioannes XXIII — miro usui esse, ut studiosis veritatis et caritatis consensus et
unitas sit: cum inde et Ecclesiae Catholicae, et universo terrarum orbi multiplex
et opimus fructus pacis sit exspectandus » (A.A.S., 52 [1960], pp. 822-823).
Si populorum Europae atque adeo omnium gentium coniunctio fieri nequit
nisi supra quaedam communia principia, quae vitam et relationes individuorum
populorumque moderentur, studia privatae utilitatis infrenent claustraque refrin¬
gant, si, ut credimus (cf. D. Staffa, Le thomisme est vivant , Rome 1964) huius-
modi coniunctio fiet constabitque in animorum adhaesione unico Capiti divino,
et ipsum iter ad sublimem metam signabitur illis praeambulis fidei, quae in omnibus
orbi plagis pergent hominum generationes adducere obviam Filio Dei. 25 plus
quam centum. 26 in omnibus scholis catholicis.
Secretarius generalis'. Lego textum sextae et pro hoc mane ultimae
suffragationis pag. 14 n. 14: [cf. pag. 148-149]. Placet, non placet,
vel placet iuxta modum?
7
Exc.mus P. D. EMMANUEL FERNANDEZ-CONDE
Episcopus Cordubensis
Venerabiles Patres,
Schema de institutione sacerdotali, quod omnes adspectus formatio¬
nis generatim complectitur, quamquam directionem Tridentinam sequi¬
tur, attente tamen respicit quaestiones hodiernas, ut quaerat — quem¬
admodum dixit exc.mus relator — opportunam renovationem et du-
724
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
plicem accommodationem et ad nostra tempora et ad locorum et gentium
necessitates.
Quod ut consequatur, statuit in prima propositione — dignum ut
notetur est — ut conferendae episcopales in singulis nationibus, leges
schematis aptandae ad peculiaria locorum temporumque adiuncta, prin¬
cipium uber et omnibus possibilitatibus patens.
« Verum quidem est optima voluntate varias methodos et doctrinas
experiri ad alumnorum in seminariis rectius informandos, sed cum adhuc
sunt sub ambitu probationis, et sint aut nondum maturi, aut effectus
singulares videantur, non aptae sunt ut documento conciliari inse¬
rantur »/
Cum agitur de institutione spirituali impensius excolenda, schema
in propositione 11 ... 2 cultum etiam virtutum humanarum commendat,
quae in civili societate magni aestimantur, cuiusmodi sunt animi sin¬
ceritas, in agendo urbanitas, assidua iustitiae cura, modestia cum cari¬
tate coniuncta, alias omittendo quae in priore schemate de sacrorum
alumnis formandis recensebantur.
Nemo non videt quam recte schema procedat has virtutes suadendo
tanti momenti in hominis totius institutione, ut fundamentum et par¬
tem essentialem educationis specificae sacerdotum. Rationes sunt variae:
1. Origo socialis alumnorum, ubi minor cura adhibetur in evolutione
institutionis iuvenum;
2. convictus in seminario, qui, ex sua communitaria indole, a iuvene
exigit quamdam normam agendi cum ceteris;
3. ambitus ubi iam sacerdos acturus est, a quo etiam hae virtutes
requiruntur, ut innuit schema de vita et ministerio sacerdotali ... 3 ;
4. arcta connexio inter naturam et gratiam in processu educationis,
nam ut scripsit Sacra Congregatio Seminariorum et Universitatum Stu¬
diorum, in litteris ad episcopatum, occasione III centenarii mortis S. Vin¬
cendi a Paulo ... 4 « quodam sensu natura gratiam temperat, quatenus
eius actio facilis fit in naturis munerum copiosis, et adversantur in pau¬
peribus debilibusque » ... Quapropter « priusquam sacerdotes consti¬
tuere, nostrum 5 seminariorum moderatores homines integros instituere
atque imbuere deberent ».
5. Instructiones Romanorum Pontificum horum temporum, qui,
ut Pius XII in exhortatione Menti nostrae, huic adspectui formationis
humanae et integralis hominis instituerunt.
Attamen, si effectus ex experientia deductos percensemus, fateri
cogimur hanc humanam institutionem non satis cultam interdum fuisse
in nostris seminariis. Fructus fortasse temporum, sed etiam sequela
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
725
cuiusdam spiritualismi angelici, idealis potius quam realis, cum effecti¬
bus nemini ignotis. Quanta in hoc sensu habemus lugenda!
Quid in seminarista maneret — cum excitatio contraria fieri so¬
leat — si e seminario exierit omnis institutionis humanae expers?
Huic malo nostrum schema subvenitur, quod progressum non par¬
vum signat quoad tempus praeteritum.
Duo tamen notanda existimo quae non satis placent: distinctionem
dico inter virtutes christianas et humanas, et harum insufficientem enu¬
merationem.
1) Verba S. Pauli de sacerdote: « Ex hominibus assumptus, pro
hominibus constituitur » ... 6 vere problema statuunt. Homo est sacer¬
dos et quidem homo quam maxime perfectus esse debet. Aliunde, ut
in traditione ascetica invenitur, semper dictum est sacerdotem « alterum
Christum » esse, et Christus homo perfectus fuit, homo exemplar. Sed
ceterum sacerdos, Christi instrumentum est in hominum salutem, et
virtutibus supernis ornatus esse debet. Relatio autem supernaturalem
inter et humanam talis est conditionis in sacerdote ut haec illam susti¬
neat, hanc illa perficiat. Hac de causa dixit Pius XII Carmelitis Descal-
ceatis, anno 1951: « aedificium perfectionis evangelicae super virtutes
naturales stabiliendum est ».
Hoc praecise innuere deberet schema, ut funditus eradicetur incon-
grua institutio, qua saepe nostri seminarii alumni formantur. Neque
haec verba sufficiunt: « illae quoque virtutes sedulo curentur, quae in
civili societate magni aestimantur », quae videri possent naturalismus
quidam vel « opportunismus apostolicus »; sed significari debet relatio
inter has virtutes cum voluntate divina et vita supernaturali, quod mire
invenitur apud S. Paulum cum scribit ad Philippenses ... 7 : « Quaecum¬
que sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque sancta, quaecumque
amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae,
haec cogitate ». Ideo necesse est statuere integram formationem futuri
sacerdotis consecutionem requirere, causis spiritualibus, huius habitus,
quae virtutes humanae dici solent, quibus demptis nullatenus vel im¬
perfecte consequentur virtutes fundamentales vitae christianae, ut cari¬
tas, ut iustitia, ut prudentia.
2) Variis gradibus institutio humana futuri sacerdotis perficitur.
At tamen ea praetermittamus quae ad corpus attinent, et mentis insani¬
tates quibus medici medentur, itemque instructionem culturae tempore
quo litteris humanioribus alumni vacant. Nostrum obiectum institutio
in virtutibus est, quae tempore seminarii minoris et primis annis semi¬
narii maioris sunt colendae.
Enumeratio in schemate proposita integra non est in summis lineis;
726
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
quaedam praestantia desunt, v. g. sensus conscientiae responsabilitatis,
gravitas indolis, spiritus sacrificii, immo docilitas, erga ceteros observatio,
cordis bonitas, aequa prudentia.
Essentialem relationem has virtutes inter et supernaturales, quis
non videt? Studium gloriae Dei haberi potest sine sensu officii vel cari¬
tatis erga ceteros?
Non petimus quidem plenam et absolutam enumerationem virtu¬
tum humanarum sed pleniorem et ditiorem indicationem quod attinet
ad institutionem humanam sacerdotis.
Hac de causa audeo aliquas emendationes textus proponere, quae
trado Secretariae . 8 Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 (pag. 16, lin. 15). 3 (pag. 8,
linn. 17-19. 4 die 27 septembris 1960. 5 nostrorum. 6 ( Hebr .
5, 1). 7 (4, 8). 8 Hae de causa audeo sequentes emendationes propo¬
nere: In sensu n. 1, ita paragraphum secundam propositionis 4 redigerem: « Quae
institutio tantum germana dici potest, si totum complectens hominem eumque affi¬
ciens, omnes eiusdem institutionis rationes, spiritualis, humanae, disciplinaris, con¬
sociata actione... ». In sensu n. 2, textus propositionis 11, a puncto lin. 13 inci¬
piendo ita dicerem: « Omnis praestantia tribuatur quam in institutione futurorum
sacerdotum habent aliquae virtutes quae in societate civili magni aestimantur,
quaeque etiam in personis parvae instructionis religiosae habentur, cuiusmodi sunt
animi sinceritas, in agendo urbanitas, assidua iustitiae cura, modestia cum caritate
coniuncta et aliae similes, quae quidem manifestationes primariae sunt illius insti¬
tutionis quae alumnorum in mundo novissimo alterum Christum efficere debent ».
8
Exc.mus P. D. PAULUS SANI
Episcopus Denpasarensis
Venerabiles Patres,
..} relate ad nostrum schema 2 sequentia observare 3 velim:
Schema nostrum de institutione sacerdotali nobis placet. Gaudium
est nobis quod in nostro schemate ad n. 12 id invenire possimus, quod
in nostris regionibus iam ab initio in praxim deductum sit scii, institu¬
tum quoddam pro candidatis sacerdotii dioecesani ad modum tirocinii
seu Noviciatus Religiosorum. Huiusmodi institutum valde utile est,
immo necessarium nobis esse videtur in terris missionum.
Ratio est: candidati nostri ex familiis promanare solent sive non
christianis sive cbristianis primae vel secundae generationis, ubi adhuc
deest aliqua traditio christiana. Quare si tempore praeparationis ab
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
727
initio usque in finem sese solummodo studio scientifico imbuunt, primo
gymnasiali postea philosophico et theologico, numquam occasionem ha¬
bent quiete addiscendi vitam spiritualem suaeque propriae vitae hunc
spiritum insufflandi. Si sacerdotes religiosi, qui vitam communem gerunt
ideoque sibi invicem magnum ac multum auxilium in vita sacerdotali
praestare possunt, tempore praeparationis unum vel duos integros an¬
nos solummodo vitae spirituali dedicant / nobis videtur huiusmodi insti¬
tutum multo magis pro candidatis clerus dioecesani valere, qui postea
non in communi sed soli vivere solent.
Immo annus sic dictus pastoralis, a Constitutione Apostolica Sedes
Sapientiae pro religiosis praescriptus sicut apud nos in praxi est insti¬
tutus 5 ab Ordinariis locorum in nostris regionibus etiam pro suis dioe-
cesanis sacerdotibus obligatorius factus est, et fructum suum affert, nec
absque magna utilitate,.. 6
B. Si nostrum schema, sicuti nobis prostat, inspiciamus, omnino
clarum est educationem futurorum sacerdotum nullibi meliorem haberi
posse quam in propria patria — omnino patet educationem in schemate
requisitam solummodo in propria patria acquiri posse. Quare extra
patriam illi tantum mittendi sunt, qui iam sunt sacerdotes pro amplio¬
ribus studiis sive ad obtinendum aliquem gradum academicum sive ut
sese alicui speciali scientiae imbuant. Rationes:
1. Praescripta seu desiderata schematis in paragrapho In. 1, in pa-
ragrapho III nn. 4 et 5, in paragrapho V n. 13, in paragrapho VIII n. 19
applicari et attingi nequeunt nisi in propria patria.
2. Nunc tempore in omnibus regionibus seminaria habentur, tum
minora tum maiora. Si tamen in propria dioecesi desunt, in una alterave
vicina dioecesi eiusdem regionis vel nationis habentur, sicuti etiam no¬
stro schemate enixe in n. 7 commendatur.
3. Extra patriam perdifficile est plena cum libertate ante ordinatio¬
nem decidere, quae decisio eo difficilior est quo longior est candidatus
a sua patria suaque propria familia. Permultae sunt circumstantiae,
quae in candidatum influxum moraliter quodammodo cogentem exercere
possint.
4. Plerumque non nisi post studia in seminario minore peracta can¬
didatus serio modo de sua vocatione, de sua aptitudine pro munere sacer¬
dotali cogitare incipit. En praecise his annis candidatus extra patriam
mitti solet, ubi timor et pudor suam ultimam decisionem influere possint.
5. Praecise post studia in seminario minore candidatus homo criti¬
cus evadit relate ad valores, qui eum circumdant. Sed his annis omnem
realem contactum cum sua propria patria vitaeque in patria conditionibus
amittit, quia extra patriam mittitur. Et si non nisi post 6, 7, 8 annos
728
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
in patriam redeunt, tunc multoties non iam sunt sacerdotes indigenae
illius regionis atque nationis, sed interea iam facti sunt peregrini seseque
tamquam extranei gerunt.
6. Extra patriam optimi candidati mitti solent. Nonne hoc modo
qualitas seminarii illius regionis patitur, quia seminarium quasi suis
optimis membris « decollatur » seu privatur?
7. In instituto internationali difficillimum est aliquem Directorem
spiritualem invenire, qui pro tot diversissimis nationibus satisfacere
potest.
Quare cap. V nostri schematis, ad n. 18 tantum pro iam sacerdoti¬
bus intelligatur.
C. ... 7 Nos omnes optamus, utinam educatio futurorum nostrorum
sacerdotum adhuc melior fiat i. e. magis practica, circumstantiis et
conditionibus localibus atque temporum magis adaptata. Multoties
defectus hodiernae educationis sacerdotum segregationi a mundo in
seminario attribuitur. Certocertius segregatio haec non debet esse nimis
severa et stricta acsi mundus tam perversus sit ut nihil de eo candidatus
scire possit. Attamen etiam hac in re nobis non est exaggerandum. Aspec¬
tus practicus seu pastoralis educationi futurorum sacerdotum non prae¬
statur solummodo auferendo illam segregationem. Segregatio in semi¬
nario sicuti nobis notum est non solum illum effectum negativum sor¬
titur, qui ab adversariis segregationis afferri solet scii, inscientiam rerum
mundanarum, vitae conditionum etc., verum etiam effectum illum posi¬
tivum scii, ut candidatus sine distractione mentisque extravagatione
sese quiete ac tranquille scientiae necessariae imbuere possit seseque
interne sacerdotio praeparare. Certocertius contactum cum vita habere
debent alumni, quia postea duces evadunt hominum, qui his in circum¬
stantiis vivunt. Sed aspectus ille practicus seu pastoralis nobis videtur
non durantibus studiis attingi debere i. e. currente anno scholari dum
interea adhuc scholas frequentant, foras inter alios homines vivendo,
sed diebus feriatis quando domi sunt et eo ipso inter homines versantur
(V. g. s si diebus feriatis suis parochis auxilium praebent, de quo opere
postea in seminario rationem reddunt) vel etiam ut ante ordinationem
per annum in praxim mittuntur. Professores non nisi postquam per
aliquot annos praxim habuerint nominandi sunt, ut alumnos docere
possint quomodo sese postea in concretis circumstantiis gerere debeant
quaeque sint revera necessaria pro futuro munere vitaque sacerdotali.
Ut in seminario saepe conferendae habeantur tum a sacerdotibus tum
a laicis peritis de thematibus et problematibus modernis, conventus cum
aliis scholis eiusdem generis adunentur etc.
Utique segregatio in seminario a mundo aliquam fugam mundi seu
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
729
alienationem mundi (germanice « Weltentfremdung ») creare potest, sed
hoc non est necessarium nec necessario significat quod tales homines
homines in mundo viventes intelligere nequeant. Nonne hoc est aliquod
symptomum generale, quod si quis in mundo sibimetipsi serio modo
aliquem ducem spiritualem desideret, multoties non ad sacerdotem, qui
saepissime sese inter homines movet et qui ut ita dicam, rerum munda¬
narum est peritus, sese contendat, sed aliquem monachum seu aliquem
virum religiosum adeat, qui rarissime extra clausuram venit? Quodam
sensu alii sumus ac alii homines, qui etiam a nobis exspectant ut nosmet-
ipsos aliquo alio modo habeamus quam seipsi. Nobis videtur si alicubi,
tunc hic bene applicari posse illa verba Sacrae Scripturae: « In mundo
sumus, sed non sumus de mundo ».
Denique aliqua disciplina debet adesse; ... 9 curent superiores ut
alumni sese ad personam humanam evolvant sed curent etiam ne 10 sub
hoc praetextu fovendi sic dictae evolutioni normali personalitatis huma¬
nae alumni nimiae libertati indulgeant 11 et solum id quod velint fa¬
ciant ... 12 Dixi.
In textu scripto tradito : 1 Nomine conferentiae episcoporum Indonesiae.
2 schema de sacerdotali institutione. 3 proponere. 4 attribuunt.
5 deest. 6 Hoc est aliquod particulare, idque proponendo nullam intentionem
habeo universalitatem horum institutorum a Patribus exigendi, sed solummodo an
dignum sit vestrae considerationi. 7 Homine proprio. 8 vel etiam.
9 Utique. 10 Periculum adest quod. 11 indulgeatur. 12 Nos omnes
sinceritatem cordis et habitus amamus; attamen videant superiores ne sub hoc
praetextu alumni sese evolvant et habeant figuram agricolae sine ulla cultura. Ni
fallor, disciplinam et oboedientiam multum ad evolutionem completam personali¬
tatis afferre posse.
9
Exc.mus P. D. IOSEPH MARCUS GOPU
Archiepiscopus Hyderabadensis
Em.me Praeses, venerabiles Patres,
Loquor nomine conferentiae episcoporum Indiae. Schema proposi¬
tionum de institutione sacerdotali nobis placet.
Continet enim principia fundamentalia ac generalia quae totam per¬
vadent formationem sacerdotalem, sapienter que relinquit particularia
commissioni de Iure Canonico recognoscendo, aptationes vero locales
Ordinariis atque coetibus episcoporum regionalibus. Non expedit enim
ut, v. g., seminaria in missionibus arcte vel quasi 1 serviliter imitentur
seminaria Europae.
730
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Mihi liceat, nihilominus, aliquas observationes facere, quas spero
non inutiles fore:
1. In prooemio nostri textus dicitur: « ob ipsam catholici sacerdo¬
tii unitatem... haec praescripta... omnibus sacerdotibus cuiusvis ritus
applicanda esse ». Sicut mentio fit de quovis ritu, mentio fiat etiam de
clericis religiosis, ut melius ostendatur unitas fundamentalis formationis
ac spiritus sacerdotalis. Forsitan haec omissio facta est errore lapsu ty-
pographico, quia in appendice textus non emendati huius schematis,
verba citata prooemii habentur in pagina 24, linn. 20-23, ibique ad¬
duntur verba: « etiam religiosis ». Melius est restituere haec verba in
prooemio.
2. Sub n. 8, pag. 15, post ultima verba: « Christo lucrifaciendi cre¬
scant », addantur sequentia verba: « hoc probe tenentes quod vita in¬
terior est anima apostolatus. Insuper doctrina bene et gradatim imper¬
tita de ordinibus minoribus et maioribus, atque digna participatio in
sacra liturgia prout singulis ordinibus convenit considerari atque usur¬
pari debet ut fontes solidae pietatis et sanctitatis sacerdotalis ».
3. Sub n. 12, pag. 16, proponitur instauratio temporis intervalli pro
impensiore tirocinio spirituali necnon quaedam studiorum interruptio
ad candidatorum probationem. Meo humili iudicio, talis interruptio stu¬
diorum non est necessaria, vel, saltem non est urgenda, si consequenter
tempus formationis in seminario protrahendum esset.
Cursus enim normalis seminarii iam satis longus est, saltem in per-
pluribus regionibus: E. g.: in India, studia ecclesiastica sacrorum alum¬
norum generatim durant decem annos, nempe: cursus linguae latinae nec¬
non rhethoricae est trium annorum: cursus philosophiae trium annorum:
cursus theologiae quatuor annorum. Toto hoc tempore alumni instruun¬
tur in scientia sanctorum et manuducuntur in praxi orationis et virtutum
christianarum atque sacerdotalium. Praeterea, tam longum tempus, pe¬
riodis feriarum seu vacationis interiectum, sufficiens aestimandum est
etiam ad probandam candidatorum vocationem, salvis sane casibus spe¬
cialibus in quibus ulterior probatio necessaria videatur. Quamobrem non
urgenda videtur, ut norma generalis, studiorum interruptio, saltem pro
clericis dioecesanis.
4. Sub n. 21, pag. 20, momentum formationis pastoralis clericorum
per opportunas exercitationes rectissime proponitur. Orientatio positiva
pastoralis, missionaria et apostolica est nunc temporis maximi momenti
ubique terrarum. Notandum quoque est, quod tempus feriarum seu vaca¬
tionis optimas alumnis affert occasiones catechizandi pueros atque cate¬
chumenos, docendi cantum liturgicum, instituendi ministrantes altaris, etc.
alia. Humiliter ergo quaeso ut in hoc numero inserantur haec verba se-
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
731
quentia vel similia: « praesertim tempore vacationis... sub peritorum
magistrorum vel parochorum ductu... ». Sic sacrorum alumni intimius
cognoscent populum et campum sui futuri laboris apostolici, et sacro¬
rum alumni 2 linguae vernaculae expedito usui assuefient.
Crescant et floreant seminaria nostra in spiritu huius Concilii Oecu-
menici, et multum fructum afferant pro mundi hodierni salute. Dixi.
Gratias.
In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 deest.
10
Exc.mus P. D. LAURENTIUS JAGER
Archiepiscopus Paderbornensis
Venerabiles Patres et omnes carissimi adstantes!
Textus emendatus in genere placet. Liceat mihi quasdam harum
propositionum virtutes quae pro nostris temporibus magni momenti
sunt in lucem ponere.
1. Propositiones evitare nituntur institutionem nimis uniformem,
quia agnoscunt magnam varietatem culturalium, socialium et spiritualium
traditionum in diversis regionibus. Exinde singulis conferentiis episco¬
porum maior tribuitur libertas et eisdem mandatum datur exarandi
« Rationem Institutionis Sacerdotalis », vi cuius non solummodo ipsa
Ratio Studiorum, sed et integra futurorum sacerdotum institutio et se¬
minarii ordinatio ac vita communis et educatio liturgica accommodari
possunt variis adiunctis locorum. Quae norma certo magni aestimanda
est et speciale habet momentum pro variis catholicae Ecclesiae ritibus
necnon pro novarum ecclesiarum territoriis.
2. Speciali laude dignae sunt illae propositiones quae tendunt ad con¬
gruam maturitatem humanam, spiritualem et sacerdotalem ab alumnis
acquirendam. Quod patet ex propositionibus circa seminaria minora et
maiora, praesertim ad conformationem alumnorum vere personalem et
non mere passivam, sed ad actionem sponte suscipiendam, ad sensum
responsabilitatis evolvendam et ad rectum libertatis usum stimulandum.
Optimae sunt etiam normae de profundiore spirituali formatione et de
pastoralibus tirociniis instituendis, antequam alumni ad ordinem sacerdo¬
talem suscipiendum admittantur.
3. Magnopere laudanda est unitas organica totius institutionis, quae
in Propositionibus clare postulatur, tum pro vita spirituali et praepara-
732
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tione pastorali, tum ad ipsa studia ecclesiastica, quae ad mysterium Chri¬
sti tamquam ad totius salutis historiae centrum convergere debent, ut
aperte dicitur. Commendatur insuper melior coordinatio inter studia
philosophica et theologica: momentum primordiale Sacrae Scripturae
in toto studiorum cursu et in omnibus disciplinis theologicis plenius
agnoscatur; etiam fundamentalia lineamenta data pro tractatibus dogma¬
ticis integre tradendis et apte ordinandis laudanda sunt, necnon normae
datae pro aspectu oecumenico sicut oportet respiciendo; suggestiones
denique pro methodis didacticis recognoscendis et complendis, impri¬
mis ad colloquia, exercitationes, proprios alumnorum nisus stimulandos
quod attinet, magnae utilitatis erunt.
4. « Genus litterarium » propositionum huic schemati impositum
non permisit, ut plura in re tanti momenti dicerentur. Sed etiam hac
forma retenta quaedam complenda erunt, quae iam continebantur in
schemate de alumnis ad sacerdotium instituendis, pag. 35-37}
Ceteras animadversiones circa textum schematum tradam in scripto
secretariatui tempore deficiente has hic plene exponendas7
Concludo : Schema propositionum emendatum mihi videtur organi¬
cum et apertum pro necessitatibus nostri temporis. Censeo igitur illud
constituere bonum fundamentum laboris. Per consequens, meo humili
iudicio, schema deberet suffragationi congregationis generalis submitti
ita ut commissio competens, cognitis modis a Patribus exhibitis, magis
concrete sciat quomodo hoc documentum expoliendum sit. Forsitan
longum est de singulis propositionibus suffragium Patrum expetere; pos¬
set proinde suffragatio institui de quinque principalibus argumentis
quae numeris romanis in schemate indicata sunt. Dixi.
In textu scripto tradito-. 1 (cf. fasciculus de institutione sacerdotali pp. 35-37).
2 5. Propono ut n. 14 pag. 17 his verbis incipiat: « Cum his praesertim tempori¬
bus sacerdos scientia sacra excellere debeat, specialis cura adhibeatur, ut alumni
diligentissime imbuantur a magistris in sua disciplina excellentibus et ab officiis
incompatibilibus liberis ». Ratio: seminarii professores nequaquam in aliquo
manuali ab alumnis addiscendo acquiescere possunt, sed illos ad veram e fontibus
hauriendam doctrinam adducere volunt. Hac de causa ipsi in sua propria disciplina
specialem scientificam habere debent excellentiam.. Generaliter provideatur ut
studia ecclesiastica in seminariis dioecesanis vel interdioecesanis adaptentur cursui
ordinario et fundamentali in facultatibus theologicis.
Animadversiones additae :
1. In Propos. 9, pag. 5, lin. 33 addatur: «De oneribus ab ipsis suscipiendis
alumni clarissime reddantur certiores, nulla vitae sacerdotalis difficultate reticita.
Ne tamen in futura operositate periculi rationem fere unice conspiciant, sed potius
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
733
ad vitam spiritualem ex ipsa eorum actione pastorali quam maxime roborandum
conformentur ».
2. In Propos. 11, lin. 8 post verba « rite compleantur » addatur: « Insti¬
tutione sapienter ordinata in alumnis excolenda est congrua maturitas humana, com¬
probata in quadam animi stabilitate, in facultate ferendi ponderatas decisiones,
necnon in capacitate semetipsos adaptandi ad varii commercii humani adiuncta
atque in recta de eventibus et hominibus indicandi ratione. Firma igitur... ».
3. Propos. 12, pag. 16, linn. 29 s. dicatur: « ...vel adaequata tirocinia pasto-,
ralia disponendi...». Ratio: Forma pluralis «tirocinia» magis convenit, quia
huiusmodi experimenta varii generis sunt et unum tantum tirocinium vix sufficiens
censendum est.
4. In Propos. 16, pag. 18, lin. 26 dicatur: «... praesertim S. Thoma ma¬
gistro ». Ratio: Tale monitum melius correspondet facto, quod S. Thomas inter
ceteros quidem eminet et ab Ecclesia qua Doctor communis proponitur; minime
vero excludendi sunt alii quoque Doctores ab Ecclesia probati.
5. In Propos. 20, pag. 20, lin. 2 post verba « ... Auctoritatis Ecclesiasticae
normas » addantur: « De iis quaestionibus quae coaevam societatem exagitant,
doctrinam socialem Ecclesiae bene cognoscant eamque rite proponere valeant;
secundum rerum adiuncta potiorum eius applicationum aliquod experimentum
capiant, simulque vero ab iis quae ad sacerdotem non pertinent abstinere sciant »
(cf. schema De alumnis ad sacerdotium instituendis n. 23 c).
6. In eadem Propos. 20, pag. 20, linn. 2 ss. Recte urgetur, ut alumni ad
apostolicam laicorum actionem excitandam ac fovendam formentur. Sed non-
obstante brevitate necessaria quaedam adhuc dicenda sunt. Recolantur igitur ea
quae in schemate « De alumnis ad sacerdotium instituendis » (n. 23 d) legeban¬
tur: « Laicorum cooperationem magni facere discant eosque humiliter et aperta
mente audire assuescant, ut rei familiaris, vitae professionalis et socialis necessi¬
tates rectius cognoscant atque in difficultatibus vitae christianae et apostolicae
ab ipsis laicis gerendae consilium et auxilium praestare valeant ».
7. In Propos. 19, lin. 32 dicatur: « in actione sociali et in operibus cari¬
tatis ».
8. In Propos. 21, lin. 13 post verbum « responsabilitate » addatur: « et so¬
cialiter » vel aliquid simile.
k k k
Pag. 10 n. 1 et pag. 13 n. 4: Magna affecti sumus reverentia erga omnia illa,
quae in constitutione Veterum Sapientia dicuntur de promovenda lingua latina
praesertim in studiis superioribus et de erigendo Instituto ad efformandas Lati-
nistas. Hac de causa in Propositionibus De Institutione Sacerdotali aliquid de hac
re dici debet, quod indigentiis et facultatibus nostris correspondet:
1. Unanimi fere Patrum conciliarium votis propositio quarta accepta est, cui
titulus « Integra institutio pastorali ter aptanda ». Conferentiis episcoporum ideo
in propositione prima conceditur ius, ut normas generales Rationis Studiorum cir¬
cumstantiis singularum regionum et nationum et necessitatibus pastoralibus ac¬
commodent. Hoc in contextu insuper clare dicendum erit, ut conferendae episco¬
porum statuent, qua mensura et quali usu lingua latina in praelectionibus et
magis adhuc in exercitationibus scientificis adhibeatur. Talis norma omnino neces¬
saria videtur, ut lingua latina secundum conditiones uniuscuiusque regionis cola¬
tur, ne hac in re mala maiora eveniant. Nam conferendae episcoporum optimo
734
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
modo prudenter iudicare possunt, quomodo lingua latina fructuose colatur, quae
lingua nobis omnibus carissima est. Qui enim nimis postulat, nihil proficit, sed
linguae latinae potius damnum infert.
2. In regionibus linguae germanicae praelectiones theologicae facultatum theo¬
logicarum a permagno numero laicorum frequentantur, qui postea in scholis me¬
diis et superioribus missione canonica muniti religionem catholicam docent. Tali
modo apostolatus laicorum exercetur, qui impossibilis evaderet, si praelectiones
illae theologicae in lingua latina proferrentur, quae lingua illis omnino inusitata
et ut in plurimis non intelligibilis est.
3. Insuper facultates theologicae fere omnes hisce in regionibus insertae sunt
in publicas Universitates. Quo fit, ut irradiant in alias scientias, nam — Deo fa¬
vente — magna saepius est aestimatio sacrae doctrinae apud alias facultates. Et
ita ille dialogus iam incoepit, quem Paulus Papa VI feliciter regnans in suis Enc.
Litt. Ecclesiam suam tam ardenter desiderat. Hic dialogus lamentabiliter finiretur,
si theologia catholica sola lingua latina utens quasi in quodam « ghetto » include¬
retur et muro quasi sinensi ab aliis arceretur.
4. Accedit tandem ratio oecumenica. Nam dialogus cum theologis protestan-
ticis omnino linguam vernaculam praesupponit. Optimi iam fructus provenerunt
ex protestandum theologorum studio sacrae theologiae catholicae librorum et ex
conventibus mixtis cum permissione auctoritatis ecclesiasticae peractis. Sed omnes
illi conatus praesupponunt theologiam in lingua vernacula edoctam, quae sola ab
illis accipitur et intellegitur.
Hac in re consensus est omnium episcoporum linguae germanicae et etiam plu¬
rimorum episcoporum aliarum linguarum, ut ex multis colloquiis didici.
11
Exc.mus P. D. TULLIUS BOTERO SALAZAR
Archiepiscopus Medellensis
Patres venerabiles, Fratres carissimi,
Loquor nomine plurium Patrum ex diversis nationibus. Propositio¬
nes de institutione sacerdotali, vestro examini propositae, etiamsi ex
rationibus allatis ab exc.mo relatore, breves sint et valde generales, pro
adaequata seminaristarum efformatione, principia fundamentalia con¬
tinent. Ideo, toto corde adhaereo voto, iam ab exc.mo arch. Mediola¬
nensi expresso et ab em.mis cardinalibus, ut schema tamquam funda¬
mentum laboris agnoscatur.
Volo tamen, ad sensum talium propositionum explanandum, et ad
ipsarum textum perficiendum, aliquas observationes vobis proponere.
1. Aestimamus, talibus in propositionibus, duo obiecta maximi mo¬
menti contemplari: effornationis systematum praesens in tempus accom¬
modatio et principiorum immutabilium, ex Evangelio defluentium, con¬
servatio.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
735
Servare principia fundamentalia, maximas evangelicas quae sacer¬
dotalem paedagogiam informare debent, imprimis necesse est. Syste¬
matum efformationis accommodatio, significare non potest, quod haec
criteria aeterna derelinquantur. Opus est quidem, extremum vitare
eorum qui nimis traditionis amantes, nihil immutari vellent « tenete tra¬
ditiones », et extremum vitare eorum qui, nimis novitatis amantes, mu¬
tationem totalem, facile excedentem normas evangelicas, vellent. « Rece¬
dant vetera, nova sint omnia ».
Tamen, certo revisenda et reexaminanda sunt efformationis systemata,
ut apta reddantur ad principiorum transformationem in vitales realita-
tes. Cum praesentem crisim sacerdotalium vocationum videmus, quae,
non raro et absque ratione, minimae perseverantiae seminaristarum tri¬
buitur, et coram illa moerenda realitate innumerabilium qui suam di¬
vinam vocationem deserunt, recognoscere debemus quod in nostris effor¬
mationis et selectionis systematibus, aliquid quidem deficit. Revisio, igi¬
tur, imponitur, equidem certo, conscientia facta.
Cum schemate de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Vati¬
canum II creare intendit quod recte vocare possemus: « novus typus
episcoporum »; in novo schemate de sacerdotibus, a Concilio delineari
debet novus typus sacerdotum et, proinde, in schemate de institutione
sacerdotali etiam novus typus seminariorum.
Modernum seminarium, vitalis institutio esse debet ; profluens ex ec-
clesialibus experientiis in mundo moderno habitis, ex novis realitatibus
quas Concilium Ecclesiam inducit: realitas pastoralis, realitas oecume-
nica, realitas liturgica. Necessarium est igitur, ut in nostris seminaristis,
amor profundus, sympathia erga Ecclesiam excitetur, nec non et inquie¬
tudo constantis renovationis, ut in Ecclesiae res, divino quasi afflatu, du¬
cantur. De sensu actualis Ecclesiae, quae in triplici dialogo studet', cum
fidelibus, cum fratribus seiunctis, cum mundo moderno, enixe edo¬
ceantur.
2. Credimus valde opportunum esse ut, in prooemio, aliquod ver¬
bum laudis et gratitudinis addatur, erga cleri, tum dioecesani tum reli¬
giosi, emeritos magistros, qui in silentio absconditae virtutis et studii,
suam vitam, huic magno operi futuros sacerdotes efformandi, indesinen¬
ter consecrant. Memoria tenere debemus, quod illis debitores sumus
nostrae propriae sacerdotalis efformationis et quod, suo magno operi,
gratitudinis verbum, sanctus erit illis stimulus, atque in bonum totius
Ecclesiae redundabit, cum ita hae ipsae propositiones, maiore cum
amore in praxim reducentur. Innuimus igitur, ut haec verba vel simi¬
lia prooemio addantur: « Sacrosancta Synodus sincere agnoscit atque
736
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
laudat cleri magistrorum, tum dioecesani tum religiosi, opus meritissi¬
mum, et ad hoc opus perficiendum, sequentia decernit ».
3. Etiam opportunum nobis videtur commendare ut nostris semina¬
riis, tum maioribus tum minoribus, authenticum characterem vitae fami¬
liaris imprimatur, huius verbi sensu nobiliore.
Familia Dei vera, in qua Rector et directores, propter fiduciam quam
alumnis inspirent, et propter amicabilem cum illis conviventiam, patres
sint et appellari mereantur. Patres veri, qui, iuxta apostoli verbum, illos,
per Evangelium, Christo generent: « Si decem millia paedagogorum
habeatis in Christo, sed non multos patres » ...\ Omnimode necessarium
est, ut seminaria, quantum possibile est , 2 continuationem familiae chri-
stianae constituant, ut transitus nimis fortis ex naturali ambitu familiae
ad seminarii ambitum, tenerum vocationis semen, quod in corde puero¬
rum et iuvenum iacet, non marcitum reddat. Cum dolore confiteri de¬
bemus, hoc sub aspectu, aliqua nostra seminaria, magis universitati vel
athenaeo assimilari, quam familiae.
4. Quoad attinet ad formationem spiritualem, opportunum insi¬
stere videtur, in eo quod in sacerdotali efformatione, vere Christum cen¬
trum habeat. Et quidem, in 4 propositione, cum de formatione pasto¬
rali agitur, ut supremum exemplum, Christi exemplum proponitur.
Tamen, necessarium esset clarius emphasim afflectere : in eo quod ca¬
tholicum sacerdotium suam consecrationem et dignitatem, unice a Chri¬
sti supremo sacerdotio accipit ; in eo quod, cum Christus sit unicus verus
Mediator, ... 3 Deum inter et homines, nos, homines, tantum improprio
sensu, sacerdotes et mediatores possumus esse, et ita, cum operatio
nostra ad vitam divinam hominibus elargiendam, sit operatio instrumen-
talis, sacerdotium, nobis et fidelibus, efficacius erit, cum non tantum
nostra apostolica activitas, sed praecipue vita nostra intima, Christi
Sacerdotis vitae assimiletur sacerdos alter Christus . 4 Sincere credimus,
ante periculum, ita dictum: « h aer esis actionis » necessarium esse, iterum
atque iterum vetus principium affirmare : primus apostolatus, animae
propriae apostolatus est, et, praecipue pro sacerdotibus, vitae Christi
imitatione, constanti, devota, fideli, talis apostolatus optime exercitari.
Relate ad pietatis exercitia, sapientis sima nobis videtur dispositio,
in propositione 8 contenta, iuxta quam efformatio spiritualis, non tantum
illis exercitiis vel in sensus religiosi exaltatione, consistere debet.
5. Relate ad pastoralem formationem, maiore cum emphasi detur
praeceptum de inculcando seminaristis illud principium: quod in
Ecclesia Dei, omne servitium, ita sit dignissimum, prompte, alacriter,
generose praestandum est, et quod, in relationibus cum suis futuris
fidelibus, sese conducere debent non tanquam heri et domini, sed
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
737
tanquam humiles omnium servi, ut omnes Christo lucrifaciant. Proh
dolor, agnoscere debemus, multoties fideles a vita christiana elongari,
eo quod a nostris sacerdotibus non satis benigne excipiuntur, vel, quod
adhuc magis deplorare debemus, aliquando absque caritate et lucri ter¬
reni cum animo... 5
Pro conclusione harum considerationum placet nobis, Patres vene¬
rabiles et fratres carissimi, illam quam pro suis apostolis, actualibus
et futuris, Christus Sacerdos orationem Patri detulit, devote, hac in aula
conciliari, resumere: « Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut ser¬
ves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est » ... 6 .
Haec Christi sacerdotalis oratio, equidem certo, optimum program¬
ma, optimum systema pro nostris seminariis hodiernis, continet. Dixi.
Gratias.
In textu scripto tradito : 1 nam in Christo Iesu per Evangelium vos genui »
(1 Cor. 4, 15). 2 sit. 3 proprie loquendo. 4 deest. 5 6. De¬
nique, opportunum esset ut schematis textus, futuros sacerdotes optime insti¬
tuendos in quaestionibus socialibus, necessitatem clarius affirmaret. Oportet qui¬
dem ut perfectissime socialem, Ecclesiae doctrinam agnoscant, sed etiam doctrinam
adversariorum; ut sciant veram doctrinam falsae opponere, et opera christianae
iustitiae socialis, operibus iniustitiae socialis marxistae. Ratio ob quam petimus
quod, hac in materia, fortius institutio sacerdotalis commendetur, est obvia: in
campo realitatum mere humanarum, problema communismi, pro christiana doc¬
trina et vita, nimis grave est. 6 (Io. 17, 15-18).
Animadversiones additae :
Schema propositionum de Institutione sacerdotali in genere multum placet;
ipsum enim respondere videtur expostulatis nostri temporis circa problema for¬
mationis sacerdotalis.
Immensum opus a Concilio Tridentino quattuor abhinc saecula coeptum et
pluribus documentis pontificiis continuatum, in praesenti schemate completur ac
perficitur.
1. Servatis omnibus vere necessariis, in schemate providetur sanae decentra-
tioni; nam in n. I disponitur ut singulae Conferentiae Episcopales in singulis natio¬
nibus peculiarem rationem institutionis sacerdotalis conficiant, certis temporibus
recognoscendam.
2. Simul vero maxime refert quod ipsae Conferentiae Episcopales in propo¬
sitionibus validum recipiunt auxilium in exaranda huiusmodi Ratione, et quidem
in plano adaptationis ad progredientis aetatis necessitates, et etiam in non minus
necessaria defensione valorum traditionalium, quae hodie omnino explicite vin¬
dicandi sunt, cum ab inconsultis innovatoribus perperam intelligantur aut prorsus
despiciantur, summo cum detrimento sanae institutionis. Per consequens omnino
falsum esset affirmare praesentes propositiones unice de novis incoeptis loqui
debere, cetera vero ut iam tradita et acquisita tacite supponere.
47
738
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Duo enim extrema sedulo devitanda sunt: positio eorum qui in traditis radi¬
cati, non perspiciunt Seminarium saeculi xx non posse simpliciter sequi easdem
rationes et easdem structuras, quae vigebant etiam optimis cum fructibus saeculis
elapsis. Ex altera parte quidam tantopere specie novarum formarum capti viden¬
tur ut quasi de ipsis necessariis ac primariis principiis institutionis sacerdotalis
non amplius curent.
Schema reapse haec duo extrema devitat, cum iam in prooemio confirmentur
leges experientia saeculorum iam probatae, in eas autem inducantur quae mutati
temporis rationibus respondent.
3. Schema insuper laudandum videtur quia ad nimia particularia non de¬
scendit; Concilii enim esse non videtur hac in re, concreta praecipere, cum rerum
adiuncta sat diversa existant variis in locis; statuendo vero ut in singulis nationi¬
bus ineatur peculiaris institutionis sacerdotalis Ratio, certis temporibus recogno¬
scenda, Conferendis Episcopalibus offertur possibilitas imprimendi formationi sa¬
cerdotali notam dynamicam.
4. Propositiones respondere quoque videntur orientationi pastorali Concilii
Oecumenici Vaticani II; nota enim pastoralis pervadit totum schema, immo ipsa
actio pastoralis ut adiumentum pro vita spirituali magis evolvenda ostenditur.
Forsitan — sicut expostulatum est — haec idea fortius declarari poterit.
5. Quod castitatem sacerdotalem attinet, quae dicuntur in n. 10 evolvenda
erunt a commissione post-conciliari.
Neminem effugit caelibatum sacerdotalem hodie quam maxime in discrimen
vocari.
Ratio profunda caelibatus ecclesiastici est ipsum officium sacerdotale. Non
quidem absoluta necessitate cum officio sacerdotali connectitur, sed ab eo exigitur
et requiritur maxima cum convenientia.
Matrimonium a virginitate propter regnum caelorum assumpta, distinguitur
praecise quia in illo non potest dari amor erga Deum indivisum et exclusivum.
Virginitas qua status ducit immediate ad Deum et exinde ad amorem magis gene¬
rosum erga homines Deo coniungendos.
Ut Christus, etiam sacerdos suum ministerium perficere debet per sacrificium
et quidem per sacrificium crucis.
In sacrificio Missae sacerdos principalis est ipse Christus, sacerdos est re¬
praesentans Christi, summi sacerdotis, et Illum debet repraesentare totaliter, non
tantum qua offerentem, sed etiam qua hostiam.
Haec vero repraesentatio qua hostia peculiari ratione efficitur et ostenditur
in virginitate, qua sacerdos quotidie se offert hostiam Deo placentem.
Et caelibatus non est parvum sacrificium, cum sit sacrificium quotidianum et
sacrificium alicuius rei magni valoris et violentiam supponit ex parte sacerdotis,
quia ordinatus sentit tendentiam ad matrimonium; caritas enim, in cuius statu
sacerdos per virginitatem constituitur, eum non liberat ab istis difficultatibus.
Quamvis ergo caelibatus sit lex ecclesiastica, tamen ultimum eius fundamentum
est theologicum, id est summa eius convenientia cum sacerdotio Christi participato.
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
739
12
Exc.mus P. D. IACOBUS FLORES MARTIN
Episcopus Barbastrensis
Venerabiles Patres f
De institutione agimus sacerdotali, in praesenti momento renova¬
tionis Ecclesiae, quod pro omnibus patribus, pro tota Ecclesia summum
est negotium agendum. A seminario enim, a sacerdotum formatione,
omne bonum dependet quam maxime.
Tridentinum Concilium brevi tractatione concludebat suam semina¬
riorum institutionem: « Hoc (Collegium) perpetuum Ministrorum Chri¬
sti Seminarium sit » (Sessio XXXII, can. 18). Ex quo decreto, labore,
diligentia, industria episcoporum sub constanti S. Congregationis de
Seminariis, Apostolicae Sedis, vigilantia et indefesso labore, personali
Romanorum Pontificum incitamento et cura tot tantaque bona Ecclesiae
Universae obvenerunt.
In hac urgenti, clamante renovatione hodierna Ecclesiae seminaria
esse debent fundamenta efficacis, intimae, plenae renovationis, autenti-
cae, totius Ecclesiae.
Sicut enim non est datum hominibus aliud nomen in quo oporteat
nos salvos fieri nisi nomen Iesu Christi, ita oculos vertere non possumus
ad mundi plenam renovationem nisi ad sacerdotem, qui est alter Christus.
Et quidem non una sane potestatis participatione, sed etiam imi¬
tatione virtutum, qua expressam in se Christi imaginem praeseferat
(S. Pius X).
Attamen sacerdos non nascitur « Alter Christus » sed talis debet
educatione fieri, nec 1 sola ordinatione.
Ad hoc autem tria agere debemus: Vocationes suscitare, semina,
seu germina a Deo per mundum sparsa colere, variis modis in puerulis,
in iuvenibus, in hominibus, in studiosis, in ruricolis, ubicumque colli¬
gere et iuvare ut mature ad sacerdotium sanctum perveniant, possimus . 2
Vocationes formare, adaequate, iuxta diversitatem aetatis, culturae,
characteris, psychologiae.
Sacerdotii curam post Sacram Ordinationem gerere ita ut in sua
puritate et vigore spirituali conserventur.
Circa haec tria schema nostrum quam maxime aptum apparet, pa¬
storale, accommodatum hodiernis temporibus, valdeque laudandus ... 3 .
Optime meo iudicio laudes eius contexuit et celebravit exc.mus ... 4 arch.
Mediolanensis.
740
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Aliqua tantum mihi liceat notare ad perficiendum schema:
1. Cum tam magna sit necessitas vocationum et excelsa missio
formationis in seminario et post seminarium, convenit eas Institutiones
laudare et eis animum addere ut talem scopum et finem perdifficilem
quidem 5 at tam essentialem pro vita Ecclesiae in effectum reducere
satagant.
Optime nn. 2 et 3 fomentum vocationum commendantur, quod
iuxta observationes ab em.mo card. Bueno Monreal perfici deberet.
2. In formatione sacerdotali iure meritoque exigitur et proponitur
institutio specialis pro superioribus et professoribus seminariorum scien¬
tia paedagogica, didactica, psychologica, psychotechnica, sociologica ita
ut habere possimus Centrum aliquod Internationale pro paedagogia et
pastor alitate.
3. Insistere debet ... 6 in exercitio omnium virtutum speciatim
humanarum. Qualitates acquirere debet sacerdos, quae humanae dicun¬
tur, et quae hodie in humana societate civili tanti aestimantur, quibus
homo ornatus fit vere homo plenus (todo un hombre\ ev ov).
Homo qui est fidelis, verax, qui non fallit, qui peccatum non fecit
nec invenitur dolus in ore eius, iustitia tenacissimus utpote minister Dei
qui summam deligit aequitatem. Sensus iustitiae, veritatis et fidelitatis
numquam a sacerdote abesse potest, sicut etiam absentia avaritiae, am¬
bitionis, debet ornari ut probet omnibus, non quaerere ea quae sua sunt
sed quae Iesu Christi. 1
4. N. 9 videtur parum omnino dici de auctoritate et de obe-
dientia: « Peculiari sollicitudine in sacerdotali obedientia excolantur ».
Dicerem instantius: « Spiritu docilitatis, humilitatis et obedientiae im¬
buantur, scientes se obedire et obsequium praestare Deo ». Hodie enim
et quidem post aliqua quae etiam in hac aula audivimus necessarium
duco principium auctoritatis et necessitatem obedientiae inculcare:
1) quidem quia fundamentale est et continuo in Ecclesiae doc¬
trina docetur . 8 Est enim fundamentale S. Pauli sententia 9 : Hoc sentite
in vobis quod et in Christo Iesu ... factus obediens usque ad mortem.
2) Quia fundamentale est etiam 10 in Ecclesia: Secus non habetur
ratio essendi, ratio docendi, ratio gubernandi. In Ecclesia enim « nec
quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron ».
« Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi
nobiles ... ». Leo XIII aiebat, 11 eam auctoritatem quae in sacerdotibus
est proficisci a Deo tam est cognitum ut ii apud omnes populos ministri
habeantur et appellentur Dei. Et iterum 12 Paulus « Non est potestas
nisi a Deo ». Si quam habemus potestatem ab Eo habemus qui dixit
« Sicut misit me Pater et Ego mitto vos ». In schemate de Ecclesia docet
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
741
Sacra Synodus episcopos ex divina institutione in locum apostolorum suc¬
cessisse, tamquam Ecclesiae Pastores, quos qui audit, Christum audit,
qui vero spernit, Christum spernit et Eum qui Christum misit ... 13
3) Etiam hoc fit in societate humana necessaria: 14 « Praeesse ali¬
quos in omni consociatione hominum, ait Leo XIII, 15 et communitate
cogit ipsa necessitas ne principio vel capite, a quo regatur destituta
societas dilabatur et finem consequi prohibeatur cuius gratia nata et con¬
stituta est ». Organizatio laboris, Collegium aliquod, Schola, sine vera
et ab omnibus recepta auctoritate consistere non potest. Quid si etiam
heic in Concilio unusquisque dirigere vellet suo nutu et sua voluntate
et cum moderatores dicant 16 « Tempus tuum exactum est » ... nollet
oboedire. 11
Quod non impedit ut auctoritas sit amabilis, in vera caritate fun¬
data 18 cum vero studio et cura de explicanda personalitate, sensu ini-
tiativae, cum usu rationali libertatis, quin habeamus subditos in infan-
tilismo perpetuo. Sed e contra ut ait Ipse Leo XIII. In Christi Domini
praeceptis mira vis est ad continuandos 19 tam qui parent, quam qui im¬
perant officio ... unde gignitur tranquillus atque omni perturbatione
carens, rerum publicarum cursus ... Alia quae dicenda haberem secre¬
taria tui tradam A Dixi.
In textu scripto tradito : 1 non. 2 deest. 3 est. 4 Colombo.
5 deest. 6 in pag. 15, lin. 15. 7 Discant alumni secundum formam
Evangelii vivere, in fide, spe et caritate firmari, ut in earum aliarumque virtutum
exercitio probentur ita ut spiritum orationis acquirant... scienter ut ait S. Ioan-
nes a Cruce, Doctor Mysticus, se multo magis profecturos esse hoc exercitio
per solum mensem, quam aliter per plures et integros annos. 8 continetur.
9 deest. 10 deest. 11 deest. 12 deest. 13 Lc. 10. In episco¬
pis, quibus presbyteri assistunt, adest in medio credentium Dominus Iesus Christus,
Pontifex Summus, docens, sanctificans, gubernans, per eorum eximium servi¬
tium, scii, per auctoritatem quae est certe ad servitium aliorum, attamen est aucto¬
ritas vera a Deo. Hoc autem non quadam propria velleitate edicimus, sed tanquam
certam et aeternam veritatem. Secus enim unde docebimus? Unde et quomodo
sanctificare poterimus? Unde gubernare? Si ex nostra potestate haec facimus, eva¬
cuavimus crucem Christi. Ecclesiam convertimus in societatem pure humanam.
14 At etiam in societate humana necessaria est auctoritas: ait Leo XIII in Enc.
Diuturnum illud. 15 deest. 16 nec obediremus moderatoribus dicen¬
tibus. 17 quid fiet?... Ideo S. Paulus ad Titum: Admone eos principibus et
potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse »...
18 facta. 19 continendos. 20 Deus enim caritas est. Ideo potestas quae
non est nisi a Deo ex caritate procedit et ipsa cantas est. Ne ergo caritas labefac¬
tetur stabiliatur clare in Ecclesia potestas, nec cedamus prurito nova eloquendi
quae aures novitatum amatorum placeant, sed Deo displiceant.
742
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Animadversiones additae :
Schema in genere placet. Momentum verbi in schemate apparet, sed non indi¬
cantur structurae efficaces ad usum eiusdem discendum.
Ad ministerium verbi evangelici non sufficit fides credita nec theologia co¬
gnita. Sanctus Paulus efficientiam apostolicam specialem habet ex sua cognitione
de cultura religiosa populi Iudaici — erat enim phariseus — eiusdemque ex
sollertia culturae hellenisticae. Fides, veritates Christi, apud Sanctum Paulum
ob eius cognitionem praeviam hellenicae aut iudaicae fiunt.
Christus — Verbum Patris — revelationem Patris, mysteria caelestia poeticis
verbis communicat. Misericordia,- exempli gratia, Dei non dicitur theologice, nec
dogmatice exponitur sed poetice, modo humano, translationibus parabolis, ut in
capite XV Evangelii Sancti Lucae, ovis, drachma, filius prodigus.
Sacra Scriptura revelationem Dei exprimit verbis historiam, culturam, artem,
mythos, animi sensus, bella, praeiudicia et alia humana significantibus.
Ut seminarista praedicator veritatis revelatae efficiatur, primum artem dicendi
cognoscere debet. Ad hoc autem nec studia praeuniversitaria nec praeparatio theo¬
logica sufficiunt. Oportet studia « media » quae dicuntur, habere, quibus praepa¬
rationem priorum annorum ad perfectionem tollant, et studia theologica funda¬
mentum adquirant.
Disciplinae cursus philosophici inefficaces videntur egentque pertractatione
novaque structuratione. Seminarista his studii annis institutionem proprie univer-
sitariam circa quattuor adspectus cognitionis humanae habere debet: a) ampliora
et profundiora studia de rebus litterariis ; b) callidiorem captationem omnium
artium ; c) latiorem cognitionem scientiarum ; d) accuratiorem intellectionem et
captatum diversorum systematum philosophiae.
Talibus studiis privus, seminarista — futurus sacerdos et praedicator verita¬
tis — his defectibus laborabit: a) abstractismo seu usu verborum vacuorum,
folia sine pondere, carentia dynamismi, inefficacia ad motionem; b) ascientifcismo
seu paupertate in cognitione scientifica rerum aut personarum aut historiae;
c) pragmatismo seu conversione sic dictarum theoriarum seu doctrinarum super¬
ficiali ter intellectarum in praxim pauci momenti, mere utilitariam; d) aphiloso-
phismo seu incapacitate ultimas rerum causas investigandi.
Cognitio litterarum classicarum similiter atque nationalium sive veterum sive
hodiernarum serio studio et diuturno adquisita modus est discendi ministerium
humanum verbi, sine quo ministerium sacrum fictum redditur et inutile.
Cognitio omnium artium sensum acuit hominis praedicatoris ad verba seli¬
genda, ad ecclesias aedificandas, ad imagines pulchras venerandas et alia huius-
modi. Sacerdos sensu artistico carens et inscius harum rerum aegre ab hominibus
audietur.
Cognitio scientifica hodie valde necessaria est, quamvis perdifficilis. Necessa¬
ria ad explicationem accuratam Sacrae Scripturae; necessaria ad apologeticam fa¬
ciendam coram scientificis atheis vel dubitantibus; necessaria ad captationem ma¬
gnae partis cognitionis philosophicae. Attamen est difficilis, et ideo studia diurna
nocturnaque exigit. Valde utilis est quia specialem auctoritatem praebet ministro
dicenti, et quia auxilium rebus ipsis dicendis et modo ea dicendi est.
Cognitio philosophica nostrorum sacerdotum hodie valde superficialis est.
Saepe enim est mera notitia seu eruditio externa, summa notitiarum biographica-
rum, non penetratio systematum et ligatio historica illarum et captatio eorundem
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
743
effectuum historicorum. Eruditio autem philosophica externa valde periculosa est
quia despicit ea quae ignorat; est itaque ficta cognitio philosophiae, mera notitia
ephemeridum.
Ut seminarista theologus eveniat, primum philosophiam cognoscere debet, et
philosophia nequit cognosci sine studio intenso litterarum, scientiarum et alio¬
rum. Theologus hodiernus nequit esse vere « modernus » si philosophiam et
scientias modernas ignorat. Et theologus nequit fieri praedicator Evangelii, si
omnibus oratoriis virtutibus non est imbutus.
Haec ut consequantur fortasse quattuor vel saltem tres anni requirantur.
Structura huius studii cum studio theologiae conflari debet ad institutionem vere
universitariam adquirendam.
Sacerdos nostris diebus formatione universitaria frequenter caret. Eius studia
tantum praeuniversitaria sunt. Professores, bibliothecae, laboratoria, methodus
docendi et alia huiusmodi non sunt certe universitaria. Ex quo multarum rerum
ignorantia provenit, et quod maxime lugendum est, ignorantia huius ignorantiae,
quae generatrix est dogmatismi ab anticlericalibus oppugnati multis argumentis,
et impossibilitas etiam colloquendi.
Quae mala ut vitentur, et ut futuri praedicatoris aptior institutio consequa¬
tur, protractionem studiorum cerno esse utilem, immo admodum necessariam.
13
Exc.mus P. D. IOANNES SAlIVAGE
Episcopus Anneciensis
Venerabiles Patres, carissimi adstantes omnes,
Schema in suo textu emendato nobis placet ac post diuturnam con¬
siderationem miramur quod sub forma reducta propositionum multa
contineat quae sunt plena promissionum pro spe renovationis tam desi¬
deratae institutionis seminariorum.
Haec approbatio nobis videtur quattuor assertis fundamentalibus
inniti posse ex ipso schemate excerptis:
1. Primum assertum de fine seminarii, qui est ut pastores effor-
met. Quae pastoralis finalitas seminarii nobis optime praebetur ut totam
institutionem sacerdotalem pervadere debens. Si revera in factis assu¬
mitur ista finalitas et cum institutione spirituali et intellectuali intime
connectitur, ut postulatur in schemate, n. 4, in fine, si tota ratio stu¬
diorum, ut dicitur in fine n. 14, hac finalitate imbuitur, tunc bona erit
adaptatio seminariorum nostrorum.
2. Secundum assertum, de adaptatione seminarii seminaristis
prouti sunt de facto. Et hoc asseritur in n. 7. Fatendum certe titulum,
qui non est de textu, generaliorem videri quam materia sub ipso con¬
tenta, quia in hoc numero, tantummodo sermo fit de adaptatione in
744
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
minores vel maiores communitates, prout necessitas id postulat. Sed
principium hic positum magnas secum trahit consequentias et largior
campus illi tribuendus est in educatione, nam haec nostra iuventus no¬
bis a Deo concreditur ut de ipsa fiant sacerdotes annorum venturorum.
Et illa iuventus a nobis cognoscenda, cum suis tendentiis, valoribus, et
defectibus, ut institutio seminarii illi aptetur. Multum timendum esset,
venerabiles Patres, si ex defectu istius adaptationis, melior pars iuve-
num qui essent capaces vocationis sacerdotalis, ab ista se sentiret alienam.
3. Tertium assertum, de evolvenda adaptatione secundum cir¬
cumstantias locorum ac temporum. Feliciter in nostro schemate dicitur
institutio seminarii in n. 1 « certis temporibus recognoscenda ». Ex
hoc iam non tantum praesentatur seminarium ut illa venerabilis ac
saecularis institutio quae sua, una vice pro omnibus, fecit experimenta,
et in qua iuvenes sacerdotio destinati nil aliud facere deberent quam
intrare et accipere. Feliciter tribuitur illa periodica recognitio coetibus
episcoporum, approbante Sancta Sede. Ipsis episcopis, ex munere suo
pastorali, pertinebit de recta ordinatione suorum seminariorum tum
ad suum finem pastoralem assequendum, tum ad iuvenibus prouti sunt
adaptationem. Ad fontem redimus renovationis pastoralis seminariorum
quem invenimus in decretis Sancti Concilii Tridentini, scii, intimam
connexionem institutionis sacerdotalis cum tota cura pastorali Ecclesiae.
4. Quartum assertum, de necessaria coadunatione moderatoris
et professorum seminani deque eorum primaria responsabilitate in reno¬
vanda institutione seminarii, quae exprimuntur in n. 5. Recte affirmatur,
experientia comprobante, illa educatorum adunata navitas magis facere
quam sapientes leges. Hinc obligatio quae nobis incumbit competenti
praeparationi invigilare nostrorum moderatorum ac professorum semina¬
riorum et non tantum intellectuali, sed et paedagogicae et spirituali, et
non tantum labori personali, sed et labori consociato.
Facta illa substantiali approbatione nostri schematis, aliqua dicenda
essent quae in illo possent adhuc meliorem formam praebere. Quae
omnia scripto tradam secretariae generali. Sed unum mihi videtur men¬
tione dignum in hac aula: scii, de seminario ut institutione educativa
illius colloquii (dialogue) habitudinis, quod Paulus VI, feliciter regnans
tam fortiter inculcat in sua Encyclica Ecclesiam suam, 3 parte.
1) Seminarium seminaristas praeparare debet colloquio cum mundo
hodierno. Hic memorari iuvabit ipsa verba Summi Pontificis: Collo¬
quium est « quasi ratio obeundi muneris apostolici atque animorum
iungendorum veluti instrumentum ». Has partes ut possit tenere collo¬
quium in apostolatu, notas illas tenere debet quam exponit Encyclica:
perspicuitatem scii., lenitatem, fiduciam, prudentiam. Necesse est ut
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
745
profunda ac diuturna educatio seminaris tarum illos praeparet ad huius-
modi colloquium. Et certe multa inveniuntur in schemate nostro}
2) Sed ulterius videtur progrediendum, quia seminarium non potest
seminaristas praeparare colloquio cum externo mundo si non instau¬
ratur colloquium intra ambitum seminarii ipsius.
Necessarium videtur Cleri educatores sentiant se in primis esse inter¬
pellatos ex iis quae dicit Summus Pontifex. Nam sunt in illo statu pa¬
storali ab Encyclica descripto pastorum missionem pulcherrimam adep¬
torum, qui missionem suam adimplere non valent nisi secuti fuerint
exemplar Divini consilii quod salutis colloquium iniit cum homine et
illud fundatum voluit in amore, in libertate, in responsabilitate homi¬
nis vocati.
Hoc valet et de personalibus magistros inter et discipulos relatio¬
nibus in seminario. Hoc valet etiam de relationibus inter duas commu¬
nitates ex quibus constat seminarium: magistrorum scii, ac discipulorum.
Quae communitates distinctae esse debent, sed nec separatae et sibi
ipsis externae vel indifferentes, nec timori, nec despectui mutuo obno¬
xiae. En magnum obiectum renovationis seminariorum: colloquii in-
stitutionalis instauratio inter moderatores et seminaristas, colloquii exer¬
citium inter seminaristas ipsos. Certe, quoad colloquium cum moderato¬
ribus sedulo invigilandum erit ne laedatur auctoritas. Sed nemo est qui
non videat hoc genus colloquii ad intimiorem assimilationem educatio¬
nis transmissae perducere, tam pro sensu disciplinae, quam pro educa¬
tione responsabilitatis, tam pro institutione intellectuali quam pro insti¬
tutione spirituali et pastorali.
De his, relate ad textum nostri schematis duo afferre vellem nota¬
tiones:
a) de philosophia tradenda ... 2 : Textus Synodi sollicitudinem ex¬
primit de colloquio cum systematorum auctoribus hodiernis: et optime!
At, cur sollicitudini illi solum per illos auctores, saepe saepius areligio-
sos, satisfieri posset? Nonne etiam, et in primis illa philosophia quae
dicitur « perennis » tradi deberet in spiritu illo colloquii cum hominibus
hodiernis et non tantum, ut ait infeliciter textus noster, tamquam syste-
matizatio principiorum.
b) de institutione pastorali n. 21 ... 3 : Quando sermo fit de prac-
ticis exercitiis initiationis pastoralis memoria dignum iudicatur neces¬
saria insistentia in praeeminendam mediorum supernaturalium. Optime!
Sed talis convictio, quam habent educatores, difficilius penetrabit in
mentes et animas educatorum si tantum theoretice et apodictice incul¬
catur. Efficacius erit colloquium de praeterita apostolica activitate in
quo, cum educatore et in parvis coetibus cum aliis seminaristis, confertur
746
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
illa activitas cum lumine Evangelii et doctrina Ecclesiae. Non tantum
efficacius dico efficacitate mere humana sed illa efficacitate qua Spiritus
veritatem suam revelat concrete fidelibus inter se conferentibus de
regno Dei. Dixi.
In textu scripto tradito : 1 quae ad hunc finem ordinantur quin mentio fiat
verbi seu conceptus. 2 n. 15 pag. 17-18. 3 pag. 20.
[ Subscripserunt etiam ] M. Maziers, aux. Lyon; L. Ferrand, arch. Tours;
P. Chevalier, ep. Le Mans; M. Dubois, arch. Besanpon; P. Thea, ep. Tarbes et
Lourdes; P. Puech, ep. Carcassonne; J. Martin, arch. Rouen; A. Cazaux, ep. Lu-
$on; P. Pierard, ep. Chalons; A. Pioger, ep. Sees; A. Caillot, ep. Evreux; D. Johan,
ep. Agen; J. de Cambourg, aux. Bourges; G. Garrone, arch. Toulouse; P. Rouge,
ep. Nimes; R. Boudon, ep. Mende; F. Kerveadou, ep. St. Brieuc; H. Donze, ep.
Tulle; J. Urtasun, arch. Avignon; M. Riopel; E. Guerry, arch. Cambrai; R. Bezac;
J. Guilhem, ep. Laval; St. Desmazieres, ep. tit. Biblo; L. Lebrun, ep. Autun; G.
Barthe, ep. Frejus-Toulon; H. Jenny, aux. Cambrai; A. Fougerat, ep. Grenoble.
Emendationes additae-.
Ad n. 2, pag. 12, linn. 8-9: loco: « tum sacerdotum exemplar atque aposto-
licus zelus » sic ponatur: « tum sacerdotum personalis vita exemplaris, tum com¬
mune testimonium vitae sacerdotalis in bonum evangelizationis ordinatae ». Ra¬
tio: ut melius exprimatur primus fons vocationum esse testimonium sacerdotii
imaginem tradens sacerdotii animos iuvenum generosum attrahentem.
Ad n. 5, pag. 13, lin. 36: post « paedagogica » et ante «diligenter» inse¬
ratur: « ac initiatione praxi colloquii cum propriis alumnis, manente firma aucto¬
ritate in educatione ». Ratio : ut melius praeparentur alumni concretae vitae pa¬
storali in Ecclesia quae in colloquio maxime innititur.
Ad n. 6, pag. 14, lin. 8: post « physica et psychica » inseratur « de sana
hereditate ». Ratio: quia haec notatio maxime importat in discernendis aptitu-
dinibus.
Ad n. 7, pag. 14: post ultimam paragraphum addatur: « Ad melius semina¬
rium secundum omnes necessitates alumnorum disponendum perutile erit intima
magistrorum cum alumnis consuetudo, colloquiique inter eos habitudo ». Ratio:
ut modo ampliore exponatur significatio fundamentalis huius principii nec restrin¬
gatur tantummodo dimensioni aedificiorum vel coadunationi communitatum ni¬
miarum.
Ad n. 9, pag. 15, linn. 28-29: post « oboedientia » inseratur: « in sensu per¬
sonalis responsabilitatis et liberae initiativae ».
Linn. 30 ac ss.: post «excolantur» sic mutetur: «ut ex una parte omnia
impendant pro regno Dei et seipsos libere impendant et ex altera parte etiam
ea quae sunt licita, etc. ... ». Ratio: ne ansam praebeatur sola passivitatis cultura
in seminario et praeparentur sensui liberae ac propriae initiativae.
Ad n. 8, pag. 15, lin. 1: post « assuescant » inseratur « suae profundae erga
Patrem religioni, suoque Mysterio paschali participent ». Ratio: ut melius expri¬
matur momentum sensus Dei et sensus paschatis in educatione sacerdotali.
Ad n. 15, pag. 17, lin. 35: post « acquirant » addatur « ac suam efficaciam
CONGREGATIO GENERALIS CXXII
747
pro cognitione mundi et colloquio cum hominibus hodiernis ». Ratio: ne cognitio
ac capacitas colloquii soli cognitioni systematum modernorum tribuatur in textu
ac exprimatur vis et efficacia ad hunc scopum ipsius philosophiae perennis.
Ad n. 19, pag. 19, lin. 28: ante «diligenter instruantur» inseratur «Ut
in primis apti fiant educatores vitae laicorum in lumine Evangelii ad mentem
Christi et diligenter instruantur... ». Ratio: ne confundatur pastoralis sollicitudo
cum sola actuum pastoralium sollicitudine cum pastoralis navitas sit in primis
educationi fidei ordinata.
Ad n. 21, pag. 20, linn. 18-19: post « sub peritorum magistrorum ductu
fieri debent » sic mutetur « Collata cum sociis apostolatus reflexione in lumine
fidei experientia navitatis ut, adiuvante consociato lumine sub ductu Spiritus
Sancti, sentiant praepellentem praestantiam supernaturalium mediorum ». Ratio:
ne educatio sensus supernaturalis in apostolatu affirmetur esse tantummodo quae¬
stionem affirmationis theoreticae frequenter per repetitionem magistrorum incul¬
catae, sed innuatur pars necessaria initiativae personalis et cooperationis com-
munitariae.
Ad n. 21 addatur novus numerus sic sonans: « ad hanc triplicem institutio¬
nem intimius tradendam optimum erit magna adunata navitas moderatorum, di¬
rectorum spiritualium, professorum seminarii ac spiritus communitatis in alum¬
nis, adiuvantibus sub ductu episcopi illis mediis hodiernis quae maiorem effi¬
caciam communitariam praebeant ad colloquium ac mutuam cooperationem, quin
laedant sensum liberae ac personalis responsionis alumnorum ad institutionem
ipsis inculcatum ». Ratio: ut exprimatur syntheticam ac dynamicam vim actionis
communitariae in institutione sacerdotali.
Ad n. 22, pag. 20, lin. 26: post « cuiusmodi sunt » inseratur « parochi experti
in educatione iuvenum sacerdotum ». Ratio: ut exprimatur momentum huius co¬
operationis presbyterii in initiandis iuvenis sacerdotibus.
[Subscripserunt etiani\. M. card. Feltin; G. Bannwarth, ep. Soissons; P. Brot,
aux. Paris; H. Dupont, ep. tit. Dorileo; J. Villot; P. card. Gerlier; J. P. Vincent,
ep. Bayonne; A. Gand, eoad. Lille; L. de Courreges, ep. Montauban; J. Le Cor-
dier; J. Vilnet, ep. S. Die; F. Bougon, ep. Moulins; P. Veuillot, arch. eoad. Paris;
P. Gouyon, arch. Rennes; M. Pourchet, ep. S. Flour; A. Hypolito, aux. Bahia;
G. Huyghe, ep. Arras; A. Collini, eoad. Ajaccio; A. Fougerat, ep. Grenoble;
J. Villepelet, ep. Nantes; E. Blanchet, rect. I. C. Paris; J. Lamartine Soares, aux.
Olinde et Recife; A. Etges, ep. S. Cruz do Sui; B. Bueno Miele, ep. tit. Bararo;
M. Vial, ep. Nevers; M, Rousseau, ep. tit. Ausafa; M. Rigaud, ep. Pamiers;
H. Varin de la Bruneliere, ep. Fort-de-France; A. Marie, ep. Cayenne; G. Leuliet,
ep. Amiens; P. Robert, ep. de Les Gonaives; G. Bejot, aux. Reims; I. Guyot, ep.
Coutances; F. Poirier, arch. Port-au-Prince; Ch. de la Provencheres, arch. Aix;
G. de Milleville, arch. tit. Gabala; R. Graffiin, arch. tit. Mistia; G. Louis, ep.
Perigueux; A. de la Brousse, ep. Dijon; A. Malbois, aux. Versailles; J. Gay, ep.
Basse-terre et Pointe-a-Pitre; A. Atton, ep. Langres; G. Jacquot, ep. Gap; C. Chi-
louet, ep. Farafangana; A. Fresnel, ep. Fort-Dauphin; R. Kerautret, ep. tit. Areo-
poli; A. Bontems, ep. S. Jean-de-Maurienne; L. de Bazelaire, arch. Chambery;
A. Jauffres, ep. tit. Arsennaria; G. Jacquier, ep. tit. Sufasar; J. Bellec, ep. Perpi-
gnan; A. Breheret, ep. Cahors; R. Fourrey, ep. Belley; P. Pinier, ep. Constantine;
A. Fauvel, ep. Quimper; G. Mercier, ep. Laghouat; L. Duval, arch. Alger; A. Dous-
sard, ep. Vannes; R. Boisguerin, ep. Suifu; V. Fave, aux. Quimper.
748
ACTA CONd. VATICANI II - PERIODUS III
Secretarius generalis: Venerabiles Patres, en exitus suffragationum
peractarum quarum exitus nondum est communicatus:
III suffragatio de religiosis:
Praesentes votantes. 1.949
Dixerunt placet . 883
non placet . 77
placet iuxta modum . 987
Vota nulla ... . 2
Ergo textus est examinandus secundum Modos et reproponendus con¬
gregationi.
IV suffragatio:
Praesentes votantes.1.950
Dixerunt placet . 907
non placet . 66
placet iuxta modum . 975
Suffragia nulla .. 2
Etiam hic textus est reproponendus.
V suffragatio:
Praesentes votantes.1.946
Dixerunt placet . 940
non placet . 56
placet iuxta modum . 947
Suffragia nulla. 3
Hic pariter textus est reproponendus.
VI suffragatio:
Praesentes votantes. 1.844
Dixerunt placet .1.676
non placet . 65
placet iuxta modum . 103
Hic textus placuit congregationi generali, sed Modi item examina¬
buntur.
Nunc venerabiles Patres, lego textum Intimationis pro Sessione pu¬
blica attamen haec intimatio distribuetur cunctis Patris proxima heb¬
domada [cf. vol. III, pars I , pagg. 61-62].
Em.mus P. D. Eugenius card. Tis serant: Proxima congregatio
feria II proximae hebdomadis. Reponatur SS. Evangelium.
APPENDIX
APPENDIX
[ 5 ]
I
SCHEMA CONSTITUTIONIS *
DE STATIBUS PERFECTIONIS ADQUIRENDAE 1
PROOEMIUM
1. Omnis sanctitatis Divinus Magister et Exemplar Christus
Dominus, datis spiritualis vitae praeceptis, quibus homines ad
finem sibi praestitutum regerentur universi, indubie docuit prae¬
terea, qui Ipsius vestigiis propius insistere vellent, eos evange-
lica consilia amplecti ac sequi oportere. 2 5
Perfectionis asseclas Ecclesia, temporum progressione, num-
quam fovere intermisit, sed, sibi constans atque Divino Magistro
fidelis, perfectionis evangelicae disciplinae indesinenter consu¬
luit, sive respectu eorum qui singillatim illi sese tradebant, sive
pro his qui plenam et publicam perfectionem in societatibus eius io
auctoritate erectis profitebantur. 3
2. Porro, institutorum perfectionis inde a Concilio Triden-
tino renovata incrementa actuosaque sollertia, vitae et laboris
condicionum mutatio ingens ubique praevalens necnon aposto-
latus moderni multiplices exigentiae, postulant ut ecclesiastica 15
ordinatio statuum perfectionis recognoscatur atque in pluribus,
sive salutifera pristinorum restauratione, sive prudenti praesenti¬
bus adiunctis accommodatione, apte renovetur, quo vita institu-
* In initio huiusmodi fasciculi legitur. « Ss.mus Dominus Noster
Ioannes XXIII, in audientia hac die infrascripto impertita, statuere di¬
gnatus est ut hoc schema, in Concilio Oecumenico Vaticano Secundo
discutiendum, ad eiusdem Concilii Patres transmitteretur.
Ex Aedibus Vaticanis, die xxii mensis Aprilis, anno mcmlxiii.
Hamletus Ioannes Card. Cicognani
a publicis Ecclesiae negotiis
Notae , quae singulis schematis capitibus adiciuntur, schematis par¬
tem non efficiunt, sed a Commissione Conciliari ideo exaratae sunt, ut
Patribus schema pervestigantibus essent subsidio. Verba autem, initio
singulorum numerorum litteris inclinatis inter uncos [ ] posita, in redac-
tione definitiva tollentur ».
752
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[5] torum iugiter sodalium sanctitate fulgeat eorumque labores in
20 dies fecundiores abundent.
Quapropter, haec Sacrosancta Synodus, de universo Eccle¬
siae bono sollicita, munus suum merito aestimavit institutorum
status perfectionis necessitatibus prout tempora nostra suadent
providere. 4
NOTAE
1 Tamquam titulus totius schematis praesentis retinetur ille: « De
Statibus perfectionis adquirendae », quia de se aptissimus atque venerabili
traditione, communi usu et Summorum Pontificum auctoritate commen¬
datus.
Etenim, huius locutionis significatio in doctrina inconcussa Doctoris
[6] Angelici perspicue et solide fundatur, qui in Summa Theologica tam pro¬
funde ac sapienter disseruit, tum de statibus vitae humanae in genere,
tum de singulis eorum in specie et, in modo particulari, de statu illorum
fidelium qui, Christo Iesu invitante, christianam perfectionem observan¬
tia consiliorum evangelicorum prosequendam profitentur (cf. S. Thomas,
Summa Theol., II a -II ae , qq. 179-189). « Hinc », ait Pius Papa XII, « in
primis status publicus perfectionis inter tres praecipuos ecclesiasticos sta¬
tus recensitus fuit, atque ex ipso Ecclesia secundum personarum canonica¬
rum ordinem gradumque unice petivit (c. 107) » (Const. Apost. Provida
Mater Ecclesia, 2 febr. 1947: A.A.S., 39 [1947], p. 116).
Hac formula, ut patet, minime significatur religiosos esse perfectos,
neque solos ad sanctitatem assequendam teneri. Dicitur enim status per¬
fectionis adquirendae, quo imprimis distinguitur ab illo Episcoporum qui
essentialiter est de perfectione christiana sacro pastorali ministerio in
alios exercenda; propterea ipsi tamquam «perfectores» (S. Thomas,
Summa Theol., II a -II ae , q. 184, a. 7, c) habentur ab iisque « praeexigitur
vitae perfectio » (S. Thomas, op. c., q. 185, a. 1, ad 2) ad hoc ut « alios
ad perfectionem adducere » (S. Thomas, l. c.) possint. E contra religio¬
sus etsi progrediendo in via spirituali certum sanctitatis gradum attingere
valeat ac debeat, ad maiorem perfectionem tamen semper tendit ut ad
finem proprii status propter se indesinenter quaerendum, licet id procul-
dubio in bonum Ecclesiae et animarum cedat atque ipse operibus aposto-
latus explendis libentissime se impendat et superimpendatur (cf. 2 Cor.
12, 15). Ad hoc illustrandum apte conferunt verba Pii Papae XII sequen¬
tia: « Nonne vos, clerici et laici (religiosi), profitemini vos evangelieae
perfectionis statum amplecti? Si ita est, eiusdem status progignite fructus,
ut mysticum corpus Christi, quod est Ecclesia, e robore et calore vestro
efficientiores hauriat vires. Hac eadem causa fit, ut religiosi Ordinis con¬
templativae vitae addicti aliquo modo Ecclesiae necessarii sint, cui iidem
perpetuum decus exstant et caelestium scatebra gratiarum ( Alloc. 8 dee.
1950, IV: A.A.S., 43 [1951], p. 33).
Praeterea, licet antiquissima, haec locutio perfecte convenit omnibus
christianam perfectionem profitentibus, sive cum votis publicis in Reli¬
gionibus proprie dictis, sive absque votis tum in Societatibus vitae com-
APPENDIX - DE RELIGIOSIS 753
munis tum in Institutis etiam saecularibus. Ipsa enim « Instituta saecu- [6]
laria, quorum membra, etsi in saeculo commorentur, ex plena tamen
Deo et animabus consecratione quam probante Ecclesia, profitentur, et
ex interna ordinatione hierarchica interdioecesana et universali, quam
diversis gradibus habere valent, inter status perfectionis iuridice ab Eccle¬
sia ipsa ordinatos et recognitos, ex Apostolica Constitutione Provida Ma¬
ter Ecclesia iure meritoque numerantur » (Pius XII, Motu proprio Primo
feliciter, 12 martii 1948: A.A.S., 40 [1948], pp. 285-286).
Haec aptissima formula, insuper, venerabili traditione communique
usu in Ecclesia maxime commendatur et auctoritate Summorum Pontifi¬
cum qui illam in suis documentis et allocutionibus frequenter adhibuerunt
consecratur. Ultimatim vero, Concilium Praesidentiae Concilii Oecume-
nici Vaticani II universam materiam Commissioni Conciliari « De Religio¬
sis » demandatam sub hoc titulo « De Statibus perfectionis adquirendae »
complecti voluit (cf. Schemata Constitutionum et Decretorum, 1962: [7]
p. 8, XI). Ideo, eius substitutio non tantum communem hodiernum usum
magno cum detrimento perturbaret, sed ipsi Ecclesiae doctrinae eodem
usu et auctoritate sancitae iniuriam inferret.
De cetero, aliae formulae a diversis propositae etsi fundamento non
careant, aptiores illa quae est in usu certo non demonstrantur.
2 Pius XI, Epist. Apost. Unigenitus Dei Filius, 19 martii 1924:
A.A.S., 16 (1924), p. 133.
3 Pius XII, Const. Apost. Provida Mater, 2 febr. 1947: A.A.S., 39
(1947), p. 115.
4 Pernotum est statum perfectionis adquirendae duplicem praese-
ferre aspectum, scilicet, Theologicum quo considerantur eius substantia
et fundamenta biblico-theologica, et luridicum quo sodalium modus vi¬
vendi, operandi et sese hierarchice regendi aptis normis ab Ecclesia or¬
ganice praeformatur.
Hac distinctione prae oculis habita, cuique clare apparet praesentis
schematis aspectus praevalenter iuridicus, illo theologico ad Constitutionem
dogmaticam « De Ecclesia » remisso, quae speciale caput habet sub titulo
stricte theologico positum: « De iis qui consilia evangelica profitentur ».
Magni enim refert ut perspicue ostendatur statum perfectionis adquiren¬
dae (seu religiosum sensu lato) non esse meram Ecclesiae iuridicam creatio¬
nem, sed ab ipso Evangelio profluere atque partem suam vere authenticam
habere in Corpore Mystico Christi quod est Ecclesia. Id quidem apte fit
in Constitutione dogmatica « De Ecclesia », cui tamen haud convenit ele¬
menta miscere iuridica quae in praesenti schemate, praesertim capite
primo, ut in propria sede exponuntur.
De cetero praesens schema, quod rigorose contractum est, ex aliis
schematibus complementum accipit: ex schemate « De Cura animarum »
quod habet caput speciale ab utraque Commissione « De Episcopis et de
Religiosis » concordatum, scilicet, « De rationibus inter Episcopos et Re¬
ligiosos praesertim quoad apostolatus opera »; ex schemate « De Episco¬
pis ac de Dioeceseon Regimine » cuius Appendix plura continet de Facul¬
tatibus Episcoporum relate ad Religiosos; et ex schemate « De Regimine
Missionum » quod in pluribus ad religiosos missionarios spectat.
48
754
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
t 8 l Caput I
DE STATUS PERFECTIONIS NATURA,
SPECIEBUS ET FORMIS
3. [Definitio status perfectionis adquirendae ]. Status per¬
fectionis evangelicae adquirendae est stabilis in aliqua societate
vivendi modus, ab ecclesiastica auctoritate ad christianam per¬
fectionem per professionem consiliorum evangelicorum adipi-
5 scendam constitutus . 1
4. [Tres species status perfectionis ]. Iure vigenti tres re¬
censentur status perfectionis species in Ecclesia, nempe, religio¬
nes, societates vitae communis sine votis et instituta saecularia.
Religiones sunt societates in quibus sodales, secundum pro-
io prias leges et sub regimine vitae communis, vota publica, perpe¬
tua vel temporaria, elapso tempore renovanda, nuncupant. 2
Societates vitae communis* sine votis sunt illae, quantum so¬
dales rationem vivendi religiosorum imitantes et in communi
degentes, non quidem votis publicis sed certis vinculis ad consi-
15 lia evangelica servanda sese obstringunt. 3
Instituta saecularia illa dicuntur, quorum sodales consilia
evangelica servanda suscipiunt plene et perpetuo, sed in saeculo,
nec ulla ratione vitae communi canonicae sunt obnoxii. 4
Conveniunt species istae in substantia status perfectionis;
20 differunt autem tum ex natura vinculorum, tum ex diverso modo
consilia in praxim deducendi necnon vivendi et operandi, quae
unicuique earum propriam indolem et veluti specificum characte¬
rem conferunt. 5
5. [ Vox religiosus stricto et lato sensu ]. Verbum religiosus
25 propriam habet significationem, diuturno et etiam vigenti usu
probatam, vi cuius, nisi aliud expresse vel aequipollenter dicatur,
illos tantum status perfectionis sodales designat qui vota publica
in aliqua Religione nuncupaverunt. 6 Verumtamen, attento ele¬
mento fundamentali tribus speciebus status perfectionis adquiren-
30 dae communi, nempe plena christianae perfectionis professione
[9] evangelicis consiliis solide fundata, 7 nihil impedit quominus
quandoque, agendo etiam de aliis statibus perfectionis, idem ver¬
bum, praesertim sensu adiectivo, latiore modo adhiberi valeat. 8
APPENDIX - DE RELIGIOSIS 755
6. [De vita contemplativa fovenda ]. Non obstante gravi [9]
hodierna necessitate intentioris apostolatus, retinendum est in- 5
stituta vitae unice contemplativae sive virorum sive mulierum
specialem omnino habere exsistendi rationem in Ecclesia, cui
perpetuum decus exstant et caelestium scatebra gratiarum. 9
Etenim, licet omnes asseclae status perfectionis ad quandam
divinam internam contemplationem invitentur 10 et obligentur, io
instituta tamen illa ad contemplationi vacandum secundum tra-
ditionalem formam integre ordinantur, 11 et ideo in Corpore My¬
stico Christi proprias partes semper habent, atque uberrimos
sanctitatis fructus Ecclesiae afferunt. 12
In monasteriis in quibus ex instituto viget vita contempla- 15
tiva canonica, moniales adstringuntur ad clausuram papalem se¬
cundum legitima statuta. Ordinarius loci necnon, si eidem mo¬
nasterium subditur, Superior regularis, pro eorum prudenti ar¬
bitrio et conscientia, clausuram ingredi possunt atque, in casibus
a S. Sede determinandis, ingressum in clausuram et egressum 20
ex eadem permittere. 13
7. [De vita monastica fovenda ]. Haec Sancta Synodus in¬
stitutum perantiquum ac venerabile monachorum tum ritus la-
tini tum rituum orientalium ut in pleno vigore servetur et pro¬
vehatur exoptat. 25
Monachos autem hortatur ut, suae originis suarumque insti¬
tutionum memores, in claustris Divinae Maiestati humili ac fideli
corde pensum servitutis suae reddant.
8. [Instituta clericalia operibus apostolatus dedita ]. Per¬
multa exstant instituta clericalia quae in decursu temporum con- 30
dita sunt, ut eminens illud sacerdotalis ministerii munus susci¬
perent pro diversis hominum necessitatibus et condicionibus.
In his autem institutis, vita religiosa validissimum praebet
adiumentum ad adipiscendam sanctitatem, quae sacerdotes Chri¬
sti omnino decet, lectissimas turmas operariorum, qui iuxta suam 35
peculiarem vocationem apud fideles et infideles operibus saluta¬
ribus in bonum Ecclesiae universalis dedicantur, apte praeparat
atque in eorum muneribus fructuose explendis multum adiuvat. 14
9. [De institutis laicalibus]. Vita religiosa laicalis, tam pro [10]
viris quam pro mulieribus, variis apostolatus operibus mirum
in modum aptata et nunc ubique vegetior efflorescens, constituit
evangelicae perfectionis et Deo consecrationis statum completum
ab Ecclesia recognitum; eam igitur Sacra Synodus magni faciens 5
756
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[10] libenti animo omnium aestimationi ac speciali Sacrorum Prae¬
sulum sollicitudini commendat. 15
Inter huius vitae religiosae sectatores viros, qui peculiari
Dei vocatione sacerdotium non suscipiunt, placet recensere diver-
10 sorum institutorum Fratres docentes, qui ab Ecclesia, eorum
constitutiones approbante, utpote finem specialem praestabile
munus christiane erudiendi iuventutem receperunt. 16
10. [De institutis saecularibus ]. Instituta saecularia veram
et essentialiter completam, etsi in saeculo consiliorum evangeli-
15 eorum professionem, ab Ecclesia recognitam secumferunt; quam
ob rem inter status perfectionis iure meritoque adnumerantur.
Haec professio, quoad substantiam vere religiosa, 17 viris ac
mulieribus, laicis et clericis in saeculo degentibus consecrationem
confert similem illi, quae in aliis statibus perfectionis invenitur;
20 proinde iidem totalem suipsius Deo dedicationem in caritate
perfecta praecipue intendere debent.
Illa ratio perfectionem profitendi in hoc consistit quod soda¬
les viam consiliorum in saeculo sequuntur. Quare caveatur ne
propria ac peculiaris illorum institutorum indoles, saecularis sci-
25 licet, 18 extraneis formis immutetur. Exordium enim ac propa¬
gatio illorum institutorum imprimis repetenda sunt a necessitati¬
bus efficacioris ac latioris apostolatus, in saeculo ac veluti ex
saeculo exercendi, qui eo spectat ut omnes hominum activitates
et vitae rationes a Christo Domino inspirentur ac in Ipso instau-
30 rentur. 19
Huius autem finis tam ardui consecutio exigit ut instituto¬
rum saecularium sodales, non solum immaculatos se custodiant
ab hoc saeculo (cf. Ic. 1, 27), sed etiam ut in rebus huius trans¬
euntis mundi (cf. 1 Cor. 7, 31) sciant discernere quaenam Crucis
35 Christi sint inimica, quaenam Regno Dei consonent et faveant.
[ 11 ] NOTAE
1 Cf. can. 487, 488, 1° et 593 C.I.C.; Pius XII, Const. Apost. Sedes
Sapientiae, 31 maii 1956: Statuta Generalia adnexa, art. 5, § 1.
Constitutio dogmatica « De Ecclesia», caput «De iis qui consilia
evangelica profitentur », status perfectionis adquirendae fundamenta evan¬
gelica exponit agendo «De vocatione ad perfectionem christianam»,
necnon eiusdem aspectum theologicum evolvit, quo apparet statum per¬
fectionis, cuius notio iuridica hic in articulo 3 datur, non esse meram socie¬
tatem iuridicam, sed functionem habere quoque veluti mysticam in Eccle¬
sia, quatenus « Christi exinanitionem et Crucem pressius imitatur » atque
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
« manifestius significat novam vitam redemptione Christi acquisitam et
praeannuntiat resurrectionem et gloriam regni caelestis ».
Super principiis fundamentalibus biblicis de consiliis evangelicis,
opera Ecclesiae constitutus est authenticus status perfectionis adquiren-
dae cuius elementa pedetentim assumpta fuerunt, ordinata et definita,
quae in praesenti schemate summatim exponuntur.
Inter alia vero notanda, est specialis positio status perfectionis adqui-
rendae in universa ordinatione ecclesiastica, quae diversa est prout theolo¬
gice vel canonice consideratur. Etenim ex divina institutione sunt in
Ecclesia Clerici a Laicis distincti, licet non omnes clerici sint divinae
institutionis (can. 107, C.I.C.). Cum autem utrique possint esse religiosi
(ibid.), factum est quod « Inter duos hos gradus, religiosae vitae status
interficitur, qui ecclesiastica origine defluens, ideo est atque ideo valet,
quia arcte proprio Ecclesiae fini cohaeret, qui eo spectat ut homines ad
sanctitatem assequendam perducantur » (Pius XII, Alloc. 8 dec. 1950:
A.A.S., 43 [1951], p. 27). Ita « status publicus perfectionis inter tres prae¬
cipuos ecclesiasticos status recensitus fuit » (Pius XII, Const. Apost. Pro¬
vida Mater, 2 febr. 1947: A.A.S., 39 [1947], p. 116) qui sunt status cleri¬
calis, religiosus (sensu lato) et laicalis (sensu stricto) (cf. can. 491, C.I.C.).
Hac ratione Ecclesia principia a Christo Iesu iacta reassumens, sta¬
tum perfectionis adquirendae instituit, tuetur ac fovet, nedum ad bonum
privatum eius sectatorum, verum etiam ad bonum universale totius Cor¬
poris Mystici Christi, in cuius aedificationem valide confert tum propria
existentia in compagine ecclesiastica tum opera eius sodalium salutifera.
2 Cf. can. 488, 1° C.I.C.
3 Cf. Pius XII, Const. Apost. Provida Mater , 2 febr. 1947: A.A.S.,
39 (1947), p. 117.
4 Cf. Const. Apost. cit., I. c.
5 Cf. Const. Apost. cit., I. c.
Species status perfectionis adquirendae desumuntur ex diversis modis
emittendi Consiliorum evangelicorum professionem, quae elementum fun¬
damentale et omnibus statibus perfectionis commune constituit. Haec enim
professio fit vel cum tribus consuetis votis publicis, in Religionibus; vel
sine votis publicis sed cum vita communi ad instar Religiosorum, in Socie¬
tatibus vitae communis; vel sine votis publicis (saltem regulariter) sineque
vita communi canonica, in Institutis saecularibus. Igitur, sunt tres spe¬
cies, et tantum tres, status perfectionis adquirendae ab Ecclesia iuridice
recognitae: « Cet ideal (de la perfection chretienne) chaque chretien est
invite a y tendre de toutes ses forces, mais il se realise d’une maniere
complete et sure dans les trois etats de perfection selon le mode deerit
par le Droit Canonique et les Constitutions Apostoliques deja citees... »
(Pius XII, Alloc. 9 dec. 1957: A.A.S., 50 [1958], p. 36; cf. etiam, specia-
tim pro Institutis saecularibus: Motu proprio Primo feliciter, 12 martii
1958: A.A.S., 40 [1958], pp. 285-286).
Formae autem institutorum status perfectionis ex eorumdem diversi¬
tate finis, operum, structurae, condicionum personarum et modi vivendi
derivantur; sunt quidem multiplices ac variatissimae, sive agatur de insti¬
tutis vitae mere contemplativae, sive de aliis quae externis apostolatus
758
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 12 ] operibus incumbunt. Patet lias species non coincidere cum praedictis for¬
mis, ita ut intra unam speciem diversae haberi possint formae et de facto
habeantur. In schemate pauciores formae tantum recensentur quae in prae¬
sentibus adiunctis practicum momentum videntur habere, quin intenda¬
tur aliquid excellentiae ceterarum detrahere.
6 Cf. can. 488, 7°.
7 Cf. Pius XII, Motu proprio Primo feliciter, 12 martii 1948: A.A.S.,
40 (1948), p. 284.
8 Vocabuli « religiosus » usus duplici sensu, stricto nempe seu spe¬
cifico et lato seu communi, est frequentissimus et quidem omnino le¬
gitimus.
Imprimis quod aptissimum sit ad sodalem status perfectionis adqui-
rendae nuncupandum ex doctrina Divi Thomae eruitur: « Respondeo di¬
cendum », ait sanctus Doctor, « quod, sicut ex supra dictis patet (quaest.
CXLI, art. 2), id quod communiter multis convenit, antonomastice attri¬
buitur ei cui per excellentiam convenit; ... Religio autem, ut supra habitum
est (quaest. LXXXI, art. 2), est quaedam virtus, per quam aliquis ad Dei
servitium et cultum aliquid exhibet. Et ideo antonomastice religiosi di¬
cuntur illi qui se totaliter mancipant divino servitio, quasi holocaustum
Deo offerentes » (II a -II ae , q. 186, a. 1).
Porro huius appellationis fundamentum, scilicet, totale servitium Deo,
est commune «tribus speciebus status perfectionis, inclusis Institutis saecu¬
laribus, in quibus nihil detrahitur vel detrahendum est « ... ex plena chri-
stianae perfectionis professione, evangelicis consiliis solide fundata et
quoad substantiam vere religiosa » (Pius XII, Motu proprio Primo feli¬
citer, 12 martii 1948, II: A.A.S., 40 [1948], p. 284), et quorum sodalium
vita habetur Deo vere consecrata (cf. Pius XII, Const. Apost. Provida
Mater, 2 febr. 1947, Lex Peculiaris, art. III, § 2: A.A.S., 39 [1947],
p. 121).
Iuvat hic notare S. Thomam ut huius appellationis « religiosus »
fundamentum considerasse merum Deo totale servitium, quin expressam
mentionem faceret de votis quibus profitentes perfectionem christianam
eius tempore sese ligabant. Quare, etsi ab initio et per multum tempus
postea religiosi dicebantur votis obnoxii, attamen haec appellatio faciliter
et communiter, progrediente tempore, extensa est ad alios quoque qui
consiliorum evangelicorum susceptione etiam sine votis Dei servitio sese
[ 13 ] consecrarunt. Hic usus extensivus vocabuli frequenter advertitur non
tantum in scriptis auctorum sed etiam in documentis pontificiis, v. g.
illo quo constituta est Commissio Praeparatoria conciliaris « De Religio¬
sis », cui deinde materia tractanda demandata est quae ad religiosos uni-
versim seu ad sodales status perfectionis omnes spectat.
Ita evenit absque dubio quia vocabulum de se aptissimum, usum
quoque praestat commodissimum iis qui de sodalibus status perfectionis
adquirendae loquuntur vel scribunt. Etenim, in personis vel rebus deno¬
minandis regula est unico vocabulo uti quod ratione etymologiae aliquam
indicationem praebet personae vel rei nuncupandae. Hoc modo vocabulum
«religiosus, religiosi» commodissimum habet usum ad instar aliorum
quibus varii personarum coetus in Ecclesia designantur, scilicet: Episcopi,
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
Clerici, laici. Aliud quoque commodum habet cum assumi possit tum ut
substantivum ad personas nominandas, tum ut adiectivum ad personas et
res status perfectionis qualificandas, quo praesertim ultimo sensu difficil¬
lime substituitur.
Locutio autem complexa « sodalis status perfectionis adquirendae »
habetur potius veluti definitio nominalis « religiosus » ita ut exinde per¬
fecta ordinatio logica modo sequenti obtineatur:
nomen-. « religiosus »
definitio nominalis-. « sodalis status perfectionis adquirendae »
definitio realis-. status perfectionis est «... stabilis in aliqua socie¬
tate vivendi modus ab ecclesiastica auctoritate ad christianam perfectionem
per professionem consiliorum evangelicorum adipiscendam constitutus »
(Art. 3 schematis).
Attamen, nonobstante significatione extensiva supra descripta, huic
vocabulo «religiosus » competit etiam significatio restricta et specifica,
iuxta principium a S. Thoma datum: « Respondeo dicendum, quod secun¬
dum consuetudinem humanae locutionis, aliqua nomina communia restrin¬
guntur ad ea quae sunt praecipua inter illa quae sub tali communitate
continentur; sicut nomen urbis accipitur antonomastice pro Roma»
(II a -II ae , q. 141, a. 2). Ita nihil impedit quominus vocabulum «religio¬
sus » duplici sensu adhibeatur, non aequivoce sed correlative: sensu lato,
ut supra exponitur; et sensu stricto et specifico, ad illum tantum religiosum
designandum qui votis est obnoxius, ut dicitur in praesenti articulo 5
schematis.
Patet autem quod sodales Societatum sine votis et Institutorum sae¬
cularium nequeunt dici « religiosi » sensu stricto, praesertim isti ultimi
qui vota publica non emittunt neque « vivendi rationem religiosorum imi¬
tantur in communi degentes » (can. 673, § 1, C.I.C.), sed christianam per¬
fectionem profitentur in saecido ac apostolatum exercent « veluti ex
saeculo » (cf. Pius XII, Motu proprio Primo feliciter, 12 martii 1948,
II et III: A.A.S., 40 [1948], pp. 284-285).
9 Pius XII, Alloc. 8 dec. 1950: A.A.S., 43 (1951), p. 33.
10 Cf. Pius XII, Const. Apost. Sponsa Christi, 21 nov. 1950, Sta¬
tuta adnexa, 23 nov. 1950, art. II, § 2: A.A.S., 43 (1951), p. 15.
11 Cf. Pius XII, Alloc. radioph. ad Moniales, I, 19 iulii 1958: A.A.S.,
50 (1958), pp. 565-567.
12 Cf. Pius XII, Alloc. cit. II, ibid., p. 570; Alloc. Conventui stu¬
diorum de Monachatu, 11 apr. 1958: loc. cit., p. 285.
In articulo 6 distinctio maximi momenti inducitur inter vitam con¬
templativam canonicam et contemplationem internam seu theologicam, a
Papa Pio XII speciali vi et perspicuitate inculcata, praesertim in duobus
fundamentalibus documentis sequentibus.
Art. II, § 2 Constitutionis Apostolicae Sponsa Christi 21 novembris
1950 legitur: « Vitae contemplativae canonicae nomine intelligitur non
illa interna et theologica ad quam animae omnes in Religionibus immo et
in saeculo viventes invitantur, quamque apud se singulae ducere ubique
valent; sed exterior disciplinae religiosae professio quae, sive ex clau¬
sura, sive ex pietatis, orationis mortificationisque exercitiis, sive denique
760
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 14 ] ex laboribus quibus Moniales incumbere debent, in interiorem contempla¬
tionem ita ordinatur, ut eiusdem studio tota vita totaque actio et facile
valeat et efficaciter debeat imbui » ( A.A.S., 43 [1951], pp. 15-16).
Eamdem doctrinam idem Summus Pontifex more fere scholae enu¬
cleavit in tribus allocutionibus radiophonicis ad Moniales habitis diebus
19 et 25 iulii necnon 2 augusti anno 1958 (cf. A.A.S., 50 [1958],
pp. 563 sqq.; 572 sqq.; 581 sqq.).
Ex his verbis vita contemplativa canonica dicenda est aliqua determi¬
nata forma externa vitae ad contemplationem internam seu theologicam
vacandam peculiari exercitiorum disciplina directe apteque ordinata at¬
que ut talis ab Ecclesia recognita. Occupatur circa illa opera vitae con¬
templativae (cf. S. Thomas, Summa Theol. II a -II ae , q. 188, a. 3)
intra monasterium et in propriam sodalium sanctificationem peracta, quae
ab operibus externis vitae activae in utilitatem proximi impensis apprime
distinguuntur. Attamen, licet quisque operibus internis vitae contempla¬
tivae propriam prosequatur sanctificationem, iisdem proximo quoque pro¬
desse valet ac debet ita ut authenticum apostolatum modo suo exerceat
in Ecclesia, ut infra fusius dicetur (cf. infra pag. 22, nota 5).
Vita activa autem, qua talis, aliquam praesefert determinatam for¬
mam externam seu disciplinam ad opera externa beneficientiae et aposto-
latus exercenda ordinatam. Minime excluditur in hac vita contemplatio
interna theologica, ut Papa Pius XII in textu supra citato meminit; immo,
omnes religiosi vitae activae eam quaerere debent modo suae vitae consen¬
taneo, sicut vitam interiorem spiritualem imprimis colere tenentur, quae
ad contemplationem theologicam suapte natura ultimatim conducit.
13 In ultimo commate articuli 6 schematis, Ordinarii loci facultas
relate ad ingressum in clausuram Monialium congruenter ampliatur. Quoad
egressum Monialium et ingressum aliis personis permittendum, consulte
restringitur ad casus a S. Sede determinandos, ne in hac re adeo gravi
nimia inducatur discrepantia in praxi diversarum dioecesium non sine
periculo damnosae relaxationis in observantia clausurae.
14 Cf. Pius IX, Epist. Encycl. Ubi primum, 17 iun. 1847: Pii IX
Pontificis Maximi Acta, ex typographia Bonarum Artium, P. I, Vol. I,
pp. 46-54.
Non est ambigendum Congregationes modernas et Ordines Clericales,
immo plerosque Ordines Mendicantes ortos esse ad finem apostolatus exer-
[ 15 ] cendi, ab antiqua institutione monastica indolis contemplativae variis gra¬
dibus sic recedentes. Attamen haec instituta externis apostolatus operibus
dedita, elementa vitae religiosae constitutiva integre servaverunt et quae¬
dam eorum etiam nonnulla elementa vitae monasticae, exigentiis quidem
finis specialis sibi praestituti rite accommodata.
Ex hoc autem non sequitur vitam religiosam in institutis operibus
externis deditis esse merum instrumentum apostolatus validius exercendi
ab eoque fere commensurandum. Vita religiosa enim ubicumque suscepta
proprium habet suum finem absque definita mensura incessanter prose¬
quendum, scilicet perfectam caritatem quae non solum eius sectatores
sanctificat sed etiam tamquam exuberans fons amoris divini in beneficium
proximi quoque redundat (cf. S. Thomas, Summa Theol., II a -II ae , q. 184,
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
761
a. 7, ad 2) atque ad opera apostolatus strenue explenda religiosos inspirat, [ 15 ]
excitat et sustinet (cf. infra cap. III, nota 5).
15 Cf. Pius XII, Epist. ad Card. Valeri, 31 martii 1954: A.A.S., 46
(1954), pp. 202-205.
16 Cf. Pius XII, Epist. cit.
17 Cf. Pius XII, Motu proprio Primo feliciter, 12 martii 1948: A.A.S.,
40 (1948), p. 284.
18 Cf. Pius XII, Motu proprio cit. ibid.
19 Cf. Pius XII, Motu proprio cit. ibid.
Caput II t 16 l
CRITERIA GENERALIA ACCOMMODATAE RENOVATIONIS
STATUUM PERFECTIONIS
11. [ Necessitas accommodatae renovationis ]. Omnes chri-
stifideles ab Apostolo monentur, ut de die in diem spiritu men¬
tis suae renoventur et novum hominem induant (cf. Eph. 4, 23).
Ad hoc tenentur peculiariter instituta statuum perfectionis eo-
rumque sodales, qui vestigia Christi pressius sequentes, ad per- 5
fectionem caritatis adquirendam se devoverunt.
Quo igitur institutorum perfectionis sodales sanctitatem as¬
sequi et proprium munus in Ecclesia adimplere valeant, neces-
se est ut, suo spiritu primaevo imbuti ac vocationis suae memo¬
res, ita sese in ea renovent, ut etiam eorum ratio vivendi et ope- io
randi postulatis sanctitatis ac huius temporis apostolatus reapse
accommodetur.
Itaque renovatio et accommodatio, quae se invicem com¬
plent, simul prae oculis habendae et amico foedere componen¬
dae sunt. 1 15
12 . [Criterium fundamentale accommodatae renovationis ].
Haec accommodata renovatio, qua vigor et fecunditas Ecclesiae
exprimuntur, promovenda est iuxta Fundatorum propositum ac
germanum spiritum, prout ab Ecclesia approbatum, necnon ve¬
nerabiles traditiones in singulis institutis receptas, 2 ducente ma- 20
gisterio Sanctae Matris Ecclesiae religiosas familias adprobantis
et sollicitis curis prosequentis.
Quaerendum est igitur quid Deus pro temporis hodierni
necessitatibus a nobis velit et quomodo religiosi exemplis insi¬
stere debeant Legiferorum Patrum qui emergentibus Ecclesiae 25
necessitatibus occurrentes suum novum opus exaequare curarunt. 3
762
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 16 ]
13. [Accommodata renovatio fidelitate erga institutum mo¬
deranda ]. Fideliter custodiantur natura, finis, spiritus proprius
et media necessaria, uti sunt non paucae observantiae regulares,
[ 17 ] quae cuiusque instituti patrimonium constituunt. At ratio vi¬
vendi et operandi ex illis determinata, quae modum accipere de¬
buit secundum adiuncta temporum, quibus instituta nata sunt,
hodiernis quoque sodalium condicionibus physicis et psychicis,
5 apostolatus necessitatibus, animi culturae postulatis, circumstan¬
tiis socialibus et oeconomicis exaequanda est. Id peculiariter
valet pro accessoriis, uti sunt horarum indices, congruenter ap¬
tandis.
Quidquid autem contingat innovari, nullatenus indebitam
io inferat mutationem et mitigationem. 4
In terris missionum, formae vitae religiosae excolantur quae
indolis morumque incolarum necnon loci consuetudinum et con¬
dicionum rationem habeant.
14. [A quibus accommodata renovatio sit perficienda ]. Vitae
15 autem religiosae accommodata renovatio obtineri nequit, nisi
concurrentibus omnibus instituti sodalibus. Novae autem ac¬
commodationes a singulis induci nequeunt, sed a Superioribus,
quibus praesertim incumbit officium illam verbo et imprimis
exemplo constanter promovendi. 5
20 13. [Necessitas aptandi codices vitae religiosae ]. Ut vitae
religiosae piaeque actionis renovatio pleniorem obtineat effectum,
oportet omnino Constitutiones, « Directoria », « Consuetudina¬
ria » quae dicuntur, aliosque id genus codices, quibus instituto¬
rum leges continentur, explicantur et applicantur, congruenter
25 aptare secundum doctrinam ac normas ab hac Sancta Synodo
datas.
Proinde in institutorum legislatione et disciplina illa suppri¬
mantur quae fini obstent vel nullo modo prosint; alia, si opus
est, opportune compleantur vel corrigantur; alia tandem nova
30 addantur, quae aptius ad proprium consequendum finem ducunt.
16. [De privilegiis religiosorum recognoscendis ]. Privilegia
particularia a Sancta Sede saeculorum decursu religiosis institutis
aliisque aequiparatis concessa, eatenus in vigore servanda sunt,
quatenus bonum spirituale et servitium animarum adhuc promo-
35 veant. Ideo, intra congruum temporis spatium ab Apostolica
Sede determinandum, ipsius Sanctae Sedis iudicio submittenda
sunt.
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
NOTAE
* Renovatio in institutis religiosis non tantum eorum respicit adap¬
tationem hodiernis vitae et operae condicionibus. Ut rite fiat debet esse
tum restauratio pristinorum, tum accommodatio rationibus temporum no¬
strorum.
Restauratio pristinorum, ubi opus sit, promovenda erit resumendo
ea quae vel ad genuinam religiosam vitam necessaria sunt vel Instituto a
primordiis propria aut annorum decursu legitime inducta fuerunt, quo¬
rum amissio comperitur nunc damnosa. Accommodatione, autem, institu¬
tum in sua ratione vivendi et operandi exigentiis progredientis temporis
ac locorum intra ambitum proprii finis et iuxta eius spiritum congruenter
aptatur.
Sane, adiuncta temporum nostrorum instituta religiosa ad congruam
accommodationem perficiendam impellunt; non autem minus insistendum
est ut in suis pristinis quoque sese restaurent, a quibus inspirationem et
robur trahere semper valent.
Norma fundamentalis accommodationis in hoc articulo 11 succincte et
sufficienter exprimitur: « ... necessarium est ut, ... (instituta religiosa) ita
sese in ea renovent, ut etiam modus eorum vivendi et operandi exigentiis
sanctitatis ac hodierni apostolatus reapse accommodetur ». Munus erit
Superiorum illam sapientibus consiliis promovere, ducente et, si necessa¬
rium fuerit, urgente Sancta Sede.
2 Cf. Pius XII, Alloc., 11 febr. 1958: A.A.S., 50 (1958), pp. 154-155.
3 Cf. Pius XII, Alloc., 8 dec. 1950: A.A.S., 43 (1951), pp. 33-34.
4 Magni refert ut cuiusvis instituti religiosi patrimonium spirituale
incolume permaneat, in quo praeeminet finis specialis a Fundatore inten¬
tus et ab Ecclesia approbatus. Quapropter non oportet generatim finem
specialem a quo instituti structura, disciplina et complexus operum defluunt,
mutare, licet in eodem prosequendo ad hodiernas exigentias attendendum
sit. Quandoque tamen expedire potest ut, probante Sancta Sede, alicuius
instituti specialis finis qui hodiernis rerum adiunctis nullam amplius vel
parvam habeat utilitatem in novum indoli et spiritui instituti consenta¬
neum transmutetur vel alio compleatur.
At ratio vivendi et operandi, ut dicitur in art. 13, hodiernis adiunctis
congruenter aptanda est. « Plerumque enim contingit, ut legiferi patres
religiosorum Institutorum novum suum excogitarent opus, quo emergen¬
tibus neque moram patientibus Ecclesiae necessitatibus vel muneribus
occurrerent; itaque cum suo tempore sua exaequabant incepta. Quodsi vul¬
tis patriis insistere exemplis, eo modo quo ipsi se gesserunt, ita et vos
agite. Aequalium vestrorum, inter quos vivitis, scrutamini opiniones,
iudicia, mores et, si ibi particulae boni et iusti inveniantur, pretiosis hisce
elementis potimini; aliter eos collustrare, iuvare, sublevare, ducere non
valetis » (Pius XII, Alloc., 8 dec. 1950: A.A.S., 43 [1951], pp. 33-34).
5 Cf. Pius XII, Alloc., 9 dec. 1957: A.A.S., 50 (1958), p. 37.
764
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 19 ] Caput III
DE ACCOMMODATA RENOVATIONE STATUUM PERFECTIONIS
CIRCA EORUM DUPLICEM FINEM
17. [Unio cantatis cum Deo ante omnia quaerenda ]. Nul¬
lam renovationem statuum perfectionis exspectare licet, nisi
eorum sodales, gratia Dei adiuvante, finem principalem assiduo
studio fortique animo consequi intendant, perfectam scilicet
5 cum Deo unionem ac proximi dilectionem, quin aliud intentum
huic altis simo fini praeponant.
Sodales eo magis proximum in Deo diligent atque pro suo
statu et condicione ad servitium proximi propter Deum sese accin¬
gent quo magis Deo intime unientur. Quare vitandus est error,
io qui activismus appellari consuevit, invalescens penes nonnullos
qui, vitam interiorem negligentes et orationis efficacitatem par¬
vipendentes, inficiuntur febri illa inquieta et non raro sterili
actionis quam vocant, speciosae magis quam efficacis. 1
18 . [Oratio et exercitia pietatis excolantur ]. Exoptata igitur
15 vitae religiosae renovatio, ab ipsa sodalium vita interiore procul-
dubio exordiri debet.
Qui vitam mere contemplativam profitentur, meminerint se
Divinae Maiestatis obsequio integre et publice mancipari. Ideoque
sollicite curent ut, dum impensius divino cultui vacant, mortifi-
20 catione sensuum spiritualique ascesi ad intimam cum Deo unio¬
nem mentis et voluntatis in solitudine contendant, 2 atque pro
eadem Ecclesia ac humano genere piacula prompto animo offerant
et gratias enixe postulent/
Actio autem eorum, qui apostolatus operibus incumbunt, ex
25 abundantia vitae interioris profluere debet, orationisque spiritu
fulciri, ut plenam in salute animarum obtineat fecunditatem. Igi¬
tur tam subditi apostolatus operibus dediti quam Superiores ea
instituti nomine acceptantes et suis sodalibus committentes, ma¬
xime studeant eadem cum exercitiis pietatis, quibus vita inte-
30 rior alitur, ad normam Constitutionum congruenter componere, 4
[20] ita ut, in omnibus vitae circumstantiis, intelligere quid sit volun¬
tas Dei (cf. Eph. 5, 18) ipsumque Deum invenire valeant.
19. [Testimonium vitae christianae ]. Statuum perfectionis
sodales, speciali titulo a mundo separati, cum in nomine Christi
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
sint congregati (cf. Mt. 18, 20), coram hominibus novam fra¬
trum societatem constituunt, tamquam civitatem supra montem
positam (cf. Mt. 5, 15), quae aeternae civitatis Dei viventis
(cf. Hebr. 12, 22) hic in terris figuram refert.
Proinde necesse est, ut in statum perfectionis domibus, cla¬
rum testimonium coram mundo fulgeat vitae christianae, quate¬
nus sodales manifestius abnegantes impietatem et saecularia de¬
sideria, sobrie et iuste et pie vivant in hoc saeculo, exspectantes
beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri
Iesu Christi (cf. Tit. 2, 12-13).
At familiae religiosae, fraterna inter suos unione solidatae,
omnes populi Dei allectos et coetus caritate sua amplectantur,
cum eisque veram communionem pro sua quaque vocatione quae¬
rant in oratione, in operibus apostolatus et caritatis, in hospita¬
litate, in diversis auxiliis praestandis. Curent insuper ut fratri¬
bus separatis et illis qui nomine christiano non signantur, non
solum sint exemplo, sed etiam cum vero amore pro posse sub¬
veniant.
20 . [De apostolatu religiosorum congruenter renovando ].
Cum permulta statuum perfectionis instituta condita et appro¬
bata fuerint ut Christum annuntient, ad Illum homines addu¬
cant, vel Christum in suis membris opere multiplici deserviant, 5
prout maternum munus Ecclesiae postulat, oportet ut eorum so¬
dales actionem suam recte intelligant et efficaciter prosequantur
quo vocationi suae ad gloriam Dei bonumque Ecclesiae fideliter
respondeant. 6
In his autem institutis, actio apostolica et benefica finis est
specificus quem sodales, caritate Christi eos urgente (cf. 2 Cor.
5 , 14), ardenti studio aptisque mediis suscipere debent tamquam
sanctum ministerium et opus caritatis instituti proprium ab
Ecclesia commissum eiusque nomine exercendum. Ideo ordinatio
vitae regularis cum apostolatus necessitatibus, ab ipsis suscepti
apte componenda est, quin tamen ullum detrimentum patiatur.
Illis rationibus supernis ducta zeloque animarum promota,
sodalium actio numquam cum studio et operositate mere natu¬
rali confundetur, neque intimam cum Deo unionem imprimis
quaerendam et congruis exercitiis fovendam impediet. Nam, si
operibus vitae activae et apostolicae intuitu Dei insistant, de vita
internae contemplationis nil subtrahunt, sed ei potius servitium
salutiferum addunt atque in caritate crescunt, quo fit ut eorum
vita ad unitatem reducatur. 7
765
5 [20]
10
15
20
25
30
35
[ 21 ]
5
766 *
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 21 ] Qui autem operibus beneficis se dedicant, ne satis habeant
ea fideliter perficere, sed, quaecumque sint munera eis adim¬
plenda, oportet eos vitae exemplo, et in quantum possibile est,
10 etiam verbo hominibus « evangelizare investigabiles divitias
Christi » ( Eph . 3, 8).
21. [ Proprius institutorum fmis sedulo serventur ]. Ut Ec¬
clesiae bonum pro parte sua unumquodque institutum reapse
promoveat, opus suum proprium, ad quod Dei Providentia na-
15 tum est, fideliter compleat, atque hodiernis apostolatus necessita¬
tibus extendere curent, mediis opportunis adhibitis. Ne autem
timeant Superiores illa opera derelinquere, quae forte pro adiun-
ctis a sodalibus assumpta sunt, sed cum instituti spiritu et ger¬
mana indole minus consentanea sunt, ita ut animarum Pastori-
20 bus validius adiutorium praestare atque proprium munus in Ec¬
clesia fructuosius exercere possit. 8
22. [ Opera religiosorum ritus latini apud orientales ]. Reli¬
giosi ritus latini qui apud fideles orientales operam navant, ad
eiusdem operae maiorem efficacitatem consequendam, in doctri-
25 na, ritu et indole eorum populorum instructi sint, atque domos
vel provincias ritus orientalis prout expediat formare curent.^
NOTAE
1 Pius XII, AIIoc., 11 febr. 1958: A.A.S., 50 (1958), p. 158; cf. etiam
Ioannes XXIII, Alloc., 25 sept. 1959: A.A.S., 51 (1959), p. 707 ss.
2 Cf. Pius XII, Alloc. radioph. ad Moniales, II, 25 iulii 1958: A.A.S.,
50 (1958), p. 570.
3 Cf. Pius XII, Alloc. cit., III, 2 aug., I. c., pp. 584-585.
4 Cf. Pius XII, Alloc., 8 dee. 1950: A.A.S., 43 (1951), p. 32.
Distinctione inter vitam contemplativam canonicam et contemplatio¬
nem internam theologicam de qua in articulo 6 praecedenti prae oculis
habita, clare intelligitur quod etiam in institutis operibus externis aposto¬
latus deditis, sodales qui vitae interiori spirituali primatum dare debent,
etiam ad contemplationem theologicam seu internam contendant oportet
[22] et quidem non solis horis orationi dedicatis, sed in omnibus Deum et
Christum semper quaerendo.
5 Vita religiosa ut talis essentialiter ordinatur ad christianam perfec¬
tionem prosequendam, in perfecta caritate erga Deum et proximum repo¬
nendam; quare aliquem apostolatum quo proximi bonum propter Dei
amorem quaeritur semper secumfert. Non autem ex hoc sequitur religio¬
sum operibus externis apostolatus necessario dedicari, cum verus et authen¬
ticus apostolatus effective haberi possit et habeatur in solis operibus inter¬
nis vitae contemplativae, quibus S. Theresia ab Infante Iesu declarari me-
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
767
ruit Patrona omnium Missionariorum (cf. S. Congr. Rituum, Decr. 14 dec. [22]
1927: A.A.S., 20 [1928], pp. 147-148; Pius XII, Alloc. 8 dec. 1950:
A.A.S., 43 [1951], p. 32).
Hunc conceptum apostolatus monastici evolvens scribebat Pius Pa¬
pa XII: « Moniales ergo omnes probe sciant ipsarum vocationem plene
totamque apostolicam esse (Pius X, Epist. ad Praepositum Gen. et uni¬
versum Ordinem Fratrum Carmelitarum Excalc.: A.A.S., 16 [1924],
pp. 139, 142; Pius XI, Const. Apost. Umbratilem-. A.A.S., 16 [1924],
pp. 385-386-389; Pius XII, Litt. Litt. Encycl. Mystici Corporis : A.A.S.,
35 [1943], pp. 241, 245), nullis locorum, rerum, temporum limitibus cir¬
cumscriptam, sed ad omnia, semper et ubique sese porrigentem, quae aut
ad Sponsi honorem aut ad animorum salutem quovis modo spectant. Haec
vero universalis apostolica Monialium vocatio nulla re impedit quominus
Monasteria suis precibus et totius Ecclesiae et singulorum hominum vel
coetuum necessitates commendatas habeant.
Communis omnium Monialium apostolatus, quo divini Sponsi sui
honorem zelare (Off. S. Theresiae Virg., die 15 oct.) et universae Ecclesiae
omniumque christifidelium bonum provehere debent, his tribus praecipue
veluti instrumentis utitur:
1. Exemplo christianae perfectionis; cum earum vita, licet sine ver¬
bis, alte tamen loquatur et continuo ad Christum atque ad christianam
perfectionem fideles trahat, et bonos Christi milites (Vim. 2, 3) ad legi¬
timum certamen ut vexillum excitet alliciatque ad coronam (2 Vim. 4, 8).
2. Precatione, tum publice Ecclesiae nomine, septies in die sollem¬
niter canonicis horis ad Deum fundenda, tum etiam privatim perenniter
Deo omnibus formis offerenda.
3. Devovendi se studio, ita ut afflictationibus, quae ex vita com¬
muni fidelique regulari observantia oriuntur, alia propriae abnegationis
exercitia sive ex Regulis ac Constitutionibus praescripta sive prorsus vo¬
luntarie suscepta, addantur, quibus generose illa impleantur « ea quae
desunt passionum Christi Iesu, pro corpore Eius, quod est Ecclesia»
(Coi. 1 , 24; Const. Apost. Sponsa Christi, 21 nov. 1950: A.A.S., 43
[1951], p. 14; cf. etiam Pius XII, Alloc. radioph. ad Moniales, III, 2 aug.
1958: A.A.S., 50 [1958], pp. 584-586).
6 Ecclesia Religiosos exhortando ut in apostolatu sese renovent non
intendit illos improperio afficere quasi hac in re valde deficientes, cum
eorum apostolica operositas in universo mundo omnibus perspecta sit.
Eos tamen sollicite invitat ad hanc operositatem adhuc intentiorem red¬
dendam, prout expedit, efficacioremque faciendam sana hodiernis rationi¬
bus adaptatione atque congruenti coordinatione sive inter instituta, sive [23]
cum Clero saeculari, sub generali moderamine Sacrorum Praesulum. Id
inculcatur in Prooemio schematis concordati inter Commissiones de Epi¬
scopis et de Religiosis: « De rationibus inter Episcopos et Religiosos
praesertim quoad apostolatus opera », sequentibus verbis:
« Nihil mirum, proinde, si Sacrorum Antistites qui quovis tempore
Religiosorum opera usi sunt, potiore ratione nostra aetate cum magis
ingravescat necessitas magisque animarum periclitetur salus, etiam a Reli-
768
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[23] giosis omnibus qui perfectionem caritatis Salvatoris mundi prosequuntur,
auxilium postulent.
« Hi sane, moros fructus perpetuantes quos in Ecclesia decursu sae¬
culorum in regno Christi dilatando et animarum salute procuranda pro¬
tulerunt, apostolatus operibus maiore in dies studio ac mensura, pro sua
quisque condicione incumbant, sub auctoritate Sacrorum Praesulum qui¬
bus secundum divinam ordinationem animarum salus est concredita, per¬
fecta concordia activitatisque coordinatione sive inter se sive cum Clero
saeculari sedulo servata ».
7 Ad fines institutorum status perfectionis quod attinet sequentia
notare iuvabit.
Ex una parte, propria sanctificatio est vitae religiosae non solum
finis generalis seu omnibus institutis perfectionis communis, sed etiam
altissimus, alteri, praeter gloriam Dei, non subordinatus. Etenim, « inter
omnia bona hominis Deus maxime acceptat bonum humanae animae, ut
hoc sibi in sacrificium offeratur. Offerre autem debet aliquis Deo, primo
quidem animam suam, secundum illud: « Miserere animae tuae, placens
Dei » ( Ecc. 30, 4); secundo autem animae aliorum » (S. Thomas, Summa
Theol.j II a -II ae , q. 182, a. 2, ad 3; cf. etiam supra pag. 14 nota 14).
Ex altera parte, proximo apostolatus operibus subvenire est, in insti¬
tutis vitae activae, authenticus quoque finis, qui propter determinatum
operum genus assumptum peculiaremque rationem illa exercendi, cuique
eorum fit finis specialis ac proprius a Conditore directe quaesitus.
Opera vero misericordiae et caritatis, sicut et ipsa iuventutis erudi¬
tio christiana, non sunt mere subsidiaria sed propria ipsius Ecclesiae quae
eorumdem assumptionem et exercitium legibus suis ordinat et promovet
(cf. C.I.C.-. pro operibus caritatis, can. 1489; pro scholis catholicis, cann.
1375, 1376 et 1379). Ideo, ab Institutis perfectionis tamquam finis spe¬
cialis rite assumi possunt et assumuntur. Ne timeant igitur religiosi,
quisque pro sua peculiari vocatione, huiusmodi operibus apostolatus ex
animo se dedicare et superimpendere, dummodo motivis vere supernatu-
ralibus moti ac semper ducti, ut Deum scilicet in proximo inserviant et
proximum ad Deum, serviendum adducant. « Est perfectae caritatis ut
aliquis propter Dei amorem praetermittat dulcedinem contemplativae
vitae, quam magis amaret, et accipiat activae vitae occupationes ad procu¬
randam proximorum salutem » (S. Thomas, Quodl. I, a. 14, ad 2; cf.
etiam II a -II ae , q. 182, a. 1, ad 3; q. 188, a. 2 ad 1). Neque obliviscantur
in operibus externis apostolatus vacandis validum praebere testimonium
evangelicum tum conspicuo propriae vitae sanctificatae exemplo, tum
etiam verbis ex sua interna contemplatione divina conceptis sapientique
[ 24 ] consilio prolatis. Ita agendo, non solum perfectam in Deum caritatem
fructuose exercebunt, sed ex ipsis caritatis externis effusionibus in pro¬
ximum propria eorum interna vita illuminationem fidei vivae ac robur
accipiet.
8 In quaestione tractanda de religiosorum apostolatu caute atten¬
denda est hierarchia operum secundum indolem cuiusque instituti eiusque
finis specialis, ne omnes sodales ad omnia opera indiscriminatim vocen¬
tur et applicentur cum detrimento institutorum ipsiusque apostolatus in
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
Ecclesia. Sane, omnes religiosi tenentur, ut iam dictum est, ad aliquem
apostolatum ex ipsa lege perfectae caritatis quam professi sunt prosequen¬
dam, quae simul est Dei et proximi propter Deum amor. Sed apostola¬
tus exercetur sive operibus mere internis vitae contemplativae (cf. supra,
'nota 5), sive operibus externis quibus instituta specialiter dedicantur.
Propterea, etsi hodie exercitium operum externorum apostolatus sit au¬
gendum, vita contemplativa tamen, quae ad apostolatum modo suo coope¬
ratur, omnino praeservanda est, ut statuitur in articulo 6 praesentis sche¬
matis.
Insuper, in institutis vitae activae, apostolatus est exercendus impri¬
mis istis operibus quae sunt cuique eorum propria, ut recte inculcatur
in schemate concordato inter Commissiones de Episcopis et de Religio¬
sis; « De rationibus inter Episcopos et Religiosos praesertim quoad apo¬
stolatus opera », sequentibus verbis:
« Opera cuiusque instituti propria, quae, scilicet, probante Aposto-
lica Sede, sive ab ipsa fundatione, sive ob venerandas traditiones assumpta
et inde Constitutionibus aliisque propriis instituti legibus definita et ordi¬
nata sunt, Religiosi sedulo promoveant, peculiari ratione spiritualium
necessitatum dioecesium et servata cum Clero saeculari et cum aliis insti¬
tutis similia opera exercentibus fraterna concordia.
« Etenim, instituta statuum perfectionis merito censentur, una cum
ecclesiastica approbatione, munus accepisse opera propria in Ecclesia, ser¬
vatis servandis, promovendi. Quare, etiam Ordinarii locorum opera insti¬
tutorum propria utpote in bonum animarum tum Ecclesiae universae, tum
ipsius dioeceseos ordinata, libenter foveant ac tueantur ».
De Religiosorum operibus apostolatus coordinandis et sub modera¬
mine Sacrorum Praesulum exercendis copiose tractat schema concordatum
supra citatum « De rationibus inter Episcopos et Religiosos praesertim
quoad apostolatus opera ».
9 De coordinatione apostolatus Religiosorum ritus Latini inter fide¬
les ritus orientalis agit etiam schema citatum « De rationibus inter Epi¬
scopos et Religiosos praesertim quoad apostolatus opera ».
Caput IV
DE ACCOMMODATA RENOVATIONE
IN OBSERVANTIA VOTORUM
23. [De paupertate individuali]. Sodales religiosi sese re¬
novent in observantia paupertatis quam professi sunt, ita ut, a
sollicitudine bonorum et commoditatum temporalium expediti,
Deo et animarum saluti totos se devoveant. Eorum enim abdi¬
catio rerum temporalium ad hoc tendat oportet, ut Patris caele¬
stis providentiae sese committant, Christi exinanitionem imiten¬
tur atque spe futurorum bonorum innixi, illam paupertatem in
770 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 25 ]
spiritu a Christo exaltatam consequantur. Qui autem sine proprio
vivunt, praeclaram referunt imaginem illius vitae fraternae Chri-
10 stifidelium, qui in primordiis Ecclesiae « erant pariter et habe¬
bant omnia communia » {Aci. 2, 44) necnon redemptorum fra¬
ternitatem manifestant vitamque familiae Dei futuram annun¬
tiant, in qua filiis unius Patris omnia erunt communia.
Quapropter, meminerint ad veram paupertatem religiosam
15 non sufficere dependentiam a Superioribus in usu bonorum, sed
ipsi religiosi cupidinem rerum temporalium excutientes a Supe¬
rioribus suis illa tantum petant, quibus ipsi vel apostolatus opera
vere indigeant. Ideoque expensas temperent, instrumenta non
necessaria, commoditates, oblectamenta, pro facultate arceant.
20 Superiores autem, prudenti iudicio et ad normam Constitu¬
tionum, necessaria vel opportuna suis subditis libenter quidem
concedant; illa tamen eis ne permittant quae paupertati adver¬
santur vel sunt minus congrua. Ipsi vero exemplum paupertatis
subditis praebeant.
25 24. [De paupertate collectiva ]. Instituta religiosa, salvis
Regulis et Constitutionibus, in communi possidere valent. Illo¬
rum tamen bona temporalia habeantur etiam tamquam Ecclesiae
patrimonium sacrum quo bono Ecclesiae et necessitatibus indi¬
gentium subveniatur. Exemplum Domini sectantes, religiosi sin-
30 gulari caritate pauperes et humiles diligant atque, servatis iuris
praescriptis, libenter ac liberaliter illis auxilium praestent.
[ 26 ] Qua de causa Instituta luxum et immoderatam bonorum cu-
mulationem devitent, et si quae ipsis institutis eorumque operi¬
bus necessaria non sint, aliis operibus in Ecclesia et pauperibus
destinentur.
5 Spiritus paupertatis in vita quoque ipsius communitatis elu¬
ceat. Ideo in domibus religiosis aedificandis et exornandis curan¬
dum est ut indolem religiosae paupertatis, speciatim ad habita¬
tionem ipsorum religiosorum quod attinet, praeseferant.
25. [De castitate ]. Castitas perfecta, quae « propter regnum
io caelorum » ( Mt . 19, 12) eligitur, ab omnibus tamquam magnum
donum aestimanda est. Illi enim qui eam profitentur Christo
configurantur, ad assequendum perfectum erga Deum amorem
intimioremque cum eo conversationem disponuntur, aptiores-
que fiunt ut fratribus liberius ministrent ac eos in regnum caelo-
15 rum conducant.
Qui ergo huius gratiae participes facti sunt, exemplo casti-
APPENDIX - DE RELIGIOSIS 771
tatis perfectae atque caritatis in dies abundantiore erga Deum [26]
et proximum, in memoriam omnium fidelium mirabile illud evo¬
cant connubium a Deo conditum et in futuro saeculo plene
manifestandum, quo Ecclesia unicum Sponsum Christum habet 20
(cf. 2 Cor. 11, 2).
Sed quia haec virtus arduam adversus carnem exigit pugnam
atque permultis obnoxia est periculis, nemo de propriis viribus
temere praesumat, sed unusquisque ad eam tuendam perfectius-
que possidendam imprimis innitatur auxiliis Dei, quae praesertim 25
per sacramentorum usum, pietatem erga Beatam Mariam Virgi¬
nem, humilem ac perseverantem orationem obtinentur. Illis ad-
iungantur ascetica quoque adiumenta, quorum praecipua sunt:
sedula sensuum et cordis custodia, vitaeque asperitas, qua morti¬
ficationem Christi Iesu in corpore nostro circumferimus (cf. 2
Cor. 4, 10). Nec obliviscantur media etiam naturalia, quibus
corporis et animae harmonia servatur.
Nemo autem est qui non videat externas condiciones aetatis
nostrae observantiam perfectae castitatis difficiliorem reddere.
Qua de causa viri ac mulieres Deo consecrati mentem suam se- 35
dulo praeservent ab effatis, ubique diffusis, illorum qui asserunt
castitatem perfectam possibilem non esse vel plenae hominis ma¬
turitati capiendae officere. Ad quae omnia respuenda, ipsius Chri¬
sti Dei verba, per fidem accepta, in corde suo conservent.
Sed etiam necesse est, ut quicumque evangelicam perfectio- 40
nem prosequitur, sese ab hoc mundo retrahat et secernat: re qui- [ 27 ]
dem secundum ea quae requirit propria vocatio vel apostolatus;
affectu autem penitus, secundum verba Apostoli: « mihi mun¬
dus crucifixus est et ego mundo » (Gal. 6, 14). Hoc autem non
impedit quominus religiosi qui externo apostolatui vacant, neces- 5
sarium vel utile cum personis saecularibus commercium habeant,
ne muneri suo implendo impares inveniantur. 1
Caveant tamen religiosi sodales ne, formationis vel apostola¬
tus praetextu, illis mundanis indulgeant rebus quae castitatem
in discrimen adducere possunt. 10
26. [De oboedientia ]. Religiosa oboedientia in ea consistit
subiectione, qua sodalis, holocausto suae voluntatis Deo libere
oblato, Superioribus suis, vices Dei gerentibus, humile pro amore
Christi praestat obsequium in omnibus quae ad normam Regu¬
lae et Constitutionum praecipiuntur. 15
Voluntatem suam ita subiiciens, sodalis eam voluntati divi-
772 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 27 ] nae plus in dies conformat atque in virtute crescit oboedientiae,
quae influxu suo totam religiosorum vitam pervadere debet. Ra¬
dix enim evangelica consilii oboedientiae invenitur in illa uni-
20 versali amoreque plena subiectione Christi suo Patri caelesti,
cuius voluntas fuit Ei cibus (cf .Io. 4, 34) et Cui factus est « oboe¬
diens usque ad mortem, mortem autem crucis » (Phil. 2, 8).
Ita religiosus totam suam voluntatem Deo offert Illique per
manus Superiorum reapse tradit.
25 Quapropter omnia instituta spiritu oboedientiae evangelicae
excellere oportet, ita ut revera sint scholae perfectionis, sodales
suos bonos Christi milites reddant (cf. 2 Tim. 2, 3) humileque
Ecclesiae servitium pro suo cuiusque munere praestent.
Ideo, etiam si nostro tempore sodalibus institutorum operi-
30 bus apostolatus et beneficientiae deditorum ob eorum difficiliora
munera maior possibilitas sit decidendi et agendi, tamen admitti
non potest illa oboedientiae ratio, secundum quam, simplici sub¬
missione erga Superiorem praecipientem posthabita, subdito li¬
ceret, cum eo de agendis quasi disceptare, donec uterque in idem
35 placitum consentiat. 2
Attamen si quid subdito forte occurrat a Superioris senten¬
tia discrepans, consulto suppliciter Domino, id superiori exponat,
ita tamen ut paratus sit ad accipiendum quod ipse tandem sta¬
tuerit.
40 Haec supernaturalis oboedientia minime habenda est tam-
[ 28 ] quam mera et externa iussionum Superioris exsecutio, neque ani¬
mum puerilem servilem que gignere debet. E contra, vir recte
oboediens, per ipsam oboedientiam vires suas in servitium Dei
ordinat atque omnibus suis facultatibus convenienter evolutis
5 utitur ut iussa cum iniuncti officii conscientia exsequatur.
27. [De Superiorum auctoritatis exercitio ]. Superiorum auc¬
toritas uti servitium seu ministerium exerceatur in bonum Eccle¬
siae, instituti et singulorum sodalium, in spiritu humilis obse¬
quii erga Deum, a quo omnis potestas profluit, et erga Ecclesiam
io a qua potestas participatur, atque submissionis erga ipsius reli¬
gionis leges et normas.
Meminerint Superiores se officium habere, non tantum per
exhortationes et consilia, sed etiam per iussiones communitatem
et sodales singulos ad finem eisdem praestitutum efficaciter du-
15 cendi. Subditos suos plurimi facientes, cum humilitate et vera di¬
lectione firmiter et paterne eos regere curent, ita ut ipsi ad oboe¬
diendum suaviter alliciantur, subditorum rationes ac proposita
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
libenter audiant atque in praecipiendo attendant etiam ad perso¬
nales eorum dotes et indolem, ut ex actuosa oboedientia deriven¬
tur uberiores fructus ad maiorem Dei gloriam et proximi bonum.
28. [De duratione Superiorum in munere\. Firmis peculia¬
ribus statutis a S. Sede probatis, Antistites, praesertim in mu¬
lierum institutis, ne diutius in officio confirmentur sive in eadem
sive in alia domo vel provincia, sed absoluta periodo legibus
statuta, in subditorum condicione saltem per triennium maneant.
Mutationes enim opportune factae maxime Conferunt ad bonum
totius instituti, ad suavitatem regiminis et ad spiritualem ipso¬
rum sodalium profectum.
29. [De accessione ad vota sollemnia ]. Firmis manentibus
normis, quae Moniales vitae contemplativae respiciunt, sodales
Congregationum quae id petant vota sollemnia, iudicio Sanctae
Sedis, emittere valent, quin eo ipso fiant exempti ac clausurae
papali officioque chori adstringantur. Hoc quidem eo consilio fit,
ut religiosi rebus temporalibus radicitus renuntient et perfectius
Deo consecrentur, quin exinde impediantur quominus ad opera
apostolatus expedite incumbant. 3
NOTAE
1 Segregatio a mundo professione perfectionis christianae imposita
non est tantum a maligno quod est in mundo, sed etiam ab honesto, cuius
usus etsi divinae caritati non contrarius, exercitium tamen perfectae cari¬
tatis impedire potest et sic ipsi perfectioni prosequendae obstare. En ratio
qua religiosus ipsi mundo honesto, immo et propriae familiae carnali aliis¬
que saecularibus conversationibus, ut Deo liberius fruatur, generoso ani¬
mo valedicit (cf. S. Thomas, Summa Theol II a -II ae , q. 184, a. 5; q. 188,
a. 2 ad 3).
2 Cf. Pius XII, Alloc. ad PP. Iesuitas, 10 sept. 1957: A.A.S., 49
(1957), pp. 807-808.
3 Accessio ad vota sollemnia a multis Congregationibus, praesertim
mulierum, expetitur a Sancta Sede, ad pleniorem authenticam sodalium
consecrationem coram Deo et Ecclesia consequendam, quam tamen quis¬
que pro sua generositate ex animo intime iam perficere valet. Cum haec
professio sollemnis necessario non secumferat clausuram papalem, soda¬
les illam emittentes operibus apostolatus externis secundum proprias Con¬
stitutiones sine impedimento vacare valebunt.
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Caput V
DE VITA IN COMMUNI DUCENDA
30. [De vita in communi caritatis spiritu imbuenda ]. Vita
in communi ducenda testimonium caritatis primaevae Ecclesiae,
qua omnes erant « unum et anima una » (Act. 4, 32), exprimere
pergat.
Moderatores et Antistitae tamquam patres vel matres erga
sodales sese gerant; hi autem spiritu filiali erga Superiores ani¬
mentur atque fraterna unione et communi conspiratione inter
se devinciantur.
Fraternae caritatis sensus ne intermittantur, tunc etiam cum
quis sodalis ab instituto discesserit.
31. [De diversis condicionum sodalium in communitate ].
Spiritu familiae afHante, nonobstante condicionum dissimilitu¬
dine, intimius erit inter sodales vinculum fraternae unitatis, et
religiosi qui conversi vel alio nomine vocantur vitae et commu¬
nitatis operibus facilius coniungentur; si autem rerum adiuncta
id suadeant, in institutis mulierum, ad unitatem classium deve¬
niri poterit.
32. [De clericis et laicis pari ratione instituto adscriptis].
Nihil impedit quominus, uti antiqua et hodierna exempla com¬
probant, monasteria et instituta habeantur quibus pari ratione
clerici et laici adscribuntur, salvis iuribus ordinationis sacrae vel
praescriptis Constitutionum.
Caput VI
DE HABITU RELIGIOSO
33. [De honore habitui religioso debito ]. Habitus religiosus,
sive virorum sive mulierum, cum personae consecrationem, sepa¬
rationem a mundo et vitae sanctitatem significet, ut quid sacrum
fideliter et digne est deferendus atque ab omnibus in honore
habendus.
34. [Qualitates habitus religiosi ]. Sit autem simplex ac mo¬
destus, pauper simul et decens, valetudinis postulatis consenta-
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
775
neus et temporum locorumque adiunctis necnon ministerii neces- [31]
sitatibus accommodatus.
Etiam habitus iam existentes, si his normis, iudicio Sanctae 10
Sedis, non congruant, immutandi sunt.
35. [Obligatio deferendi habitum religiosum ]. Religiosi ge¬
nerali obligatione tenentur sui instituti habitum tum intra tum
extra domum deferendi, nisi salvo iure Ordinariorum locorum,
Superiores Maiores gravi de causa de habitu extra domum ge- 15
rendo aliter statuerint. 1
NOTA
1 Iure vigente, Ordinarius loci facultatem non habet Religiosis cle¬
ricis imponendi habitum Cleri saecularis, et multo minus aliis Religiosis
prohibendi proprium habitum. Etenim, Religiosis omnibus specialis datur
obligatio « proprium suae religionis habitum (deferendi) tum intra tum
extra domum, nisi gravis causa excuset, iudicio Superioris maioris aut,
urgente necessitate, etiam localis » (can. 596, C.I.C.; can. 139 C.I.C.O.,
de Religiosis). Haec specifica obligatio omnino independens est ab illa
simili Clericis saecularibus vi canonis 136 Codicis luris Canonici imposita
deferendi habitum ecclesiasticum, « secundum legitimas locorum consue¬
tudines et Ordinarii loci praescripta ».
Dum ergo Ordinarius loci ex canone 136 facultatem habet habitum
ecclesiasticum definiendi pro Clero saeculari, facultate caret mutandi ha¬
bitum religiosorum vel ipsis proprium habitum prohibendi extra domum.
Ubi autem vestis talaris a Clero saeculari deponitur, id fieri potest ob
duo motiva valde diversa: vel propter aliquam intolerantiam ex parte [32]
Gubernii civilis vel morum populi, et tunc sine difficultate Religiosi uni¬
formitati sese conformare deberent, ne gravia incommoda ex praxi con¬
traria obveniant in dioecesi. E contra si depositio vestis talaris fiat solum¬
modo ob maiorem commoditatem rei, irrationabile esset, ratione unifor¬
mitatis servandae, ad hanc praxim Religiosos cogere illosque impedire quo¬
minus publicum praebeant testimonium terrestribus renuntiationis quam
habitus religiosus significat.
Caput VII [33]
DE SODALIUM INSTITUTIONE
36. [De alumnorum institutionis necessitate ]. Institutorum
status perfectionis accommodata renovatio, quam vigilans Mater
Ecclesia tantopere exoptat, maxime pendet ab illa integra apta-
que alumnorum institutione, qua ipsi, a primis vocationis germi¬
nibus, assidua cura congruentique ratione instruuntur, educan- 5
776
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[33]
tur et exercentur, tum ad vitam religiosam flagranti perseveran-
tique animo ducendam, tum ad. opera instituti, pro cuiusque con¬
dicione, supernaturali cum zelo rite ac fructuose explenda. 1
Quapropter, Superiores institutorum status perfectionis, sive
10 virorum sive mulierum, gravi officio conscientiae tenentur cu¬
randi ut candidati, novitii necnon professi, pro instituti indole
aptam atque undequaque completam per praescriptum tempus
recipiant institutionem, ad illam quidem excellentiam adducen¬
dam quam peculiaris statuum perfectionis dignitas eorumque in
15 Mystico Christi Corpore munere exigunt. 2
37. \lnstitutio novitiorum ]. Etiam noviciorum institutio ho¬
diernis tam internis quam externis necessitatibus accommodetur.
Curent autem Magistri ut, non solum germina vitiorum et de¬
fectus gradatim exstirpentur, sed etiam alumnorum indoles atque
20 naturales et supernaturales virtutes quam maxime in bonum
efflorescant et perficiantur.
38. [De sodalium institutione post noviciatum protrahenda ].
Institutio sodalium post noviciatum seu prima formalem
probationem ulterius ita protrahenda est, ut eorum vocationis
25 postulatis, quoad perfectionem adquirendam et apostolatum exer¬
cendum, plane respondeat.
Diligenter curent Moderatores ut, quoad instructionem soda¬
lium clericorum in scientiis ecclesiasticis et eorum praeparatio¬
nem ad apostolatum, fideliter serventur normae a Sancta Sede
30 datae.
Cum munus religiosis laicis et mulieribus in Ecclesia concre¬
ditum magis in dies apostolatui clericorum iosos adsociet, urgenda
[34] est plenior eorum institutio. Quapropter sodales non clerici et
religiosae immediate post noviciatum, etiam duorum annorum,
operibus apostolatus ne destinentur; sed eorum religiosa insti¬
tutio ad instar sodalium clericorum, congruis congrua referendo,
5 in aptis domibus et convenienti disciplina ordinetur.
Progrediatur autem illa institutio una cum formatione doctri¬
nali (etiam, quantum fieri potest, theologica) necnon apostolica et
technica, titulis qui eorum peritiae sint documenta pro rei oppor¬
tunitate obtentis, ut apti ad futura munia rite explenda reddantur,
io Per totam autem vitam hi sodales intendant hanc culturam
spiritualem doctrinalem et technicam sedulo perficere et Modera¬
tores, pro viribus opportunitatem, adiumenta et tempus ad hoc
eis procurent.
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
777
39. [ Immediata praeparatio spiritualis ad definitivam coop- fi* 4 ]
tationem ]. Ad perpetuam seu definitivam cooptationem sodales 15
immediate parentur speciali recollectione, ad modum renovati
noviciatus congruenti tempore protrahenda.
40. [De ultima perfectione institutionis alumnorum ]. Ad
personalis sanctitatis atque apostolatus uberiores fructus adipi¬
scendos sodales, sive viri sive mulieres, aliquam ultimam insti- 20
tutionem recipiant, quae sit veluti totius formationis comple¬
mentum et confirmatio.
NOTAE
1 Cf. Pius X, Epist. Apost. ad Gen. Mag. O.P., 4 aug. 191.3: A.A.S.,
5 (1913), pp. 388-389.
2 Pius XII, Const. Apost. Sedes Sapientiae, Statuta adnexa, art. 1°.
Caput VIII t 35 ]
DE COORDINATIONE INTER INSTITUTA
41. [Coordinatio inter instituta affinia~\. Sacra Synodus,
exempla institutorum quae foederibus fraternis iam sociari coe¬
perunt plene comprobans, cetera hortatur, ut pro eorum gradu
affinitatis et rei opportunitate, arctiores inter se uniones sub
ductu Sanctae Sedis promoveant, fine et spiritu cuique propriis 5
fideliter servatis.
42. [Coordinatio institutorum eiusdem generis operum ].
Instituta iisdem aut similibus operibus externis dedita, etsi in¬
dole diversa, opportune, servatis servandis et, si de apostolatu
agitur, consultis pro negotiorum natura Sancta Sede vel locorum 10
Ordinariis, consociari possunt, saltem intra regionis vel nationis
limites, quo mutuum adiutorium idque valde proficuum, sibi
praestare valeant, praesertim in sodalibus ad opera explenda
rite instituendis ipsisque operibus maiore cum facilitate et fructu
exercendis. 15
43. [Foederatio et confoederatio monasteriorum sui iuris ].
Monasteriis sui iuris eiusdem familiae religiosae commendatur
ut, ubi id profuturum praevidebitur, in foederationes et confoede¬
rationes coalescere studeant, non solum ad spiritum primaevum
Ordinis servandum, verum etiam ad fraternum sibi mutuo prae- 20
standum adiutorium, tam in regularis observantiae conservatione,
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tutela, incremento rebusque oeconomicis, quam in omnibus
aliis.
Hae confoederationes et foederationes regantur statutis a
Sede Apostolica approbatis.
44. [De Superiorum Maiorum conferent iis ]. Omnia vero
instituta, etiamsi nullam peculiarem inter se affinitatem praese-
ferant, per conferendas seu consilia Superiorum Maiorum utiliter
sociantur ad finem singulorum institutorum plenius assequendum,
ad efficaciorem conspirationem fovendam in bonum Ecclesiae, ad
evangelii operarios in determinato territorio aequiore modo di¬
stribuendos necnon ad communia religiosorum negotia trac¬
tanda. 1
Regantur autem Statutis a S. Sede approbatis, a qua directe
dependent.
45. [De unione institutorum similium ]. Sacra Synodus valde
commendat ut familiae religiosae quae similes fere habent Con¬
stitutiones et usus eodemque spiritu animantur, praesertim si
ex parvo membrorum numero constent, ad quamdam unitatem
reducantur, quatenus iudicio Sanctae Sedis id expedire videatur.
46. [De languescentibus institutis ]. Instituta languescentia
quae, iudicio Sanctae Sedis, nullam amplius praebeant fundatam
spem incrementi, prohibeantur ne in posterum novicios recipiant
et, si fieri potest, alio instituto vegetiori, quod fine et spiritu haud
multum differat, uniantur, ne detrimentum pati pergant animae
Deo sacratae.
Idem servetur pro monasteriis sui iuris, quorum deterior con¬
dicio nec per foederationem nec alio modo sublevari possit.
47. [De novis institutis condendis ]. In novis institutis pro¬
movendis et erigendis, necessitas vel saltem magna utilitas nec¬
non incrementi possibilitas serio ponderandae sunt, ne incaute
oriantur instituta inutilia aut sufficienti vigore destituta.
48. [De institutis iuris dioecesani ad gradum iuris pontificii
evehendis ]. Tempestive provideatur ut religiones, societates vi¬
tae communis sine votis necnon instituta saecularia iuris dioece¬
sani, cum primum condiciones ad pontificiam approbationem con¬
sequendam praescriptas obtinuerint, eam sollicita cura implorent.
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
779
NOTA [36]
1 In schemate concordato a Commissionibus de Episcopis et de Re¬
ligiosis: « De rationibus inter Episcopos et Religiosos praesertim quoad
apostolatus opera », circa relationes inter Conferentias Episcoporum et
Conferendas Superiorum Maiorum, haec habentur: « Conferendae Supe¬
riorum Maiorum in pluribus nationibus erectae hanc institutorum coordi¬
nationem in apostolatu pro sua parte promoveant, habita ratione eorum
quae ab Episcopis circa apostolatum statuta fuerint ».
Caput IX [37]
DE VOCATIONIBUS RELIGIOSIS FOVENDIS
49. [De vocatione religiosa quae est donum Dei fovenda ].
Vocatio ad statum perfectionis evangelicae, quae ex recta inten¬
tione simul cum idoneitate discernitur, habenda est tamquam
excellens donum a Deo largiter collatum, quod Ecclesiae magnum
fructum ac decorem affert. Variae sunt formae huius status ab 5
Ecclesia recognitae, ita ut christifideles illum facilius, pro sua
quisque indole, ingredi valeant.
Quapropter a via consiliorum minime avertantur qui eam
ingredi cupiunt. Sacerdotes educatoresque christiani curent, ut
eam prudenter iudicent, immo seria conamina adhibeant ut vo- 10
cationibus religiosis novum detur incrementum Ecclesiae neces¬
sitatibus plane respondens. Etiam in praedicatione ordinaria, qui
curam animarum gerunt saepius de consiliis evangelicis et de
statu religioso amplectendo agant. Valde autem commendatur
parentibus ut christianis moribus educando suos filios vocatio- 15
nem religiosam in cordibus eorum excolant et tueantur.
50. [De religiosis vocationibus colligendis ]. Institutis fas
esto sui notitiam, ut vocationes foveant, divulgare, atque candi¬
datos colligere, dummodo boc cum debita prudentia et iuxta
normas a S. Sede traditas fiat. 20
Candidati autem ad vitam religiosam ne admittantur, nisi
accurate delecti sint. Cavendum est ne immoderatus conatus
augendi sodalium numerum eorum qualitati detrimento sit, vel
illi recipiantur qui divinae vocationis signa vel saltem seria indi¬
cia non praebeant. 25
Finis et natura huius status, et simul indoles ac spiritus pro-
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
prii instituti ipsis clare inde ab initio, modo tamen cuiusque
captui accommodato, proponenda sunt.
51. [De vocatione religiosa fideliter prosequenda ]. Monendi
sunt illi, quorum vocatio ad statum perfectionis sufficienter com¬
perta est, ut eam generose sequantur atque, Dei adiutorio innixi,
in ea fideliter perseverent.
VOTUM
52. [Facultates Moderatorum Supremorum ]. Opportunum
censetur ut in institutorum status perfectionis utilitatem, confe¬
rantur Moderatoribus Supremis facultates ad quaedam negotia
expedienda, ne frequentiores ad S. Sedem recursus habeantur. 1
NOTA
1 De aliquo directorio a Sancta Sede pro Religiosis conficiendo nihil
dicitur in schemate, quia de eius utilitate valde dubitandum est dum
maxima certo esset difficultas in illo conficiendo.
Etenim, secus ac dioeceses, singula instituta religiosa proprias ac mul¬
tiplices habent leges et normas quibus praescripta generaliora et commu¬
nia sibi in particulari applicantur. Sic habent Constitutiones ab auctori¬
tate ecclesiastica approbatas quae leges communes Ecclesiae religiosos
spectantes pro singulis institutis definiunt. Insuper habent sua directoria
ad normam Constitutionum confecta quibus earumdem applicationi in
variis adiunctis consulitur: sive directoria generalia, pro universo insti¬
tuto; sive particularia pro singulis provinciis vel regionibus; sive specia¬
lia pro diversis activitatibus et officiis, scilicet, directorium administrati¬
vum, directorium Capitulorum, domorum, speciatim formationis nempe,
scholae apostolicae, noviciatus et seminarii, necnon directorium operum
et praecipuorum officiorum. Haec omnia complementum accipiunt a sic
dictis consuetudinariis. Quid vero plus afferre posset aliquod directorium
universale omnibus institutis commune!
Ex alia parte, maxima esset difficultas in huiusmodi directorio uni¬
versali conficiendo. Ipsum enim ad particularia descendere deberet, ne
mera legum repetitio sit easque, e contra, concretis adiunctis singulorum
institutorum effective applicet: secus omni utilitate careret, immo indolem
directorii vix retineret. Sed tunc fere impossibile videtur ad huiusmodi
legum concretas applicationes descendere quae simul omnibus institutis,
inter se valde diversis, vere conveniant nulloque eorum contradicant!
De cetero expectanda est nova luris Canonici codificatio ad cuius
rationem omnes Constitutiones et directoria emendanda erunt.
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
781
II
ANIMADVERSIONES SCRIPTO EXHIBITAE
Quoad schema Propositionum De Religiosis *
1
Em.mus P. D. PETRUS TATSUO card. DOI
Archiepiscopus Tokiensis
In pag. 6, lin. 5: post « afferunt » addatur: « simnlque secundum propriam
rationem ad dilatationem Regni Dei conferunt ». Ratio : etiam Ordines contemplativi
habent munus missionarium et debent manere conscii eiusdem.
In pag. 7, lin. 13: post « Sanctae Sedis », addatur: « ratione habita voti Confe-
rentiarum Episcopalium». Ratio: habitus religiosus diiudicandus est secundum
diversas condiciones in variis gentibus.
Nomine omnium episcoporum Iaponiae.
2
Em.mus P. D. PAULUS M. card. RICHAUD
Archiepiscopus Burdigalensis
Hoc schema, nimis contractum, non vitat quasdam confusiones quae, fateor,
generaliter profitentur.
1. Cur definitur status religiosus e practica triorum consiliorum, nempe ca¬
stitatis, paupertatis, obedientiae? Nam sunt alia quam ista consilia evangelica.
2. Distinctio, modo iuridico et nimis fortiter allata, inter vitam contempla¬
tivam et vitam activam enervat conceptum vitae religiosae etiamque christianae.
Haec systematizatio non in Evangelio neque in historia plene fundatur. Praeterea
clausura monialium videtur modo strictiori quam clausura monachorum regi,
et sine vera ac rationabili causa. Num ad episcopos alicuius regionis, ratione habita
postulationis superiorum religiosorum, quoque pro feminis, debeat referri quaestio
habitus? De hac accommodatione maiorem competentiam habent pastores locales.
Quoad vocationem religiosam commendatio in n. 19 posset latius explanare
condiciones morales, psychologicas et etiam physicas de quibus prudenter ratio
habenda est.
* Cf. pag. 85.
782
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
3
Rev.mus P. D. IACOBUS ALBERIONE
Superior generalis S.S.P.
Pag. 5, n. 2, lin. 4: « ...hodiernis sodalium condicionibus physicis et psychi¬
cis... ». Tollerem verbum « psychicis » quia videtur insinuare animam religioso¬
rum mutationibus obnoxiam iri ».
N. 2, lin. 7. Tollerem totum comma: « Quapropter ... usque ad finem ». Haec
enim recognitio certo certius facienda est post revisionem actualis Codicis, sicuti
fecerunt fere omnes religiosi post promulgationem Codicis luris Canonici anno 1917.
N. 3. Auferrem totam hanc periodum ad libertatem relinquendam sive Apo-
stolicae Sedi, sive Institutis religiosis circa modum obtinendi hanc renovationem
vel accommodationem.
Pag. 6, n. 7: « Religiosi sese renovent in oboedientia, castitate et pauper¬
tate... ». Non intellego quomodo loqui possit de renovatione in virtutibus.
N. 8, lin. 4: « Congregationes religiosae suis Constitutionibus permittere pos¬
sunt ut sodales bonis patrimonialibus acquisitis vel acquirendis renuntient ».
Hoc mihi videtur pertinere ad novum Codicem luris Canonici.
Pag. 7, n. 11. Tota periodus revidenda est quia non videtur congruere cum
latina grammatica.
4
Exc.mus P. D. LEOPOLDUS BRELLINGER
Episcopus Chimscienensis
De exemptione nihil habetur in hoc schemate (nisi forte pag. 7, n. 15?);
sed plura practica in schemate de pastorali episcoporum munere , pag. 19, prae¬
sertim pag. 20, lin. 10, ubi agitur de cooperatione religiosorum in cura animarum.
Corrigenda. Pag. 7: nullus n. 13, n. autem 14 bis.
5
Exc.mus P. D. CAROLUS DE PROVENCHERES
Archiepiscopus Aquensis in Gallia
Hoc schema placet iuxta modum.
Pag. 5, lin. 4. Multum officere potest instituta saecularia inter « Religiosos »
adnumerare, cum ad minus tunc « status religiosus » aliter ac in I. C. can. 487
definiri debeat.
In Gallia enim, maior pars eorum qui institutis saecularibus adscripti sunt
seipsos non ut religiosos in mundo degentes sed velut laicos qui Deo laicalem
vitam consecraverint, existimant. Quibus inter religiosos adnumeratis, priori in-
dulgetur sententiae cuius asseclae sunt instituta quaedam sicut et plures cano-
nistae, cum altera ad hodiernas necessitates melius respondere videatur. « Laici-
smo » insuper favetur qui saecularibus institutis exceptivas leges imponere cona-
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
783
tur quae religiosos mulctant: v. g. repulsa a ministeriorum status officiis etc. qua
de re non pauci iam pervulgati sunt articuli. Quam ob rem etiam horum mem¬
brorum praesentia et activitates impediuntur in regionibus quibusdam non chri-
stianis et praesertim quae communistarum regimine subduntur. Si consensus de
altero titulo obtineri nequiverit, nulla de institutis saecularibus fiat mentio. Pro¬
pono: « De iis consilia evangelica profitentibus ».
N. 4. Haec propositio post primam vel cum ipsa intexta est ponenda.
Nn. 5-6. Utrum religiosi inter « activos » et «contemplativos » secundum
rerum veritatem dividantur? Instituta enim sunt « vitae mixtae » dedita. Quanam
insuper categoria recentia velut « Les Petits Freres » vel « Les Petites Sceurs
de Jesus » adscribas?
N. 6, linn. 12-14. Lineae aliquantulum obscurae sic mutentur: « Actio autem
apostolica ex intima cum Deo unione procedens, caritatem ipsam erga Deum et
proximum fovet et auget ».
N. 8, linn. 23-24. Omnino consentio quod insuper religiosi permulti po¬
stulant.
N. 9. Magis mihi placebat prioris schematis articulus 24 ad quem propositio
haec refertur.
N. 11, linn. 4-6. Pro monialibus vitae unice contemplativae, clausurae lex
penitus mutanda; convenit enim, saltem in Gallia, crates, vela, tornum (tour),
« tertiam» in collocutorio (la tierce au parloir), tintinnabulum, artificibus in
clausuram introeuntibus, pulsandum, etc. Omnia haec revisenda.
Formula « iuxta temporum locorumque conditiones accommodata », post « clau¬
sura firma manente » posita, mutationem non inducit sufficientem. Dicatur potius:
« Clausura papalis monialibus vitae unice contemplativae servatur; sed mutanda
iuxta temporum locorumque conditiones erit ».
6
Exc.mus P. D. FRANCISCUS FRANIC
Episcopus Spalatensis et Makarskensis
Proposuerim ut ad pag. 7, lin. 8 adderetur: « Congruit quoque ut instituta
vitae activae habeant speciales domus, praesertim instituta quae maiori numero
membrorum pollent, in quibus quaedam membra sub ductu gratiae Spiritus
Sancti possint vitam ducere contemplativam sive stabilem sive ad tempus, cum
clausura papali et secundum regulas proprias, in spiritu Instituti proprii ». Ratio
est: ita illa nimia divisio inter instituta contemplativa et activa minueretur et
demonstraretur clarius magnum momentum vitae contemplativae prae activa.
Insuper occasio daretur omnibus sodalibus religiosis ducendi, saltem ad tempus,
vitam contemplativam.
Mihi videntur ita fecisse magni illi monachi, utpote ipse s. Bruno et s. Fran-
ciscus Assisiensis, qui vitam contemplativam cum activa temperabant.
784
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
7
Rev.mus P. D. IOANNES B. JANSSENS
Praepositus generalis S.I.
Quamvis improbo labore et abnegatione confectum, non placet hoc schema:
« accentum » ponit ubi non est ponendum, non ponit ubi est ponendum.
Conferatur quaeso allocutio habita a Paulo VI die 23 maii huius anni ad
nonnulla Capitula generalia Religiosorum ( UOsservatore Romano, 24 maii 1964).
Summus Pontifex perbene insistit in colendis virtutibus essentialibus Religioso¬
rum, nec tamen omittit allusiones ad « renovationem » opportunam.
Quantum audivi a non paucis Superioribus virorum, et ipse in proprio Or¬
dine expertus sum, multi praesertim inter iuniores Religiosos prospectant « reno¬
vationem » quae imprimis consisteret in relaxata disciplina et austeritate, in « re¬
novanda » obedientia, quae nonnisi per modum conventionis inter subditum et
Superiorem procederet, in renovanda paupertate, quae omnia commoda huius
aetatis a saecularibus mutuaret; in relaxandis praesidiis castitatis, dum omnia
videre, legere, audire liceret.
Inde timeo ne, si pondus ponatur in « renovatione », res desinat in decaden-
tiam vitae religiosae; eo vel magis quod statuitur, n. 3, ut de renovatione et
accommodatione omnes Instituti sodales « cooperari» oporteat. Res certe eo
sensu audietur quod omnes et sententiam dicere et statuere de hac re convenit.
A non paucis appellabitur Concilium contra exhortationem Pauli VI de qua
supra, cum haec insistat potius in austeritatem, humilem obedientiam, fidelitatem
et disciplinam.
Meo submisso iudicio convenit in decreto condendo insistere in obedientiam,
disciplinam, paupertatem veram (consistentem non tantum in dependentia, cf. n. 8),
caritatem. Haec omnia quidem in schemate dicuntur, sed videntur proponi ut
res secundariae, cum prima res sit « aggiornamento », quod evidenter audietur
de supprimendis rebus traditis, novisque quibusque introducendis.
Particularia pauca. De n. 3 iam dixi; non intellegitur quo sensu acceptabili
audiendus sit.
N. 5: videant Monaci. Ego non capio quo sensu «ratio formaque vitae»
monachorum sit « renovanda ».
Pag. 6, n. 10, lin. 35: si sermo est de nomine, veste, similibusque rebus,
bene; sed non video quomodo, etiam in Instituttis mulierum, vitari possit ne de
facto duae sint classes, minore talento praeditarum, quae officiis domesticis vaca¬
bunt, et reliquarum quae docebunt, aegrotos curabunt et similia.
Pag. 7, n. 16, lin. 35, minus apte sermo fit de spe « incrementi ». Nam et
Instituta florentissima quaedam vix ac ne vix quidem « crescunt ». Dici possit:
quae non praebeant fundatam spem ut ulterius «floreant »; vel spem « suffi¬
cientis roboris » vel simile.
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
785
8
Rev.mus P. D. GERMANUS LALANDE
Superior generalis Congr. a S. Cruce
Ad 1, lin. 9. « Sancta Matre Ecclesia duce »: haec locutio, ad sensum sequen¬
tium articulorum, significat Ecclesiam hierarchicam, et quidem apostolicam. Hac
de causa, nonne esset melius scribere: « Apostolica Sede duce »? Haec ultima
verba haberent significationem magis rigorosam, quod esset optandum in nostro
textu et contextu in terminis potius iuridicis expressis.
Ad 1, lin. 10. Mihi videtur verba: «Christi sequelam» habere significatio¬
nem ampliorem quam vocabulum: « Evangelium»: ideoque, oporteret ordinem
invertere. Textum sic scriberetur: « secundum Christi sequelam et Evangelium... ».
Ad 1, lin. 11. Propter eamdem rationem, oporteret invertere: « spiritu » et
« propositis ». Praeterea, adderem vocabulum « essentialibus » in sententia, quae
tunc sic scriberetur: « Fundatorum genuino spiritu ac essentialibus propositis... ».
Etenim., fundatores statuerunt principia quidem secundaria quae, secundum di¬
versa tempora, deberent variare quin essentialis Instituti figura mutari posset.
Ad 10, linn. 1-3. Hic textus videtur concedere ut omnia hominum instituta
— aeque quidem fratrum —, possint in eorum coetu sacerdotes admittere. Quod
esset optimum, nam Fratres possent, secundum interiores necessitates, aliquos ex
eorum societate ad ordinationem sacram proponere, ut nunc fit apud Fratres
Sancti Ioannis de Deo. Sed est-ne intentio Concilii de hoc re statuere?
Ad 11, linn. 7-8. Hic articulus proponit sorores non unice contemplativas ab
obligatione clausurae papalis eximere. Tunc ad quid ultima sententia: «propriis
Constitutionibus regantur»?... Nonne haec obligatio omnibus institutis convenit,
etiamsi a clausura papali dispensentur?
Ad 12, lin. 13; ad 16, lin. 34; ad 17, lin. 4; ad 18, lin. 11; ad 19, lin. 27.
Substituere Apostolicae pro Sanctae, ad maiorem cum aliis schematibus conve¬
nientiam obtinendam.
Ad 18, lin. 10. Dicitur: « favendum... a Sancta Sede erectis »: vere, cum
Apostolica Sedes erigat, non esset amplius locus loquendi de simplici favore, sed
potius de obligatione decretum assumendi. Si Patres mallent loqui secundum
textum allatum, non tunc esset locus addendi: « a Sancta Sede erectis », sed
relinquendi Superioribus maioribus cuiusvis nationis curam conferentiae erigendae.
9
Beat.mus P. D. PAULUS PETRUS MEOUCHI
'Patriarcha Antiochenus Maronitarum
Considerations generales. Deux points sont a louer dans ce Schema: 1’insis-
tance sur la renovation des Instituts religieux et leur adaptation aux circons-
tances.
Par ailleurs, 1’insistance sur la pauvrete, dans 1’esprit du Concile est bonne,
surtout sur la pauvrete collective des Instituts religieux: ne pas accumuler les
biens, mais les faire servir a soulager les pauvres (p. 6. nn. 8, 9)
50
786
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
D’accord pour que les Instituts femininis n’aient qu’une seule classe de reli-
gieuses, pour liberer du complexe d’inferiorite celles qui ne sont pas « professes »
(p. 6, n. 10).
D’accord aussi pour que les religieux prennent des titres de specialisation
(p. 7, n. 14).
D’accord pour ce qui est dit de la creation de nouveaux Instituts: ne pas
les multiplier, a rnoins qu’ils n’aient un nouvel esprit adapte aux circonstances
(p. 7, n. 15).
Consideratioris particulieres. 1) Le n. 16 de la page 7 pourrait etre complete,
en y declarant qu’on laisse aux Patriarches Orientaux le soin de decider de la vie
d’un Institut agonisant ou qui ne se recrute plus. Leur presence sur les lieux
leur permet de comprendre mieux les circonstances.
2) Je redirai ici, a propos de la fusion des Instituts qui se ressemblent par
leur but et leur esprit, ce que je disais deja dans mes « reflexions » envoyees au
Secretariat, en aout 1963, concernant le Schema « de statibus perfectionis ad-
quirendae »: « les trois Ordres libanais de Saint Antoine realisent parfaitement
ce qui est dit a la page 36, par. 45 (dans le Schema present, p. 8, n. 17) memes
Constitutions, memes usages, meme esprit (meme rite), nombre assez restreint
de membres. L’unification de ces trois Ordres serait pour le bien religieux du
Pays, et, certainement, pour le bien religieux des membres qui les composent ».
Je voudrais ajouter ici qu’il reste tres dommageable a 1’Autorite patriarcale
que ces Ordres aient ete soustraits a son Gouvernement.
3) A propos du n. 18 de la page 8, je redirai ce que j’ai dit dans les memes
«reflexions» du mois d’aout 1963: «Bien que les Conferences des Superieurs
Majeurs soient a favoriser (p. 35, par. 44), il me semble que leurs decisions,
concernant 1’apostolat dans les Dioceses, doivent etre soumises et non imposees
a la Hierarchie, avant toute execution ».
Je voudrais ici ajouter que ces Conferences, 1’experience en est temoin, ont
deja' commence a agir, avec une mentalite « d’exemption » deplorable, mettant au
courant de ce qu’elles avaient fait, ne soumettant pas leurs projets pour avis:
comme si la Hierarchie locale n’existait pas, et cela en desaccord net avec Tesprit
de Vatican II. Par ailleurs, leur rattachement direct a Rome leur donne comme
une pretention a imposer leur point de vue.
4) A propos du n. 19, p. 8, je redirai aussi ce que je disais au mois d’aout
1963: « Que les Instituts religieux se fassent connaitre pour attirer des vocations
(p. 37, lignes 17-20), cela est necessaire. Mais que cela ne soit pas fait maladroite-
ment, aux depens du clerge paroissial. La paroisse demeure “ pars Dioecesis ac
vivens veluti membrum, dioecesis velut cardo ” » (cf. Schema de episcopis ac de
dioecesium regimine, p. 24, par. 33).
J’ajouterai ici une incise, a introduire dans le texte, co mm e celle-ci: « quin
laedatur vocatio cleri dioecesani ».
5) Je regrette qu’on ait supprime le par. 28 de la page 28 de 1’ancien Schema,
concernant la rentree dans le rang des Superieures, une fois leur periode de
gouvernement terminee.
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
787
10
Exc.mus P. D. JOLANTHUS NUZZI
Episcopus Campaniensis
1. Desideratur sollemnis asseveratio principia theologica perfectionis acqui¬
rendae in qualibet Religione, Societate et Instituto Saeculari eadem esse.
Proinde diversitates et differentiae quaelibet in statibus perfectionis suam
originem ducunt ex principibus seu motivis secundariis. Hae principia secundaria
praevalere et multo minus suffocare principia theologica essentialia non debent
ullo modo. Collaboratio immo et unio inter diversos status perfectionis in hac
debite observata hierarchia principiorum, sicut optatur, facilior eveniet.
2. In n. 9, verbum « sacrum » auferendum esse: falsum conceptum cuius¬
dam privilegii ingenerare posset; nam hoc sensu bona baptizatorum et sacra sunt.
3. In n. 10, circa abrogationem classium in institutis mulierum, loco ditionis
optativae melius esset ditio praeceptiva.
4. In n. 11, Institutum de clausura papali non videtur iam requiri a nostris
temporum condicionibus; forsitan congruit totalis abrogatio.
5. Mendicatio a sodalibus Statuum perfectionis esset valde coarctanda, for¬
sitan omnino abolenda. Nostris temporibus mendicatio iam non consideratur ut
forma vel exercitium humilitatis, sed e contra manifestatio illius qui in labore esse
non amat.
11
Re v .mus P. D. ALFONSUS SALVINI
Abbas generalis Congr. Vallis Umbrosae O.S.B.
Schema de Religiosis iterum iterumque ad puncta essentialia contractum,
prudenti ratione ad Codicis luris Canonici recognitionem ac singulorum Institu¬
torum Constitutionum consequentem accommodationem quam plura remittit; at¬
tamen, ne in hac morosa recognitionis expectatione pedetentim relaxetur renovatio
spiritus, quem Spiritu Sancto excitante Patres Concilii et in Religiosis suscitare
satagunt, opportuna propositione conclusiva edicendum est hanc omnium Religio¬
sorum renovationem aliquatenus etiam a legum generalium vel particularium ac¬
commodatione pendere, quam potissimum vero ab indefessa singulorum in Consi¬
liis evangelicis renovatione, qua denique tandem et Statutorum revisio totius ob¬
tinebitur.
Quae ratio nisi ut cuiusque renovationis fundamentum apertissimis ponitur
verbis, vix formalismus ille iuridicus effugitur, qui exteriorem Religiosorum
quodammodo tutatur apparatum, dum reapse in eisdem Evangelii spiritus, ad ipso¬
rum et Ecclesiae damnum, languescit.
Peropportune proinde quae de paupertate individuali et collectiva dicta sunt,
potiori ratione de obedientia edicentur, praesertim cum, considerata Ecclesiae con¬
stitutione, ad bonum commune a legitima auctoritate Institutorum sodalibus,
cuiusque dignitatis et gradus, bono iure aliquid innuitur. Denique, si germanus
spiritus ac propria uniuscuiusque Instituti indoles servetur oportet, in C.I.C.
recognitione peculiari « De Monachis » habeatur caput: quod non incongrue a
Patribus Concilii indicari potest.
788
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
12
Exc.mus P. D. IOANNES SAUVAGE
Episcopus Anneciensis
Introductio, loco textus allati ponatur sequens textus: linn. 1-3 immutatae,
usque ad « ducere » inclusi ve, postea autem haec quae sequuntur: nunc, agere
intendit, prout tempora suadent de vita, disciplina et necessitatibus, status reli¬
giosi qui est « vivendi modus ab Ecclesia recognitus quo fideles propriam vitam
Deo speciali modo consecrant ad perfectionem caritatis prosequendam in servitio
Ecclesiae ».
N. 1. Regula fundamentalis accommodatae renovationis sic recognoscatur
ordine magis logico ex materiis ex nn. 1, 2, 4, 7 depromptis: linn. 7-9 immutatae
remaneant; linn. 10-11 sic mutentur: secundum Evangelium et Christi sequelam
tamquam supremam regulam, unico mandato caritatis intendens, Dei scii., ex quo
proximi dilectio profluit in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem; attentis
Fundatorum propositis ac genuino spiritu ac semper firmis praeceptis legis na¬
turalis.
N. 2. Deleatur prima sententia, linn. 13-15 et textus sic immediate incipiat:
Ratio vivendi etc. ... Et consequenter titulus sic mutetur: Accommodata renovatio
ut subveniatur necessitatibus hodiernis. - Ratio huius mutationis : lineae deletae,
simplex repetitio rerum iam expositarum in numero praecedenti; lineae servatae
optimae sed egent novo titulo.
Postea, sub eadem ratione accommodationum et in eodem numero, materia
ponatur n. 15, verbis his simillimis: Instituta iam condita opera propria fideliter
retineant et adimpleant, salvis novis temporum locorumque exigentiis, oppor¬
tunis ac novis mediis adhibitis, attentis, sine nimia fixitate et rigiditate, operibus
quae cum instituti spiritu et germana indole magis apparent consentanea.
N. 3. Placet. N. 4. iam provisum n. 1.
Nn. 5-6 penitus recognoscantur ut vitetur distinctio inadaequata in religio¬
sos activos et contemplativos et valor affirmetur omnium formarum religiosarum
ab Ecclesia approbatae. Ratio : haec dichotomia caret solidis argumentis theologico,
historico ac iuridico; theologico: pericopa Marthae et Mariae hic allata nullo-
modo intendit tractationem diversarum formarum canonicarum vitae religiosae;
historico: distinctio systematizata in vitam activam et contemplativam non re¬
spondet genuinis expressionibus monachismi in historia; iuridico: Pius XII in
constitutione apostolica Sponsa Christi distinguit vitam contemplativam canonicam
a vita contemplativa theologica, cui omnes christifideles vocantur. Et praxis Ec¬
clesiae in designatione Ordinum contemplativorum manifestat difficultatem strictae
definitionis vitae contemplativae, seclusa omni forma activitatis apostolicae (vide
Annuario Pontificio 1964, pp. 809-817).
Maximo nocumento esset, et pro vita religiosa, tam activa quam contemplativa
et pro vita fidelium si hoc documentum conciliare fundamentum praeberet opi¬
nioni, nimis, proh dolor, vulgatae contemplationis tamquam esoterismi cuiusdam
et quasi extraneae vitae activae seu apostolicae: quod est omnino alienum a
doctrina traditionali, speciatim a doctrina Sancti Thomae.
N. 6, pag. 6, de vita apostolica speciatim, in revisione optata duo deside¬
rantur:
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
789
1) ut mentio fiat de sacerdotio religiosorum, quo. constituuntur coopera¬
tores episcopi: quae cooperatio fons est obligationum, sicut et professio religiosa.
2) Ultima sententia, pag. 6, linn. 12-14 sic mutari deberet: Actio autem
apostolica ex intima cum Deo unione procedens, caritatem ipsam erga Deum et
proximum fovet et auget. Ratio ut clarius appareat actionem apostolicam et fon¬
tem invenire in unione cum Deo et nutrimentum afferre eidem unioni.
N. 7. Prima pars melius veniret in n. 1. Sed secunda pars de testimonio quod
vita religiosa reddit praesentiae Cbristi hic esset optima.
N. 8. Optima enuntiatio, linn. 23 s. de renuntiatione possibili bonis patrimo¬
nialibus, etiam pro professis votorum non sollemnium. Necesse est ut evolutio
fiat in categoriis canonicis de disciplina votorum.
N. 9. Placet. N. 10. Placet peroptime.
N. 11. De clausura monialium. Formula proposita non placet quia nimis
timida. Vehementer optandum videtur ut regulae de clausura monialium, regulis
monachorum aequiparentur: quia in omnibus aliis rebus in societate mulieres ho¬
minibus aequiparantur; quia quaedam regulae clausurae feminarum orientem ara-
bicum redolent.
Supprimantur ea quae gallice vocantur : « grilles, voiles, tours ».
Deleatur regula omnino odiosa pro iuvenibus religiosis eorumque parentibus
de nunquam in locutor io eundo sine religiosa comite. In visitatione canonica
monialium inveni religiosas quae abhinc decem annis sunt moniales et nunquam
ausae sunt loqui parentibus de hoc usu, quia religiosa comes in umbra remanet!
N. 12, de habitu religioso-, lin. 13, pag. 7, loco « iudicio Sanctae Sedis »
ponatur instantia minor, quia hic Sancta Sedes implicatur in minimis, quod est
indecens.
Praevideatur dispositio de relinquendo habitu in quibusdam casibus neces¬
sariis.
N. 13. Placet cum aliquo modo: mentio fiat de institutione continua omnium
religiosorum, etiam peracto tempore primae formationis.
N. 15. Delendum, quia iam supra provisum. Nn. 16-17-18. Placet.
N. 19. Non accedit, tam pro forma quam pro contentu, ad dignitatem de¬
creti conciliaris.
Deest, proh dolor, propositio de missionibus, et speciatim de necessitate, pro
ordinibus fovendi vitam religiosam indigenam, per fundationes aptas. Desidera¬
tur de hac re nova paragraphus.
13
Exc.mi PP. CONCILIARES LINGUAE GERMANICAE ET SCANDIAE
Schema, olim de statibus perfectionis adquirendae, nunc melius de Religiosis
inscriptum, in genere placet. Qui id accuratius perpendit, facile intelliget multa
ad accommodatam vitae religiosae renovationem perutilia ibi contineri. Tamen
silentio praeteriri nequit, quod plura, quae a multis religiosis maxime desiderantur,
in schemate adhuc non leguntur. Quapropter Patres conciliares linguae Germani¬
cae et Scandiae, quaedam corrigenda et supplenda proponunt, quae propositiones
concinniores reddant vel ipsis in hodiernis adiunctis ad finem schematis melius
obtinendum necessaria esse videbantur.
790
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Emendationes et supplementa, quae commendantur:
Ad Prooemium. Pag. 5, lin. 1: Sacrosancta Synodus, postquam in constitu¬
tione de Ecclesia ostendit consiliorum evangelicorum professionem a Divini Sal¬
vatoris doctrina et exemplis originem ducere, studium perfectae caritatis adqui-
rendae in Ecclesia fovere ac tanquam signum Regni caelestis apparere, nunc...;
vel-. Sacrosancta Synodus, postquam in constitutione « de Ecclesia » professionis
consiliorum evangelicorum rationem theologicam ostendit, nunc de Religionum...
vita ac disciplina intendit agere... Ratio-. In cap. V, resp. VI, constitutionis
de Ecclesia, uti nunc proponitur, non solum de origine christologica consilio¬
rum evangelicorum et de «prosecutione sanctitatis» (expressio non optima!), sed
etiam de eorum relatione ad mysterium Ecclesiae et ad eschatologiam agitur, quae
omnia ad rationem theologicam professionis religiosae pertinent.
Ad n. 1: pag. 5, lin. 7: Cuiusvis instituti spiritualis ac religiosa renovatio
atque eius ad praesentes vitae conditiones accommodatio secundum Evangelium
et Christi sequelam tamquam supremam regulam, Sancta Matre Ecclesia duce,
promovendae sunt, attentisque Fundatorum propositis ac genuino spiritu. Ratio-.
ordo verborum aliquantulum invertatur, ut melius appareat regulam fundamen¬
talem accommodatae renovationis esse Evangelium et Christi sequelam.
Ad n. 2: pag. 5, lin. 13: Natura et fine, quae cuiusque instituti patrimonium
constituunt, fideliter servatis, ratio vivendi, operandi, orandi... Ratio-, cumula-
tione verborum (« natura », « finis », « spiritus proprius », « sanae traditiones »)
serio considerata vix videtur, quomodo genuina evolutio alicuius instituti, quam
graves temporis circumstantiae forsan suadent et de qua in historia religionum non
raro legitur, adhuc fieri possit.
Ad n. 4: pag. 5, lin. 28: Loco « assiduo studio fortique animo... » dicatur
«ante omnia assiduoque studio consequi nitantur quam maximam cum Deo
unionem, quae est finis omnis vitae religiosae et ex qua profluit proximi dilectio
in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem ». Ratio-, ut primatus Dei amoris
et proximi dilectionis in vita religiosa clarius eluceat.
Loco nn. 5 et 6: pag. 6, lin. 3:
5. (De iis, quae omnibus institutis religiosis communia sunt). Omnia insti¬
tuta religiosa contemplationem, qua Deum prae omnibus et unice quaerunt, cum
amore apostolico, quo opus redemptionis consummare Regnumque Christi dila¬
tare nituntur, secundum cuiusque missionem propriam consocient oportet.
Non obstante fine particulari operibusque propriis omnia instituta tenentur
vitam Ecclesiae universalis participare eiusque proposita, v. g. in re biblica,
liturgica, sociali et oecumenica, pro viribus fovere.
6. (De diversis formis vitae religiosae earumque accommodata renovatione).
Monachi, quorum primum sane officium est, Divinae Maiestati intra ambitum
monasterii humile simul ac nobile servitium praestare, apostolico fervore im¬
pulsi rationem vitae suae ita instaurent, ut hominibus melius exemplo et adiu-
torio esse possint. In re oeconomica et sociali prodant exemplum doctrinae Eccle¬
siae, foveant in sanctuariis suis actuosam fidelium participationem operis Dei,
praebeant omnibus, qui ipsos adeunt, Verbum Evangelii et vitae spiritualis divi¬
tias, quo fit, ut eorum monasteria sint centra et seminaria instaurationis chri-
stianae. Instituta vitae stricte contemplativae, quae suas partes in Corpore my¬
stico Christi habent et missioni salvificae Ecclesiae eximie inserviunt, in ratione
formaque vitae congruenter moribus et necessitatibus hodiernis sese renovent.
APPENDIX - DE RELIGIOSIS
791
Ratio et ordo institutorum, quae ex fine suo proprio ministerio apostolico
vel operibus caritatis dedita sunt, ita componantur, ut neque exercitia pietatis
apostolatui neque opera apostolatus orationi officiant, sed potius sese mutuo per-
penetrent, inspirent ac incitent, quo unitas vitae religiosae obtineatur. In his
autem institutis, in quibus labor apostolicus et beneficus constituit finem vere
specificum, omnes bene considerent illum tantum laborem fovere caritatem erga
Deum et proximum, qui ex intima unione cum Deo procedit. Ratio: nn. 5 et 6
penitus non satisfaciunt ideoque ex integro mutentur oportet. In schemate agi
quidem debet de diversis vitae religiosae formis, sed tunc praecise dicendum est,
quaenam puncta singulis relate ad accommodatam renovationem nostro tempore
sint maxime urgentia. In respecti vis numeris schematis impressi fere nihil nisi
veritates per se evidentes afferuntur.
Ad n. 7: pag. 6, lin. 15: Christum oboedientem, virginem et pauperem imi¬
tantes eiusque praesentiam in hoc mundo speciali modo testificantes, Religiosi,
quamvis in variis vitae circumstantiis degant, sese renovent in eodem vigore
evangelico oboedientiae, castitatis et paupertatis, quam professi sunt. Ratio : ordo
verborum invertatur, ut primatus imitationis Christi in observatione votorum
melius in lucem ponatur. Addatur, quod diversitas conditionum vitae non dimi¬
nuat vigorem evangelicum paupertatis etc.
Inseratur inter n. 7 et n. 8:
8. (De castitate et oboedientia in specie). In educatione sodalium ad casti¬
tatem et oboedientiam religiosam illi, ad quos spectat, bene noscant leges psycho¬
logicas harum virtutum, quarum legum observatio ad defectus psychicos arcendos
hodie maximi est momenti.
Quin diminuatur religiosa oboedientia, qua religiosus Superioribus suis hu¬
mile pro amore Christi praestat obsequium, sodales adducantur ad responsabili-
tatem individualem et rectum libertatis usum. Ratio: aliqua saltem, quae hodie
maioris momenti esse videntur, de castitate quoque et de oboedientia dicantur.
N. 8 et n. 9 schematis impressi ad unum n. 9 contrahantur.
9. (De paupertate in specie). Pag. 6, lin. 22: ...re et spiritu sint pauperes.
Ut vero paupertas religiosorum mutatis adiunctis technicis et oeconomicis necnon
menti sociali hominum vere respondeat, instituta ne vereantur etiam novas pau¬
pertatis formas quaerere. Ratio: non semper constat, qualem speciem paupertas
religiosa in certis circumstantiis induere debeat, ut religiosis simul et apostolicis
postulatis respondeat atque Christum testificet.
Ad n. 10: pag. 6, lin. 32: «...anima una» (Act. 4, 32). Quapropter com¬
munis Eucharistia ut centrum fraternitatis christianae peculiari cura celebretur.
Ut porro inter sodales... Ratio: hoc sequitur ex momento constitutionis de Li-
turgia.
Pag. 6, lin. 35: ...curandum est, ut in institutis mulierum distinctio ordi¬
num, in quantum potest, e medio tollatur. -Vel: ... curandum est, ut... ad unam
formam (ad unum genus) sororum perveniatur, quod tamen fiat cum discretione.
Ratio: verbum « classis » ob associationem ad doctrinam Marxismi vitetur. De
cetero experientia docet in hac quaestione quadam discretione opus esse.
Ad n. 11: Quamvis valde annuendum sit eis, quae hic de tollenda clausura
papali monialium ex instituto operibus externis deditarum dicuntur, tamen magis
urget reformatio generalis disciplinae clausurae.
Ad n. 13: pag. 7, lin. 20: ...protrahatur. Ne vero vitae religiosae ad nostri
792
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
temporis exigentias adaptatio sit mere externa neve apostolatus quoad fideles
segnes religionisque neglegentes inefficax reddatur, sodales iuxta statum cuiusque
intellectualem in vigentes hodiernae vitae socialis mores rationesque sentiendi et
cogitandi bene introducantur. Ratio : hoc pertinet ad institutionem apostolicam,
quae hodie in institutis vitae activae, praesertim mulierum, urgeri debet.
Pag. 7, lin. 22: ... optime seligantur et per speciale studiorum curriculum
praeparentur. Ratio : tale curriculum non solum pro professoribus sed etiam v. g.
pro magistro noviciorum (magistra noviciarum) hodie necessarium esse videtur.
Ad n. 19: pag. 8, lin. 26: ... dummodo hoc fiat evitata omni specie coac¬
tionis et servatis... Ratio: talis annotatio perutilis esse videtur, cum in puerili
aetate periculum deficientis libertatis adsit.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
III
SCHEMA CONSTITUTIONIS
DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS *
PROOEMIUM
1. Summi Sacerdotis, Prophetae ac Regis munera in Se Ipso
coniungens, Christus Dominus, cum potestatem suam Ecclesiae
contulit eique mandatum dedit redemptionis opus ad saeculorum
usque occasum perpetuandi, homines voluit sui Sacerdotii parti¬
cipes qui triplex illud munus adimplerent, eo ministrandi spiritu
animati, quem Ipse verbo et exemplo docuit.
Quare Ecclesia, cuius vita a sacerdotio tantopere pendet,
nihil antiquius habet quam ut homines, ad tam necessarium et
sublime officium a Deo electi, debitam recipiant institutionem
ac propria munera rite exerceant « ad consummationem sancto¬
rum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi»
(Eph. 4, 12).
I - DE VOCATIONIBUS ECCLESIASTICIS
2. Cum vero Sacerdotum numerus magis in dies christiani
populi necessitatibus impar evadat, haec Sancta Synodus ecclesia¬
sticas vocationes imprimis fovere cupit, quod quidem Divinae
Providentiae actioni respondet, quae aliquot homines ad Christi
Sacerdotium participandum eligit, eis congruas tribuit dotes si-
mulque Ecclesiae committit ut, vocationis signis agnitis, candi¬
datos qui tantum munus recta intentione et libere petierint, ad¬
mittat eosque Sancti Spiritus sigillo in aeternum consecret.
* In initio fasciculi legitur : Ss.mus Dominus Noster Ioannes Pp. XXIII,
in audientia hac die infrascripto impertita, statuere dignatus est ut hoc
schema, in Concilio Oecumenico Vaticano Secundo discutiendum, ad eius¬
dem Concilii Patres transmitteretur.
Ex Aedibus Vaticanis, die xxii mensis Aprilis, anno mcmlxiii.
Hamletus Ioannes Card. Cicognani
a publicis Ecclesiae negotiis
794 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[5] 3. Quare eadem Sancta Synodus, omnium in tanto opere
impensam cooperationem exoptans, Ecclesiae Pastores atque om¬
nes sacerdotes monet, cuicumque ministerio addictos, praesertim
vero parochos et animarum moderatores, ut vitae exemplo atque
25 apostolico zelo, nullis parcentes curis atque laboribus, ecclesia¬
sticas vocationes foveant atque tueantur. Magistri pariter atque
omnes qui puerorum iuvenumque institutionem quovis modo cu¬
rant, discipulos sibi concreditos ita erudire studeant ut voca-
[6] tionem divinam percipere et sequi valeant. Familiae quoque
christianae apprime sentiant quantum in se ipsas recidat vocatio¬
num adiumentum vel impedimentum, ac sacerdotalem vocatio¬
nem tamquam eximiam ipsi familiae caelestem gratiam collatam
5 aestimantes, prompto atque hilari animo filios Deo offerre parati
sint, eorum tamen libertate religiose servata. Praesertim, vero
dilecti iuvenes, qui supernum vocationis donum acceperunt et
in quibus spem futuri aevi collocat Ecclesia, instanter monentur
ut vocem Dei libere ac magno sequantur animo, sibi persuasum
io habentes rem Deo gratissimam ac proprio totiusque Ecclesiae
bono utilissimam se facturos esse.
4. Inter praecipua communis cooperationis subsidia Sancta
Synodus imprimis orationem commendat ad vocationes a Deo
impetrandas iuxta praeceptum Domini: « Rogate Dominum mes¬
is sis ut mittat operarios in messem suam » ( Mt . 9, 38), necnon
congruam christifidelium institutionem sive praedicatione et ca¬
techesi, sive etiam periodicis commentariis impertiendam, qua
quidem necessitas, natura et praestantia vocationis aperte decla¬
rarentur. Etenim praeter generalem vocationem qua homines per
20 baptisma ad vitam christianam vocantur, inter peculiares voca¬
tiones eminet sacerdotalis vocatio, quae tum matrimonio chri-
stiano tum laicorum apostolatui singulariter praestat.
5. Haec aliaque vocationum subsidia eo pleniorem asse-
quentur efficaciam quo arctior erit inter parochos, parentes, ma-
25 gistros et consociationes, Episcopo patre et duce, virium labo¬
rumque coniunctio; ideoque in singulis dioecesibus vel regioni¬
bus « Opus Vocationum Sacerdotalium » erigere atque fovere
iuvabit, eiusque promotores causas quoque sacerdotum penuriae
accurate inquirere ne praetermittant, eo quidem consilio ducti
30 ut aptius huic inopiae mederi et efficaciora ad vocationes augen¬
das subsidia comparare queant.
Quae actuosa ad vocationes fovendas conspiratio, singula-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
795
rum dioecesium atque nationum fines dilatato corde transcendat [6]
oportet atque ad universalis Ecclesiae necessitates respiciat, ita
quidem ut illis regionibus auxilium afierri possit, ubi Domini vi- 35
nea instantius advocat operarios.
6. Vocationum sacerdotalium promotio id quoque postulat,
ut adhibeatur assidua earum cura, statim ac prima apparuerint
germina, a parentibus imprimis intra naturalem familiae ambitum 17]
atque a parochis et ab animarum moderatoribus.
Praeterea, ut iuxta veneranda Ecclesiae consuetudines iam
adolescentes ad sacerdotalis vitae virtutes comparandas institui
possint, Seminaria Minora, secundum proprias ordinata leges, 5
sedulo foveantur, itemque peculiaria illa Collegia, quae pro lo¬
corum adiunctis eidem fini inserviunt, necnon specialia quaedam
Instituta pro iis qui maturiore aetate divinam sequuntur voca¬
tionem.
Alumni vero in Seminariis Minoribus vitam ducant quae io
cum communi omnium adolescentium vita, quantum potest, con¬
gruat; simul vero virtutibus rectisque moribus solide pro eorum
aetate instituantur, ac religionis studio et humanioribus litteris
dent operam ceterisque disciplinis, quae praerequiruntur ut ipsi
Seminaria Maiora ingredi ac formationem proprie sacerdotalem 15
inchoare valeant.
II - DE FORMATIONIS FINE ET SEMINARIORUM ORDINATIONE
7. Sacrorum alumnorum formatio nullum aliud exemplar
prosequatur oportet quam ipsum Dominum, qui « Bonus Pa¬
stor ... proprias oves vocat... et animam suam dat pro ovibus
suis » (Io. 10, 3 et 11). Quibus verbis et munera Christi deseri- 20
buntur et apte demonstrantur sacerdotalia et pastoralia mini¬
steria, ad quae obeunda sacrorum alumni praecipue formandi
sunt: quae quidem eo spectant ut divina veritas ministerio
verbi proclametur; celebrationibus liturgicis integer cultus pu¬
blicus exhibeatur Deo et Christi vita hominibus tribuatur; fideles 25
ad sectanda Christi vestigia pastorali zelo atque prudentia du¬
cantur. Ad tanta vero munera rite adimplenda formari nequeunt
alumni, nisi ipsis in hac impertienda institutione, genuina incul¬
cetur sacerdotalis et pastoralis pietas, atque simul vires natura¬
les, humanis quoque subsidiis opportune adhibitis, rite exeo- 30
lantur.
796
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[7] Quae omnia institutionis elementa ita concordi actione in
unicam profundam alumnorum formationem conspirent oportet,
ut in luce, quae a Verbo Dei procedit atque pro profectum spiri-
35 tualem formationemque liturgicam et pastoralem in vitam et
actionem profluit, fideles Dei ministri effingantur, per quos Chri-
[8] stus homines a se redemptos attrahere, illuminare ac vivificare
valeat.
8. Ad hanc sacrorum alumnis formationem apte impertien¬
dam, quae iam salubriter statuta sunt de Seminariis Maioribus
5 erigendis et promovendis, Sancta Synodus actuosa ac materna
sollicitudine confirmat et complet eademque apostolicae Episco¬
porum sollicitudini enixe commendat. Ubi vero congruus deest
alumnorum numerus vel singularum dioecesium vires non suffi¬
ciunt, erigantur ac foveantur Seminaria Interdioecesana, Regio-
io nalia, Nationalia vel Internationalia ut solidae alumnorum insti¬
tutioni, quae in hac re suprema lex est habenda, efficaciore us¬
que ratione consuli possit.
9. Cum vero alumnorum institutionis exitus magis quam a
sapientibus legibus, ab idoneis et expertis educatoribus pendeat,
15 Seminariorum moderatores et magistri ex optimis ecclesiasticis
viris seligantur, numero sufficientes, ab alienis officiis liberi, natu¬
rae et potissimum gratiae donis praediti, quae ad diversa munera
exercenda requiruntur; quibus accedat oportet peculiaris quo¬
que institutio, qua ornari debent tum ii qui ad docendum desti-
20 nantur, tum ii qui ad superiorum vel directorum spiritus munera
deputantur; ita quidem ut hi omnes virtute et scientia, pru¬
dentia et experientia, psychologica et paedagogica arte praecel¬
lant. Omnes vero moderatores et magistri, Episcopi auctoritati
fideliter obsequentes, sub Rectoris ductu, in quo regiminis uni-
25 tas innititur, servata officiorum distinctione, at arctissima simul
operae consortione, alumnis instituendis sedulam concordemque
dent operam.
10. Apta alumnorum institutio vigilantem eorum selectio¬
nem et probationem a vocationum promotoribus et a Semina-
30 riorum moderatoribus postulat. Quare sedula cura inquiratur
oportet de alumnorum idoneitate, de eorum recta intentione ac
firma voluntate, de sano iudicio et sufficienti ingenio, de congrua
valetudine physica et psychica, de capacitate sacerdotalia onera
ferendi; eos vero qui idonei non sint, superiores tempestive di-
35 mittant, nullo habito humano respectu, neque aliis rationibus
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 797
moti, cuiusmodi est lugenda sacerdotum penuria, confidentes [8]
Deum idoneos ministros Ecclesiae daturum esse, si digni tan¬
tum promoveantur.
11 . Recta Seminariorum ordinatio disciplinam custodiendam [ 9 ]
postulat quae, ex naturalis sapientiae principiis atque ex super-
naturali Ecclesiae magisterio, necessaria apparet ad naturae infir¬
mitatem humanae et peccati originalis sequelas medendas atque
ad virilem efficiendum animum eorum qui ad apostolatum sa- 5
cerdotalem in hierarchico ministerio exercendum praeparantur.
Quare recentiores speciosi errores, quibus sanae disciplinae
sensus et vis extenuantur aut prorsus destruuntur, a Seminariis
arceantur et rectae disciplinae doctrina inculcetur, quae non
modo est mediorum externorum summa, quibus moderatores 10
alumnorum educationem promovent, sed ipsa animi interna di¬
spositio qua auctoritas superiorum, suaviter et fortiter praeci¬
piens et prohibens, suadens et ducens, a sacrorum alumnis ex
intima persuasione et humili caritate, propter conscientiam
(cf. Rom. 13, 5) et propter supernaturales rationes suscipitur. 15
Firma vero disciplinae principia iuxta diversam alumnorum
condicionem et aetatem apte et prudenter applicanda sunt ita
ut alumni gradatim sibimetipsis moderari ac libertate sapienter
uti addiscant, crescat in eis actionum officiorumque suorum con¬
scientia, opera ultro sponteque incipiendi congrua eis concedatur 20
facultas.
Moderatores igitur memores amorem plus valere quam ti¬
morem, et persuasionem plus quam coactionem, fiduciam et ca¬
ritatem ita inspirare curent ut tota Seminarii familia Rectori
sicut patri aequo animo oboediat et cuncti inter se fraterna con- 25
cordia coniungantur.
III - DE INSTITUTIONE SPIRITUALI
12. Etsi integra doctrinalis et pastoralis institutio eo ten¬
dere debet ut sacrorum alumnus, non tantum sacrae ordinationis
charactere, sed intima totius vitae consortione alter fiat Christus,
secundum illud Apostoli: « Vivo autem iam non ego, vivit vero 30
in me Christus » (Gal. 2, 20), peculiaris tamen institutio spiri¬
tualis necessaria est ut, per sedulam virtutum exercitationem,
totus eius animus spiritu Christi imbuatur, et mortis Dominicae
mysterium celebraturus, vere agnoscat quod agit, imitetur quod
tractat. 35
798 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[9] 13. Quapropter ita in fide statuendi sunt alumni ut « Chri¬
stum Dei virtutem et Dei sapientiam » (1 Cor. 1, 24) cognoscere
[ 10 ] addiscant sicut Apostolus exoptat, precans ut Christus habitet
« per fidem in cordibus » (Eph. 3, 12). Ad christianam quoque
excolendam spem sollicite componantur ut non sibi suisque viri¬
bus, sed potius Eius auxilio confidant qui vicit mundum suisque
5 promisit: « Ego vobiscum sum » (Mt. 28, 20). Praecipue vero
doctrina tradatur de caritatis primatu et sermones Domini in
ultima Coena prolati (Io. 13-17) tamquam Seminariorum codex
habeantur, quem assidue sacrorum alumni perlegant ac pertrac¬
tent, ut discant cum Patre et Filio Eius Iesu Christo et Spiritu
io Sancto familiari et assidua caritate vivere (cf. 1 Io. 1, 3); ex qua
caritate, per Spiritum Sanctum in cordibus effusa, alitur ani¬
marum zelus in futuris dominici gregis pastoribus.
14. Supernaturalem hanc vitam sacrorum alumni hauriant
potissimum ex ipso eoque necessario fonte, hoc est ex actuosa
15 cum sacrosanctis mysteriis publicis sollemnibusque Ecclesiae
communicatione. Quare sacer cultus universus, praecipue autem
eius centrum et fons, quod est ipsum eucharisticum sacrificium,
in Seminariis sic explicetur et sic celebretur ut clerici ex sacro
altaris mysterio, una cum Christo sese hostias Deo gratas offe-
20 rendo et uno eucharistico pane refecti, in unitate mystici Corpo¬
ris vivere discant; atque sacro Ecclesiae vertente anno, ad my¬
steria Christi participanda ducantur ut, aliquando sacerdotio
aucti, populum sibi commissum, ex intima cultus imprimis sacri¬
ficalis participatione, in communitatem vere christianam coadu-
25 nare valeant.
Ad spiritum orationis alumni formentur ut futuri sacerdotes
viri orationis fiant, qui scilicet libenter orent et orandi necessi¬
tatem persentiant et ad debitum Trinitati beatae obsequium sol¬
vendum et ad ipsorum vitam interiorem alendam et ad quem-
30 cumque apostolatum fructuose exercendum. Quare pia exercitia
Seminarii lege sancita vel usu probata fideliter peragant, et va¬
rias pietatis formas, praesertim in honorem Deiparae Virginis,
assidue colant. Ut autem orationem, quam ipsa Ecclesia peculia¬
riter eis committet, amare discant, institutione sapienter progre-
35 diente initientur in Psalterium totumque Officium Divinum in¬
tellegenda et degustanda.
15. Ad evangelicam perfectionem contendentes, vivendi mo¬
dum vere simplicem et modestum iam a Seminario suscipiant qui
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 799
pauperibus evangelizare atque vitae futuri saeculi validum te- [10]
stimonium mundo praebere debebunt. Sicut homines mundo cru- [11]
cifixi et quibus mundus ipse est crucifixus (cf. Gal. 6, 14), ad
humilitatem quoque et mortificationis spiritum formentur, re¬
probata crescente in dies propensione methodos sequendi quae
hedonismum sapiunt. 5
Vigili diligentique cura educentur ad sacerdotalem castita¬
tem, vi cuius sacerdotes, secundum proprias diversorum rituum
Ecclesiae leges, integra animi et corporis deditione Domino in¬
serviunt, vere spirituale cum Ipso connubium ineunt, atque
aptissimum impetrant auxilium ad perfectam caritatem in mini- io
sterio continuo exercendam.
Memores sacerdotem eo efficacius redemptionis instrumen¬
tum evadere quo arctius per oboedientiam Ei coniungitur qui
factus est pro nobis « oboediens usque ad mortem, mortem autem
crucis » (Phil. 2, 8), praeparentur alumni ad promittendam et 15
sancte servandam oboedientiam, qua in cura animarum consti¬
tuentur dociles sui Episcopi cooperatores.
16. Illae quoque virtutes sedulo curandae sunt, quae ad
integram formationem non solum christianam et sacerdotalem,
sed etiam humanam perfecte comparandam necessariae, sunt et 20
in civili societate magni aestimantur, cuiusmodi sunt vitae inte¬
gritas animique sinceritas, a fallacia et a cuiusvis generis simu¬
latione abhorrens, assidua iustitiae cura, promissis servata fides,
in agendo urbanitas, in conversando comitas cum modestia et ca¬
ritate coniunctae, quae omnia sacerdotem valde decent et apo- 25
stolatum multum iuvant.
17. Praecipua Rectoris cura sit ut in Seminario vita spiri¬
tualis potissimas partes habeat et cetera omnia ita ordinentur
ut ad vitae spiritualis fastigium componantur. Spiritualis vero
institutio assiduam moderatoris pietatis operam postulat qui, 30
sive unus est in Seminario, sive plures adsunt, servata semper
spiritualis directionis unitate, singulos alumnos cognoscere et
efficaciter curare debet.
Ad formationem spiritualem roborandam Episcoporum erit
opportunitatem perpendere congruam periodum instaurandi im- 35
pensioris tirocinii spiritualis, sive ante curriculum theologicum
ad vocationem sacerdotalem maturiore iudicio amplectendam,
sive immediate ante sacerdotium ad convenientem praeparatio¬
nem perficiendam.
800 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[12] IV - DE STUDIORUM RATIONE
18. Gum scientia praesertim sacra sacerdotes excellere de¬
beant, prout per Malachiam prophetam Spiritus Sanctus prae¬
monet: « Labia sacerdotis custodient scientiam » (Mal. 2, 7),
studiorum curriculum sacrorum alumnorum secundum veneran-
5 das Ecclesiae consuetudines omni ope curandum est.
Cum vero in tanta gentium regionumque diversitate nonnisi
generales de studiis leges ferri possint, in singulis nationibus
peculiaris Ratio Studiorum habeatur, a competenti Auctoritate
Ecclesiastica illius territorii statuta et a Sancta Sede approbata,
io qua leges universales evolvantur et peculiaribus locorum tempo¬
rumque adiunctis accommodentur, ut sacerdotalis institutio pa¬
storalibus exigentiis respondeat illarum regionum in quibus mi¬
nisterium exercendum erit.
Ii vero qui ad ipsas disciplinas docendas vel promovendas
15 destinantur vel ad peculiaria munera obeunda vel ad specialia
ministeria exercenda, opportuno tempore ad studiorum ecclesia¬
sticorum Facultates vel Instituta mittantur ut superiorem scien-
tificam institutionem obtineant et gradus academicos conse¬
quantur.
20 19. Antequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica
aggrediantur, necesse est ut studiorum humaniorum curriculum
rite absolverint, quo tum hominis efformatio intenditur, com¬
pleta atque harmonica omnium facultatum educatione, tum in¬
structio impertitur eorum quae homines culti scire debent, cum
25 magis in dies urgeat necessitas ut sacrorum alumni inferiores
non sint ceteris iuvenibus qui in propria natione ad studia
academica accedunt; ac praeterea didicerint quae futuris sacer¬
dotibus propria sunt, imprimis eam latinae linguae cognitionem
qua sacrae traditionis et ecclesiastici magisterii documenta, cete-
30 rosque libros, quorum assiduus usus erit in philosophico et
theologico curriculo atque in tota sacerdotali vita, facile intel-
ligere et adhibere possint.
20. Studiorum ecclesiasticorum curriculum cursum philoso¬
phicum et theologicum complectitur. Cum vero philosophicus
35 cursus theologico sit propaedeuticus, utriusque disciplinae cur¬
sus arcte et harmonice coordinentur, atque curetur ut sacerdo-
[13] talis et pastoralis visio iam ab initio alumnis late aperiatur, Sa-
APPENDIX — DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 801
erae Scripturae praesertim lectione, qua generalis biblica intelli- [13]
gentia declaratur illius Christi mysterii, quod totam humani
generis historiam pervadit.
In universum praeterea, collatis inter magistros consiliis, eni- 5
tendum est ut disciplinarum et tractatuum ordo et nexus alum¬
norum mentibus lucide fulgeat. Omni ope quoque magistri disci¬
pulos adiuvent ad audita et lecta proprio nisu peragranda et assi-
milanda, illosque, sapienter accommodata docendi ratione, insti¬
tutis quoque colloquiis aptisque exercitationibus et praecipue suo 10
ipsorum exemplo ad studiorum sacrorum amorem ita conforment,
ut ex ipso, etiam sacerdotio aucti, lumen et robur pro suis alio¬
rumque necessitatibus haurire pergant.
21. In cursu philosophico Philosophia perennis, secundum
S. Thomae rationem, doctrinam et principia, accurate distinctis 15
iis, quae ab omnibus retineri debent, ab opinionibus quae libere
inter catholicos controvertuntur, ita tradatur ut eius completam
cohaerentemque synthesim alumni acquirant, omnium praecipuo¬
rum argumentorum solido atque accurato studio, omissis quaestio¬
nibus tum obsoletis, quae vix ullum momentum retinent, tum 20
subtilioribus, quae ad altiora academica studia remittenda sunt.
Introducantur alumni ad cognoscenda et crisi subiicienda sy¬
stemata philosophica praesertim moderna, quae in propria na¬
tione maiorem influxum exercent ita ut, quae bona probantur
teneant, errores ad religionem praesertim spectantes refellere di- 25
scant et hominum, quos evangelizare debent, mentem cognoscant
quo aptius propriae aetatis quaestionibus respondere valeant.
22. In cursu theologico theologia sacra, duce Ecclesiae Ma¬
gisterio, ita tradatur ut alumni doctrinam catholicam ex divina
revelatione accurate haustam profunde penetrent, propriae vitae 30
spiritualis reddant alimentum atque in ministerio sacerdotali
annuntiare, exponere atque tueri valeant. Omnes vero discipli¬
nae theologicae ita doceantur ut harmonice in hunc finem con¬
spirent, quippe quae singulae, ex intrinsecis proprii obiecti ra¬
tionibus, mysterium Christi in historia salutis a Divinis Scriptu- 35
ris annuntiatum et in Ecclesia semper in actu clara in luce
ponant.
Quare Sacrae Scripturae studio, quae universae theologiae
prope anima esse debet, peculiari diligentia alumni instituantur;
congrua introductione praemissa, in exegeseos methodum accu- [14]
rate initientur, maxima divinae Revelationis themata perspiciant
51
802 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[14] et ea quae ad diversos theologiae tractatus pertinent, penitius
investigent. Cum Patres tantopere ad revelationem fideliter trans-
5 mittendam et enucleandam contulerint, eorum quoque studium
in singulis tractatibus magni fiat, necnon historia praecipuorum
dogmatum in sua quoque habitudine ad generalem Ecclesiae hi¬
storiam;' ad revelationem vero integre quantum fieri potest illu¬
strandam, eam ope speculationis, S. Thoma magistro sicut de
io philosophia dictum est, intimius penetrare et in veritatum sy¬
stema ordinare alumni discant; eamque semper in cultu et vita
Ecclesiae praesentem et operantem agnoscere doceantur; atque
humanorum problematum solutionem sub revelationis luce quae¬
rere eiusque aeternas veritates mutabili rerum humanarum condi-
15 cioni applicare noscant.
Manuducantur alumni ad plenius cognoscendas eas com¬
munitates quae christiano nomine decorantur, sed ab Apostolica
Sede sunt seiunctae, ut fratres iuvare possint ad unitatem a Do¬
mino Nostro expostulatam; introducantur etiam ad alias reli-
20 giones cognoscendas in singulis regionibus magis vulgatas, quo
melius id quod boni, Deo disponente, habent, agnoscant, errores
refellere discant et plenum veritatis lumen non habentibus com¬
municare valeant.
23. Studiorum ecclesiasticorum indoles pastoralis peculiari
25 cura attendenda est. Quemadmodum pastoralis sollicitudo totam
sacrorum alumnorum formationem pervadere et animare debet,
sic pastoralis aspectus et ratio, quasi vitalis halitus in disciplinis
praesertim sacris tradendis a magistris diffundatur oportet, ut
doctrinalis quoque institutio vere pastoralis evadat. Praeterea in
30 cursu theologico diligenter instruantur alumni in iis disciplinis
quae ministerio exercendo peculiari ratione inserviunt; accurate
praeparentur ad sacram praedicationem et ad catecheticam insti¬
tutionem tum pueris tum adultis apta impertiendam methodo;
item diligenter instituantur in iis quae ad sacramenta digne mini-
35 stranda conferunt, praesertim quoad poenitentiae sacramentum et
animarum directionem; sacram liturgiam ita celebrare addiscant
ut, eius virtutem et momentum persentientes, populum sibi com¬
mittendum ad consciam et actuosam participationem manuducere
valeant.
40 Ad christianum sensum socialem alumni sedulo informentur
[15] et de sociali Ecclesiae doctrina eiusque potioribus applicationi¬
bus, secundum tradita Ecclesiae documenta accurate doceantur.
Cetera etiam subsidia assumant quae disciplinae tum paeda-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
803
gogicae tum psychologicae tum sociologicae actioni pastorali uti- [15]
liter afferre valent, iuxta rectas methodos, consilia et monita 5
Auctoritatis Ecclesiasticae; de hodiernis quoque communicatio¬
nis socialis instrumentis necnon de activitatibus ad animi rela¬
xationem spectantibus alumni, per graduales cognitiones et mo¬
deratos usus, congrue edoceantur ut easdem Regno Dei utiles red¬
dere, pericula vero cum iis saepe connexa praecavere sciant. io
Laicorum cooperationem magni facere discant et studiose
reddantur idonei ad apostolicam eorum actionem excitandam,
fovendam et dirigendam. Quare laicos humiliter et aperta mente
audire assuescant ut rei familiaris, vitae professionalis et socialis
necessitates rectius cognoscant et in difficultatibus vitae christia- 15
nae et apostolicae ab ipsis laicis gerendae consilium et sacerdo¬
tale auxilium opportune praestare valeant.
24. Cum opus sit ut alumni apostolatus artem non tantum
theoretice, sed etiam practice addiscant, iam durante studiorum
curriculo ad praxim pastoralem initientur opportunis exercita- 20
tionibus, quae pro alumnorum aetate ac locorum temporumque
condicione, prudenti Episcoporum iudicio, moderate quidem ne
formationi spirituali et intellectuali damnum afferatur, sed me¬
thodice et sub peritorum magistrorum ductu fiant. Peculiari cura
alumni exerceantur in actuosa una cum aliis socia praestanda 25
actione, et cum apostolica opera non solum paroeciae, sed ipsius
dioecesis fines saepe transcendant, etiam ad proprium apostola-
tum in ampliore campo coordinandum praeparentur.
V - DE FORMATIONE POST SEMINARIUM PERFICIENDA
25. Sacerdotalis formatio accurate danda est in Seminario,
at ob modernae vitae adiuncta post Seminarium perficienda est, 30
primis annis vitae sacerdotalis, sub aspectu spirituali, intellec¬
tuali et praesertim pastorali, ut neosacerdotes a quodammodo
tecta et collecta Seminarii vitae consuetudine ad actuosam et
non paucis periculis obnoxiam operositatem pastoralem sine in¬
commodo transeant. - 35
Quare Episcopi sollicitam eis paternamque curam continen¬
ter praestent, atque opportunitatem eis praebeant aptum spiri- [16]
tus directorem habendi, recollectiones menstruas et exercitia spi¬
ritualia ipsis aptata frequentandi ac pias consociationes sacerdo¬
tales participandi.
804 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[16] 5 Parochi vero neosacerdotes caritate vere fraterna suscipiant,
in ministerio exercendo paterne adiuvent et moneant; ad quod
maxime iuvabit vitae communis inter clericos consuetudo, sum¬
mopere laudanda atque suadenda, uti in Directorio generali Pa¬
rochorum huius Sanctae Synodi iussu edendo ulterius statuitur.
io 26. Ad pastoralis actionis primos gressus tutius dirigendos
valde iuvabit pastoralem institutionem in Seminariis receptam
per aliquot annos peculiari cura complere, diversis illis modis
qui secundum Episcoporum experientiam in singulis regionibus
videantur aptiores.
15 27. Illud tandem meminerint quotquot maximo sacerdotum
formandorum operi se dedicaverint, quod « cum apparuerit
Princeps Pastorum, immarcescibilem gloriae coronam » (1 Petr.
5, 4) ipsi percipient et eo pretiosiorem, quo Christo acceptiores
ministros eosque in ministerio fecundiores recta paraverint in-
20 stitutione.
[ 17 ] APPENDIX I *
Instructionis
DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
Auctoritate Concilii Oecumenici Vaticani II conficiendae
prima lineamenta adumbrata a Commissione de Seminanis
de Studiis et de Educatione catholica
I - De vocationibus sacerdotalibus fovendis
1 . De natura vocationis sacerdotalis eiusque signis.
2 . De promovenda omnium Ecclesiae membrorum socia ope¬
ra ad vocationes sacerdotales fovendas.
* De quaestionibus, quae in hisce Appendicibus proponuntur, nulla
fiet disceptatio in Congregationibus Generalibus, sed unusquisque Pater
Conciliaris libere poterit animadversiones suas scripto facere easque tra¬
dere Secretario Generali Concilii.
Appendices autem, iussu ipsius Sacrosancti Concilii, remittentur una
cum omnibus animadversionibus a Patribus prolatis ad Commissionem de
reformando Codice I. C. vel ad alias Commissiones quae Directoria pasto¬
ralia redigenda curabunt.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 805
3. De mediis ad vocationes sacerdotales fovendas, v. g.: [17]
De « Die pro vocationibus » in omni paroecia instituendo; de 5
peculiari parentum instructione; de directione spirituali; de con¬
sociationibus catholicis; de parvo clero; de pueris cantoribus; de
iuvenum exercitiis ad vitae statum eligendum etc.
4. De Opere Vocationum Sacerdotalium fovendo, secundum
universalis Ecclesiae necessitates, ad meliorem cleri distribu- io
tionem.
II - De Seminariorum speciebus et ordinatione
1. De Seminariis Minoribus et de eorum peculiari ordina- .
tione.
2. De Seminariis pro vocationibus provectioris aetatis.
3. De Seminariis Interdioecesanis et Regionalibus, necnon 15
de Seminariis Nationalibus et Internationalibus. De Seminariis [18]
specialibus v. g. pro Missionibus, pro America Latina etc.
4. De Seminariorum Visitatione.
5. De moderatorum et magistrorum praeparatione; de In¬
stitutis ad hunc finem erigendis vel frequentandis. 5
6. De alumnorum selectione et probatione. De perito me¬
dico audiendo. De usu methodi quae vocatur « test » etc.
7. De disciplina in Seminario: de erroribus vitandis, de
aptis normis applicandis.
8. De vacationibus sacrorum alumnorum. io
III - De sacrorum alumnorum in Seminariis institutione
1. De institutione spirituali et de eius notis: biblica, chri-
stocentrica, ecclesiali.
2. Monita et consilia circa peculiares periodos ad institutio¬
nem spiritualem profundius excolendam.
3. De normis circa probandam castitatem recognoscendis 15
et unico documento colligendis.
4. De moderatore pietatis et de eius peculiari praeparatione.
De confessariis et de normis ab ipsis servandis.
5. De vita liturgica in Seminariis, de lectionibus sacris etc.
6. De studiorum ratione et de eius accommodatione ad 20
diversas nationes, missiones etc.
7. Peculiaria de diversis formationis intellectualis gradibus
806
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
[ 18 ]
et temporibus; de curriculo studiorum humaniorum, philoso¬
phico, theologico.
25 8. De institutione proprie pastorali sive theoretica sive prac-
tica. Consilia pro exercitationibus pastoralibus durante Semi¬
nario.
IV - De institutione post Seminarii curriculum com¬
plenda.
De institutione post Seminarium perficienda consilia varia
ab Episcoporum coetibus pro diversarum regionum adiunctis
30 perpendenda: diaconatus per annum, convictus sacerdotales, pe¬
riodici conventus, mensis sacerdotalis etc.
[ 19 ] APPENDIX II
DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
Normae quae ad Codicem luris Canonici spectare videntur
iuxta proposita Commissionis de Seminariis, de Studiis
et de Educatione catholica
1. Can. 1353 ita augeatur, ut de opere vocationum in una¬
quaque dioecesi condendo sit sermo sive quoad finem sive
quoad media.
2. Quaedam ex integro constituantur de institutis vocatio-
5 num provectioris aetatis.
3. Quaedam fusius de qualitatibus et condicionibus requi¬
sitis ad receptionem in Seminarium concedendam statuantur de-
que auctoritate competenti iudicium ultimum ferendi de hac
admissione.
io 4. Item quaedam enucleatius dicantur de Seminariis inter-
dioecesanis (de facto vel de iure), regionalibus, internationalibus,
ipsis notionibus clarius distinctis.
5. Canon generalis de re oeconomica Seminarii condatur
iuxta principia iuris patrimonialis Ecclesiae, quae in schemate
15 Commissionis de disciplina Cleri et populi christiani continentur.
6. Quaedam expresse statuantur de peculiari formatione eo-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
rum, qui in Seminariis munere aliquo moderandi et docendi
funguntur.
7. Principia accuratiora de selectione et probatione alumno¬
rum dentur, cum canon 1371 negativo tantum modo exara¬
tus sit.
8. Distincti canones condantur de Disciplina, de Forma¬
tione spirituali, de Studiis, de Formatione pastorali, cum in
Codice vigenti normae quae adsunt, aliquomodo confuse rem
describant. Item canon vel paragraphus condatur de formatione
praecipue pastorali post Seminarium perficienda.
9. Sancte servatis principiis universalibus (cf. can. 1364),
in singulis nationibus Ratio Studiorum habeatur, ab Episcopo¬
rum coetu redacta et a Sancta Sede approbata, qua leges gene¬
rales evolvuntur et particularibus locorum temporumque adiunc-
tis accommodantur.
10. Canones in Codice vigenti, qui nimis ad particularia
descendunt, iuxta ea quae in schemate Constitutionis hac in
re continentur, opportune recognoscantur (cf. e. gr. can. 1367).
11. Commissio « De Seminariis, de Studiis et de Educatione
Catholica » votum profert ut in novo Codice omnia quae admis¬
sionem ad ordines spectant, ei S. Congregationi deferantur, cui
tota formatio cleri commissa est.
12. Examinandum videtur utrum ea quae de sacrorum alum¬
nis formandis in Codice novo agent, ex libro « De rebus » ad
librum « De personis » transferenda sint.
808
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
IV
ANIMADVERSIONES SCRIPTO EXHIBITAE
Quoad schema constitutionis
DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
1
Em. mus P. D. ANTONIUS M. card. BARBIERI
Archiepiscopus Montisvidei
Que el voto de castidad que se hace en el Subdiaconado no sea perpetuo, sino
temporal y dispensable por el Ordinario, hasta la ordenacion sacerdotal en la que
se hara el perpetuo.
Que antes dei Presbiterado se ejercite, por lo menos por un ano, el Diaconado
en las parroquias, y despues se vuelva al Seminario para otro ano de estudios espe-
cialmente consagrados a la Ascetica y Mlstica, Teologia Pastoral, Liturgia y Socio-
logia, ademas, de un cultivo especial de la oracion, y la realizacion dei mes de
ejercicios espirituales, despues dei cual se recibiria la ordenacion.
2
Dl Em.mus P. D. JULIUS card. DOPFNER
Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis
Commendatur, ut schema ad formam brevissimam reducatur, id est fere se¬
quentem:
(Prooemium). Saepius nostris temporibus Sancta Sedes instructionibus et mo¬
nitionibus formationem sacrorum alumnorum curavit, quae a Concilio repetenda
non sunt. Omissis iis, quae omnibus iam nota sunt, Concilium ea tantum statuere
decrevit, quae una ex parte nostris temporibus specialis seu novi momenti sunt,
altera ex parte quae necessaria sunt, ut fructus Concilii quam citius futuris sacer¬
dotibus et per eos populo christiano communicentur.
I. De vocationibus et seminariis minoribus.
1. (De vocationibus). Cum maxima hodiernis temporibus sit cura Ecclesiae, ut
pueri iuvenesque a Deo vocati ad sacerdotium perveniant, ante omnia providendum
est, ut in familiis, communitatibus paroecialibus et scholis illa vita plene atque
profunde christiana oriatur et foveatur, ex qua vocationes provenire solent. Cum
autem prima germina vocationum apparuerint, ii, ad quos pertinet, zelo prudenti
et religioso easdem tueri et evolvere satagant.
2. (De seminariis minoribus). Pro iis pueris vocatis, qui in familia propria et
scholis catholicis ad ingrediendum seminarium maius apte perduci non possunt,
seminaria minora pateant. Vita in seminariis minoribus ita instituatur, ut doctrinis
psychologiae sanae plene respondeat. Pueri contactum cum familiis suis ne amittant,
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
809
ad experientiam rerum mundanarum diligenter ducantur, spiritu sanae iuventutis
vivant. Praesertim ad laetum et vivum Christi amorem ducantur et omnia ita dispo¬
nantur, ut in plena libertate ad spontaneam et profundam decisionem pro sacerdotio
eligendo venire possint.
Studia ita ordinentur, ut ii qui se non vocatos esse noverint, facile ad aliam
professionem se praeparare possint, nisi omnino seminaria ita ordinata sint, ut in
iis tum futuri sacerdotii candidati cum laici catholici ad apostolatum laicorum
eximius dispositi educentur.
II. De seminariis maioribus.
3. (De unitate formationis interna). Formatio alumnorum ex visione totali seu
integrali oriatur, ita ut studium theologiae, formatio personalitatis, institutio asce-
tica, cultus liturgicus, educatio pastoralis necnon tota vita communis seminarii sit
unica profunda alumnorum formatio.
4. (De tirocinio spirituali). Perpendant Episcopi instaurare periodum congruam
impensioris tirocinii spiritualis ante curriculum philosophico-theologicum, quo ad¬
discant alumni conversione facta vivere secundum Evangelium (cf. Mc. 1. 15).
5. (De studio theologico). Studium theologiae sub quadruplici respectu ordi¬
natum esse debet: Vera scientia proponatur, necessitatibus et diversitatibus tem¬
porum et populorum correspondeat, vitam fidei et caritatis alumnorum nutriat et
ita praxi pastorali correspondeat eique serviat, ut alumni testes credibiles esse
possint.
6. (De momento Sacrae Scripturae). In studio theologiae studium sacrae
Scripturae, quae universae theologiae prope anima esse debet, positionem funda¬
mentalem et centralem habeat.
7. (De momento S. Liturgiae). Liturgia, cum sit culmen vitae Ecclesiae, magni
aestimetur in studio theologico, in vita religiosa alumnorum et pro futuro labore
pastorali. Praesertim autem pia et digna eius celebratio et participatio manifestet
glorificationem Dei summum esse Ecclesiae munus.
8. (De educatione pastorali). Cum pastores educandi sint, pastoralis sollici¬
tudo totam sacrorum alumnorum formationem pervadere et animare debet. Iam
durante studiorum curriculo iidem ad praxim pastoralem initientur opportunis
exercitationibus et operibus.
9. (De oboedientia et responsabilitate). Alumni non tantum ad spiritum oboe¬
dientiae sed et ad responsabilitatem et maturitatem educandi sunt ita ut gradatim
praeparentur, in se stantes (aut: cum animi constantia) in mundo vivere, indoles
hominum cognoscere, quae sunt bona agnoscere et christiana prudentia ac liber¬
tate homines ad Christum adducere.
10. (De recta aestimatione culturae populorum). Curent Episcopi, ne menta-
litas occidentalis alumnos aliarum regionum a mentalitate proprii populi abalienet,
sed ut iidem divitias traditionum, et culturae proprii populi ita cognoscant, ut iis
praedicando uti eademque fide christiana pervadere valeant.
11. (De recta aestimatione Apostolatus Laicorum). Cognitio et sensus pro
apostolatu laicorum iam in seminariis excitetur. Laicorum cooperationem magni
aestimare discant et laicos humiliter et aperta mente audire assuescant.
12. (De educatione sociali). Alumni introducantur ad cognoscendas condi¬
ciones sociales societatis modernae, imprimis vitae familiaris et professionalis, et
doctrinam socialem Ecclesiae bene perspectam habeant.
810
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
13. (De educatione oecumenica). Alumni ad quaestionem oecumenicam cogno¬
scendam et ad pleniorem cognitionem communitatum fratrum christianorum sepa¬
ratorum adducantur.
14. (De sana naturae evolutione). Ne transmittatur cultus indolum naturalium
corporis et animae, uti sunt v. gr. sanitas, urbanitas, familiaritas cum condicionibus
vitae laicorum.
Animadversiones ad supra dictum schema:
Schema propositum placet.
Animadvertenda autem videntur quae sequuntur:
Ad n. 2. Primo inciso huius numeri anteponatur: « Curent Ordinarii, ut in
quibusvis scholis publicis, praesertim superioribus, pueris per sacerdotes idoneos
solida institutio religiosa impertiatur atque imprimis spiritus fidei, pietatis, casti¬
tatis colatur ac in dies augeatur, ita ut germen vocationis sacerdotalis, ubi inve¬
niatur, sancte servetur et foveatur ». Deinde prosequatur: « Pro iis autem pueris
vocatis, qui in familia propria et scholis ad ingrediendum seminarium maius... »
(deleto in linea 2 verbo « catholicis »). Ratio: Necesse videtur, ut aliquid dicatur
de vocatione spirituali tutanda et nutrienda in iis qui, in suis familiis manentes,
scholas publicas frequentant, cum experientia constet permultos iuvenes hac via
ad sacerdotium pervenire.
Ea de causa in linea 2 verbum « catholicis » delendum est, ne opinio oriri
queat vocationem sacerdotalem in scholis, quae stricto sensu catholicae non sunt,
servari non posse.
Ad n. 12. Iste numerus melius post n. 8 poni videtur.
\_Subscripserunt\ M. Wehr, ep. Trevirensis; B. Stein, aux. Trevirensis;
C. Schmidt, aux. Trevirensis.
3
Em.mus P. D. CLEMENS card. MICARA
Episcopus Veliternus
Placet iuxta modum. Ad n. 6, pag. 7, linn. 10-16: de seminariis minoribus.
Expediret ut studia proponerentur ita ordinanda quae sint apta et utilia non solum
ad sacerdotium ascensuris sed etiam ad saecularia redituris.
Periculum ita devitatur vel minuitur ne quis sentiat se ad capessenda clericalia
munera coactum cum timeat se posse difficulter inter laicos collocare. Qui semi¬
naria deseruerint, si experientur nullum ex ibidem transacto tempore passos esse
detrimentum, immo utilitatem assecutos, pro vita quoque in saeculo agenda, gra¬
tam memoriam servabunt et Ecclesiam, nedum acerbo animo prosequantur, saepe
valide tamquam laici coadiuvabunt.
Ad nn. 22-24, pagg. 13-15. Describitur ratio studiorum pro seminariis, lau¬
dabilis quidem, quae tamen difficulter vel minime ad effectum deduci possit. Pe¬
riculum inest ne, studiorum disciplinis cumulatis, doctrinae soliditati detrimentum
afferatur.
Appendices I-II (pagg. 17-20) nimis de rebus et normis parvi ponderis curant,
opportunius seminariorum superioribus, episcopis moderantibus, remittendas.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
811
4
Em.mus P. D. PAULUS M. card. RICHAUD
Archiepiscopus Burdigalensis
Valde mihi placet quod enuntiatur principium, in n. 18, de varietate, secundum
rationes particulares diversarum nationum, exigentiarum quoad efformationem
cleri, adeo ut leges universales a Sancta Sede non sint tam multae, tam cogentes.
Cuncta in hoc schemate sunt bene proposita, speciatim de recognitione oppor¬
tuna seminariorum minorum et seminariorum pro vocationibus provectioris aetatis.
Optima est commendatio ad congruam periodum instaurandam (in n. 17)
impensioris tirocinii spiritualis.
Quoad Appendices, multo exoptandum est ut istae directivae vel normae non
nimis ad particularia descendat. Attamen quaedam explanationes appetendae sunt:
de natura vocationis sacerdotalis eiusque signis; de seminanis interdioecesanis,
quae possent institui, sine recursu ad Sacram Congregationem, tantummodo per
consensum et contractum inter episcopos harum dioecesium, servatis tamen legibus
generalibus; de seminariorum Visitatione quae fit per visitatores, non solum a
Sancta Sede approbatos, sed etiam accurate designatos a Conferendis Episcopalibus,
ita ut sint vere competentes et adaptati; de vacationibus sacrorum alumnorum,
quarum duratio vel conditiones a Conferendis Episcopalibus determinandae sunt,
cum tamen aliquo monitu contra nimiam frequentiam ac diuturnitatem talium
feriarum; tandem evidenter apparet quod ea quae de sacrorum alumnis formandis
in codice novo agent in libro « De Personis », potiusquam in libro De rebus.
5
Em.mus P. D. IOSEPH card. RITTER
Archiepiscopus S. Ludovici
In many ways, this schemata is the most disappointing of those presented.
The formation of candidates for the Priesthood is treated in an almost purely
juridical manner. I regret particularly that nothing has been said about the
personal development of the Seminarian and no indication given that he should
be enabled to develop personal responsibility in his spiritual, intellectual and
apostolic life.
I also regret that there is no indication that Seminaries and Seminary curricula
cannot be the same in every locale. The need of adapting Seminaries to the needs
of the region should be adverted to in the text.
Finally, I am convinced that greater stress should be placed on the develop¬
ment of the whole person in our Seminaries, where too much emphasis has been
laid on the formation of the docile subject.
812
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
6
EM.MUS P. D. LAUREANUS card. RUGAMBWA
Episcopus Bukobaensis
This Schema reflects the traditional teaching of the Church with perhaps more
stress on the pastoral aspect as appears from n. 7 and 23.
As to this pastoral aspect I could not find anything better than an extract
from an article written by the Very Reverend Father Degrijse of the Congregation
of the Immaculate Heart of Mary (Scheut) and published in “ Christ to the World ”
Vol. VIII, No. 1, 1963. Many priests will welcome this article. The question
treated therein is a practical one. No. 27 of the Schema deals with the theoretical
formation. The practical apostolic training must of course vary in different
countries according to the peculiar circumstances and cannot therefore be expressed
in a Schema, which is of a more general nature.
In the same way as future teachers practice under the control of their teachers
or tuters, so also it should be quite normal that future priests who must be
teachers of the Divine Word, be trained not only in the pastoral doctrine, but
also in the practical work of the pastoral ministry. The main task of the apostolate
is teaching, preaching and personal contacts with non christians. Now we cannot
but feel a certain uneasiness when we see that many priests are not very capable of
this task, because they have never learned it. The Seminary teaching in almost
complete isolation and separation from the outside world is too often theoretical
and looses sight of the needs of men. For that reason the young priest is in
many cases not well prepared for his apostolate. He may be full of zeal, but he
does not know hotv to bring Christ to the world. The resuit may be misguided zeal
or inefficiency: many times possibilities rernain unexploited because of ignorance.
While stressing the practical necessity of the Apostolate it is not said that
the spiritual training is of less importance. The necessity and primacy of the
spiritual training is beyond any doubt but it is not ali. One can stili hear a remark
like this: “ Why refuse a candidate because of lack of intelligence? Could he not
as a priest pray? Why then remove such a candidate from the seminary? ” With a
growing circle of intellectual laymen in Africa more stress should be laid on a solid
formation both theoretical and practical. Following is an extract from the article
by Very Reverend Father Degrijse, Superior General of the Scheut Missionaries:
“ The traditional formula for sacerdotal training consists of two principal
parts: theological (intellectual) formation and spiritual formation which constitute
the distant preparation for the future ministry. Immediate preparation for the
apostolate is not envisaged. Many of them consider apostolate and action taboo
during the years of training. An atmosphere of complete separation, of intense
inwardness is judged indispensable both for intellectual and for spiritual formation.
Apostolic activities would be incompatible with such an atmosphere.
We get the illogical situation that, on the one hand, it is dinned into laymen,
young people especially, that every baptized person must be an apostle, while,
on the other hand, future priests are dispensed from the apostolate for six or
seven years. This ban weighs all the more heavily on many of them in that they
had apostolic activities before their entry to the seminary.
The danger exists that the young priest may leave the seminary and begin his
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
813
sacerdotal life without sufficient training for the apostolate , at the risk of suffering
from this handicap all his life. Maybe he has only a weak apostolic spirit: it is
only by engaging in the apostolate that one becomes an apostle. Maybe he has
never grasped the meaning of the lay apostolate, never realized that one of his
great tasks is the apostolic animation of the laity and their training in apostolic
techniques. The little apostolate that he has exercised in the course of his studies
was perhaps limited to one category of people, youth for example, so that, for
the whole of his life, he will not dare to engage whole-heartedly in the apostolate
among adults. He has not learned the psychology of contacts with people of all
classes (which is learned only by practice). He runs the danger of limiting his
whole apostolic vision to Catholic environments alone. Perhaps he will never
throw himself into the apostolate vision to Catholic environments alone. Perhaps
he will never throw himself into the apostolate of the dechristianized and of people
of other beliefs, because he does not dare and does not know how to set about it,
or because concern for those—outside—has never been awakened within him.
The sacerdotal ministry must be exercised in terms of the community, if it is
to respond to the spirit animating the Church community today. Moreover, the
apostolate of the priest in our present day world is so heavy, so difficult, so
demanding that it can be efficient only if it is exercised in a group. But sacerdotal
team work must be based on a spiritual discipline that is learned only with long
practice.
The priest is 100% an apostle: the apostolate is the meaning of his life. There-
fore, it seems logical that a third essential element should form part of his training:
training for the apostolate. When he leaves the seminary, he must be able to
cope with his task in our modern world, with his task in a Church that must be
put in state of mission. This problem is felt everywhere. A first attempt at a
solution was the introduction of the fifth year of pastoral work for religious.
Some Bishops have already adopted this initiative for their seminarians. But this
solution does not seem to be adequate. One does not acquire an apostolic spirit,
knowledge of men, the technique for contacts, the methodology of the apostolate
in a few months; it takes years to do so. Apostolic training should be given for
the whole time spent at the seminary, and not only theoretically (pastoral theology)
but also practically: it is practice that makes the apostle. Thus it becomes an
integral part of the seminary curriculum and compulsory for everyone. It is no
longer a—marginal—activity and just tolerated. The teaching staff must accept
this formula and all its members put themselves at the Service of the apostolic
training of the seminarians. Then one is not only a scholar or a teacher of dogma,
for example, but also a trainer for the apostolate ”.
End of quotation: The article stili continues giving some practical suggestions
and it points also to the advantage which this practical training has for the spiritual
life of the student.
No. 8 of the Schema speaks of Interdiocesan Seminaries. This seems to be
a great asset, since such seminaries will bring along more contacts and save money
and personnel. The danger of a “ parochial ” spirit or narrow-mindedness may be
more remote and the Standard of education can more easily be raised to a higher
level. The question of re-distribution of priests for the various pastoral tasks
is closely linked to the institute of Interdiocesan Seminaries.
Very important seems to me that the seminarians have an open window on
814
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
the world and become familiar with its main problems, such as for example
Ecumenism. As one can read more and more in magazines, African intellectuals
have great hopes that the time has come that the Church in Africa may assume her
own responsibilities, but also be allowed to express her own “ physiognomy
In this connection we often hear the word: “ adaptation This word, however,
may be misunderstood. Adaptation may be regarded as a sort of concession granted
to the Church in Asia or Africa. The Roman, Latin form and juridical organization
is regarded as the universal one and deviations from that universal model are
“ tolerated ” and granted in the form of indults, whereby implicitly finds its
expression the concept of uniformity. What many people feel is that the Church
in Asia or Africa is stili held as a minor, not capable yet of adopting the Roman
forms, its legal structure and liturgy.
The Church in Africa, however, can develop her own “ physiognomy ” from
within and not imported from regions in the world with a different culture. One
can find statements made by African intellectuals which indicate a state of malaise.
So for example the Abbe Nioka (in Informations Catholiques Internationales,
No. 187, mars, 1963 in an article entitled “ L’Esperance Africaine ”) asks himself
what is christianity for the African? “ C’est la religion des Blancs, une religion
etrangere, importee? ” One may even think if not some of his statements are too
absolute. Bishop Kimbondo (in the same article) speaks of “ un visage africain ”
for the liturgy. Christianity in Africa is stili too Occidental and as a resuit of it, it
has no firm grip on the African mentality. The liturgy is for the common man
in most cases the language in which the Church speaks to her children and besides
the liturgy the common man finds little by which to enrich his christian life.
Should, therefore, our seminaries in Africa not be open for such problems and not
“ a priori ” accept all that is Western, because it is Western? Since the message of
Christ is destined to reach all people it is not more than natural that this message
should be brought to them in a language understood by the people, and that the
external divine worship be brought in greater harmony with the inner feelings and
character of the people, to that they may more spontaneously join in the cele-
brations of the divine cult. The Episcopal Conferences, on the other hand, will
enable these trends of renewal to be channelled and not to be allowed to grow
out into too many branches.
From the above one comes to the conclusion that it would be almost a necessity
to establish Institutes in the future in Africa instead of sending our students to
Europe. The Faculties of Philosophy and Theology in Africa could set themselves
the task to search for a truly African form in which the unalterable truth of God
can be expressed. Pope John XXIII has said that the eternal truth can be expressed
in various forms and the variety of liturgies reveals the multi-coloured robe of
Holy Mother Church.
7
Em.mus P. D. RADULFUS card. SILVA HENRIQUEZ
Archiepiscopus S. lacobi in Chile
A nationali episcoporum conventu in Chilia propositae.
A) Observationes generales. Schema in genere placet. Sunt tamen aliqua quae
adhuc desiderantur, ut sequentia:
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
815
1. Titulus alter proponitur: De formatione clericorum. Rationes patebunt.
2. Schema in mente habere videtur imaginem aliquatenus puerilem candi¬
datorum, fortasse in voce « alumni » contentam. Iamvero in aliquibus locis magna
pars seminaristarum iuvenes, immo et adulti sunt. Desiderandum videtur hoc
schema tantum ad Seminaria Maiora restringi, forte cum aliquo brevi paragrapho
ubi de seminariis minoribus vel aliis collegiis ad vocationes fovendas agatur.
3. Si fieri possit, cum iuxta novum titulum de « clericorum formatione »
ageretur, includantur aliqua summa principia ad formationem diaconorum regendam.
4. Desideratur etiam ut locus detur alicui tirocinio pastorali, seu ut sug¬
geratur exercitatio practica pastoralis per aliquod tempus protracta, ad nutum
Episcopi. Sic forte inter philosophiam et theologiam, vel post diaconatus susceptio¬
nem. Vocationes sic possent melius experiri et praeparari.
5. Aetas minima ad ordinem sacerdotalem suscipiendam 25 anni esse debet.
B) Observationes particulares. Pag. 5, lin. 4: loco « Sacerdotii » proponitur
«missionis». Ratio: lin. 1: «Sacerdos» contradistinguitur «Prophetae» ac
« Regi »; hic « Sacerdotium » haec omnia includit. Ne ergo eadem fere vox duabus
significationibus diversis adhibeatur, oportet alteram mutare.
Pag. 5, lin. 17: post « Sacerdotium » addatur hierarchice. Ratio: omnes fideles
Sacerdotium Christi aliquo modo participant. Distinguatur ergo modus hierarchicus
seu ministerialis participationis.
Pag. 5, lin. 21 - pag. 7, lin. 16: supprimatur. Ratio : problema de vocatione
sacerdotali adhuc obscurum videtur. Nec locum hic habere debet tanta tractatio
de hac re. Brevis ergo proponitur paragraphus ubi summatim de vocationibus
fovendis, de unione inter dioeceses atque de ratione vitae et studiorum apud semi¬
naria minora vel alia collegia, generales proponuntur normae; uti exempli gratia:
« Quare eadem Sancta Synodus Ecclesiae pastores atque omnes sacerdotes, immo
ac fideles omnes monet ut oratione, exemplo, verbo zeloque vocationes ecclesiasticas
quam maxime foveant. Quae actuosa ad vocationes fovendas conspiratio etiam
dioecesium fines transcendat oportet, ita ut illis regionibus auxilium afferri possit,
ubi Domini vinea instantius advocat operarios.
Seminaria vero minora, ac peculiaria illa collegia, quae promotioni apostolicae
sacerdotalisque vocationis apud adolescentes valde fructuose inserviunt, secundum
peculiaria locorum adiuncta et episcoporum iudicium sedulo foveantur; ita tamen
ut ratio vitae alumnorum quantum potest cum communi omnium adolescentium
vita congruat, et titula vel gradus ab iis conferantur, sicut ab aliis collegiis catho¬
licis vel status; ne alumni coactionem moralem quam minimam ad statum cleri¬
calem amplectendum patiantur ».
Pag. 7, lin. 17: specificandum videtur hic agi de seminariis maioribus.
Pag. 7, lin. 23: post « divina » addatur et salutaris. Ratio: salutifera enim
virtus est ratio cur Deus divinam nobis tradidit veritatem.
Pag. 9, linn. 1-21: disciplina ad maturam et adultam personalitatem effor-
mandam ordinari debet. Duo in hac re sunt pericula cavenda: alter, ut omnis disci¬
plina veri nominis elidatur, de quo in schemate contra aliquos recentiores errores
sermo fit; alter, ut personalitas deformetur et omnis spiritus sic dictae « initia-
tivae » exstinguatur. Proponitur ergo: linn. 16-21 transferatur post lin. 6, ita ut
pars positiva veniat ante errorum enumerationem; loco «recentiores speciosi
errores », dicatur « errores quosdam ». Ratio: ne recentior evolutio tota seu ex
816
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
toto sub suspicione cadere videatur. Mentio forte facienda esset de secundo periculo
supra memorato.
Pag. 10, linn. 31-36: Cum constitutio conciliaris de sacra Liturgia valde com¬
mendet usum ampliorem ac —• consequenter —• pleniorem intellegentiam Sacrae
Scripturae in tota educatione et celebratione liturgica (cf. nn. 24; 35; 51; 90),
inter pia exercitia in seminario fideliter colenda, mentio peculiaris facienda esset
de Lectione Sacrae Scripturae, praesertim Evangelii.
Pag. 12, linn. 2-3: verba « prout... ( Malachias 2, 7) », omittantur; sacerdotes
enim V. T. non sunt simpliciter praecursores sacerdotum N. T. In N. T. alius
textus inveniri potest ut loco prioris ponatur; e. g., ad Tim. 1, 4. 6.
Pag. 12, linn. 21-32: haec supprimantur, si schema ad postulantes in semi¬
nariis maioribus restringitur; vel doctrina, quae in se optima est, immo et ad
religiosos extendenda, brevi memoretur in paragrapho ubi de requisitis ad semi¬
naria maiora ingredienda.
Pag. 12, lin. 28: (si relinquitur) iuxta « latinae linguae » proponitur additio
culturae humanisticae cognitionem. Ratio: textus destinatur etiam Orientalibus;
praeterea conceptu « culturae humanisticae » et alia elementa, una cum lingua
latina, utique primordiali, complectuntur.
Pag. 12, lin. 33 - pag. 13, lin. 28: ubi dicitur (passim) «cursum philosophi¬
cum » et « cursum theologicum », dicat melius « studia philosophica » et « studia
theologica ». Ratio: in dies enim crescit opinio quae tenet philosophiam non adeo
separandam esse a theologia; ne ergo praecludatur praemature possibilitas studendi
philosophiam simul cum theologia speculativa (uti fit, e. g., in ipsa D. Thomae
Summa Theologica), proponitur supradicta mutatio.
Pag. 13, lin. 27: mentio fieri potest etiam scientiarum naturalium. Post «va¬
leant » ergo inseratur: « etiam quaestiones modernae ex progressu scientiarum
naturalium ortae in studiis philosophicis tractandae sunt, ne alumni imaginem
mundi iam obsoletam prae oculis habeant ».
Pag. 14, lin. 14: « veritates »: forma pluralis videtur non omnino libera a
conceptualismo. Dicatur aeternam veritatem.
Pag. 14, linn. 17-18: post « fratres » addatur: « cognoscere, diligere et... ».
Ratio: fratres separati cognosci et diligi debent priusquam eis auxilium tribuatur.
Vox « iuvare » nimis restricta videtur.
Pag. 15, lin. 24: hic suggerentia alicuius « tyrocinii pastoralis » per aliquod
tempus protracti (forte etiam per annum vel duos annos) introduci potest, uti fit
inter aliquas congregationes religiosorum.
Pag. 15, linn. 29-35: duo hic essent addenda: 1) formatio praesertim pasto¬
ralis debet continuari post Seminarium, ita tamen ut introductio in vitam activam
gradualiter fiat non tantum ob eius pericula, sed etiam ut sacerdotes semper parati
sint ad necessitates semper mutantes, et in dies celerius, mundi hodierni obeundas;
praeterea haec formatio protracta inservit ad adunationem cleri; 2) praxis pasto¬
ralis continet etiam multas gratias et invitationes Domini, quae memorari debent
ne visionem nimis negativam, periculorum plenam, praesentetur.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
817
8
Em.mus P. D. FRANCISCUS card. SPELLMAN
Archiepiscopus Neo-Eboracensis
Schema, uti propositum, in genere mihi placet. Unam animadversionem fa¬
cere velim: in n. 26 dictum est: « Ad pastoralis actionis primos gressus tutius
dirigendos valde iuvabit pastoralem institutionem in seminariis receptam per
aliquot annos peculiari cura complere, diversis illis modis qui secundum episco¬
porum experientiam in singulis regionibus videantur aptiores». Certe certius
nemo dubitat quin formatio sacerdotalis post seminarium perficienda sit. Perutile
est statuere principium quod Ordinarii vel episcoporum coetus habebunt ius et
munus diiudicandi modum huiusmodi institutionis aptiorem. Etiam, in instruc¬
tione auctoritate Concilii Oecumenici conficienda expresse statuendum est idem
principium. Episcopi propter suam experientiam et meliorem adiunctorum regio¬
nis suae cognitionem poterunt providere illis tantum modis institutionis qui neo-
sacerdotibus maxime proderunt et qui nullum detrimentum operi pastorali sine
necessitate inferent.
9
Rev.mus P. D. IACOBUS ALBERIONE
Superior generalis Piae Societatis a 5. Paulo Ap.
Ad n. 2 ss. Mihi videntur expungenda esse omnia quae dicuntur de vocatio¬
nibus ecclesiasticis et unienda cum analoga disceptatione in vocationes ad status
perfectionis. Haec unio iam facta est a Suprema S. C. S. Officii, ope Decreti
3 novembris 1916, relate ad indulgentias lucrandas a membris Sodalitatum ad
provehendas religiosas vocationes: « Ss.mus D. N. Benedictus div. Prov. Pp. XV,
in audientia Rev.mo P. Commissario Generali S. Officii, feria V, die 7 septembris
1916, impertita, benigne concedere dignatus est ut omnes et singulae indulgen¬
tiae ac privilegium Missarum, quae per Decretum huius Supremae S. Congrega¬
tionis sub die 29 maii 1913, s. m. Pius Pp. X elargitus est Sodalitatibus promo¬
vendis iuvandisque ecclesiasticis vocationibus erectis vel erigendis, extendantur
ad consimiles Sodalitates, provehendis iuvandisque, pro quolibet Ordine, Congre¬
gatione, Instituto, ex utroque sexu, religiosis vocationibus ».
Insuper terminologia magis curanda est. Potiusquam de vocationibus eccle¬
siasticis, agi videtur de vocationibus ad statum clericalem.
In genere. Promiscue adhibentur vocabula « institutio » et « formatio », cum.
e contra, in Constitutione Apostolica Sedes Sapientiae, art. 2 Statutorum Genera^
lium adnexorum, clara fit distinctio inter institutionem et formationem. «In
huiusmodi institutione, tria assidue concurrant oportet: instructio... educatio...
formatio ».
52
818
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
10
Exc.mus P. D. IOSEPH ATTIPETTY
Archiepiscopus Verapolitanus
I. In schemate prout proponitur seminaria minora manent extra ambitum
formationis proprie sacerdotalis. De eis enim verbum tantummodo fit in cap. I,
n. 6, linn. 10-15 directe, et in n. 19, linn. 20-30 implicite.
Praeterea expresse dicitur formationem proprie sacerdotalem inchoari in se¬
minario maiori « ... ut ipsi seminaria maiora ingredi et formationem proprie sacer¬
dotalem inchoare valeant » (linn. 14-15, pag. 7).
Meo vero iudicio institutio alumnorum sacerdotalis debet inchoari in semi¬
nario minori, in quantum fieri potest. Momentum quaestionis haeic implicatae in
eo est quod plura adsunt seminaria minora, specialiter in terris missionum, quae
recipiunt alumnos qui iamiam studia media humanarum litterarum perfecerunt
in sedibus civilibus. Nec desunt huiusmodi seminaria minora in dioecesibus iuris
communis.
De facto autem formatio sacerdotalis in pluribus seminariis minoribus in¬
choatur non tantum mediis adhibitis ad alumnos imbuendos aestimatione et spi¬
ritu vitae sacerdotalis, sed directe eos alliciendo ad sacerdotalem formationem
acquirendam. Inde quaeri potest utrum huiusmodi praxis tanquam exceptio a iure
aegre tantum ferenda consideretur.
Imprimis absonum foret omnia seminaria minora, quorum utilitas et fructus
patent, ad quoddam genus generale collegii saecularis reducere.
Seminaria minora debent venire in schemate constitutionis expresse definita,
et Sancta Synodus confirmare deberet et complere quae iam in pluribus dioecesi¬
bus fit.
Procul dubio, praeteriri non possunt differentiae quae interesse inspiciuntur
inter seminaria maiora et minora, inter disciplinam et exercitia propria seminario
maiori et methodum agendi in seminario minori.
Formatio sacerdotalis inchoata iuxta adaequatam methodum in seminario mi¬
nori, et continuata in curriculo philosophico optime praeparat alumnos ad reci¬
piendam formationem clericalem-pastoralem in curriculo theologico. Natura non
facit saltus, nec gratia destruit naturae leges: transformatio vero illa hominis
moderni in sacerdotem verum et perfectum, requirit tempus.
Ergo concluderem: Inseratur in schemate formationem sacerdotalem inchoan¬
dam esse in seminario minori, in quantum fieri potest.
II. In III. De institutione spirituali, n. 15, linn. 6 ss. optarem ut explicite
diceretur alumnos seminariorum ab initio ad sacerdotalem castitatem educandos
esse. Item optarem ut explicite S. Synodus condemnet recentiores speciosos er¬
rores iamiam damnatos a Pio XII in Sacra Virginitas, uti damnat errores quoad
disciplinam in n. 11, linn. 7 ss.; errorum enim funestae consequentiae graviores
esse possunt in hac materia.
In n. 17, linn. 34 ss. quoad tirocinium ad formationem spiritualem roboran¬
dam in alumnis dicendum videtur ipsum posse instaurari etiam aliis temporibus
praeter casus in schemate praevisos, e. g. ante subdiaconatum, vel diaconatum.
Plures rectores suadent hoc tirocinium ante susceptionem subdiaconatus ita ut
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 819
alumni post tirocinium peractum sive tertium sive quartum annum theologiae
perficiant.
In n. 18, linn. 6 ss., explicite oporteret dici rationem studiorum clericalium
ex intrinseca catholici sacerdotii unitate, ad obiectum et finem quod attinet, com¬
munem debere esse, cui ratio studiorum peculiaris addenda esset in singulis na¬
tionibus.
Ad Appendicem II. 1. Cum institutum alumnorum sacrorum formationis satis
evolutum sit, si universa materia in unum redigatur, iuvat materiam systematice
et logice ordinare. Vigens ius canonicum continet normas attinentes alumnos
candidatos ad sacerdotium dispersas in pluribus locis. Oporteret omnes canones
reduci ad titulum specialem «De alumnis sacrorum formandis ». Sic reducendi
sunt ad dictum titulum specialem omnes canones qui agunt de vocationibus pro¬
movendis, de seminariis, de regimine seminariorum, de admissione, de qualita¬
tibus, de institutione tum spirituali tum intellectuali tum pastorali, de ordina¬
tione — relictis in proprio loco iis quae ad Ordinem ut sacramentum attinet —
de obligatione et iuribus alumnorum, de egressu e seminario, de formatione
complenda post seminarium.
2. Optarem canonem specialem statuentem coetum rectorum seminariorum
vel nationalem vel regionalem, immo et internationalem, qui, sub ductu sive epi¬
scoporum sive Apostolicae Sedis, seminariorum aptationem et renovationem fo¬
veret. Huiusmodi enim congressus vel coetus magnopere iuvabit ad creandam
coordinationem regionalem, nationalem et internationalem in clero. Nec debemus
oblivisci necessitatem huiusmodi spiritus cohaerentiae et cooperationis inter sa¬
cerdotes diversarum dioecesium et regionum nationumque.
3. Materia canonica quoad moderatorum qualitates, rationem nominationis,
stabilitatem in officio, potestatem, iuribus officiisque iuxta principia decreti de
formandis sacrorum alumnis et plus minusve sequendo ordinem adhibitum in Co¬
dice quoad alia officia, in libro de Personis ordinetur.
4. Ea quae habentur in canonibus de Ordine scii. cann. 972, 973, 974, 975,
976, 984, 987, 992, 993, 996, 997, 1001, opportune ad illam partem Codicis
ubi de formandis alumnis sacris agetur, transferentur. Agitur enim de qualita¬
tibus requisitis in alumnis sacris; possent poni tales conditiones inter conditiones
ad admissionem.
11
Beat, mus P. D. IGNATIUS PETRUS XVI B AT ANI AN
Patriarcha Ciliciae Armenorum
Pag. 7, n. 6: legitur: « Alumni vero in seminariis minoribus vitam ducant
quae cum communi omnium adulescentium vita, quantum potest, congruat... ».
Optatur ut vita, de qua fit sermo, ampliori et meliori modo explicetur. Di¬
cendum est, praecise, in quo vita alumni in seminario minori debet congrui cum
vita omnium adulescentium, et in quo ab illa differri.
Pag. 8, n. 10: nonnulla dicuntur circa vocationum probationem et selec¬
tionem.
Num opportunum non fuisset addere cetera signa vocationis, in Encyclica
820
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Pu XI De sacerdotio catholico, anni 1935, enumerata et indicata, tum positive
tum negative?
En eius verba: « Qui ad sacrum huiusmodi institutum ea una nobilique de
causa contendat, ut divino famulatui animarumque saluti se dedat, simulque et
solidam pietatem et probatam vitae castimoniam, et consentaneam, ut diximus,
doctrinam assecutus sit vel assequi nitatur, is profecto, ut perspicuo patet, ad
sacerdotale ministerium a Deo vocatur. At qui, contra, ab improvidis forsan paren¬
tibus compulsus, hoc idem eo consilio complecti velit, ut terrena, quae captanda
prospexerit, emolumenta ac commoda potiatur — quod quidem elapso tempore
crebrius contingere poterat —; qui ab disciplina obtemperationeque plerumque
abhorreat, parum sit ad pietatem proclivis, nec satis laboris animarumque salutis
studiosus; qui, peculiari modo, ad libidinis illecebras sese pronum impertiat, neque
iam diu experiendo ostenderit illius dehonestamenta effugere posse; qui denique
ad disciplinarum studia ita haud idoneus evadat, ut portendi liceat praescriptum
eorum curriculum non posse eum, satis moderatoribus facientem, perficere; hi
omnes ad sacrum hoc munus ineundum non nati aptique sunt » {A.A.S., 2 ian.
1936, p. 40).
Pag. 9, n. 11, lin. 7: necessaria et perutilis insistentia, qua optatur ut quae¬
dam methodus et manualia arceantur a seminariis.
12
Exc.mus P. D. MAURITIUS BAUDOUX
Archiepiscopus S. Bonifacii
In genere-. 1 . Inveniuntur in hoc schemate multa communia cum schemate
de clericis. Sed inspiratio et mens generalis multo meliora sunt. Speciatim:
a) Vocatio sacerdotalis bene introducitur perspecta ecclesiali complemen-
tarietate cum ceteris vocationibus particularibus, sub vocatione communi ad vitam
christianam.
b ) Efformatio virtutum sacerdotalium aspectum positivum induit, v. g.
per momentum assignatum virtutibus theologicis et per modum castitatis eluci¬
dandae, itemque per instantiam relate ad libertatem et eius educationem.
c) Renovatio disciplinae pastoralis perspicue indicatur, simul atque li-
turgiae.
2. Heu! intra contextum et inter textus sane admirandi, sententiae et etiam
paragraphi prorsus absonae apparent et indicare videntur puram repetitionem ad-
notationum conscriptarum ante priorem sessionem. Mea animadvertenda tracta¬
bunt in specie de plerisque his defectibus. Sed ex illis assertis quaedam mihi
videntur indolem induere principiorum quorum praestantia est generalis et pri¬
maria. Hic igitur de his tractandum esse videtur. Auctores enim oblivisci videntur
hanc constitutionem Ecclesiam universalem afficere et consequenter omnia genera
civilizationum attingi usque ad tempora futura longissima.
a) Cognitio linguae latinae hic profertur tamquam res summi momenti et
quidem praerequisita pro omnibus futuris sacerdotibus (pag. 12, n. 19, linn. 23-32).
Id profecto Orientales non potest obstringere neque multitudinem aliorum quo¬
rum generalis cultura aut etiam civilizatio propria non est latina. Haec assertio
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
821
igitur saltem minime reverentiae est relate ad has culturas et civilizationes. Prae¬
terea opus maxime oecumenismi necessarium, quia divinum, obice magno impe¬
dit. Et hic facere non possum quin recorder Act. 15, 5, sed etiam 15, 28-29.
Insuper exceptis paucissimis qui ad fontes recursum debebunt, quique ergo etiam
linguam graecam discere debebunt, sacerdotes hodierni impromptu habent inter¬
pretationes a peritis confectas, quae omnes in plerisque casibus adversus errorem
securius protegunt quam ipsa lectio textus. Praeterea celebratio liturgiae non in
futurum exiget cognitionem tantopere extentam latinae linguae. Neque necesse
videtur cursus philosophiae et theologiae potius latine tradendos et edendos esse.
Denique latina lingua est una ex intellectualis culturae fontibus sed non unica
neque nostro tempore praecipua.
b) Quae supra dicta sunt quoad cognitionem latinae linguae relate ad cul¬
turas et civilizationes varias, quoad oecumenismum, liturgiam, instructionem,
iterum hic assero ut similiter pertinentia, mutatis mutandis, de obligatione pro
omnibus sacerdotibus studendi «secundum S. Thomae rationem, doctrinam et
principia (pag. 13, n. 21, linn. 9-18; pag. 14, n. 22, linn. 9-11), ratione abso-
lutismi praescripti (cf. mea animadvertenda circa schema de scholis catholicis,
pag. 14, n. 20, linn. 15-20).
3. Optandum esset substituere ubique verbis « vocatio ecclesiastica » verba
« vocatio sacerdotalis » (v. g. pag. 5, tit. I et n. 2, linn. 25-26).
4. Perutile esset ubi tractatur de vocatione, de virtutibus et de muneribus
sacerdotalibus uti saepius textibus aut locutionibus biblicis, quae textum divitio¬
rem reddant eumque vivificent simul atque eum reponant in contextu plenario,
v. g. (pag. 5, n. 1, lin. 9) « a Deo ex hominibus assumpti » ( Hebr . 5, 1), loco « a
Deo electi ».
5. In genere, schema aggreditur tractationem materiae more individualistico:
parum favet spiritui servitii et sensui recto apostolatus localis. Pastoralis ratio
quam vult inculcare laborat mente individualistica tum ex parte pastorum tum
fidelium.
6. Nonne Concilium deberet in sese descendere de utilitate, ne dicam de
necessitate reformationis structurae praesentis seminariorum et etiam possibili¬
tatis formationis clericalis extra seminarium. Adeo variae sunt conditiones loco¬
rum et mutari hodie solet. Non abest periculum formas retinendi inflexibiles atque
immobiles (se figer dans) quae vigent in certis regionibus et circumstantiis.
7. Sane utile esset schema distinctionem accuratam instituere inter ea quae
ad minora seminaria et ad maiora pertinent, et clarius elucidare distinctionem
debitam inter formationem generalem dandam in seminariis maioribus et illam,
magis scientificam et peritam, quae locum obtinet in Facultatibus ecclesiasticis.
Adest in schemate de scholis catholicis sectio tota appendicis secundi, pag. 22-25,
quae aptiorem locum obtineret in appendice praesentis decreti, sed tamen magis
explicite esset tractanda sectio illa.
8. Videtur adesse aliqua contradictio inter ambas appendices (pag. 17-20)
et id quod scriptum est pag. 20, n. 11: si conferendae episcopales debent curare
ut constituant formationem sacerdotum secundum exigentias pastorales et neces¬
sitates cultus generalis regionis, num omnia sunt decernenda codice aut instruc¬
tione speciali.
In specie. Pag. 5, n. 2, linn. 13-15. Sacerdotum inopia relate ad necessitates
populi christiani non est, non debet esse causam unicam, neque primam, vocatio-
822
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
nes sacerdotales fovendi. Causa vere principalis est responsio Dei vocationi-, haec
ergo ipsa primo in lumine proferenda et elucidanda est.
Pag. 6, n. 5, linn. 27-36. Exinde decet supprimere can. 969: neque sunt,
neque umquam fuerunt, neque umquam erunt satis multi sacerdotes ut satisfa¬
ciant omnibus hominum necessitatibus, quippe qui vocentur omnes ad aggrega¬
tionem et simul ad crescendum in populo Dei.
Pag. 8, n. 8, lin. 10. Deceret addere hic: « provinciae ecclesiasticae et confe¬
rendae episcopales, sive nationales sive internationales pollent auctoritate plena
in his seminariis erigendis regendisque recursu ad Sedem Apostolicam habito
tantum ad Statuta recognoscenda et ad appellationem in casu conflictus. Ex alia
parte videbunt ne numerus alumnorum tantus evadat ut incompatibilis sit cum
exigentiis eorum formationis ».
Pag. 8, n. 9, lin. 16. « Ab alienis officiis liberi »: haec pars sententiae potest
male interpretari, neque intellegenda est ut « ab aliis officiis liberi ». Siquidem
sacerdos magister qui ministerium exercet consentaneum cum munere suo docendi
adiuvabitur ad infundendum mentem pastoralem in suas lectiones et peritior fiet
in solvendis practicis difficultatibus vitae christianae prout existit extra semina¬
rium. Itaque etiam aptior evadet ad seminaristas efformandos quoad munus
eorum futurum.
Pag. 8, n. 9, lin. 27. Addere hic conveniret: « sacerdotes, qui curant de
formatione et instructione seminaristarum ducant cum eis quandam communem
vitam ». Perutile enim est in quantum possibile videtur eos interesse iisdem acti¬
bus liturgicis, se miscere cum seminaristis cum in laborando (v. g. in symposiis)
quam edendo et relaxando, semper in spiritu magnae caritatis fraternae et sim¬
plicitatis, sese exhibentes vere tamquam ministros eorum. Hic modus agendi
profecto seminaristas officiet in bonum, eisque inculcabit rectum animum solida-
ritatis sacerdotalis.
Pag. 9, n. 11, linn. 3-15. Omnes hae lineae paragraphi sunt simpliciter refi¬
ciendae. Ex earum modo loquendi suboriuntur interrogationes sescentae, v. g.
in prima alinea sane agitur de sapientia naturali et magisterio supernaturali Ec¬
clesiae, nullo autem modo de Verbo Dei et de infirmitate humana ex peccato
orta, neque de reparatione abundantis sima per redemptionem allata, neque de
viribus vitalibus et divitiis Ecclesiae. In altera paragrapho, adest condemnatio
errorum aetatis nostrae, sed absque ulla determinatione eorum naturae, perinde
ac si ex eo solo quod sunt coaetanei in suspicionem eos incidere oporteat, nulla
iterum mentione facta virtutis actuosae et spei quae in praesenti tempore vigent;
quod tempus ex Deo est, idque magnificentissime. Ceteroquin totum nebulosum
et verbosum est.
Pag. 9, n. 12, lin. 28. Sententia «sacrae ordinationis charactere, sed... alter
fiat Christus » est theologice controversibilis. Iam enim in baptismate christianus
Christo configuratur potestque igitur nominari « alter Christus ». Ex alia parte,
relate ad complures ex nostris fratribus separatis, haec consociatio verborum
insinuare videtur sacerdotem locum tenere Christi, cum potius hic indicandum
esset sacerdotem Christi esse sacramentum, signum praesentiae eius salutaris, et
medium quo et in quo Christus agit multiplicibus modis.
Pag. 10, n. 14, lin. 26. Formatio ad vitam orationis debet profecto includere
elementa hic memorata, v. g. voluntas reddendi Sanctae Trinitati cultum ei de¬
bitum, etc. Sed ille qui sacerdos futurus est debet etiam discere Christo obviam
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
823
ire et cum eo colloqui ita ut enascatur profunda et vere, personalis intimitas cum
Domino suo. Discat reperire et frequentare Christum praesentem plurimis modis:
tum in augusto altaris sacrificio, sive in? ministro suo, sive in speciebus sacris,
tum in sacramentis, tum in Sacra Scriptura, tum in laudibus divinis, tum denique
in omnibus fratribus suis, praesertim minimis (cf. Mt. 25, 45) aut in nomine suo
congregatis (cf. Pius XII, Mediator Dei-. A.A.S., 39 [1947], p. 528).
Praeterea clare hic demonstrandum esset « pia exercitia » haurire iugiter su¬
cum et substantiam suam ex fontibus vivis Verbi et Liturgiae. Celebratio eucha¬
ristica et officium divinum iam oratio, sacrificium laudis et centrum vitae unionis
cum Deo per Christum sunt. Decet seminaristas discere orationem diligere quam
Ecclesia eis postea concredet, sed eis iam nunc inveniendus est in ea cibus idoneus
ad vitam spiritualem.
Denique non potest omitti « Lectio divina » et studium sacrarum scientiarum
quae sunt elementa substantialia formationis firmae ad vitam orationis.
Pag. 11, n. 15, lin. 13. Legere oportet «per obedientiam Ei libere coniun-
gitur... ».
Pag. 11, n. 15, lin. 15. Verba sequentia tamquam magis accurata inserenda
videntur post « praeparentur alumni »: « ad suam intime faciendam mentem
episcopi ut efficiant in omnibus voluntatem eius qui eum mittit » (cf. Io. 6, 38;
20, 21; Hebr. 10, 9) et iuxta hunc spiritum « ad promittendam etc. ... ». Ratio:
Cum sacerdotes sint dociles sui episcopi cooperatores, id includit obedientiam
quae particeps fiat mentis ipsius episcopi.
Pag. 12, n. 18. Ibi rememorari convenit Scripturam ubique et in omnibus
valere. Etiam illud propositum optimum duco ut continuatio studiorum in Fa¬
cultate aut in Instituto Superiore non efficiatur nisi post certum tempus in mini¬
sterio peractum, ne magister ipse contactum amittat cum hominibus, siquidem
« pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ».
Pag. 12, n. 18, linn. 2-3. Citatio ex Malachia stuporem gignit et parum apte
est selecta. Ad significandum « scientia praesertim sacra sacerdotes excellere de¬
bere », praeferendum mihi videretur uti textu Novi Testamenti, v. g. 2 Tim.
3, 15-16, ubi Paulus docet cognitionem sacrarum litterarum a Deo inspiratarum
ad salutem posse instruere, per fidem, quae est in Christo... ut perfectus sit
homo Dei, ad omne opus bonum perfectum instructus.
Pag. 12, n. 19, linn. 21-22. Haec assertio: « necesse est ut studiorum huma¬
niorum curriculum rite absolverit » nimis absoluta est. Patet eam conscriptam
esse in contextu europeano, si non romano. Sed ratio habenda est circumstan¬
tiarum communiter obtinentium in Ecclesia. Porro, ubique aut fere ubique Civi¬
tas curam sibi reservat, absque tamen ullo animo nobis adverso, educationis pri¬
mariae, secundariae, academicae et superioris. Humanarum litterarum studia sub
quadam forma traditionali vix locum retinent in ratione libelloque studiorum
(programme). Num arcendi erunt « a studiis proprie ecclesiasticis » discipuli qui
haec studia tantum peregerunt? Ideoque... num privabitur alumnis Ecclesia?
Experientia docet discipulos qui studia « High School » nuncupata compleverint,
sed non humaniora, etsi incipiunt latinae linguae studere simul atque philoso¬
phiae, optimos sacerdotes postea evadere, saepe nullo modo inferiores aliis in
ministerio pastorali.
Pag. 12, n. 19, linn. 26-27. Illud e contra accidet, si studiis humanioribus
peragendis incubuerint quae in multis regionibus habentur obsoleta nisi eis
824
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
aliae disciplinae hodiernae subiugantur, ut hi « sacrorum alumni inferiores vi¬
deantur iuvenibus qui in propria natione ad studia academica accesserint ». Exstat
hic manifeste problema quod requirit curam intentam omnium et cui praestat in¬
venire solutionem quasi fundamentalem quae vi polleat relate ad omnes nationes.
Meo iudicio haec sectio schematis et partes appendicum ei afferentes examinan¬
dae sunt simul atque omnia afferentia, in schemate de scholis catholicis.
Pag. 13, n. 21. Thomismus semper stat et valet, sed non praetermittendum est
studium penetrans systematum philosophiae coaeternae ne periculum oriatur lo¬
quendi et iudicandi de eis absque discrimine, et etiam omittendi quidquid in eis
sit boni. Insuper adest periculum utendi loquela quae a coaetaneis vix intelligi
possit.
Pag. 14, n. 23, lin. 34. Non sufficit rogare ut seminaristae digne sacramenta
conferant, sed potius ut spiritui et significationi . sacramentorum se conforment;
et tum consequenter, digne et apte, cum fide et fructuose sacramenta celebrabunt.
Pag. 15, n. 25, lin. 31. Quia linn. 31-32 praenuntiant « sub aspectu spiri¬
tuali, intellectuali... pastorali », deceret, ut mihi videtur, 1) addere adlineam post
eam quae terminatur sub pag. 16, lin. 4, in qua breviter elucidaretur aspectus
intellectualis; 2) immediate post hanc adlineam, collocare textum par. 26: « ad
pastoralis... aptiores », quae definite tractat de aspectu pastorali; 3) referre ad
n. 26, linn. 10-14 adlineam «parochi... statuitur», cuius textus alienus est
par. 25.
Pag. 18, n. 6, linn. 6-7. Illud ibi evidenter adest periculum ut alumnus in-
dependentiam amittat, psychologo duce, qui pro eo decisiones efficit aut eas ei
quasi imponit. Quoad « Tests » facilius quam par est ducimur compertis quasi
mathematicis et per se prout exemplaria stantibus (standards), vix ulla ratione
habita personae indolis propriae.
13
Exc.mus P. D. MICHAEL BERNARD
Archiepiscopus Brazzapolitanus
Pag. 6, n. 3, lin. 6: post verba « parati sint », addatur: « Eorum tamen liber¬
tate accurate servata, ne dubitent parentes christiani quin eis ostendant vocatio¬
nem sacerdotalem munus esse quod forsan exsequi in posterum possint ».
Pag. 8, n. 9, in fine: addatur: « Necesse est ut Instituta paedagogica condantur
in quibus peculiariter futuri magistri et rectores seminarii in difficilibus officiis
erudiri possint. Inter eximios sacerdotes iam academicis iuribus praeditos illi ad
Instituta potissime mittantur qui egregia indole et virtutibus eminere videntur ».
Pag. 9, n. 11, post lin. 21: addatur: « Abhinc quinquaginta annis, si sacerdos
in ministerio exercendo illam quae in seminario vigebat vivendi regulam servare
poterat, constat hoc tempore in omnibus fere regionibus christianis munera pasto¬
ralia rationem vivendi sacerdoti imponere multo diversam ab illa quae in semi¬
nario observare solebat. Itaque institutio seminariorum ita nunc disponi debet ut,
sub vigilanti cura rectoris et moderatorum, valeant alumni iam liberam voluntatem
et proprium iudicium quam maxime usurpare.
Propterea durante priori periodo alumnorum institutionis, per duos scilicet
vel tres annos, eadem servetur disciplina quae hucusque in seminariis vigebat, ut
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
825
principiis vitae sacerdotalis firmiter imbuantur. Ac deinceps per posteriorem
periodum gradatim assuescant alumni eidem vitae conditioni in qua post ordina¬
tionem sacerdotalem receptam sese habebunt, liberam adhibentes auctoritatem et
proprium ius, in quantum prudentia sinet.
Denique per vocationes maiores, postquam a laboribus decenter conquieverunt
et ad familiam visendi gratia adierunt, commorabuntur alumni apud communita¬
tem sacerdotum strenuam et piam, ubi custodiente parocho, iam pastorale ministe¬
rium navare incipiant ».
Pag. 10, n. 14, post lin. 36 in fine addatur: « Doceantur oportet futuri sacer¬
dotes dioecesani de instituendis nexibus summae coniunctionis cum episcopo, de
cuius enim plenitudine sacerdotali ipsorum dignitas, munus potestatesque emanare
dicuntur. Habeant ergo alumni episcopum in patrem, et se ei praesto futuros esse
comparent. Nihil vero episcopo praestantius sit quam ut singulos alumnos intime
cognoscat, in seminario visitet et, salvo iure rectoris, admoneat ».
Pag. 11, n. 17, in fine addatur: « Periodus tirocinii spiritualis et ascetici
speciali modo interesse videtur ineunte primo anno; quae initiamenta vitae spiri¬
tualis per totum primum trimestre spatium intermitti non debeant ».
Pag. 12, n. 18, post lin. 13 addatur: «Cum ratio studiorum decerni non
debeat nisi omnibus perspectis conditionibus temporum vel locorum et habito
respectu ad ea quae pastorale munus spectant, alumni curriculum studiorum om¬
nino peragent in proprio seminario. Quapropter illi qui ad ipsas disciplinas do¬
cendas vel promovendas destinantur, vel ad peculiaria munera obeunda vel ad
specialia ministeria exercenda, ad studiorum ecclesiasticorum Facultates vel Insti¬
tuta ne mittantur nisi peracto curriculo studiorum communi in proprio seminario ».
Pag. 13, n .20, in fine addatur: « Philosophiae tradendae ita per tres annos
distribuentur cursus, ut iam durante primo anno alumnis tradi possint prima
elementa vitae interioris, conspectus generalis de re sacerdotali et principia futuri
muneris pastoralis ».
Pag. 13, n. 22, lin. 32: post verba « atque tueri valeant » addatur: « Caveant
magistri ne sacram doctrinam ducant ut puram scientiam, sed tanquam verum nutri¬
mentum vitae spiritualis et apostolicae illam tradere curent. Investigationes scien-
tificae et peculiaria studia illis relinquentur qui apud Instituta et Universitates
superiori scientiae ulterius se dederint »,
14
Exc.mus P. D. IOSEPH GERALDUS BERRY
Archiepiscopus Halifaxiensis
[Misit folium typis impressum cui titulus Special Christopher Notes n. 17.
Toward bringing out the Apostolic Votentialities of Theology in the training of
Seminarians. Summary of conclusions reached during a Study Week held at
Christopher Headquarters, New York, N. Y., July 8-13, 1963].
826
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
15
Exc.mus P. D. VINCENTIUS BRIZGYS
Episcopus tit. Bosanensis, dux. Kaunensis
De omnibus schematibus loquendo non omnia inclusa venient in decretis,
quae dicta fuerunt in disceptationibus. Et de hoc schemata multa dicenda sunt, quae
iuvabunt aliquo modo etiamsi non inclusa in futuro decreto.
Nostris temporibus saltem in aliquibus regionibus dantur nimis, multi apostatae
a sacerdotio seu exsacerdotes. Sine dubio dantur et aliae secundariae causae huius
mali, principalis tamen causa est formatio in familia et seminariis.
Iam ab 19 annis non habeo directum contactum cum aliquo seminario. A di¬
stanti tamen habeo opportunitates observare alumnos in variis partibus mundi
(ipse exui et in servitio profugum in regionibus ubicumque isti emigrant). Sunt
personae competentes iudicare de spiritu in hodiernis seminariis. Ego dicam aliquas
observationes, quae si superficiales iudicentur a peritis, non eis contradicam.
Programmata in seminanis minoribus. Ultimis temporibus multa bona in hoc
campo evenerunt, sunt tamen etiam nunc seminaria minora, in quibus iuvenes
praeparantur solummodo ad studia in seminariis maioribus. Si post seminarium
minorem iuvenis non est praeparatus ingredi aliquam aliam scholam (Universita¬
tem, Collegium vel aliquam scholam superiorem) nisi seminarium maiorem, talis
coactus est, etiamsi sine vocatione et contra voluntatem, continuare studia in semi¬
nario maiori et ad ordines sacros accedere. Plurimi ex illis, qui non habebant suffi¬
cientem spiritum et vires perseverare in sacerdotio, sunt victimae huius circum¬
stantiae. Puto sine ulla misericordia adlaborandum esse, ut in omnibus seminariis
minoribus. sine mora introducantur programmata communia omnibus scholis talis
vel talis regionis plus necessaria ad formationem futuri alumni seminarii maioris.
In seminariis maioribus et Universitatibus catholicis arcendi sunt a docendo
omnes auctores et fautores theoriarum nondum definitarum in exegesi, theologia,
historia etc. Haec omnia debent resolvi inter competentes viros scientiarum sine
praematuro clangore et non spargi praemature inter iuvenes studiorum alumnos.
Pauci anni in seminario maiori vix sufficiunt ad acquirendam doctrinam iam soli¬
dam et definitam.
Quae dicta sunt in schematis pag. 15, versibus 29 etc. et in pag. 16 de forma¬
tione post seminarium perficienda, censeo transferenda esse ad schema de clericis.
De disciplina, formatione etc. in seminanis minoribus. In seminariis minoribus
etiam nomen clerici (chierichetto) est renuntiandum. Vocantur alumni scholae
mediae vel superioris, secundum programmata scientiae, talis vel talis tituli: e. g.
P. Pii XI, B. J. Neumann, B. Contardo Ferrini et alia.
In seminariis minoribus abolenda est vestis talaris. Vestem talarem conser¬
vandam esse iudico uti privilegium in ordinibus constitutorum. In genere, refor¬
manda sunt omnia, quae in vestitu et tota externa apparitione nostris diebus
populo si non risum movet, saltem inveterata sapiunt. Verum est multa horum
antiqua esse. Suo tempore illa fuerunt assumpta ex populo illius temporis, quae
non sunt nostri temporis, sunt inutilia, non paucis iuvenibus huius temporis repu¬
gnantia. Vestitus, formae exteriores, mentalitas de rebus quotidianis, quae redolent
formas et mentalitatem feminarum xvii vel xvm saeculi, nostris diebus iam nec
mulieribus, nec viris decent et placent, eo vel minus clericis et sacerdotibus.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 827
Censeo arcendos esse a seminariis praesertim spiritus et disciplinae moderato¬
res, qui suo charactere vel formis externis sunt potius simplices mulieres, quam
viri destinati ad formandos viros-milites in certamine contra mundum et ini-,
micos salutis. Iuvenes in seminariis minoribus et clerici in maioribus sunt masculi
ex quibus debent efformari viri integri virilis characteris. Iuvenes sacerdotes sine
virili charactere semper sunt victimae non solummodo periculorum sed etiam
inevitabilium in vita et labore sacerdotis.
16
Exc.mus P. D. CONSTANTINUS CAMINADA
Episcopus Ferentinus
Ad 14. Videtur perutile, in scholis theologicis, studium Litt. Enc. Mediator
Dei , quae nimis ignoratur a sacerdotibus.
Ad 23, In seminario clerici memoriae mandare deberent catechismi formulas
ut ad eas alumnis docendas vere apti fiant. Experientia docet prorsus necessarium
esse formularum studium. Sine formulis clare et efficaciter explicatis nihil remanet
in alumnorum mente et corde.
Ad 24. Practicae pastoralis exercitationes, sub superiorum regimine et inspec¬
tione effectae, non tantum utiles sed prorsus necessariae videntur ad seminarii
alumnorum modernam et integram formationem. Seminarii Beneventani mirabilis
experientia — a rev. patre A. Grasso, S.I., in « Civilta Cattolica » descripta —
est huius -affirmationis clara demonstratio.
Ad 25. Iuvenis cleri institutio evangelicae paupertatis spiritu niti debet.
Christiana paupertas necessaria est conditio ad apostolicam efficacitatem pastoralis
ministerii. « Motorizatio » (ut vocant) — in multis paroeciis minime necessaria! —
pro iuveni clero grave est periculum. Facile primum locum tenet in eius psycho-
logia. Prima cura plurium iuvenum Sacerdotum est « automobilis » emptio etiam
si, propter paupertatem familiae, in Seminario gratis degerunt.
17
Exc.mus P. D. IOANNES CANESTRI
Episcopus tit. Tenediensis
N. 6, pag. 7, lin. 10, legitur: « Alumni vero in seminariis minoribus vitam ...
congruat ». Nemo est qui non videat verba esse inutilia; praesenti enim temperie
hoc periculum, quod revera extitit pro sacrorum alumnis praeteritarum generatio¬
num, omnino desiit.
18
Exc.mus P. D. ANTONIUS CARDOSO CUNHA
Episcopus tit. Barenus in Pisidia, aux. Beiensis
a) In pag. 8, sub n. 8. Numerus minimus stabiliatur saltem quadraginta alum¬
norum seminariorum maiorum. Dioeceses quae non habeant indicatum numerum
obligentur eos mittere ad seminaria interdioecesana.
828
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
b) In pag. 11, sub n. 17. Ordinatis in sacro ordine diaconatus imponatur pe¬
riodum trium annorum ad experimentum. Diaconi enim iam pretiosum laborem
praestare possunt in Ecclesia, praesertim in instructione fidelium. Hoc experimento,
multos infelices casus infidelitatis sacerdotalis vitari possunt qui sunt magnae
tristitiae Sanctae Matris Ecclesiae.
19
Exc.mus P. D. IOANNES COLOMBO
Archiepiscopus Mediolanensis
Propono sequentes mutationes:
Pag. 5, n. 2, lin. 24: post verbum « acceperint » adiungenda mihi videntur
haec verba « vel recognoverint »; et sic legatur: «... qui supernum vocationis
donum etiam maturiore aetate acceperint vel recognoverint... ». Infatti nella piu
parte dei casi, gli adulti riconoscono una vocazione gia avvertita in diversi modi
da fanciulli (massime sugli 11 o 12 anni) e per diverse ragioni ritardata. Cosl
mi conferma la mia lunga esperienza.
Pag. 5, n. 2, lin. 26: post verbum: « idoneitate » et haec verba adiungenda
mihi videntur: « morali et intellectuali », ut melius declaretur de quanam idonei¬
tate agatur; et sic legatur: « Vigilanti cura inquiratur de candidatorum recta in¬
tentione et idoneitate morali atque intellectuali ».
N.B. La congiunzione « ac » nella lingua classica si usa solo davanti a conso¬
nante, quindi meno bene e premessa alia parola « idoneitate ». Mi si perdoni la
pedanteria purista.
Pag, 7, n. 11, linn. 27-29: ordo verborum mutandus, meo iudicio, hoc modo:
« ac praeterea eam linguae latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum
sacrarum fontes et ecclesiastica documenta intellegere atque, si de latini ritus
alumnis agatur, libros liturgicos intima peritia adhibere possint ». Cosl mi sembra
sia rispettata maggiormente la progressione logica dei pensiero; mentre la prescri-
zione dello studio dei latino conservi la sua forza anche per gli alunni che non
sono di rito latino.
20
Exc.mus P. D. PHILIPPUS CONDURU PACHECO
Epicopus tit. Decorianensis
In schematis de sacrorum alumnis formandis scribantur, pag. 6, lin. 5, « pa¬
ratae » pro « parati »; pag. 7, lin. 11, « adolescentium vitae deceat », pro « cum
communi omnium adolescentium vita, quantum potest, congruat »; lin. 16 « perfi¬
cere » pro « inchoare »; lin. 29 « vires spirituales » pro « vires naturales ».
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
829
21
Exc.mus P. D. VILLELMUS CONWAY
Episcopus tit. Nevensis, vic. cap. Armachanus
I - De vocationibus ecclesiasticis. Par. 4, pag. 6, lin. 19. Velim ut post verbum
« declarentur », par. 4, pag. 6, lin. 19, inserantur sequentia vel similia verba:
« Optandum ut in singulis nationibus specialis “ Dies Vocationum ” habeatur in
qua, in omnibus ecclesiis, orationes speciales fierent ad vocationes sacerdotales a
Deo implorandas et conciones speciales haberentur ad illustrandum inopiam Ec¬
clesiae et gloriam sacerdotii ».
II - De formationis fine et seminariorum ordinatione. Par. 7, pag. 7, lin. 24.
Post verba « celebrationibus liturgicis » inserantur verba « et imprimis sacrosancto
Missae sacrificio ».
III - De institutione spirituali. Par. 15, pag. 11, lin. 3. Velim ut, agendo de
mortificatione, inculcetur momentum roborandi voluntatem per longum tempus
ita ut alumni, sacerdotio aucti, ea quae sunt licita et tamen non expediunt renun¬
tiare valeant. Velim ergo ut post verba «mortificationis spiritum» addantur
sequentia verba: «... necnon ad illam voluntatis fortitudinem qua, sacerdotio aucti
et in media plebe viventes, ea quae licita sunt sed non expediunt prompte renun¬
tiare valeant ».
22
Exc.mus P. D. GERARDUS COUTURIER
Episcopus Altaripensis
Totum schema brevius conscribi deberet, omissis nonnullis paragraphis quae
nonnisi generalia et alibi invenienda exprimunt (v. g. par. 11, de ordine ad disci¬
plinam custodiendam).
Modo generali ea quae in cap. I De vocationibus ecclesiasticis fovendis affe¬
runtur multo brevius conscribi possent, servatis iis tantum quae ad praesentes
necessitates respondent.
Titulus mihi videtur non rectus, cum non sola vocatio ad sacerdotium mini-
steriale sed et omnis vocatio « ecclesiastica » dici debet. Desideratur aliqua defi¬
nitio vocationis sacerdotalis per respectum ad totam Ecclesiam in cuius definitionis
lumine ea omnia quae afferuntur proponi debent. Praeterea fortius affirmari debet
sacerdotes e christianis seligi debere: etenim candidatum ad vitam sacerdotalem
primo ad solidam vitam christianam, secundum characterem baptismi et confirma¬
tionis, per virtutes praesertim theologicas, sed et humanas, educari debet, cum
clericum formare antequam christianum et adultum sit structuram aedificare absque
fundamento. 1
1 Le fondement de toute vocation speciale est la vocation a la vie chretienne. Ce n’est
que la-dessus qu’on peut batir une vocation sacerdotale solide; c’est pourquoi, sans perdre de
vue sa vocation sacerdotale, le jeune seminariste doit d’abord, comme tous les autres jeunes
830
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Fortius affirmari debent ea quae in par. 6 feliciter dicuntur, scii, ut alumni
« vitam ducant quae cum communi omnium adolescentium vita quantum potest
congruat». Etenim alumni, antequam ad seminarium maius accedant aliquam
cognitionem hodierni mundi per studium, laborem, apostolatum et vitam com¬
munem cum aliis eiusdem aetatis possidere deberent, cum sit omnino difficile,
in praesenti forma seminarii maioris, istum contactum modo valido pro alumno
mundi inexperto durante cursu theologico efficere. Candidatus, antequam ad semi¬
narium maius accedat, deberet esse vir adultus fide et aetate psychologica maturus
(cf. par. 10).
De cap. II, modo generali eadem dicenda sunt ac ea quae de cap, I, scii, ser¬
vanda sunt ea quae ad necessitates praesentes et ad finem Concilii utilia sunt, aliis
in aliqua instructione speciali vel etiam in piis libris inveniendis.
Ea quae in par. 7 notantur feliciter exprimuntur, i. e. de sacerdotali et pasto¬
rali pietate.
In par. 8 recte foventur seminaria regionalia ac nationalia, etc. Tamen notari
debet seminaristas in istis institutionibus viventes contactum cum vita dioecesana
servare debere et episcopos proprios eos frequenter visitare.
In par. 9, bene notatur exitum institutionis alumnorum magis ab educatoribus
quam a legibus pendere. Quoad leges, notari potest, n. 11, eas paucas immo paucis¬
simas sed omnino tenendas debere esse, ut alumnos libertatem et prudentiam suam
simul cum oboedientia firma exerceant.
De cap. III, de Institutione spirituali. Bene statuitur primatum caritatis.
Forsan clarius et magis nervose dici potest fundamentum vitae spiritualis in virtu¬
tibus theologicis quaerendum esse.
Optima dicuntur in par. 14 de Sacra Liturgia ut fonte vitae spiritualis. Expli-
citari posset necessitas nutriendi orationem mentalem in vita liturgica Ecclesiae,
in Sacra Scriptura et in contemplatione operationis Spiritus Sancti in animis, occa¬
sione ministerii.
In par. 15, datur optima et positiva definitio castitatis sacerdotalis. In secunda
parte eiusdem paragraphi, citatio textus Phil. 2, 8 extra sensum biblicum videtur.
Melius ostendi deberet valor apostolicus et ecclesiasticus oboedientiae et arctioris
coniunctionis sacerdotum cum episcopo, super unitatem sacerdotii fundatae.
In par. 16, feliciter notatur necessitas virtutum humanarum.
Ea quae de opportunitate tirocinii spiritualis dicuntur servari ac magis per¬
pendi debent.
Cap. IV, de studiorum ratione. Circa par. 18, exegetae non concordant de
sensu illius citationis Mal. 2, 7.
Optime dicitur leges a Suprema Auctoritate Ecclesiae circa rationem studiorum
nonnisi generales fieri posse, et rationem studiorum accommodandam esse ad loca
et tempora. Etiam bene distingui debet duplex gradus in institutione clericorum,
i. e. formatio ordinata ad munera pastoralia, in seminariis danda (cf. par. 23)
quae suo modo debet esse scientifica; formatio ordinata ad scientiae pervestiga¬
tionem vel ad docendum in facultatibus universitatis et in seminario, quae post
completum cursum seminaristicum incipienda est.
chretiens et avec eux, se former a la vie chretienne telle que le requierent sa consecration
baptismale et sa confirmation. C’est sur le chretien que se forme le pretre. II ne faudrait pas
former des « petits clercs » avant de former de vrais chretiens et des adultes dans la foi.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 831
Par. 20. Cursus philosophicus non est tantum propaedeuticus theologico, sed
et intendit formationem rationis et cognitionem mundi et ingenii humani (cf. par. 6).
Seminaristae debent habere ingenii culturam aequalem et similem ac iuvenum eius¬
dem loci et aetatis.
Par. 21. Commendatio philosophiae ac theologiae ad mentem S. Thomae per¬
tinet non ad Concilium oecumenicum ad totam Ecclesiam ordinatum sed ad pecu¬
liarem instructionem pro parte occidentali Ecclesiae.
Par. 23 et 24 optima sunt inter omnia alia schematis. Tamen etiam doceri
deberet valor laboris in coetu ducti (travail en equipes) secundum methodum
actionis catholicae et multorum huius temporis humanarum negotiorum.
Instructio a commissione de seminariis adumbrata videtur pertinere ad men¬
tem anterioris schematis, et omnino de novo redigi debet.
Adnotatio generalis: totum schema de sacrorum alumnis formandis ut admis¬
sum supponit formam educationis per institutionem seminariorum servandam esse.
Tamen prius Concilium, scii. Tridentinum, seminaria fundavit ut formationem
sacerdotum necessitatibus huius temporis accommodaret, Concilium Vaticanum II
eamdem potestatem habet reformandi istam institutionem seminariorum, immo
proponendi aliquid novi et diversi, secundum experientias in aliquibus regionibus
factas. Non dicimus formam praesentem seminariorum relinquendam esse sed
Concilium saltem habere potestatem immo obligationem sibi quaestionem serio
ponendi.
23
Exc.mus P. D. ANTONIUS CUNIAL
Episcopus Lucerinus
I - De vocationibus ecclesiasticis: n. 3: opportunum videtur magis in luce
ponere momentum decisivum quod habet familia, in sua actione educativa et in
suo exemplo, quantum ad initium et ad perseverantiam in vocatione; eo vel magis
in situatione hodierna, in qua beneficus influxus familiae, sensu dicto, forte de¬
sideratur. -
N. 6, lin. 15: forsan melius potest res exprimi, quia, ut in schema dato,
aliqua ambiguitas videtur haberi scii.: quod actio educativa in seminario minori
possit aliquo modo esse neutralis in relatione ad idealem sacerdotalem. Debitis
cautelis, e contra, et pleno respectu habito libertatis selectionis vocationis quae
tardius maturabitur, iam ideale sacerdotale fermentare debet actionem educativam
seminarii minoris.
II - De formationis fine ...: n. 9, lin. 20: optandum esset ut ii qui deputantur
ad formandos pastores animarum, insuper, qualitatis experientiae pastoralis, directae
et satis prolungatae, ornati sint.
III - De institutione spirituali, n. 13: absque re videtur non esse requirere
explicite in alumno constitutionem psychicam sufficienter robustam et aequilibratam.
IV - De studiorum ratione, n. 19: optima est attentio circa institutionem cul-
turalem alumnorum, in relatione ad studia aliorum alumnorum in respectiva na¬
tione; sed analoga attentio debet insistere in efformationem sensus practici, ita ut
alumnus fiat capax intelligendi situationes concretas hominum omnium classium.
832
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Appendix I: optima videretur elaboratio alicuius « Directorii » pro pastorali
vocationum, cum aliquibus explicitis directivis, in materia, relate ad actionem
familiae, paroeciae, variarum institutionum (de vocatione in genere, de specificis
vocationibus...; de qua re habeatur ratio etiam in compilatione textus catechismi).
24
Exc.mus P. D. JULIUS VICTOR DAEM
Episcopus Antverpiensis
Ad 5. 2 a pars primae al. sic formuletur: necnon foveantur collegia vel scholae
quae in multis regionibus ita christiano spiritu imbuantur ut eidem fini interveniunt.
Exstant nostris temporibus multae scholae mediae et etiam technicae in quibus
vocationes oriuntur et evolvuntur.
Specialia instituta condantur pro iis qui maturiore aetate divinam sequuntur
vocationem.
Ad 11. Insistatur in necessitate collaborandi cum fratribus sive in studiis sive
in apostolatu iam a tempore studiorum (Le travail en equipe).
Ad 20-21. Omnia quae hic declarantur optima sunt sed Commissio deberet
episcopis commendare opportunam adaptationem rationis studiorum tempori ac
nationi.
Duo curricula studiorum nempe philosophiae et theologiae possent utiliter
aliter disponi ita ut praesertim iuniores seminaristae maiorem fructum obtineant.
Ad 28. Oportet agere in hoc numero etiam de aliis sacerdotibus: omnem sacer¬
dotem, non solummodo neosacerdotem, oportet studere variis disciplinis etiam
post seminarium.
25
Exc.mus P. D. IOSEPH ANTONIUS DAMMERT BELLIDO
Episcopus Cajamarcensis
En general apruebo el esquema. En el n. 5 considero que debe agregarse una
exhortacion a los movimientos juveniles de apostolado seglar, fuente uberrima
de vocaciones sacerdotales (cf. Pii PP. XI Lit. Enc. Ad catholici sacerdotii, A.A.S.,
28 [1936], p. 46).
En el n. 19 y sgs. me parece qui se legisla demasiado unilateralmente para la
Iglesia latina, sin advertir que el Concilio es ecumenico.
En cuanto a los apendices expreso: 1) para una materia tan amplia y tan
delicada no queda tiempo suficiente, asi que para las « animadversiones » debe
darse un plaze mas largo despues dei Concilio; 2) la forma actual seria solo la codi-
ficacion de la praxis de la S. C. de Seminariis, que no es aplicable a la Iglesia
universal ni siquiera a la Iglesia latina, pues las condiciones son muy diversas en
los continentes y naciones; 3) eque comision conciliar prepararia el Directorio?
4) Los obispos no conocemos « prima lineamenta adumbrata a Commissione de
Seminariis de Studiis », asi que antes de publicarse la Instruccion « auctoritate
Concilii Oecumenici Vaticani II » debe ser consultada y revisada por el episco-
pado universal.
La actual Comision conciliar redactaria el Directorio.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
833
26
Rev.mus P. D. DOMINICUS DESPERBEN
Praefectus apostolicus Hainanensis
Je propose humblement aux Peres du Concile d’ajouter au n. 24 du chapitre IV
De Studiorum Ratione 1’etude obligatoire des trois Sciences Auxiliaires suivantes:
Diction, Comptabilite, Relations Publiques.
1. Diction: Le pretre est par sa fonction un bomme « public »: il prie en
public: il parle en public: il enseigne en public: il est le serviteur de la parole
publique: il faut donc qu’il acquiere la science de la diction parfaite comme un
avocat, comme un homme du theatre: cette science a ete trop negligee jusqu’a
present: peu de pretres arrivent a avoir une diction qui rende 1’audition agreable:
nous le constations tous les jours au Concile.
Nous ne devons rien negliger pour rendre 1’action du pretre plus efficace: il
faut que dans les seminaires on engage des professeurs experts dans l’art de la
diction: au debut il faudra engager des professeurs laics et cela exigera des sacrifices
pecuniers mais les resultats seront merveilleux: et il faut un acte du Concile pour
entrainer les eveques et les superieurs des seminaires a faire les depenses necessaires.
2. Comptabilite: Cette science du « chiffre » est necessaire et les eveques sem-
blent 1’avoir compris puisqu’on y touche dans le De Cura Animarum mais sa
place est dans ce schema-ci: tout pretre est appele a manipuler 1’argent soit de la
paroisse, soit du diocese, soit du seminaire, soit des ceuvres diverses qu’il doit
diriger et cela souvent des sa sortie du seminaire: la science de la Tenue Des
Livres lui est tres utile et si on attend qu’il 1’acquiere par la pratique ce sera tres
souvent pour ne pas dire toujours au detriment des interets qu’il doit sauvegarder.
3. Relations Humaines: Il existe une branche de la psychologie pratique que
les americains appellent « Public Relations Science » qui est d’une importance
majeure pour tout pretre: le ministere du pretre s’exerce toujours avec le public
plus ou moins elargi: paroissiens, eleves, penitents, personnes des oeuvres catho-
liques: il doit apprendre a manipuler toutes sortes de caracteres: il doit presenter
le message evangelique a des milieux tres differents: les conditions ou il exercera
son ministere demande de lui un doigte psychologique extremement souple: la
science psychologique des « Relations Humaines » sera d’un grand secours pour
lui: cette science avec ses applications religieuses devrait etre la base de 1’enseigne-
ment donne dans le cours de Pastorale.
Dans la periode de formation des grands Seminaires qui court 1’espace de
sept ans on trouvera aisement le temps pour intercaler 1’etude de ces trois
Sciences auxiliaires.
Les Peres du Concile seront benis par les generations futures des pretres
pour 1’introduction de ces Sciences: leur acquisition rendra les jeunes pretres
plus aptes a affronter leur terrible ministere et dans de nombreux cas ces Sciences
supprimeront les complexes de timidite parmi les pretres.
On dira peut-etre que 1’experience suffit pour acquerir ces Sciences: je reponds
que cela est vrai pour la moyenne des pretres mais cette acquisition se fait au
53
834
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
detriment d’experiences dommageables pour les ames et souvent quand le pretre
a aequis 1’experience il n’a plus la force de la mettre en pratique.
Dans le monde la culture generale est ou tend a devenir plus elevee: il faut
que le pretre suive le mouvement et qu’il soit au meme niveau que celui des
hommes avec lesquels son ministere sacre le met en rapport.
Seul un acte du Concile peut engager les eveques et les superieurs des semi-
naires, a cause des sacrifices financiers, a introduire dans les seminaires 1’etude
de ces trois Sciences auxiliaires.
27
Exc.mus P. D. ALBERTUS CONRADUS DE VITO
Episcopus Lucknovensis
In cap. IV «De studiorum ratione ». Pro recta seminariorum ordinatione
ardenter proponere velim ut a Sacrosancta Synodo vel in praesenti schemate vel in
novis Statutis pro Missionibus condendis clare definiatur quod pro unaquaque
Natione, etiam in Missionibus, unica habeatur Ratio studiorum, cum initio et
fine anni scholastici eodem tempore, cum iisdem legibus seu normis disciplinaribus.
28
Exc.mus P. D. IOSEPH DRZAZGA
Episcopus tit. Siniandenus, aux. Gnesnensis
Animadversiones generales. 1, In dicto schemate traditionalia praesertim prin¬
cipia methodus sacrorum alumnorum formandi continentur, quae quidem in se
recta omnino, tamen pro praeparatione sacerdotum hodiernae curae pastorali addic¬
torum insufficientia videntur.
2. Propterea in schemate non omnia inveniri possunt, quae a viris educationi
sacrorum alumnorum addictis exspectantur. Qui quidem viri in eo consentiunt,
quod modum traditionalem educationis seminaristicae haud sufficere testantur,
renovationem necnon « aggiornamento » uti dicitur postulant, tam quoad mode¬
ratorum professorumque paedagogicam praeparationem, formationis asceticae, intel¬
lectualis et apostolicae methodum, quam prorsus universam quoad auram in semi¬
nariis desideratam.
Quam renovationem exigunt inter alia: a) hodierna figura mundi huius; b) in¬
doles alumnorum qui nunc recipiuntur; c) spiritualis et moralis habitudo neosacer-
dotum; d) sacerdotum curae pastorali addictorum penuria.
Ad a) Citra omne dubium, post ultimum bellum mundiale praesertim, immu¬
tatae sunt condiciones vitae humanae, forma orbis terrarum, fidelium mens, exi¬
gentiae et desideria.
Ad b) Alii etiam intrant nunc seminaria alumni: mente laicisati, in mundum
externum propensiores, supernaturalium irreceptivi, in agendi libertate effrenati,
nec legem naturalem, nec ecclesiasticam, nec civilem agnoscentes. Quibus cum
defectibus iunguntur: auctoritatis omnis parviponderatio, enorme omnia diiudi-
candi condemnandique studium, temeritas quaedam et levitas, accuratioris mentis
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
835
defectus, conscientiae moralis infirmitas, disciplinae et suiipsius spontaneae obla¬
tionis ignorantia, mentis re technica ludisque stadiorum maxima praeoccupatio,
personalis denique culturae degradatio.
Ad c) Saepius nunc, iam paucis post ordinationem sacerdotalem annis elapsis,
apostasiae, crisim vitae supernaturalis sequentes, committuntur.
Ad d) Accommodatam formationis seminaristicae renovationem expostulat,
iugiter in fidelium societate accrescens, sacerdotis curae pastorali totaliter dediti
desiderium, qui hodiernis temporibus maxime congruat.
3. In schemate tandem introducenda desiderantur postulata et suggestiones
in enuntiationibus Sanctissimi Domini Pauli PP. VI nuperrime editis contenta,
videlicet Epistula Apostolica Summi Dei Verbum diei 4 novembris 1963 anni, et
in constitutione de Sacra Liturgia diei 4 decembris eiusdem anni.
1. De vocationibus ecclesiasticis. 1. Peropportuna videtur imprimis definitio
naturae necnon signorum vocationis sacerdotalis, in prooemio huius capitis po¬
nenda, propter opinionum multitudinem hucusque vigentem et ad satisfaciendum
exspectationi horum omnium, qui in seminarium alumnos admittunt et ad ordines
praesentant, qui quidem viri in documentis Sedis Apostolicae « dotes naturae »
haud ita clare quam « dotes gratiae » definitas invenire possunt.
2. Praeter familiam christianam, etiam paroecia qua supernaturalis societas
suae de catholicae Ecclesiae sorte responsabilitatis conscia, necnon puerorum altari
inservientium coetus — dummodo a sacerdote recte ducantur, optimus est ager
in quo sacerdotalis vocationis germen accrescit.
3. In n. 4, ad lin. 15 addi possunt quae sequuntur: « Commendantur ideo
communes christifidelium ad vocationes sacerdotales impetrandas preces in missis
votivis D. N. I. Christi Summi ac Aeterni Sacerdotis feriis quintis aut sabbatis
initio uniuscuiusque mensis celebratis, speciales porro supplicationes feriis quattuor
temporum persolvendae, tandem singularis aegrotorum et languentium de dolo¬
ribus patienter toleratis oblatio ».
4. Ad lin. 22, n. 4 addenda proponuntur: « Huic fini inservire debent: “ Dies ”
vel “ Hebdomada vocationibus sacerdotalibus sacra ” annuatim in paroeciis instau¬
randae, dies ordinationis sacerdotalis in tota dioecesi, exercitia spiritualia adole¬
scentium, prima quoque Missa a neosacerdotibus sollemniter celebrata ».
5. Ad n. 6, post lin. 16 addenda sunt sequentia: « Antequam sacerdos curam
animarum gerens iuvenem quempiam in seminarium suscipiendum commendet,
debet diligenter perpendere, qualis sit familia adolescentis, quae sint eiusdem
vires physicae et morales, quibus motivis ingrediendo in seminarium, praesertim
maius, ducatur. Hac in re adamussim sequatur oportet Sedis Apostolicae praescripta,
ut non solo desiderio, sed debitis signis vocationis instructos, omni defectu inha-
bilitante liberos, seligat sacerdotii adeptos ».
II. De formationis fine et seminariorum ordinatione. 1. Introductionis instar
in hoc capite asserendum videtur, finem educationis seminaristicae, minime per¬
fectum alumnum, sed sacerdotem — animarum pastorem — esse.
2. In schemate perennes, necessariae et immutabiles presbyterorum dotes
tractantur, potiusquam dispositiones, quae nunc postulantur. Et haec sunt trac¬
tanda, et illa non parvipendenda.
3. Non solis, etiam optimis, educationis principiis alumni formantur, sed
836
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
personalitate, cogitandi agendique ratione moderatorum, quorum defectus vel
carentia nullo modo suppletur.
4. Moderatores sedulam operam, non obstante temporis iactura, in recogno¬
scendis alumnis eorumque dispositionibus et necessitatibus, iis etiam quibuscum
in seminarium ingressi sunt, navantes, personarum formationi incumbant.
5. Professores non solum scientiae fautores et disciplinarum scientificarum
lectores se esse aestiment, sed etiam paedagogos una cum moderatoribus simul
pro recta alumnorum formatione responsabiles. Ne contententur ideo sola scien¬
tiarum traditione et examinatione, sed extra pericula acroasesque cum alumnis
conversentur oportet.
6. Ceterum addendus censetur sequens passus de sacerdotum curatorum erga
seminarium relationibus:
a) Seminarium dioecesanum non soli episcopo, sed omnibus etiam sacerdo¬
tibus dioecesanis in animo sit, qui non solum sustentationis media libenter suppe¬
ditent, sed etiam pro sacrorum alumnis, iis praesertim qui in paroeciis commissis
orti sunt, responsabiles se esse iudicantes seminarii rectorem certiorem faciant de
alumnorum agendi in vacationibus ratione, eosdem libenter sibi adsciscant et
associentur.
b) Quaestionibus in scrutiniis ante sacrorum alumnorum ordinationes iuxta
Sedis Apostolicae praescripta propositis respondeant sincere, in conscientia, me¬
mores responsabilitatis suae.
c ) In causis alumnorum, paroecianorum suorum, cum moderatoribus semi¬
narii iugiter communicentur, ad facilius maturiusque provehendos eosdem, sine
tamen personarum acceptione, pro bono Ecclesiae potius, quam ad ambitioni pri¬
vatae satisfaciendum ».
7. In animum revocentur etiam alia quaedam:
a) Moderatores et sacrorum alumni invicem sinceram confidentiam et ami¬
citiam foveant, sine quibus optata personarum formatio impossibilis est.
b) Maxime exoptanda vere familialis aura nullos inter moderatores et sacro¬
rum alumnos admittit abyssos, econtra unam communitatem congerere tam quoad
mensam, quam in recreatione, iubet.
c) In seminariis rectum uti dicunt « clima » paedagogicum desideratur, quod
nimiam severitatem ex una, nimiamque libertatem ex altera parte evitet.
d) Quam maxime excludendus ostenditur modus procedendi mere natura-
listicus in sacrorum alumnis formandis.
e) Magis attendantur in educandis clericis vacationes, tempus nempe pro¬
bationis et simul seipsum regendi custodiendique artis addiscendae.
III. De institutione spirituali. 1. Principalis asceticae in seminariis dioecesa¬
nis formationis finis in spiritu sacerdotibus dioecesanis proprio, diverso a mente
sacerdotum religiosorum, reponatur. Vitam spiritualem sacerdotis dioecesani nempe
unitas cum Antistite proprio ac per eum Summo cum Pontifice totaque Ecclesia
Universali regat, paupertas evangelica zelusque apostolicus, serviendi promptitudo,
mundi christiana dilectio insignet.
2. In sacrorum alumnis efformandus est perfectus homo, christianus, sacer¬
dos, animarum pastor. Propterea assidue exerceantur in naturali rectitudine animi,
in mentis cultura, in omnibus virtutibus cardinalibus characterem moralem hominis
constituentibus. Sacerdotii adeptus intellegere debet vitae humanae problemata
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
837
spiritualem et materialem hominum indigentiam; sedulo etiam modum vivendi cum
omnibus addiscat.
3. Fundamentum formationis spiritualis futuri sacerdotis conscientia propriae
sit vocationis divinae.
4. In sacrorum alumnis maxima cum diligentia formetur spiritus orationis,
abnegationis, fidei et crucis; omnis enim defectus praeparationis huiusmodi crisim
vitae spiritualis, apostasiam ab ordine sacerdotali vel etiam totalem a fide aposta¬
siam causare nactus est.
5. Sedulo attendendum est educationi conscientiae ad sensum responsabilitatis
fovendum, quem sacrorum alumnus in vita seminaristica facilius amittere potest
in omni momento directioni statutorum iussisque moderatorum mere passive
obsecundans.
6. N. 17 schematis « tirocinium spirituale » ad roborandam spiritualem for¬
mationem ante inceptum theologiae cursum et ante ordinationem spiritualem
expostulatur.
Opportunius autem primum « tirocinium » in forma cursus praeparatorii iam
ante philosophicam alumnorum institutionem instauraretur, potissimum propter
defectum spiritualis et intellectualis dispositionis et propter fidei et morum igno¬
rantiam, quibus in candidatis tempestive consulere oportet.
Secundum autem « tirocinium » potius post ordinationem presbyterorum locum
habeat necesse est, quae ordinatio aliquot mensibus cursus theologici absolutionem
praecederet. Tunc etenim lectiones cum praxi pastorali facilius componeretur,
ducentes ad finale octiduum exercitiorum spiritualium futuri apostolatus directi-
vorum.
Haec exercitia qua finem proprium habeant imprimis synthesim spiritualem
neosacerdotis dioecesani, porro futuri operis periculorumque vitae pastoralis deli¬
neationem, tandem ad vividum spirituale cum seminario, moderatoribus et spiritus
directore commercium ducendum invitamentum exhortationemque.
IV. De studiorum ratione. Ad maiorem claritatem et perspicuitatem procu¬
randam, ad magis accentuandas singulas sacerdotalis praeparationis directivas,
praesens caput in tria capitula dismembretur oportet, sub titulis: A. De forma¬
tione intellectuali, B. De fprmatione liturgica, C. De formatione apostolica.
A. De formatione intellectuali, a) Exitiosa periculosaque dissociatio studiorum
philosophico-theologicorum et asceseos, seu scientiae et pietatis dissociatio aufe¬
ratur, propter quam studium et educatio spiritualis hucusque independenter pro¬
gredientes, bifariam quandam personalitatem in alumnis efformabant. Opus est
syntheseos: scientia in seminariis tradita sit viva et vivificans, ab auditoribus
susceptibilis, animarum formativa, fidei pietatisque infusiva, quae omnia modum
potius expositionis, quam veritatem ipsam respiciunt, ut theologia fiat non solum
mentis sed etiam cordis.
b) Veritates theologicae non mere scientificarum quaestionum instar, sed
uti veritates divinae proponantur.
c) Lectiones exercitia etiam in omnibus scientificis disciplinis comitentur
oportet, alumnos in modum adaptandi veritatem variis circumstantiis et necessi¬
tatibus pastoralibus introductura.
d) Curriculum studiorum philosophicorum et theologicorum maiori gradu
838
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
connectatur cum hodiernis quaestionibus scientiarum philosophicarum, moralium,
naturalium, technicarum et socialium.
B. De formatione liturgica. Maiore attentione in schemate digna videtur edu¬
catio liturgica in seminariis, quam quidem doctrinalem, spiritualem et practicam
Encyclicae Litterae Pii PP. XII Mediator Dei et Pauli PP. VI constitutio de sacra
Liturgia postulant.
Quos enim alios promotores renovationis liturgicae requirere oporteat, nisi
sacerdotes, imprimis iuvenes?
« Sed quia, ut hoc evenire possit — nulla spes effulget nisi prius ipsi anima¬
rum pastorales spiritu et virtute Liturgiae penitus imbuantur in eaque efficiantur
magistri — ideo pernecesse est ut institutioni liturgicae cleri apprime consulatur »
0 Const. de S. Liturgia , n. 14).
Ideoque eadem constitutio statuit, ut
a) magistri sacrae Liturgiae disciplinae tradendae probe instituantut,
b) dicta disciplina necessaria et potior in seminariis habeatur,
c) sub aspectu theologico et historico, spirituali, pastorali et iuridico tradatur,
d) connexio inter hanc disciplinam et alias disciplinas excolatur,
e) «ut clerici, in seminariis ... formationem vitae spiritualis liturgicam acqui¬
rant, cum apta manuductione qua sacros ritus intellegere et toto animo participare
queant, tum ipsa sacrorum mysteriorum celebratione, necnon aliis pietatis exer¬
citiis spiritu sacrae Liturgiae imbutis ... ». Liturgia ergo magistra vitae censeri
debet, sacrorum alumnos in arctissimo nexu et communione cum Christo Sacer¬
dote educatura totamque formationem seminaristicam vivificatura.
'C. De formatione apostolica. 1. In formatione sacrorum alumnorum ad apo-
stolatum, praeter doctrinam pastoralem, quae traditur, praeter habitus operati vos
pastorales, qui exercentur, etiam Ecclesiae eiusque missionis amor, vocationis apo-
stolicae zelus, pro Regni Dei in terra dilatatione animarumque immortalium salute
responsabilitas attendatur, ut futuri pastores dynamicam, victricem, missionariam
et oecumenicam agendi rationem addiscant.
2. Educatione in seminario durante alumni practice in muneribus pastoralibus
obeundis exerceantur:
a) pedetemptim et gradu qui educationi receptae congruat,
b) stricto in nexu cum formatione seminaristica, quam non infirmare sed
complere fas est,
c ) ductu peritorum professorum, moderatorum vel animarum pastorum.
3. Tempore vacationum alumni edocta in seminario principia practice appli¬
care studeant.
4. Eiusmodi praxi subiacere debent omnia munera pastoralia: homileticum,
catecheticum, liturgicum, paedagogicum, caritativum, apostolatus laicorum direc-
tivum, paroeciae administrativum et ceteri.
5. Valde utilis ostenditur menstrua praxis pastoralis ante tertium cursus theo¬
logici annum inceptum, sic dicta « diaconia vacationum tempore », iuxta definitam
regulam, apud parochos zelo apostolico usuque novissimae methodi pastoralis
insignes peragenda.
V. De formatione post seminarium perficienda. 1. Maior qua par est distinctio
usque adhuc viget inter seminaristicam educationem et condiciones vitae pasto¬
ralis neosacerdotum. Iam ergo in seminario, praesertim ultimo studiorum anno,
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
839
sacrorum alumni circumstantiis adaptentur, in quibus victuri acturique sunt, ne
novi « climatis » asperitas bono animae sacerdotalis habituique sacerdoti proprio
detrimentum faciat.
2. Omnis neomysta conscius sit officii, primis post ordinationem annis for¬
mationem seminaristicam intellectualem, spiritualem et pastoralem perpolliendi,
desideretque oportet verum augmentum spirituale, quia hic praesertim ‘« non pro¬
gredi - regredi est ».
3. Iuvenes sacerdotes cursu seminaristico absoluto exercentur ordinarie apud
parochos, quibus cooperaturi mittuntur. Parochus ergo, opus formationis semina-
risticae continuans, optimae notae sit cum quoad ingenium voluntatisque dotes,
tum quoad sapientiam pastoralem. Non omnibus itaque parochis neomystae con¬
credantur sed iis solum, qui supranominatis perfectionibus excellant,
4. Ad servandam rectitudinem vitae neosacerdotum sequentia comportant:
a) Communis habitatio, mensa, communiaque de re pastorali cum parocho
consilia, qui paterna benignitate et dilectione confratrem suum prosequatur, in
domo paroeciali iucunda, nitida, affabilique, periculum apostasiae apprime ex¬
cludente.
b) Episcopus, verus sacerdotum pastor et pater existens, qui liberum ad
se aditum iuvenibus sacerdotibus patefaciat, ut promptius difficultates suas exponere
et solvere valeant; vicissim etiam sacerdotes suos per se vel per auxiliares visitet,
curam animarum sacerdotalium exercens.
c) Neosacerdotum cum professoribus, moderatoribus, directore spiritus se¬
minaristico praesertim, commercium.
d) Directoris spiritus pro sacerdotibus totius dioecesis, vel minorum eius¬
dem regionum, constitutio.
e) Recollectiones menstruae et specialia pro neosacerdotibus exercitia spi¬
ritualia singulis annis primi quinquennii peragenda.
/) Consuetudo sacerdotalis seipsos invicem visitandi, ad praecavenda vitae
solitariae pericula.
g) Solidaritas vigens inter sacerdotes simul ordinatos, vel una in paroecia
curae pastorali addictos, etc.
5. Formationi sacerdotali post seminarium perficiendae, philosophicae nempe,
theologicae et pastorali, inserviunt praeterea lectionum cursus cum exercitiis spi¬
ritualibus coniuncti, intra primum quinquennium annuatim instituendi, necnon
specialiter accommodatae regulae circa examina a Codice luris Canonici prae¬
scripta.
[ Subscripsit eiam~\ Latusek Paulus.
29
Exc.mus P. D. ARMANDUS FARES
Archiepiscopus Catacensis et episcopus Squillacensis
1. In responsione ad litteras em.mi card. Tardini diei 18-VI-1959, a me
data die 6-IX eiusdem anni (cf. Acta et Documenta Concilio Oecumenico Vati¬
cano II apparando - Series I ( Antepraeparatoria ), vol. II, Consilia et vota Epi¬
scoporum et Eraelatorum, Pars III, Europa - Italia , pp. 177-187), inter negotia
840
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
maiora quae praesertim hodie alte persentiuntur in ambitu ipsius Ecclesiae, primo
loco hoc enumerabam: « formationem cleri in seminariis clericorum et in religio¬
nibus clericalibus; sanctificationem cleri in ministerio pastorali; culturam eccle¬
siasticam et civilem temporibus praesentibus idoneam; activitatem religiosam cleri,
cum auxilio etiam fidelium laicorum » (/. c. s p. 183, n. 32).
2. Attente examinando schema paratum circa formationem cleri, multa quam
diligenter et acute exposita sunt a commissione: de quibus gratiae multae exhi¬
bendae sunt praesidi et commissioni; mihi tamen officium esse duco quaedam
animadvertere vel adiicere, ad finem perficiendi vel textum vel materiam quae
proponitur.
Ergo ad singula.
3. In prooemio, videtur inserendum: homines, quos Christus Dominus voluit
sui sacerdotii participes, cum non, sicut in veteri lege, ex una electa tribu ratione
carnali assumendi essent, per mirabile donum vocationis tantum, in ipsum sacer¬
dotium, assumi possunt: quos voluit, elegit: de qua voluntate et electione iudi-
cium profert Ecclesia.
4. In c. I: De vocationibus ecclesiasticis. In n. 2: videretur opportunum
aliquid adiicere, licet breviter, si non ad solvendum, saltem ad rectius intelligen-
dam rationem vocationis. In lin. 18 dicitur: « vocationis signis agnitis »: apertius,
licet forsan tantum exemplificative, de istis signis dicendum, ut textus constitu¬
tionis sive a peritis, sive a fidelibus cognosci possint et aestimari.
In n. 3: omnia bene sunt enumerata et dicta et feliciter inculcata. In ultima
periodo (pag. 6, linn. 6-11) sermo fit ad iuvenes iam vocatos. Proponerem ali¬
quid: an ponderari seu pensari posset a commissione conciliari opportunitas ut
Concilium edat — occasione discussionis conciliaris, vel approbationis huius con¬
stitutionis, vel quando consilio praesidendae placuerit, sed semper in Concilio —
appellationem quandam universalem omnibus iuvenibus catholicis totius Eccle¬
siae, ut si qui vocem Domini invitantis ad sui sequelam audierint, ex animo re¬
spondeant, cum huic voci internae adiungatur vox Ecclesiae in Concilio, quae
omnes filios suos vocat ad laborem pro regno Dei dilatando et conservando.
Huiusmodi appellatio considerari deberet ut « Manifesto di mobilitazione
universale » omnibus iuvenibus directus.
5. Ioannes Bosco ait ex tribus iuvenibus saltem unum in se desiderium ser¬
viendi Domino vel veram vocationem habere. Num hodie manus Domini abbre-
viata est in favorem Ecclesiae suae? « Rogate Dominum messis » et congruenter
agite...
In n. 4: iterum promo votum iam emissum (cf. I. c., pag. 184, n. 33) ut sta¬
tuatur Dies in quo in tota Ecclesia celebretur Dies vocationum.
In n. 6: circa seminaria minora: Necessaria est distinctio inter adulescen¬
tes et eos qui maturiore aetate in seminariis institui debent.
Sed circa ipsa seminaria minora, schema quoddam adiiciendum esset (uti
iam in Appendice I, in pag. 17, lin. 12 dicitur) in quo positive edicantur illa
quae in omni seminario facienda sunt ad rectam, licet initialem, formationem
alumnorum, relinquendo episcopis facultatem ea ordinandi prae oculis habitis
rationibus et consuetudinibus locorum, studiorum, etc.; et sic alumni qui e semi¬
nario egrediuntur (et possent multi esse, experientia teste) saltem in vita sua
gaudere poterunt de solidioris institutionis christianae fructibus in seminario
receptae.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
841
5. In c. II. De formationis fine et seminariorum ordinatione. Quaedam tan¬
tum notare desidero. In n. 7: quae in primo commate dicuntur (pag. 7, linn. 17-31)
optime sunt delineata, sed in mentem revocetur illa omnia, non omnia simul fieri
posse, et recte distinguendum esse tempus praeparationis in seminario ante sa¬
cerdotium, et tempus praeparationis proximae post susceptum sacerdotium (vel
diaconatum) et demum actionem ipsam in campo pastorali iuxta episcoporum de¬
signationem. Ne eveniat ut a clericis exigatur quod minime possunt in seminario
dare, vel exigatur, etiam in exercitio quodam praevio ministerio sacro, quod ipsi
dare etiam possent at cum detrimento in formatione intellectuali et culturali, quae
revera exigit tempus, magnum temporis spatium, quod non inutiliter transigit
si cum pietate et disciplina animus alumnorum ad sacra studia omni ope contendit.
Ad n. 9: de formandis superioribus seminariorum et magistris, imprimis in¬
sistendum est. Res sane ardua, cum nec possint esse vel dari instituta specialis
praeparationis ad hunc finem. Sed quaedam fiant in hac re, saltem brevia curricula
promoveantur in singulis Nationibus ad hos sacerdotes vere sub omni respectu
efformandos, a quibus pendet formatio futurorum sacerdotum.
Laudanda maxime sunt incepta in hac re a S. Congregatione de Seminariis
in Italia iam promota; sed saltem multiplicanda et ita in actum deducenda ut,
studiis collatis, quibus experientia singulorum participantium addi potest, vividio¬
rem singuli acquirant conscientiam sui muneris in actum deducendi. Ne tamen
in oblivione ponatur, quod in lin. 24 (pag. 8, lin. 24) dicitur: « Episcopi aucto¬
ritate fideliter obsequentes ».
Ad n. 10: quae in lin. 31 dicuntur: «... inquiratur... de eorum recta inten¬
tione » super omnia alia considerari debent; et huiusmodi recta intentio perpen¬
denda est etiam in iis quae ad temporalia vel ad usum temporalium spectant.
Non semel enim, post sacerdotium initum, naufragium fit circa acquisitionem
mediorum ad vitam honeste sustendandam, quasi haec sint unicum et supremum
ad quod attingendum omnibus viribus adlaborandum sit: quo obtento, omnia
alia vilescunt in mente et in re. Hodiernis temporibus evenit ut alumni seminario¬
rum clericalium, si non omnes, plerique tamen caritate Ecclesiae et benefactorum
sustententur in seminariis. Hinc facillime istis deest opportunitas utendi mediis
propriis seu familiaribus ad sibi providenda quaecumque necessaria vel utilia.
Duo consequuntur ex hac positione: vel ignorantes ex experientia propria
vel familiae quantum valeat sacrificium in acquirendis bonis temporalibus neces¬
sariis ad vitam, incapaces evadunt in recta aestimatione bonorum et ideo bona
ecclesiastica dissipant vel oneribus sese supponunt, etiam in operibus bonis pro¬
movendis, quae nullo pacto sustinere valent; vel, quod est peius et communius,
ita paulatim decidunt ex consideratione paupertatis familiae propriae, ex visione
melioris conditionis aliorum sacerdotum aetatis provectioris, ex petulanti insi¬
stentia parentum, ex desiderio sese accommodandi exigentiis hodierni apostola-
tus, in quo requiritur saltem autoraeda (automobile etc.), ut nil sine pecunia, nil
nisi propter pecuniam agant.
Verum quidem est dum sunt in seminario, alumnis non datur possibilitas ut
sese exerceant in his rebus pecuniariis; sed superiores et seminariis praepositi
prae oculis habeant, in recta aestimatione vocationis, etiam ea omnia quae ad
hanc materiam spectant.
6. In c. III. De institutione spirituali. Ad n. 14. Notare vellem: tota insti¬
tutio spiritualis fundetur oportet in dogmate. Alumni videant oportet quae in
842
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
scholis — praesertim in theologia et in Sacra Scriptura quae est fundamentum
theologiae — dicuntur, esse reapse illas veritates revelatas super quas totum aedi¬
ficium spirituale erigi debet. Hinc non solum vitatur illa communis persuasio qua
« aliud est studere, aliud est pietatem fovere » etc. quasi hiatus insuperabilis sit
inter utramque rem; sed insuper efficitur ut praesertim in curriculo theologico
alumni ex ipso sacrarum rerum studio confirmationem fidei habeant, spiritu fidei
vere imbuantur, sine quo nulla datur vita spiritualis et sacerdotalis.
Cum autem summa mysteria fidei sint in Trinitate, Incarnatione, Eucharistia
et Ecclesia, pietas alumnorum erit in perpetua adoratione et cultu SS. Trinitatis,
per Christum Redemptorem, Sacerdotem aeternum, qui in Ecclesia suum munus
adhuc exercet per mysterium eucharisticum, centrum omnium mysteriorum, quod
constituit vim coagmentativam Corporis mystici Christi, cuius Mater est B. Virgo
Maria.
Multi, iam sacerdotes, in pietate paulatim deficiunt, ex carentia huius spiri¬
tus fidei, qui fundatus non est supra firmam petram veritatis divinae revelatae.
Ex his omnia alia in ordine morali.
Ad n. 17: in ultimo commate, linn. 34-39. Optima propositio! quae si san¬
ciretur a Concilio, et ideo non relinqueretur iudicio uniuscuiusque episcopi, multos
fructus afferre posset.
V. g. statui posset ut cursus philosophicus absolvatur addita praxi Exercitio¬
rum spiritualium ad mentem S. Ignatii per mensem producta. Erit opportunitas
serio examinandi coram Domino vocationem clericalem eiusque vim etc., ita ut
alumni qui cursum theologicum adibunt securiores et fidentiores in viam Domini
procedere poterunt.
Cursus longior exercitiorum, v. g. per saltem decem dies, subdiaconatui
praemittendus; quod pariter statuendum ante ordinationem presbyteralem.
7. In c. IV. De studiorum ratione. Ad n. 19: in linn. 25-26: « sacrorum
alumni inferiores non sint ceteris iuvenibus... ». Principium hoc firmiter incul¬
cetur, etsi dari possit casus exceptus.
Optarem ut dicatur etiam de studio linguarum, praeter classicas, quae hodie
sunt communiores, vel quae in ministerio sacro exercendo necessariae sint: v. g.
in cura emigrantium, etc.
Ad n. 21: duo adnotare velim: 1) solemnis fiat declaratio a Concilio de tra¬
denda in scholis nostris philosophia perenni ad. vim et rationem S. Thomae
Aquinatis. Derelinquere Thomam, praesertim in re metaphysica, est erroribus
potius quam veritati mentem aperire, praesertim hodie, cum tot systemata erro¬
nea vel minus tuta serpant, cum consequenti veritate relativa etc., et consectariis
pessimis in principiis ipsis moralibus. 2) Alumni, praeterea, philosophiam acci¬
piant non tantum methodo expositiva, sed etiam polemica seu disputativa. Non
desunt sacerdotes hodie qui bene instituti inveniuntur in rebus philosophicis: sed
rarissime invenitur qui disputationem quandam cum adversariis sustinere queat...
Et tamen, oportet nos rationem dare de iis quae profitemur et credimus!
Ad n. 22: omnia hic bene dicuntur; sed ne e mente excidat illud: non multa,
sed multum! Ne alumni obruantur materiis, etiam specialibus, quae tamen pos¬
sunt distrahere animum a materiis essentialibus. Evidenter hic non loquor de
cursu theologico academico, qui in Facultatibus seu Universitatibus perficitur;
sed de cursu ordinario in seminariis clericalibus. Columnae aedificii theologici sunt
quattuor: S. Scriptura, Theologia Dogmatica, Theologia moralis, Historia Eccle-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
843
siastica. Si alumni, per quattuor annos, per quattuor horas in singulis diebus heb¬
domadis, uno die excepto ad alias materias tractandas, serio incumbunt, sub
ductu boni magistri, sacerdotes habebimus vere formatos, qui capaces erunt etiam,
brevi tempore, addiscere et in actum deducere quae in nn. 23 et 24 dicuntur,
quin tamen cogantur multa miscere quae ad aliud tempus opportunius remitti
possunt.
Ad totum hoc cap. IV de studiorum ratione, aliud addere vellem, quod iam
innui in meo voto ad card. Tardini (/. c. } pag. 184, n. 35), videlicet: quicumque
laicus, post studia humanitatis (liceo classico) ad universitatem studiorum acce¬
dit, transacto curriculo saltem quattuor annorum in facultate quam eligit, et
periculis superatis, doctor seu diplomatus in illa ratione studiorum renuntiatur.
Clericis, qui in nostris seminariis studiis sacris, post cursum licealem et phi¬
losophicum, per quattuor annos incumbunt, nulla datur agnitio officialis stu¬
diorum sacrorum in fine curriculi.
Verum quidem est ipsos in Facultate qua tali erecta studia non confecisse;
sed cur in aestimatione populi christiani, praesertim hodie, qui digni invenientur
in fine curriculi theologici, quodam titulo non condecorari debent, ad hoc ut
saltem paritas agnoscatur cum viris eiusdem culturae proprii temporis?
Sicut enim dictum est in pag. 12, lin. 25: « sacrorum alumni inferiores non
sint ceteris iuvenibus qui in propria natione ad studia academica accedunt », ita
etiam in aestimatione communi auferatur ratio quaedam inferioritatis coram lai-
cis, concedendo titulum quendam: qui si esse non potest titulus doctoris, sit sal¬
tem aliquis indigitans vim sacrae scientiae adquisitae.
Verbi gratia, sensu supra exposito, alumnus qui bene superatis periculis in
quadriennio theologico dignus habeatur qui speciali mentione donetur, renuntie¬
tur Lector Sacrae Theologiae = non sensu antiquorum religiosorum vel professo¬
rum, sed sensu obvio: qui legere possit et explicare, uti sacerdos, veritates
divinas etc.
30
Exc.mus P. D. ANGELUS FERNANDES
Archiepiscopus tit. Neopatrensis , eoad, c.i.s. Delhiensis
1. In genere. Ille spiritus accommodatae renovationis quo effata huius Sanc¬
tae Synodi imbui debent non satis elucet.
II. In specie. 1 . Spiritus apostolicus et oecumenicus quem Sancta Synodus
diligenter fovet in prooemio explicite exprimi debet. Idem spiritus integrum
tractatum illuminare debet.
2. Formatio spiritualis duplicem finem habere debet, scii., progressum per¬
sonalem alumnorum et ipsos fidelium directores satis peritos efficiendi. Id autem
postulat formationem magis personalem in vita spirituali, et in quantum fieri
potest, magis intensam, praesertim quoad theologicam asceticam et mysticam.
3. In tractatu theologiae moralis primatus caritatis in lucem evadat potius
quam spiritus nimis negativus aut casuisticus. Praeparatio ad ministerium sacra¬
menti reconciliationis sic melius haberetur et proinde animae fidelium in viam
perfectionis tendentium magis feliciter ducerentur.
844
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
4. Necessitas correlationis inter disciplinas seminarii et conditiones in mundo
vigentes religiosas, philosophicas et sociales in schemate non sufficienter apparet.
5. Cum ministri Ecclesiae Christi non sint omnes nisi missionarii Domini ad
Evangelium praedicandum omni creaturae, magis insistendum videtur in forma¬
tione apostolica alumnorum.
6. Quia fideles recte exspectant ut Verbum Domini saltem cum eodem vigore
ac potestate exponatur ac fit in theatris et aulis mundi hodierni, omnino neces¬
sarium videtur insistere in meliore provisione pro disciplina sacrae eloquentiae.
Quare usus instrumentorum technicorum quae in hac re adiumentum esse possint
ne facilius omittatur et si opus sit, laici ad hanc disciplinam adhibeantur.
7. Dum in necessitate disciplinae in schemate valde insistitur, ad integratio¬
nem huius cum vita spirituali et quidem in gratia Domini fundata non sufficien¬
ter attenditur.
8. Utrum unus vel plures debent esse directores spirituales in seminario sit
propositio in schemate consideranda. Eo vel magis quod res ut nunc geritur non
omnibus satisfacere videtur.
9. Professores theologiae dogmaticae curam habeant ut eruditio recentior
de Sacra Scriptura producta in eorum cursum momentum latiorem gaudeat.
10. Rectores et professores seminariorum, et religiosi et dioecesani saepe sae¬
pius inter se conferant ut problematibus mutuis consulant.
31
Exc.mus P. D. SALOMON FERRAZ
Episcopus tit. Eleuthemensis
In hoc schemate magna prorsus apparet cura et fere praeoccupatio clerico¬
rum, in superioribus scholis efformandorum, minor vero pastorum humilium im¬
mediate populum inservientium praeparatio.
Extollitur momentum methodus et doctrinae scholastico-thomistae, parum
vel nihil dicitur de doctrinis traditionalibus, modernioribus idiomatibus exprimen¬
dis, et necessitatibus populorum applicandis, ut sic et ab alumnis melius intelligi
possint et ab eisdem fidelibus efficacius temporibus nostris et culturae modernae
aptari iuxta mentem et normam ab ipso Summo Pontifice sanctae memoriae
Ioanne XXIII, ipsis patribus conciliaribus initio Concilii, apertissime, manifesta.
Magis in schemate videtur urgenda clericorum formatio in quaestione sociali,
qua in re eorum magna pars confusione ne dicam ignorantia laborant. Et quidem
non solum edocendi sunt clerici, in artibus technicis et methodo, quibus oppu¬
gnandi sint doctrinae socialis Ecclesiae oppositores, sed plenius huius doctrinae
et lineamenta praecisa et ipsius doctrinae fundamenta attingantur; cuius rei in¬
curia, nonnullorum sacerdotum, sine debita praeparatione huic sociali lavori addic¬
torum, deploranda defectio.
Aliquid etiam desideratur de educatione sexuali rite impertienda, sive prae
oculis habito statu caelibatus, quem amplexuri sunt, sive considerato apostolatu,
quem inter puellas et iuvenes exercere debent; sive etiam ipsorum suae vitae
sacerdotalis periculorum, quibus in mundo brevi exponentur, realitate non sper¬
nenda, prae oculis habita.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
845
32
Exc.mus P. D. PETRUS FIORDELLI
Episcopus Pratensis
Schema placet. Tres tantum observationes liceat submittere examini commis¬
sionis.
1. Ad n. 6, pag. 7, lin. 4, ubi dicitur « adulescentes », diversa vox ponenda
videtur. Nam vocabulum « adulescentes » quam aetatem significat? Potest signi¬
ficare aetatem tum 12, tum 15, tum 17 annorum. Sed constans Ecclesiae praxis
et mens est, ut illi « qui indicia praebeant ecclesiasticae vocationis » (C.I.C.,
can. 1353) quam primum in seminario recipiantur.
Ponenda ergo videtur vox « pueri » ( C.I.C. ); vel « adulescentuli » (Pau¬
lus VI in Litt. Ap. Summum Dei Verbum)-, vel dici potest « inde a prima adu¬
lescentia ».
2. Item ad n. 6, pag. 7, lin. 6, ubi dicitur « itemque peculiaria illa colle¬
gia etc. ». Ista collegia vel sunt exclusive destinata ad seminaristas et tunc suffi¬
cit loqui de seminariis minoribus; vel sunt destinata tum iis qui spem habent
vocationis ecclesiasticae tum iis qui quavis vocationis spe carent et tunc, iuxta
meam mentem, bonum non videtur ut Concilium illa adprobet. Seminaristae
enim necessitatem habent peculiaris educationis etiam in seminario minori.
3. Semper ad n. 6, pag. 7, linn. 10-15. Humiliter mihi videtur absonum
omnino esse statuere ut « alumni formationem vere sacerdotalem inchoare va¬
leant » tantummodo in seminariis maioribus. Inde a seminario minori — ordina¬
tione utique sapienti, prudenti, et graduali — tamen debent inchoare formatio¬
nem vere sacerdotalem pro modulo suo. Vel negatur utilitas seminarii minoris,
vel concedendum est inde ab initio vitam seminaristicam forma sacerdotali ordi¬
nandam esse. Illa distinctio inter formationem mere civilem, humanisticam et
moralem, quae propria esse deberet seminarii minoris, et formationem vere sa¬
cerdotalem, quae inchoari deberet tantum in seminario maiori, respondere non
videtur neque principiis psychologiae et rectae paedagogiae, neque praesertim
constanti menti Ecclesiae. Summus Pontifex Paulus VI in Litt. Ap. Summum
Dei Verbum videtur aperte contradicere iis quae in schemate dicuntur. Cito tan¬
tum haec verba « Quo firmissimo principio posito, illud sequitur, quod in eccle¬
siasticae vitae usu magni est ponderis, humanam nempe educationem pari gradu
procedere oportere cum educatione, quae christianum hominem et sacerdotem ad¬
deceat, ut naturae humanae vires evehantur ac roborentur, sive ope precationis,
supernaeque gratiae, ... sive supernaturalium virtutum pulsu, quibus quidem exer¬
cendis naturales virtutes praesidio sint et auxilio ». Sed totum praeclarissimum
documentum hanc mentem redolet.
Ergo humiliter peto, ut quae in linn. 10-15 dicuntur penitus mutentur.
846
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
33
Exc.mus p. d. eduardus aloisius fitzgerald
Episcopus Vinonaensis
I wish to briefly state my sincere conviction that we need a real up-dating
of our statements on the above subjects.
It is important that our curricula in the Catholic schools and particularly
in the seminaries—minor and major—shall be reorganized in accordance with
modern pedagogical methods rather than to follow the format set forth by the
recommendations of the Council of Trent. Those were appropriate for the needs
of those days; but today we need to prepare our seminarians to meet the problems
of our modern age.
I agree with Archbishop Hurley of Durban that “ seminary training should
reinforce the essentially pastoral calling of the priest.” His spiritual as well as
his intellectual life should be integrated to that end. Formal scholastic philo¬
sophica! and theological training should take place only after a more pastoral,
scriptural and liturgical orientation has been given.
I consider that if “ Verbum sapientiae ” is put into effect we will be placing
strictures on a more complete development of Christian Philosophy and Theology.
In the words of Reverend Charles Davis of Downside, England: “Latinization
of the new pastoral presentation of Philosophy and Theology complicates pro-
gress in thought. Language and culture are inseparable, and Creative thinking
goes so deep and involves so much of the personality that a man thinks creatively
only in his native language, with rare exceptions. Latin has ceased to be the
language of philosophical and theological thinking; it can serve only as a secondary
language into which is translated what is thought out in native languages.”
There is a big difference between “ Cognitium Latinae ” and “ Usum Latinae
May we hope that the members of the Conciliar Commission on these subjects
will approach the problem with open minds rather than with ideas of other days
when problems were different. Unity of Faith must be maintained, but I
believe that methods of presentation can be adapted to the culture and intel¬
lectual life of widely divergent areas.
I humbly submit these observations with a prayer and hope that we may
truly meet the problems of our day.
34
Exc.mus P. D. HERMENEGILDUS FLORIT
Archiepiscopus Florentinus
Schemata De sacrorum alumnis formandis et De scholis catholicis, ut patet ex
responsis episcoporum regionis conciliaris Etruscae, generatim placent, sive quoad
textum, sive quoad structuram et stylum. In omnibus etiam responsis extollitur
momentum quaestionum quae in schematibus pertractantur, sive in genere, sive
quod attinet ad particulares nostrae nationis condiciones.
In uno responso haec sententia exprimitur, nempe nimium esse apparare duas
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
847
Conciliares constitutiones circa argumenta iamdudum in multis ecclesiasticis docu¬
mentis explanata et quae in omnibus nationibus aspectus diversos plerumque exhi¬
bent. Quare opportunum videtur includere aliqua generalia principia in schema
de Ecclesia, circa eius evangelizandi munus et circa sacerdotium, quod attinet ad
Seminaria, et in schema de Ecclesiae praesentia et actione in mundo hodierno,
circa educationem, quod attinet ad scholas catholicas. Cetera omnia remitti pos¬
sunt ad commissiones de reformando Codice luris Canonici vel ad alias commis¬
siones.
His praemissis, en animadversiones circa schema de sacrorum alumnis for¬
mandis.
Pleraque responsa schema quoad textum, structuram et stylum approbant,
interdum etiam laudibus, nec quidquam indicant addendum, supprimendum vel
mutandum. In aliquibus autem responsis animadversiones proferuntur, quae ita
brevi absolvi possunt.
Animadversio generalis. Hoc schema ex integro recognoscendum est quia:
a) nimia prolixitate laborat; h) ordine caret; c ) generice et descriptive loquitur,
dum e contra textum conciliarem definite et auctoritati ve loqui decet; d) silet vel
inadaequate loquitur de nonnullis quaestionibus magni momenti, v. g. de relatio¬
nibus inter auctoritatem et libertatem in Sacrorum alumnis educandis.
Animadversiones particulares. 1) Prooemium. Quod nunc invenitur prooemium,
reformandum est. Ratio est quia illud triplex munus (n. 1, linn. 5-12), sacerdotale
scilicet regale et propheticum, super quod textus fundatur, non competit solis
presbyteris, sed universo populo christiano eiusque singulis membris. Schema,
igitur, incipere deberet a notione « populi Dei », deinde declarare quomodo ex
isto populo, qui spirituali sacerdotio pollet, nonnulla membra eleventur — divinae
electionis ope — ad ministeriale sacerdotium, quod constituit perfectam parteci-
pationem cum Christi sacerdotio.
Per novam prooemii formulationem melius eluceat oportet coniunctio sche¬
matis «de Sacrorum alumnis formandis » cum schemate «de Ecclesia», quod
totius Concilii velut centrum est.
fi
2) De vocationibus ecclesiasticis (cap. I). Quae de inquisitione et detectione
sacerdotalium vocationum hic inveniuntur, nervosius dicenda sunt, praetermissis
his quae locum meliorem invenient in Directorio pastorali de Concilii mandato
suo tempore apparando.
Officium parentum, sacerdotum et magistrorum, in vocationibus ecclesiasticis
curandis, videtur, ex textu schematis, esse solummodo detectivum; at omnes norunt
Deum eligere homines, utpote causas secundas, ad vocationem ecclesiasticam in
puerorum animum inducendam. Quare amplius loqui necesse est de parentibus,
sacerdotibus et magistris quatenus sunt satores, non detectores tantum, ecclesia¬
sticarum vocationum.
Operi pro sacerdotalibus vocationibus, in unaquaque dioecesi instituenda,
praeficiatur presbyter in psychologia peritus et liber a quovis alio munere.
3) De formationis fine et seminariorum ordinatione (cap. II). Titulus huius
capitis ad simpliciorem formam reducendus est; nam disiunctive agendum est de
formationis fine et de seminariorum ordinatione, minime vero copulative, alioquin
confusio praecaveri non potest. Igitur, quae sub n. 7 huius capitis leguntur relate
848
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
ad Bonum Pastorem, transferenda sunt ad caput tertium in quo de sola spirituali
formatione sermo fit.
Quod ad seminaria minora attinet, opportunum videtur ita definire eorum
ambitum, ut comprehendant alumnos scholae mediae et gymnasii, idque variis
rationibus: a) ut ad seminarium maius post congruam vocationis probationem mit¬
tantur; b) ut unitas disciplinae servetur, quod haud facile fit, si in seminarium
maius gymnasii alumni una cum alumnis superiorum classium recipiantur.
Seminaria maiora sint tantum interdioeeesana et praedita facultate conferendi
gradus academicos.
Pro rectoribus ceterisque seminariorum moderatoribus, periodici cursus de
psychologia et de educatione adspirantium ad sacerdotium instituantur.
Maximi momenti est, in seminaristica institutione, quaestio de recto modo
contemperandi moderatoris auctoritatem cum alumni libertate; sed haec quaestio
indirecte tantum attingitur sub n. 11 huius secundi capitis, et resumitur postea,
disiunctim et incomplete, sub n. 14 tertii capitis. Nonne conveniens est totam
hanc quaestionem maiore cura et altius investigare?
4) De institutione spirituali (cap. III). Ad hoc caput transferenda videntur
quae in secundo, sub n. 7, dicta sunt de Iesu Bono Pastore, qui omnium sacer¬
dotum perhibetur typus et exemplar. Sed posita figura Boni Pastoris, ex ea derivare
oportet omnia elementa quae ad efformandam sacerdotalem spiritualitatem con¬
ferunt. Et quoniam communis est theologorum sententia Bonum Pastorem esse
typum Episcopi (cf. S. Th. II-II, q. 184 ad 5), si Bonus Pastor assumitur etiam ut
exemplar sacerdotum, explicare oportet arctam coniunctionem inter episcopalem
et sacerdotalem spiritualitatem, immo sacerdotalis perfectionis ab episcopali per¬
fectione dependentiam.
Schema numquam de sacerdotali perfectione loquitur; si quandoque huius
argumenti mentionem facit, genuinam rei notionem perturbat. Quod fit, v. g. sub
n. 15 istius capitis, ubi legimus: « (sacerdotes) ad evangelicam perfectionem con¬
tendentes etc. ». At ista locutio: « evangelica perfectio » monachorum et religio¬
sorum vitam communiter designat, non vero cleri dioecesani. Item, sub eodem n. 15
sacerdotes dicuntur « spirituale connubium inire cum Christo » per castitatis pro¬
positum. Sed iste loquendi modus convenit religiosis qui castitatis votum emittunt;
castitas sacerdotalis magis pertinet ad connubium cum Ecclesia. Quare tota quaestio
altius investiganda et clarius declaranda videtur, ita ut Concilium Vaticanum II,
quod pastorali nota praefulget, animarum pastoribus principia quibus eorum pecu¬
liaris spiritualitas innititur praebeat.
Locus aptus naturalibus virtutibus in schemate non assignatur; istae enim
virtutes post supernaturales habitus ponuntur, ut apparet ex n. 14 et 16. At quo¬
niam gratia perficit naturam, natura ipsa primo et accurate excolenda est; quod
fieri potest, immo et debet, quin perniciosi naturalismi opinionibus faveatur.
5) De studiorum ratione (cap. IV). Ad perfectam intellectualem formationem,
qua hodie sacerdotes ornati esse debent, utile fortasse erit, in nostra natione, redire
ad studiorum rationem qua usi sumus usque ad saeculum decimum octavum, etiam
nunc servatam apud Sodales S.I., quae amplectitur: post quinque annos inferiores,
tres annos lycaei humanistico-scientifici, duos annos philosophiae scholasticae, quat¬
tuor annos sacrae theologiae.
Necessitas linguae latinae magis excolendae, ad normam constitutionis Vete-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 849
rum sapientia , requirit ut nova studiorum ratio statuatur, minuendo sive numerum
sive amplitudinem aliarum disciplinarum, si bene auspicatam linguae latinae pro¬
vectionem aliquando adeptam volumus.
Magis magisque suadendum est momentum earum linguarum quibus homines
huius aetatis utuntur; ideoque sacrorum alumni ad huiusmodi linguarum studium
excitandi sunt. Etiam psychologiae et paedagogiae operam navent; admonendi
tamen sunt ut psychologiam et paedagogiam caveant falsis innixas principiis positi-
vismi et materialismi.
Ut sacrorum alumni ad illam praxim pastoralem initientur de qua sub n. 24,
utile praesertim erit tempus feriarum aestatis.
6) De formatione post seminarium perficienda (cap. V). Optima est voluntas
obligandi neosacerdotes ad formationem spiritualem et intellectualem perficiendam,
sed ad hoc non sufficiunt adhortationes, etiamsi instantes. Oportet aliquid aperte
decernere , saltem in directoriis pastoralibus, ut omnes sacerdotes, statutis tempo¬
ribus, adeant loca in quibus eorum institutio possit augeri et reparari.
Hoc caput occasionem dat mentionem faciendi de gravi problemate sacerdo¬
tum qui ministerium suum deserunt paucis annis post diuturnam commorationem
in seminario. In methodo formationis, optima ceteroquin, quae in schemate illu¬
stratur, nonne aliquid fortasse deest, cum post tot annos formationis non tam
pauci sint sacerdotes qui mundo non resistant? Si statutis modis formatio post
seminarium perficiatur, multi lapsus poterunt praecaveri.
35
Exc.mus p. d. dominicus senyemon fukahori
Episcopus Fukuokaensis
Animadversio generalis. Fere nihil dicitur in schemate de selectione vocationum
(n. 10 tantum). Selectio tamen praecedere debet formationem candidatorum ad
sacerdotium. Quapropter, valde optandum est ut fusius scribatur de selectione
vocationum. Titulus ipse schematis sic mutari potest: De sacrorum alumnis seli¬
gendis ac formandis.
De selectione iuvenum multa dici possunt, hic tamen pauca tantum mentio¬
nem facio:
1. Seminarium, sive minus sive maius, est institutum ad vocationum selec¬
tionem faciendam. Sub directione et cum auxilio directoris spiritus, iuvenes inve¬
stigant utrum veram vocationem habeant necne.
2. Non omnes qui in seminario admittuntur, vocationem ad sacerdotium
habent. Quapropter, ne dicatur iuvenes omnes qui e seminario egrediuntur, voca¬
tionem suam perdidisse vel vocationi suae infideles esse. Nimis numerosi sunt
parentes qui errant. Non raro, parentes filios suos libere et sponte sua e seminario
egredientes, vituperant; quod libertati nocere potest.
3. Pariter, ne dicatur, in similibus casibus, seminaristas egredi propter
culpam directorum seminarii. Affirmatio huiusmodi est fere semper gratuita et sine
fundamento. De facto, provenit ex incomprehensione et nocere potest bonae admi-
nistrationi seminarii.
54
850 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Animadversiones particulares. I. De vocationibus ecclesiasticis. N. 4: In fine
ultimae lineae (lin. 23) huius paragraphi, suadetur ut verba sequentia addantur:
« et ad diffusionem necnon sanctificationem Ecclesiae magis iuvat», saltem
« de se », seu « natura sua ».
N. 5: Etsi numerus vocationum ad sacerdotium in quibusdam dioecesibus
decrescit, evenit tamen in nonnullis dioecesibus ut auctoritas ecclesiastica non
admittat in seminarium suum omnes iuvenes qui signa vocationis manifestant, quia
redditus deficiunt sive ad multos seminaristas sustentandos, sive ad novas paroecias
erigendas pro neo-sacerdotibus. Quae cum ita sint, forsan suaderi potest:
a) ut dioeceses multos redditus habentes, pauperiores dioeceses pecunia sua
magis adiuvent,
b) ut dioeceses nimis numerosos candidatos ad sacerdotium habentes, non
recusent illos admittere, vel saltem eos offerant dioecesibus ubi adest vera penuria
sacerdotum et vocationum,
c) ut dioeceses qui multos redditus non habent, Divinae Providentiae magis
confidant,
d) ut non solum « Opus vocationum sacerdotalium » pecuniam pro edu¬
catione iuvenum solvat, quia est institutum impersonale; sed etiam ut sacerdotes
ipsi, praesertim parochi, pecunia sua propria et secundum vires suas, iuvenes vere
adiuvent.
N. 6: In dioecesibus ubi seminaristae pauci sunt, optandum est ut seminaria
minora, vel collegia, vel instituta specialia, sive interdioecesana, sive regionalia
condantur. Praesertim desiderandum est, in quantum fieri potest omnibus mature
perpensis, ut seminaristae minores vel iuvenes in collegiis seu institutis specialibus
degentes, in melioribus scholis educationem suam recipiant. Quapropter, suaden¬
dum est ut haec instituta vel haec collegia prope optimam scholam aedificentur.
Pag. 10, lin. 14: Post verba: « ceterisque disciplinis », addatur: « elementis
saltem linguae latinae non exceptis », vel verba similia. Nam, in aliquibus regio¬
nibus, iuvenes mittuntur in seminarium maius sine adaequata praeparatione.
II. De formationis fine et seminariorum ordinatione. Ad omnem ambiguita¬
tem removendam, dicatur in titulo ipso utrum agatur de seminariis maioribus an
potius de seminariis minoribus. Quae distinctio appareat etiam in textu.
N. 8, lin. 9: Agiturne de seminariis minoribus an maioribus?
N. 10, lin. 35: Scribitur: « superiores tempestive dimittant ». Optandum est
ut addatur: « cum caritate tamen, benignisque verbis; et, in quantum fieri potest,
eos adiuvent sive ad laborem inveniendum, sive ad studia superiora peragenda,
ita ut non sint alieno animo in Ecclesiam ». In quibusdam locis, auctoritas com¬
petens non satis curat de seminaristis e seminario sive sponte sua egredientibus,
sive de illis qui dimittantur.
III. De institutione spirituali. Pag. 10, linn. 6 ss.: Satis non est ut doctrina
de caritate seminaristis tradatur; praeterea, requiritur ut directores seminarii
exemplum praebeant, necnon ut seminaristae ipsi caritatem practice exerceant in
suis relationibus quotidianis cum confratribus.
N. 14, 1 paragraphus: Optandum est ut mentio expresse fiat de virtute reli¬
gionis, quia est veluti centrum totius vitae sacerdotalis.
N. 14, lin. 25: Post ultima verba lineae 25, addatur sententia sequens, vel
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
851
aliquid simile: « Nam, omne incrementum religionis christianae sperandum est
ex communione religionis Iesu Christi in Eucharistia iugiter latentis ».
N. 15: Instandum est ut cor seminaristarum paupertatis spiritu impleatur.
Inter media apta ad hunc spiritum firmandum, enumerari possunt:
1) visitatio et levamentum pauperum pecunia sua propria;
2) labores manuales in seminario ipso; etc.
N. 17, lin. 32: Ad unitatem directionis spiritualis servandam, director spiritus
et confessarius idem esse debent. Praeterea, ut directio spiritualis sit valde efficax
et optimos fructus afferat, requiritur ut frequens sit, i. e. circiter bis in mense in
maiori seminario, et semel in mense in minori seminario.
IV. De studiorum ratione. N. 22: Disciplinae nunc docendae (multae enim
novae disciplinae introductae fuerunt recenter) ita numerosae sunt ut impossibile
sit eas omnes convenienter tradere intra spatium quatuor annorum. Quapropter,
optatur ut totus cursus theologicus extendatur.
In nonnullis seminariis, ultimus semester quarti anni reservatur ad recapitu¬
lationem totius theologiae faciendam. Hoc valde utile est pro seminaristis. Utile
erit Ecclesiae introducere hanc praxim in omnibus seminariis.
N. 22, lin. 36 (pag. 13). Verbo «ponant», addatur: «Quapropter, oportet
novos textus (manuels; text-books) conficere secundum hanc mentem ».
Pag. 15, lin. 3: Inter disciplinas subsidiarias, adnumerari possunt etiam:
1) Quod vulgo dicitur « tenue des livres », relate ad administrationem
paroeciae.
2) Praescripta iuris civilis relate: a) ad bonorum ecclesiasticorum admi¬
nistrationem; b) ad emptionem loci pro extructione novae ecclesiae; c) ad aedifi¬
cationem sive ecclesiae, sive residentiae pro sacerdote, etc. Hoc est valde practicum
praesertim in terris missionum.
V. De formatione post seminarium perficienda. Pag. 16, lin. 6: Scribitur « mo¬
neant ». Forsan addi potest: moneant ut « iura » sua non nimis vindicent. Nam
sacerdos debet esse « servus », sicut lesus Christus ipse et sicut Summus Ponti¬
fex ipse, qui vocatur « Servus servorum ». Moneant pariter ut « dociles » sint, non
tantum externe, sed et praesertim in corde.
N. 26: Addatur: In dioecesibus, vel in regionibus, ubi neo-sacerdotes valde
pauci sunt (v. g. in terris missionum, saepe duo vel tres tantum neo-sacerdotes
unoquoque anno ordinantur), suadetur ut unum tantum « centrum » formationis
organizetur pro pluribus dioecesibus.
Addenda: 1. Quod scribitur de formatione spirituali seminaristarum in sche¬
mate est optimum. Forsan optari potest ut tota materia magis ordinetur circa
« ideam centralem », v. g. circa « virtutem religionis », vel circa « Christum ipsum »,
vel circa « Ecclesiam ». Quod de hac materia invenitur in praesenti schemate vide¬
tur esse nonnisi enumerationem veritatum fundamentalium.
2. Tandem, hoc schema incompletum erit si nihil dicitur de formatione mis-
sionariorum. Duae praesertim virtutes missionariis docendae sunt: fides et pa¬
tientia. Nam fides requiritur praesertim quando apostolatus est difficilis et con¬
versiones fere nullae. Saepe, missionarii inclinantur ad « demissionem » (decou-
ragement), quando effectus laboris sui non clare apparent. Patientia etiam requi¬
ritur ad omnia supportanda cum constantia. Hic agitur de patientia a caritate
nutrita.
852
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Praeterea, formatio apostolica missionariorum videtur esse insufficiens seu
inadaequata praesertim in disciplinis sequentibus:
a) liturgia: nonnulli missionarii spiritum necnon applicationes practicas
« movimenti » liturgici moderni non bene sciunt.
b) catechesis: Quidam missionarii nunquam receperunt formationem cate-
cheticam in seminario. Quod dolendum est, nam missionarii fere omnes fere quo¬
tidie catechismum docere debent. Alii, etsi quamdam formationem receperunt,
fere nihil sciunt de spiritu « moderno » vel potius de spiritu «kerygmatico »
catechesis hodiernae.
c) canonica: Nimis numerosi sunt missionarii qui ignorant textum « Facul¬
tatum Apostolicarum » a S. C. de Propaganda Fide concessum. Nullus cursus
aderat de hoc in seminario. Praeterea, multi nesciunt modum conficiendi libros
paroeciales, v. g. librum baptismi, librum matrimoniorum; ... et qui nesciunt
modum praeparandi « Formulas dispensationum ab impedimentis », etc. v. g. « For¬
mulas sanationis in radice ».
Ultima Animadversio: Mirandum est hoc schema silere de praecipuis proble¬
matibus hodiernis, v. g. de vocationibus, vulgo sed improprie dictis « tardives »;
de feriis seminaristarum; de usu ephemeridum necnon mediorum communicatio¬
nis, uti radio, etc. ..., in seminario; de « rehabilitatione » seminaristarum qui e
seminario egressi sunt (vocantur « ex-seminaristae); etc.
* * *
1. De formationis fine et seminariorum ordinatione. Desideratur ut in hac
sectione schematis clare distinguatur non tantum inter seminaria minora et maiora,
sed etiam inter: a) seminaria maiora facultates theologiae non habentia... Etenim
immediate praeparant ad ministerium pastorale; h) seminaria maiora cum facul¬
tatibus theologicis ... Etenim praeparare debent et ad ministerium pastorale, et
ad gradus academicos; c) facultates theologiae ... Etenim praeparant quasi exclu-
sive ad gradus academicos.
2. De studiorum ratione : Numerosi sunt professores seminariorum maiorum
qui conscii sunt de adaptationis necessitate in docendo. Attamen, nesciunt quid
sit, in praxi, faciendum. Quapropter, valde optandum est ut haec Sacra Synodus
directivas practicas approbet. Praesertim, exoptatur ut tota tractatio materiae
theologiae magis habeat Christum tanquam « centrum theologiae », et ut etiam
melius appareat « historia salutis ».
Appendix. I. De vocationibus sacerdotalibus fovendis. 1. Ut certum habere
debemus sacerdotalem divinam vocationem esse quid praecedens admissionem a
parte episcopi et ab ea distinctum. Est complexus gratiarum et aptitudinum super-
naturalium naturaliumque inter quas eminet recta intentio.
3. Contactus frequens inter exemplarem sacerdotem et iuvenes est semen
efficax vocationum. Recitatio precum approbatarum ab auctoritate ecclesiastica
pro vocationibus fovendis. Visitatio seminarii a iuvenibus.
II. De seminariorum speciebus et ordinatione. 3. In casu seminariorum inter-
dioecesanorum, optatur ut dicetur: Utrum ordinariorum unanimis sententia requi¬
ratur, an sufficiat maioris partis consensus, ad decisiones graves applicandas.
5. Moderatorum magistrorumque praeparatio sit adaequata tam in re intel-.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
853
lectuali quam in re morali et paedagogica. Haec praeparatio semper perficienda est
per lectionem librorum. Unde, requiritur ut magistri seminariorum dent maximam
partem temporis muneri seminarii, et non acceptent opera extra seminarium, nisi
cum maxima prudentia.
6. Ad meliorem selectionem alumnorum obtinendam, peritus sacerdos adiuvet
parochos in signis vocationis scrutandis antequam iuvenes in seminarium maius
mittantur. De usu methodi quae vocatur « test », sic distinguendum est:
a) tests psychologiques d’orientation: possunt esse vere utiles; attamen,
« test » soli non sufficiunt;
b) tests psychiatriques: prudentia maxima requiritur; nam damnum cau¬
sari potest;
c ) tests psychoanalytiques: vitari debent, tanquam principium generale; ex-
ceptionaliter utiles esse possunt.
N.B. — In terris missionum, periti qui possunt praeparare et « analyser »
haec « tests » sunt valde rari. Quapropter, in praxi, usus methodi quae vocatur
« test » est quasi impossibilis.
Examen medicale, sive de toto corpore, sive de partibus inhonestis est valde
utile.
7. Disciplina in seminario, etsi flexibilis temporibusque adaptata, animae
evangelicae et apostolici characteris efformandi regula sit. Disciplina ipsa requiritur
ad spiritum mortificationis efformandum.
8. Alumni, saltem tempore aestivo, apud propriam familiam vacationes ha¬
beant. Hoc spatium temporis est maxime utile ad vocationem firmandam. Si im¬
possibile est ut sese recreent apud familiam suam, vivant cum parocho et eum
adiuvent diverso modo, non autem sese recreent in seminario toto tempore vaca¬
tionum praesertim temporis aestivi.
III. De sacrorum alumnorum in seminariis institutione. 1. Vita liturgica
activa tres notas sequentes multum fovet. Sacrificii spiritus ut unum ex elementis
fundamentalibus semper habeatur; quo deficiente, sacerdos numquam erit authen¬
ticus mediator, hostia Deo placens ( Rom. 12, 1), semper mortificationem Iesu in
corpore suo circumferens (2 Cor. 4, 10).
3. Absentia peccatorum externorum non sufficit.
4. Ubi seminaristae numerosiores sunt, spirituales directores saltem 3, 4,
5, etc. esse debent ad conscientae libertatem melius servandam et animam unam¬
quamque profundius cognoscendam. Optatur tamen ut seminarista non semper
mutet confessarium, neque ut confiteatur peccata sua uni et recipiat directionem
spiritualem ab alio. Etenim, unitas requiritur ut recte formetur seminarista.
6. Pro seminariis missionum, studiorum ratio, tractatus aut cursus potius
regionibus in maiore parte catholicis destinatos omittens, cursibus tractatibusque
statui Ecclesiae missionario utilioribus immorari debet: v. g. ius naturale; historia
religionum huius regionis; catechetica baptismalis; psychologia populorum; etc.
7. Ob hodiernas necessitates, novi cursus ab Ecclesia adnumerati sunt, et
convenienter tractari seu explicari nequeunt inter spatium 4 annorum. Unde
5 annos pro theologiae cursu humiliter petimus.
8. Ut exercitatio pastoralis posset permitti ministerium activum diaconorum,
durante 5° anno cursus theologiae, in variis paroeciis, semel vel bis in mense, die
dominica (et sabbato etiam): praedicatio Verbi Dei, administratio baptismi, expli-
854
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
catio et commentarium liturgiae, explicatio catechismi, cura et visitatio pau¬
perum, etc.
IV. Addendum. Ut certissimum habemus gradatim neo-sacerdotum adapta¬
tionem faciendam esse ad novum ministerium. Convictus sacerdotalis videtur esse
bonum remedium ad transitionem faciendam inter seminarium et ministerium.
Praeterea, semel in anno, optatur ut adsint etiam « Semaines D’Etudes ».
36
Exc.mus P. D. XAVERIUS GEERAERTS
Episcopus tit. Laganitanus
IV. De studiorum ratione, pag. 12. Notandum in genere. Nostris temporibus
ubicumque necessarium est ut sacerdotes excellant scientia praesertim sacra, ergo
regula generalis pro tota Ecclesia promulgari deberet praescribens hoc quod con¬
sideratur ut formatio intellectualis et sacerdotalis absolute necessaria, nempe:
1. Curriculus studiorum humaniorum omnino aequalis ac iste qui imponitur
iuvenibus qui ad studia academica (universitates) accedere volunt.
2. Cursus Philosophiae sicut sub n. 21 exponitur.
Notandum tamen: In hoc cursu non tractetur de aliis philosophiis ut syn¬
thesis totius philosophiae melius videatur.
Omnes aliae doctrinae, omnia systemata bene exponentur, in cursu Historiae
Philosophiae ubi etiam philosophiae modernae locum suum habebunt. Ad cursum
philosophiae addetur cursum scientiarum suppletivum ad illum qui in studiis hu¬
manioribus iam datum fuit.
3. Cursus Theologiae. Hoc optime exponitur sub n. 22, pag. 13 et seq.
Notandum tamen: Discussiones subtiles et considerationes sapientes relin¬
quendae sunt his qui post seminarium gradum aliquem in theologia acquirere
debent. Abstineatur in cursu theologiae dogmaticae a dissertationibus longissi¬
mis de erroribus haereticorum et opinionibus nuper a theologis datis. Haec omnia
tractari possunt in Historia Ecclesiae vel Historia theologiae.
Theologia pastoralis tantum quoad principia generalia separarim tractetur
sed post unumquodque caput theologiae detur applicatio practica pastoralis.
Idem est dicendum pro cursu luris Canonici.
Quoad cursum Scripturae Sacrae clare indicentur principia hodierna exege-
tica et pro usu pastorali bene doceatur quomodo haec omnia populo christiano
exponenda sunt.
Corpus sacerdotale deberet praeparari post seminarium aliquo tempore exer¬
citationis (stage) quod fieri possit in aliquibus paroeciis bene organizatis sub
ductu virorum expertorum ab episcopis indicatis et hoc non necessario in propria
dioecesi sed etiam in regionibus missionis fieri poterit pro multis neo-sacerdotibus
qui sic amplissimam experientiam acquirere possint.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
855
37
Exc.mus P. D. IOSEPH GORI
Episcopus Nepesinus et Sutrinus
Appendix II, pag. 19. Ad excitandas vocationes ad sacerdotium a parochis
curentur magnopere: 1. Opera parvi cleri (piccolo clero); 2. Pueri cantores.
38
Exc.mus P. D. CAROLUS GRECO
Episcopus Alexandrinus
Hoc schema valde bonum est, ac proinde illud approbo. Mihi tamen videtur
includi posse (pag. 14, par. 23) in iis omnibus quae ad formationem pertinent
clericorum, cursus in Confraternitate Doctrinae Christianae (C.I.C., c. 711, et
Acerbo Nimis), ita ut quando iuvenes sacerdotes ex seminariis exeunt, iam sciunt
vires et programmata Confraternitatis ideoque possunt, statim ac exeunt, organi-
zare laicos ad opera instructionis assumenda. Sine laicorum adiutorio non est
possibile ingens illud catechizandi opus complere.
’ 39
Exc.mus P. D. CAROLUS HERMANNUS HELMSING
Episcopus Kansanopolitanus - S. Ioseph
Hoc schema, multis respectis, magni aestimandum est. In formatione alum¬
norum sacrorum necesse est cum emphasi docere relationem presbyterorum, sae¬
cularium et regularium, collegio episcopali.
In seminariis nostris maiorem emphasim ad educationem personae ponendam
esse videtur.
Suggestiones. Cap. II, n. 11, pag. 9: Accentus negativus huius moniti con¬
tra « Speciosos errores » contrarius reliquo documenti esse videtur. Hoc maxime
verum est, quia « errores » non definiti sunt.
Cap. IV, n. 18, pag. 12: Haec pars documenti est valde accepta, quia re¬
quisita et necessitates loci agnoscit.
Nota : Alia nota de distributione illorum aspirantium ad presbyteratum,
quandocumque talis distributio fieri possit, includenda est. Quaedam dioeceses
plus applicantium quam, propter spatium in seminariis, quotannis accipere pos¬
sunt. Quaedam archidioeceses et dioeceses nonnullum centum applicantes singulis
annis reiecisse notae sunt. Multi ex his viris requisita implere possunt, atque in
alia dioecesi bene prospere possint. Aliquid ad utendum hac magna copia aspi¬
rantium agendum est.
856
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
40
Exc.mus P. D. AUGUSTINUS HERRERA
Episcopus tit. Tanaitanus, eoad. s.d. Jujuyensis
I. De vocationibus ecclesiasticis. Ad 5. Spiritus quo ducitur Sancta Synodus,
abs dubio unitatis et concordiae est. Igitur, propono ut a SS. Patribus in Sy¬
nodo propugnetur ut Opus Vocationum Sacerdotalium una cum Opere pro Vo¬
cationibus Religiosis, in posterum adlaboret in unaquaque dioecesi. Ratio : reli¬
giosi et religiosae Ecclesiae filii sunt sicuti alii ecclesiastici. In territorio alicuius
dioecesis laborant et in iurisdictione cuiusdam episcopi domus habent. Immo, sa¬
cerdotes religiosi saepe saepius requiruntur pro ministerio in paroeciis et reli¬
giosae variis in formis apostolatus cum parochis collaborant. Igitur, vere dignum
et iustum esset si omnes unanimiter et vero spiritu caritatis impulsi, pro voca¬
tionibus adlaborarent.
Hac propositione, nolo propugnare unitatem Operis. Minime vero! Tantum¬
modo unitas actionis, sed remanendo unumquodque Opus omnino independens.
Si ita labor fiet, melius et efficacius erit, abs dubio pluribus de causis. V. g.
magnum exemplum caritatis apud fideles erit. Expensae utiliore modo eroga¬
rentur ac media disponibilia meliora essent virium unione. Et certissime fructus
Deus benedicet abundanter, Spiritus spirando quo velit, sine contentionibus quae
saepe saepius surgunt in dioecesibus.
Ad 6. Iam in textu decreti novitates introducuntur. Sed melius si indicatur
perspicuis verbis, Episcopum esse ducem et iudicem organizationis sui seminarii.
Ratio: experientia docet quam difficile est seminarium erigere. Attamen, prima¬
rium opus in dioecesi iudicari debet.
Ex altera parte, si hodiernos mores consideramus et familiarum indolem, re¬
gimen seminarii modo antiquo nullatenus conservari potest cum fructu pro vo¬
cationibus. Quare, relinquere episcopis pro suo iudicio et arbitrio — admissa
eorum prudentia -— organizationem seminarii, praesertim minoris, utilissimum
erit, quia diversa in diversis regionibus mores et exigentiae sunt.
V. g. si in dioecesi collegium catholicum adsit, quare seminaristae eum
adire nequeant pro scholis, dum in seminario degant sub disciplina ecclesiastica
et ibi pro aliis exigentiis propriis formationis clericalis erudiantur? Hoc systema
non solum utilissimum evaderet sub aspectu oeconomico, sed etiam in eo quod
attinet ad vocationis maturitatem. Immo, et iuvaret pro efformatione sociali
alumnorum, qui conviventia aliorum iuvenum humanas eorum dotes evolvent
naturaliter, fovendo eodem tempore amicitiam pro futuro ministerio abs dubio
utilissimam.
Ad 10. Optimo cum consilio hoc statuitur. Et melius adhuc si Sancta Sy¬
nodus praescribat ut omnis episcopus normas condat pro sua dioecesi in eo quod
attinet ad candidatorum selectionem. Iam hoc in decreto plures aspectus maximi
momenti urgentur. Sed nunquam sufficiens erit ad clariora verba descendere quia
saepe saepius sive sacerdotes sive familiae, mature non agunt in casu.
Hodie, quamvis vocationes paucae sint, sine dubio existunt et laborem re¬
quirunt praesertim sacerdotis cum cura animarum, qui est instrumentum prin¬
cipale in oeconomia Divinae Providentiae pro vocationibus. Sed labor criterio-
sum debet esse, etiam sub aspectu humano quia in his Deus aedificat.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
857
41
Exc.mus P. D. IOSEPH HOFFNER
Episcopus Monasteriensis
A. Laudanda in schemate. I. Schema propositum se adaptare conatur princi¬
piis in prima periodo Concilii statutis.
1) In schemate, quod non tantum collectio normarum pro tempore vigen¬
tium est sed in punctis magni momenti nova affert, viget tendentia ad visionem
totalem (integralem), quae efficit internam integritatem schematis, ita ut « sum¬
mula » vocari potest. Haec visio totalis se manifestat in sequentibus postulatis
et placitis:
a) Studium Sacrae Theologiae, formatio ascetica, participatio in vita litur-
gica, educatio pastoralis in seminariis tamquam « unica profunda alumnorum for¬
matio » spectantur (pag. 7, linn. 33-35). Finis est « integra formatio non solum
christiana et sacerdotalis, sed etiam humana» (pag. 11, linn. 19-20).
h) In studiorum curriculo intima coordinatio Philosophiae et Theologiae
optatur (« utriusque disciplinae cursus arcte et harmonice coordinentur » pag. 12,
lin. 36), accurate distinguendo inter veritates, quae ab omnibus retineri debent,
et theses, « quae libere inter catholicos controvertuntur » (pag. 13, linn. 6-17).
Cognitio et crisis systematum philosophicorum modernorum, « quae in propria
natione maiorem influxum exercent », non omittenda est (pag. 13, linn. 23-24).
c) In alumnis non tantum oboedientiae spiritus excolatur sed etiam actio¬
num officiorumque conscientia, «ut alumni gradatim sibimetipsis moderari ac
libertate sapienter uti addiscant ».
2) In studio theologico studium Sacrae Scripturae, « quae universae theolo¬
giae prope anima esse debet » (pag. 13, linn. 38-39), positionem centralem habet.
3) Momentum Sacrae Liturgiae pro vita religiosa alumnorum (« sacer cultus
universus ... in seminariis sic explicetur et sic celebretur, ut clerici ex sacro altaris
mysterio... vivere discant», pag. 10, linn. 16-21), pro studio theologiae (alumni
intelligere discant divinam revelationem tamquam « semper in cultu et vita Eccle¬
siae praesentem », pag. 14, linn. 11-12), et pro futuro labore pastorali (« sacram
liturgiam ita celebrare addiscant ut, eius virtutem et momentum persentientes, popu¬
lum sibi committendum ad consciam et actuosam participationem manuducere va¬
leant », pag. 14, linn. 36-39), speciali modo — secundum vota Concilii — extollitur.
4) Peculiari cura attenditur indolis pastoralis totius educationis et formatio¬
nis alumnorum. Totum studiorum curriculum ita ordinetur, « ut sacerdotalis et
pastoralis visio iam ab initio alumnis late aperiantur » (pag. 13, lin. 1). « Pasto¬
ralis sollicitudo totam sacrorum alumnorum formationem pervadere et animare
debet » (pag. 14, linn. 25-26). Insuper postulatur, ut alumni « iam durante stu¬
diorum curriculo ad praxim pastoralem initientur opportunis exercitationibus »
(pag. 15, linn. 19-21).
5) Cognitio et sensus pro apostolatu laicorum iam in seminariis excitetur:
« Laicorum cooperationem magni facere discant..., laicos humiliter et aperta mente
audire assuescant» (pag. 15, linn. 11-14).
6) Alumni « per graduales cognitiones » introducantur ad cognoscendas con¬
ditiones sociales societatis modernae. Praesertim mentio fit de vita professionali
moderna, de hodiernis communicationis socialis instrumentis necnon de activita¬
tibus ad animi relaxationem spectantibus (pag. 15, linn. 6-7).
858
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
7) Magna cum cura alumni ad quaestionem oecumenicam cognoscendam
adducantur: « ad plenius cognoscendas eas communitates quae christiano nomine
decorantur, sed ab Apostolica Sede sunt seiunctae » (pag. 14, linn. 16-18).
II. Schema ulteriores et concretas determinationes quoad formationem et
educationem alumnorum ad peculiaria gentium regionumque adiuncta accommo¬
dandas esse proponit. Membra commissionis memores erant querelae cuiusdam
episcopi indiani: «Structura mentis sacerdotum indianorum per septem annos
in seminario transformatur in structuram occidentalem, omnino alienam a menta-
litate indiana. Propter hanc transformationem deest sacerdoti indiano lingua
communis cum suis concivibus, in qua doctrina christiana possit intelligibiliter
exprimi... Sacerdos indianus quasi separatur a concivibus suis paganis, quorum
mentalitatem, ideas religiosas, vitam quotidianam ignorat et despicit ». Ad haec
incommoda praecavenda in schemate tantummodo principia generaliora statuun¬
tur, ulteriores vero determinationes episcopis et conferentiis episcoporum relin¬
quuntur. Aliqua exempla:
1) Curriculum studiorum humaniorum pro alumnis regulariter formationi
eorum correspondere debet, « qui in propria natione ad studia academica acce¬
dunt » (pag. 12, linn. 26-27). Cum in singulis nationibus conditiones valde di¬
versae sint, applicatio et ulterior determinatio principiorum generalium ad confe-
rentias episcopales pertinet.
2) Episcoporum est perpendere opportunitatem instaurandi « tirocinium spi¬
rituale », sive ante curriculum theologicum sive opportuno tempore ante ordina¬
tionem sacerdotalem, « ad vocationem sacerdotalem maturiore iudicio amplectan-
dam » (pag. 11, lin. 35).
3) Prudenti episcoporum iudicio relinquitur, quomodo, secundum peculia¬
ria adiuncta, exercitationes in praxi pastorali habeantur, « ut alumni apostolatus
artem non tantum theoretice, sed etiam practice addiscant » (pag. 15, linn. 18-19).
4) Etiam concreta determinatio ulterioris formationis theologicae, asceticae
et pastoralis post seminarium curae episcoporum traditur (pag. 15, lin. 29).
B. Emendationes proponendae. Etsi schema in genere placet, tamen variae
emendationes et additiones proponendae sunt. Propositiones sequentes partim
habentur ex animadversionibus ab aliis exc.mis DD. episcopis mihi factis.
I. Quamquam schema de educatione et formatione omnium sacrorum alum¬
norum agit, tamen problemata specialia pro educatione et formatione sacrorum
alumnorum in Ordinibus et Congregationibus non tanguntur. Etiam in reliquis
schematibus, ut mihi videtur, de hac re non ex professo tractatur. Duo praeprimis
consideranda sunt:
1) Etiam pro scholis religiosorum principium esse debet, quod omnis insti¬
tutio minus qualificata, quae non dat ius ad studium academicum in Universita¬
tibus, reicienda est, cum talis institutio una ex parte efficiat complexum inferio-
ritatis, alia ex parte autem coarctet libertatem in professione eligenda, quia illi
alumni, qui religionem non ingrediuntur, nullum fructum habent ex tali institu¬
tione. Quare saltem pag. 12, lin. 25 inserendum est: «... ut sacrorum alumni,
non exceptis illis, qui in scholis religiosorum studiis operam dant, inferiores non
sint ceteris iuvenibus qui in propria natione ad studia academica accedunt ».
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 859
2) Quaestio ponenda est, an liceat habere tam multas scholas philosophico-
theologicas variarum religionum haud magnas, immo exiguas. Rationabilis coor¬
dinatio et cooperatio numerum professorum et expensas materiales minueret atque
qualitatem scientificam augeret. Quare proponitur additio in pag. 8, lin. 12 inse¬
renda: «... quod etiam pro seminariis maioribus religiosorum valet ».
II. Ad caput « De vocationibus ecclesiasticis » pag. 5 haec animadvertenda
sunt. Schema iure meritoque effert necessitatem cooperationis ex parte parentum,
sacerdotum, magistrorum in vocationibus fovendis (pag. 6, linn. 24-25).
Ubi primum prima signa vocationis se manifestant, a parentibus et sacerdo¬
tibus speciali sollicitudine fovenda sunt. Quamquam ergo schema vocationes eccle¬
siasticas non solum ex « Seminariis minoribus » exspectat, sed expresse supponit,
quod non paucae vocationes etiam immediate ex familiis et scholis communibus
veniunt, hoc tamen clarius dici debet. Quapropter post lin. 2 in pag. 7 inseratur:
« Curent Ordinarii ut in quibusvis scholis publicis, praesertim superioribus, spi¬
ritus fidei, pietatis, castitatis in iuventutibus per sacerdotes idoneos colatur atque
in dies augeatur, ita ut germen vocationis sacerdotalis, ubicumque inveniatur,
sancte servetur et foveatur. Etiamsi in multis regionibus non pauci iuvenes im¬
mediate ex familiis christianis et publicis scholis seminaria maiora ingrediantur,
tamen, ut iuxta venerandas Ecclesiae... ».
Schema in omnibus dioecesibus « Opus Vocationum Sacerdotalium » erigen¬
dum proponit; hic (pag. 6, lin. 31) addi potest: «Ut... efficadora ad vocationes
augendas subsidia comparare queant, ad quem finem obtinendum Dies vocationum
in omnibus paroeciis quotannis celebranda multum iuvabit ».
III. Ad caput « De formationis fine et seminariorum ordinatione » sequentia
animadvertenda sunt:
In pag. 8, linn. 13-27 iure postulatur specialis formatio ascetica psychologica
et paedagogica moderatorum, magistrorum et directorum spiritualium in colle¬
giis et seminariis maioribus. Ad hoc placitum melius realizandum pag. 8, lin. 23
addatur: «...praecellant ad quem finem obtinendum institutum quoddam spe¬
ciale interdioecesanum vel regionale condendum esse videtur ».
In pag. 7, lin. 28 loco « inculcetur » ponatur « foveatur », quia pietas non
potest inculcari.
IV. Ad caput « De institutione spirituali » animadvertenda sunt:
In pag. 10, lin. 32 addatur: « praesertim in honorem Christi Domini et... ».
Quoad tirocinium spirituale addatur in pag. 11, lin. 36: « sive ante curricu¬
lum philosophicum vel theologicum ».
V. Ad Caput « de studiorum ratione » animadvertenda sunt: Ut libertas eli¬
gendi statum clericalem plene servetur et eiusdem status dignitas augeatur, adda¬
tur pag. 12, lin. 27 post verbum accedunt: « Studia ita instituantur necesse est
ut discipuli e seminario immature exeuntes ad scholas publicas transire sine diffi¬
cultate vel damno valeant. Item curari oportet ut testimonia de studiis in semi¬
nario peractis a civili potestate agnoscantur iisdemque iuribus augeantur quibus
diplomata scholarum publicarum fruuntur ita ut qui in seminarium maius ingredi
noluerint, ad alia studia academica libere accedere possint ».
Cum schema se ad totam Ecclesiam dirigat, hic quoad cognitionem linguae
latinae non satis respicitur Ecclesia orientalis (pag. 12, linn. 28-32).
860
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Similiter quoad pag. 13, linn. 14-15 (« secundum S. Thomae rationem doc¬
trinam et principia ») et pag. 14, linn. 7-9 (« S. Thoma magistro ») non satis
respicitur Ecclesia orientalis. Etiam Patres Graeci, quorum Theologia non sub-
sumi potest sub « ratio, doctrina et principia S. Thomae », hic nominandi sunt.
In pag. 13, post lin. 27 inserendum est: «etiam quaestiones modernae ex
progressu scientiarum naturalium ortae in cursu philosophico tractandae sunt
ne alumni imaginem mundi iam obsoletam prae oculis habeant ».
In pag. 14, lin. 36 magis extollatur studium Sacrae Liturgiae: « ... in studium
sacrae Liturgiae diligenter incumbant eamque ita celebrare addiscant... ».
VI. Ad caput « de formatione post seminarium perficienda ». In pag. 16,
lin. 7: Hic nominetur non tantum vita communis sacerdotum, quod practice pro
multis possibilis non est, sed etiam cooperatio in sic dictis “teams”, ubi scientia
theologica perfici potest et problemata collatis consiliis discuti aut solvi possunt.
42
Exc.mus P. D. VINCENTIUS M. IACONO
Episcopus tit. Fatarensis
£ manifesta 1’opportunita anzi la necessita che il Concilio Vaticano II accolga
lo schema preparato con grande diligenza e profonda sapienza, riallacciandosi alie
sapienti norme dei Concilio di Trento.
Sarebbe una grande lacuna per il programma generale dei Vaticano II se si
trascurasse o anche si sorvolasse. Mancherebbe, tra 1’altro, la vera base alio schema
«De Clericis », cui giovera, forse, piu intimamente collegare la Costituzione
« De Sacrorum alumnis formandis », nelle due parti fondamentali di esso.
Alia prima « De vitae sacerdotalis perfectione » ben si connette la parte cen¬
trale delia Costituzione « De formationis fine et Seminariorum ordinatione » e
« De Institutione spirituali ».
« De studiorum ratione », poi, prepara « De studio et scientia pastorali » dei
« De Clericis ».
« De vocationibus ecclesiasticis » giovera trattarne come introduzione al « De
fine seminariorum », ampliando, con i suggerimenti specifici, 1’Instructio delPAp¬
pendice I. Lo stesso, forse, potrebbe dirsi delle norme particolari sui « Studiorum
ecclesiasticorum curriculum » rimettendosi alie Conferenze Nazionali per le appli-
cazioni concrete.
43
Exc.mus P. D. ANDREAS JACQ
Episcopus tit. Cerasenus
Schema hoc indiget quadam reordinatione et refectione. Quamvis seminaria
minora persequantur eamdem finem quam seminaria maiora, scilicet praeparatio¬
nem iuvenum ad statum clericalem, tamen natura formationis mediaque in his
duobus seminariis valde differentes sunt. Ideo requiritur in ipso textu caput distinc¬
tum pro seminariis minoribus.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
861
I. Refectio proposita
Schema ante refectionem
Prooemium
1. De vocationibus ecclesiasticis.
2. De formationis fine et semina¬
riorum ordinatione.
3. De institutione spirituali.
4. De studiorum ratione.
5. De formatione post semina¬
rium perficienda.
Schema post refectionem
Prooemium
1. De vocationibus ecclesiasticis.
2. De seminariis minoribus.
3. De seminariis maioribus.
a) De formationis fine et semi¬
nariorum ordinatione.
h) De institutione spirituali.
c ) De studiorum ratione.
4. De formatione post seminarium
perficienda.
II. De seminariis minoribus. Incipitur a n. 6 (pag. 6, lin. 37): « Vocationum
sacerdotalium etc. »; sed, pag. 7, lin. 3, deleantur verba « Praeterea ut ». Statim
incipitur a: « Iuxta venerandas etc. ... usque ad pag. 7, lin. 13 ... aetate instituan¬
tur ». Deleantur omnia quae sequuntur: « ac religionis ...» usque ad « .... inchoare
valeant » (lin. 16).
Deinde persequitur: pag. 12, n. 19, lin. 20. Attamen deleantur verba: « An¬
tequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggrediantur », statim inci¬
pitur a: « Necesse est ... » usque ad lin. 32 « ... adhibere possint ».
Deinde requiri videtur aliquas monitiones: a) de cura rectoris ut in seminariis
aera sit religiosa, iucunda et intima, ut studium scientiarum profanarum non con¬
vertatur in fine in se, praesertim quando iuvenes debent consequi Baccalaureatum
(in artibus liberalibus) in ultimo anno seminarii, sed ut omnes activitates iuvenum
ordinentur ad formationem clericalem; b) de modo eligendi moderatores: doctrina
tuta, peritia in psychologia adolescentum, praesertim vita spiritualis profunda ...;
c ) de modo eligendi professores: periti in scientiis profanis et in paedagogia, vita
sacerdotalis exemplaris, vera voluntas pro iuvenibus ...
III. De seminanis maioribus. (De institutione spirituali). Pag. 11, n. 15, lin. 17.
Addendae sunt aliquae monitiones ad: 1) colendum spiritum missionarium, quia
in institutione hierarchiae, Christus non solum dixit: « Facite hoc in meam com¬
memorationem » et « Pasce oves meas », sed etiam « Euntes docete omnes gentes ».
Spiritum missionarium requiritur non solum in « terris missionalibus », sed etiam
in « regionibus catholicis ». In nostris temporibus, tota Ecclesia est ut « in statu
missionis ».
2) Colendum etiam spiritum communitatis, mentem collegialem (esprit d’equi-
pe). Christus instituit hierarchiam in forma collegii habentis Petrum ut caput.
Praeterea, sacerdotes participant sacerdotio pleno Episcopi, sub quo et cum quo
collaborant. Denique, in nostris temporibus, labores apostolici valde complexi sunt,
itaque, sine cooperatione, sine auxilio aliorum, nullus potest ipse perfecte explere.
Appendix I. Principia quae leguntur in constitutione de unitate regiminis
(n. 9), doctrinae (nn. 21 et 22), institutionis spiritualis (n. 17) necnon et de
spiritu « familiae » qui in seminario optandus est (n. 10, linn. 21-25), videntur
postulare ut in instructione de sacrorum alumnis formandis (Appendix I) sub
862
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
n. II, 3, enuntiatur natura cuiusque seminariorum generis et praesertim addantur
congrua statuta.
Optandum enim est ut seminaria interdiocesana sicut et regionalia uni « cor¬
pori » sive dioecesano, sive religioso committantur, ita ut omnes qui in institutione
partem habent vere uno animo ad eam concurrant.
In regionibus vero in quibus episcopi experientiam pastoralem simul ac voca¬
tionis probationem ad annum censent esse extendendam, communi consilio tempus
in institutionis decursu statuatur aptius, ne futuro sacerdoti haec experientia noceat
potius quam prosit.
44
Exc.mus P. D. LAURENTIUS JAGER
Archiepiscopus Paderbornensis
Schema ut totum valde placet, quia inhaeret principiis theologicis et paeda-
gogicis sanis et nostri temporis necessitatibus prudenter providet. Liceat mihi par¬
vas emendationes proponere:
Pag. 11, n. 15, lin. 9: deleantur verba: « vere spirituale cum Ipso connubium
ineunt». Ratio: Hic modus loquendi minus conveniens videtur viris et maxime
nostrae aetatis iuvenibus, qui terminologiae mysticae nondum sunt assueti.
Pagg. 6-7: De vocationibus ecclesiasticis. Placent quae dicta sunt de vocatio¬
nibus ecclesiasticis. Forsan a pluribus desideratur definitio, quid sit vocatio. An
sit charisma aliquod speciale? An naturales ingenii et morum dona constituent prae¬
cipuam vocationis partem? Forsan definitio est theologorum pervestigationibus
reliquenda, sed hic aliquid clarius dicendum non deficiendo, sed illustrando voca¬
tionis proprietatem. Ratio: Quia multa optima de vocationibus dicuntur, ipsa eius
ratio aliquomodo saltem significatur.
Pag. 12, n. 18, linn. 6-13: Huic optimae normae addatur: In unaquaque na¬
tione cursus philosophicus et theologicus seminariorum maiorum adaptetur cursi¬
bus ordinariis in facultatibus theologicis Universitatum et Athenaeorum. Ratio:
Quia cursus seminariorum et cursus ordinarii facultatum in unum finem tendunt,
etiam iisdem rationibus instituantur. Ab his cursoribus utique discernuntur cursus
ad gradus academicos assequendos in pluribus facultatibus institutis.
45
Rev.mus P. D. IOANNES B. JANSSENS
Praepositus generalis S.I.
Aptiorem optet quis titulum huius schematis: agitur tantum de formandis
alumnis pro clero saeculari seu dioecesano; iamvero religiosi ad sacerdotium desti¬
nati sunt quoque « sacrorum alumni ».
N. 3, pag. 5: ex contextu patet agi tantum de suscitandis vocationibus ad
clerum saecularem. Nonne opportunum foret ut, saltem per praeteritionem, allu¬
datur ad vocationes religiosas pro utroque sexu suscitandas? Secus mox, uti iam
fit, amare querentur episcopi de deficientibus vocationibus religiosis, imprimis
mulierum. Valet haec nota de numeris quoque 4 et 5.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
863
N. 6, pag. 7, linn. 12-14: concludere quis possit (et de facto in certis locis
ita fit) formationem in seminario minori talem tantum esse debere ut praeparet
ad seminarium maius. Crediderim eam praeterea talem esse debere ut iuvenes
ad eumdem gradum formationis deducat qui requiritur in scbolis laicis. Nam:
bene multi sunt, immo saepe maior pars alumnorum, qui non perseverant in
vocatione ecclesiastica. Ne illi sint et maneant quasi naufragi, necesse est ut eam
praeparationem studiorum habuerint quae requiritur ut possint in saeculo ulterius
procedere, etiam ad studia universitaria.
Videtur quoque saepe expedire ut seminaria minora condantur interdioecesana.
Sub oculis enim habemus tot seminaria minora quae infra requisitam mediocrita¬
tem haerent, quia nimis exigua dioecesis, nec professores nec alumnos numero et
qualitate sufficientes habet. Nonne opportunum ut aliquid de hac re dicatur?
N. 9, pag. 8, lin. 23: «Episcopi auctoritati»; seminaria regionalia subsunt
non episcopis sed Sanctae Sedi. Et recte: nam ubi plures praesunt, nemo praeest.
N. 20, pag. 13, lin. 7: «lucide fulgeat». Vitentur illae nimietates, quibus
efficitur ut sensus vocum verus pereat et « lucide fulgeat » nihil aliud significet
ac « satis pateat ».
N. 21, pag. 13: de curriculo philosophico. Est ubi studia sic dicta «philoso¬
phica » in scholis secundariis peracta, — et quae potius eruditionis quam forma¬
tionis sunt, — computentur ad biennium philosophicum. Nonne exigere convenit
biennium integrum philosophiae scholasticae, quae nempe vere praeparet ad theo¬
logiam? Defectus cleri vel pecuniarum ne sit causa ad demittendam formationem
futurorum sacerdotum.
Nn. 22 ad 24: bene multa adduntur studiis proprie theologicis; et quidem
recte. Memores tamen esse oportet d) cursum verae theologiae dogmaticae et scrip-
turisticae esse apprime necessarium hac praesertim aetate; b) alumnum non esse
capacem, quaecumque sit eius bona voluntas, qui indefinite disciplinam super
disciplinam assimilet. Si integrum biennium philosophiae in seminario fit, non¬
nulla possunt remitti ad curriculum biennale philosophiae, sicque poterit alleviari
onus studentium theologiae.
Ceterum totum hoc schema placet propter altum conceptum de formatione
sacerdotali et propter cohaerentiam et unitatem.
46
Exc.mus P. D. IGNATIUS JE2
Episcopus tit. Albensis maritimus, aux. Gnesnensis
Cap. I: De vocationibus ecclesiasticis, pagg. 6-7, versus 3-16, de seminariis
minoribus.
Versus 10 ss.: post verba « Alumni vero in seminariis minoribus vitam ducant
quae cum communi omnium adulescentium vita, quantum potest congruat », ad¬
dendum proponitur: « praesertim in his, quae ad communem eruditionem spec¬
tant, ut nulla prorsus necessitate astringentur cum aliam sibi vitae viam eligere
deliberant in quocumque studiorum temporis momento »; ... et sequentia sicut
in texto: « simul vero virtutibus rectisque moribus solide pro eorum aetate insti¬
tuantur, ac religionis studio et humanioribus litteris dent operam ceterisque disci-
864
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
plinis, quae praerequiruntur ut ipsi seminaria maiora ingredi ac formationem
proprie sacerdotalem inchoare valeant ». Ratio: Considerans verba in versibus 10-16
uti totum videtur peculiaris attentio praebenda esse statui studiorum in seminariis
minoribus relate ad aequivalentia instituta pro pueris educandis. Expressio « vitam
ducant » potest insinuare nonnisi de modo vivendi tractari, scilicet de seminario
minori non ad exemplum monasterii, in clausura regendo. Atque saepissime quoque
impedit libertatem aliam eligendi vitae viam diversus gradus institutionis inter
seminaria minora aliasque scholas aequi valentes. Ideoque talis immo in omnis
disciplinis institutio in seminariis minoribus requiri videtur ut omnia similia insti¬
tuta civilia superat, quia tunc tantum plena libertas asseverari possit aliam in quo¬
cumque momento eligendi viam.
Dubitari tamen licet utrum hoc requiri possit. Procul tamen dubio nil peioris
sit in seminario minori alumno qui in eo remaneat coactus quia ad aliud institu¬
tum aut scholam transire non valeat ob inferiorem receptae in seminario institu¬
tionis gradum.
Clare videtur talem exigentiam Pius PP. XII in adhortationi Menti nostrae
ex d. 22-IX-1950 ( Discorsi e radiomessaggi Pio XII, tomus XII, 527 ss., cap. III,
p. 554 ss.) edici, ideoque si in schematis propositione alia eius postulata inclusa
fuerint etiam hoc optatum considerare convenit et hoc primo quidem loco.
Proposita addenda logicam simul constituent relationem ad partem sequentem
supradicti excepti (vv. 12-16), quae de tali virtutum ac morum, religionis et scien¬
tiarum gradu loquitur, ut alumnus sane ad superiores cursus transire valeat.
Rationarium e praxi sem. min. ostendit magnum numerum alumnorum ad
cursus superiores admitti, attamen probat etiam multos aliam eligere vitae viam.
Magni autem est momenti ut etiam ad talem possibilitatem congrue praeparati
sint in quocumque studiorum momento.
Est quidem sermo de institutionis gradu alumnorum in cap. IV. De studiorum
ratione « pag. 19 » ... inferiores non sint ceteris iuvenibus qui in propria natione
ad studia academica accedunt ..., secundum tamen verborum positionem videntur
haec alumnis ad seminaria maiora accedentibus applicari. Secundum autem sensum
postulant congruum institutionis gradum in sem. min. relate etiam ad illos qui
aliam eligunt vitae viam post maturam decisionem et de his in proposito tractatur.
47
Exc.mus P. D. IOANNES PATRICIUS KAVANAGH
Episcopus Dunedinensis
Appendix I. Anno 1942 Motu Proprio Sanctissimus Pontifex Pius XII insti¬
tuit apud S. Congregationem Seminariorum Opus Pontificium ad vocationes ad
statum clericalem promovendas atque fovendas. Similiter, motu ptoptio di 11 fe¬
bruarii anno 1955, aliud Opus Pontificium ad vocationes ad statum religiosum
promovendas atque fovendas apud S. Congregationem Religiosorum instituit.
Ex duplici opere oriri potest confusio apud populum christianum. Melius esset
si habeatur unicum Opus quod curaret de vocationibus tum ad statum religiosum
tum ad clericalem tam ad religiosum quam saecularem. Iidem moderatores sub
directione ordinariorum locorum ac Sanctae Sedis, sicut nunc habetur in opere
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 865
de Propaganda Fide, coordinare possent omnes conatus in hac re, tum in ecclesiis
tum in scholis ac apud familias. Sacerdotes ex utroque clero insimul operantes plus
facerent quam agere potuissent si, uti dicam, unusquisque contendisset ut in suam
partem eundem iuvenem raperent.
Responsabilitatis sensus erga Sanctum Spiritum animas dulce trahentem cui
vocatio debetur in sacerdotibus aliisque qui ad hoc opus sese devoveant ita
stabilitur.
2. De seminariorum speciebus et ordinatione. In novo codice luris Canonici
statuatur lex vi cuius alumnus qui nomen det seminario interdioecesano et regio¬
nali pro servitio in aliqua dioecesi illius regionis, statim obtineat domicilium in
illa dioecesi pro qua inscribatur approbante Loci Ordinario, ita ut ille Ordinarius
fit episcopus ordinationis ac litteras dimissorias pro tonsura ac ordinibus dare possit.
3. De sacrorum alumnorum in seminariis institutione. Maxime prodesset si
darentur in forma brevi ac clara normae servandae a confessoribus, directoribus,
parochis aliisque quibus incumberet munus consilium dandi iuvenibus qui de
vita clericali assumenda deliberent. Clarificetur lex quoad episcopum ordinationis
pro aliis ordinibus conferendis clerico in ordinibus minoribus qui, sua sponte ad
statum laicalem regressus, postea, priore ordinario approbante ab alio ordinario
recipiatur pro servitio in sua dioecesi.
48
Exc.mus P. D. MICHAEL KLEPACZ
Episcopus Lodzensis
Ad pag. 3, n. 5. In unaquaque dioecesi penes dicasterium Curae Pastoralis in
Curia Dioecesana constituendus est specialis coetus sacerdotum, qui idaeam voca¬
tionis propagarent.
Ad pag. 4, n. 7. Ubi catholicae scholae secundariae condi possunt, illae potius
officiis seminariorum minorum fungi deberent.
In quantum operum huius generis necessitas vel utilitas sentitur, pro tota
natione constituantur unum vel plura seminaria pro candidatis in provectiore
aetate constitutis.
Ad pag. 8, n. 16. In alumnis sedulo impugnetur omnis species adulationis et
blanditiae erga superiores.
Ad pag. 8, n. 17. Primus seminarii cursus oporteret ab aliis cursibus —- si
exteriores circumstantiae id permittunt — omnino separari! Indicatae forent sepa¬
ratae et speciales pro alumnis primi cursus conferentiae spirituales.
Seminario absoluto, opportunum foret, ut alumni, adhuc ante maiorum ordinum
susceptionem, unum annum praxi in paroeciis consecrarent.
Ad pag. 9, n. 10. Alumnis praelectiones non sunt in nimio numero tradendae,
ita, ut pro individuali studio scientifico et pro exercitiis pietatis necessarium
tempus habeant.
Ad pag. 12, n. 25. Pro neopresbyteris et iunioribus sacerdotibus specialia
exercitia spiritualia forent indicata. Valde utile videtur munus directoris spiritus
pro universo clero totius dioecesis, et pro singulis decanatibus (fortasse pro aliquot
simul sumptis vicariatibus foraneis).
55
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
866
Ad pag. 13, n. 26. Ante nominationem neopresbyteri ad primum officium
sacerdotale utiliter seminarii rector quoad candidati ingenium et characterem
audiendus esset.
Neopresbyteris statim post ordinationem non sunt regulariter maioris mo¬
menti officia in magnis potissimum civitatibus committenda. Non sunt eis etiam
vicaria tus committendi apud parochos difficilioris characteris.
Nota. Speciminis causa adiungitur instructio a Curia Dioecesana Lodzensi ad
parochos edita quoad vocationes sacerdotales.
1. In praescripto Codicis, hodierno can. 1353 correspondenti, sermo habeatur
oportet de condendo opere vocationum. Opus hoc penes Curiam episcopalem con¬
dendum constare debere videtur aliquot peritis sacerdotibus, rectore et professo¬
ribus seminarii, iuventutis educatoribus, qui in unione cum reliquis dioecesanis
sacerdotibus, praesertim cum parochis, allaborare debent informandis pueris et
arcendis a saeculi vanitatibus. Maior attentio pueris missae inservientibus donetur.
Idem opus potest et debet fovendis vocationibus religiosis inservire.
2. Necessarium videtur, ut in Codice futuro norma habeatur de opportunitate
fundandi instituta pro vocationibus provectioris aetatis, ubi eorum necessitas vel
utilitas sentitur.
3. Pro uniformitate servanda vere desiderantur normae de qualitatibus eorum,
qui in seminarium admitti desiderant. Postulanda videtur norma de schola secun¬
daria a candidatis absoluta, de egregiis candidati moribus in anteacta vita. Ultima
decisio quoad candidati idoneitatem episcopo reservanda est, qui, cum seminarii
rectore, iudicium suum feret.
4. Quoad seminaria interdioecesana, regionalia et internationalia videtur ne¬
cessaria et utilis norma determinans, quibus in conditionibus illa condantur oportet.
5. Quoniam seminarium est persona moralis et quibusdam certis praescriptis
res eius oeconomica regi debet, praecisa norma de hac re videtur utilis ita, ut
ceterae dioeceseos personae morales, fideles et sacerdotes pro viribus seminarium
adiuvare teneantur.
6. Ii, qui in seminario docent et idem moderantur, peculiariter ad munera
haec sunt formandi. Necessaria videntur studia superiora absoluta et adepta curae
pastoralis praxis acquirenda in paroeciis in officiis parochorum, vicariorum et iuven¬
tutis institutorum. Antequam aliquis sacerdos munus stabile moderatoris seminarii
vel professoris assequatur, officiis minoris momenti in seminario fungi debet.
7. Can. 1371, negativo conceptus modo, servandus videtur, sed ipsum prae¬
cedere deberent normae positivae de probatione et selectione alumnorum, qui for¬
matione sua intellectuali et suo charactere spem debent afferre se bonos fore
presbyteros.
8. Bona videtur idaea, ut in futuro Codice distinguantur canones de forma¬
tione pastorali, de studiis, de formatione spirituali et de disciplina.
Necessaria videtur nova praescriptio de formatione presbyterorum perficienda
post seminarium. Haec formatio videtur utilissima sub respectu spirituali et sub
respectu adeptae et verificandae praxis pastoralis.
Seminarium, qua tale, tutela sua novos presbyteros fovere debet, ad specialia
exercitia spiritualia eos convocare, conferentias pastorales et doctrinales pro iis
praeparare.
9. Praescriptis cann. 1364 et 1365 observatis, seminaria cuiusque nationis
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
867
suas studiorum rationes, suaque programmata habeant ab episcopis condita in
conferentiis suis adunatis et a Sede Apostolica approbata.
10. Quoad nimias particularitates in iure vigenti contentas (v. g. in can. 1367)
videntur illae e novo codice expungi debere, substitutis generalibus principiis;
hae particularitates ad leges seminarii, de quibus in can. 1357 § 3, remittantur.
11 et 12. Propositio, ut materia novi Codicis, admissionem ad ordines spec¬
tans, deferatur ei S. Congregationi, quae formatione cleri occupatur, magis logica
est. Idem dicendum de translatione ad librum « De personis » earum omnium
praescriptionum, quae de sacrorum alumnis formandis in futuro Codice conti¬
nebuntur.
49
Exc.mus P. D. IOANNES IOSEPH KROL
Archiepiscopus Philadelphiensis Latinorum
In genere. Hoc schema laudandum est quia in eo recognoscitur diversitas con¬
ditionum in variis et dissitis regionibus vigentium, quae diversitas influxum ali¬
quem in formationem cleri futuri habere debet. Etiam laudandum est schema
quia monet problemata non amplius actualia omitti debere in scholis, et opiniones
modernas theologicas et philosophicas disci et crisi subiici debere.
In specie. 1. In Pag. 5, linn. 1-12: Usus vocis Prophetae ansam potest dare
alicui confusioni et quidem duplici ratione. Quid sibi vult vox? Quando catho¬
licus audit vocem, de facto cogitat de illo qui futurum praeannuntiat. Quamquam
Dominus Noster Iesus Christus certo certius praeannuntiavit futura, hic aspectus
activitatis eius non invenitur necessario apud sacerdotes. Deinde, charisma pro¬
pheticum non datur solis sacerdotibus, quamvis omnis charismaticus debet se
subiici auctoritati sacrae hierarchiae.
Praeterea plena potestas Ordinis non habetur nisi ab episcopis qui regunt
aliquam partem populi Dei. Quamvis seminaria etiam futuros episcopos efformare
debeant, nemo est qui tale esse munus ordinarium seminariorum ordinarie cogitat.
Etiam notari potest, et forte debet, viros non sacerdotio auctos partem ha¬
buisse in Ecclesia regenda, in populo sanctificando et etiam ex officio docendo;
illustrationis causa puta de diaconis et de antiquis Sanctae Romanae Ecclesiae
Diaconis Cardinalibus. Altera ex parte multi sunt sacerdotes hodierni qui nullam
partem in regimine Ecclesiae habent.
Itaque proponitur ut sex primae lineae ita reconficiantur: « Summi Sacer¬
dotis, Doctoris ac Regis munera in seipso coniungens, Christus Dominus, cum po¬
testatem suam Ecclesiae contulit eique mandatum dedit Redemptionis opus ad
saeculorum usque occasum perpetuandi, homines voluit sui triplicis muneris
participes, qui pro parte sibi assignata illud adimplerent, eo ministrandi spiritu
animati, quem ipse verbo et exemplo docuit ».
2. Pag. 10, lin. 2: loco « Eph. 3, 12 » legatur « Eph. 3, 17 ».
3. Pag. 12, linn. 8-9: «...a competenti auctoritate ecclesiastica illius terri¬
torii... ». Quaenam est illa auctoritas? Deinde potest quaeri si in aliquibus natio¬
nibus conditiones tales sint quae requirant congruenter differentias aliquas in
sacrorum alumnis formandis quia in variis regionibus eiusdem nationis manife¬
stantur differentiae, e. g. linguisticae vel culturales; puta de dictione Canadensi
vel de Oceania.
868
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
4. Pag. 12, lin. 29: « Sacrae traditionis ». Lingua latina non erat solum in¬
strumentum linguisticum Ecclesiae. Tamquam exemplum potest notare aliquos
Patres maximi nominis graece, sicuti Novi Testamenti auctores, scripsisse. Itaque
suggeritur vocem « partis » ante vocem « sacrae » inseri.
50
Exc.mus P. D. LUDOVICUS LA RAVOIRE MORROW
Episcopus Krishnagarensis
Ad n. 18 (pag. 12, linn. 6-13): Haec est optima sententia totius schematis,
diu expectata, omnino retinenda.
Ad n. 19 (pag. 12, linn. 20-32): De usu linguae latinae. Vrincipium funda¬
mentale : Lingua latina non est finis absolute servandus sed merum medium ad
finem, qui est bonum Ecclesiae.
Unde, si res ita se habeant ut lingua latina evadat impedimentum ad maius
bonum, v. g., ad obtinendas vocationes sacerdotales, tunc debet locum cedere;
melius enim est habere sacerdotes qui linguam latinam non callent, quam omnino
non habere sacerdotes. Lingua latina, quamvis utilis Ecclesiae ut eius lingua offi¬
cialis, tamen de facto non est lingua totius Ecclesiae catholicae, nec fuit lingua
Apostolorum nec Ecclesiae trium priorum saeculorum.
Conditio hodierna linguae latinae : a) Ut omnibus compertum est, nostris
temporibus linguae latinae studium in dies decrescit. Gradatim in collegiis et
universitatibus totius mundi e studiorum curriculo aufertur.
b) Nec dici potest studium linguae latinae efformare mentem melius quam
aliae disciplinae. Sunt tot homines qui eminent in scientiis, in arte gubernandi, etc.,
qui tamen linguam latinam ignorant.
c) Nostris diebus opera scientifica vel litteraria non eduntur nisi in linguis
vernaculis. Ex altera parte, habentur optimae versiones vernaculae scriptorum
latinorum.
d) In ipso Concilio Vaticano II, cui intersunt primores ecclesiastici, prae¬
lati et periti, plurimi sermone latino sese exprimere non valent. Atque multi non
intelligunt quae dicuntur in disputationibus vel male intelligunt.
e) Denique, sperare hanc conditionem in melius mutatum iri, est idem
ac vana somnia somniare.
Necessitas alicuius accommodationis. a) Sunt adulescentes, virtute et intelli-
gentia praediti, qui timent studia ecclesiastica aggredi propter di ffi cultatem lin¬
guae latinae, eo magis quod bene sciunt magnum laborem et tempus tali studio
impensum fore quasi sine ulla utilitate practiea.
b) Plures viri adulti, caelibes et vidui, vitam ecclesiasticam inire possent
nisi magnum impedimentum linguae latinae adesset.
c) Inter alumnos seminaliorum pauci linguam latinam ita callent ut latine
cogitare valeant. Propterea longe maior numerus varias disciplinas philosophicas
et theologicas numquam plene intelligunt sibique assimilant, nec de eis praedicare
vel cum hominibus cultis loqui possunt modo efficaci et auditoribus intelligibili.
Quare sequentia vota humiliter propono: 1. Lingua latina ab Ecclesia adhi¬
bita in decretis, litteris apostolicis, instructionibus, etc., ne sit ille sermo « clas-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
869
sicus » qui dicitur, seu Ciceronis instar, difficilis intellectu nec hodierno modo
disserendi aptatus. Sed planus sit et lucidus; cuius magna nobis exempla patent.
Simplex ac vere plebi apta fuit lingua qua S. Augustinus in suis sermonibus
usus est; etiam S. Thomas res difficiles in lingua simplici ac plana expressit. Item
S. Bernardus et multi alii antiqui scriptores christiani.
2. Cognitio linguae latinae longe provehenda est a facultatum ecclesiasti¬
carum doctoribus, seminariorum professoribus, ab iis qui Romae aut in dioece-
sanis curiis munere funguntur, atque illis seminariorum alumnis qui hoc deside¬
rant vel ad studia superiora destinantur.
3. Pro reliquis requiritur solum talis cognitio quae sufficiat ad liturgiam
celebrandam et simplicia documenta intelligenda. Ubi vero liturgia non celebratur
lingua latina, superiores in casibus specialibus possunt dispensare a studio huius
linguae.
4. In cursu seminaristico libri textus, praelectiones atque examina omnia
sint in lingua vernacula; textus tamen e fontibus desumpti citentur latine.
In studiis academicis autem principia doctrinae exponantur latine; ulterio¬
res vero explanationes tradantur in lingua vernacula.
Ad n. 20 (pag. 12-13): Philosophia recte designatur ut « cursus propaedeu-
ticus ». Sed problema practicum manet, scii.: quomodo philosophia ordinanda
sit ut vere evadat praeparatio ad theologiam. Non sufficit fovere « visionem sa¬
cerdotalem », sed magis intrinsece ipsa philosophia debet in sua problematica
semper remanere aperta pro revelatione et facto religioso historico.
Ad nn. 22, 23 et 24: Materia hic descripta est tam ampla ut formatio alum¬
norum non videatur posse absolvi intra quattuor annos.
Ad n. 25 (pag. 15): Quaeritur an statim post absoluta studia theologica
alumni debeant ordinari sacerdotes?
Graves rationes suggerunt ut post receptum diaconatum expectent usque
ad trigesimum annum expletum, atque interim, per sex circiter annos, in mi¬
nisterio exerceantur, probentur atque maturescant.
Constat enim in mundo hodierno iuvenes 24 annorum non esse maturos, qui¬
bus ordinatio sacerdotalis possit secure conferri. Inde tot lapsus atque ruinae!
Si per sex annos exercentur, experimento poterunt a superioribus cognosci atque
seipsos cognoscere, et, si veram vocationem habent, sacerdotio augeri.
Secus poterunt sive ad statum laicalem reduci atque uxorem ducere, sive
pergere in servitio Ecclesiae tanquam diaconi permanentes (et uxorati?).
Haec iam est praxis communis in aliquibus Ecclesiis catholicis orientalibus:
diaconi non ordinantur sacerdotes ante annum trigesimum.
51
Exc.mus P. D. STANISLAUS LOKUANG
Episcopus Tainannensis
1. N. 10 dicit «Apta alumnorum institutio vigilantem eorum selectionem
et probationem a vocationum promotoribus et a seminariorum moderatoribus po¬
stulat.
Selectio seminaristarum ad seminarii rectorem et ad Ordinarium loci perti¬
net. Cur nunc dicitur « a vocationum promotoribus »? Haec expressio potest esse
870
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
vera in multis circumstantiis; sed magnam confusionem in campo iuridico et in
directione seminaristarum causare potest. Igitur haec verba « a vocationum pro-
motoribus » substituenda sunt « ab Ordinariis loci ».
2. In votis episcoporum, quae in voluminibus ante-praeparatoriae commis¬
sionis inveniuntur, plures postulationes delatae sunt quoad formationem semina¬
ristarum accommodatam circumstantiis modernis. E. g. quoad spiritum morti¬
ficationis, quoad spiritum oboedientiae, quoad spiritum orationis, quia hodierna
tempora spiritum laxationis et commoditatis ubique secumferunt. Licet in sche¬
mate sub paragrapho III de institutione spirituali multa dicantur de virtutibus
seminaristarum; sed expositio est habitualis et videtur esse repetitio sermonum
in exercitiis spiritualibus. Necesse est aliquid dicere quod refertur ad formatio¬
nem specialem pro temporibus hodiernis sicut in Pii XII Exhortatione Menti
Nostrae, atque in iis insistere ita ut attentiones sive moderatorem sive alumnorum
habeantur. Secus pulchra quidem expositio, sed consuetudinaris quae habetur in
schemate hoc, nullam attentionem specialem attrahere valet et remanebit uti
litterae mortuae.
3. N. 23 dicit « Studiorum ecclesiasticorum indoles pastoralis peculiari cura
attendenda est », et enumerat plura studia peculiaria quae facienda sunt a sa¬
crorum alumnis. Sed deest indicatio relate ad aliqua studia missionaria quae studia
formationem non tantum intellectualem sed etiam spiritualem seminaristarum
adiuvare possunt, quia haec studia sensum catholicum et amorem versus Eccle¬
siam universalem efformant.
52
Rev.mus P. D. PETRUS MALEDDU
Praefectus ap. Hinganfuensis
Art. IV: De studiorum ratione. 1. Vacationis tempore alumni mihi videntur
erudiendi de his quae ad machinalem scientiam pertinent. Parochis enim ceteris-
que animarum curatoribus saepe saepius machinis uti opus erit.
Eodem tempore prosequantur cuiusque propensiones ad peculiaria studia.
2. Cumque valde prosit tum in paroeciis tum in missionibus, ut fidelibus con¬
sulatur, sive medicinae, sive agri culturae, sive electricae vis, etc., cognitio, illa¬
rum scientiarum principia, vacationis tempore alumnis tradenda videntur.
3. Ut futura «unio » foveatur alumnos parare decet exquisitiore scientia
aliarum christianarum confessionum, tali modo tradita ut quae iam communia sunt
appareant et magni fiant, et quae unitatem fovere possunt conlustrentur. De
quibus optime quae paragrapho quarta, n. 20 statuuntur.
4. Cavendum autem ne sacrorum alumnis occasio detur vel permittatur
gymnasiorum ludos et palestrae athletas nimio studio (tifo) prosequi: quod stu¬
diis et vitae interiori obstare omnino compertum est.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
871
53
Exc.mus P. D. NICOLAUS MARGIOTTA
Archiepiscopus Brundusinus
Pag. 15, n. 24; Appendix 1, IV, pag. 18: De institutione post seminarii
curriculum complenda. Si ritiene assai opportuno che, soprattutto al fine di con¬
solidare la vocazione, i chierici, giunti al diaconato, siano affidati a parroci pii
e prudenti per esercitare tale grado delLOrdine nel ministero pastorale. Tale
esercizio dovrebbe durare non meno di un anno; dopo, il diacono potra diven-
tare sacerdote.
Non si ritiene che siano efficaci i convitti ecclesiastici, che potranno avere al-
tra funzione, e tanto meno i periodici convegni, ne il mese sacerdotale.
L’esercizio dei diaconato per almeno un anno ha lo scopo di collaudare la
vocazione mediante 1’esperienza pastorale.
Cosl si maturano meglio le decisioni definitive.
54
Exc.mus P. D. EDUARDUS MASON
Episcopus tit. Rusicadensis, vic. ap. de EI Obeid
Ad vocationes sacerdotales fovendas necessarium est non tantum Opus vo¬
cationum commendandum in omnibus dioecesibus, sed saltem in qualibet re¬
gione eligendi sunt plures sacerdotes (duo vel tres) ad hoc bene paratos per cursus
speciales, naturaliter idoneos ad vocationes excitandas et in cura animarum po¬
sitos, ideoque experientia, saltem inchoata, praediti.
Propono ut isti sacerdotes, quivis pro sua sectione paroeciarum, easdem vi¬
sitent una vel duobus vicibus in anno ad colloquendum de vocatione cum pueris
et iuvenibus — tam munus sacerdotale explicando quam vitam religiosam pan¬
dendo; deinde quandam necessitudinem stabiliat cum pueris qui manifestant
signa vocationis, ea omnimodo roborando.
Colloquia vocationis initianda erunt non tantum cum pueris sed etiam cum
iuvenibus et adultis, praesertim inter eos qui militant Actione Catholica, quia haud
raro pretiosae vocationes adoriuntur etiam aetate aliquantulum provecta.
Sacerdotes candidatos suos sequentur per menses vel etiam per annos eos
adiuvando amicitia, consiliis et manu ducendo ad portam seminarii ubi eos se¬
quentur paterna cura per aliquot menses usque dum primae difficultates supe¬
ratae sunt.
Quamvis tamen Opus vocationum concredatur sacerdotibus ad hoc instruc¬
tis necesse tamen erit ut Concilium enixe exhortetur omnes sacerdotes ut in vocatio¬
nes excitandas sedulo incumbant, eorumque paternitatem spiritualem summo¬
pere commendent si valeant socios laboris sibi adsciscere qui eorum opus exequi
pergant.
1. In curriculo seminaristarum et religiosorum et alia pauca mihi videntur
esse reformanda; inter ea propono quae sequuntur:
872
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
a) Methodus discendi et docendi linguam latinam in seminariis valde
obsoletum est, cum iam a saeculo xv initium habuerit: lingua latina ne tradatur,
quaeso, tanquam cadaver mortuum et in partes dissectum sed ut lingua viva
discenda colloquiis et utilis ad concepta tradenda. Ad hoc fortasse iuvabit studium
scriptorum communium ecclesiasticorum magis quam Ciceronis et Horatii. Scrip¬
tores optimi relinquantur professoribus et Academiis.
b) Lingua graeca et hebraica omitti possunt pro alumnis communibus
(reservetur iis qui postea Academiam sequentur). Mihi item videtur Algebra
et Logarithmi vel Trigonometria omittenda esse, eorumque loco suggero ut augean¬
tur lectiones linguae Patriae et scientiarum hodiernarum una cum elementis
scientiae scriptorum ephemeridum, theatri, elocutionis, radio et televisionis (gior-
nalismo).
2. In cursu philosophico rogo ut amplior detur locus psychologiae, sperimen-
talis quoque, et studio Historiae Philosophiae praesertim hodiernae, ita ut alumni
discant funditus quo modo homines hodierni evangelizandi sint.
3. Rogo ut omnes neo-sacerdotes per biennium post ordinationem praeter
sociologiam hodiernam cursus pastoralis, edoceantur quoque in didactica reli¬
giosa, historia religionum praesertim Islamicae, Hindu et Buddhisticae et Shin-
toistae.
55
Exc.mus P. D. IOANNES CAROLUS McQUAID
Archiepiscopus Dublinensis
Gap. II, pag. 7, lin. 36 per quos Christus attrahere valeat, et cap. III, n. 16,
lin. 22, a fallacia et a cuiusvis generis simulatione abhorrens.
Dicere mallem: praeprimis hodie instituendi sunt sacrorum alumni ad vitam
omnino honestam (vulgo honourable) degendam.
Nihil enim homines hodierni temporis magis arcere potest quam aliqua ratio
agendi insincera vel etiam leviter fallax.
56
Exc.mus P. D. OCTAVIANUS MARQUEZ TORIZ
Archiepiscopus Angelorum
1. De sacrorum alumnis formandis novum schema mihi optimum videtur,
siquidem in synthesim concinne ac laboriose reducta sunt ea quae antea in diver¬
sis schematibus (et optime sane) inveniebantur. Unde laus sincerissima tribuenda
est praeclaris novi schematis auctoribus.
2. Mihi tamen liceat aliqua, etsi parva, fortasse nullius momenti, sed ad
tranquillitatem animi mei, exponere:
3. In pag. 6, sive lin. 13, sive in lin. 15, mihi videtur utilissimum addere
« una cum sacrificiis » siquidem tam ex doctrina quam ex ipsa experientia scimus
quantum in vocationum favorem christiana sacrificia obtineant.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 873
4. In eadem pag. 6, linn. 18 et 19, videtur verbum debere esse « declarentur »
(et non « declararentur »).
5. In pag. 7, linn. 10-15, mihi obscuram mentem adesse videtur, et praeterea
non placet verbum: « Alumni in seminariis minoribus vitam ducant quae cum
communi omnium adulescentium vita... » etc.; quia tunc nihil aut fere iam nihil
sacerdotale eis imbuitur. Ego humillime contrariam sententiam teneo: inde a
seminarii minoris initio eis aliquid saltem sacerdotale vivendum est. Etenim
seminarium minus est seminarium, non collegium qualecumque. Utique pro adu¬
lescentulis, sed qui iam germina vocationis sacerdotalis prae se ferunt. In multis
sane Nationibus ita sunt seminaria minora. Utique alumnorum institutio valde
diversa debet esse atque in maioribus. Sed non communis cum omnibus adule¬
scentibus (saecularibus seu laicis). Non sufficit dicere « quantum potest », quia
confusio semper oritur. Unde humiliter propono ut mutentur verba et clare
dicatur seminaria minora, quamvis diversa a maioribus, iam ideale sacerdotale,
pueris seu adulescentulis accommodatum, intense debere vivere. A. v., summa
libertas componenda cum initio spiritus sacerdotalis. Ceteroquin, quomodo voca¬
tiones illae adhuc tam tenerae coli possent?
6. In pag. 7, lin. 24: verbum «celebrationibus » fortasse ideam suggerit
alicuius sollemnitatis externae. Unde melius forsitan esset dicere « actionibus »,
quia ni fallor agitur de Sacramentis, sacrosancto Missae Sacrificio, etc.
7. In pag. 8, lin. 5: Siquidem verbum « actuosa » saepe postea repetitur,
melius esset in hoc loco illud supprimere. Sufficit « materna sollicitudine ».
8. In pag. 10: Post pulcherrima verba quae in schemate habentur, mihi
necessarium videtur aliquid addere de sacrificii spiritu, hodie tam necessario in
sacerdotibus, et de universali missionario zelo. Fortasse, si placet, posset addi
post verbum «pastoribus» in lin. 13: «una simul cum sacrificii spiritu, et non
tantum pro ovibus proximioribus, sed et pro totius humani generis salute ».
9. In pag. 11, lin. 9: non placent verba « vere spirituale cum ipso connu-
bium ineunt »... Fortasse melius esset dicere: « sese ipsi totaliter consecrant ».
Non nego connubii spiritualis veritatem in Mystica, sed dico viris nostrae aetatis,
praesertim iuvenibus, fortasse verbum illud a Concilio prolatum non placere.
10. In pag. 11, linn. 15-17: Mihi urgentissimum videtur insistendum, etsi
breviter, in perfecta clericorum oboedientia, hodie magis magisque impugnata
et magis magisque necessaria, e. g., his verbis: « reprobatis modernis contra
perfectum sacerdotalem oboedientiam erroribus ».
11. In pag. 11, lin. 30: loco « moderatoris pietatis » mihi praeferendum
videtur nomen « moderatoris spiritus », sive ad uniformitatem in terminologia,
sive ad melius conceptum exprimendum.
12. Sive in pag. 12, lin. 32, sive in pag. 13, lin. 28, mihi valde utile
videtur aliquid de scientiis quae ad Philosophiam eiusque studium praeparant
(Mathesis, Physica, Chemia, etc.) utique sub uno verbo, sed hoc non invenitur
in schemate.
13. In pag. 14, lin. 38: forsitan melius esset dicere «activam» ]oco
« actuosam » ad repetitiones vitandas.
14. In pag. 15, lin. 6: humiliter propono ut, ante verba « de hodiernis... »
addantur haec: « de modernis et efficacioribus apostolatus formis ad animas lu¬
crandas et de hodiernis... ».
15. In pag. 17 ss., agendo de instructionibus: mihi videtur valde difficile
874
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
episcopos opiniones vel animadversiones plus minusve cohaerentes vel ordinatas
dare, si eis schema aliquod seu exemplum instructionis non proponitur. Aut
saltem puncta principaliora fusius proponantur.
16. In pag. 17, lin. 12: Ut iam antea dixi, propono ut agendo de seminanis
minoribus aperte declaretur spiritum sacerdotalem, utique pueris seu adulescen¬
tulis accommodatum, et quidem cum maxima eorum libertate, principem locum
obtinere debere. Si in scholis apostolicis hoc fit, quanto magis in seminario minore?
17. In pag. 17, lin. 15, et in pag. 18, linn. 1-2: Necesse omnino est sta¬
tuere gradus auctoritatis seu potestatis episcoporum in seminariis regionalibus, na-
tionalibus, etc., quia saepe saepius rector difficultates patitur ex desideriis diversis
episcoporum, e. g. qui extra seminarium alumnos proprios vocant, cum disci¬
plinae detrimento.
18. In pag. 18, lin. 17: Melius dicatur «De moderatore spiritus».
19. In pag. 18, post lin. 27, adderem numerum (9) hoc modo: « De quinto
Sacrae Theologiae anno cum praecipuo pastoralis praeparationis fine ».
20. In pag. 20, linn. 4ss.: Dixerim: Quamvis can. 1367 ad particularia
descendit, sed actiones practicas et valde necessarias refert, unde periculosum
esset in genere tantum loqui, attenta hodierna tendentia ad orationem clericorum
magis magisque reducendam. Unde practicae illae retineantur.
21. Cetera quae in hoc novo schemate inveniuntur, valde bona, omnino lau¬
danda et retinenda mihi videntur. Unde laudes sincerissimas repeto.
57
Exc.mus P. D. FREDERICUS MELENDRO
Archiepiscopus Nganchimensis
Pag, 9, n. 11, lin. 7: Legitur: «Quare recentiores speciosi errores, quibus
sanae disciplinae sensus et vis extenuatur aut prorsus destruuntur, a seminariis
arceantur ». Aptum sane praeceptum haec verba significant. Ut tum directores
sacrorum alumnorum perniciosos illos errores perspicue animadvertant, calleant,
arceant, tum seminaristae et luce clara eos intelligant et toto corde detestentur;
praecipuos recentiores et speciosos recenseri forte convenit.
Additio sequens proponitur: «Quare recentiores speciosi errores, ut sunt
independentia a superioribus in agendo, libertas leges ac dispositiones obedientiae
censurandi, effusio ad exteriora, aviditas mundanarum delectationum aliaque,
quibus sanae disciplinae sensus et vis extenuantur aut prorsus destruuntur, a
seminariis arceantur ».
Pag. 10, n. 13, lin. 12: Additio proponitur: « Sanctum etiam Dei timorem
sacrorum alumni magni aestiment». Additionis rationes. Dei timor valde est
homini necessarius: Spiritus Sancti est donum: Multum iuvat ad divinam conser¬
vandam gratiam atque ad Dei dilectionem augendam.
Pag. 10, n. 14, lin. 32: Legitur: « ... et varias pietatis formas, praesertim in
honorem Deiparae Virginis, assidue colant ». Additio proponitur: ... « et varias
pietatis formas, praesertim in honorem Sacratissimi Cordis Iesu et Deiparae Vir¬
ginis, assidue colant ». Additionis ratio: Cultus, quo Ss.mum Cor Iesu honoratur,
ad Domini Nostri Iesu Christi cognitionem, dilectionem, imitationem quam ma-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
875
xime ducit; animos ad fervorem et vitae spiritualis perfectionem sublevat; chri-
stianae religionis essentiam, quae in Divinae Maiestatis dilectione consistit, com¬
plectitur.
Pag. 10, n. 14, lin. 36: Dicit « ... Ut autem orationem etc. ... initientur in
psalterium totum que Officium Divinum intelligenda, degustanda ». Additio pro¬
ponitur: « Ut autem orationem etc. ... initientur in psalterium totumque Officium
Divinum intelligenda, degustanda et meditanda. Ideoque sacrorum alumni maiores
congruenti tempore quotidie meditationi vacent ». Additionis ratio. Si sacrorum
alumni maiores meditationi quotidianae congruum tempus non tribuunt, nec sacer¬
dotio suscepto, orationi mentali vacabunt; quod et multum interest et necessa¬
rium ducitur.
58
Beat.mus P. D. PAULUS PETRUS MEOUCHI
Patriarcha Antiochenus Maronitarum
1. Considerations generales: a) 11 me semble que le Schema « de Sacrorum
alumnis formandis » est assez complet. II envisage la formation au sacer doce des
seminaristes avec un sens du concret: formation spirituelle adaptee, formation
sociale et pedagogique, formation intellectuelle et pastorale, contact avec les
moyens modernes de communication sociale, integration des Laics dans le travail
pastoral pour les points ou iis affirment une competence, etc. (p. 14, par. 23).
h) Parmi les vertus sur lesquelles le Schema appuie surtout, ce sont tout
particulierement la pauvrete, si necessaire a notre monde moderne; la chastete
qui signifie la liberte du pretre; et Tobeissance, si urgente pour une pastorale d’en-
semble et une unanimite si profitable pour le bien d’un Diocese (p. 10, par. 15).
c) Je voudrais attirer 1’attention sur un point tres important: le Schema par-
le d’un noviciat qui serait a imposer aux candidats au sacerdoce, soit avant la
theologie, soit avant 1’ordination (p. 11, lignes 34-39).
d) Partant de ce point de vue, le Schema insiste sur la priere dans laquelle
doit etre baignee la vie du pretre d’aujourd’hui (p. 10, lignes 26-36 et passim),
(p. 9, par. 12; pp. 9 et 10, par. 13; p. 9, par. 8).
e) Je noterais aussi ce sens du zele apostolique et de la charite sur lequel
revient le Schema (pp. 9-10, par. 13), et ce sens de la Sainte Messe, centre de la
vie du pretre (p. 10, par. 14).
Dans un monde materialise et «humanise » ou le sens de 1’adoration de
Dieu, le sens de la souverainete est perdu, le Schema revient avec a propos sur
les vertus solides et les fondements d’une vie sacerdotale exemplaire.
/) Mais le Schema tient a ce que le pretre d’aujourd’hui developpe en lui les
vertus naturelles de sincerite, d’honnetete, de courage (p. 11, par. 16), qui sont
le fondement des vertus surnaturelles.
g) Dans un monde ou Pon a besoin d’hommes, dans le plein sens du terme,
le Schema, insistant sur la formation des futurs pretres, rappelle les devoirs et
les responsabilites de la famille, des directeurs spirituels, des superieurs. II insiste
ici surtout, sur le devoir des Seminaires de former leurs futurs pretres aux initia-
876
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tives indispensables dans la formation d’un homme, et, a plus forte raison, d’un
pretre (p. 9, lignes 22-26, lignes 16-21; p. 8, par. 9).
h) Je noterais enfin le sens concret des situations presentes dont fait preuve
le Schema:
1) insistance, etant donnee la penurie des pretres, sur la creation des Se-
minaires nationaux, internationaux, etc. (p. 8, par. 8).
2) insistance sur 1’adaptation de Penseignement de la philosophie (p. 13,
par. 21), et de la theologie (p. 14, lignes 16-23).
3) soumission des futurs pretres a des exercices pastoraux, sous la direc-
tion de 1’Eveque (p. 15, lignes 18-27).
4) etant donne le progres et 1’evolution rapides du monde, les pretres
seront soumis a une formation post-scolaire (pp. 15 bas, et 16; cf. p. 18 , li¬
gnes 28-31).
5) le Schema insiste sur les vocations tardives et la necessite de leur donner
un statut juridique precis (p. 19, lignes 4-5).
6) a la page 19, par. 9, le Schema insiste, avec raison, sur la necessite
d’adapter la « Ratio Studiorum » aux differentes regions et circonstances.
(Une remarque pareille fut faite dans le Schema « de Scholis Catholicis »).
7) malgre la penurie de pretres, le Schema insiste pour qu’on renvoie les
candidats inaptes, spirituellement, moralement, psychologiquement et physique-
ment (p. 8, par. 10).
i) 11 me semble bon et necessaire de transferer la partie qui concerne la
formation des futurs pretres du « de rebus » du C.I.C., pour la mettre dans le
« de personis ».
2. Consideratioris particulieres : a) 11 me semble que Schema est trop touffu.
II n’est pas compose. On y trouve de nombreuses repetions (p. 5, par. 2, et p. 6,
par. 4; p. 6, ligne 37; p. 7, lignes 1-2; p. 5, par. 3).
b) 11 faudrait donc, me semble-t-il, recomposer ce Schema en reprenant les
excellents elements qui s’y trouvent, d’une maniere plus logique et plus claire.
c ) Le Schema devrait, me semble-t-il, attirer fortement 1’attention sur la
formation du caractere et de la volonte. II n’est de Tinteret de personne que les
pretres manquent d’une forte personnalite, dont le developpement doit etre la
tache principale des familles et des Seminaires.
d) Un des points qu’il faudrait introduire dans la formation des futurs pre¬
tres, c’est l’art de la parole, 1’eloquence sacree, dont on ne parle pas dans le Schema.
e) Un autre point: qu’on forme le futur pretre au sens de la psychologie et
des bienseances, point dont on ne parle pas dans le present Schema, et qui est
pourtant d’importance.
/) Qu’on veuille bien redire ici ce qu’on a dit dans le Schema « de Scholis
Catholicis » sur la connaissance des autres religions qui existent dans le meme
pays. Cela peut etre compris, evidemment, dans la « Ratio Studiorum » que les
Eveques sont appeles a adapter a leurs pays.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
877
59
Exc.mus P. D. CONSTANTIUS MICCI
Episcopus Larinensis
Pag. 7, post n. 6, addatur alius numerus, sic edocens: n. 7: « Sicut Sacro¬
sancta Tridentina Synodus in omni dioecesi seminarium esse decrevit, ita Sacro¬
sancta haec Vaticana II Synodus, prae oculis habens urgentissimas necessitates
multarum gentium, quibus deest sufficiens sacerdotum numerus, decernit semi¬
naria esse non tantum pro dioecesi, sed pro Ecclesia, ita ut omnes Ecclesiae pa¬
stores vere satagant ut amplior numerus quam necessitas in dioecesi postulet,
immo maximus possibilis, alumnorum in seminarium vocentur, et opportuna for¬
mationis ope in spiritu, ut dicitur, missionario, gradatim ad consideranda munia
totius Ecclesiae edoceantur, iis parati obire quocumque loco necessitas exurgat ».
60
Exc.mus P. D. PAULUS NGUYEN VAN BINH
Archiepiscopus Saigonensis
N. 21, page 13: «...accurate distinctis quae ab omnibus retineri debent,
ab opinionibus qui inter catholicos libere controvertuntur ».
La formule n’est pas tres adroite. Si Pon se place au seul point de vue
philosophique, il faut maintenir qu’aucune affirmation philosophique ne sfimpose
par suite d’une definition dogmatique, mais seulement d’apres les arguments
rationnels qui soutiennent cette affirmation. Le grand eflort de St. Thomas a
ete de degager la philosophie de son temps de toute methode purement theolo¬
gique s’appuyant sur une autorite hors du raisonnement.
Ce qui est exact, c’est qu’il y a un certain nombre de verites rationnelles
(peu nombreuses: survivance de l’ame, creation du monde par Dieu, valeur
rationnelle de 1’existence de Dieu, ...) qu’on doit soutenir pour ne pas s’opposer
a des affirmations du dogme. Les philosophes restent libres dans leurs raisonne-
ments, meme a 1’egard de ces affirmations, pourvu qu’ils n’aboutissent pas a
les nier.
On pourrait donc dire plus exactement: «... accurate distinctis iis quae nullo
modo possunt cum veritatibus aperte definitis ab Ecclesia, et opinionibus quae
directe non connectuntur cum illis veritatibus... ».
Par ailleurs les indications donnees dans ce n. 21 sont excellentes. Si on
les developpait, on serait amene a reformer 1’enseignement de la philosophie dans
les seminaires.
De meme le n. 20, qui precede, pose un principe qui merite d’etre retenu:
il est bien rare que renseignement de la philosophie dans les seminaires appa-
raisse comme vraiment utile pour la theologie.
N. 22, page 13: A propos de 1’enseignement de la theologie, on devrait in¬
sistor sur le fait qu’elle est avant tout destinee a mettre le futur pretre en etat
d’exercer ses fonctions d’enseignement et de predication. Il est vraiment etrange
qu’aujourd’hui on tend a ajouter une annee de plus a la theologie, destinee a
878
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
apprendre comment precher, faire le catechisme et s’adresser aux fideles. Pour-
quoi faut-il que le pretre a la sortie du seminaire soit parfois oblige de se debar-
rasser du langage et des exposes theologiques.
Le n. 22 devrait donc nettement affirmer que la formation pastorale doit
etre etroitement integree dans l 5 enseignement de la theologie. Ceci rendra la
theologie plus attrayante pour beaucoup d’etudiants et leur donnera 1’habitude
d’utiliser vraiment des notions precises dans leur predication et leur catechisme.
61
Exc.mus P. D. HENRICUS NICODEMO
Archiepiscopus Barensis
Schema in genere mihi placet. Tantum animadverto opportunum fuisse et
hoc schema, sicut cetera ab aliis commissionibus confecta, relationem habere ad
documenta pontificia et alias fontes, quae minime desunt hac in re. Ita opportuna
fuisset commemoratio Decreti Tridentini « Cum adulescentium aetas ».
Appendix I. III, 1. Quod notae institutionis spiritualis sacrorum alumnorum
in seminariis sint quae hic indicantur: biblica, christocentrica, ecclesialis, optime.
Sed meminisse iuvabit et notam marianitatis.
Appendix II. Curetur uniformitas quoad studia in singulis nationibus omnium
sacrorum alumnorum sive cleri dioecesani sive cleri regularis et una adsit pro
omnibus Sacra Romana Congregatio moderans.
62
Exc.mus P. D. PATRICIUS LUDOVICUS CTBOYLE
Archiepiscopus Vashingtonensis
1. The course of studies. It seems to me that the urgings contained in the
great social encyclicals of modern Popes are not strongly enough reflected in
the teaching given in many seminaries. We must remember that Popes Pius XI
and John XXIII, in particular, urged that seminaries prepare priests to under-
stand the social teaching of the Church and the problems of the modern world.
It is in the light of these papal exhortations that the following suggestions are
made with regard to the seminary curriculum.
A) In the philosophy course, there should be a one-year study of social
problems. This should be a three-hour course each week, with the first semester
concentrating upon social problems (marriage and the family, urban problems,
race and inter-religious relationships, crime, delinquency, and poverty), and the
second semester on socio-economic problems (the nature of an economy, bases
of production, distribution of income, labor, rural life, social reform, socialism,
communism). Many seminaries already have such a course. It should not over-
crowd the curriculum, since most seminaries have courses of secondary importance,
not needed in the modern world. Of course, State accreditation demands must
be kept in mind.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
879
B) In the course of moral theology, textbooks and curricula should be
drastically rewritten to take into consideration, not only the social encyclicals of
the modern Popes, but many other ideas derived from modern Science. For
example, the findings of psychology on freedom of will, scrupulosity, etc. should
be included. Writers of textbooks should confer with experts from the fields
of psychology, medicine, law, political Science, sociology, economics, and social
philosophy to make their teachings reflect the modern world and its problems.
Moral theology teachers should be strongly urged to do summer school work
in some of the various disciplines mentioned above, so that they can teach with
competence. Naturally, no one professor can be expert in all of them. But, in
a large faculty, the moral theology and pastoral theology professors collectively
should know more about the real problems of the modern world.
C) Pastoral theology should include problems of social action in the widest
sense of the term. For example, marriage counseling, general pastoral counseling,
use of religious sociology, race relations (for nations with racial problems),
alcoholism, and the distinction between moral problems and those arising from
personality disorders or mental disturbance—all are areas with which a modern
priest should be familiar.
2. The Seminarians. A) Seminarians should be permitted reading which
familiarizes them with the problems of the day. At least they should have
access to news magazines, magazines of opinion, and at least the front page of
a good newspaper, along with the editorial page. Seminary libraries should
have books dealing with current economic, social, and political problems.
There should be lectures in seminaries to keep the students aware of the
major problems and currents of throught, both in the Church and in the
secular world.
Theology students should utilize their weekly or bi-weekly walks to become
familiar with pastoral problems. This should include not only visitations of the
sick, but also of mental institutions, homes for disturbed children, jails, refor-
matories, etc. It might be well for selected students, to be encouraged, during
vacations, to sit in on meetings of Alcoholics Anonymous, children’s courts,
labor-union conventions, and gatherings organized for social-action programs.
B ) Without disturbing the peace and quiet neces sary for proper spiritual
preparation, we should consider the dangers arising from excessive shielding
and sheltering of such students.
Is the residence type of preparatory seminary suitable for our day, or should
we have the day-school type as more satisfactory? It is questionable whether
a boy should be away from horne during adolescence, if he is to develop fully
emotionally. If he does not work at a summer job, at least through his pre¬
paratory seminary years, will he understand the economic and social problems
confronting the family today? Will he be able to establish rapport with the
families in his parish later on?
On the same basis, is the villa system suitable for major seminarians? It
might be well for them to work during their philosophy years during the
summer. When they are in theology, they might either go to summer school
for special courses in social problems or assist the clergy in their pastoral work
(CCD, census, etc.).
880
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
3. The seminary faculty. A) If the faculty members are to guide students for
the diocesan priesthood, they should be familiar with the concrete problems of
parish life. Hence, even religious and members of congregations should be
encouraged to spend at least a year in an active parish before teaching in a
seminary. They should also be urged to keep such contacts alive by helping
priests in a parish during the summer vacation, at least periodically.
B) In addition to the regular faculty, it might be well to have an auxiliary
faculty for seminars in some of the problems noted above. These could include
laymen as well as priests, who have done outstanding work in modern forms
of the apostolate.
C) If the regular faculty is reasonably competent in its knowledge of
modern problems, it is much easier to keep these problems in their proper
perspective and to keep students from excessive emphasis upon practical matters,
to the exclusion of the necessary theoretical and ascetical training. If the
faculty is not so informed, then the students tend to reject their urgings as
old-fashioned and based on lack of knowledge of the modern world.
63
Exc.mus P. D. ALFREDUS OBVIAR Y ARANDA
Episcopus tit. Linoensis, adm. ap. Lucenensis
His in insulis Philippinis multa seminaria ad civilem recognitionem obtinendam
properant, ut facile iuvenes attrahantur; nam postea, qui non idonei sunt, in
universitatibus et aliis institutionibus sine difficultate studia prosequi queant.
Estne laude dignus hic modus agendi? Nonne periculum perversionis ad sacrorum
alumnos efformandos praebet?
64
Exc.mus P. D. MARCELLINUS OLAECHEA LOIZAGA
Archiepiscopus Valentinus
Sobre el Schema Constitutionis De sacrorum alumnis formandis, creemos que
pueden hacerse las siguientes observaciones generales.
Hay en el esquema un material excelente, pero expuesto en un estilo difuso,
nada agil, inexpresivo. Todo el material esta presentado como colodado en el
mismo plano; la forma y el estilo de exposicion no contribuyen a poner ante la
mirada la dinamica misma dei proceso de formacion dei sacerdote que es el objetivo
dei esquema.
El esquema carece, creemos, de aquella universalidad propia de una constitu-
cion promulgada por un Concilio ecumenico para toda la Iglesia. Parece pensar
solo en una concrecion muy determinada de instituriones educadoras. Diriamos
que es Occidental, latino, pensado solo para el clero secular.
A nuestro parecer, deberla limitarse a indicar las lineas generales dei proceso
formador dei sacerdote y dejar a la autoridad competente la tarea de disponer las
instituciones, conforme a estas lineas generales, de modo muy diverso segun los
distintos paises.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
881
EI esquema se cine a consagrar la rica doctrina de los ultimos Pontifices y de
la S. Congregacion de Seminarios sobre la formacion sacerdotal, pero no abre nuevos
caminos a esta formacion. Creemos que es necesario abrirlos, pues necesitamos
formar al sacerdote para un mundo que cambia rapidamente. Por otra parte, no
permite ver con claridad que la estructura actual dei proceso formador y de las
instituciones correspondientes se ha quedado a la zaga de este rapido cambio de
la cultura de nuestro tiempo y, por consiguiente, contribuye en buena medida a
los tres grandes males que lamenta la Iglesia, a saber, la escasez de vocaciones,
la falta de perseveranda en las instituciones educadoras sacerdotales y las defec-
ciones de sacerdotes.
Nos parece que el esquema deberia destacar tanto por su eontenido como por
la ordenacion de este los siguientes puntos:
1. En el capitulo sobre las vocaciones eclesiasticas (que seria mejor titular
« de la vocacion »), sin decidir los dificiles y discutidos problemas sobre la esencia
de la vocacion sacerdotal, podria sin embargo insistirse en la afirmacion de que
Dios ttama a traves de la Iglesia. Deberia, pues, evitarse la peligrosa presentacion
de que la Iglesia no hace en este asunto otra cosa sino ratificar una vocacion
interior. Es necesario destacar que la Iglesia escoje sus candidatos, previo el
juicio de su idoneidad y recta intencidn. Se trata, pues, de subrayar la actitud activa,
positiva, de la Iglesia en la eleccion de sus sacerdotes. Las consecuencias de esta
actitud serian muy fecundas:
a) aumento dei numero de vocaciones y reclutamiento de estas en todos
los estamentos sociales (con ello se saldria al paso de un obstaculo crecientemente
extenso y agudo para la aceion evangelizadora universal de la Iglesia, a saber,
el reclutamiento de vocaciones en un solo medio por ejemplo el rural),
b) interpretacion de la seleccion de los candidatos al sacerdocio como una
positiva eleccion y no solo como una eliminacion.
c) supresion en los candidatos de la falsa idea de un derecho al sacerdocio
basado en una supuesta certeza de un llamamiento interior.
2. Es necesario tambien subrayar que la vocacion sacerdotal surge y se desa-
rrolla por una comunicacion viviente y personal con el sacerdote o, dicho con mas
precision, con la comunidad sacerdotal correspondiente. El sacerdocio plenamente
vivido por la comunidad sacerdotal, diocesana o religiosa, es el medio decisivo para
suscitar y cultivar las vocaciones sacerdotales. Las instituciones formadoras no son
un cuerpo aislado de la diocesis o dei instituto religioso. Hay que considerar,
en efecto, la formacion como una « traditio » dei espiritu sacerdotal de los sacer¬
dotes de la diocesis o dei instituto religioso. De este modo se desterraria la falsa
interpretacion dei fomento de vocaciones como asunto de una « asociacion pia-
dosa », que allega medios para sostener las instituciones formadoras.
3. Creemos que el esquema ha de urgir la necesidad de la madurez y libertad
en los candidatos al sacerdocio. Esta exigenda se hara en el mundo futuro crecien¬
temente aguda. Se ha de determinar la edad y condiciones de la madurez psicolo-
gica, diversas en las distintas regiones, segun el juicio de peritos. En la libertad
se habria de incluir la completa libertad social, es decir, la ausencia de condiciona-
mientos sociales que de hecho impiden al candidato una eleccion completamente
libre. Por ejemplo, el temor a las dificultades de entrar en una vida civil, cada
vez mas complicada, puede atar la libertad de los candidatos; las instituciones
56
882
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
educadoras han de disponer la formacion de sus alumnos de modo que les sea
muy facil, en cualquier momento, integrarse plenamente en la vida civil.
4. En el capitulo sobre la formacion sacerdotal, creemos que seria necesario
exponer con rigor en el esquema que la formacion sacerdotal es un proceso dinamico
desde los primeros germenes de vocacion hasta la ordenacion sacerdotal; que este
proceso ofrece diversas etapas con sus diversas caracterlsticas cada una de ellas;
que cada una de estas etapas exige unos procedimientos diversos de formacion
y las instituciones apropiadas a ellos.
5. Nos parece que el ambiente predominante de la etapa e institucion dedi-
cados a los estudios teologicos deberfa ser de profunda oracion y recogimiento,
necesarios para formar al hombre de Dios. Para hacer esto posible, deberia estar
asegurada, antes de ingresar el candidato en ellos, la madurez cristiana y tambien
la psicologica y la libertad de que hablamos mas arriba. Con todo esto se evitarla
el caracter hlbrido de muchos teologados, en los que no se logra un fecundo retiro
pues es necesario poner a sus alumnos en contacto con el mundo para que alcancen
la madurez humana debida y una muy problematica experienda pastoral. La
experienda de lo que ocurre en nuestros teologados muestra que la mayor parte
de los alumnos no entra en una interiorizacion profunda y religiosa de la doctrina
sagrada porque esta aun en el periodo de la formacion basica de su personalidad
y preocupada por tomar su decision definitiva. En bastantes casos esta grave situa-
cion perdura hasta la vlspera de la ordenacion sacerdotal. Por otra parte, este
retiro lo mas completo posible y la interiorizacion en la oracion y en la teologla
se hace crescientemente urgente segun avanza el proceso de tecnificacion de nues-
tro mundo.
6. Antes de que el candidato quedase vinculado canonicamente de un modo
definitivo, nos parece que el esquema deberia ordenar un periodo de ejercicio en
la vida apostolica que sirviera tambien de prueba. Unicamente despues de cumplir
este periodo de modo satisfactorio podrla el candidato ser vinculado canonica y
definitivamente. Adviertase que no tocamos para nada el problema dei diaconado.
Este ejercicio deberia ser efectivo y, a la vez, dirigido y vigilado segun normas y
procedimien tos divers os.
7. Hasta el momento dei ingreso en la fase de estudios teologicos habrlan de
cultivarse los germenes de vocacion hasta tal grado de madurez y libertad que al
fn de este proceso (y antes de entrar en los estudios teologicos o periodo de for¬
macion estrictamente sacerdotal) la Iglesia pudiese tener la certeza moral de que
el candidato es llamado al sacerdocio. En orden a este objetivo se ordenan ciertas
instituciones, entre las que deberlan incluirse, ademas de los seminarios menores,
las instituciones para el desarrollo de vocaciones juveniles y tardias. El proceso
de formacion en estas instituciones deberia estar determinado segun criterios psico-
pedagogicos senalados en cada region por peritos en la materia con el fin de lograr
la madurez y libertad dichas. Hay que evitar estructurar estas instituciones desde
patrones aprioristicos.
8. En la educacion de las vocaciones infantiles deberia mantenerse una rela-
cion educadora con la familia. Importancia especial deberia darse a la asignatura
de Religion entendida de un modo integral, como medio de llegar a formar cris-
tianos adultos en su fe.
9. Durante la juventud parece necesario para la maduracion de la persona,
tanto en el orden humano, como cristiano, un contacto grande con la vida. Una
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
883
accion apostolica, v. gr. a traves de las obras de juventud, parece especialmente
indicada, pero, en esto como en todo deben ser las circunstancias concretas las
que motiven las diversas estructuras que organice la autoridad eclesiastica compe¬
tente. En general, un cultivo « eclesiastico » de los germenes de vocacion que se
dan en los ninos y jovenes debe evitar el viciar su formacion humana.
Los capitulos III y IV dei Esquema parece, por todo lo dicho, que debieran
pasar a un Directorio.
II. Directrices dei esquema que se propone. En el proyecto de esquema elabo-
rado se pretende solamente destacar las grandes etapas de la formacion sacerdotal
y las directrices fundamentales de cada una de ellas.
Y esto con una gran amplitud para que tenga validez en todas partes. Por lo
mismo, se quieren senalar directrices y no fijar una situacion aun en el caso en
que esta, dadas las circunstancias actuales, fuera optima.
Por tanto, no puede descender a detalles, aunque estos sean fundamentales,
v. gr. la edad de la ordenacion, y debe quedar en los mas altos principios y dejar
a la autoridad eclesiastica competente en cada caso que los apiique a traves de
Directorios, Codigo de Derecho Canonico, Decretos de la Sagrada Congregacion,
Normas de las Conferendas Episcopales etc., a las diversas circunstancias de lugar,
tiempo y ambiente.
El esquema quiere cenirse a la formacion sacerdotal dejando para otros Esque-
mas Conciliares la parte dogmatica sobre el sacerdocio (creemos que debe ir en el
De Ecclesia) y la ascetico-moral sobre la vida de los sacerdotes (creemos que debe
ir en el De Clericis ).
Pretende tener « virtualidad » suficiente para dirigir la evolucion necesaria de
los actuales seminarios sin provocar cambios estructurales inmediatos.
AI distinguir dos grandes etapas en la formacion sacerdotal, una previa de
maduracion vocacional y otra de formacion estrictamente sacerdotal, el esquema
se extiende por lo mismo en la descripcion de esta ultima. Por el contrario, es muy
breve al describir la primera etapa que debe ser muy varia si queremos que la
Iglesia recoja y haga madurar todos los germenes de vocacion que Dios deposita
en las almas. El esquema en esta etapa previa (que consideramos que en algunos
casos puede ser muy larga) se limita a senalar la meta (que el candidato llegue a
la madurez humana y cristiana para que pueda responder libremente a la llamada
de Dios) y los escollos que una formacion eclesiastica prematura debe evitar para
no viciar esta formacion humana.
Los puntos fundamentales son: actitud positiva de la Iglesia en la llamada
de los candidatos en nombre de Dios; valoracion dei ejemplo de la comunidad sa¬
cerdotal en orden a la vocacion; exigir plena madurez humana y cristiana y libertad
en el candidato para que pueda dar la respuesta a esta llamada; sentido progresivo
de la vocacion; distincion de dos etapas claramente distinto en la formacion sacer¬
dotal; total amplitud respecto a formas e instituciones que deben dirigir la pri¬
mera etapa que podrla llamarse de maduracion de la vocacion; describir las lineas
fundamentales de la formacion estrictamente sacerdotal.
Schema constitutionis de sacrorum alumnis ejformandis.
Prooemium. 1 . Sacerdos aeternus, Christus Dominus, suum redemptionis opus
per Ecclesiae suae sacerdotes continuandum in tempore voluit.
Quapropter Ecclesia, sciens ab hac sacerdotali actione suam ipsius vitam
884
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
maxime pendere, iam inde a primis saeculis necessariam esse omnino agnovit sacer¬
dotii continuationem ac de suscitandis et eflormandis sacerdotibus admodum
sategit.
Cap. I. De sacerdotali vocatione. 2. In Ecclesia vero « divisiones gratiarum
sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Domi¬
nus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in om¬
nibus. Unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem »} Sacerdotale
ministerium, specifica in Christi sacerdotio participatio, cuius vi homo « ex homi¬
nibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum », 1 2 primum
fontem habet ipsum Deum, et ipsius misericordem ac liberrimam voluntatem: 3
« Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum affe¬
ratis: et fructus vester maneat », 4 et alibi: nec quisquam sumit sibi honorem, sed
qui vocatur a Deo ». 5
3. Haec specialis Dei vocatio in ipso Ecclesiae sinu exauditur, ad cuius servi¬
tium deputatur is qui vocatur. Ipsa namque Ecclesia, de gratuita vocationis sacer¬
dotalis indole vere conscia, a Deo hoc donum postulat — « Rogate Dominum
messis, ut mittat operarios in messem suam » 6 — ac pro viribus, ut efficax haec
sit oratio, adlaborare debet. Uterque hic labor, oratio scilicet et actio, cuncta Ec¬
clesiae afficit membra, praesertim vero ea quae, ipsamet sui ratione (parentes, edu¬
catores, institutionum pro adulescentulis rectores) cum subiectis ad sacerdotium
idoneis intima utuntur consuetudine, ac speciali urget modo, cum de sacerdotibus
agitur. Et ipsa ac sola Ecclesia auctoritate pollet ad statuendum quis sit tanto voca¬
tionis munere donatus: « Vocari a Deo dicuntur qui a legitimis Ecclesiae ministris
vocantur ». 7 Huiusmodi dumtaxat auctoritas per Episcopum est prudenter exer¬
cenda, ne manus cito cuiquam imponantur, 8 prae oculis semper habendo exinde
formidandum gravissimumque onus in Ordinarios cadere, « utpote ad quos perti¬
neat tum munus ultimum faciendi iudicium de divinae electionis indiciis in sacro¬
rum Ordinum candidatis, tum ius pertineat eos ad sacerdotium vocandi, atque
adeo ratam habendi coram Ecclesia efficacemque reddendi divinam ad sacerdotium
vocationem, quae in iuvenibus pedetemptim ad maturitatem venit ». 9
4. Haec Dei vocatio, per Ecclesiam et in Ecclesiae servitium, ad hominem
usque pervenit, fitque ipsi personalis quaedam vocatio, quae in ima conscientiae
dirigitur, quaeque ipsius existentiam, non in iis tantum quae sunt ad extra, sed
et in illis quae ipsi sunt intimiora, penitus mutat, adeo ut vocatus re quidem vera
novus evadat homo. Ut homo vocationi huic respondere queat, psychologica potiri
debet capacitate ad id perficiendum: ad vocationem percipiendam, ad rectam inten¬
tionem in responsione, scilicet, manifestam et firmam voluntatem « qua quis in
divinum famulatum se totum dedere exoptet ». 10
1 1 Cor. 12, 4-8.
2 Hebr. 5, 1.
3 Cf. Summi Dei Verbum.
4 Io. 15, 16.
5 Hebr. 5, 4.
6 Mt. 9, 38.
7 Cath. Cone. Trid. P. III, de Ordine. 3
8 1 Tim. 5, 22.
9 Cf. Summi Dei Verbum.
10 Cf. Summi Dei Verbum.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 885
5. Dynamica cum sit gratiae vocationis indoles, in pueritia, in adolescentia,
in prima iuventute, immo matura in aetate, quaedam ipsius iam possunt apparere
indicia (germina vocationis), minime autem ipsamet proprie dicta vocatio. Ecclesia
vero, cuius in sinu haec perficitur vocatio, ineluctabili tenetur officio huiusmodi
indicia captandi, eaque patefaciendi, iuxta suam traditionalem doctrinam atque
opportunis quibuslibet mediis adhibitis.
Medium suapte natura efficax ad vocationes sacerdotales suscitandas atque
colendas est exemplum sacerdotis sacerdotium suum serio et integre viventis,
necnon communitatis sacerdotalis efficaciter cum Episcopo adlaborantis. Cuncti
enim sacerdotes « adulescentibus praesertim, quibus familiariter utantur, et in
quibus divinae vocationis indicia animadverterint, optima exempla praebeant, quae
imitentur ». 11
Cap. II. De formatione sacerdotali. A. Stadia sacerdotalis efformationis . 6. Cum
vocatio sacerdotalis indole dynamica, vitali sit praedita, et « pedetemptim ad ma¬
turitatem » veniat, 12 in eiusdem evolutione duo discerni possunt stadia: id quod
ad lentam refertur maturationem eorum germinum vocationis, quae in qualibet dari
possunt aetate; ac illud in quo, cum ea germina iam vigorem ac certitudinem sint
adepta, de proprie dicta vocatione iuxta criteria ab Ecclesia per saecula usitata
sermo iam fieri potest ac ideo, cum admissio ad sacros ordines moraliter sit certa,
necessarium ducitur ut iis qui vocati sunt, formatio specifice sacerdotalis impendatur.
7. Utrumque stadium et attentionem mentis et speciales promeretur curas ex
parte Ecclesiae. In primo priorem obtinere debebit locum cultus illius humanae ac
christianae maturitatis, quae ferax evenit solum ubi germen vocationis fructum
tandem afferat. In altero vero quaerenda erit conformatio eorum, qui sunt candi¬
dati, cum Christo sacerdote, ne vacua evadant et inania verba illa quae ad ipsos in
ordinatione Episcopus alloquetur: « Agnoscite quod agitis; imitamini quod trac¬
tatis ». 13
B. De formatione remota seu de vocatione colenda. 8. Ut autem vocationis
germina nullatenus exstent infecunda, necessarius est eorum cultus, qui quidem
alius et alius erit pro locis et indole cuiusque diversa (aetate, statu sociali, litterarum
eruditione). Ad ecclesiasticam spectabit auctoritatem statuere quae instituta aptiora
sint locorum adiunctis, quae tam diversa in diversis Ecclesiae sunt regionibus.
9. Nihilominus, data etiam huiusmodi providentiali adiunctorum diversitate,
praesignari possunt tamquam fines in quacumque plena formatione necessario attin¬
gendi: maturitas psychologica, quae ostenditur in quadam personalitatis affectivae
stabilitate, necnon in capacitate adaptationis ad diversa commercii humani adiuncta;
facultas iam patefacta capiendi et sustinendi rationabiles decisiones, et « responsa-
bilitas » in laboribus constanter peractis probata; capacitas intellectus ad proble¬
mata sui temporis iudicanda; maturitas vitae christianae qua possint occurrere in
virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ita, ut iam non sint
parvuli fluctuantes neque circumferantur omni vento doctrinae. 14 Tales denique
11 Cf. Menti Nostrae.
12 Cf. Summi Dei Verbum.
13 Cf. Rit. Ordin.
14 Cf. Eph. 4.
886
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sint christiani, ut semper parati inveniantur ad satisfactionem omni poscenti eos
rationem de ea, quae in illis est, spe. 15
10. In cultu illorum vocationis germinum, quae in infantia et adolescentia
percipiuntur, nullatenus est abiicienda in pueri educatione familiae participatio.
Prae oculis insuper habeatur « Seminariorum alumnos, qui primis disciplinis insti¬
tuantur, nonnisi adulescentulos esse a nativa suae domus humo separatos. Res
igitur ipsa postulat ut, quam pueri in Seminariis vitam ducant, cum communi
omnium puerorum vita, quantum potest, congruat ». 16
11. Neque vero tamquam noxium est praetermittendum, in iuvenili aetate,
commercium quoddam cum diversis societatis civilis aspectibus, etenim si « iuvenes
—- qui praesertim a teneris in sacra seminaria fuerint recepti — in locis educentur
ab hominum societate paulo nimium seiunctis, ii profecto, cum in publicum pro¬
dibunt, haud ex facili sive cum minuta plebe sive cum litteratis hominibus com¬
mercium habebunt, fietque eis plurimum, ut aut inconsiderate cum christiano po¬
pulo se gerant, aut, quam acceperint institutionem, secus existiment ». 17
12. Omnino necesse est ut « litterarum doctrinarumque studiis ii qui futuri
sunt sacerdotes iis nihil saltem cedant qui e laicis iuvenibus paris sint disciplinae
auditores ». 18 Ideo, igitur animus erit praecipue intendendus ad recentiorem huma-
nismum technico-scientificum, qui commune humanitatis evenit patrimonium, neque
unquam imbuendi erunt alumni exclusivo modo in certo eruditionis humanae typo,
adeo ut aut incapaces, aut difficultate serio praepediti evadant ad alias eruditionis
formas nobiles ac legitimas percipiendas.
C. De formatione stricte sacerdotali. 13. Prius quam in Ecclesiae servitium
suam adeat missionem is, qui ad sacerdotium vocatur, sedulo sese praeparare
debet, intima utens consuetudine Christi, et per studium Verbi Dei, et per per¬
sonale cum Ipso commercium in oratione et percrebra sacramentorum receptione.
Simili modo, ut Sacra Scriptura nos docet, ii qui olim a Deo vocabantur se parare
solebant in solitudine et oratione ut capaces redderentur ad missionem rite perfi¬
ciendam.
14. Tempore hoc, candidato est adipiscenda harmonica quaedam synthesis et
mentis et doctrinae Ecclesiae, qua capax eveniat ad suum futurum ministerium
magistri, liturgi, pastoris.
15. Necessaria plane censetur vita communis, qua candidatus ad sacerdotium,
qui in hominum servitium destinatur, acquirat et sensum subtectionis auctoritati
a Deo constitutae et sensum fraternitatis ac servitii erga fratres. Communis haec
vita erit etiam aptum instrumentum paedagogicum, ut qui adiutor Episcopi eique
subditus erit et communitatis sacerdotalis activum membrum, rite efformetur.
16. Ut culmen formationis sacerdotalis attingat, et antequam vinculatione
canonica definitive adstringatur, candidatus ad sacerdotium apostolatum exercere
debebit ad tempus in adiunctis perquam similibus illis sui futuri sacerdotii quod
quidem praeterea inserviet ut certitudinem de idoneitate acquirant et illi qui in
ordinatione partes habebunt et ipse candidatus.
15 1 Pt. 3, 15.
16 Cf. Menti Nostrae.
17 Cf. Menti Nostrae.
18 Cf. Menti Nostrae.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 887
17. Opus futuros sacerdotes efformandi credendum est sacerdotibus virtute
praeditis, qui tanto huic labori serio operam dent, quique ad ipsum sint specifice
parati; quod dicendum est tam de iis qui muneri docendi incumbant, quam de
illis qui alumnos dirigant, ita quidem ut una simul, superiori ductu rectoris, adla-
borent, conscii personalis et collectivae obligationis seu « responsabilitatis », quae
omnes et singulos afficit, quippe cum diversa illa munera unum tantum spectent,
formationem scilicet integram futuri sacerdotis. Licet huiusmodi opus sacerdoti¬
bus tradatur perficiendum, nulla tamen sit difficultas in laicis vere peritis et apprime
christianis arcessendis, ut partes in tanto opere habeant.
18. Superiores, qui domibus formationis praesunt, candidatum conabuntur
adiuvare in recta intentione firmiter stabilienda, praecipuam curam habentes de
necessariis conditionibus creandis ut personalis decisio et libere et rationabiliter
detur, sicut in religiosis rebus expedit, atque enitentes ut omnis species coactionis,
quantum fieri possit, repellatur. « Quodsi quis alumnorum, utilem licet Ecclesiae
operam ostendens, e seminario nihilo minus cederet, hoc non esset omnino dolen-
dum; quandoquidem is, rectam viam ingressus, beneficiorum in seminario accep¬
torum non recordari non posset, nec ad laicorum hominum alacritatem multum
suae alacritatis non adiicere ». 19
19. Candidatus antequam periodum formationis stricte sacerdotalis incipiat,
haec habere debet: imprimis maturitatem vitae christianae, qua fiat capax sensum
divinae vocationis percipiendi, necnon ea quae talis ex se vocatio exigat; dein
maturitatem etiam in psychologica evolutione, qua aptus eveniat ad personaliter
capiendam illam tantam decisionem quae suam ipsius vitam penitus adstringit, sive
quoad temporis spatium, sive quoad profunditatem sensus; postremo statum liber¬
tatis socialis, in quo magna cum facilitate talis decisio prorsus libera esse possit,
ad quod maxime oporteret ut aut officium aut liberalem professionem candidatus
possideret.
65
Exc.mus P. D. RENATUS PAILLOUX
Episcopus Arcis Rosebery
Ad n. 11, linn. 14-26. Quod ad seminaria, sive minora sive maiora, attinet,
alumnorum institutio ita ordinanda est ut persuasioni personali, magis quam
coarctioni, locus tribuatur.
Sic optandum est ut, quantum fieri potest, gregarius modus repellatur, quo
alumni omnes omnibus spiritualibus exercitiis semper et collective interesse de¬
bent. Hoc pertinet, v. g., ad quotidianam meditationem in maioribus seminariis,
necnon ad Missam diebus ferialibus in minoribus seminariis attendendam. Nobis
videtur necessarium esse ut aliquae regulae in omnibus institutionibus fiant ut
maius momentum conscientiae personalis efformationi hac in materia tribuatur.
Etenim, si id obiectum, durantibus formationis annis, attingi posset, maior spes
evaderet futurae perseverantiae sacerdotum in spiritualium exercitiorum praxi.
Idem dici potest de regulari sacramenti Voenitentiae receptione in omnibus
seminariis, sive minoribus sive maioribus. Experientia enim constat quod nonnulli
19 Cf. Menti Nostrae.
888 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
sacerdotes pastorali ministerio undique pressi ad receptionem sacramenti Poeni¬
tentiae ad longum tempus protrahendam, non sine gravi periculo animae fervoris
amittendae, adducuntur. Hac in re, personalis persuasio requiritur, quae habitua-
liter, non ex coarctione, sed ex recta conscientiae habitudine oritur. Itaque, dum
necessarium sit in omnibus seminariis aliquod systema habere quo cognosci possit
utrum alumni ad Sacram Synaxim regulariter accedant, tamen methodos indiscri-
minatae inquisitionis certo vitare oportet.
Ad n. 15. Una cum moralibus qualitatibus quae hoc numero enumerantur,
valde iuvaret si de sinceritate et generositate mentio fieret. Experientia enim
constat quam difficile sit ad sacerdotium hos alumnos perducere qui mentes
suas fere numquam sive confessario sive spirituali directori aperiunt, vel qui ad
ardua quaecumque, sive in materialibus sive in spiritualibus rebus, se trahere
habitualiter recusant. Qui enim mollem vitam quaerunt signis realis vocationis
indigent et ad asperitates vitae sacerdotalis impares sunt.
Ad n. 17, linn. 34-39: Perutile foret si de hoc impensiori tirocinio spirituali ,
de quo hic agitur, longior sermo haberetur.
Ad n. 24: Valde placent quae de apostolatus arte etiam practice, iam durante
studiorum curriculo, addiscenda hic dicuntur.
a) Ad seminaria maiora quod attinet, nobis videtur necessarium esse ut
curricula ita recognoscantur ut, ad instar magistrorum collegiorum, vulgo Teacher
Training Colleges, alumni periodos ad plures hebdomadas, statutis intervallis, ha¬
beant, quibus durantibus ad praxim artis pastoralis, sub moderamine peritorum
sacerdotum, reapse se exerceant.
Vanum enim est, et etiam periculosum, praxim pastoralem usque ad ultimum
clericalis formationis annum postponere. Ad instar omnium artium, pastorale opus
gradatim et sub supervisione discendum est. Quod si fiat, zelus gradatim aedifica¬
tur et vera atque perseverans affectio pro sacerdotali vocatione et missione in
alumnis efformatur. Insuper, alumni ad superanda pericula moralia, quae cum
pastorali actuositate sunt coniuncta, gradatim et quasi inscienter praeparantur.
b) Etiam in seminariis minoribus, periodi habeantur ad Catholicae Actio¬
nis actuositatem peragendam, quae cum aetate et capacitate alumnorum conveniant.
66
Exc.mus P. D. THOMAS LEO PARKER
Episcopus Northantoniensis
Most of this has already been issued to the Bishops by the Sacred Congregation
of Seminaries, and hardly needs so much place in a General Council, especially the
two Appendices.
67
Exc.mus P. D. ALOISIU5 PIRELLI
Episcopus tit. Lysiadensis
Ut quasdam observationes meas tempore in epistula 30 aprilis praescripto, i. e.
intra iulium mensem mittam, veniam peto si quaedam « de alumnis formandis »
italice potiusquam latine exaro.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
889
I - Lo schema de sacrorum alumnis formandis mi sembra troppo compen¬
dioso, data la sua importanza. Sta alia base di tutti gli altri e, conseguentemente,
di tutti i lavori dei Concilio. ,
Opportunissimo a pag. 14, n. 23, 1’indirizzo pastorale degli studi. Sono
mezzi al fine e sono specificati dal fine. Cio era detto nel vecchio Ordinamento
dei Seminari, ma in certi Seminari Regionali pareva eresia 1’accennarlo. Al ri-
guardo mi si permetta ricordare quanto ebbi a scrivere circa 20 anni fa nel mio
In sortem Domini vocatis, pp. 299-301.
II - Si seguano (Append. I, II) attentamente i seminari minori, preziosissimi,
degni di ogni miglior cura ed assistenza da parte dei sacerdoti ottimi e ben pre-
parati alie esigenze dei delicato ufficio. Se non ci sono in diocesi, si cerchino
altrove: la Chiesa e cattolica e bisogna guardare al bene degli alunni e della
diocesi, prima che alia convenienza.
III - Si insista sulla natura e il fine specifico pur dei piccoli seminari, secondo
le chiare e decise norme della « Officiorum omnium » dei 1° agosto 1922 di Pio XI.
L’andamento delFIstituto dipende da questo.
IV - Si insista — cosa, purtroppo, ben rara — nei seminari minori sulla
« formazione delVuomo onesto, dei galantuomo », innanzitutto.
Non risulta che resistino o facciano onore edifici senza fondamento.
V - Append. I, II, 7. Come Fideale, cosl Fossatura delle virtu sacerdotali e e
resta, senza possibilita d’attenuazioni, quella che fu.
E i nostri metodi educativi non han bisogno di grandi rivoluzioni, ma solo
di evolversi con saggezza per giustamente comprendere a fondo le attuali esigenze
dei giovani, e coi divino aiuto, lavorarli consapevolmente e concordemente con
perfetta aderenza di metodo al loro sustrato psicologico che non e difficile iden-
tificare e che esula dal caso illustrare.
Append. I, II, 8. Ad evitare il brusco, deleterio passaggio dalla vita chiusa
ael seminario a quella esposta dei mondo, necessita una preparazione di resi-
stenza e di progressivo esercizio.
Vi contribuiscono opportunamente, specie per seminaristi di teologia, le
vacanze estive. Ben organizzate da Superiori, dfintesa coi Vescovo, costituiscono
un periodo di prova definitiva, di allenamento alie diverse forme di odierno apo-
stolato, un tempo propizio per mettere i giovani aspiranti in graduale contatto
con la vita sacerdotale nel mondo: pur a questo vaglio si distinguera il buon
frumento, destinato a diventare il candido pane di Cristo da « mangiarsi » per la
comune salvezza, dalla vuota paglia non atta a nutrire e infeconda di frutti.
Append. I, III, 3. La S. Congr. dei Semin., per quanto non mai ufficialmente
pubblicato, stese e fece conoscere anni fa un ordinamento circa la castita, con
norme tassative per 1’eta, la classe, ecc.
Osservo semplicemente che nessuna virtu e, come questa, personale, perche
nessuna e, come questa, legata al temperamento particolare di ognuno. Non pos-
sono quindi stilizzarsi di essa rigidi precetti generali, ne determinarla con la
classe di studio o Feta.
Ma il giudizio che la riguarda, come elemento di vocazione, dovra conclu-
dersi con quello di tutta la personalita.
Va da se che la castita va presentata ai giovani non tanto negativamente,
890
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
ma sotto i grandi aspetti positivi e alia luce degli insegnamenti dei dogma, per
dare forti e profonde convinzioni al riguardo.
Append. I, III, 4. I Direttori di spirito, come pure i Rettori, devono essere
piu perspicaci e sereni che mai nel valutare la portata di certe crisi, in cui si
risolve facilmente, piu che in passato, la mobilita intima, la maggior incostanza
dei giovani, frutto dei piu vivo dinamismo derivato dalla rapidita della vita
moderna. Non shmpressionino facilmente per non finire di comunicare anche ai
diretti la loro impressionabilita e mettere in discussione la vocazione ad ogni
oscillazione di cuore.
Piuttosto piu si coltivi razionalmente anche il sentimento dei giovani — un
po’ la cenerentola delPeducazione seminaristica — e la bellezza delPideale sacer¬
dotale, oltreche alPintelligenza, si faccia brillare anche ad esso.
Non poche vocazioni si perdono per crisi di sentimento, perche, mentre gli
ideali dei mondo s’accendono di mille colori innanzi agli occhi dei seminarista,
attraverso la propaganda che ne fanno tutti gli incantesimi delParte, della moda,
dello spettacolo, della letteratura, ecc., gli ideali stupendi dei sacerdozio vengono
solitamente ad esso presentati solo dal punto di vista delle rinunzie, senza il
compenso degli altri aspetti positivi e delle sublimazioni della grazia, senza la
luce vivida della pur sublime poesia dei sacerdozio.
Si ha paura di generare una pieta sentimentale, ma in realta si trascura di
far leva su una di piu. potenti forze di giovinezza, lasciando questo settore del-
1’anima giovanile indifeso contro le invadenze della mondanita.
Questione di prospettiva; ma tutti sanno quanto sia importante questo ca¬
none artistico nelParte delicata ed ardua della educazione. Di qui certi crolli
e certe deviazioni che meravigliano gli stessi educatori che credevano di poter
contare su giovani fondamentalmente buoni e ben dotati.
La visione degli altri ideali alPintelligenza e al sentimento terra sempre ac-
cesa la fiamma degli entusiasmi giovanili.
E centri polarizzatori ne potrebbero essere la devozione amorosa ai Cuori SS.
di Gesu e di Maria e Papostolato per le anime, sostenuti pero da cooperazione
intima ed ardente di tutti i superiori e maestri. S’incanalerebbero anche quelle
esuberanze delPirrazionalismo odierno che, volere o no, invadono anche le anime
dei nostri giovani, figli dei loro ternpo.
Append. I, III, 8. Le esercitazioni pastorali, specie catechistiche, sono cosi
utili ed importanti che van sostenute anche contro il parere contrario di qualche
Vescovo.
Il bene di tutti deve prevalere sulla assai discutibile mentalita di qualcuno.
68
Exc.mus P. D. ROBERTUS POBOZNY
Episcopus tit. Neilenus, adm. ap. Rosnaviensis
Velit s. Synodus in dicto schemate cap. IV, de studiorum ratione sub 19
lin. 28, inculcare magis « latinae linguae cognitionem » eo sensu, ut ista cognitio
specialiter definiatur attributis, ut sit ista cognitio exculta et exacta atque linea
ista sonet emendata: « in primis eam latinae linguae excultam et exactam cogni-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
891
tionem, ut sacrorum alumni conversari, saltem aliqualiter, sciant, qua... » etc.
ut in textu legitur. Causae sunt:
Lingua latina est nostra liturgica lingua, in ritu latino principaliter. Hac
lingua oramus nos latini Officium Divinum (can. 135 C.I.C.), Missae Sacrificium
eadem lingua immolamus (can. 819 C.I.C.), qua de causa iure meritoque eucha¬
ristica nuncupatur. Constitutio s. Synodi de sacra liturgia quidem admittit iam
usum linguarum vernacularum in ritu latino, sed minime tollit eam linguam, immo
in hac constitutione cognitionem eius iuste urget.
Latina lingua est nostra officialis lingua in Ecclesia. Sed parum dixi: est
enim nostra materna lingua in Sancta Matre Ecclesia. Non possumus sat suffi¬
cienter grates Deo optimo rependere: haec lingua quam faciles et dulces facit
nostras congregationes in ipsa s. Synodo. F. m. Ioannes XXIII statuit linguam
latinam habendam esse officialem in s. Synodo, quam sententiam immutatam fir¬
miter tenet eius successor in cathedra S. Petri, S. S. D. Paulus VI et verbis
et exemplo.
Sequelae tristes sunt, si sacerdotes non callent linguam eucharisticam. Quo¬
modo orant Officium Divinum? Est quidem iam expediens in Constitutione de
s. Liturgia. Sed in genere hoc expediens minus iuvat, nam Breviarium quot
in linguis est translatum in linguam vernaculam? Non in multis. Parvae natio¬
nes possibilitatem transferendi et edendi in lingua nationali haud habent. Hic
favor legis tangit magnas nationes, sed non parvas, et praesertim in Africa,
Asia. Sacerdos ignarus linguae latinae non libenter orat Breviarium tota vita;
decidit in peccata, quia liber liturgicus, qua usus orare debet, est latina lingua exa¬
ratus. Quo animo litatur Missae Sacrificium? Quot peccata oriuntur exinde,
ex perfunctorie litatis Sacris ob nescientiam linguae latinae.
Nostro aevo nationalismus exaggerat fere pagana in adoratione linguam na-
tionalem. Immoderatus cultus linguae propriae in nationalismo extollitur, qui est
carcinoma huius aevi et fuit fons tot infelicitatis, maestitiae et doloris. Quae aegri¬
tudo spiritualis aliquam medicinam habet, si lingua latina urgetur apud iuniorem
clerum, futuros altaris Domini servos.
Decadentia linguae latinae deprehenditur ob nimium cultum linguarum natio-
nalium in nostris theologicis facultatibus, seminariis, in literatura theologica, in
administratione ecclesiastica.
Aesi mortua esset lingua latina? Et non est mortua, sed dixerim eam
magis vivam, quam alias linguas vivas parvarum gentium terrae: nam hac lingua
utuntur plures numerice homines, non solum ecclesiastici ritus latini. Sic literatura
medicorum est testis, in quo gradu sit ab eis aestimata lingua latina. Neolatinitatis
nomine venit ista tendentia modernorum doctorum, qui favent linguae latinae.
Periodici libelli «Latinitas» Romae eduntur; medici in Gallia menstruos ha¬
bent libellos latinos. Et alia exempla possunt afferri.
Non possumus expectare cultum linguae latinae a scholis moderni aevi
arti technicae dedicati. In disciplinis scholaribus hic et nunc non obligatoria, tan¬
tum facultativa est lingua latina. Causae huius studiorum rationis non sunt
hic elucubrandae.
Lingua latina est non tantum magnum bonum classicitatis humanae cultu¬
rae, sed magnam affert utilitatem Ecclesiae in tota terra, ita ut necessitatem
cognoscendi latinam linguam exacte urgeat ipsa Ecclesia. Non esperanto, non
892
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
volapuque, non aliae linguae artificiosae, sed nostra latina lingua est magis aesti¬
manda.
Cuius aestimationis signum erit haec monitio praefata in emendatione com¬
mendata: « in primis eam linguae latinae excultam et exactam cognitionem, ut
sacrorum alumni ea lingua saltem aliqualiter conversari sciant... ».
69
Exc.mus P. D. ERNESTUS PRIMEAU
Episcopus Manchesteriensis
1. The Council should not attempt to produce a detailed program in this
matter; it should rather lay down broad principies and ciear directives whereby
a post-Conciliar Commission chosen from among the bishops of the world could
orientate its discussions and decisions.
2. The Council should grant the National Conferences of Bishops a definite
freedom of action in the formation of seminarians, so that as priests they can
face up to precise local conditions.
3. The schema must have a truly pastoral and apostolic orientation with
insistence on experimental formation.
4. Contained therein must be a ciear cut doctrinal explanation of what
constitutes a sacerdotal vocation and by what signs it may be recognized.
5. We must give more study to the natural formation of our seminarians:
What is the actual condition or state of our modern youth? How long a time
must we allow for maturity? The part played by the natural virtues in the
development of their characters. Their attitudes to the laity—Catholic and non-
Catholic.
6. In discussing the intellectual formation of seminarians we must find the
means of harmonizing their formal education with the intellectual milieu in which
they will work.
7. The apostolic nature of the priesthood must be emphasized. Here, too,
we must rethink and reshape the formation of our seminary directors and pro-
fessors. They must develop a more realistic concept—one that is proper to the
adult world of today—of the sacerdotal virtues of prudence, obedience, chastity
and poverty. The modern context in which these virtues is now practiced is so
changed that we need a reformation of the teaching of these traditional virtues.
70
Exc.mus P. D. IOANNES B. PRZYKLENK
Episcopus ]anuariensis
Lamentor, quod schema in se bonum et solidum (licet non adeo necessarium,
cum nihil novi afferat, sed potius compilationem visionemque unitariam praebeat
eorum quae saeculorum post Tridentinum experientia et praesertim ultimi Ro¬
mani Pontifices hac de re docuerint), textibus, ut dictum, pontificiis quam maxime
inspiratum, ne unam quidem habet notam ad huiusmodi documenta facientem.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
893
Quod sane post Concilium omnibus ad Constitutionem explicandam adstrictis
adiumento esset.
In constitutione definitiva, si eam expedire iuvet ac libeat, aliqua saltem
documenta eaque principaliora tamquam fontes quorundam textuum concretorum
indicare non dedecet.
Ad n. 9, linn. 23 ss., pag. 8. Ut etiam rector episcopi auctoritati in contextu
obnoxius appareat, textum emendarem. « Omnes vero moderatores et magistri,
sub rectoris ductu, in quo, episcopi auctoritate huic et illis praeeunte, regiminis
unitas innititur... ».
71
Rev.mus P. D. EDUARDUS GABRIEL QUINT
Praefectus apostolicus Veihaiveiensis
On a fait grand echo dans les journaux aux critiques de la Curie proposes
dans les Congregations generales. Pourtant, quand on voyage et on entend des
echos, soit par des laics, soit par des pretres, concernant la mentalite de pretres,
on est douloureusement affecte et on se demande comment on en est venu la.
Quelques exemples: Deux vicaires disent a leur Cure: pourquoi Rome nous im-
pose-t-elle le celibat et nous enleve notre liberte? Quand le Cure tache de les
rasonner et de donner les preuves du pourquoi du celibat et son bien fonde dans
1’Eglise iis lui repondent: Vous etes trop vieux, vous n’y comprenez rien. Un autre
pretre ose lancer dans le public dans une Revue 1’assertion suivante: le fait
que 1000 pretres n’observent pas les engagements du celibat, suffit pour abroger
le celibat. Un autre de dire: Si Rome et le Concile ne donne pas suite a ce que
nous demandons comme reforme dans la liturgie, il y aura un schisme. Tei Supe-
rieur de Seminaire donne sa demission, car il ne peut plus les mater, iis sont effron¬
tes a son egard.
Il y a le fait, que depuis tant d’annees, il n’y avait plus de manuels de theolo-
logie et de moral dans les seminaires. Le Professeur donnait ses cours. Tei Pro-
fesseur me dit: il n’y a plus de difference entre les livres d’exegese protestants
et catholiques.
A la vue d’un tel etat de chose, je me demande comment on en est arrive la?
Pour etre moderne, a la page, est-il necessaire pour autant de balancer tout ce qu’il
y a de solide, de fondamental, la vie interieure profonde?
Que doit sortir d’un tel clerge? Que peuvent apprendre les laics, surtout les
militants, de tels pretres? Ne faut-il pas commencer la reforme de 1’Eglise avant
tout dans le rang du clerge et des Religieux? Certes, on fait beaucoup de reunions,
nationales et internationales. On parle de la psychologie, des tests, de milieu
social etc. mais la vie chretienne, vecue avec joie en fils de Dieu, dans le moment
tout concret de la vie, chacun dans son etat, l’a-t-on saisie? La fidelite par amour
aux prescriptions d’un reglement dans une maison d’education, ose-t-on encore le
leur dire ou bien croit-on que c’est demode? Les responsables dans les Congrega¬
tions Romaines, et leurs aides, se deplacent-ils assez a l’etranger pour voir sur place
et tater pour ainsi dire le pouls de la vie de 1’Eglise dans le monde? Indigne et
humblement, j’ose pousser ce cri de mon coeur au spectacle de ce que nous consta-
tons. Je prie pour que le Concile voie et agisse.
894
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
72
Exc.mus P. D. PETRUS RAIMONDI
Episcopus Crotonensis
In prooemio schematis constitutionis de sacrorum alumnis formandis, pag. 5,
lin. 5, non videtur posse affirmare « homines voluit sui sacerdotii participes qui
triplex illud munus adimplerent »: sacerdotes etenim non habent munera prophetae
et Regis.
73
Exc.mus P. D. MAURITIUS RASPINI
Episcopus Oppidensis
Schema generaliter placet: quaedam tantum animadversiones exponere licebit,
quae sunt:
1. Ad pag. 7, lin. 2, adiungatur « adhibito etiam testimonio periti medici de
postulantis eiusque parentum valetudine psychophysica » et physica.
2. Ad pag. 8, lin. 11 illud « ... suprema lex est habenda » substituatur cum
verbis: « tutior lex est habenda »; eo quod supremum iudicium spectat tantum
ad Ordinarium dioecesanum.
3. Ad pag. 8, lin. 24, ante adverbium « fideliter » adiungatur aliud adver¬
bium « semper ».
4. Ad pag. 12, lin. 7, post verbum « Instituta », adiungatur: « tantum ab
auctoritate Ecclesiae adprobata » vel melius « de consensu loci Ordinarii ».
5. Ad pag. 16, post verba « pias consociationes », adiungatur: « ab Ordi¬
nario loci adprobatas ».
74
Exc.mus P. D. LEONARDUS IOSEPH RAYMOND
Episcopus Allahabadensis
Per plus quam 100 annos adlaborabant missionarii cum omnibus viribus ad
extendendum regnum Christi in India: eorum sacrificium et heroismus meruerunt
admirationem totius mundi catholici. Sed quisnam est exitus totius istius laboris
in India? Fere nihil. Certe quidam ingressi sunt ecclesiam, fere omnes aut ex
gentibus incultis aut ex castis inferioribus. I deoque in oculis classium cultarum
in India, Ecclesia est obiectum contemptus, institutio despicabilis, apta ad con¬
gregandum gentes infimos, non vero strata superiora societatis Indianae. Nihilo¬
minus apud Hinduistas existit maxima reverentia pro Christo, pro sua persona,
pro suo charactere, pro sua compassione et morali perfectione — Ecclesia autem,
non ut creatio Christi accipitur sed ut creatio occidentalium, qui voluerunt in
saeculis elapsis imponere eorum iugum in Oriente simulque eorum culturam.
Omnes Christiani in India igitur considerantur ut viri culturae occidentalis,
imbuti spiritu alieno traditionibus indianis, etsi nati sint ex sanguine Indiano.
Dicere christianum est pro Hinduistis dicere traditorem, quia nemo qui amat
patriam suam Indianam, potest reiicere sapientiam et traditiones indianas. Iam-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
895
vero praecise hanc sapientiam et has traditiones ignorant sacerdotes indiani; nedum
ignorant nec volunt cognoscere illas, nam in cursu philosophiae et theologiae sicut
habetur in nostris seminariis, seminaristae debent sequi rationem studiorum a Con¬
gregatione pro Seminariis institutam, ideoque imbuuntur spiritu contemptus pro
omnibus quae sunt extra ambitum istius rationis studiorum. Conferentia Nationalis
Episcoporum Indiae saepe urget necessitatem horum studiorum in nostris semi¬
nariis, sed rigida studiorum ratio non permittit realisationem huius mandati.
Hinc hae disciplinae in schola non tractantur ut pars constitutiva formationis.
Consequenter structura mentis sacerdotum indianorum, per 7 annos in seminario,
transformatur in structuram occidentalem, scholasticam, omnino alienam men-
talitati indianae. Propter hanc transformationem deest sacerdoti indiano lingua
communis cum suis concivibus, in qua doctrina christiana potest intelligibiliter
exprimi. Cultura indiana despicitur, religio indiana excluditur, sacerdos indianus
quasi separatur a concivibus suis paganis, quorum mentalitatem, ideas religiosas,
vitam quotidianam ignorat et despicit.
Quae cum ita sint, nihil mirum si Ecclesia facit nullum aut vix ullum pro¬
gressum. Impraesentis, christiani numerantur vix 2% gentis in India. Revera, in
istis 10 annis praeteritis, proportio catholicorum in tota India diminuta est. Ec¬
clesia igitur non progreditur, sed de facto recessum facit. In missionibus ubi prima
cura est extensio regni Christi, veritas haec non potest abscondi: in India Septem-
trionali, ubi tota populatio attingit 200 milliones, catholici non numerantur 1 millio.
Habent pagani appreciationem scholarum catholicarum; sunt quaedam millia
alumnorum paganorum in scholis catholicis Indiae Septentrionalis; sed apud
maximam partem populi indiani, Ecclesia aut ignoratur aut est obiectum con¬
temptus.
Pro occidentalibus imbutis vero spiritu missionario, omnino naturale est assi-
milare Indiam hodiernam Europae saeculorum antiquiorum christianitatis. In his
saeculis exierunt missionarii in magnam partem Europae ad convertendum gentes
paganos cum insigni successu. Quare idem non accidit in India hodierna? Sed
in Europa tribus erant plerumque barbari; certe cum aliquibus legibus et sociali
organizatione, sed non cum systematibus philosophicis evolutis, religione evoluta,
traditionibus intellectualibus quibus erant superbi, uti in India habetur. Ecclesia
duravit per 2 millennaria: religio indiana per 4 millennaria. Nonobstantibus inva¬
sionibus, persecutionibus, proselytismo violentissimo per tot saecula, religio et tra¬
ditiones in India vix mutantur. Contra talem apparatum, praedicatio Evangelii
sicut in Europa primitiva habebatur, nihil valet; valet unice pro quibusdam pau¬
peribus, propter beneficia materialia quae Ecclesia supplet; sed praecise propter
haec beneficia, maxima pars populationis contemnit Ecclesiam, quae talibus me¬
thodis utitur ad augmentandum suum numerum.
Ideoque, in sacrorum alumnis in India formandis, alia methodus est omnino
necessaria, si Ecclesia non in frustra deberet laborare. Studium philosophiae et
theologiae traditionalis in Ecclesia est certe necessarium, sed hae disciplinae debent
tractari in relatione ad systema philosophicum et religionem indianam. Requiritur
etiam aliqua cognitio linguae sanskriticae. Sicut lingua latina est basis culturae in
Europa, in India basis est lingua sanskritica. Sine admiratione et cognitione cul¬
turae indianae sacerdos indianus viam ad cor indianum non inveniet. Doctrina
christiana debet praesentari non in terminis scholasticis quae ad mentalitatem
indianam sunt repugnantes, sed in terminis qui recognoscunt conceptus indianos
896 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
philosophicos et qui olent habitus mentis Orientalis. Revera requiritur in India
alius Thomas Aquinas ad excogitandum novam praesentationem doctrinae Chri¬
stianae ad captum populationis indianae.
Omnino necessaria est reorganisatio rationis studiorum pro alumnis in India
formandis, ita ut possent sacerdotes indiani praedicare doctrinam catholicam modo
acceptabili in India et allicere gentes excultos et membra castarum superiorum ad
veritatem Christi.
Ad hunc scopum attingendum necessarium videtur quod episcopis detur pote¬
stas adaptandi formationem clericorum iuxta exigentias populorum, ad quos even-
gelizandos a Christo mittuntur.
75
Exc.mus P. D. IOANNES RIZZI
Archiepiscopus Rossanensis
Le significo che ho attentamente esaminato, anche insieme ad altri due degni
ecclesiastici, i due schemi dei Concilio elaborati dalla Commissione dei Seminari e
degli studi e della Educazione Cattolica e a me pare che non ci siano osservazioni da
fare nel complesso. Solo mi permetterei di fare notare due cose:
1) Che si ponga maggiore impegno a costituire e sviluppare e potenziare i
Seminari Diocesani, come opera inerente e vitale per la diocesi, o, al piu, — qua-
lora cio non sia possibile in modo assoluto — creare i Seminari Inter diocesani,
tra le diocesi viciniori, evitando i seminari regionali, che non danno i frutti attesi
nella formazione, nelPamore e nella dedizione dei sacerdoti al proprio vescovo e
alia diocesi: sono di avviso che le diocesi devono essere aiutate ad avere i seminari
al completo (non soltanto i minori).
2) Penso che potra essere un benefico incentivo ad apprezzare il sacerdozio
e a diffondere Pattrazione alia vocazione sacerdotale il benefico uso di tenere le
sacre ordinazioni — di tutti gli ordini — nelle parrocchie degli stessi alunni dei
seminario ...
76
Exc.mus P. D. IOSEPH RUOTOLO
Episcopus Uxentinus - S. Mariae Leucadensis
De vocationibus tardioribus. Vox Domini moerore affecta: «Messis multa
operarii autem pauci » nunc fere ubique, praesertim in locis missionum, diffunditur.
In nonnullis regionibus nunc est hora apta ad conversionem ethnicorum, sed
desunt sacerdotes. Populi, qui nuper independentiam receperunt, libertatem con¬
cedunt religionis diffusioni, sed timent missionarios advenas et praeferunt sacer¬
dotes indigenas, qui desunt vel sunt pauci et impares apostolatui in dies augenti.
Causae defectus vocationum sunt plures: a) maxima paupertas familiarum et
ipsarum auctoritatum, quae ludus discendi etiam inferioris gradus non habent;
b) difficultates vocationis curandae, quia raro familiae ad christianam religionem
conversae visitantur ob dissita loca et viarum asperitates; c) corruptela morum,
qua etiam iuvenes vitiantur et sanctitatis sacerdotalis consecutionem difficilem
vel fere impossibilem putant.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
897
Non desunt tamen qui in provectiore aetate ministerium sacerdotale pluris
aestimant. Nam meditatio Evangelii, contactus frequentiores cum missionariis,
vanitas voluptatum, timor Domini iudicii, vocationem sacerdotalem sub diversa
et meliore specie repraesentant.
In nonnullis locis iam extant seminaria pro vocationibus tardioribus. Tamen
ipsorum maxima pars sacerdotium non petunt vel ob difficultates studiorum vel
potius ob vinculum matrimoniale ad quod saepe astringuntur.
Difficultates studiorum possunt vinci ipsum programma coercendo et disci¬
plinae vigorem minuendo.
Difficultas matrimonii gravior extat et hodie impedimentum insuperabile
constituit. Castitas perfecta Ecclesiae ministrorum certo fovet Dei et proximi
amorem, aptiorem sacerdotem reddit ad conversationem cum Deo et ad regnum
Christi in mundum diffundendum. Exemplum missionarii catholici, qui consilia
evangelica sectatur, validum exemplum virtutum affert, vitae integritate praelucet
in societate hodierna, quae plurimum rebus mundanis indulget ob speciosa argu¬
menta.
Historia Ecclesiae catholicae gloriosa apparet ob plura exempla castitatis per¬
fectae, strenue defensae usque ad effusionem sanguinis.
Tamen nonnullae exceptiones in casibus particularibus nullum detrimentum
afferent et potius regulam confirmabunt. De cetero poterunt facultates restringi
pro vocationibus tardioribus, valido coniugio permanente. Similes sacerdotes nullum
officium in Ecclesiae gubernio haberent, sed tantum in Sacramentorum administra-
tione et in verbi Dei praedicatione.
Hoc poterit verificari praesertim in locis missionum, ubi maior extat sacerdo¬
tum deficiens numerus.
Probabiliter neophytae, qui his exceptionibus gaudebunt, summo studio ad
apostolatum vires et ipsam vitam dabunt post tot mala cognita in ethnicorum
regionibus, magni existimabunt Ecclesiae catholicae maternam indulgentiam et
exempla primorum Iesu Christi sectatorum sequentur in virtutum exercitio et in
susceptis muneribus explendis.
Demum probabiliter hic modus novus agendi Ecclesiae Catholicae Oecume-
nismo favebit, auferendo fundamentum opinioni praeiudicatae nimii rigoris disci¬
plinae ecclesiasticae.
Haec omnia humiliter Commissionibus expono, Beatam Virginem et Sanctum
Ioseph adprecando pro felici Concilii Oecumenici Vaticani II exitu ad maiorem
Dei gloriam et ad animarum bonum.
77
Exc.mus P. D. INNOCENTIUS ALFREDUS RUSSO
Episcopus tit. Pegaeus
Lo schema di questa costituzione e una chiara e completa sintesi di quanto
potra svolgersi in piu ampi e partico-lareggiati direttori; e di quanto potranno
trattare coloro che vorranno scrivere delPargomento, cosi ricco di terni e di istanze.
Quanto alto, e santo e confortante, il principio evocato, che occuparsi con
zelo, delle vocazioni ecclesiastiche, «Divinae Providentiae actioni respondet»!
57
898
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
E cio, perche e proprio il Signore, che chiama: « aliquot homines ad Christi Sacer¬
dotium participandum eligit » (I, n. 2).
E quanto autorevole, e augusta — a proposito dei motivi che debbono ispirare
le esortazioni per il fiorire delle vocazioni sacerdotali: « inter peculiares vocationes
eminet sacerdotalis vocatio, quae tum matrimonio christiano tum laicorum aposto-
latui singulariter praestat » (I, n. 4).
Segnalo, come interessante, la raccomandazione che nei seminari minori, gli
alunni « vitam ducant quae cum communi omnium adolescentium vita quantum
potest, congruat » (I, n. 6, pag. 7, lin. 10). E cio, sfintende, mentre « virtutibus
rectisque moribus solide pro eorum aetate instituantur » {ibid., lin. 11).
Dettata da sapienti esperti, non poteva, questa costituzione, omettere il grande
monito, che cioe, piu che dalle leggi, la formazione degli alunni dipende dagli edu¬
catori; e percio i moderatori e i maestri non solo debbono essere scelti fra i mi-
gliori, ma che siano « numero sufficientes, ab alienis officiis liberi, naturae et potis¬
simum gratiae donis praediti » (II, 9).
Assicurata la scelta degli alunni chiamati al santuario, quale sara il metodo
da scegliere nella loro formazione? Il presente solenne documento illumina la via
in modo deciso e autorevole. Non si orienti la nostra educazione ai sistemi di
recenti speciosi errori, che minano ogni disciplina; « et rectae disciplinae doctrina
inculcetur ». Quale sia questa aurea dottrina, e bene specificato. Non posso aste-
nermi dal citare: « Firma vero disciplinae principia iuxta diversam alumnorum
condicionem et aetatem apte et prudenter applicanda sunt ita ut alumni gradatim
sibimetipsis moderari ac libertate sapienter uti addiscunt, crescat in eis actionum
officiorumque suorum conscientia, opera ultro sponteque incipiendi congrua eis
concedatur facultas» (II, 11).
Il cap. III, De institutione spirituali , e tutto da conservare, per il fervore, la
prudenza, il metodo suggerito di progressiva intensita, i mezzi soprannaturali, fino
alia esortazione di acquistare e fare aequistare quelle doti che giovano tanto per
la efficace presenza dei sacerdote nel secolo: « vitae integritas animique sinceritas ...
in agendo urbanitas, in conversando comitas cum modestia et caritate etc. »
(Passim e spec. n. 16).
Per gli studi, al C. IV, noto, con piacere, la proposta di una Ratio studiorum
per le diverse nazioni, da approvarsi dalla Santa Sede (n. 18); e la raccomanda¬
zione che gli alunni, prima di avviarsi agli studi propriamente ecclesiastici, abbiano
gia completato il corso degli studi umanistici, per le esigenze stesse delPaposto-
lato (n. 19).
Anche nelPinsegnamento della filosofia perenne, « secundum S. Thomae ratio¬
nem, doctrinam et principia », e data una norma ampia, ricca di esperienza e di
equilibrio (n. 21).
Cosi nelPinsegnamento della S. Teologia, il cui studio attinge alia Sacra Scrit-
tura, che «universae theologiae prope anima esse debet» (n. 22).
Buona la esortazione perche gli alunni conoscano bene e le comunita cristiane
separate, e le altre religioni piu diffuse nelle varie regioni, per lavorare meglio ad
ottenere Punita e a diffondere il Vangelo fra quanto non lo conoscono (n. 22,
pag. 14, linn. 16-24). Cioe — tutto questo significa — gli studi ecclesiastici hanno
una loro particolare indole pastorale (n. 23).
Opportuni i suggerimenti per il perfezionamento della formazione ecclesiastica
dopo il seminario (C. V. nn. 25-27).
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
899
78
Exc.mus p. d. carolus eduardus saboia bandeira de mello
Episcopus Palmensis
Ad I, n. 3, post « ... vocationes foveant et tueantur » fortasse iuvat adiun-
gere: « Tempore feriarum domi sollerter eos invigilent, ad suam domum advo¬
cent, cum eis conversationes nutriant; ad servitia varia in ecclesia et in domo
paroeciali appellent, pericula contra vocationem eis patefaciant et vigilanter ab
eis removeant, omniaque alia curent, quae vocationem eorum firmet ».
Ad III, n. 15. Pessimas insufflationes recipiunt seminaristae a sacerdotibus,
qui criticas contra suos episcopos ante eos vel inter se pandunt, proprium epi¬
scopum et alios deridendo, praescripta Ecclesiae vel curiae parvipendendo, epi¬
scopo malas intentiones, sectarismum, superbiam, vanam gloriam, reactionismum
attribuendo, narratus iocosos et offensivos (piada, Witz, badinage, pigolio) de eis
loquendo; cum econtra coram episcopo praesente se humillimos et subiectissimos
verbotenus declarare satagant. Intra qualitates magistrorum in seminariis omnino
requirendum est, ut vero spiritu ecclesiastico erga suos episcopos imbuti sint.
Quapropter censeo in aliquo loco schematis haec exigenda de habitudine recto¬
rum, magistrorum, instructorum inserenda esse.
Ad IV, n. 19. Valde desiderandum, ut statuatur studiorum humaniorum
curriculum uniforme in unaquaque regione vel natione. Stabilienda: horaria scho¬
larum, elenchus materiarum docendarum, distributio horarum pro unaquaque
materia, libri manuales qui adhibendi. Attamen cum elasticitate pro peculiaribus
et locorum et dioecesium condicionibus.
79
Beat.mus P. D. MAXIMUS IV SAIGH
Patriarcha Antiochenus Melchitarum
1. N. 5, pag. 6, lin. 33: Apres «singularum dioecesium atque nationum»,
ajouter: « ac rituum ». En effet, les memes raisons avancees valent aussi pour
les rites au sein de PEglise universelle.
2. N. 19, pag. 12, lin. 28: «Imprimis eam latinae linguae...». On propose
de corriger comme suit: « Imprimis, in Ecclesia occidentali, eam latinae lin¬
guae... » et d’ajouter a la fin du numero: « Praeterea optandum est ut ubique
terrarum non negligetur studium linguae graecae quae est lingua Novi Testa¬
menti et monumentorum antiquioris Traditionis Ecclesiae».
Le grec reste la langue source non seulement des byzantins, mais aussi de
tous les Orientaux et, pour la periode primitive, de PEglise Occidentale elle-
meme. En outre, nous proposons d’ajouter: « Dans les Seminaires des rites orien¬
taux, une place de choix sera reservee a Petude de la langue liturgique propre,
tant pour une meilleure celebration des offices liturgiques que pour une mise
en valeur plus grande, au profit de PEglise universelle, du patrimoine laisse par
les Peres et Ecrivains ecclesiastiques dans cette langue ».
900
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
3. N. 20, pag. 12, lin. 35: Supprimer: « cum vero philosophicus cursus
theologico sit propaedeuticus ».
La philosophie n’est pas, dans tous les sens et uniquement, « ancilla theolo¬
giae ». La formule a trop fait tort a la valeur de la pensee philosophique pure
dans 1’Eglise, et a la formation philosophique dans les seminaires et universites
catholiques: « Philosophie adaptee a la Theologie », dit-on.
4. N. 21, pag. 13, linn. 14-27: Pourquoi tenir toujours, surtout dans un
document conciliaire, a cette distinction, sinon a cette opposition entre « philo¬
sophia perennis » et «philosophia moderna»? La philosophie, comme toute
Science, est une. A partir de donnees fondamentales, elle evolue, elle ne cesse
de s’enrichir par des apports nouveaux, mettant davantage en lumiere tel ou tel
aspect de 1’etre. Pourquoi accorder a la pensee philosophique thomiste toute cette
place dans 1’Eglise? Elle fut un stade dans 1’evolution de la pensee philosophique.
C’est pourquoi, on propose une redaction qui serait dans ce sens: « Une formu-
lation philosophique, aussi solide que vaste, est necessaire tant pour la culture,
que pour une formation plus profonde a 1’ensemble des disciplines ecclesiastiques,
ainsi qu’a 1’apologetique et a 1’apostolat sacerdotal dans le monde moderne ».
5. N. 22, pag. 14, linn. 10-11: Supprimer: « S. Thoma magistro sicut de
philosophia dictum est ». Dans 1’Eglise il existe de droit et de fait plusieurs
courants theologiques, sans prejudice de 1’identite fonciere du dogme; plusieurs
manieres d’exprimer humainement le meme donne revele. On ne peut lier la
revelation divine, de soi universelle, a une pensee humaine, quels que soient
son merite et sa richesse, parce que solidaire elle-meme d’une civilisation par-
ticuliere.
6. N. 22, pag. 14, linn. 16-23: L’association dans un meme paragraphe
entre « Freres separes » et « autres religions » est injurieuse pour les premiers.
On propose un paragraphe special pour les « Freres separes », ainsi redige:
« Une connaissance plus grande, dans la charite du Christ, de nos freres qui
ne sont pas en communion avec le Siege de Rome, outre qu’elle nous enrichit
des valeurs chretiennes authentiques qu’ils portent, est a la base de toute estime
et de toute action en vue de notre rencontre dans le Christ ».
Notes: 1. Dans ce Schema devrait figurer un paragraphe sur la formation du
clerge marie, encore en vigueur dans les rites orientaux. Quoique, depuis 1’intro-
duction de certaines reformes disciplinaires en Occident, surtout depuis le Con-
cile de Trente, il repugne aux theologiens latins de parier de « clerge marie »,
1’institution traditionnelle de ce clerge en Orient est cependant une realite cano¬
nique vivante, fort utile et que l’Orient dans son ensemble n’est pas dispose
a abandonner. C’est pourquoi, un paragraphe sur la formation de ce clerge marie
devrait figurer dans ce Schema. Nous proposons qu’il soit ainsi redige: « En pro¬
clamant la superiorite du conseil evangelique de la chastete parfaite et la pratique
du celibat ecclesiastique, le Concile respecte la tradition des Eglises d’Orient
relativement a la promotion aux Ordres sacres d’hommes lies par le sacrement
de mariage. Il ordonne en outre, que le plus grand soin soit apporte a leur
recrutement et a leur formation sacerdotale, tant durant leur sejour dans les semi¬
naires appropries a leur condition, qu’apres leur ordination, conformement aux
Saints Canons en vigueur dans les dites Eglises ».
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
901
2. Nous pensons que le Schema devrait davantage viser a faire donner une
formation virile aux futurs pretres. Dans 1’Eglise, on a trop tendance a consi¬
derer les clercs comme d’eternels mineurs, comme de grands enfants qui ne peu-
vent prendre leurs responsabilites. Dans ce systerne, il y a evidemment des cas
qui reussissent, mais dans beaucoup d’autres cas les resultats sont mediocres.
80
Rev.mus P. D. ALFONSUS SALVINI
Abbas generalis Congr. Vallis Umbrosae O.S.B.
In schemate de sacrorum alumnis formandis quaedam magis enucleanda vi¬
dentur, cum ad normas in iure communi tum ad particulares instructiones facilius
et apertius deducendas.
1. (Pag, 6, n. 35). Ad vocationes sacerdotales fovendas optimo iure commen¬
datur parentum, magistrorum et parochorum cura; cum vero religiosae familiae
sive virorum, sive mulierum non unam nanciscantur occasionem ad opus tam ne¬
cessarium, peropportunum videtur aperte edicere et ipsis inesse grave officium
optimas vocationes ecclesiasticas oratione et opere indefesse procurandi, prae¬
sertim pro illis dioecesibus, ubi sacerdotes instantius desiderantur. Si parochis et
aliis cuiusque dioeceseos sacerdotibus opus est praestandum ad vocationes religio¬
sas fovendas, pari iure et religiosi optimas vocationes sacerdotales pro dioecesi,
cuius bonum omnibus mediis promovere debent, impense foveant, praesertim cum
iam ab initio vocationis indicia potius sacerdotalem tantum quam sacerdotalem
simul et religiosam indolem futuram demonstrant.
Etsi enim religiosa Instituta et numero et merito florescentia quam maxime
ad Ecclesiam universam roborandam et decorandam conferant, attamen eorum
progressus nullo modo seiungi potest ab incremento vocationum sacerdotalium pro
dioecesibus.
2. (Pag. 7, n. 10). Dum laudatur Ecclesiae consuetudo instituendi secundum
proprias leges in seminariis minoribus vel peculiaribus collegiis adulescentes qui
spem vocationis afferunt, aperte dicitur : « Alumni in seminariis minoribus vitam
ducant quae cum communi omnium adolescentium vita, quantum potest, con¬
gruat ».
Certe certius esset omnino damnosum formationem iuvenibus maturioris
aetatis propriam et adolescentibus iam a primo in seminarium ingressu indiscrimi-
natim tradere; attamen plene distinguendum est seminarium, ubi efformantur qui
saltem spem vocationis sacerdotalis prae se ferunt, et collegium ubi tantum hu¬
mana et christiana traditur formatio. Collegia recte ordinata bonis vocationibus
favent; seminarium vero vocationis germina apte custodit et opportune perficit.
Quapropter seminaria aliquid proprium habent, quod accurate servandum est. Si
et in collegiis sedulo invigilandum est ne perniciosum naturalismum christianam
formationem impediat, in seminariis non tantum naturalismum, sed et laicismum
vitandum est, ita ut humana et christiana alumnorum efformatio iam aliquo modo
contineat quae in pleniori formatione sacerdotali postea perficienda tradi solent.
Haec germina formationis sacerdotalis aliquid peculiare secum ferunt in religiosa
902
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
disciplina, in ipsa spirituali institutione et in studiorum curriculo: ita sane ut in
seminariis in ipsa humana et christiana formatione plus exigendum sit quam in
collegiis.
3. (Pag. 8, n. 25). Cum agitur de seminariorum moderatoribus et magistris
optime enumerantur qualitates quibus praediti esse debent, et quam opportune
requiritur eorum in alumnis instituendis sedula et concors opera, sub episcopi auc¬
toritate et rectoris ductu.
Quo efficacius huic concordi omnium operae consulatur, videtur esse decer¬
nendum, cuilibet personae reverentia posthabita, melius esse aliquem a tantae
responsabilitatis officio exonerare, quam alumnorum plenam et solidam formatio¬
nem impedire; nam, experientia teste, nihil tam contrarium optimae sacrorum
alumnorum formationi quam moderatorum et magistrorum dissentiones, eo perni¬
ciosiores quo sub fucatae scientiae et virtutis nomine acrius defenduntur. In for¬
matione scientifica, praesertim quibusdam in quaestionibus, liberae disceptationi
nonnulla relinquenda sunt; at in spirituali institutione quam maxima requiritur
concordia, qua alumni ita roborantur ut non solum in seminario, sed etiam in
decursu vitae sacerdotalis coniunctos se sentiant « unum cor et unum spiritum
habentes ». Si vero iam in seminario dissentionibus in vita spirituali et discipli¬
nari quodammodo assueti fuerint, postea, multiplicatis divisionis argumentis et
occasionibus, tacita conscientia quaslibet dissentiones legitimas habebunt.
4. (Pag. 8, n. 30). Cum enumerantur qualitates positivae sacrorum alumno¬
rum, quibus eorum vocatio discernitur et comprobatur, dicitur esse inquirendum
et de « congrua valetudine physica et psychica ». Etsi intime coniunctae, praeser¬
tim de valetudine psychica inquirendum est. Ex hac enim maxime pendet apta
alumni formatio, et cum ista intime connectitur ipsa sacerdotalis vita spiritualis
et in pastoralibus muniis aptitudo. Officiis sacerdotalibus non semper obstat
infirmior valetudo physica; sed deficiente optima valetudine psychica, omnia, etsi
recta intentione, pessumdantur.
5. (Pag. 10, n. 15). In delineanda alumnorum spirituali institutione optime
indicatur totius vitae supernaturalis fons, nempe Eucharisticum Sacrificium, ex
quo uti universi cultus sacri centro, tam pro seipsis, quam pro omni populo,
aliquando sacerdotes vitam hauriant. At peropportune dicendum est cetera omnia
pietatis officia, quoad quantitatem, qualitatem et ipsum horarium ita esse dispo¬
nenda ut omnia ad Eucharisticum Sacrificium coordinentur, quod in seminariis
revera habeatur et appareat ut centrum totius vitae. Praeterea pietatis exercitia
alumni congrua methodo perficiant quam facilius, ut et sacerdotio aucti sequi
valeant. Nimis damnosa evaderet methodus quae in munere pastorali difficulter
continuari posset.
Quoad Officium Divinum non est superfluum notare alumnos plus discere
ab exemplo sacerdotum quam ex optima schola institutionis spiritualis; quamob-
rem moderatores et seminariorum magistri factis eos edoceant Divinum Officium
esse revera precationem horariam nomine Ecclesiae peragendam. Ideoque et ipsi
communiter digne ac devote id aliquando persolvant, quo exemplo et ad arctio¬
rem vitam communem alumnos allicient.
Quae vita communis, dum commendatur inter clericos iam sacro ministerio
addictos, nequidem verbo indicatur quomodo amanda et fovenda in seminariis.
Inibi ita omnia disponenda et perficienda sunt, ut communis vitae consuetudo
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
903
utilis et grata agnoscatur et sentiatur; quam proinde alumni tam aestiment et
cupiant quasi ad illam parati iam ab initio vitae sacerdotalis, parentum et cogna¬
torum consuetudinem minus aestimantes, ultro ac libenter inter se consocientur
et vivant.
81
Exc.mus P. D. LAURENTIUS SATOSHI NAGAE
Episcopus Urawaensis
De structura et stylo schematis. 1. Natura et finis sacerdotii non mutantur,
sed forma sub qua et modus quo ministerium sacerdotale exercetur, ad exigentias
temporum locorum que accommodari possunt et debent. Ideo etiam institutio
sacerdotalis in seminario necessitatibus apostolatus aptari debet. Ob mutatas vero
circumstantias sociales, hodie in seminario iam non unice formandi sunt ministri
cultus (qui, cum in societate christiana instituti fuerint, quodammodo hanc sup¬
ponunt et plerumque tendunt ad christifideles firmandos et conservandos) sed
maxime formandi sunt apostoli, qui « euntes in mundum » coram et inter homi¬
nes hodiernos fidem praedicent et testificentur. Iamvero sacerdotes apostolatum
navantes quandoque compelluntur ad adoptandas alias formas aliosque modos
vivendi atque agendi, diversos ab illis hucusque inter ministros cultus usitatis.
Proinde magna habetur necessitas alumnos instituendi per formationem spiritua¬
lem his exigentiis apostolatus aptatam. De cetero etiam ea quae in schematibus
conciliariis de Ecclesia, de Oecumenismo, de apostolatu laicorum hinc inde affir¬
mantur uti e. g. dialogus cum mundo, tolerantia, propinquitas et intima cooperatio
cum laicis et alia similia, sunt totidem elementa quae magnum influxum in spi-
ritualitatem sacerdotalem exercere possunt et vice versa. Quapropter necesse est
ut alumni exerceantur et instituantur in formatione spirituali et etiam humana,
quae apte respondeat his exigentiis. Moderatores seminariorum iure meritoque
normas practicas hac de re exspectare videntur. Schema autem nostrum omnino
silet de hac re.
2. In constitutione de sacra Liturgia et in schemate de Ecclesia vera et pul¬
chra dicuntur de sacerdotibus tanquam cooperatoribus episcopi. Exinde patet
quod sollicitudo vivendi et semper abundantius vivendi in unitate caritatis cum
episcopo et cum confratribus in sacerdotio, totam sacerdotum vitam spiritualem
pervadere et animare debet.
Vita sacerdotum communis, orationes communiter faciendae, studia et cursus
communes, concelebrationes et similia quae, si possibile est praeside episcopo, cum
confratribus simul unitis peragenda magnopere commendantur, hanc spiritualita-
tem ecclesialem et communitariam supponunt, significant et augent. Tota igitur
formatio spiritualis in seminario danda ad hanc spiritualitatem moderari et dirigi
oportet. In schemate autem nostro institutio spiritualis sub aspectu tantummodo
individualistico praesentari videtur.
3. Vox «pastoralis » in schemate nostro frequentissime adhibita (pag. 7,
14, 15), a nonnullis theologiae cultoribus adhibetur ad significandam «curam
animarum Christianarum », in oppositione ad vocem « apostolatus » qua significari
solet activitas acquirendi non-christianos. Ipsi textus schematis vocem « pastora¬
lem » in dicto sensu strictiore adhibere videntur. Etenim:
904
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
a) ad naturam et munus boni pastoralis illustrandam, citantur inter verba
Domini solum ea quae referuntur ad oves proprias, omissis quidem verbis quae
ad alias oves referuntur (pag. 7, linn. 8-9);
b) fideles pastorali zelo ducendos esse dicitur (pag. 7, lin. 26).
(Hoc verissimum est; hic allegatur tantum ad ostendendam significationem
voci « pastorali » in textu schematis attributam).
Si vero vox « pastoralis » tam saepe in schemate adhibita ita in sensu stric¬
tiore intelligenda sit, tunc periculum habetur quod tota formatio sive spiritualis
sive intellectualis dirigatur principaliter ad formandos pastores Christianorum et
negligatur aspectus ministerii apostolicus et missionalis.
Quod si ita fiet, non respondet conditionibus Ecclesiae hodiernis neque na¬
turae Ecclesiae missionali de qua tam saepe sermo factus est in aula Concilii circa
schema de Ecclesia.
Aliunde mirum est schema nostrum ab initio tantummodo loqui de necessita¬
tibus populi christiani (pag. 5, linn. 13-14), et prae oculis non habere necessitas
populorum non-christianorum.
4. Conclusio : Quae cum ita sint, sequentia proponenda esse censeo, a) N. II -
De formationis fine et seminariorum ordinatione; N. III - De institutione spi¬
rituali (pag. 7-9): ex integro recognoscendi sunt.
b) Si hoc non potest fieri saltem sequentia inserantur in pag. 11, in lin. 33,
post verba «... efficaciter curare debet ». « Cum exercitatio virtutum, qua prae¬
sertim formatio spiritualis instituitur, particularibus gentium, locorum temporum¬
que adiunctis apto modo accommodari atque formatio spiritualis ipsa exigentiis
apostolatus respondere debeat, opportunum est ut competens auctoritas eccle¬
siastica territorialis normas directivas pro adaptatione statuat ».
Rationes-. Quoad adaptationem ad exigentias apostolatus iam supra dictum
est. Quoad adaptationem virtutum sequentia notantur: virtutes quae in sche¬
mate afferuntur ut ab alumnis exercendae, ubique et omnibus sacerdotibus com¬
munes sunt. Attamen mensura necessitudinis et modus exercitationis virtutum
differunt secundum generalem dispositionem populi illius et circumstantias socia¬
les illius nationis ad quam alumni pertinent. Ita e. g. necessitas et exercitatio
virtutis fidei diversa est pro alumnis recenter conversis de familia atque populo
non-christiano et pro alumnis ortis de familia atque societate traditione christiana;
exercitatio paupertatis differt secundum diversitatem modi vivendi populorum;
virtutes naturales, inclinatio, debilitas animi etc. differunt secundum populos.
Observationes minores, a) In pag. 5, lin. 14, post verbum « populi » inse¬
ratur vox: « et Apostolatus .Missionis ».
b) In pag. 6, linn. 21 et 22, omittantur «tum matrimonio christiano
tum ». Rationes-. 1) Quia locutio ambigua est: Etenim etsi verum sit vocationem
sacerdotalem matrimonio christiano praeesse, attamen in contextu nostro ubi
sermo habetur de peculiaribus vocationibus, huiusmodi affirmatio tanquam insi¬
nuare videtur primum per se excludere secundum (quod non est verum). 2) Ca¬
vendum etiam ne offendantur fratres Orientales apud quos sacerdotes in vita
matrimoniali viventes legitime habentur.
c) Mirum est quod in toto schemate ulla habetur adnotatio.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
905
82
Exc.mus P. D. IOSEPH ASAJIRO SATOWAKI
Episcopus Kagoshimaensis
1. In Iaponia, quamvis seminarium maius fuerit evectum a Sancta Sede in
pontificale, non magni habetur coram populo, nisi fuerit erectum iuxta normas
a Gubernio statutas pro erectione Universitatis vel collegii. Consequenter, sa¬
cerdotes qui egrediuntur ex hoc seminario, ab initio habent difficultatem in acti¬
vitate pastorali.
Praestat igitur statuere in fine n. 8 quod Ordinarii locorum vel superiores
religiosi curent ut seminarium maius regionale vel interdioecesanum a Gubernio
recognoscatur ut Universitas vel saltem collegium.
2. In terra missionis diversae congregationes religiosae erigunt proprium se¬
minarium maius: melius eis esset mittere suos seminaristas in seminarium com¬
mune et suos professores in campum pastoralis.
83
Exc.mus P. D. PAULUS LEO SEITZ
Episcopus Kontumensis
P. 5. Prooemium: on attendait une definition du Sacerdoce...
Lin. 4: «voluit» est insuffisant, dire: «instituit».
Titre I: «de vocationibus ecclesiasticis » — pourquoi ce pluriel? (une fois
de plus) — de plus: la vocation de tout chretien est une vocation « ecclesias¬
tique »; si on n’entend parier ici que de « vocation sacerdotale » qu’on le dise
donc, sans continuer de trainer cette confusion « clerical-ecclesiastique ».
On attend une definition de la « vocation », appel de Dieu par la voix de
1’Eglise et reponse de 1’homme.
P. 6, § 5: d’une faiblesse navrante et d’un chosisme incorrigible. Le manque
de pretres n’est pas un motif; on pourrait chercher plus haut!
§ 6: le petit seminaire n’est pas une panacee; il serait peut-etre temps
d’avoir des vues moins conformistes. La vocation peut etre entendue — et l’est
de fait! — par des etudiants laics, par des hommes murs; insister ici sur le role
des Aumoniers et la formation du laicat.
§ 7 sqq.: ce qui est dit la risque de n’etre que verbiage si Pon s’abstient de
parier du Sacerdoce, et d’abord de la plenitude du sacerdoce en LEveque.
On enumere des elements de formation des clercs en faisant totalement abs-
traction de la Grace; cette tendance pelagienne est deroutante.
Il n’y a dans ces paragraphes rien que de conforme a Letat actuel des choses,
qui demande cependant une reforme profonde.
P. 9, lin. 28: seule allusion, me semble-t-il, a 1’Ordination.
Lin. 30: vivit vero in me Christus: c’est vrai de tout baptise.
P. 10, lin. 36: oratio non est degustatio!
§ 15: simplicite: donc ne pas faire porter d’habit clerical avant les ordres
sacres (voire pour tout clere, en dehors des rites sacres).
906
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
« hedonisme »: comme s’il en etait question! « chastete »: qu’on parle donc
sans fard de: pauvrete, chastete et obeissance!
Tout ce paragraphe est faible et vague.
P. 11, lin. 21: certes il est indispensable de commencer par former 1’homme
(car il est vain de chercher a greffer des vertus sur des sous-hommes sans educa-
tion), mais qu’il faille former des futurs pretres a la loyaute et a la justice parce
que la societe estime ces vertus, voila qui est curieux (a rapprocher du de cura :
se cultiver afin de tenir conversation).
§ 17: l er alinea: ce n’est pas en repetant quatre fois le mot « spiritualis »
en cinq lignes qu’on fondera la formation spirituelle des clercs...
2 e alinea: un espoir dequ; ce « tirocinium » est encore bien timore; pour-
quoi ne pas parier clairement de Noviciat? c’est le vceu de beaucoup.
P. 12, § 19: il est bon d’exiger d’avoir accompli tout le cycle des humanites;
peut-etre pourrait-on souligner le serieux avec lequel ces etudes doivent etre
menees, pas necessairement dans les petits seminaires, et non point seulement
pour que les clercs ne soient pas inferieurs aux autres, mais parce que 1’Eglise
s’interesse a tout 1’homme pour le rendre au Christ.
Lin. 28: en donnant le primat au latin, on ne vise, je suppose que 1’occident;
mais d’une part ce schema doit etre valable pour 1’Eglise universelle, d’autre part,
le latin n’etant plus qu’une langue morte meme en occident, il est impossible
de faire des etudes vraies en une langue dans laquelle on ne pense pas.
P. 31, § 21: a moins de se refuser definitivement au dialogue avec le monde,
1’Eglise ne peut s’en tenir a la philosophie thomiste, la Hierarchie ne peut 1’im-
poser a personne, ni meme la recommander pour tout peuple et a toute epoque.
Une philosophie moyennageuse, appuyee sur un chef d’Ecole paien de Pan-
tiquite grecque, ne peut qu’ignorer la pensee moderne (qui a 1’avantage sur
Aristote d’avoir ete marquee par des siecles de Christianisme); s’en tenir a celle-la
signifierait pour 1’Eglise renoncer a sa mission.
P. 14, lin. 19: bonne suggestion (a developper) quant a 1’etude des autres
religions.
§ 23: il faudrait qu’une anthropologie chretienne devienne une discipline
de premier plan: et ne pas oublier l’Art sacre.
P. 15, lin. 31: la formation sacerdotale est a parfaire, non pendant les pre-
mieres annees seulement, mais surtout a 1’age mur et durant toute la vie.
P. 16, lin. 2: une «direction» (revisee, rectifiee) est utile au seminaire,
mais doit apprendre au dirige a s’en passer. Les recollections mensuelles ne suf-
fisent pas; la retraite annuelle a ete oubliee!
Ce schema arrive a faire le tour de la question de la formation des clercs
sans parier de la Grace sacramentelle qui les forme, sans dire un mot du Sacre-
ment de POrdre confere en sept etapes au cours de la formation. Ce nouveau
pelagianisme est affligeant!
Ce schema, bien conformiste, ne tient pas compte des faits actuels; il n’est
pas dans la ligne du Concile. Le monde a besoin de pretres formes autrement
que cela.
Ce schema reste a faire.
Il n’y a pas besoin d’un Concile nouveau pour enteriner les projets de Trente.
Le monde a cependant bouge depuis. Si l’on ne refuse pas de voir la situation
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
907
actuelle, on sera porte a une reforme, non pas des structures de PEglise, mais
des conditions concretes de realisation de celles-ci.
II faut avoir sous les yeux, avec lucidite et loyaute de notre part: a) la crise
terrible que traverse le clerge dans tout le monde: la proportion de defections
(interpreter les statistiques ) 1 Il ; b) la rarefaction des « vocations »; c ) le desin-
teret pour 1’Eglise; d) le moyennagisme de nos cadres traditionnels, la crainte
des reformes, crainte de la Science, finalement desinteret pour le monde.
Si cela est vrai, alors il faut un autre schema, qui y reponde.
Notes en vue d’un projet de schema.
Prooemium. La formation des clercs consiste a tout mettre en ceuvre pour que
les appeles a la fonction sacerdotale realisent au mieux leur mission particuliere
dans PEglise.
De par son bapteme, le fidele est constitue dans Petat sacerdotal du Peuple
de Dieu, il est pretre (hiereus), participant au sacerdoce du Souverain Pretre
(archi-hiereus) Jesus Christ. Cet etat le relie a Dieu et lui donne une mission dans
le monde, Potiente, dans sa nature meme de baptise, a servir dans PEglise, a la
prolonger dans le monde, a etre « capax » des fonctions hierarchiques.
La structure de PEglise, Peuple sacerdotal, est divinement instituee sur le
fondement des Apotres et Prophetes qui exercent la fonction du sacerdoce hierar-
chique; ce sont la des ministres (diakonoi - presbytres ou episcopes), serviteurs
de la Parole, dont la fonction principale est prophetique; iis sont institues pour le
service de PEglise (sanctification des hommes et leur retour a Dieu).
Cette fonction est exercee collegialement par la grace du sacrement qui fait
entrer dans VOrdre des Eveques (plenitude du sacerdoce) ou, a un degre inferieur,
dans VOrdre presbyteral (sacerdoce participe). L’objet de ce schema est: la forma¬
tion a donner a un laic pour Pintroduire dans Pordre presbyteral, afin que, sous
la motion de la grace, il y realise le dessein de Dieu.
I. Vocation. La vocation a remplir la fonction sacerdotale dans PEglise n’est
pas un sentiment ni une intuition venant de 1’homme, mais un appel positif venant
de Dieu et exprime clairement par PEveque appelant a entrer dans POrdre sacre;
le sujet n’a qu’a y apporter une reponse libre et genereuse. A priori tout baptise
doit se dire qu’il est peut-etre appele; la docilite habituelle a PEsprit le conduira
la ou il doit aller; il n’aura de certitude qu’en entendant Pappel ecclesial de PEve¬
que, sacrement de la Voix de Dieu, d’ou, pour PEveque, la gravite de Pacte d’appel
aux ordres.
La continuation de la fonction sacerdotale est une exigence de la nature meme
de PEglise. Le don de soi pour le plus haut service dans PEglise est une exigence
de Vamour, epanouissement normal dans la ligne de tout baptise.
Du cote du Dieu qui appelle, les vocations ne feront jamais defaut a PEglise;
mais il est des hommes qui n’entendent pas et d’autres qui s’y refusent. La for¬
mation theologi que complete des laics (par le ministre exeryant sa fonction pro¬
phetique) est le meilleur moyen de leur faire entendre toute Parole de Dieu;
1 Pretres ordonnes trop jeunes, sans formation suffisante, manquant des valeurs humaines
de base, ignorant la nature et les exigences du sacerdoce, ne sachant pas a quoi iis allaient.
Il n’y a pas que les defroques, il y a tous ceux qui regrettent de s’etre engages sans savoir
(« si c’etait a recommencer ... »).
908
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
l’exemple de la vie des ministres doit etre assez attirant pour que Pappele ne refuse
pas de servir.
II. Seminaire. On appelle seminaire le milieu providentiel ou la semence de
Parole (vocation) germe dans le sujet jusqu’a eclosion (ordination); toute la vie
sacerdotale est un seminaire au sens large, croissance et maturation du germe de
Parole, jusqu’a la mort et reproduction en d’autres.
Le seminaire est le milieu oii le fidele laic evolue et se transforme en ministre
sacre, par Peffet de la grace sacramentelle de 1’Ordre confere en sept etapes (ou
plutot de 1’Ordre dans lequel on entre par sept elevations, consecrations aux dia-
conies traditionnelles de PEglise).
C’est cette grace qui constitue essentiellement la formation du ministre; tout
1’effort des homines est sur le plan existentiel: s’ouvrir a cette grace et prendre
conscience de son contenu (vie spirituelle et etudes)!
La conception routiniere des seminaires nous empeche peut-etre d’en saisir
le caractere profond, que la comparaison avec le catechumenat (lui, en pleine restau-
ration) peut reveler sous un jour nouveau:
le catechumenat est le milieu providentiel de conversion entre un etat de
vie paienne et un etat de vie chretienne; cette conversion est le fruit de la grace
baptismale donnee en sept degres a la mesure de la progression du sujet (des la
premiere etape, c’est la grace du bapteme, qui produit efficacement la conversion).
La formation du catechumene ne consiste pas seulement en une instruction, mais
en une renovation de tout Phomme qu’on amene a prendre des habitudes, une
conversion de tout Petre, reelle, durable, parce qu’aux racines memes, jusqu’au
subconscient, afin que le catechumene ne vienne pas a lacher ce a quoi il a ete
fidele pendant le catechumenat, une fois en situation apres son bapteme; c’est
alors qu’il faut lui faire realiser son bapteme tous les jours de sa vie, en le suivant,
et la communaute des baptises Pepaulant.
Avec cette difference que le Seminaire prepare a une fonction non a un etat,
on peut en dire exactement autant de la formation au ministere hierarchique;
qu’on relise le paragraphe en changeant les termes et on verra comme il s’applique
clairement au Seminaire.
On peut ajouter qu’au precatechumenat (des «audientes ») correspond la
probation de la vocation (ces probandistes sont bien des audientes d’un appel pos-
sible) avant Padmission au Seminaire, probation necessaire et longue, sorte d’orien-
tation professionnelle, pour juger non seulement de la vocation a la vie laique ou
clericale, mais encore, en celle-ci, de la vie seculiere ou reguliere, voire encore un
debut deja de specialisation. Il convient que cette probation ait pour cadre le
monde laic, plutot qu’un milieu de ministere pastoral, ou bien celu-ci ne venant
qu’apres celui-la.
Le Seminaire refoit des candidats munis du diplome de fin d’etudes secon-
daires (equivalent du baccalaureat francais); il est difficile de fixer une limite mi¬
nime d’age en raison de la diversite des sujets; on s’en tiendra au principe qu’il
faut etre mur pour entrer dans POrdre des presbuteroi (la societe civile nous
donne un exemple du serieux avec lequel sont menees les etudes, v. g. medecins,
ingenieurs ...). On peut s’en tenir a la traditionnelle duree de formation de six
ans, compte non tenu des diverses probations et d’un temps de noviciat.
Outre la probation avant Pentree, dont il a ete question plus haut, une
seconde probation aura lieu (avant la derniere annee de seminaire), non plus pour
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
909
juger de la vocation sacerdotale ou laique, mais pour juger des aptitudes du clere
(diacre?) et prevoir une orientation de son ministere futur; cette seconde probation
se fera en milieu de ministere, aupres d’un Ancien eprouve.
Le Seminaire n’est ni un monastere, ni une Faculte laique; il ne doit pas pro-
duire de faux religieux, des moines degrades, mais des hommes complets, vivant
reellement dans le monde et capables d’unifier leur vie (a ee sujet la tradi tionnelle
distinction de for externe et for interne est-elle propre a favoriser Punite et la
simplicite de vie recherchees?).
Quelles que soient les modalites concretes de realisation, la structure du Se¬
minaire doit etre pensee en termes de dialectique car elle ne peut echapper a une
tension multiforme:
le Seminaire forme a rechercher Dieu et a s’ouvrir sur le monde (connaitre
tout ce qui est de Thomme, savoir au moins une langue, s’ouvrir a tous les peuples
et a toutes les religions ...)
le Seminaire forme a une vie seculiere dans le monde, au service de nos
freres humains, mais par une fonction de prophete constamment present a Dieu
le Seminaire doit former des personnalites, developper des facultes et des
dons personnels, mais il le fait en vue d’introduire dans 1’Ordre des pretres, de
constituer un corps sacerdotal (le presbyterium de l’Eveque)
1’Eglise etant a la fois institution et communaute d’hommes, le Seminaire
forme des gardiens des institutions, chefs de chretientes, mais surtout des person¬
nalites creatrices, authentiquement apostoliques pour communiquer une verite
interiorisee
le Seminaire donne une formation intellectuelle et spirituelle en profondeur
(donc avec une inevitable systematique, comme en toute discipline scientifique), mais
en vue de la vie reelle du pretre, en vue de 1’action (en plein monde et non en
ghetto).
Cette formation s’acquerra et se murira, principalement et inevitablement,
dans le batiment meme du Seminaire, mais encore en dehors (temps de vacance,
de probation, sorties, visites ...).
Le Seminaire doit former le pretre a 1’image du Souverain Pretre, Dieu en qui il
n’est ni division ni distinction; il importe donc d’eviter la dispersion des exercices
et de centrer la formation spirituelle et intellectuelle.
A notre epoque, les hommes competents se specialisent, afin d’etre plus capa¬
bles et efEcients. Certes le pretre doit etre bon a tout-faire, a remplir tous les
Services necessaires au diocese, mais il n’est pas interdit a 1’Eglise (a moins de
tomber dans le fideisme ou le quietisme) de prendre les moyens d’assurer le
serieux de ses differents ministeres; 1’improvisation et 1’a-peu-pres dans ce domaine
ne feraient pas estimer 1’Eglise dans le monde, et c’est le monde qui aurait raison.
(Dans le cas d’une specialite profane, il faudrait orienter le candidat vers la vie
laique ou religieuse: la recherche scientifique, par exemple, est compatible avec
1’etat de baptise ou de religieux, tandis que le sacerdoce seculier est une fonction
qui ne peut que bien difficilement etre menee de front avec d’au tres fonctions).
Le Seminaire a pour fin 1’entree de ses sujets dans le presbyterium de 1’Eveque,
au sein duquel iis rempliront un ministere diocesain. Il importe donc que 1’Eveque
soit present a son Seminaire, y soit entendu professer et vu celebrer. Les semina-
ristes doivent etre interesses et inities aux problemes du diocese (situation sociale,
demographique, religieuse ... pastorale d’ensemble ...).
910
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Le corps enseignant du Seminaire doit vivre lui-meme la tension signalee ci-
dessus; il doit connaltre et la theologie et les besoins du monde, et la Science et la
fapon de la communiquer. II convient notamment qu’il regoive une solide forma-
tion psychologique et un sens eclaire de 1’histoire.
Des professeurs de grande competence etant rares, il conviendra souvent de
regrouper les efforts en seminaires interdiocesains plutot que de multiplier des
incompetences locales. A notre epoque de planetisation cette formule est particu-
lierement heureuse: il est necessaire de pouvoir deborder des cadres trop etroits
d’un diocese: des pretres plus specialises peuvent etre utilises a 1’echelon d’une
region; les besoins missionnaires de 1’Eglise demandent d’assouplir les cadres et
de mieux repartir le clerge; il faut promouvoir tout ce qui developpe le souci de
l’Eglise universelle chez ceux qui font partie de 1’Ordre presbyteral, collaborateur
du College episcopal apostolique.
III. Esprit. La montee progressive des aspirants selon les ordinations sacra-
mentelles jusqu’a 1’incorporation au Presbyterium fournit le cadre de la formation
spirituelle au Seminaire; la grace de ce sacrement, grace d’assimilation au Christ
Souverain Pretre dans la collaboration au ministere apostolique de l’Eveque, est le
tout de la vie spirituelle du Seminaire. Directeurs et seminaristes cooperent a cette
grace pour qu’elle produise tous ses effets, non seulement pendant le Seminaire,
mais tout le temps de la vie sacerdotale.
La premiere chose a faire est de mettre 1’appele en face de lui-meme et de Dieu;
qu’il cherche Dieu et s’ouvre a la grace avant toute etude theodque — c’est la
condition pour que celle-ci se tourne en contemplation. Le Seminaire commence
par un temps de noviciat, dont la duree reste a fixer. Desert du Sinai, desert de
Judee, noviciat prophetique, noviciat missionnaire; Jesus, les Apotres et les Pro¬
phetes en ont donne 1’exemple.
Le desert une fois traverse, la vie spirituelle s’organise. Le Seminaire donne des
habitudes pour toute la duree de 1’existence: apprend a prier (meditation sur 1’Ecri-
ture, adoration de louange, ecoute de la Parole, contemplation passive pure); donne
le gout de prier (exemple de 1’Eveque et des pretres charges de cette formation;
visite de monasteres ...); forme la volonte, pour qu’en toute situation et surtout
dans le plus profond degout, le pretre, habitue a prier comme a respirer, s’adresse
a Dieu comme Elie decourage, comme Jesus a 1’agonie, comme Simon-Pierre restant
a portee du regard du Maitre.
La saintete d’un pretre ne differe pas de celle d’un moine ou de tout baptise:
devenir le Christ; elle est le fruit de la Grace. Mais la saintete se realise differem-
ment selon les sujets et selon les fonctions; la grace du sacerdoce est une grace
d’apostolat et de prophetie animant 1’existence des ministres de 1’Evangile, les
adaptant a leur fonction dans 1’Eglise.
Le pretre seculier n’a pas a prendre un habit et un breviaire de moine, mais
doit tendre a realiser (dans et par sa fonction) ce que le religieux a choisi comme
situation: la perfection evangelique.
La pauvrete du pretre ne doit pas resulter d’une disposition canonique nega¬
tive interdisant negoce et esprit de luere; sa chastete ne peut consister en un
celibat purement disciplinaire (pour 1’Eglise latine); son obeissance doit etre autre
chose que la formule du « promitto ». Ayant garde ou non la propriete de ses
biens, de son corps et de sa liberte, il doit tendre a realiser dans sa vie le Mystere
de Jesus, a ce qu’en son etre meme il devienne pauvre, chaste et soumis.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
911
Le Seminaire prepare a la Pauvrete: le pretre mendie la grace de Dieu et l’ac-
ceptation du monde; il a toujours besoin d’etudes, de conseils, de freres; il ne con¬
sidere rien comme a lui (la messe n’est pas SA messe, les fideles ne sont pas SES
fideles, SA mission meme est la mission de 1’Eglise).
Le Seminaire prepare a la Chastete: le pretre est sacrement du Christ, son mi-
nistere doit etre une epiphanie du Royaume; il sait que la fecondite spirituelle est
liee a la virgini te; il doit etre capable de porter sur tout un regard simple et lucide.
Le Seminaire prepare a 1’obeissance: a Pimage de Jesus, sauveur parce qu’obeis-
sant jusqu’a la mort de la croix, le pretre apprend a se dominer, se plier a son
propre reglement, aux exigences de sa fonction; il est docile aux appels de PEsprit,
passionne pour un Service reflechi de PEglise, ainsi il previent meme intentions et
desirs de PEveque.
La vertu evangelique est la resultante de la grace et du labeur humain; elle
ne saurait s’epanouir dans un elimat d’oisivete, en un sujet naturellement paresseux.
Pas de tension vers un ideal de saintete chez qui n’a pas une tendance naturelle
au travail. Le Seminaire donnera des habitudes de travail courageux et equilibre
(donc manuel aussi).
Dans la vie de ministere il est precieux de cultiver un art gratuit (menuiserie,
peinture, ...); on veillera au Seminaire a deceler et developper les dispositions de
chacun.
IV. Etudes. La fonction sacerdotale est principalement une fonction prophe-
tique: fonction de parier pour Dieu aux hommes (et a Dieu pour les hommes).
Elle requiert la connaissance et de Dieu et des hommes. Les etudes au Seminaire
doivent avoir cet effet en vue d’une predication reelle a des hommes reels; il est ne-
cessaire qu’elles soient menees avec desinteressement et esprit scientifique, mais
elles doivent aboutir a penser les realites (celles de Dieu et celles du monde) les pro-
blemes d’adaptation etant surtout 1’affaire des laies.
Pour dialoguer avec les hommes d’aujourd’hui (le pretre n’est pas envoye a
une societe moyennageuse) il faut penser leurs problemes et parier leur langue
— ce que 1’usage du latin rend impossible. De plus les problemes des sages
anciens, grecs ou arabes, ne sont pas ceux que se pose le monde actuel et que des
philosophes, marques par des siecles de christianisme, ont tente d’exprimer; en
thomistes spirituels on y trouvera des germes de verite a faire eclore et une formu-
lation en termes existentiels propre a enrichir la dogmatique trop abstraite des
siecles passes. L’Eglise se defend mieux contre des exces progressistes qufintegri-
stes, elle est toujours menacee de confondre securi te et verite; elle fera confiance
a la Providence qui mene 1’histoire en faisant confiance aux hommes et en assu¬
mant leurs philosophies.
L’enseignement de la theologie est a revoir en profondeur, pour en mieux
structurer les elements, mettre fin au divorce entre le dogme et la morale, entre
la fondamentale et la pastorale, repenser et exprimer en termes de vie parce que
le pretre doit en vivre et en faire vivre — sur le modele de la Revelation divine —
ce qu’un langage abstrait isolait des preoccupations humaines (v. g. on dira
« Dieu se revele » au lieu de disserter sur « la Revelation ») — ce faisant on se
rapprochera des Orientaux, dont la pensee sera etudiee partout (il conviendrait
meme de lui reconnaitre une importance plus grande qu’au thomisme).
L’Ecriture sainte, la Patristique et 1’Histoire ont ete devalorisees quand on
912
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
a montre un gout excessif pour 1’abstrait; mais ce sont la des disciplines pour
aujourd’hui, qu’il faut revaloriser.
L’Ecriture sera expliquee par elle-meme et dans la Tradition; Phebreu etant
plus facile que le latin, on n’en privera pas les seminaristes. C’est la nourriture
normale de la contemplation et de la predication.
La Patristique se gardera de la tentation de latiniser en occident ou d’helle-
niser en orient; elle reconnaitra a chaque Pere Pimportance qu’il a dans le courant
de la Tradition.
L’histoire des chretiens orientaux et reformes (et de leurs missions) n’est
pas etrangere a Phistoire de PEglise; on leur rendra la place qui leur revient.
On ne s’etendra pas sur des heresies locales sans portee, mais on analysera les
heresies actuelles: quantite de chretiens ayant une conception reellement heterodoxe
des mysteres de la religion (v. g. nature de Dieu, salut en le Christ, fins dernie-
res, ...), ce faisant on sanifiera la predication a venir.
Lfinitiation a la Liturgie et a PArt sacre trouvera naturellement sa place dans
la vie quotidienne du Seminaire.
On ne peut eviter une certaine specialisation, soit a 1’interieur d’un meme
Seminaire, soit propre a tel Seminaire (v. g. Mission de France, Mission des Jeunes
Eglises); selon le ministere particulier vers lequel iis s’orientent, les seminaristes se-
ront inities a la theologie de la Reforme, aux religions non chretiennes, etc.
(Cf. § 8, pp. 16-17 schema de oecumenismo).
Les etudes du Seminaire seront sanctionnees selon le projet de reforme du
schema de Scholis (Appendice II): baccalaureat de theologie, licence d’enseigne-
ment, doctorat de recherche, selon 1’orientation propre a chacun, dans le respect des
vocations personnelles.
V. Verfectionnement. Tout sacrement inserit le chretien dans le Mystere du
Christ, mystere supratemporel, de realisation commencee (pour PEglise) dans la
vie historique de Jesus, commencee pour chaque chretien quand le sacrement est
donne, mais a realiser peu a peu tout le long de sa vie. Ainsi du bapteme, du
Mariage, de POrdre ... Le Sacrement de POrdre, progressivement regu selon sept
degres au cours de la formation du Seminaire et realise en toute une existence
sacerdotale, est la source de vie, animant et rendant efficaces toutes les diaconies
que le ministre sacre sera appele a remplir. Cela situe sa vie sacerdotale dans la
ligne de sa formation et le portera a se perfectionner, de progres en progres sans
jamais etre satisfait.
Des temps privilegies Paideront a se resituer par rapport a Dieu et aux
hommes: heure quotidienne d’adoration - revision de vie hebdomadaire - recol-
lection mensuelle - retraite annuelle - sejour au « desert».
Le pretre participe au sacerdoce plenier de 1’Eveque. C’est 1’Eveque, Pere
spirituel de ses pretres, qui, avant tout autre ministere diocesain, doit veiller a
la sanctification de ses cooperateurs; il en porte la responsabilite. L’Eglise n’est
pas qufinstitution, un superieur « ecclesiastique » ne peut pas ne pas etre pere;
1’Eveque doit s’enquerir de la situation spirituelle de son clerge, lui assurer les
moyens de progresser, avec priorite sur toute autre urgence.
Des le Seminaire 1’Eveque s’est montre a son futur clerge comme Pere, Maitre,
Exemple; il s’est interesse a chacun et les a interesses au diocese. Une fois dans le
ministere, il n’y a pas de coupure, c’est 1’Eveque qui fait la liaison; il est toujurs
la, Pere aimant, au cceur des siens.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
913
Le pretre est celui qui est entre dans POrdre sacerdotal, le presbyterium dio-
cesain; porte par le corps de ses freres, il n’est jamais seul. Dans un elimat de
sainte emulation et de simplicite fraternelle, les pretres, avant tout autre minis-
tere, doivent porter leurs soucis reciproques, se comprendre, se faire signe a temps.
Le developpement de la vie commune est une direction providentielle a suivre
avec confiance.
Quand tout pretre aura un Pere, une equipe de freres, un reglement de vie
et des comptes a rendre a un responsable, le tout dans une tension commune vers
les vertus evangeliques, il n’aura plus besoin de le chercher ailleurs (v. g. dans
les Instituts seculiers qui, en attendant, ont ete et sont encore a vivement recom-
mander, et, dans la suite, pourront grouper des eleres et des laics).
Epanoui par sa vie de ministere, le pretre cherchera a se reproduire spirituel-
lement en conduisant a son tour des laies sur la voie du Service de 1’Eglise.
84
Exc.mus P. D. ERNESTUS SENA DE OLIVEIRA
Episcopus Conimbricensis
1. Quoad primum Appendicem , in pag. 17, «De natura vocationis sacer-
dotalis eiusque signis », hoc mihi videtur adnotandum: vocatio signis obiectivis
cognoscitur: a) idoneitate et recta intentione; b) quia ab episcopo vocatur.
Non datur directa experientia vocationis a parte Dei, saltem in casibus ordi¬
nariis. Ideoque haec videntur elidenda in iureiurando fidelitatis a S. Congr. de
Sacramentis anno 1930 praescripto: « Cum experiar ac sentiam a Deo me esse
revera vocatum ».
2. Quoad cap. II, «De seminariorum speciebus et ordinatione», n. 1: «De
seminariis minoribus et de eorum peculiari ordinatione », hoc mihi videtur adno¬
tandum. In textu constitutionis (pag. 7, n. 6, linn. 10, 11), legitur: « Alumni vero
in seminariis minoribus vitam ducant quae cum communi omnium adolescentium
vita, quantum potest, congruat ».
Ex iis dictis deduci posset seminaria minora non esse distinguenda quoad
organizationem internam a Collegiis catholicis, v. g., in vita pietatis, in religiosa
instructione, in orientatione versus sacerdotium.
Non deceret inculcare specificum characterem seminariorum, quae non sunt
collegia simpliciter, sed praesertim ad instar agrorum, in quibus vocationes co¬
luntur?!
Num alumni seminariorum tantum formationem sacerdotalem incipient, cum
in seminaria maiora ingrediantur? Non videtur.
3. Quoad n. 3 illius capitis, haec observabo. Nonne hic enixe inculcanda
esset necessitas creationis seminariorum theologiae quae pluribus dioecesibus
inservirent ut ita devitaretur existentia seminariorum theologiae in quibusdam
dioecesibus ubi desunt opes vel facultates sufficientes vel ubi non adest nume¬
rus sufficiens alumnorum vel tandem si desunt magistri vere conspicui.
Nonne oporteret indicare saltem minimum quod exigendum esset ut semina¬
rium theologicum esse posset, ut fit, v. g., pro Facultatibus theologicis?
58
914
ACTA CONC. VATICAN; II - PERIODUS III
Ideoque, e. g., exigendum esset minimum 30 alumnorum et 3 magistror um
Licentiatorum (speciatim in Iure Canonico, in Sacra Scriptura, in Theologia), cu¬
bicula individualia vel saltem pro tribus alumnis Theologiae et nunquam aulae
communes studii et dormitoria communia.
Directorium non manere debet in eadem linea generalitatis textus concilia¬
ris (pag. 8, linn. 10 et 12). In dubio aut in impossibilitate Sedes Apostolica con¬
sulenda est.
In textu constitutionis (pag. 8, linn. 34 et 38), legitur: « eos vero qui ido¬
nei non sint, superiores tempestive dimittant, nullo habitu humano respectu,
neque... ».
Nonne expediret addere quodlibet de modo caritativo demissionis alumno¬
rum quibus non sit vocatio?
Illud « nullo habito humano respectu » severe sonat nisi attenuetur.
4. Quoad cap. III, « De sacrorum alumnorum in seminariis institutione »,
n. 7: Illud quod legitur in textu constitutionis (pag. 12, linn. 25 et 28) « ... sacro¬
rum alumni inferiores non sint ceteris iuvenibus qui in propria natione ad studia
academica accedunt », mihi videtur ita explicandum: alumnis seminarii non exi-
geatur illa cultura cursus Licaei in omnibus rebus humanisticis et scientificis.
Animadversiones generales.
1. De structura schematis. Mea humili sententia, optima est schematis struc¬
tura, nam in ipso fere omnia exponuntur clare, synthetice et logice. Hoc in genere
saltem, nam speciatim quasdam exiguas emendationes proponam tum circa titu¬
lum et primum sub titulum tum quoad certas alterationes, et inversionem intra
eundem subtitulum aut ab uno subtitulo in alium.
2. De materia schematis. Apparet omnia, de quibus in schemate agitur, sem-
per respicere ad thema fundamentale, etsi videtur expedire ut alia amplius ad¬
dantur aut, saltem, quaedam, de quibus iam actum est, enucleentur, nam pericu¬
lum est ne in umbra maneant aut aliquantulum tecta. Indeque necessaria videtur
inclusio aut ampliatio quorumdam inspirationis recentioris, sed omnino sana et
orthodoxa.
3. De stylo indoleque schematis. Latinitas mihi videtur optima, stylus in
genere, elegans, sobrius, clarus et constitutioni adaequatus. Sunt autem quae¬
dam: a) quae, ut dixi, oportet redigere stylo viviore, in quo res ita dicantur stylo
accommodato nostris temporibus, ut ita inculcetur luculentius momentum rerum
de quibus ibidem agitur; b) aliquando stylus videtur magis proprius Encyclicae
quam constitutioni conciliari; c) quaedam modo exhortativo dicuntur, quod mi¬
nus videtur constitutioni conciliari expedire.
Quae concrete proponam. Liceat mihi concretius proponere ea, quae supra per
transennam, indicavi. Et sic: in priore columna (i. e. in parte sinistra) schema
constitutionis ut nunc est, ponam; in altera columna (i. e., in parte dextra) prae¬
bebo eumdem textum cum quibusdam transpositionibus, additionibus et altera-
tionibus, quae mihi videntur convenire.
Additiones et Alterationes indicantur in columna dextra et cum agatur de
rebus maioris momenti, in typo maiore inscribentur.
Notae numeris arabicis indicatae in columna dextera uniuscuiusque paginae
in fine opportune ponuntur.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
915
PROOEMIUM
1. Summi Sacerdotis Prophetae ac
Regis munera in Se Ipso" coniungens
Christus Dominus cum potestatem
suae Ecclesiae contulit eique manda¬
tum dedit redemptionis opus ad sae¬
culorum usque occasum perpetuandi,
homines voluit, sui Sacerdotii parti¬
cipes qui triplex illud munus adim¬
plerent, eo ministrandi spiritu animati,
quem Ipse verbo et exemplo docuit.
Quare Ecclesia, cuius vita a sacer¬
dotio tantopere pendet, nihil antiquius
habet quam ut homines ad tam neces¬
sarium et sublime officium a Deo electi,
debitam recipiant institutionem ac pro¬
pria munera rite exerceant « ad con¬
summationem sanctorum in opus mi¬
nisterii, in aedificationem Corporis
Christi » (Eph. 4, 12).
I - DE VOCATIONIBUS ECCLESIA¬
STICIS.
2. Cum vero Sacerdotum numerus
magis in dies christiani populi neces¬
sitatibus impar evadat, haec Sancta Sy¬
nodus ecclesiasticas vocationes impri¬
mis fovere cupit, quod quidem Divi¬
nae Providentiae actioni respondet,
quae aliquot homines ad Christi Sacer¬
dotium participandum eligit, eis con¬
gruas tribuit dotes simulque Ecclesiae
committit ut, vocationis signis agnitis,
candidatos qui tantum munus recta
1. Summi Sacerdotis, DOCTO-
RIS AC PASTORIS, in Se Ipso con¬
iungens Christus Dominus cum po¬
testatem 2 suae Ecclesiae contulit eique
mandatum dedit redemptionis opus
ad saeculorum usque occasum perpe¬
tuandi, homines voluit AC VOCAVIT
sui Sacerdotii participes qui triplex
illud munus adimplerent, eo ministran¬
di spiritu animati, quem Ipse verbo et
exemplo docuit. 3
Quare Ecclesia, cuius vita a sacer¬
dotio tantopere pendet, nihil antiquius
habet quam ut homines ad tam neces¬
sarium et sublime officium a Deo electi
AC VOCATI, debitam recipiant in¬
stitutionem ac propria munera rite
exerceant « ad consummationem sanc¬
torum in opus ministerii, in aedifica¬
tionem Corporis Christi » (Eph. 4,12).
DOCTRINA HUIUS CONSTI¬
TUTIONIS, IN EO QUOD EST ES¬
SENTIALE, ATTINGIT OMNES RI¬
TUS TOTIUS ECCLESIAE CATHO¬
LICAE (ORIENTALIS ET OCCI¬
DENTALIS) CUM DEBITIS ACCO-
MODATIONIBUS AD QUASDAM
CIRCUMSTANTIAS PECULIARES, 4
DE VOCATIONIBUS SACER¬
DOTALIBUS SELIGENDIS ET IN¬
STITUENDIS INDE AB INITIO.
2. Ex pluribus Sacrae Scripturae
locis PATET VOCATIONEM AD SA¬
CERDOTIUM ESSE VERE DIVI¬
NAM, ID EST, A DEO PROCE¬
DERE.
SUFFICIT HAEC PAUCA VER¬
BA CHRISTI PRAE OCULIS HA¬
BERE: «non vos me elegistis, sed
ego elegi vos ut eatis et fructum fa¬
ciatis et fructus vester maneat.
INDUBIUM EST NON DARI IN
916
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
intentione et libere petierint, admittat
eosque Sancti Spiritus sigillo in aeter¬
num consecret.
3. Quare eadem Sancta Synodus,
omnium in tanto opere impensam co¬
operationem exoptans, Ecclesiae Pasto¬
res atque omnes sacerdotes monet, cui¬
cumque ministerio addictos, praeser¬
tim vero parochos et animarum mo¬
deratores, ut vitae exemplo atque apo-
stolico zelo, nullis parcentes curis at¬
que laboribus, ecclesiasticas vocationes
foveant atque tueantur. Magistri pari¬
ter atque omnes qui puerorum iuve-
numque institutionem quovis modo cu¬
rant, discipulos sibi concreditos ita eru¬
dire studeant ut vocationem divinam
percipere et sequi valeant. Familiae
quoque christianae apprime sentiant
quantum in se ipsas recidat vocatio¬
num adiumentum vel impedimentum,
ac sacerdotalem vocationem tanquam
eximiam ipsi familiae caelestem gra¬
tiam collatam aestimantes, prompto
atque hilari animo filios Deo offerre
parati sint, eorum tamen libertate re¬
ligiose servata. Praesertim vero dilecti
CANDIDATO AD SACERDOTIUM,
SALTEM IN CASIBUS ORDINA¬
RIIS, COGNITIONEM SENSIBI¬
LEM ET MULTO MINUS EXPE¬
RIENTIAM VOCATIONIS SACER¬
DOTALIS, TANQUAM DIRECTE
VENIENTIS EX PARTE DEL SED
ETIAM CERTUM EST TALEM VO¬
CATIONEM INDIRECTE COGNO¬
SCI POSSE PER QUAEDAM SIGNA
OBIECTIVA, SCILICET:
a) PER CANDIDATI IDONEI¬
TATEM (PHYSICAM, INTELLEG
TUALEM, MORALEM) ET PER
RECTAM IPSIUS INTENTIONEM
SUFFICIENTER COMPROBATAM;
b) PER VOCATIONEM CANDI¬
DATI AB EPISCOPO QUI, NOMI¬
NE ECCLESIAE, IPSUM VOCAT
AD SACERDOTIUM ASCENDEN¬
DUM, POST LONGAS, ACCURA¬
TAS ET SOLIDE FUNDATAS IN¬
VESTIGATIONES (Cf. A.A.S., 1913,
p. 485). 5
3. Cum vero Sacerdotum nume¬
rus magis in dies christiani populi ne¬
cessitatibus impar evadat, haec Sancta
Synodus ecclesiasticas vocationes im¬
primis fovere cupit, quod quidem Di¬
vinae Providentiae actioni respondet,
quae aliquot homines ad Christi Sa¬
cerdotium participandum eligit, ac
vocat, eis congruas tribuit dotes simul-
que Ecclesiae committit ut, vocatio¬
nis signis agnitis, candidatos, qui tan¬
tum munus recta intentione et libere
petierint, admittat eosque Sancti Spi¬
ritus sigillo in aeternum consecret.
IN PRIMIS QUAM MAXIME
OPORTET AD FAMILIAM ATTEN¬
DERE QUO FACILIUS ET SECU¬
RIUS VOCATIONES SELIGANTUR
ET FORMENTUR.
CERTO CERTIUS FAMILIA
EST VELUT INTIMUS SINUS UBI
FILII SOLENT INDE AB INI¬
TIO, PRIMAS ET PRAECIPUAS
IMPULSIONES RECIPERE QUIBUS
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
917
iuvenes, qui supernum vocationis do¬
num acceperunt et in quibus spem fu¬
turi aevi collocat Ecclesia, instanter
monentur ut vocem Dei libere ac ma¬
gno sequantur animo, sibi persuasum
habentes rem Deo gratissimam ac pro¬
prio totiusque Ecclesiae bono utilissi¬
mam se facturos esse.
IPSI, EAS SEQUENTES, FACILIUS
OPTIMOS FINES CONSEQUUN¬
TUR QUOS COMMUNITER, ETIAM
IN ORDINE NATURALI, OMNES
HOMINES APPETUNT.
FAMILIAE VERO CHRISTIA¬
NAE, QUAE QUIPPE PER SACRA¬
MENTUM MATRIMONII CONSTI¬
TUUNTUR ET SANCTIFICANTUR,
SUNT GENERATIM QUASI PRAE-
SEMINARIUM UBI NON SOLUM
FILII VITAM NATURALEM ET
SUPERNATURALEM RECIPIUNT,
SED ETIAM, UBI ALIQUI, INTER
IPSOS, SUB DUCTU DIVINAE
PROVIDENTIAE ELECTI, ORIUN¬
TUR IN QUIBUS IPSE DEUS QUA¬
SI INSEMINAT VOCATIONEM SA¬
CERDOTALEM.
TALIUM ENIM vocationum sa¬
cerdotalium promotio id postulat, ut
adhibeatur assidua earum cura, statim
ac prima IPSARUM apparuerint ger¬
mina, a parentibus imprimis intra na¬
turalem familiae ambitum (pag. 6,
n. 6, linn. 37-38 et 1-2).
Familiae AUTEM christianae ap¬
prime sentiant quantum in se ipsas
recidat vocationum adiumentum vel
impedimentum, ac sacerdotalem voca¬
tionem tanquam eximiam ipsi familiae
caelestem gratiam collatam aestiman¬
tes, prompto atque hilari animo filios
Deo offerre parati sint, eorum tamen
libertate religiose servata.
Praesertim vero dilecti iuvenes,
qui supernum vocationis donum acce¬
perunt et in quibus spem futuri aevi
collocat Ecclesia, instanter monentur
ut vocem Dei libere ac magno sequan¬
tur animo, sibi persuasum habentes
rem Deo gratissimam ac proprio to¬
tiusque Ecclesiae bono utilissimam se
facturos esse (pag. 6, n. 3, linn. 1-11),
IMMO TOTIUS HUMANITATIS
ETIAM QUOAD TEMPORALIA
BONA NAM, UT AIT CHRISTUS
D. NOSTER, « quaerite primum Re-
918
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
4. Inter praecipua communis co¬
operationis subsidia Sancta Synodus
imprimis orationem commendat ad vo¬
cationes a Deo impetrandas iuxta prae¬
ceptum Domini: « Rogate Dominum
messis ut mittat operarios in messem
suam » (Mt. 9, 38), necnon congruam
christifidelium institutionem sive prae¬
dicatione et catechesi, sive etiam perio¬
dicis commentariis impertiendam, qua
quidem necessitas, natura et praestan¬
tia vocationis aperte declarentur. Et¬
enim praeter generalem vocationem
qua homines per baptisma ad vitam
christianam vocantur, inter peculiares
vocationes eminet sacerdotalis vocatio,
quae tum matrimonio christiano tum
laicorum apostolatui singulariter prae¬
stat.
5. Haec aliaque vocationum sub¬
sidia eo pleniorem assequentur effi¬
caciam quo arctior erit inter parochos,
gnum Dei et alia omnia adiicientur
vobis ».
SED ACCURATA SELECTIO
AC FORMATIO VOCATIONUM
SACERDOTALIUM ETIAM IN¬
CUMBIT Magistris pariterque omni¬
bus qui puerorum iuvenumque insti¬
tutionem quovis modo curant. Disci¬
pulos sibi concreditos ita erudire stu¬
deant ut vocationem divinam perci¬
pere et sequi valeant (pag. 5, n. 3,
linn. 26-28).
Quare eadem Sancta Synodus, om¬
nium in tanto opere impensam coope¬
rationem exoptans, OMNES, SED
PRAE OMNIBUS, Ecclesiae Pastores
atque omnes sacerdotes monet, cui¬
cumque ministerio addictos, praeser¬
tim vero parochos et animarum mo¬
deratores, ut vitae exemplo atque apo-
stolico zelo, nullis parcentes curis at¬
que laboribus, ecclesiasticas vocatio¬
nes foveant atque tueantur (pag. 5,
n. 3, linn. 21-26).
4. Inter praecipua communis coo¬
perationis subsidia Sancta Synodus im¬
primis orationem UNA CUM SACRI¬
FICIIS commendat ad vocationes a
Deo impetrandas iuxta praeceptum
Domini: « Rogate Dominum messis ut
mittat operarios in messem suam»
(Mt. 9, 38), necnon congruam christi¬
fidelium institutionem sive praedica¬
tione et catechesi, sive etiam periodicis
commentariis impertiendam, qua qui¬
dem necessitas, natura et praestantia
vocationis aperte declarentur. Etenim
praeter generalem vocationem qua ho¬
mines per baptisma ad vitam christia¬
nam vocantur, inter peculiares voca¬
tiones eminet sacerdotalis vocatio, quae
tum matrimonio christiano tum laico¬
rum apostolatui singulariter praestat
(pag. 6, n. 4).
5. Haec aliaque vocationum sub¬
sidia eo pleniorem assequentur effica¬
ciam quo arctior erit inter parochos,
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
919
parentes, magistros et consociationes,
episcopo patre et duce, virium labo¬
rumque coniunctio; ideoque singulis
dioecesibus vel regionibus « Opus Vo¬
cationum Sacerdotalium» erigere at¬
que fovere iuvabit, eiusque promoto-
res causas quoque sacerdotum penuriae
accurate inquirere ne praetermittant,
eo quidem consilio ducti ut aptius
huic inopiae mederi et efficaciora ad
vocationes augendas subsidia compa¬
rare queant.
Quae actuosa ad vocationes foven¬
das conspiratio, singularum dioecesium
atque nationum fines dilatato corde
transcendat oportet atque ad univer¬
salis Ecclesiae necessitates respiciat,
ita quidem ut illis regionibus auxilium
afferri possit, ubi Domini vinea in¬
stantius advocat operarios.
6. Vocationum sacerdotalium pro¬
motio id quoque postulat, ut adhibea¬
tur assidua earum cura, statim ac pri¬
ma apparuerint germina, a parentibus
imprimis intra naturalem familiae am¬
bitum atque a parochis et ab anima¬
rum moderatoribus.
Praeterea, ut iuxta venerandas Ec¬
clesiae consuetudines iam adolescentes
ad sacerdotalis vitae virtutes compa¬
randas institui possint, seminaria mi¬
nora, secundum proprias ordinata le¬
ges, sedulo foveantur, itemque peculia¬
ria illa Collegia, quae pro locorum ad-
iunctis eidem fini inserviunt, necnon
specialia quaedam Instituta pro iis qui
maturiore aetate divinam sequuntur vo¬
cationem.
Alumni vero in seminariis minori¬
bus vitam ducant quae cum communi
adolescentium vita, quantum potest,
congruat; simul vero virtutibus rectis¬
que moribus solide pro eorum aetate
instituantur, ac religionis studio et hu¬
manioribus litteris dent operam ceteris-
que disciplinis, quae praerequiruntur
ut ipsi seminaria maiora ingredi ac for-
parentes, magistros et consociationes,
Episcopo patre et duce, virium labo¬
rumque coniunctio; ideoque singulis
dioecesibus vel regionibus « Opus Vo¬
cationum Sacerdotalium » erigere at¬
que fovere iuvabit, eiusque promoto-
res causas quoque sacerdotum penu¬
riae accurate inquirere ne praetermit¬
tant, eo quidem consilio ducti ut aptius
huic inopiae mederi et efficaciora ad
vocationes augendas subsidia compa¬
rare queant.
Quae actuosa ad vocationes fo¬
vendas conspiratio, singularum dioe¬
cesium atque nationum fines dilatato
corde transcendat oportet atque ad
universalis Ecclesiae necessitates respi¬
ciat, ita quidem ut illis regionibus
auxilium afferri possit, ubi Domini vi¬
nea instantius advocat operarios (ex
Const. pag. 6, n. 5).
6. Iuvenes selecti, i. e., in quibus
sufficienter patent signa illa obiectiva
de quibus iam supra actum est circa
VOCATIONEM AD SACERDO¬
TIUM, GENERATIM, INGREDI
DEBENT PRAESERTIM CURA PA¬
RENTUM, IN UNO EX ILLIS IN¬
STITUTIS PROVIDENTIALITER A
CONCILIO TRIDENTINO CREA¬
TIS, QUAE SEMINARIA NUNCU¬
PANTUR.
CERTUM EST QUOSDAM IU¬
VENES VOLUNTATEM DEI CIRCA
VOCATIONEM IPSORUM AD SA¬
CERDOTIUM PRIUS COGNOSCE¬
RE CUM IAM STUDIA PROFANA
FACIUNT, MEDIA VEL SUPERIO¬
RA, IN COLLEGIIS, IN LYCAEIS
ET IN UNIVERSITATIBUS.
QUIDQUID SIT DE MEDIIS
QUIBUS DEUS IPSOS VOCET AD
SACERDOTIUM, SIVE PER LI¬
BRUM, SIVE PER AMICUM SIVE
PER IPSORUM SUGGESTIONEM,
SIVE PER PROFESSOREM, SIVE
PRAESERTIM PER CONFESSA-
RIUM, TALIBUS VOCATIONIBUS,
920
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
mationem proprie sacerdotalem inchoa¬
re valeant.
SUFFICIENTER PROBATIS, POR¬
TAE SEMINARII SEMPER LATAE
PATEBUNT UT EAS, MAGNO CUM
GAUDIO, ACCIPIANT, NAM GE-
NERATIM OPTIMAE SUNT VO¬
CATIONES.
FAXIT DEUS UT IN DIES
HUIUSMODI VOCATIONES PLU¬
RIMAE SURGANT NAM CELERI¬
TER AD SACERDOTIUM ASCEN¬
DERE POSSUNT ET DEO MA¬
GNAM GLORIAM FERE SEMPER
AFFERUNT.
ALII PLUS MINUSVE SUNT
ADOLESCENTES QUI, ETSI PAR¬
VA CUM CULTURA, TARDIORE
TAMEN VOCATIONE PRESSI
(CUIUS ORIGO MULTIPLEX ESSE
POTEST) DIFFICULTER IN SEMI¬
NARIIS COMMUNIBUS STUDIA
PROSEQUI POSSENT.
PARTICULARIBUS RECENTIO-
RIS AETATIS CONDITIONIBUS
CONSULENS HAEC S. SYNODUS
ORDINARIOS HORTATUR UT
TARDIORIBUS QUOQUE VOCA¬
TIONIBUS, CURRICULUM STU¬
DIORUM MEDIORUM QUOD AT¬
TINET, PECULIARIBUS INSTITU¬
TIS DIOECESANIS VEL REGIO¬
NALIBUS PROVIDEANT, APTIS
IBIDEM ADHIBITIS METHODIS,
NULLA AUTEM CIRCA IDONEI¬
TATIS NORMAS EXCEPTIONE
FACTA.
Ut iuxta venerandas Ecclesiae con¬
suetudines iam adolescentes ad sacer¬
dotalis vitae virtutes comparandas in¬
stitui possint seminaria minora secun¬
dum proprias ordinata leges sedulo
foveantur itemque peculiaria illa Col¬
legia quae pro locorum adiunctis, ei¬
dem fini inserviunt, necnon specialia
quaedam Instituta pro iis qui matu¬
riore aetate divina sequuntur vocatio¬
ne (ex Const. pag. 7, linn. 3-9).
Alumni vero in seminariis minori¬
bus vitam ducant quae cum communi
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
921
adolescentium vita, quantum potest,
congruat; simul vero virtutibus rectis¬
que moribus solide pro eorum aetate
instituantur, ac religionis studio et hu¬
manioribus litteris dent operam cete-
risque, quae praerequiruntur ut ipsi
seminaria maiora ingredi ac formatio¬
nem proprie sacerdotalem IN IPSIS
IN DIES AUGERE valeant (ex Const.
pag. 7, linn. 10-16).
IDEO INDE A SEMINARIIS
MINORIBUS, ALUMNI, PRAETER
SPECIALEM ILLAM INSTRUCTIO¬
NEM IN RELIGIONE AC PIETA¬
TE, DEBENT MODO QUAM MA¬
XIME PRACTICO, ADDISCERE
QUOD SANCTITAS, TAM PRO
IPSIS QUAM PRO ALIIS LAICIS,
NON POTEST OBTINERI SOLUM¬
MODO PER CARITATEM SED ET
PER FIDEM ET SPEM, QUOD
ITEM SUNT VERAE ET MAGNAE
VIRTUTES NON TANTUM CASTI¬
TAS, PAUPERTAS ET OBOEDIEN¬
TIA SED ETIAM ET IMPRIMIS IU-
STITIA, PRUDENTIA, FORTITU¬
DO, TEMPERANTIA, ET ALIAE
MULTAE VIRTUTES MORALES
SICUT FIDELITAS, HUMILITAS,
MANSUETUDO et MISERICORDIA.
AD HAEC OMNIA SALTEM
FACILIUS ACQUIRENDA, PRAE¬
TER MEDIA SUPERNATOR ALI A,
MULTA ETIAM NATURALIA MA¬
XIME ADIUVARE POSSUNT.
INDE MOMENTUM EDUCA¬
TIONIS PHYSICAE QUAE DIREC¬
TE SIBI PROPONIT ADOLESCEN¬
TIS ORGANISMUM PERFICERE
CORPORISQUE DEFECTUS COR¬
RIGERE: AD QUEM FINEM ADI¬
PISCENDUM PRAETER ARTEM
GYMNASTICAM, NIHIL SUPER-
EST NISI LUDI ET CORPORALES
EXERCITATIONES QUAE LIN¬
GUAM ANGLICAM « SPORTS »
NUNCUPANTUR.
PRAETER EMOLUMENTUM
922
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
PHYSICUM, LUDI, PROCUL DU¬
BIO, INFLUXUM EXERCENT IN
MORES. NAM SOLUM VIAM PER-
CLUDUNT COLLOQUIIS MINIS
HONESTIS, DETRACTIONIBUS ET
SUPERIORUM CENSURIS QUAE
BONUM SPIRITUM SUFFOCANT,
SED FERE NON INTERRUPTAM
VIRTUTEM COLENDI OCCASIO¬
NEM PRAEBENT.
CIRCA HAEC OMNIA ET ALIA
SIMILIA ET CIRCA BALNEA,
RECREATIONES, REFECTIONES
(QUOAD QUANTITATEM, QUA¬
LITATEM ET MODUM IPSARUM
PRAEPARATIONUM), DEBENT SU¬
PERIORES SEMINARII QUAM
MAXIME ACCURATE ET PRUDEN¬
TER. INVIGILARE ITA UT SEM-
PER ET FACILE VITENTUR ABU¬
SUS ET PERFECTE ATTINGAN¬
TUR FINES QUAE PER TALIA ME¬
DIA OBTINERE DESIDERANTUR.
Firma vero disciplinae principia
iuxta diversam alumnorum conditionem
et aetatem apte et prudenter PLURI¬
MIS MODIS applicanda sunt (ex
Const. pag. 9, linn. 16-17).
ITA, VERBI GRATIA, VALDE
OPPORTUNUM, IMMO NECESSA¬
RIUM EST UT, PER «INITIATI-
VAM» IPSORUM ALUMNORUM,
SUPERIORIBUS PROBANTIBUS,
ET ATTENTE VIGILANTIBUS
(POTIUS UT ASSISTENTES ECCLE¬
SIASTICI QUAM UT SUPERIORES
DISCIPLINARES), CREARE QUAS¬
DAM CONSOCIATIONES, QUIBUS
PRAEFICIANT QUIDAM ALUMNI
AB ALIIS ELECTI, v. g., CONSO¬
CIATIONEM DICTAM SCUTI-
SMUM, QUAE «INTEGRAM»
EDUCATIONEM IPSORUM CON¬
SOCIATORUM IPSA PROPONIT,
VEL EAS QUAE INCREMENTUM
MISSIONUM QUAERUNT, VEL
ETIAM EAS ASSOCIATIONES
QUAE CULTURAM GENERALEM
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
923
II - DE FORMATIONIS FINE ET
7. Sacrorum alumnorum formatio
nullum aliud ... etc. ...
8. Ad hanc sacrorum alumnis, etc.
9. Cum vero alumnorum, etc. ...
10. Apta alumnorum institutio,
etc. ...
VEL PARTICULAREM OBTINERE
CURANT, VEL OFFICINAS AB
IPSIS ALUMNIS FUNDATAS ET
DIRECTAS UBI, CUM VELINT, AD¬
DISCERE POSSINT ARTEM VEL
ARTES QUAE IPSIS MAGIS PLA¬
CEANT, etc.
HOC MODO alumni gradatim si-
bimetipsis moderari ac libertate sa¬
pienter uti addiscere possent. Et ita
in eis concedatur facultas ut in eis
crescat actionem officiorumque con¬
scientia opera ultro sponteque inci¬
piendi. Moderatores igitur, memores
amorem plus valere quam timorem, et
persuasi plus quam coactionem, fidu¬
ciam et caritatem ita inspirare curent
ut tota seminarii familia Rectori sicut
patri ALIISQUE PRAEPOSITIS,
QUI DIRECTIONEM SEMINARII
CUM IPSO COMPARTICIPENT,
aequo animo oboediant et curent ut
inter se fraterna concordia coniungan-
tur (ex Const., pag. 9, linn. 16-20).
SEMINARIORUM ORDINATIONE
7. Sed ante omnia et super omnia
etc., sicut in schemate constitutionis.
8. Ad hanc sacrorum alumnis, etc.,
sicut in schemate constitutionis.
9. Cum vero alumnorum, etc. ...
10. Apta alumnorum institutio,
etc., usque ad: «... et propter super-
naturales rationes suscipitur (ex Const.
pag. 9, lin. 15).
924
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
85
Exc.mus P. D. FRANCISCUS SIMONS
Episcopus Indorensis
De schematibus in genere. Valde desideratur ut quotiescumque in quaestio¬
nibus maioris momenti quinta pars membrorum alicuius commissionis ab aliis
dissentit, eorum opinio, additis rationibus, in schematis notis vel appendicibus
imprimatur (« minority report »).
1, n. 6, pag. 7, linn. 3-15. Potius quam seminaria minora dentur convictus
(anglice “hostels”) ubi pueri et adolescentes, qui sacerdotes fieri intendunt, com¬
muniter degant et a quo scholas ordinarias frequentent. Hi praeterea per vacatio¬
num tempus domi morantes communem prorsus vitam ducant. Ne habitu quidem
ab aliis adulescentibus distinguantur. Ita ut si mutato consilio ad saeculum redire
voluerint, iis aditus omnino pateat. Hoc agendo ii tantum ad ordines promove¬
buntur, qui magno animo et voluntarie ad sacerdotium accedunt, et non ii qui
quasi nolentes in coetum clericorum compulsi sint.
Ne timeatur diminutio totalis vocationum. Nam ita agendo habebitur qualitas
sacerdotum tam praeclaris, quae pluriores adulescentes ad sacerdotium attrahet.
III, n. 17, pag. 11, linn. 34-39. Formatio spiritualis congrua in seminario
consulatur per patrem spiritualem vere idoneum. Ad formationem spiritualem ro¬
borandam melius videtur periodum duorum triumve mensium impensioris tiro¬
cinii spiritualis neosacerdotibus post triennium praestare.
IV, n. 19, pag. 12: Ad formationem intellectualem. 1 . Capacitas humana acqui¬
rendi scientiam, proh dolor, limitata est! Inde irrationale videtur varios tractatus
scientiae quasi in infinitum cumulare. Inde necessarium erit « modernizare » to¬
tum curriculum seminaristicum, extirpando quaequae obsoleta et minoris mo¬
menti pro vita hodierna sunt sive in linguis (hebraica, graeca, latina), sive in
campo philosophiae (systemata antiquata) sive etiam in campo theologiae.
Studia profundiora atque specialia relinquantur peritis in unaquaque dioecesi
vel, ubi viget paucitas sacerdotum, in unaquaque natione habitis, ad quos recur¬
sus haberi poterit.
2. Non alumnis tantum sed et professoribus pluribus tam in discendo quam
in docendo lingua latina magnum obstaculum esse videtur. Et conatus maximi qui
necessarii sunt ad linguam latinam discendam poterunt melius ad scientias et ad
linguas modernas plus necessarias adipiscendas adhiberi. Ita lingua latina fit ob¬
staculum addiscendi linguam vivam necessariam et obstaculum in faciendis studiis
ecclesiasticis quae modo multo faciliore et solidiore per linguam vernaculam vel
saltem modernam ipsis necessariam addiscere possunt.
In locis missionum lingua latina, non sicut in terris linguae « latinae », tota¬
liter diversa est ac materna. Inde seminaristae non sine magna difficultate eam
discere possunt. Insuper in India septemtrionali plures seminaristae iam duas
linguas alienas ita addiscere debent, ut in iis adhibendis vere periti fiant. Tempus
adhibitum in discendo et adhibendo linguam latinam ratio est cur linguam quam
in apostolatu maxime necessariam habent, non modo experto discere possint.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
925
De cetero, experientia patet perpaucos sacerdotes legere libros lingua latina
exaratos postquam cursum seminaristicum persolverunt. Extra seminaria et uni¬
versitates hi libri generatim praesto non sunt. Legunt potius libros in lingua
vernacula.
86
Exc.mus P. D. GREGORIUS HENRICUS SPELTZ
Episcopus tit. Claniensis, aux. Vinonaensis
With the hope that the lips of the priest may keep knowledge and that divinity
students may not be found inferior to students in the other academic branches
{Schema, paragraph 18), I wish to submit a few suggestions with regard to the
education of priests, a work in which I was engaged prior to my appointment
as bishop. My observations will bear principally upon the Ratio Studiorum for
philosophy and the last two years of classical studies. I am moved to do so
because I find among not a few priests of my acquaintance little esteem for phi¬
losophy.
The following observations are respectfully submitted:
1. That the Schema would recognize the possibility, existing in some coun-
tries, that seminary education associate itself more closely with the entire system
of Catholic higher education. In the U.S.A. this would, in certain instances, be
greatly facilitated by a change from the traditional minor-major seminary divisions
to the so-called four-four-four plan corresponding to our highschool, college and
university divisions. Philosophy would then be taught within the fouryear liberal
arts college. Such a structuring of seminary training would have many ad-
vantages; it would allow a more homogeneous age grouping than is now possible
in the minor seminary; it would facilitate accreditation of our seminaries and
teacher preparation. Also it would be mutually advantageous both to philosophy,
and to the humanities and Science. The intellectual atmosphere resulting from
the association of faculty members and students of these academic branches
would furnish the developing philosopher with needed intellectual stimulation
and subject matter for philosophizing. In this setting the impact and errors
of modern systems of philosophy will more readily be understood ( Schema, Para¬
graph 21). By the same token, the student of the humanities will be matured
by his association with the philosophy faculty and students. The traditional
stress of the propaedeutic relation of philosophy to theology in the seminary
curriculum too little takes into account the close relation of philosophy to the
liberal arts. As a consequence we have not realized in our seminaries the formative
value of this subject. Properly taught, philosophy can be a decisive influence
in the liberal formation of the priest in Christian Humanism who will be qualified
by reason of his human and intellectual attainments to know men and the times
and to win the respect of ali.
2. Finally, the Schema should recognize the limitations of the Latin manuals
in the teaching of philosophy and urge that they be greatly supplemented by
readings from the sources, whether in Latin of in the vernacular. Too often, in
the U.S.A., and possibly elsewhere, excessive dependence upon Latin manuals
has absorbed ali the student’s time to the virtual exclusion of collateral reading
926
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
in philosophy and cognate branches, with the resuit that he has acquired only
a verbal knowledge o£ philosophical definitions, principies and technical expres-
sions. This method o£ presenting philosophy has been a factor in causing it to
be little esteemed by many priests; and it has dulled their scholarly interests.
In summary, seminary education, particularly during the four college years
considered in this recommendation, has much to gain and to give from a closer
association with the mainstream of Catholic higher education.
I hope that these recommendations may be found helpful and worthy of
the Commission’s consideration.
87
Exc.mus P. D. AMBROSIUS RAYAPPAN
Archiepiscopus Pondicheriensis et Cuddalorensis
N. 6. Omitti potest prima alinea, « Vocationum sacerdotalium ... moderato¬
ribus » siquidem haec eadem materia iam ample in n. 3 memorata sit.
Id. n., pag. 7, lin. 12. Sic emendetur: « simul vero rectis moribus et virtu¬
tibus tum naturalibus tum supernaturalibus, praesertim castitatis et obedientiae,
solida ... etc. ». Quoniam seminaria minora eriguntur ut adolescentes ad seminaria
maiora ingrediendum sese praeparent, emendatio proposita vult concinne et com¬
prehensive indicare quod formatio alumnorum in sacerdotalis vitae virtutibus
debet iam in seminariis minoribus praecurrere illam ampliorem formationem in
seminariis maioribus, de qua sermo est in nn. 11, 15 et 16.
N. 7, lin. 36. Dicatur: « fideles Dei ministri in formam Christi effingantur,
per quos Ipse Christus homines ... etc. ». Etenim nisi Christus perprius et pro¬
fundius in ipsis alumnis formetur, isti postea, ut pastores animarum, Christum
in fidelibus efformare nequibunt.
N. 9, lin. 16. Post verba « numero sufficientes » addantur haec: « saltem ali¬
quanta praevia experientia pastorali ornati ». Si enim ad sacerdotalia et pastoralia
ministeria obeunda alumni praecipue formandi sunt (cf. n. 7, linn. 21-22); si
pastoralis aspectus et ratio, quasi vitalis halitus in disciplinis sacris tradendis a
magistris diffundatur oportet (cf. n. 23, linn. 27-28), quid tunc possunt in hoc
tanti momenti negotio facere magistri qui nullam omnino habuerint experientiam
practicam in campo pastorali?
N. 10, lin. 34. Post clausulam « qui idonei non sint » ; addatur et haec alia:
« vel de quibus serio dubitatur an idonei sint ». Ratio est: in casu talis dubii de
eorum idoneitate, dubium cedere debet in favorem Ecclesiae. Nempe, oportet
multo magis consulere bono Ecclesiae alumnos ambigue idoneos dimittendo, quam
periculum affligendi Ecclesiam adire tales alumnos ad sacerdotium promovendo.
N. 14. Sive post « Quare » in linea 16 sive alibi in hac paragrapho, peroppor¬
tunum esset addere clausulam: « sicut decretum est in constitutione di S. Litur-
gia » (vel aliquid simile), ita ut in memoriam reduceretur quod de hac re iam a
Sacrosancto Concilio latum est (cf. Const. de S. Liturgia, n. 17).
N. 17, linn. 34-39. Valde optabile est ut breviter adumbretur, illustrationis
causa, in quonam consistat hoc « impensius tyrocinium spirituale » et quibusnam
mediis practicis possit istud exercitari.
N. 18, lin. 12. Post verbum «pastoralibus » addatur « missionalibusque ».
Qua additione exprimitur et character essentialis missionarius Ecclesiae univer-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
927
salis, et simul prospectu necessario missionalis sacerdotum in terris missionum
formandorum.
N. 23, lin. 24. Dicatur: « Studiorum ecclesiasticorum indoles pastoralis et
liturgica peculiari cura etc. ». Expressa mentio posterioris indolis hic necessaria
esse videtur ut redactio huius schematis apprime consonet cum constitutione de
S. Liturgia, quae decrevit disciplinam de Sacra Liturgia in seminariis inter disci¬
plinas necessarias et potiores esse habendam (cf. Const. de S. Liturgia n. 16).
88
Exc.mus P. D. LAURENTIUS IOSEPH SHEHAN
Archiepiscopus Baltimorensis
Hoc schema mihi placet. Nostris temporibus optime accommodata iudico
ea quae in schemate dicuntur de necessitate disciplinae.
89
Exc.mus P. D. EMMANUEL TALAMAS CAMANDARI
Episcopus Civitatis Juarezensis
Mihi visum est, qua par est modestia, haec venerabili commissioni communi¬
care: Cum inde a Concilio Tridentino usque ad nostra tempora plurima iam
exstent documenta tum Romanorum Pontificum tum Sacrae Congregationis de
Seminariis et studiorum Universitatibus, quae praecepta normasque varias statuunt
quae ad sacrorum alumnos efformandos spectant, dicendum videtur a Concilio
Oecumenico Vaticano Secundo hoc solum sperari hac in re quod Seminaria nostra
omnino efficiat idonea ad talem formationem alumnis impertiendam, prout neces¬
sitas temporis praesentis necnon proxime futuri exigit;
In schemate, ergo, respective non videtur agendum de necessitate efformandi
sacrorum alumnos in solida pietate, in optima disciplina, eosque ditandos esse
amplissima cultura tam in humanis scientiis quam praesertim in sacris disciplinis:
haec omnia multifarie multisque modis iam clare statuta sunt et omnes totius orbis
Episcopi serio volumus.
Difficultas nostra vere incipit quando volumus statuere media practica quae
revera apta sint ad talem finem assequendum in nostro tempore. Nostrum enim
tempus supponit specialem mentalitatem specialesque dispositiones et indisposi-
tiones in iis qui altare conscendere cupiunt. Insuper, medium seu ambiens sociale
in quo futuri sacerdotes laborare debebunt videtur exigere praeter multas tradi-
tionales etiam aliquas novissimas et speciales normas pro hodierno tempore for¬
mationis. Ideo humiliter peto venerabili commissioni quod schema conciliare « De
sacrorum alumnis formandis » unice agat de mediis practicis paedagogicis, psycho¬
logicis, disciplinaribus, scientificis, oeconomicis, etc., quae apta videantur ad hoc
ut nostro tempore, ex iuvenibus hodiernae mentalitatis obtineantur idonei sacer¬
dotes vere spiritu Christi imbuti, qui mundum ad Christum vere trahere possint.
Discussio talium normarum in congregationibus Concilii Oecumenici perutilis
omnino erit, ex qua sperari licet decretum conciliare vere maturum.
928
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
90
Exc.mus P. D. DOMINICUS VALERII
Episcopus Marsorum
Meo humili iudicio, aliqua inchoatio formationis sacerdotalis etiam in semi¬
nariis minoribus non potest deesse. Quare, in pag. 7, lin. 16, mihi videtur aptius
dicere: «... perficere valeant ».
91
Exc.mus P. D. TARCISIUS VAN VALENBERG
Episcopus tit. Combensis
In tractanda constitutione de sacrorum alumnis formandis concedatur mihi
licentia quaedam verba scribendi circa Constitutionem Apostolicam Veterum Sa¬
pientia, quae tractat « de Latinitatis studio provehendo » in clericorum formatione.
Haec autem verba scribam nomine multorum aliorum episcoporum missiona-
riorum, qui textum hunc perlegerunt atque approbaverunt.
Ante omnia explicitis verbis declarare peropto, si adhuc opus esset, nos mis-
sionarios nihil antiquius habere quam in omnibus nostris laboribus arctissimam
unionem conservare cum Summo Pontifice atque Romana Ecclesia. Quapropter
ex animo approbamus finem quem Const. Apost. Veterum Sapientia persequi inten¬
dit, cum et nobis omnino persuasum sit linguam latinam optimum ac efficax esse
medium hanc unionem tuendi atque promovendi in illa parte Ecclesiae quae ritu
Latino utitur.
Nihilominus, nos missionarii, unice solliciti de vero bono Ecclesiae, haud dis¬
simulare possumus ad plenam Constitutionis Apostolicae Veterum Sapientia eius-
que ordinationum exsecutionem gravissimas quasdam difficultates obstare. Hae
autem difficultates, quas cum debita reverentia Commissioni Vestrae perpendendas
submittimus, sunt sequentes:
1. Postulata scientifica, quae in hac Constitutione ab omnibus alumnis pro¬
miscue exiguntur, tam alta sunt ut vires intellectuales illorum iuvenum, qui cul¬
turae latinae omnino sunt alieni, excedere reputari debeant. Et ideo, si integra et
universalis huius Constitutionis eiusque ordinationum exsecutio ubique est urgenda,
plures, forsan multi ex istis alumnis, licet probi ac bonae indolis et magno ani¬
marum 2 elo praediti, a proposito suo desistere cogerentur. Ceterum, in ipso sche¬
mate const. de sacrorum alumnis formandis praescribitur, et rectissime quidem,
« ut sacerdotalis institutio pastoralibus exigentiis respondeat illarum regionum in
quibus ministerium exercendum sit » (n. 12, pag. 18).
Nemo non videt quantopere talis rerum conditio commovere debeat animum
eorum, qui in terris missionum, ipsa suprema auctoritate ecclesiastica recte omnino
impellente, omnibus viribus ad hoc laborant ut Ecclesia ibidem clerum autochto¬
num obtineat.
Vis autem istius rationis adhuc melius perspicietur si quis perpenset quam
gravissimum onus imponeretur clericis Latinis, si addiscere deberent linguam sinen-
sem, et quidem eodem modo ac nunc clerici sinenses linguam latinam sibi assimi-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 929
lare obligantur iuxta ordinationes Const. Apost. Veterum Sapientia. Et tamen
obliviscendum non est regionem Sinarum occupare quartam partem mundi!
Hic etiam remitti liceat ad sapientissima verba quae de hoc gravi problemate
profert in suo libro « Ultime foglie » dicto em. card. Celso Costantini, f. r., rerum
mis sion alium, praesertim Sinensium, ex triginta annorum experientia quam peritis-
simus (cf. Ultime foglie , Roma 1953, v. g. pp. 209-210, 228-230, 341, 376-380).
2. Plena ac fidelis constitutionis Veterum Sapientia exsecutio ipsam quoque
rationem studiorum tali modo aggravare censetur, ut parvum temporis spatium
relinquatur ad addiscendum plures alias disciplinas etiam sacerdoti necessarias.
De hisce disciplinis quoque agitur in hoc schemate, ubi candidatis ad sacerdotium
instructio impertienda esse imponitur « eorum quae homines culti scire debent,
cum magis in dies urgeat necessitas ut sacrorum alumni inferiores non sint ceteris
iuvenibus qui in propria natione ad studia academica accedunt » (pag. 12, n. 19).
Quapropter multi episcopi missionarii censent exigentias, ab ordinationibus
Const. Apost. Veterum Sapientia requisitas, clericis alius culturae ac latinae tam
graves evadere ut integra huius constitutionis exsecutio cum ratione studiorum
pro eorum seminariis redacta vix componi posse dicenda sit, etiamsi adhibeantur
« normae transitoriae » in eadem constitutione suggestae.
Praetermittere hic non possum plures alios episcopos, operi missionali non
addictos, mihi communicasse easdem rationes etiam valere pro suis regionibus.
Conclusio. Ob rationes supra expositas proponitur: 1) Concilium Vaticanum II
quaestionem circa modum et mensuram, quibus haec Constitutio Apostolica Vete¬
rum Sapientia eiusque ordinationes in praxim reduci debeant, conferentiis episco¬
palibus relinquat determinandam.
2) Quaeritur ut huius notae mentio fiat in Actibus Concilii.
92
Exc.mus P. D. BERNARDUS PATRICIUS WALL
Episcopus Brentvoodensis
I regret that in the present scheme the virtue of obedience is not more
insisted upon. I say, the virtue of obedience, for though in paragraph 15, p. 8,
obedience is mentioned, it is as a counsel (the title of the paragraph) or as a spirit
or attitude. This, it is true, denotes the perfection of obedience, but in view
of modern errors it is the virtue itself, its substance that should be insisted
upon.
It must be remembered that a constitution such as the present is to be
read not only by bishops and priests (and seminary professors), but also by the
students themselves. Statements should therefore be clear-cut and matter-of-fact.
Moreover, granted that it is better to present doctrine in a positive manner rather
than by a condemnation of errors, nevertheless, where necessary, such errors
should be envisaged by a greater insistence on the true doctrine.
Now obedience is the greatest of the moral virtues (St. Thornas Aq., 2, 2,
q. 104, a. 3). It is the first expression of charity, making of that charity something
more than a mere lip-service.
59
930
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Moreover—and this is of the utmost importance—obedience is necessary
for the very structure of the Church, essentially hierarchical. In this the obe¬
dience of the priest as such, of the pastoral priest at least, differs from the
obedience of the religious in his vow. Whether the promise made to the Bishop
by a priest at his ordination is of the same rigorous character as the vow of the
religious may be a matter of discussion. In fact they belong to two quite different
orders. The vow taken by the religious is primarily for his own personal per-
fection; the promise made by the priest is of the apostolic and pastoral order,
for without submission to the Bishop there can be no dedication to the service
of the apostolate.
Here, then, is an added reason why the necessity of obedience to be inculcated
in the student should be presented not as a counsel of perfection (or not only
so), but as a virtue rigorously demanded for the very existence of the Church,
not merely for its « bene esse ».
Again, the counsels are in this paragraph 15 presented in an ascending order,
which means however that it does come last, whereas it is first, both as a virtue,
as mentioned above, and also as a counsel, since the good involved is the will,
the whole self, and not a partial good as with chastity and poverty.
In my view, some statement on the necessity of the virtue of obedience
should find a place immediately after the statement concerning charity, of which
it is the effective expression, and on the lines mentioned above.
The key-text in this matter of priestly obedience is that applied by St. Paul
to the Eternal High Priest: « Tunc dixi: ecce venio; in capite libri scriptum est
de me ut faciam, Deus, voluntatem tuam » ( Hebr . 10, 7).
93
Exc.mus P. D. IOANNES IULIANUS WEBER
Archiepiscopus-episcopus Argentoratensis
Hoc schema mihi, qui per 25 annos in seminario Sancti Sulpitii parisiensi
adlaboravi, optimum videtur. Aliqua corrigenda aut forsan addenda hic propo¬
nere audeo:
'Prooemium. Pag. 5. 1. Forsan legatur in lin. 1: «ac Pastoris », melius quam
« ac Regis ».
2. Quamquam notio vocationis sacerdotalis praevisa sit in Appendice I, for¬
san ad lin. 20 aliquid addi possit de hac magna quaestione. Submitto sequentem
redactionem, et adiungo articulum a me exaratum de hoc problemate: « Neces¬
sarium namque est eos qui huic tam sublimi servitio sese consecrare volunt, vera
vocatione divina vocatos esse, sicut scriptum est: “ Nec quisquam sumit sibi
honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron; sic et Christus non semetipsum
clarificavit ut Pontifex fieret ” (Hebr. 3, 4-5).
Haec autem vocatio sub duplici aspectu considerari potest, ex parte Dei, scii.,
et ex parte Ecclesiae, sicut ex verbi Pii XII elucet: ... Totius vitae religiosae,
sive sacerdotalis et apostolicae, fundamentum, quod divina vocatio vocatur, du¬
plici veluti essentiali elemento constitui neminem ignorare volumus, divino sci¬
licet altero, altero autem ecclesiastico. Ad primum vero quod attinet, Dei vocatio
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
931
ad statum sive religiosum sive sacerdotalem ineundum tum necessaria dicenda
est, ut si deficiat, ipsum fundamentum, quo totum nitatur aedificium, deficere
debeat
Haec autem vocatio divina comportat in subiecto voluntatem firmam, rectam
et libenter datam (seu verum desiderium) Deo et animis serviendi, coniuncta cum
dotibus tam naturalibus quam supernaturalibus quae spem praebent hominem ali¬
quem munus sacerdotale fideliter et utiliter obeundum (cf. declarationem Coetus
Cardinalium a S. Pio X approbatam: A.A.S. 1913, p. 485). Ambo enim probant
Deum revera ad sacerdotium aliquem vocavisse.
Ex altera parte, “ divina ... ad religiosum et clericalem statum vocatio, utpote
quo quis in Ecclesia, societate scilicet visibili atque hierarchica, ad vitam sancti¬
ficationis publice ducendam et ad ministerium hierarchicum destinetur, a modera¬
toribus quoque hierarchicis, quibus Ecclesiae regimen divinitus commissum est, ex
auctoritate comprobari, admitti atque regi debet ” (A.A.S., 1956, p. 357) ».
III. De institutione spirituali. Pag. 11: in lin. 21, versus finem, legatur:
« cuiusmodi sunt immensa bonitas, vitae integritas... ».
IV. De studiorum ratione. Pag. 15: ad finem lin. 17 addatur: «Ad hoc
rector seminarii sacerdotes in ministerio laborantes et etiam laicos diversarum
professionum admittat aut invitet, ut alumnis aliquid suae experientiae tradant,
eosque problematibus diversis nostri temporis instruant ».
94
Exc.mus P. D. MATTHIAS WEHR *
Episcopus Trevirensis
Schema propositum in genere non placet. Magis enim stylum litterarum ency-
clicarum exhibet quam constitutionis conciliaris. Abundat quidem verbis, sed de¬
sideratur perspicuitas cogitationum et claritas consectariorum, quae ex tractatu
profluunt. Optandum est, ut pauca tantum principia generalia in constitutione a
Concilio pronuntientur, ceteris omnibus remissis iis, quibus Decreta Concilii ex¬
sequenda erunt.
In specie ad singulos numeros animadvertenda videntur quae sequuntur:
N. 4, pag. 6, lin. 20: deletis verbis «baptisma... christianam » ponatur: «per
baptismi characterem ad participationem sacerdotii Christi vocantur». Ratio:
clarius aliquid dicendum videtur de veritate et dignitate sacerdotii generalis fide¬
lium, quod fundamentum et condicio est ad sacerdotium speciale consequendum.
Pag. 6, linn. 21-22: Deletis verbis « quae... praestat », dicatur « quia sacer¬
doti speciale ministerium circa mysteria divina committitur ». Ratio: comparatio
tum cum sacramento matrimonii tum cum apostolatu laicorum inconcinna est.
N. 6, pag. 7, lin. 2: inter linn. 2 et 3 inseratur: « Curent Ordinarii, ut in
quibusvis scholis publicis, praesertim superioribus, spiritus fidei, pietatis, casti¬
tatis in iuvenibus per sacerdotes idoneos colatur atque in dies augeatur, ita ut
* Cf. pag. 810 : Animadversiones ad supra dictum schema.
932 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
germen vocationis sacerdotalis, ubicumque inveniatur, sancte servetur et fovea¬
tur ». Ratio: necesse videtur, ut in hoc numero aliquid dicatur de vocatione spi¬
rituali tutanda et nutrienda in iis, qui, in sua familia manentes, scholas publicas
frequentant, cum experientia constet permultos iuvenes hac via ad sacerdotium
pervenire.
Pag. 7, linn. 3-6: deleantur verba « ut iuxta... institui possint ». Ratio: textus
schematis ansam praebere posset, falsae opinioni in aliis scholis ac in seminariis
minoribus vel peculiaribus collegiis adolescentes ad sacerdotalis vitae virtutes
comparandas rite institui non posse. Quod evitetur.
Pag. 7, lin, 16: addatur post lin. 16: « Studia ita instituantur necesse est,
ut discipuli e seminario immature exeuntes ad scholas publicas transire sine dif¬
ficultate vel damno valeant. Item curari oportet, ut testimonia de studiis in se¬
minario peractis a civili potestate agnoscantur iisdemque iuribus augeantur, qui¬
bus diplomata scholarum publicarum fruuntur, ita ut qui in seminarium maius
ingredi noluerint, ad alia studia academica libere accedere possint ». Ratio : liber¬
tas eligendi statum clericalem plene servetur, et eiusdem status dignitas augeatur.
N. 7, pag. 7, linn. 20-21: deleantur verba «et munera Christi describun¬
tur et...». Ratio: dubium est textu Io. 10, 3 et 11 munera Christi describi.
Pag. 7, linn. 23-25: deletis verbis «ut divina... fideles» ponatur: «...ut in
sacra Liturgia Evangelium Christi ministerio verbi proclametur et mysteria Chri¬
sti celebrentur ac hominibus communicentur, ut fideles... ». Ratio: male sonat
« divina veritas », quia non veritates abstractae seu systema quoddam proclama¬
tur, sed ille nuntius bonus de redemptione nostra, quem genuina traditio « evan¬
gelium » appellat. Item distinctio inter proclamationem verbi et celebrationem
liturgicam non valet nisi pro proclamatione missionaria; normale ministerium
verbi, de quo hic sermo est, primarie a sacerdote intra Liturgiam exercetur, ubi
praedicatio tamquam pars integralis celebrationis liturgicae consideranda est
(cf. cap. I const. de sacra Liturgia). Porro in lin. 25 minus accurate dicitur vitam
Christi hominibus tribui.
N. 12, pag. 9, linn. 27-31: deletis verbis «etsi... Christus ( Gal . 2, 20)»
dicatur : « Etsi omnis institutio in sacra doctrina et in arte pastorali eo tendere
debet, ut sacrorum alumnus dignus fiat dispensator mysteriorum Christi, pecu¬
liaris... ». Ratio: 1. Character Sacramenti qui est participatio sacerdotii Christi
non efficit, ut charactere insignitus « alter Christus » sit.
2. Nec textus Gal. 2, 20 hunc sensum habet, quo schema eo utitur.
N. 13, pag. 9, lin. 36 - pag. 10, lin. 12: Non placet. Ratio: fides tantum¬
modo intellegi videtur tamquam assensus rationis non vero etiam tamquam adhae¬
sio cordis.
Item capita 13-17 Evangelii Ioannei vix tamquam codex vitae haberi queunt.
N. 15, pag. 11, lin. 9: deleantur verba «vere... ineunt». Ratio: omnibus
fidelibus est spirituale cum Verbo connubium.
N. 17, pag. 11, linn. 36, 38-39: deletis (linn. 38-39) verbis «sive imme¬
diate... perficiendam » inseratur in lin. 36 inter verba « spiritualis, sive » « sive
ante ingressum in seminarium maius... ». Ratio: probatio vocationis immediate
ante s. ordinationem conferendam nimis sera videtur, bene autem locum habet
ante ingressum in seminarium maius vel ante cursum theologicum instituendum.
N. 21, pag. 13, lin. 14: ante verba « secundum S. Thomae... » inseratur
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS 933
«imprimis». Ratio : secus timendum est, ne aut profectus doctrinae impediatur
aut doctrina S. Thomae extenuetur.
Pag. 13, lin. 16: post « omnibus » addatur «propter fidei doctrinam ser¬
vandam ». Ratio: ne praetermittatur ratio tenendi determinatas doctrinas phi¬
losophicas.
N. 22, pag. 14, lin. 8: ad verbum «historiam» addatur: «Insuper studium
historiae ecclesiasticae foveatur. Nam haec ipsa historia Ecclesiae, tum interna
tum externa, multum iuvat ad notitiam Ecclesiae augendam et ad pietatem erga
ipsam fovendam ». Ratio: Historia ecclesiastica studii theologici pars est.
Pag. 14, lin. 9: deleantur verba « sicut de philosophia dictum est ». Ratio:
cf. supra ad n. 21 (pag. 13, lin. 14).
N. 23, pag. 15, lin. 16: loco verbi « sacerdotale» dicatur «pastorale».
Ratio: agitur de auxilio pastorali praestando.
Appendices. Non placet, ut Instructiones edantur auctoritate Concilii, quin
Patribus in Concilio coadunatis propositae et ab iis approbatae fuerint. Quae
enim condliariter discussa et statuta non fuerint, nec nomine Concilii nec iussu
vel auctoritate eius edi possunt, licet singulis episcopis facultas fuerit mentem
aperiendi.
Ad singula vix aliquid dicere potest, quia solummodo tituli referuntur.
Attamen annotandum est in Appendicibus quasdam res inveniri, quae Concilio,
non obstante optata brevitate schematis, decernendae subiciantur oportebit, quia
principia altiora continent. Instructiones autem vel Directoria, si quae Patribus
conciliaribus edi placeant, nihil nisi mere applicationes et exsecutiones eorum
contineant, quae a Concilio statuta sunt.
95
Exc.mus P. D. PAULUS YOSHIGORO TAGUCHI
Episcopus Osakensis
1. Ad n. 6, pag. 7 (cf. Append. I, Sec. 2, n. 1). Post lineam 16 sequens mentio
facienda videtur: « In seminario minori specialis cura habeatur ut alumni quo¬
dammodo consuescant ad directionem spiritualem suscipiendam antequam in semi¬
narium maius promoveantur. Ante curriculum quoque philosophicum opportunitas
praebeatur ut alumni de sua vocatione clarius perpendant ».
2. Ad n. 23. A) In pag. 14, post lin. 39, addendum esse videtur (cf. Append. I,
Sec. 3, n. 8): « Quapropter, post quartum annum expletum cursus theologici,
alumni novensiles per integrum annum in seminario vel domo idonea maneant,
sabbatis atque diebus dominicis et festis exceptis, ut in dioeceseos paroeciis coad-
iuvent in Sacro Ministerio, ad sensim assequendam theoreticam et practicam
peritiam pastoralem. Hoc anno pastorali alumni a sacerdotibus expertis sedulo
instruantur de gubernatione spirituali et administratione oeconomica paroeciarum,
atque rationes theoreticas et practicas suas faciant moris sacerdotalis gerendi in
vita quotidiana et quidem in hodierna societate ».
B) In pag. 15, lin. 6, sequentia addenda esse videntur (cf. Append. I, Sec. 2,
n. 8): « Quo alumni melius ad christianum sensum socialem informentur, vaca-
934
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
tionis tempore per aliquot hebdomadas in institutis socialibus et aliis caritatis
operibus assistentium munere fungantur ut sedulo realitatem cognoscant hodiernae
societatis, in qua variis apostolatus formis fungi turi sunt, simulque suae vocationis
firmitatem probent atque confirment ».
3. Quoad vocationem, in seminariis aliquot alumni se vocatos sentiunt ad per¬
fectiorem statum, religiosum vel praesertim missionarium. In hoc schemate nihil
dicitur de vexata quaestione num episcopi tales iuvenes impedire possint quominus
seminarium relinquant ad perfectiorem statum et quidem, ut nonnumquam acci¬
dit, illos tamquam seminario expulsos habeant si, contra ipsorum negatum adsen-
sum, perfectiorem statum petant. Quaeritur:
A) Quo titulo iuvenes qui se vocatos sentiunt ad vitam religiosam et mis-
sionariam impediri possunt ab episcopo vel a superiore seminarii? Quamvis dioe¬
cesis sacerdotum indiget, nonne servanda est omnino libera voluntas alterorum
qui ad statum laicalem redeunt et alterorum qui perfectiorem statum eligunt?
Nonne Deus, qui certe familias adiuvat qui Ei meliores donant filios, certissime
adiuvabit et episcopos qui Ei donant iuvenes forte omnium dilectissimos?
B ) Quamvis vocatio sacerdotalis missionaria essentialiter non distinguatur
a vocatione sacerdotali communi, num idem dici potest de vocatione religiosa
quam plerumque amplectuntur iuvenes qui ad vitam missionariam se vocatos sen¬
tiunt? Quomodo ergo a quovis vocatio essentialiter distincta a vocatione sacerdo¬
tali communi reprimi potest?
* * *
Generalia. Fusius sit sermo de « selectione vocationum ». Non omnes semi-
naristae ad sacerdotium vocationem habent, quare non potest dici iuvenes semi¬
nario egredientes vocationem perdidisse vel vocationi suae infideles esse. Ne dicatur
quidem, seminaristas egredi ob culpam moderatorum seminarii. Huiusmodi accu¬
satio fere semper est sine fundamento. Iuvenes sub ductu directoris spiritus et
aliorum moderatorum in seminario serio investigent oportet utrum veram voca¬
tionem habeant an non.
Specialia. Ad n. 5. In aliquibus dioecesibus non omnes iuvenes qui vocationis
signa ostendunt in seminaria admittuntur quia media non habentur ad eos susten¬
tandos et ad novas paroecias erigendas pro neo-sacerdotibus. « Opus vocationum
sacerdotalium» magni momenti est sed omnes sacerdotes, praesertim parochi,
etiam pecunia sua, si quam habeant, seminaristas pro viribus iuvare debent. Insu¬
per Divinae Providentiae fidant mediis necessariis acquirendis. Candidati ad sacer¬
dotium, de quibus dicitur, offerri possunt aliis dioecesibus quae penuria sacer¬
dotum carent.
Ad n. 10, lin. 35. Dicitur: « Superiores tempestive dimittant ». Addendum esse
videtur: « Cum caritate quidem et pro viribus eos adiuvent sive ad alia studia
facienda sive ad aptam occupationem inveniendam, ita ut Ecclesiae serviant ut
boni laici ».
Ad n. 13, pag. 10, linn. 6 ss. Non sufficit ut doctrina de caritate theoretice
tradatur, sed moderatores exempla caritatis dent oportet ut alumni ad imitationem
trahantur.
Ad n. 15, pag. 10. Spiritus paupertatis sincere coli et apte exerceri debet,
v. g., visitatione et levamento pauperum etiam pecunia sua, usu frugali bonorum
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
935
temporalium, laboribus manualibus. Dolendum est non paucos neo-sacerdotes
pauperibus familiis praeponere vestimenta sacerdotalia pretiosa et rerum magni
pretii, saepe superfluarum, emptionem in suum commodum.
Ad n. 23, pag. 15, lin. 3. Inter disciplinas subsidiarias adnumerandae viden¬
tur: scientia et ars practica de administratione spirituali et materiali paroeciae,
scientia de iure civili quoad administrationem bonorum Ecclesiae ...
96
Exc.mus P. D. FRANCISCUS ZAYEK
Epscopus tit. Callinicensis Maronitarum
II nous faut lamenter dans ce Schema 1’absence totale des notes, et donc de
references a des textes Pontificaux, decrets des Congregations, ecrits divers. De
ce point de vue donc le Schema est tres pauvre.
Quant au texte lui meme je dirai que tous les points importants ont ete
touches, mais on desirerait encore des precisions sur quelques uns d’entre eux
et tout d’abord:
A) Dans le Proemium: Quoique en simples traits: 1) qu’on nous presente
la beaute du Sacerdoce, sa Grandeur, sa Fonction dans la vie moderne et sociale
des peuples et des Nations, et ceci contre Lesprit rationaliste et materialiste qui
regne et qui dit que le pretre est un parasite! 2) qu’on dise que le Christ est Pretre
oui, mais aussi qu’il est Victime, Agneau, Hostie; que ce Prophete est par son
exemple et sa parole (coepit facere et docere) Maitre; que ce Roi de Grandeur
est Pasteur qui court derriere la Brebis perdue; et ceci afin que les Seminaristes
et les Pretres aient une vision totale de leur Prototype, le Christ Jesus.
B) De Vocationibus ecclesiasticis; ce serait peut-etre mieux dire de voc.
« sacerdotalibus », car la vocation religieuse est aussi ecclesiastique. A la ligne 16,
en pariant du Sacerdoce, qu’on dise « ministerialis », car on a fait deja sermon
au Concile du Sacerdoce laique ou des laiques baptises. Ligne 18: qu’on nous
dise un peu quels sont les signes de la vraie vocation du Seigneur pour qu’on
evite les extremes. Ligne 24, on a bien fait de parier de 1’exemple a donner par
les pretres, par leur vie spirituelle, leur zele, mais qu’on n’oublie pas que souvent
1’etat de pauvrete extreme, et d’abandon, surtout dans leurs derniers jours, ou
se trouvent les pretres, n’est pas du tout fait pour encourager les vocations! Que
dire, parfois des pretres meurent desesperes! Ligne 26, qu’on souligne davantage
1’importance des professeurs dans 1’eclosion des vocations (car les germes sont en
general a rechercher dans les familles). J’ai ete touche de voir qu’en Irlande dans
beaucoup d’ecoles, oii la majorite sont des pretres a enseigner, un tres bon pour-
centage d’eleves, finies leurs etudes preparatoires, au lieu de passer aux diverses
branches des Universites, choisissent la vie sacerdotale et entrent au Seminaire ou
dans des Ordres Religieux. Dans ces milieux bien conserves et eduques on se
passe donc des petits Seminaires!
Pag. 6, ligne 1: Nous avons dit que les familles doivent voir que les pretres
ne vivent pas une vie de misere: il faut qu’ils sachent aussi que leurs fils en se
faisant pretres ne renoncent pas a ses devoirs de fils, droits naturels renforces a
jamais par le 4 6me Commandement. Il semblerait inutile de le dire et pourtant on
936
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
trouve, surtout dans les Ordres Religieux, certaines restrictions a ce point de vue
qui n’ont certes rien d’humain, et je crois, par le fait meme, rien de divin, et qu’on
cherche a camoufler sous une fausse spiritualite!; quand la presence des enfants
au chevet de leurs parents malades et moribonds serait non seulement un devoir
imperieux de charite, mais aussi un devoir de stricte justice!
Ligne 10: nous avons dit qu’il faut parier un peu des bienfaits du Sacerdoce
pour la Societe moderne materialiste!
Pag. 7, ligne 1: Oui, avant de choisir une vocation, il faut voir ou cette
vocation a pris racine; les ronces ne donnent pas des raisins! L’exemple donne par
les parents a certes une repercussion sur toute la vie des enfants! Dans le choix
des Seminaristes on pourrait faire un peu ce qui se fait depuis Pannee derniere
a notre Seminaire Maronite de Ghazir. Pendant les Grandes Vacances, les Eve-
ques envoient quelques enfants au Seminaire: iis y resteront un mois sous la
vigilance des Superieurs et des Professeurs, qui donneront, chacun par ecrit, leurs
observations sur chaque enfant. Toutes ces observations seront presentees aux
Eveques respectifs et PEveque avec le Superieur decideront qui est celui qui
sera admis au Seminaire: au petit Seminaire.
Les bonnes vocations se recrutent dans les milieux Scouts, Legion de Marie,
Aetion Catholique active...
Les Preseminaires et les Seminaires seront d’autant plus necessaires la ou,
dans les ecoles, il n’y a pas beaucoup de pretres comme professeurs, et les
enfants restent exposes a mille dangers. Les Ecoles dirigees par les pretres et
qui ne donnent pas de vocations, ou presque pas, doivent etre jugees comme des
ecoles « mauvaises »! et sans formationi
Art. II: De formatione finis : ... On parle la des Superieurs du Seminaire.
Un Eveque qui a travaille longuement dans les Seminaires me disait recem-
ment: « Excellence, si ce Concile ne faisait que resoudre la question des Supe¬
rieurs, il serait aussi grand et important que le Concile de Trente qui a cree les
Seminaires ». Il faudrait autant que possible que Pequipe des Superieurs et des
Professeurs du Seminaire soit prealablement preparee: on ne saurait vraiment
pas les improviser! Que de deficiences et d’incomprehensions dans les Seminai¬
res, a cause precisement des Superieurs! Certains Superieurs incompetents, au
lieu d’eduquer les seminaristes, les habituent a rhypocrisie! ou bien iis tuent
en eux (dans les seminaristes) tout elan et toute personnalite; et ainsi une fois
pretres, iis resteront toujours « petits », ne sachant quoi faire, sans l’avis de ces
Superieurs qu’ils devront toujours consulter, a la grande satisfaction de ces der-
niers! Que de complexes se creent au Seminaire, si les Superieurs ne sont pas
prepares.
Il faut que les Superieurs vivent une vie commune et pleine de charite entre
eux, sinon iis seront de mauvais exemple aux Seminaristes qui epient en general
les moindres mouvements des Superieurs. Et surtout pas de preferences au
Seminaire!
Il faut, pour autant qu’il est possible, que les Superieurs et les Professeurs
des Seminaires n’aient pas d’autre occupation que celle qui leur a ete assignee
au Seminaire. Que les Superieurs et les Professeurs soient bien retribues, pour
qu’ils ne se plaignent pas devant les Seminaristes et ne negligent pas leurs devoirs
au Seminaire. Qu’on ne demande donc pas aux pretres de demain, ce qu’ils n’au-
ront pas repu au Seminaire!
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
937
Qu’en general les Professeurs du Seminaire soient des pretres, mais pour
certaines matieres qu’on n’hesite pas a faire venir des laiques de bonne repu-
tation et approuves par 1’Ordinaire, comme par exemple pour les Mathematiques,
1’Economie, la Sociologie, Psychologie, Medecine Pastorale etc.
Que ce ne soit pas le Superieur tout seul a juger de Pidoneite ou moins
d’un Seminariste, et ceci tant pour 1’acceptation d’un candidat aux ordres, que
pour le renvoi du Seminaire.
Que la Congregation des Seminaires fasse « des Visites » chaque 5 ou 6 ans
aux Seminaires, pour voir si tout est en regie!
II ne faut pas que les Seminaristes soient trop nombreux dans un meme
Seminaire, car la formation et la discipline en souffrent: les Superieurs n’arrivent
pas a s’occuper en conscience de leurs seminaristes trop nombreux, et alors les
Seminaristes marchent un peu comme les moutons de Panurge! Un nombre bon
serait de 60 ou 70 au maximum.
Au grand Seminaire, la liberte doit etre plus grande (mais en ceci aussi, il
faudrait eviter les exagerations: laisser sortir les Seminaristes periodiquement
apres souper, comme cela se fait quelque part, je ne crois pas que ce soit si
formateur, car la vocation aussi a besoin d’etre protegee!). La liberte au grand
seminaire est plus necessaire pour laisser une place a 1’autoformation (ceci sup-
pose pourtant qu’on aie recu deja les bases!). Si dans un Seminaire tout se fait
au son de la cloche (qui est la voix de Dieu!) une fois que cette « voix de Dieu »
ne se fera plus entendre, le Seminariste et le futur pretre laisseront tomber
petit a petit leurs pratiques religieuses, les plus essentielles a leur vie spirituelle:
iis ne se sont pas autoform.es! La « voix de Dieu » devrait etre pas la cloche, mais
leur conscience sacerdotale et religieuse qui devra les accompagner jusqu’au der-
nier soupir et sans se taire jamais!
Les vacances sont necessaires donc pour tous, mais si elles sont trop lon-
gues, elles deviennent dangereuses pour les petits. Pourtant, elles sont fortement
utiles pour les grandes seminaristes, chez qui on doit supposer deja une cer-
taine formation. Mais meme pendant les vacances, les seminaristes ne devront
pas etre tout seuls. Iis seront confies autant que possible au cure du lieu, ou
a un autre pretre, et iis seront suivis de loin par leurs Superieurs. Qu’ils profitent
des vacances pour faire des camps de scoutisme, pour sLabituer a la vie dure,
surtout la ou iis ne devront pas faire le service militaire, qu’ils apprennent a
se servir soi-memes et a servir les autres; qu’ils commencent leur apostolat diri¬
ges par le cure.
Art. III. De institutione spirituali. Qu’on dise au debut de ce chapitre que
le Seminariste, des son entree au Seminaire, doit vivre plus intensement son
Bapteme, sa Confirmation, son Sacerdoce laique dans PEglise pour mieux se pre-
parer au Sacerdoce ministeriel, vers lequel il avancera etape par etape.
Qu’on ne cache pas aux Seminaristes les difficultes qu’ils vont rencontrer
dans leur vie, les persecutions pour le Christ; iis devront subir la haine du
Monde, comme disciples de Jesus Christ; qu’ils sont des vrais soldats, et qu’ils
devront continuellement vivre dans le champ de bataille... mais que le Christ
est avec eux. Qu’on prepare les seminaristes, en les envoyant les dimanches tra-
vailler sous l’egard des cures et des pretres zeles. Ceci devra, ou pourra etre fait
deux fois le mois, en anticipant la Messe conventuelle. Qu’on leur explique claire-
ment en quoi consiste la chastete, la saintete du mariage, mais aussi la beaute supe-
938
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
rieure du don total de soi a Dieu et aux Hommes: qu’ils aient donc un Directeur
bien eclaire, pour qu’il ne cree pas en eux des complexes nuisibles et dangereux.
Que le Pere Spirituel soit donc un vrai per e, qui aime et comprend ses fils,
et pas un fonctionnaire qui se limite a donner des conseils stereotypes et aussi
inefficaces donc que sa mentalite.
Oui, Jesus Eucharistie et Marie, au Centre de toute la Spiritualite du Se-
minaire!
Qu’on insiste davantage sur la simplicite et Vhumilite. Comme iis sont anti-
pathiques les pretres et les prelats et les Eveques orgueilleux, et comme iis sont
nombreux, helas! Iis eloignent de plus en plus le peuple de PEglise et de Dieu.
Qu’on rappelle que le pretre est pour servir et pas pour etre servi: qu’ils aient
1’exemple du Maitre qui lave les pieds. Qu’ils doivent servir PEglise, et non pas se
servir de PEglise pour leurs vanites, ou etre servis par PEglise; et que ce soit une
norme pour toute leur vie!
A 1’art. 16 on parle des vertus naturelles: helas, combien on fait peu de
cas de telles vertus, et elles doivent pourtant etre a la base non pas du seminariste
et du pretre, mais de tout homme qui se respecte. II faut que ces vertus qu’on
aurait du acquerir en famille, soient profondement cultivees au Seminaire: elles
doivent, du reste, emaner aussi des vertus surnaturelles, car en grande partie elles
sont la fleur ou les fleurs de la charite chretienne: il ne faut pas admettre le
candidat au sacerdoce s’il n’a pas un ensemble harmonieux de ces vertus humaines:
qu’on ne dise donc pas « sacerdoti valde decent » sed necessariae sunt... ad apo-
stolatum!
Chap. 4: Etudes. Tout d’abord les etudes secondaires preparatoires a PUni-
versite doivent autant que possible etre completes. J’ai connu des pretres qui ne
les avaient presque pas faites, et puis sont venus a Rome, faire un peu de latin
et commencer la Philo et la Theologie: et bien, rien de leurs etudes a Rome
est reste; car iis avaient construit sur le sable!
Quant aux etudes de Philo et de Theologie, je crois qu’une reforme generale
est necessaire a ce propos. Ces etudes doivent etre beaucoup plus pratiques et
plus nourrissantes pour la piete du seminariste. Beaucoup de considerations spe-
culatives, et plutot de specialisations, devraient etre enlevees. Certaines matieres
de Sociologie, d’economie, d’administration, de psychologie, de pedagogie, devien-
nent aujourd’hui de plus en plus necessaires et importantes, et le pretre ne sau-
rait en etre depourvu. Qu’on ne s’attarde pas trop sur les theses de la philosophie
scholastique avec ses phrases stereotypees, mais que cette philosophie soit vivante.
Qu’on donne aux seminaristes les principes philosophes sains et qu’on l’aide
a resoudre, avec ces memes principes, les courants de la philosophie contempo-
raine; car la philosophie est vie et tout ce qui est vie s’evolue. Que le cours de
philosophie ne se reduise donc pas a 1’acquisition de quelques notions utiles a
la comprehension de la theologie!
Je suis d’accord qu’on enseigne St. Thornas, mais qu’on n’oublie pas les grands
Peres de PEglise, par exemple Augustin; qu’on n’oublie pas les divers courants
philosophiques et theologiques; qu’on n’oublie pas que depuis St. Thomas nous
avons fait huit siecles, pleins de penseurs, de theologiens, de saints; qu’on
n’oublie pas que nous progressons dans la comprehension des dogmes, dans Pex-
position de la verite, qui aujourd’hui veut etre autrement revetue, plus pastorale
et plus cecumenique!!!
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
939
11 faudrait revoir certains livres de morale, et les delivrer un peu de ces
meandres interminables, crees par une casuistique d’autant plus incombrante
qu’abondante. Le Nouveau Droit devrait nous donner un Code avec des lois plus
claires et plus concises. « De delictis et poenis » devrait etre totalement remanie
et en grande partie aboli. II faudrait que la theologie en general devienne de plus
en plus biblique. Combien sont les seminaristes qui, arrives au Sacerdoce, ont lu
au moins une fois 1’Ancien et le Nouveau Testament? Et beaucoup de protestants
laiques connaissent la Bible par cceur, ou au moins en partie!
A la page 14 il faut confesser qu’il y a en general une ignorance « crasse »
pour ce qui concerne les eglises d’Orient! Le texte parle de connaitre et d’ensei-
gner quelles sont les eglises de nos freres separes: et on ne parle pas de connaitre
tout d’abord les membres de la maison: les Eglises Catholiques d’Orient, leurs
liturgies, leurs histoires. Pour beaucoup de pretres et meme des Eveques latins,
« oriental » veut dire schismatique, et donc anathema sit! Ou bien tout les Orien-
taux sont compris sous le nom de Grecs, comme on faisait a Rome, meme encore
a la fin du siecle dernier, et pour ne donner qu’un exemple, le Seminaire Maronite
existait a Rome deja depuis 3 siecles! Cela dans notre monde actuel n’est plus
du tout permis! Et en ceci reformer les etudes aussi.
On a cree recemment une 5 6me annee de Theologie pour la Pastorale: mais
ce sont toutes les annees de Theologie, et la Theologie elle meme qui doit etre
pastorale! Les nouveaux pretres sortis du Seminaire, ne savent pas baptiser un
gosse, ou faire les demarches necessaires pour la benediction du mariage, ou re-
pondre a beaucoup de difficultes au confessional: on leur a bourre la tete de
theories, et iis ne savent plus comment se comporter! Du reste nous avons dit,
les seminaristes devraient se rendre pendant les vacances et les dimanches de
Pannee dans les paroisses pour aider le pretre et assister autant que possible,
surtout les deux dernieres annees, a 1’administration des divers sacrements, pour
apprendre un peu et ne pas rester a jeun; le cure pourra aussi leur confler le
catechisme, la direction des scouts, de la Legion, de PAction Catholique, naturel-
lement toujours sous la prudente vigilance des Superieurs et du cure!
II n’y a pas de doute qu’il faudrait creer aussi dans chaque pays un Seminaire
pour les Vocations tardives, avec un « curriculum » special d’etudes et une disci-
pline propre, et ou les « futurs diacres » pourraient suivre des cours aussi! En
Orient nous avons les Seminaires pour les maries qui desirent se preparer au sa¬
cerdoce: certaines conditions sont requises avant de les recevoir au Seminaire.
En Orient ou le mariage est permis aux pretres, ou mieux, ou les maries peuvent
recevoir les ordres, les monasteres sont pleins des religieux, et 2/3 de nos pretres
diocesains sont celibataires!
- , 97
Exc.mus P. D. PETRUS ZUCCARINO
Episcopus Bobiensis
Omni nixu laborandum est ut vocationes sacerdotales in horto divinae mise¬
ricordiae ad vitam educantur et suam quaeque componat dioecesis formam et
modum quo melius atque fecundius sanctitatis fructus perducantur in Ecclesia
sancta Dei.
940
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
98
CONFERENTIA EPISCOPORUM ARGENTINAE
N. 2. Se propone agregar: « Las vocaciones deben fomentarse en ninos y
jovenes en los que sea manifieste el equilibrio de las cualidades humanas, de
acuerdo a la psicologia infantil y juvenil actuales. Talvez esta propuesta cuadre
mejor en el Apendice I, paragrafo II, n. 6. De este modo: « De perito medico
audiendo qui iudicium ferat de aequilibrio facultatum humanarum iuxta principia
hodiernae psychologiae. De usu methodi quae vocatur test ».
N. 4. Orar por las vocaciones. Se propone agregar en la oracion el ejemplo
de santidad de los sacerdotes. « Inter praecipua communis cooperationis subsidia ...
in messem suam », agregar: Atque exempla sanctitatis sacerdotalis, nam exem¬
plum animas allicit et trahit. No parece propio de este lugar hablar de la
importancia de la mision dei sacerdote en la comunidad y la oracion de las
familias por el sacerdote; porque se trata aqui de los seminaristas. Y porque al
proponer los ternas para la difusion por los medios de propaganda, se imponen en
amplia sintesis los ternas acerca de « la necesidad, la naturaleza y la prestancia
de la vocacion. Todo ello implica la mision sacerdotal porque de ahi derivan la
necesidad, la naturaleza y la prestancia.
N. 6. No parece necesario agregar: « a criterio de cada Obispo de las Confe¬
rendas Episcopales », porque esto se sobreentiende.
N. 8. Se trata de los diversos tipos de Seminarios Mayores. Se propone el
agregado para los seminaristas que esten fuera, que vuelvan a sus Diocesis en
vacaciones, etc. Como esto es ya de caracter reglamentario, pienso que debe agre-
garse como sugestion a la comision correspondiente.
En la instructiones, paragrafo II, n. 8, se lee el titulo: «De vacatione sacro¬
rum alumnorum ». Se podrfa proponer: « Opportunum erit ut alumni extraneae
dioecesis qui degunt in Seminariis Interdioecesanis, Regionalibus, Nationalibus aut
Internationalibus, vacationum tempore redeant in propriam dioecesim ».
N. 9. Se trata de la preparacion de superiores y profesores. Se propone que
tengan tambien experiencia de la vida parroquial. Quedaria asi: « Hi omnes vir¬
tute et scientia, prudentia et experientia de vita parOeciali ».
N. 11. Trata de la formacion que se debe dar a los seminaristas mayores, lo
que se concreta asi en dicho lugar: «... ad virilem efficiendum animum eorum ... ».
Se propone agregar que es necesario desarrollar la personalidad dei semina-
rista ubicandolo en la vida comunitaria, en particular insistiendo en lo que res¬
pecta a la delicadeza autentica de la concientia y la responsabilidad.
Se puede ello agregar al parrafo primero en esta forma: « Sicut etiam ad
ipsorum personalitatem evolvendam, ad eos sensu communitario imbuendos et
ad rectam et timoratam conscientiam et responsabilitatem in eis efformandam ».
N. 15. Trata de la perfeccion que deben alcanzar los seminaristas. Se propone
agregar que los superiores cuiden de evitar a toda costa al formar a los jovenes
en la obedientia, el que puedan caer en la hipocresia o en la destruccion de la
propria personalidad. Se puede agregar al fin esta idea de este modo: « Sedulo
vigilantes ne obedientia in hypocrisim vertatur vel in propriae personalitatis
deformationem ».
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
941
N. 17. Se pide agregar que el Director Espiritual viva en el Seminario dedi-
cado exclusivamente a su cargo. Cabe agregar en el texto : « In Seminario degens
et ad omnia alia clera liber ».
N. 18. Trata de la preparacion cientffica de los profesores. Se propone agregar
al final que en cada Diocesis haya, en lo posible, un sacerdote que se especialice
en las ciendas biologicas y ffsico-qmmicas para estar al tanto permanentemente de
los nuevos adelantos, tan vertiginosos en nuestos tiempos. Podria proponerse:
« Etiam opportunum erit ut in omni Dioecesi saltem unus sit sacerdos in scientiis
biologicis et physico-chimicis sufficienter versatus et de novissimis inventionibus
edoctus, cum de istis scientiis cognitio nostris diebus tam rapido cursu evolvatur ».
N. 23. Se propone agregar: « Por lo tanto los formadores de los seminaristas
dei Seminario Mayor deben tener verdadera experienda pastoral, asf como solida
formacion en la doctrina social de la Iglesia ». Por mi parte opino que el agregado
seria una redundancia.
99
CONFERENTIA EPISCOPORUM BRAZILIAE
I - Praeliminaria. 1. Loco tituli «De sacrorum alumnis formandis » ita mute¬
tur: « De sacrorum ministris formandis ».
2. Cum schema non attendat ad aetatis nostrae mutationes permagnas quae
nova exigunt remedia quaerenda aptaque intextui rerum recentium, commissio
eum non putat particulatim disceptandum.
3. Ideo maluit principia quaedam afferre in quibus fundetur schematis alius
elaboratio.
II - Ad novum instituendum schema. 1. Conceptum theologicum sacerdotii
ministerialis qui organice se refert tum ad episcopatum cum ad sacerdotium fide¬
lium universale, praestet schemati fundamentum.
2. Convenientiam ad Ecclesiam hierarchicam novae structurationis vitalita¬
tisque urget examinari, in ordine ad munus pastorale Ecclesiae sive universalis,
sive dioecesanae et paroecialis. Item sedulo scrutetur num subdiaconatus conve¬
nienter servetur in gradu ordinis maioris. Diaconatus ut gradus Ordinis stabilis
restauretur. Presbyteratus ne conferatur nisi intermisso experimento ministerii
diaconalis, post curriculum theologicum expletum, emisso temporaliter voto cae¬
libatus.
3. Ad servitium animarum in Ecclesia tot vocationes erunt quot munera pa¬
storalia et liturgica: et ideo ne vocatio sonet exclusive de vocatione sacerdotali.
Nisus pastoralis temporum nostrorum apprime exigit ne promoveatur tantum
Opus Vocationum Sacerdotalium (cura in conscribendis et seligendis necnon edu¬
candis qui desiderant presbyteratum) sed proponatur etiam vita christiana tan-
quam vocatio generica quae specificatur secundum multiplices status vitae Chri¬
stianorum qui se destinant sive ad perfectionem consiliorum evangelicorum quae¬
rendam, sive ad matrimonium, sive ad caelibatum laicalem et debent se cooptare
ad actionem in linea apostolatus aut promotionis humanae temporalis. Sensus m is-
sionarius familiarum, paroeciarum collegiosorumque libenter fovebit vocationes
iuxta necessitates Ecclesiae.
942
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
4. Sacra Congregatio Seminariorum Conferentiis sic dictis episcoporum auc¬
toritatem tradat deliberandi circa Seminariorum Minorum convenientiam et aptam
ordinationem.
5. Relate ad seminarios maiores:
a) Imo sensu pastorali animentur omnia quae pertinent ad vitam eorum
scilicet ratio studiorum, structura disciplinaris, vita communis, vita liturgica, mo¬
deratio spiritus aliaeque multiplices activitates et media formationis.
b) Ratio studiorum iuxta exigentias curae pastoralis accommodetur.
c ) Institutio seminaristarum intime connectatur cum intextu rerum et
personarum in quorum medio munera apostolica exercebunt.
d ) Vita communis et liturgica vigeat germana.
e) Progressuum temporis nostri fructibus fruantur seminaristae, ut, v. g.,
revisio vitae quae efficacissime utitur in coetibus Actionis Catholicae, partici¬
patio quaedam activa in ordinatione vitae seminarii et alia huiusmodi.
/) Tanquam finis in se nunquam ponatur virtus oboedientiae. Sensus bibli-
cus oboedientiae ut servitium praestitum voluntati Dei quae praecepta Ecclesiae et
episcopi exprimitur, rite conculcetur.
g) Excessus sedule vitentur in efformatione ad castitatem. Per signa ni¬
mius mathematica aut quantitativa ne iudicetur ad caelibatum habilitas.
6. Sacerdotibus iam in ministerio addictis, maximae concedantur opportuni¬
tates sese renovandi, iuxta progressus temporis et doctrinae.
7. Conveniens fortasse erit Instructio Concilii Oecumenici de Seminariis dum¬
modo vitentur excessus centralizationis.
8. Appendix II in ordine ad novum Codicem I. C. ne discrepet a schemate
huius materiae ordinando secundum additiones praesentatas.
* * *
Ad adnotationes ab episcopis Brasiliensibus propositas in clariorem lucem
ponendas, infrascripti haec addenda curavimus:
Ad II, 1. Una cum titulis messianicis (Sacerdos, Propheta, Rex) ne oblivisca¬
tur sacerdotem esse insuper Agnus Dei {Is. 16, 1; 55, 7; Ier. 11, 19; Io. 1, 29;
1, 36; Apoc. 5, 6; 5, 12), Hostia {Hebr. 10, 5), Bonus Pastor {Io. 10, 10) et
Servus {Mt. 20, 28; Phil. 2,1). Quae omnia magni momenti videntur pro paeda¬
gogia et ascesi in seminariis, siquidem sic non tantum sacerdotis uberior partici¬
patio in muneribus Christi ostenditur, sed etiam specialis sensus huius partici¬
pationis. Hoc modo etiam omnis « triumphalismus » vitatur et magis realistica
efficitur conformatio sacerdotum Christo, quavis clericalismi specie relicta.
Ad II, 2, 3. a) Attendenda sunt ea omnia quae in schematibus de Ecclesia et
de apostolatu laicorum exponuntur circa veram et genuinam notionem sacerdotii
totius populi Dei. Omnes enim in Christo baptizati de munere sacerdotali Christi
etiam participant, quamvis diversimode, cum non omnes ad sacerdotium hierarchi-
cum pertineant.
b) Insistendum est in accurata selectione candidatorum ad sacerdotalem
dignitatem evehendorum, non tantum ante ingressum in seminariis, sed etiam
mediante aliqua specie « noviciati » ipsius exercitii vitae sacerdotalis, post egres¬
sum e seminario, sed ante presbyteralem ordinationem.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
943
Ad II, 4, 5. a) De relatione instituenda inter formationem et educationem sa¬
cerdotalem, ex una parte, et Ecclesiam, mysticum Christi Corpus, ex alia, immo
et omnes homines, ita res exponatur ut clare appareat aspectus communitarius et
pastoralis sacerdotii atque sacerdotalis praeparationis. Aliis verbis, curandum est
ne quaestio ponatur in mera dimensione et directione verticali inter ipsum can¬
didatum et Deum, quasi individualistice sacerdotium consideraretur. Omnino im¬
portat quod seminaria in alumnorum animis firmum et profundum amorem ad Ec¬
clesiam et ad omnes homines suscitent, ita ut, directione horizontali stabilita,
sacerdos qui « vir Dei » est, se quoque sentiat ut « vir Ecclesiae » liberum eli¬
gendum, Spiritu Sancto inspirante. Etenim sacerdotium est per se ipsum sancti¬
ficans ab intrinseco, et in ipsa sacerdotali vita omnia media inveniuntur ad sa¬
cerdotes sanctificandos.
b) Constitutio Apostolica Veterum Sapientia de usu linguae latinae in se¬
minariis reformanda est si verum « dialogum » Ecclesiae hierarchicae cum chri-
stifidelibus aliisque instaurandum est.
Ad II, 6. Schema de sacrorum alumnis formandis et schema de clericis in
unum reducantur: propositum autem schema de clericis hic examini subiicere no¬
bis non vacat.
[.Subscripserunt ] Helder Camara, Candidus Padin, aux. Rio de Janeiro
100
CONFERENTIA EPISCOPORUM COLUMBIAE
I. Sintesis dei Esquema y caracteristica de la Constitucion. Es cierto por una
parte lo que observa el senor Arzobispo de Cartagena cuando afferma que en el
Esquema « no se halla nada distinto de la doctrina y la practica tradicionales de
la Iglesia en la formacion de los ministros dei altar; se trata de sistematizar y
vivificar con la autoridad dei Concilio, lo que ya se ha venido procurando poner
en practica desde hace algun tiempo mas o menos largo ... ».
Pero tambien es verdadero, y se ha encargado de manifestario el Excmo. Obispo
de Socorro y San Gil, lo siguiente: « es sumamente satisfactorio comprobar que
a traves de toda la Constitucion hay una marcada insistencia en que la formacion
dei Seminario sea eminentemente pastoral, entendiendo esto en su recto sentido.
Esto satisface plenamente: la formacion pastoral... es constitutivo fundamental
de toda la formacion ... En la relacion a los mismos estudios, es de alabar de una
parte una exigencia de seriedad y solidez en los estudios eclesiasticos, y de
otra una exigencia igualmente urgente de un sentido pastoral en ellos, que sirva
de alimento ademas a la propia vida espiritual dei Pastor ... ».
II. a) en relacion al primer punto, o sea, sobre las vocaciones eclesiasticas en
general. Que se trate en este punto el problema de la escasez de las vocaciones y
de la muy reducida perseveranda de alumnos en los Seminarios (senor Obispo
de Sonson).
Agregar al n. 5 dei Esquema las actividades « institutionis laicorum quae
nominantur Serra International, cuius praecipuum munus est fovere vocationes
sacerdotales, iuvare iuvenes in seminariis ». Esta institucion seria de gran utilidad
para la « Obra de las Vocaciones Sacerdotales » y el Concilio deberia exhortar la
944
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
creacion de esa Institucion en todas las diocesis (senor Obispo de santa Rosa
de Osos).
AI n. 6 dei Esquema: se deberia exhortar a que se funden en las parroquias
« parvulorum circuli » para agrupar los ninos que sienten nacer la vocacion sacer-
dotal (senor Obispo de Pereira).
AI n. 6 dei Esquema, en el cual se pide la fundacion de Seminarios o Insti¬
tutos de Vocaciones adultas (tardias), el mismo senor Obispo de Pereira manifiesta
si seria dei caso que el Concilio exhortara a la fundacion de estos Seminarios en
cada Provincia Eclesiastica, o mas bien que ponga en la Constitucion una clausula
general aludiendo a la convenienda de su creacion « secundum Episcoporum expe¬
rientiam in singulis regionibus ».
b) en relacion al 2° punto, o sea: dei jin de la formacion y dei gobierno y
administracion de los Seminarios. N. 8, lineas 7-9 dei Esquema: se dice en el
Esquema « ubi vero congruus deest alumnorum numerus ... erigantur ac foveantur
Seminaria interdioecesana ». Parece, observa el senor Obispo de Pasto, que deberia
anadirse la clausula siguiente a este principio: « pro locorum adiunctis » o « pru¬
denti Episcopi iudicio », para que en esa forma se tengan en cuenta los problemas
propios de cada region; a veces, a pesar dei reducido numero de seminaristas,
no es conveniente pasarlos a un seminario interdiocesano.
N. 8, lineas 23-25: que se deje clara y explicita la funcion y atribuciones de
los Ordinarios en relacion con la direccion dei Seminario sobretodo de los Semi¬
narios Regionales (senor Obispo de Facatativa).
N. 10, linea 33 dei Esquema: Al referirse el Esquema al estudio de las cuali-
dades dei seminarista, observa el senor Obispo de Pereira lo siguiente: « per¬
multum parentum physica, oeconomica, religiosa ac socialis cognitio interest, cum
proles in ordine morali parentum qualitatum vitiorumque onus et patiuntur ».
Por consiguiente, deberia anadirse esa alusion sobre las caracteristicas de los
padres dei seminarista.
En relacion a la administracion economica de los Seminarios, observa el senor
arzobispo de Medellin lo siguiente: «... destacar la importante colaboracion de
los laicos capaces en la complicada y delicada gestion economica, fmanciacion,
administracion, inversion, etc. Siendo este aspecto de caracter meramente temporal
entra totalmente dentro de la mision que corresponde a los laicos, con grandes
ventajas para la Iglesia y con grande acogida por parte de ellos que comparten la
responsabilidad y aportan sus capacidades en un campo que les es muy propio.
Como se insinua en el esquema de la Instruccion (apendice I, II parte, n. 8)
aunque no en el de la Constitucion, los senores Obispos de Cartagena y Valledupar
desean algunos puntos normativos sobre vacaciones en general « de vacationibus
sacrorum alumnorum » y su contacto con el mundo.
Finalmente el senor Obispo de Facatativa advierte que deberia estudiarse el
caso de los seminaristas fracasados, con el fin de que la formacion recibida en el
Seminario sea de utilidad en el campo dei apostolado.
c) en relacion al tercer punto, o sea de la formacion espiritual. Nada especial
se ha observado, a no ser el peligro que podria presentarse si en los Seminarios hay
mas de un Padre espiritual. Dice el texto dei esquema: « sive unus est in Semi¬
nario, sive plures adsunt, servata semper spiritualis directionis unitate ». Parece
que ello da motivo o asidero para volver al sistema dei director plural, es decir,
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
945
que todos los Padres dei Seminario pueden ser directores espirituales (arzobispo
de Medellin).
d) en relacion al Pensum o Plan de estudios. N. 23, lineas 25-30: « seria muy
conveniente para la formacion de los seminaristas que la Santa Sede nombrara una
comision de expertos para la edicion de textos para las diversas materias dei
pensum de los seminarios, que no solamente expusieran las tesis dogmaticas, sino
que descendieran a normas pastorales practicas para la vida ministerial y de futuros
parrocos » (senor Obispo de Tunja).
N. 24: sobre la practica pastoral de los seminaristas, observa el senor Obispo
de Pereira: « expleto curriculo philosophico, iuvenes per annum ad aliquod apos-
tolatum sub prudentis sacerdotis tutela destinentur, praesertim tam in seminariis
minoribus quam aliis in institutis magisterio incumbant. Sacro diaconato recepto,
ut parochi prudentis cooperatores per annum deputentur alumni vel in loco ab
Ordinario electo magisterio vacent ».
101
ALIQUI EXC.MI PP. DD. EPISCOPI MEXICI
In genere : Optamus ut omnia schemata habeant brevem commentarium
ut apparet v. g. in schemate de Clericis nota 1 pag. 10 atque in schemate de Ec¬
clesia pag. 20 parte I et pag. 44 eiusdem partis I. Etiam in pag. 16 partis II
necnon in pag. 29 « Commentarius ».
App. I, III, post n. 7. Desideratur ut sermo fiat de anno magisterii post fini¬
tum studium philosophiae in seminariis dioecesanis. Etiam cupimus ut agatur de
convenientia conferendi Primam Tonsuram post expletum curriculum philosophi¬
cum.. De hoc postremo agat ut opus novum codex iuris canonici proferendo haec
vel similia verba: « Nemo ... ad Primam Tonsuram promoveatur nisi finito cur¬
riculo philosophico ».
App. II: n. 3: in fine: Sit penes episcopum Ordinarium loci competentia iudi-
cium ferendi in hac admissione.
[Adhaeserunt ] A. Sanchez, ep. Papantlensis; A. Szymanski, ep. tit. Cerasun-
tinus; E. Lopez, arch. Jalapensis; E. Talamas, ep. Civitatis Juarezensis; M. Garcia,
ep. Maztlanensis; A. Ayala, ep. Tehuacanensis; J. a Guad. Padilla, ep. Verae-
crucis; E. Corripio, ep. Tampicensis; F. Cortes, ep. Chilapensis; A. Munive, ep.
Tlaxcalensis; I. Lehonor, ep. Tuxpaniensis; J. a I. Martmez, ep. tit. Arcae in
Armenia.
* * *
I. Para las Vocaciones —problema fundamental— contar con los medios:
a) familias profundamente cristianas; b) ejemplo de sacerdotes en generosa entrega
de servicio; c) oracion y sacrificio, para esta gracia.
II. El « Opus Vocationum » integre tambien a los Religiosos y funcione
segun las normas dei Prelado en cada diocesis.
III. Base firme para la formacion humana y sacerdotal: una cuidadosa selec-
cion de candidatos. Exljase normalidad flsica y pslquica. Recomendables los insti¬
tutos previos para escoger y observar: los Preseminarios.
60
946
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
IV. Criterio y medios practicos para aplicar el principio: « Vitam ducant
quae cum communi omnium adolescentium vita, quantum potest, congruit »; por
una parte: util la vida familiar —lo mas natural— y contacto dei ambiente; util
tambien el internado con su valor ascetico y social; por otra parte: muy dificil
evitar graves peligros en el medio mundano y la vida de internado no favorece
mucho el equilibrio emocional y madurez psiquica.
V. Claras y positivas muestras de vocacion den los candidatos. La educacion
de la castidad sea viril, sin reticendas o exageraciones, positiva, como una ofrenda
a Dios; asi el trato tambien con mujeres sera prudente y con naturalidad.
VI. A pesar de las fallas de naturaleza, organizacion y realizacion de los Se¬
minarios Menores, se han de mantener por lo menos donde hasta ahora se han
comprobado sus ventajas; no se ha de dejar lo seguro por aventuras e inciertas
aclimataciones de otras partes.
VII. En los Seminarios Menores deben introducirse cuantas reformas de
estructura y organizacion convengan de provecho y progreso; se impone un orde-
namiento mas adaptado a los tiempos y la condicion de los jovenes. La forma¬
cion dei Menor tenga en cuenta que muchos no llegaran al sacerdocio y deben salir
provistos sin embargo para la vida ordinaria.
VIII. El sistema educativo dei Seminario, con el supuesto de las virtudes
humanas, debe asegurar la integracion plena de la personalidad dei futuro sacer¬
dote, utilizando, para la responsabilidad de realizar su vocacion, todos los recursos
naturales y sobranaturales. Debe evitarse la nimia reglamentacion, el pasivismo,
el autoritarismo, la excesiva vigilanda, la desatencion y la mediocridad dei per-
sonal formativo.
IX. Aunque se han de tener en cuenta en la formacion las conclusiones pro-
badas y seguras de la Psicologia y Psiquiatria, se ha de evitar en la admision y
dimision de alumnos el abuso de metodos de « test », desvalorizando el factor
sobrenatural en la vocacion. No se pase por alto la educacion fisica e Higiene para
la salud y alegria.
X. Convendria un ano de propedeutica, a manera de noviciado, con intensa
vida espiritual antes de la Teologia; o una prudente prueba fuera dei Seminario
ejerciendo magisterio o servicios parroquiales, para madurar la personalidad y con
cierta experienda estimular la decision al sacerdocio.
XI. Utillsimo sistema ejercitar las habilidades humanas, el espiritu civico y
social y ciertas formas de trabajo manual; poner en contacto con prudencia a los
educandos cada vez mas con las realidades dei mundo de hoy, empleando tambien
los medios modernos de comunicacion social.
XII. Indispensable la seleccion de los formadores capaces y pedagogicamente
preparados. Para seguridad de su actuacion deberian fundarse instituciones nacio-
nales, para (que) cuanto mira al gobierno, a la educacion y a la ensenanza. En las
diocesis haya reuniones anuales de estudio para superiores y profesores; los vete¬
ranos, aunque tal vez ameritados, si ya no son tan eficaces, deben removerse.
XIII. En la formacion intelectual: la Escritura Sagrada al meollo de la Teo¬
logia, luego los Padres, la Escolastica en seguida y el pensamiento moderno; mas
importanda a las ciendas sociales, a la Liturgia y Pastoral; releguense las cues-
tiones antiguas e inutiles; mas a fondo los problemas teologicos modernos; los
metodos de asimilar y trasmitir, en que todos los alumnos se han de ejercitar, sean
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
947
activos. Las bibliotecas proveanse tambien de obras recientes, al dia. Legalicense
los estudios, siguiendo, a ser posible, los programas respectivos, aunde ensenanzas
tecnicas. Concretese lo obligatorio y efectivo de la « Veterum sapientia ».
XIV. EI sacerdocio exige una formacion plenamente sobrenatural: fe pro¬
funda, caridad ardiente, solida piedad, desprendimiento y pobreza, pues ha
de llegar a ser viva imagen de Cristo; la disciplina, si bien motivada, ha de ser
austera; los edificios modestos, nada suntuosos.
XV. Urge un ano, al menos, de postseminario, para ensayos de ministeria,
bien en una parroquia tipo, bajo un parroco celoso y ejemplar, o en varias; alii
los neosacerdotes, o minoristas aprenderan practicamente el trabajo ministerial;
si son minoristas podran asi confirmar su decision de abrazar con toda deliberacion
y con experienda el sacerdocio.
XVI. Los estudios dei Seminario requieren una cierta especializacidn; las
ciendas de cultura general han de darse en sus conclusiones generales; en cambio
las majores energias y tiempo se han de emplear en lo que los hombres esperan dei
sacerdote, como mensajero de salvacion; portanto Sagrada Escritura, Moral, Cate-
quesis, Ascetica, Oratoria, Pedagogia, Liturgia cultivense al maximo. Todos capa-
citense en una iniciacion pastoral.
XVIII. El Seminario debe estar convenientemente dotado para su altisima
mision; asi que ha de disfrutar de cuanto sea necesario o conveniente en cuanto
a medios de cultura y educacion.
XIX. Despues de algun tiempo de ministerio, por ej. cinco anos, vuelvan los
sacerdotes al Seminario, o a otra institucion especial, para reavivar la vida espi-
ritual, rapasar las materias pastorales, informarse de iniciativas y experiencias utiles
de apostolado, en orden a un mayor rendimiento y capacitacion.
XX. Las Diocesis que no puedan satisfacer las exigendas de formacion en
cuanto a personal idoneo, edificios y recursos de mantenimiento, deben unirse
para constituir Seminarios Regionales, con lo que se resolvaria este gravlsimo pro¬
blema, pues mejor es que asi se formen completos y no que, con penurias y defi¬
ciendas, se expongan a salir con graves y lamentables fallas dificilmente reme-
diables.
Observaciones de algunos sres. Obispos.
1. Alguno desea se cambie algo el Proemio, pues, aunque teologicamente
pudiera explicarse el triple oficio dei « sacerdote, profeta y rey », pastoralmente,
o para la inteligencia dei pueblo me parece —dice— inexplicable y por consi-
guiente se presta a muchas malas interpretaciones.
2. Otro dice: mi pensamiento es que el Esquema se reduzca a una serie de
normas redactadas casi con precision canonica, que determine las nuevas orien-
taciones que se deban tomar en cuenta para la organizacion de los seminarios en
los varios aspectos de la formacion seminaristica.
Los lugares mas importantes que Uenarian esos requisitos serian: pag. 7,
lineas 10-12; pag. 9, n. 11; pag. 10, lins. 13-25 y 33 a 36. Pag. 10, lin. 37 a pag 11,
lin. 5; pag. 11, lins. 18-26 y 34-39; pag. 12, lins. 6-13; pag. 12, n. 20, princip.
lins. 34 a 4 de la pag. 13; pag. 13, nums. 21-26 inclusive.
948
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
102
Exc.mi pp. dd. episcopi venetiolani
N, 2. Non placet prout iacet. Praecipua vocationes fovendi ratio, non in sacer¬
dotum penuria, ut in schemate, sed in ipsa natura Ecclesiae, cui opus est sacros
habere ministros ad suam in mundo implendam missionem, ponenda est.
N. 3, lin. 26. Post verba « Magistri », addatur « praesertim religiosi in catho¬
licis scholis ». De facto enim ex scholis et collegiis religiosorum perpauci alumni
ad clerum saecularem augendum, saltem apud nos, egressi sunt.
N. 4. Orationem tum privatam tum communitariam expresse commendare
omnino decet.
N. 5. Vividior et urgentior « Operis vocationum sacerdotalium » commen¬
datio desideraretur.
N. 6, pag. 7, lin. 2. Post verba « a parochis », addatur « a religiosis magistris »,
ob rationem supra allatam.
N. 7. Cum zelus et prudentia sine caritate nihil sint, haec virtus, de qua
nullum hic habetur verbum, in sacrorum alumnorum institutione quam maxime
inculcari oportet.
N. 9. Aptioribus verbis episcopi auctoritas in seminario suo, ad normam
can. 1357, hoc loco extollatur. Non semper episcopus hoc iure uti et officio satisfa¬
cere potest sine difficultatibus et querelis.
N. 8, linn. 7-8. Post verba « Ubi congruus deest alumnorum numerus », addatur
« aut magistrorum vere in sacris scientiis peritorum copia ». Ratio patet.
N. 11, lin. 7. Convenientissimum videtur in specie determinare illos « recen-
tiores speciosi errores », de quibus hic sermo est. Ita enim norma clara daretur et
non pauca dubia tollerentur.
N. 27. Verba quibus dignitas et momentum muneris sacerdotum in seminariis
laborantium commendantur, pauperrima videntur. Optandum sane est ut laudes
pro difficili et magni ponderis opere eis a Sacra Synodo tribuatur.
103
CONFERENTIA EPISCOPORUM CANADENSIUM
General remarks. 1. We find that this schema has many things in common
with the schema de clericis ; however the theological inspiration and the general
spirit of the schema are much better.
In particular there is a concern for adapting to our own times; there is a
happy insistence on freedom in the commitment to a vocation and freedom in
every choice that this commitment presents; we propose education toward
freedom. The schema is much more positive than the de clericis with regards
to the development of priestly virtues: a privileged place is given to the
theological virtues (n. 14); chastity is presented in a positive way (n. 15, par. 2).
Attention is paid to the renewal of pastoral work and the liturgy: the liturgical
life is proposed as source of the spiritual life: there is a proposal for making
use of certain secular Sciences such as psychology.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS EORMANDIS
949
The vocation to the priesthood is presented not under a competitive aspect
but in an ecclesiastical light as complementary to the other particular vocations,
as part of the common vocation to the christian life (n. 4).
2. We find that there are certain things in the schema that should be
changed or eliminated in order that a more oecumenical atmosphere should
be established. Further, a clearer distinction might be made between the general
formation to be given in the Major Seminaries and the more scientific and spe-
cialized training of ecclesiastical faculties. However, this is indicated up to a
point in n. 18 par. 3.
While it is certainly indicated, there is not set forth strongly enough the
need for forming a clergy which is in touch with the actual world and capable
of coming into contact with the men of his time whatever their culture or creed.
Indeed, we notice that the seminarians and young priests are more at horne with
children than with adults, a fact which would seem to come from an inability
to adapt to adults seriously engaged in different temporal fields (culture, Science,
technology, labour etc.). On the whole, the schema has an individualist approach:
it does not favour the development of a spirit of Service and the sense of an
apostolate of one’s milieu. The pastoral work which it wishes to inculcate
would be that of the individual both for the pastor as for his flock. The schema
has not questioned the fact of the seminary’s existence: it is accepted as a fact.
The Council could ask itself this important question: Can we be satisfied with
reforming the seminaries or should they be replaced by some other institution,
another organization better adapted to the needs of our time and of our various
milieux? It has been stressed that the Major Seminary produced a loss of contact
with the world: could not the life of the seminary be organized in such a way
as to avoid this drawback, or should we turn to a different formula for the
training of priests which would not pose this problem? Would a session in
the world such as the one made necessary in certain countries by military Service,
be a sufficient answer?
3. The appendices destroy the schema itself and strike one as being more in
the spirit of a first draught. For example, in n. 18 of the schema, lines 6 to 13
there is a proposal for asking the episcopal assemblies to take over the orga¬
nization of training of priests according to the pastoral and cultural needs of the
milieu; why should a directive from the Sacred Congregation of Seminaries and
Universities look after the same thing?
In n. 2 of appendix 1, par. 7, there is once more an insistence on errors
to be avoided: this does not correspond to the spirit of the schema whose tone
is, on the whole, positive.
Special remarks. N. 1, Preamble: We find here an apt reference to the
three roles of the priestly ministry for which there is preparation in the
training of clerics.
Line 9: Suggested correction: « ad tam necessarium et sublime officium
a Deo electi (e populo christiano) » in order to show that recruiting of the
leaders is carried on amongst the christian people.
First title: We suggest « de vocationibus sacerdotalibus » in order that
the word ecclesiastic may retain its full sense. Cf. Homo ecclesiasticus d’Origene.
N. 2, beginning of the paragraph: We suggest that the opening of the
paragraph « Cum vero sacerdotum numerus magis in dies populi christiani
950
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
necessitatis impar evadat » should be omitted in order to avoid an atmosphere
of panic hardly propitious for the fostering of vocations. Rather, in order to
show the need for fostering vocations in a positive way, we suggest: « ad hanc
aedificationem corporis Christi peragendam » which refers back to the end of
the preceding paragraph.
N. 3. There should be an insistence on the role of the family: it is in the
christian society, consequently within the families, that God sends vocations to
the priesthood: the family environment is the normal soil in which vocations
will grow: priests, teachers, etc. are its aids. While enumerating the different
agents for vocations, the first place should then be given, not to the pastor but
to the family and to the parents.
N. 4. The expression « communis cooperationis » is a good one: it shows
very well that the work of fostering vocations is one belonging to the whole
christian community. At the end of the paragraph, the vocation tO' the priesthood
is well established in its ecclesiastical context.
N. 5. The same remark as for n. 3: the enumeration is not organic enough;
the preponderant role of the family and the parents should be made to stand
out, by wording the text as follows: « inter parentes, magistros et consociatio¬
nes (sub impulsu parochi). Episcopo patre et duce... ». The second paragraph
shows very well the universal point of view which should be adopted in dealing
with vocations.
N. 6. Here the role of family and parents is well indicated. Amongst the
institutions where future priests are formed, we notice the colleges which fulfil
the same end as the minor seminaries.
The third paragraph asks that the seminarians should receive an education
identical to that of other young men.
N. 7. A very good paragraph. Notice the expression: « sacerdotalis et
pastoralis pietas », which shows that the piety of the priest must not be a private
one outside of his function within the church.
Here one should add and emphasize the formation for serving others, for
the commitment to the community, for a team spirit in order to understand that
the collegiate nature of the presbytery is a fundamenal necessity for the life of
a priest.
N. 8. Note the recommendation for amalgamating the seminaries in order
to obtain a better organization.
N. 9. In the seminaries we must have chosen men who are well prepared
and there must be a sufficient number of them.
N. 10. There is here a list of things that are known. Notice the requirements
for mental health.
N. 11. Eliminate « ad naturae infirmitatem humanae et peccati originalis
sequelas medendas »: there is nothing of particular application to seminarians
on this point.
Second paragraph: eliminate the reference to « speciosi errores » since this
is not in accord with the general spirit of the Council; begin with « Rectae disci¬
plinae doctrina »... line 9.
Third paragraph: Here one could stress that type of obedience which
consists in abandoning one’s private views in order to collaborate with the group
and to act as a team.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
951
N. 13. The importance of the theological life is pointed out very well.
N. 14. They have done well to propose community participation in the life
of the liturgy as principal source of the spiritual life.
N. 15. On apprenticeship for evangelical poverty. To be eliminated, p. 11,
lines 3 to 5: « reprobata crescente in dies propensione methodos sequendi quae
hedonismum sapiunt »: this passage is negative, displays an attitude which is
not universal but particular to specific milieux.
Paragraph 2: a good positive presentation of chastity: « integra animi et
corporis deditione Domino inserviunt ». A word might be added to line 13: « quo
arctius per oboedientiam Ei (libere) coniungitur... » in order to emphasize that
obedience is a free act. One could perhaps connect the imitation of Christ’s
obedience with participation in His mission, show the ecclesiastical value of
obedience as well as its ascetic value as imitation of Christ. The quotation from
Phil. 2, 8, which is out of context, could be eliminated.
Here one could add a paragraph to show how studies should nourish the
interior life, especially the study of Theology as founded on its biblical sourees
(cf. n. 22, par. 2). The great aim of the whole of Saered Science is to know
God in order to make Him known. In n. 23 the pastoral nature which should
belong to the studies of seminarians is pointed out: Saered Science should aim
at giving them a « pastoralis pietas » (n. 7).
N. 18, 2nd paragraph. The universal laws governing the programme of
studies in seminaries can only be very general. It is up to the authorities of
the various regions to determine the programmes adapted to the milieu, to the
general organization of the studies of the country and of the region. Directives
from the Congregation of Seminaries and Universities which are too precise run
the risk of provoking avoidable conflicts with the programmes of local faculties
and universities.
2nd paragraph. There is a time for the general training in the major se¬
minaries and time for specialization. Here one might further stress the difference
between the aims pursued by the seminaries and the ecclesiastical faculties
(cf. General Remarks).
N. 19. The obligation of studying Latin depends on the jurisdiction of a
dicastery looking after the affairs of the Western Church and can have nothing to
do with the Eastern Church. Besides Latin is not the only language to suggest
itself because of the value of its tradition.
N. 20. « Cum vero philosophicus cursus theologico sit propaedeuticus ». Phi-
losophy is not simply a training ground for theology, rather it should be seen
as a means to a general culture, so that seminarians should not be inferior to
others (cf. par. praec., lines 25 sq).
N. 21. The « Philosophia perennis secundum S. Thomae rationem » can
neither be imposed nor recommended by a Council of the universal church;
moreover. it would be in a more ecumenic spirit not to mention it in such a
solemn document.
N. 22. The second sentence of the first paragraph presents a concrete and
living idea of Theology known as the mystery of salvation contained in the Word
of God, celebrated in the liturgy and lived in the spiritual life.
Second paragraph: lin. 9, on Thomist theology same remarks as for philosophy.
952
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
104
CONFERENTIA EPISCOPORUM APRUTIORUM
Gli ecc.mi vescovi, in riferimento al n. 8, auspicano che dove esistono seminari
interdiocesani, Regionali e Nazionali tutto il funzionamento di essi si svolga « sub
ductu et cura Episcoporum », e che i rapporti fra la S. Sede e la vita di detti
seminari siano tutti ordinariamente esplicati tramite i vescovi dei territorio
interessato.
105
CONFERENTIA EPISCOPORUM APULIAE
Schema plene laudatur; sed sicut in schemate « de scholis catholicis », deside¬
rantur fontes in notis indicandae.
106
CONFERENTIA EPISCOPORUM PAEDEMONTANORUM
Pag. 8, lin. 34: Locutio « Superiores tempestive dimittant... » sic corrigatur:
«Superiores, audito parocho alumni et confirmante Episcopo, tempestive di¬
mittant ... ».
Fieri potest quod superiores, antipathia ducti contra alumnum, quemdam
dimittant qui probabiliter vocatione ecclesiastica gaudet.
Pag. 11, lin. 5: Verbis « hedonismum sapiunt...» sequentia utiliter addenda
videntur, nempe: « Ac proinde seminaria necessaria et utilia, praesertim quoad
munditiem, habeant sed omnes luxus et mollities ab eis arceantur ».
Pag. 14, linn. 15-16: Post locutionem pag. 14, lin. 15, seu post verba « ap¬
plicare noscant » alia addatur ex novo, nempe: « Alumni, sive cursus philosophici
sive cursus theologici, vehementer hortantur ut quotidie lectioni et studio Sacra¬
rum Scripturarum incumbant, a magistris recte ducti, ita ut, sacerdotium assecuti,
fere omnes sacros libros saltem una vice legerint ».
107
CONFERENTIA EPISCOPORUM SARDINIAE
1. Nel proemio, dove si paria della sollecitudine della Chiesa per la forma-
zione dei chierici, conviene ricordare il decreto dei Concilio Tridentino, con cui
furono istituiti i seminari (Spanedda, Carta).
2. Ci sia un accenno alia vocazione missionaria per Lapostolato svolto nella
diocesi, perche questo non sia disprezzato dai chierici (Tedde).
3. Si dica ■ espressamente che i chierici devono essere educati alia venerazione
dei vescovo (Tedde, Cogoni, Basoli), per cui e necessario che i vescovi non siano
estraniati dai seminari regionali, anche diretti da religiosi, per quanto riguarda
studio, disciplina (Fraghl, 'Carta, Basoli, Cogoni).
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
953
4. Ci siano corsi, non scuole regolari, per la preparazione dei superiori, ret-
tori, economi, direttori spirituali (Botto, Melas).
5. Quando si paria della cura delle vocazioni (n. 6) si accenni alia formazione
spirituale dei bambini nelle associazioni specializzate (Azione Cattolica, Pueri Can¬
tores, Piccolo Clero) (Spanedda) e si dica qualcosa dei pre-seminari (Carta, Spa-
nedda).
6. Si dia ai seminaristi una cultura viva, aderente alia realta di oggi, sfron-
dandola da impalcature vecchie, non necessarie (Fraghi, Melas, Basoli, Carta). Si
insista sullo spirito liturgico (Botto, Ciuchini).
7. Definire nel C.I.C. cui competit iuridica repraesentatio seminarii (Spanedda).
108
CONFERENTIA EPISCOPORUM UMBRIAE
Schema placet saltem nobis Italis. Videtur tamen maior inrepere cura men¬
tibus quam animis informandis.
Cap. I: Par. 3. Non ad solos Ecclesiarum Pastores, ad sacerdotes, ad docentes
et ad familias spectat curam de vocationibus gerere. Aliquid enim pertinet ad
omnes fideles qui, ut membra Ecclesiae, in bonum ipsius pro suo cuiusque modo
adlaborent oportet.
Par. 6, lin. 10 seqq. Magis de prae-seminariis quam de seminariis sermo
fieri videtur.
Cap. II. Pagina sonat ingenti molimine gravis (italice « farraginosa »). Par. 8.
Vix mentio fit de erigendis seminariis dioecesanis maioribus, quae tamen maximi
momenti sunt ad vitam dioecesis quod attinet. Id quam maxime necessitatem
innuit finium regundorum ita ut in posterum eiusmodi habeantur dioeceses quae
suum quaeque seminarium maius et facile erigere et prospere perducere valeant.
Etenim:
a) In suo seminario maiore directe adlaborat episcopus ipse effingendis
iuvenum moribus, eos noscit ita ut securius de vocatione iudicium ferre possit,
ab iisque dignoscitur et ita ea fusio animorum efformatur quae et cleri disciplinam
et omnium collaborationem tantopere iuvat.
b) Facilius ad optatam metam vocationes pertingent, sublato transitu e
dioecesano seminario (quod familiae speciem praesefert) ad maius seminarium
regionale (ubi res et personas novas et veluti extraneas inveniunt idque saepe fit
non sine magna turbatione animorum).
c) Clerus populusque maiore cura prosequi solent vitam seminarii dioece-
sani quod magis suum sentiunt quam seminarii regionalis quod alienum putant.
d) Seminarium maius in dioecesi id apprime consequitur ut doctrinam
cleri promoveat quippe qui et teneatur praestare docentes indeque vicissim benefi¬
cum influxum percipiat. Haec omnia satis dicunt momentum seminarii maioris in
singulis dioecesibus.
Cap. III. Etsi sermo fusior, res placet. Italice auspicato dixerimus: « fara
testo ».
954
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
Par. 16: de formatione quam «humanam» vocant ita dicatur: «in civili
quoque societate magni aestimatur ».
Cap. IV. Placet. Non videtur unum lycaeum classicum ad sacerdotium apte
disponere. In historia ecclesiastica docenda, curentur quae ad regionem spectant.
In pag. 17, par. II, n. 3, sermo fiat et de seminariis dioecesanis maioribus.
109
Exc.mi PP. DD. EPISCOPI PROVINCIARUM AQUENSIS
AVENIONENSIS ET DIOECESIS MASSILIENSIS
I - Generatim advertenda. In universum, huic schemati annuunt illius aposto-
licae regionis episcopi, quibus tamen in votis foret de his quae sequuntur ratio
habenda esse.
1) De vocationibus ecclesiasticis. De hoc capite, iudicia permulta protulerunt
episcopi, quoddam vividius exoptantes argumentum, quod vocationem relate ad
salutis opus ponat; quod deinde non tantummodo ad pueros pertinere videatur
(multi enim hoc tempore adulescentes de Domini vocatione nisi circa vicesimum
annum conscii sunt); quodque tandem breviter manifestam faciat gravissimam
episcopis, sacerdotibus et parentibus coetibusque christianis, de his omnibus quos
Deus vocare possit, rationem reddendam.
2) De formationis fine et seminariorum ordinatione . Optandum esset ut verba
Ioannis X, usque ad extremam prolata essent partem « alias oves habeo ... »,
nam prospectus missionarius nunquam, sicut his temporibus, ad Ecclesiae vitam
magis necessarius, ab illa « ordinatione » videtur alienus.
3) De institutione spirituali. Spiritualis vitae ad rem pastoralem moderatio,
necnon personalis in sacerdotalibus virtutibus formatio proficerent si magis elu¬
cescerent: vivendum est enim Christus Salvator in suis sacerdotibus.
4) De studiorum ratione. Hoc caput maxime conspicuum est. Illius regionis
episcopi cum magna voluptate notant partes episcopalibus conferendis suscipien¬
das ad rationem studiorum cuiusque patriae necessitatibus accommodandam et,
praeterquam quod in 3° dictum fuit, etiam horum studiorum ad rem pastoralem
moderationem distincte affirmatam.
5) De formatione post seminarium perficienda. Illud breve caput, instinctibus
refertum, omnia quoque obtinuit suffragia.
II - Peculiariter. Pag. 5, linn. 18-20: Satisne est contendere Ecclesiam « reci¬
pere » et « consecrare »? Nam Ecclesia ipsa etiam, in nomine Domini, « vocat ».
Pag. 6, lin. 1: «Vocationem percipere et sequi». Sed qui ordinandi sunt
sacerdotes debent etiam suam vocationem cogitatione comprehendere magnique
facere, necnon paulatim quid exigat percipere (nam Domini vocatio fit pedetentim).
Pag. 8, lin. 16: « Ab alienis officiis liberi » melius videretur: « satis liberi ».
Pag. 8, lin. 33: Loco tantum « physica et psychica »: « et speciatim psychica ».
Pag. 10, linn. 11-12 et lin. 30: Verba haec habentur exigua: commorari opor¬
teret in communicatione mysterii Christi Redemptoris, in caritate parata ad omnia
perficienda ut salventur homines Paterque glorificetur.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
955
Pag. 10, n. 14: Scriptura Sacra includenda esset in « fontibus » spiritualis
clerici vitae, nam tantum in cap. IV ut doctrinae materia commemoratur.
Pag. 11, linn. 6-11: Magis commorari oporteret, nam aetate nostra virtus
castitatis tantas affert sacerdoti difficultates!
Certe necessarium est de gravi omnique modo spirituali castitatis causa com¬
monere. Vocabulum autem «spirituale cum Christo connubium» ambiguum
habetur.
Pag. 12, linn. 20-32: Vocabula « studiorum humaniorum curriculum », « ad
studia academica accedunt » non sunt idonea. Expostulationes de quibus lin. 27
et seq., omnino legitimae habentur. Nonnulli autem adulescentes, studii liberalium
doctrinarum temporis spatio non confecto et insuper inhabiles studiis apte « aca-
demicis », facultatem habent « studiorum ecclesiasticum curriculum» adeundi,
post praeparationis brevius tempus, dummodo sollertes sint confecerintque studia
scientifica vel etiam « technica », in quibus satisfecerint.
Pag. 13, n. 22: Conveniret utique praeterea theologiae, liturgiae et spiritua-
litatis iuridicaeque traditionis orientalium ecclesiarum disciplinam primam tradere.
Pag. 14, lin. 19: Post « expostulatam. » alius incipiendus esset versus, ut
ecclesiae christianae non-unitae a non christianis religionibus distinctissime seiunc-
tae sint.
Pag. 14, n. 23: Recte mentio fit de novis disciplinis. Deploratur autem in
hoc toto capite de historia Ecclesiae codiceque luris canonici nullam mentionem
factam esse.
Pag. 15, linn. 21-22: Loco «moderate quidem » visum est « tali quidem
modo » melius convenire.
110
Exc.mi PP. DD. EPISCOPI PROVINCIAE SABAUDIAE
i
Episcopi provinciae Sabaudiae, scii. RR. DD. de Bazelaire, arch. Camberiensis,
RR. DD. Bontems, ep. Maurianensis et dioecesis Tarantasiensis administrator apo-
stolicus, RR. DD. Sauvage, ep. Anneciensis, cum diebus 11 et 12 iunii 1963, ad
communiter de schemate de Sacrorum alumnis formandis considerandum et dispu¬
tandum, prope Annecium convenissent, totam praedicti schematis summam, in
universum sumptam, et singulos articulos, approbare statuerunt: attamen, ad
quasdam correctiones, emendationes mutationesque proponendas consenserunt,
quarum elenchus infra exponitur.
I. Ad art. 2. Quo melius et lucidius quaestio de vocationibus instituatur, et
quo clarius appareat quaenam media ad vocationes fovendas magis apta sint,
necesse visum est ecclesiasticae vocationis naturam distinctius definire, prae oculis
habitis quae tam in Codice luris Canonici quam in Encyclicis Romanorum Pon¬
tificum litteris hac de re inveniuntur: et ideo proponunt Episcopi Sabaudiae ut
articulus secundus schematis sic conscribatur: « Cum vero sacerdotum numerus
magis in dies christiani populi necessitatibus impar evadat, haec sancta Synodus
ecclesiasticas vocationes imprimis fovere cupit; opportunum igitur censet naturam
vocationis in mentem revocare. Etenim sacerdotalis vocatio est actus Divinae Pro¬
videntiae, quae aliquot viros ad Christi sacerdotium participandum eligit, eis con¬
gruas tribuens dotes aliaque media ad hoc officium recta intentione et libere asse-
956
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
quendum necessaria, simulque Ecclesiae committit ut, vocationis signis agnitis,
candidatos admittat eosque Sancti Spiritus sigillo in aeternum consecret ».
II. Ad art. 5. Ut ostendatur quam intime coniungi debeat cura pastoralis de
vocationibus fovendis cum studio pastorali universali (gallice «pastorale d’en-
semble »), quod quidem esse maximi momenti neminem latet, quattuor priores huius
articuli lineae sic scribantur: « Haec aliaque vocationum subsidia eo pleniorem
assequentur efficaciam, quo arctior erit, Episcopo patre et duce, sacerdotum, reli¬
giosorum atque laicorum participatio ad apostolatum totius Ecclesiae dioecesanae.
Virium laborumque specialis in favorem vocationum coniunctio melius apparebit
ut campus privilegiatus actionis pastoralis generalis et ideo, in singulis dioece¬
sibus etc. ».
Ad sequentes articulos (§§ III-XI) nonnulla verba addenda proponuntur,
quae in textu lineola nigra infra perducta insignita sunt:
III. Ad art. 6, lin. 14: « ceterisque disciplinis, praesertim scientificis, quae
praerequiruntur ... ».
IV. Ad art. 9, lin. 16: «ab alienis officiis liberi, nec tamen ab actione pasto¬
rali extranei ... ».
Ad art. 9, lin. 18: vox « convenit » magis adapta videtur quam « oportet ».
Ad art. 9, lin. 27 in fine, post « dent operam », addatur: hodierni apostolatus
exigentiis rite perpensis.
V. Ad art. 10, lin. 32: « de congrua valetudine physica et psychica, tam per¬
sonali quam hereditaria ».
VI. Ad art. 11, lin. 3: « necessaria apparet, non solum ad naturae infirmita¬
tem humanae et peccati originali sequelas medendas, sed etiam ad bonum com¬
mune eficacius promovendum, et ad virilem etc. ».
VII. Ad art. 12, lin. 34: « et mortis ac Resurrectionis Dominicae ... ».
VIII. Ad art. 14, lin. 34: « amare discant, lectioni divinae assuescant et
institutione ... ».
Ad art. 14, lin. 36, post « degustanda », addatur: et de rebus spiritualibus
ad fraternum commercium libenter instituendum manuducantur ».
IX. Ad art. 15, lin. 13: « ei coniungitur, qui omnimode ministrare venit ea
quae Patris sunt, et factus est... ».
X. Ad art. 18, lin. 16: « opportuno tempore, diligenter perpensis spiritus et
ingenii dotibus, ad studiorum ... ».
XI. Ad art. 22, lin. 36: « et in Ecclesia semper in actu per mysterium paschale
clara in luce ponant ».
XII. Ad art. 23. Minus opportunum videtur ea omnia quae Commissio prae-
conciliaris late fusiusque evolverat de formatione clericorum ad pastorale mini¬
sterium hisce duobus brevibus articulis esse coarctata, ita ut multa silentio trans¬
irent quae eadem Commissio suadere intenderat. Magis insuper rectae rerum
dispositioni consentaneum videtur futurum fuisse, si ea quae ad pastoralem for¬
mationem pertinent in peculiari capitulo exposita essent, vel saltem capitulo de
institutione spirituali annexa essent; nunc autem capiti « de studiorum ratione »
inserta sunt, quod minus conveniens videtur.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
957
Lin. 35, addatur: « quoad paenitentiae sacramentum et animarum directionem,
attentis iis quae de studio et scientia pastorali in Decreto “ de Clericis ” pro¬
ponuntur ».
XIII. Ad art. 24, lin. 19: « sed etiam practice addiscant, tam durante studio¬
rum curriculo quam feriarum tempore »; lin. 24: sed methodice fiant, habita, sub
peritorum magistrorum ductu, de apostolicis inceptis discussione.
111
CONFERENTIA EPISCOPORUM GALLIAE
1. Desideria circa textum schematis propositi. Desiderantur in textu:
a) Intentio pastoralis, qualis a Papa Ioanne XXIII et Paulo VI expresse
requiritur. Urget necessitas in tramite annorum formationis experimenta praevi¬
dere et instituere, qualia ad usum discipulorum suorum instituerunt illi qui prae¬
scripta Concilii Tridentini perfectius et fructuosius adhibuerunt, nempe Patres
Societatis Iesu.
b) Vocatio insufficienter definitur. Requiruntur determinationes circa prae¬
parationes vocationis, conditiones in subiecto et signa. Expositio doctrinalis ne¬
cessaria est ut character « ecclesiale » vocationis in meliorem lucem veniat.
c) Formatio humana clericorum non considerat conditionem in praesenti
iuventutis: tempus requiritur longius ad maturitatem animarum; oportet con¬
cedere moras ut vocatio firmetur, quod saepe saepius hodie a clericis requiritur.
d) Formatio intellectualis non inspicit requisita hodierna, scilicet ut edu¬
catio mentis clericorum adaequare valeat statum communem culturae hominum
in mundo hodierno.
e) Formatio evangelica altius protendatur: speciatim educatio prudentiae,
oboedientiae, castitatis et fortitudinis, quae hodie postulant, in novitate mundi,
modos paedagogicos novos, ex profundiore recursu ad traditionem evangelicam
inventos.
2. Conclusiones et postulationes. Episcopi Galliae postulant ex conscientia:
1) Ut Concilium ipsum non textum conficiat, sed quaedam tantum ditiora
et firma principia auctoritative proponat quae instrumenta parare permittant ad
verum progressum.
2) Ideo concredatur applicatio principiorum Commissioni cuidam Episcopali
universali, a Concilio electae.
3) Ut ad mentem n. 18 schematis, confirmetur spatium amplum Conferentiis
Episcopalibus concessum, ut conditionibus diversis in mundo ratio fiat.
4) Alta principia, quae Commissionis post-Conciliaris opus regitura sunt,
talia sint quae requisita antea proposita impleri valeant.
1. Region Centre-est. En ce qui concerne la note sur les Seminaires:
1) Le futur schema doit eviter de repet er ce qui deja a ete suffisamment expli-
cite dans les documents anterieurs (Code de Droit Canonique - Encycliques, etc.).
2) Le schema doit se borner aux grandes orientations et ne pas entrer dans
tous les details, qui risquent d’etre depasses et d’ailleurs sont deja depasses.
958
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
3) La formation pastorale doit etre donnee cTune maniere plus approfondie
que ne laisse entendre le schema actuel, et cela, par un enseignement proprement
dit comme par la pratique.
4) II faudrait prevoir un etalement plus considerable du temps consacre
aux etudes et aux ordinations, afin que les clercs puissent se decider en toute
liberte et avec les precautions requises.
2. Region Ovest. Rreambule. La mission du pretre ne doit pas etre definie
seulement par rapport au Christ, mais encore par rapport au monde d’au]ourd’hui,
auquel le pretre appartient par son origine et auquel il est envoye. Pretre, homme
de Dieu pour ce monde a sauver.
Sur les Vocalioris. Qu’on ne commence pas par gemir sur le nombre insufHsant
des pretres! Nous desirons que les vocations sacerdotales soient situees au milieu
de tous les appels de Dieu dans 1’Ecriture et dans TEglise (Dieu est un Dieu
vivant qui appelle), et qu’ains.i 1’aspect specifique de la vocation au sacerdoce
ministeriel apparaisse mieux.
II faut en outre montrer que 1’appel divin se manifeste progressivement dans
la vie meme du sujet et a travers des mediations humaines. Dans la pedagogie
de la vocation, Peducateur doit se montrer tres attentif a la formation de la per-
sonnalite du sujet et aux etapes de son accession a la maturite humaine et spirituelle.
A propos de l’art. 6, nous soulignons la necessite d’une education suivie et
progressive, avec des etapes de formation encore plus diversifiees dans le temps,
meme en ce qui concerne la periode du Grand Seminaire.
Sur VOrientation et VOrganisation des Seminaires. Art. 7. La formation sacer¬
dotale est bien rattachee a son but: former des pasteurs, avec toutefois une pre-
cision qu’il serait desirable de voir introduite: former des pasteurs pour une
epoque donnee.
Art. 9. Nous demandons que soit promue une politique a longue echeance
pour la preparation des educateurs.
Art. 11. La justification de la discipline est trop negative. Il faudrait partir
des valeurs humaines et surnaturelles que les seminaristes portent en eux, pour
une education progressive et active d’une veritable discipline de vie, assumee
personnellement par chacun. Dans la perspective d’un acheminement vers un
sacerdoce vecu et exerce collegialement, il faudrait faire decouvrir les lois elemen-
taires de la vie communautaire et du travail apostolique concerte.
Sur la formation spirituelle. L’art. 13 presente a juste titre une education
sacerdotale centree sur le Christ-Pretre et la vie theologale. Mais il ne souligne
pas assez qu’il s’agit d’une foi a transmettre par le temoignage et Lenselgnement.
Sur la formation intellectuelle. Art. 22. On s’etonne de ne pas trouver d’al-
lusion explicite au Droit canonique, a la musique et a l’art sacre.
112
CONFERENTIA EPISCOPORUM HISPANIAE
[C/. pag. 883-887].
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
959
113
CONFERENTIA EPISCOPORUM JUGOSLAVIAE
I. In genere. 1. Schema deberet esse brevius; continet varias exhortationes etc.,
quae omitti possent. 2. Unus ex episcopis advertit: schema omnia momenta
ad statum clericalem vocatorum fere idyllice exhibet quod cum Mt. 10, quasi
« magna charta vocatorum », drammatico realismo redolente, discrepare videtur.
II. In specie. N. 1, pag. 5, lin. 1 loco « Regis » dicatur « Pastoris ». Paulo
enim postea dicitur Christum, triplex munus sacerdotibus demandasse; sacer¬
dotes vero non sunt reges, sed pastores. Vox « regis » hodie non bene sonat.
N. 2, pag. 5, linn. 13-14 dicatur « in multis regionibus », nam adsunt regio¬
nes ubi vocationes abundant, v. g. Hispania.
N. 3, pag. 5, linn. 13-16 quoad parochos forsan fortius exprimi posset cu¬
ram circa vocationes inter munera principaliora pertinere.
N. 4, pag. 6, linn. 13 s. quoad orationem pro vocationibus forsan aliquid
concrete decerni posset, v. g. ut , Missa ad vocationes petendas vel servandas
aliquibus privilegiis donetur, et certis diebus in seminario praescribatur, v. g.
initio anni scholastici vel occasione « Diei pro vocationibus ». In « oratione fide¬
lium » dicenda ante Offertorium (iuxta const. de s. Liturgia ) inseratur invocatio
pro vocationibus. Sed haec omnia forsan potius ad Instructionem edendam per¬
tinent, quam ad ipsam constitutionem.
In ultima parte eiusdem n. 4 forsan omitti posset allusio ad matrimonium,
respectu ad Orientales apud quos dari potest vocatio sacerdotalis cum matri¬
monio.
N. 6, pag. 7, lin. 5 quoad seminaria minora forsan addi posset « saltem
pro classibus superioribus », i. e. quod in Italia vocatur ginnasio-liceo. Non omnes
dioeceses habent media materialia et sufficientes professores pro seminario mi¬
nori «pleno ». In aliquibus nationibus, v. g. in Jugoslavia leges civiles pro¬
hibent ingressum in seminarium minus ante 15 annos completos. Hoc modo
etiam minus expenditur, minor numerus professorum sufficit, minor est numerus
alumnorum qui seminarium deserunt.
N. 6, pag. 7, linn. 10-11 forsan clarius exprimi debet quod hoc sibi velit
« vitam ducant quae cum communi omnium adolescentium vita... congruat ».
N. 8, pag. 8, lin. 9 quoad seminaria interdioecesana, est qui putet quandoque
sufficere ut episcopi qui ob exiguum numerum alumnorum vel defectum requi¬
sitorum necessariorum non possunt aperire proprium seminarium, mittant suos can¬
didatos in aliud seminarium, quin sit formaliter interdioecesanum.
N. 9, pag. 8, linn. 15-16 quoad magistros seu professores, praesertim in se¬
minariis minoribus, non est insistendum ut omnes sint viri ecclesiastici, i. e. cle¬
rici. Optime hoc munere fungi possunt etiam boni laici (pro mathesi, littera¬
tura, etc.). Concilium ipsum insistit in opera laicorum catholicorum. Praesertim
in regionibus quae penuria sacerdotum laborant, nonne melius est ut sacerdotes
curae animarum sese devoveant?
In fine eiusdem n. 9 addatur obligatio superiorum (non utique moderatoris
spiritus) ut episcopo de rebus maioris momenti et de alumnis saepius referant.
Item ut episcopus seminarium saepius visitet.
960
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
N. 11, pag. 9, lin. 6 addatur: « In educatione melius est praevenire quam
punire transgressiones ».
Lin. 26 addatur: «Moderatores non tantum exhortationes pro omnibus
alumnis habeant, se colloquia cum singulis instituant. Frequenter inter se col¬
lationes moderatores sub ductu rectoris habeant ».
N. 15, pag. 10, lin. 37 initio ponatur: « Cum ipse status sacerdotalis maio¬
rem sanctitatem requirat, ideo sacrorum alumni, ad evangelicam perfectionem
contendentes... ».
Pag. 11, post lin. 17 addatur sacrorum alumnis talem ascesim necessariam
esse quae illos ad verum heroismum praeparet. Nam talem exigit vita in castitate
perfecta per totam vitam. Praeterea paratus esse debet vitam suam dare pro Ma¬
gistro et pro ovibus.
N. 16, pag. 11, in fine addatur quaestiones politicas e seminario exulare
debere.
N. 17, pag. 11, lin. 33 addatur: « Non se limitet ad exhortationem generalem
alumnis habendas, ad libros praebendos, sed specialem contactum pluries cum
singulis habeat. Fiduciam sibi alumnorum comparet et limites moderatorum di¬
sciplinae ne transgrediantur, et vicissim ipsi fines fori interni».
Momentosum esset etiam aliquid innuere de necessitate uniformitatis quoad
modum agendi in rebus maioris momenti moderatorum spiritus variorum semi¬
nariorum unius nationis, item quoad disciplinam generalem. Ad hoc assequen¬
dum necessariae sunt collationes moderatorum spiritus et superiorum semina¬
riorum.
N. 17, pag. 11, linn. 34-39 de tirocinio spirituali. Tale tironicium, ad
modum alicuius no vitiatus, congruum locum haberet post expletum cursum phi¬
losophicum. Tamen unus ex episcopis vellet ut sensu proprio praecipiatur ut
omnes episcopi tale tirocinium instaurent, ad modum no vitiatus religiosorum (quo
tempore nulla materia scholastica doceatur) saltem per 9 menses, i. e. unum
annum scholasticum, et quidem post studia theologica finita: 3 menses ante sub-
diaconatum, item ante diaconatum et presbyteratum, incluso — si possibile —
integro mense exercitiorum spiritualium.
In fine n. 17, pag. 11 unus ex episcopis vult ut addatur: «Loci Ordinarius
per se vel per delegatum seminario assidue advigilet et quotannis visitationem
canonicam peragat ut notitiam sibi comparare possit de pietatis spiritu, de disci¬
plina ac studiis necnon de modo quo moderatores et magistri sua munera ab¬
solvant ».
Alius addere vult: «Domus rusticationis comparandae sunt, ubi alumni
saltem per tertiam partem vacationum bene occupati degant. Vacationes aestivae
non parvum damnum spirituale alumnis afferre possunt. Ideo enixe parocho
alumni commendandi sunt. Ipse ut pater eos foveat, ab occasione mali avertat ».
N. 18, pag. 12, linn. 6 s. ponendum esset principium generale ne in ratione
studiorum disciplinae principales ob multitudinem disciplinarum auxiliarium et
specialium damnum patiantur.
N. 23, pag. 15, post lin. 10 unus ex episcopis ut addatur: «De musica
sacra instructio, organi vel harmonii pulsatio necnon technica institutio pastorali
vitae utilis toto tempore vitae in seminario doceatur ».
Alius proponit ut candidati in seminario aliquid de oeconomia domestica
addiscant, cum tales notitiae perutiles esse possint.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
961
114
CONFERENTIA EPISCOPORUM LUSITANIAE
Hoc schema in genere placet. Quamvis nimis longum videatur et sit, tamen
talem doctrinae densitatem habet quae sine detrimento coarctari non facile possit.
Ad singula quaedam. Pag. 5, n. 2, lin. 13: Ratio de vocationibus ecclesiasticis
fovendis non ponatur tantum, modo negativo, scilicet quod sacerdotum numerus
magis in dies christiani populi necessitatibus impar evadat ... Vocatio sacerdotalis
est aliquid maxime positivum in se, signum amoris praedilectionis Dei qui ex
hominibus assumit quos participes sacerdotii Filii Sui pro hominibus constituit...
(cf. Hebr. 5, 1). Haec positiva ratio ad iuvenum voluntates movendas non desci-
pienda videtur.
Pag. 5, n. 3, lin. 26: Magistri pariter ... Anteponatur huic periodo illa: Fa¬
miliae quoque christianae ... (pag. 6, lin. 1 ss.).
Pag. 5, n. 3, linn. 27 et 28: ... quovis modo curant, praesertim in scholis catho¬
licis discipulos, etc.
Pag. 5, n. 4, lin. 20: ... inter peculiares vocationes eminet sacerdotalis vocatio.
Addatur: sive religiosa sive dioecesana.
115
CONFERENTIA EPISCOPORUM NEERLANDIAE
Cum ea quae in hoc schemate dicantur sint effata generalissima ab omnibus
manualibus iam proclamata, notaque ab omnibus, non videtur esse opus Concilii
ut haec omnia rursus edantur. Insuper problemata de seminariis maxime differunt
secundum condicionem provinciarum ecclesiasticarum. De problemate intricato
vocationis sub respectu theologico et sub respectu psychologico et sociologico hoc
schema fere nihil substantiale prae se fert.
116
CONFERENTIA EPISCOPORUM AFRICAE MERIDIONALIS
In genere. Perspicit conferentia hoc schema, in tota eius indole et in toto eius
modo loquendi, nullatenus spiritum redolere iuventutis, spei, et hilaris fiduciae
Ecclesiae erga iuventutem clericalem qui exspectandus esset si thema Concilii
centrale et impulsivum, refrigerii scilicet, iuvenescentiae et renovationis sufficienter
in eo elaborando consideratum esset.
Materia reapse in schemate prouti nunc stat temporum necessitatibus quidem
congruit; modus tamen quo haec materia praesentatur non sufficit ut spiritus quo
Ecclesia hodie animatur in eam infundatur. Enixe ergo expostulat Conferentia ut
totum hoc schema in lumine huiusmodi considerationum funditus recognoscatur,
maxime autem quod attinet ad Sectionem III, « De institutione spirituali », et IV,
« De studiorum ratione », ubi multa pretiosa sub expositione arida fere sepeliuntur.
61
962
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
In particulari. Commendat conferentia ut integra vocatio christiana, in se et
in variis eius determinationibus, ut est vocatio ad vitam laicalem, ad matrimonium,
ad sacerdotium, vel ad vitam consiliorum evangelicorum, in schemate de Ecclesia
complexive tractetur; sectione tamen De Vocationibus, ob suum speciale mo¬
mentum, in praesenti schemate retenta.
117
QUIDAM EXC.MI PP. CONCILIARES AFRICAE CENTRO-ORIENTALIS
Notae generales. 1. Schema diligentissime exaratum placet, et S. Synodo di¬
scutiendum et approbandum proponi potest. Non solum principia traditionalia
repetit, sed omnino fundamenta ponit pro formatione alumnorum praesentibus
necessitatibus adaptanda.
2. Fortasse inter fines educationis sacerdotalis magis efferri posset spiritus
responsabilitatis pro universa Ecclesia omniumque animarum salute fovendus, ita
ut non tantum necessitates dioecesanae et regionales ob oculis sint, sed revera
orbis catholicus.
3. Agnovimus imprimis principium n. 8, pag. 8 allatum de seminariis et col¬
legiis componendis ad augendam et promovendam qualitatem studiorum eccle¬
siasticorum.
\_Subsignaverunt\ A. Kozlowiecki, arch. de Lusaka; F. Mazzieri, ep. de Ndola;
M. Daubechies, ep. de Kasama; F. Courtemanche, ep. de Fort Jameson; C. Chitsulo,
ep. de Dedza; A. Furstenberg, ep. de Abercorn; R. Pailloux, ep. de Fort Rosebery;
J. Jobidan, ep. de Mzuzu; J. Corboy, ep. de Monze; N. Agnozzi, ep. tit. Adra-
mittio; R. Hillerich, praef. ap. de Solwezi.
118
QUIDAM EXC.MI PP. CONCILIARES AFRICAE ORIENTALIS
Schema disceptationi in aula proponatur.
[Subsignaverunt'] Edgar Maranta, arch. de Dar es Salaam; Marcus Mihayo,
arch. de Tabora; Guido Del Mestri, arch. tit. Tuscamiensis; James Holmes-Siedle,
ep. de Kigoma; Victor Haelg, ep. tit. de Baia; Herman van Elswijk, ep. de Moro-
goro; Eberhard Spiess, ep. tit. Cemerinianensis; Edward McGurkin, ep. de
Shinyanga; Eugene Arthurs, ep. de Tanga; Elias Mchonde, ep. tit. Adraenus; Re¬
natus Butibubage, ep. tit. de Casi; Gervase Nkalanga, ep. tit. de Balbura; James
Komba, ep. tit. Thignicensis; Vincent McCauley, ep. de Fort Portal; John Ogez,
ep. de Mbarara.
119
CONFERENTIA EPISCOPORUM IN KENYA
I. In genere: 1) Schema tamquam basis disceptationis in Aula Conciliari pro¬
ponatur dummodo ad mentem Summi Pontificis (cf. Alloc. d. d. 4-XII-1963)
opportune abbrevietur.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
963
2) Quae passim de veneranda Ecclesiae traditione dicuntur vel innuuntur,
rectam non tantum locorum (v. g. in territoriis missionum) sed etiam temporum
adaptationem explicite admittant.
3) Quae de institutione spirituali dicuntur (cf. nn. 12-17), non satis specifi¬
cam cleri saecularis spiritualitatem respicere videntur. Ideo opportunae cautiones
introducendae, eo vel magis quia haec spiritualis institutio persaepe religiosis
commissa est. Insuper spiritualis directionis unitas (cf. pag. 11, lin. 32) ne coarctet,
sed potius foveat libertatem internam et « virilem animum » (cf. pag. 9, lin. 5)
qui non tantum ad apostolatum sed etiam ad propriam clerici sanctificationem
magni facienda sunt.
II. Ad singula : 1) Ad n. 1 (Prooemium, linn. 1-5): evitanda videtur, ex parte
Concilii, confirmatio doctrinae de triplici munere (i. e. sacerdotalis, prophetici et
regalis) Christi. Nam doctrina quae haec munera fundamentaliter ad duo reducit,
i. e. ad regendum et sanctificandum populum Dei, aequo iure sustineri posse videtur.
2) Ad n. 6: Quamvis praesertim in variis Africae ditionibus valor, immo et
necessitas seminariorum minorum agnoscenda sint, in constitutione conciliari evi¬
tanda videtur norma universalis circa seminaria minora simpliciter. Experientia
etenim teste, saltem in quibusdam orbis catholici regionibus vocationes sacerdo¬
tales solidiores et maturiores non semper ex seminariis minoribus proveniunt. Pro¬
ponitur ergo sequens textus emendatio (pag. 7, linn. 3-12); « Ut autem iuxta
probatas consuetudines simulque hodiernas temporum locorumque exigentias
iuvenes ad sacerdotii munus apte praeparentur, condantur et foveantur sive semi¬
naria minora, secundum proprias ordinata leges, sive peculiaria collegia eidem fini
aliquomodo prospicientia , necnon specialia quaedam instituta pro iis qui matu¬
riore aetate ...» etc. « In seminariis vero minoribus alumni vitam ducant quae
cum sana et christiana aliorum adulescentium vita congruat substantialiter-, simul¬
que ...» etc.
Optandum est ut quaedam fusius heic dicantur de institutis vocationum pro¬
vectioris aetatis.
3) Ad n. 8 (« ... quae iam salubriter statuta sunt de seminariis maioribus ...
Sancta Synodus ... confirmat ... »): Peropportunum videtur huic textui notam in
calce addere quaenam ex principalioribus documentis ecclesiasticis Sancta Synodus
heic confirmare intendat.
Post lin. 12 quaedam enucleatius dicantur de seminariis interdioecesanis (de
facto vel de iure), regionalibus, internationalibus, ipsis notionibus clarius distinctis.
4) Ad n. 9, lin. 17: « et potissimum gratiae donis praediti et formatione spe¬
ciali praeparati ... » etc.
5) Ad n. 10, linn. 34-35: « eos vero qui idonei non sint, superiores dimit¬
tant, salva autem iustitia et cantate erga alumnos eorumque parentes, nullo ha¬
bito ... » etc.
6) Ad n. 11, lin. 7: nominatim enumerentur saltem principales recentiores
errores, quos Sacra Synodus heic in mente habet.
Lin. 18: «ut alumni gradatim oboedientia supernaturali ducti...» etc.
7) Ad n. 14: opportune abbrevietur inserendo, loco linn. 13-25, summam
saltem eorum quae de seminaristarum institutione liturgica dicuntur in Constitu¬
tione de Sacra Liturgia.
8) Ad n. 15 (pag. 11) linn. 8-11: sententia concludatur post «inserviunt»,
et alia omittantur inclusive « exercendam ».
964
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
9) Ad n. 15 (pag. 11) lin. 16: « sancte servandam illam oboedientiam ... ».
10) Ad n. 18: omittatur sententia « Cum scientia ... curandum est », i. e.
linn. 1-5.
Lin. 6: « Cum in tanta ... » etc., i. e. omittatur « vero ».
11) Ad n. 19, lin. 28: ut haec paragraphus acceptabilis sit orientalibus omit¬
tatur « latinae » in lin. 28.
12) Ad n. 21 (pag. 13, linn. 14-19) de studiis philosophicis: Nimium quid
requiri heic videtur, praesertim pro territoriis missionum; textus forsitan ut sequi¬
tur temperari poterit: « In cursu philosophico elementa tradantur sanae philo¬
sophiae christianae, rationem, doctrinam, principia praesertim S. Thomae sectando,
accurate distinctis iis quae ..., ita ut alumni synthesim in quantum fieri possit
completam cohaerentemque acquirant, quae ipsis solidam ad studia sacra basim
praestet'; omissis ... etc. ».
13) Ad n. 22, lin. 39: omittatur « prope ».
14) Ad n. 14: a) Cursus theologicus sicut in par. 22 enumeratur, nimio
pondere oneratur. Melius videtur ut clare in schemate statuatur saltem principia
harum scientiarum in cursu theologico docenda esse,
b) Pag. 14, lin. 3: concludatur sententia post « perspiciant », omittendo verba
« et ea quae ... investigent ».
15) Ad n. 27 (pag. 16): paragraphus 27 in toto omitti possit et eius loco
iniungendum est quod dicitur pag. 18, lin. 28 sc.: «De institutione post semi¬
narium perficienda consilia varia ab Episcoporum coetibus pro diversarum regio¬
num adiunctis perpendenda: diaconatus per annum, convictus sacerdotales, perio¬
dici conventus, mensis sacerdotalis etc. »,
120
CONFERENTIA EPISCOPORUM MADAGASCAR
In genere schema placet etiam in eo quod plura particularia remittit ad In¬
structionem de sacrorum alumnis formandis auctoritate Concilii Oecumenici Va¬
ticani II conficiendam et ad Commissionem pro revisione Codicis luris Canonici.
Aliqua maiora problemata tamen videntur inserenda in textu Constitutionis ut
examini subiiciantur a sacro Concilio et ab ipso definiantur vel saltem indicet
commissioni pro revisione codicis quo sensu definienda sunt.
I - De vocationibus ecclesiasticis. Quae n. 2, pag. 5, linn. 12-20 dicuntur
nimis generalia sunt. Licet completa tractatio de natura vocationis ecclesiasticae
eiusque signis ad Instructionem, de qua supra, remittenda sit, ut praevidetur in
Appendice, pag. 17, lin. 1, hoc loco tamen plenius quoad essentialia describenda
esset vocatio sacerdotalis loquendo de libera invitatione divina et responsione
hominis, de dotibus requisitis in candidato deque iis quae ipsum impediant a statu
sacerdotali, de signis vocationis divinae, denique de electione Ordinarii.
II - De formationis fine et seminariorum ordinatione. In n. 10, pag. 8,
linn. 28-38 schema constitutionis affirmat obligationem superiorum dimittendi
tempestive eos qui idonei non sunt; nihil dicit de iis quae a moderatoribus spi¬
ritus et confessariis in foro interno facienda sunt quoad hanc rem; ad Instructio¬
nem supradictam remittit tractationem et « De normis circa probandam castita-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
965
tem recognoscendis et unico documento colligendis » (pag. 18, linn. 15-16) et « De
moderatore spiritus et de eius peculiari praeparatione » atque « de confessariis
et de normis ab ipsis servandis » (pag. 18, linn. 17-18).
Omnibus patet quanta sit necessitas arcendi a sacris Ordinibus indignos et
ineptos ad lugenda scandala vitanda, quae in tantam perniciem animarum cedunt.
Saepe Summi Pontifices hanc obligationem inculcaverunt: sufficiat referre quae
D. N. Paulus Papa VI de hac re dicit in Epistula Apostolica: Summi Dei Verbum,
die 4 mensis novembris huius anni edita, quarto recurrente anno centenario a
decreto Concilii Tridentini de fundandis seminariis: « Nostra quoque aetate, cum
Nobis dolendum est nonnullos Ecclesiae administros ab officiis suis defecisse
— quae calamitas severiore adhibita diligentia in sacerdotii tironibus deligendis
atque instituendis praecaveri forsitan potuisset — sacri Dioecesium Pastores per¬
opportune secum gravia verba perpendent, quibus Paulus Timotheum monebat:
manus cito nemici imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (1 Tim.
5, 22). (L’Oss. Rom. 4-5 nov. 1963, pag. 2, coi. 3).
Insufficiens videtur agere de hac obligatione tantum in Instructione: instruc¬
tiones enim proponunt res secundum vim quam ex lege naturae aut Ecclesiae
habent, quin de se ulteriorem obligationem addant; si autem considerentur quae
castitatem requisitam ad sacros ordines spectant, plura in lege naturae et in iure
vigenti Ecclesiae adhuc incerta manent, etiam quoad res gravioris momenti, aut
quae aliquibus certa videntur ab aliis dubia existimantur. Ex altera parte vere
gravia damna Ecclesiae et candidatis parit factum quod in dioecesibus finitimis,
vel etiam in eadem dioecesi, vel in eadem domo, inveniuntur superiores et con-
fessarii, qui candidato, cui alius superior, aut director spiritualis, aut confessarius
ordinarius dixit, sub denegatione absolutionis, illum ineptum esse ad statum sacer¬
dotalem, aut adhuc debere producere experimentum ad suam idoneitatem ad casti¬
tatem perfectam probandam antequam ad Ordines sacros accedat, dicat illum esse
idoneum aut satis certum iam de sua idoneitate ut statim ad illos accedere possit.
Videtur ergo necessarium ut sacrum Concilium saltem quoad aliqua graviora sta¬
tuat quomodo agendum sit ad talia damna praecavenda.
Duae res videntur exigere perfectam uniformitatem agendi superiorum, direc¬
torum spiritualium et confessariorum omnium:
1) modus agendi cum iis qui iam in cursu theologico sunt et peccatum grave
externum, licet non consummatum, commiserunt cum muliere aut persona eius¬
dem sexus, praesertim iunioris aetatis;
2) tempus minimum pro probatione castitatis normaliter requirendum.
Quoad primum videtur necessarium instituere irregularitatem ex delicto:
ratio est quod delictum commissum quando plena maturitas psychica adepta est
et post plures annos seminarii aut saltem praeparationis ad vitam sacerdotalem,
normaliter destruit illam certitudinem moralem quam, ex lege naturae, ipse can¬
didatus habere debet de sua idoneitate ad castitatem cum aliis servandam ut
possit vitare omne scandalum vitae.
Quoniam autem ii qui tale delictum commiserunt seducti ab alio et quasi
inopinate, ex dotibus animi et ex virtutibus et ex tota vita anteacta spem funda¬
tam adhuc praebere possunt perfectae emendationis, facultas habitualis concedenda
esset Ordinariis dispensandi ab hac irregularitate, si, omnibus perpensis, in aliquo
casu particulari talem spem adhuc existere iudicent; imposito tamen congruo expe-
966
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
rimento. Si vero talia delicta commissa fuerunt post ordinationem ad subdiacona-
tum vel diaconatum res ad Sedem Apostolicam referenda esset.
Quoad tempus probationis castitatis: non desunt qui adhuc sufficere putant
probationem aliquot mensium pro iis qui consuetudine peccati solitarii innodati
sunt et ad sacros Ordines accedere volunt (cf. Boschi, La chastete chez les can-
didats au sacerdoce, Vitte, Lyon-Paris, 1959, pp. 143-144). Haec sententia omnino
improbabilis dicenda est nostris diebus in quibus immoralitas late diffusa est in
societate et sacerdotes frequentiores relationes habere debent cum iuvenibus utrius-
que sexus ratione operum apostolatus laicorum; in his circumstantiis fortior om¬
nino debet esse probatio castitatis. Ipsa S. Congregatio de Sacramentis in Instruc¬
tione reservata missa ad locorum Ordinarios die 27 decembris anni 1955 in n. 12
dicit: « ... probatam castitatem experiendo ostensam, quae nempe probationem
requirit circiter unius anni »; item S. C. de Religiosis in Instructione pariter
reservata missa ad Moderatores die 2 febr. .1961, in n. 30, 3, dicit: « Nemo ad
vota perpetua et ad sacros Ordines promoveatur nisi firmam continentiam conse¬
cutus fuerit et de probata castitate diuturnum experimentum, saltem unius circiter
anni, in quolibet casu dederit ». Ceterum ex lege positiva compleri potest id
quod forte deest in aliquo casu ex lege naturali.
Ad necessariam aptam selectionem secundum necessitates nostri temporis et
ad necessariam uniformitatem omnium qui de idoneitate candidatorum ad sacros
Ordines iudicare debent, videtur ergo necessarium constituere impedimentum ad
sacros Ordines pro iis qui, consuetudine peccati solitarii innodati, experimentum
unius circiter anni nondum cum successu praemiserint. Etiam quoad hoc impedi¬
mentum facultas habitualis concedenda esset Ordinariis brevius experimentum
concedendi iis qui ex circumstantiis particularibus satis probati apparent.
Quod si non conveniens adhuc videretur instituere irregularitatem et impe¬
dimentum de quibus supra, saltem in Instructione grave praeceptum omnibus dan¬
dum esset, ipsis candidatis non exclusis, agendi modo supra descripto.
III - De institutione spirituali. In hac sectione plenius et fortius insistendum
esset super necessitate unionis cum Deo pro clerico qui vult foecundum aposto-
latum exercere; etenim sine testimonio vitae plene Deo unitae impossibile erit
animas ad Christum adducere et illas manuducere ad intimam cum ipso unionem.
IV - De studiorum ratione. In hac sectione desideratur ut commendetur non
solum cognitio linguae latinae (n. 19, pag. 12, linn. 28-32) et philosophiae secun¬
dum S. Thomae rationem (n. 21, pag. 13, linn. 14-15), sed etiam profundior
cognitio linguae et culturae nationis: haec enim, speciatim in regionibus ubi haec
diversa est a cultura graeco-latina, necessaria est ad fructuosum apostolatum exer¬
cendum, praecipue apud gentes excultas.
V - De formatione post seminarium perficienda. Quae habentur in n. 26
(pag. 16, linn. 10-14) coordinanda sunt cum iis quae habentur in schemate decreti
de Clericis n. 21, pagg. 14-15, praecipue de studio doctrinae pastoralis perfi¬
ciendae.
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
967
121
CONFERENTIA EPISCOPORUM NIGERIAE
This schema seems to be, on the whole, well adapted to the needs of the
Church at the present day and, with certain modifications, may be expected to
meet with the approval of the Council.
The following changes are suggested. Pag. 6, linn. 19-23: This should be
reworded in snch a way as to omit the unnecessary contrast with marriage and
the lay apostolate by saying, for example «... eminet sacerdotalis vocatio qua
tam plena participatio in sacerdotio Christi habetur ».
Pag. 7, lin. 3: In certain dioceses in which there are no junior seminaries nu-
merous vocations to the priesthood are drawn from secondary schools. Hence,
it should suffice to recommend Junior Seminaries without actually imposing
them.
Pag. S, par. 9: Add that, as well as having the qualities mentioned in this
paragraph, seminary professors should be noted for their pastoral zeal and should
engage in some form of actual pastoral work which does not interfere with the
due performance of their other duties. This is necessary in order that students
may be inspired by the example of their professors to love the apostolate no
less than learning.
Pag. 9, lin. 7: Read «...quare omnes eiusmodi errores...». The words
in the schema are too negative and unnecessarily critical of the present day.
Pag. 11, lin. 4: Omit « crescente in dies » for the same reasons as given
above in the note on p. 9.
Pag. 15, par. 24: Students from Nigerian seminaries spend some of the ho-
liday period each year in a mission where they engage in practical apostolic work
under the guidance of an experienced missionary. Many of them also do a year’s
probation, after the conclusion of their philosophy course or their secondary
studies, which is spent in some form of apostolic work or in teaching in a
Junior Seminary.
Appendix I. Section III, par. 3 is not ciear.
Section III, par. 6: A certain amount of accommodation is necessary. But
we may not forget that ideas are exchanged quickly throughout the modern
world with the resuit that differences in outlook and background are gradually
dwindling. For example, Western Technology and all it implies is now an
accepted fact in mission countries. Hence we must be on our guard against
wasting time on elaborating a system of accommodation which may well be out-
moded before it is fully complete.
Section III, par. 7: Legislation on the humanities’ course must make due
allowance for the differences in the educational systems of different countries.
Too much rigidity will resuit in inobservance of the law. Similarly, the new
legislation must beware of the tendency to overload the seminary course with
obligatory subsidiary subjects. While admitting that the priest needs a wide
general culture, we believe that an overloaded course will resuit in his learning
less, especially of the essential subjects.
968
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
122
CONFERENTIA EPISCOPORUM AUSTRALIAE
1. Totum schema nimis prolixum est; minimum vero, immo nihil, novi ad¬
dit. Munus res pressius determinandi per actualem principiorum generalium ap¬
plicationem ipsis episcopis potius est relinquendum.
2. De studiorum ratione-. Tota studiorum ratio integranda est, et huius-
modi necessitas praesertim relate tum ad curriculum philosophicum tum ad cur¬
riculum theologicum coniunctim considerata locum habet; simulque tota studiorum
ratio ad ipsam vitam sacerdotalem referri debet. Ratio ergo studiorum ita est
amplificanda ut modo ampliori amplectetur studia in Sacra Scriptura, Theologiam
Scripturalem, studia in re sociali, catecheticam, eloquentiam sacram, formationem
liturgicam, et theologiam pastoralem, praesertim quod ad visitationem pastora¬
lem occasionesque tum in confessionibus excipiendis tum in consultationibus pa¬
storalibus datas attinet. Insuper, quod ad theologiam pastoralem attinet, accedat
ad alumnos sacerdos, sive magistri Facultatis sive parochus, scientia tum theore-
tica tum practica in re pastorali valde praeditus.
3. De lingua latina-. Ex una parte, scientia linguae latinae plena, atque etiam
scientia linguae graecae sat adaequata, ad apte tractandum tum de Patribus tum
de documentis ecclesiasticis certe requiritur. Ex altera parte, haec assertio nullo
modo linguam latinam optimum medium esse ad disciplinas principales tractandas
vel textus lingua latina exarandos esse importat, praesertim quod ad cursum philo¬
sophicum attinet. Huiusmodi praxis, scilicet, disciplinas principales latine tradendi
textusque solummodo lingua latina exaratos adhibendi, praesertim in cursu phi¬
losophico, sine dubio praeter necessitatem tempus dissipat quod ad studiorum
rationem amplificandam adhiberi potest; simulque eos qui iuvenes amplius non
sunt retardare, immo aliquando omnino excludere, potest.
4. De institutione spirituali-. Relatio inter institutionem alumni spiritualem
et ipsam vitam sacerdotalem nullo modo nimis commendari potest. Unus e fon¬
tibus sanctificationis sacerdotalis praecipuis, uti in Pontificali habetur, est « ad
aedificandam domum, i. e. Ecclesiam Dei ».
Ad art. 1, n. 4, pag. 6. Una dies dominica pro toto orbe catholico per annum
determinetur, quae « Dominica vocationibus sacerdotalibus fovendis dedicata » nun¬
cupetur, in qua tota Ecclesia, uno conatu unaque voce, orationes, pia exercitia,
conventus aliasque publicas manifestationes ad vocationes fovendas dirigat.
Ibid., pag. 7. Lin. 5 ad lin. 7, scii.: « Seminaria minora... inserviunt », sic
mutentur: « Vel seminaria minora, secundum proprias ordinata leges, vel apta
Collegia, quae pro locorum adiunctis eidem fini inserviunt, sedulo foveantur, necnon
specialia quaedam... » etc. Ratio est: episcopi in variis regionibus, multis expe¬
rimentis factis, optimi sunt iudices de hac quaestione. Sedulo igitur cavendum est
ne constitutio conciliaris aliquid decernat quod, iudicio episcoporum in singulis
regionibus contra bonum Ecclesiae in suis territoriis esset. Satis est igitur dicere
« apta Collegia », episcopis relicto munere rem pressius determinandi iuxta pecu¬
liaria adiuncta. In hac re supremi momenti opus est confidere episcopis qui propria
adiuncta propriumque populum optime cognoscunt.
Ad art. III, n. 17, pag. 11. Valde optandum est ut normae magis particula-
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
969
res de Moderatore Spirituali, cuius munus nunquam satis premi possit, statuantur.
Haec duo, inter alia, explicite declarare oportet:
a) Nemo ad munus Directoris spiritualis nominetur quin peculiarem cur¬
sum theologiae spiritualis seu asceticae, gradu adepto, compleverit.
b) Director spiritualis officium dimittat sexagesimo quinto anno expleto.
Ad art. III in globo: quae dicuntur in schemate nimis generalia sunt. Opor¬
tet ut hoc schema eminenter practicum sit.
Ad art. IV, n. 21, pag. 13. Summe laudatur. Retineatur omnino.
Ibid., n. 22. Summe quoque laudatur.
Ibid., n. 23, pag. 14. Haec inserantur: « Oportet omnino ut alumni bene
instruantur et de omnimoda necessitate et de recta methodo visitationis pastora¬
lis, qua contactus pastoralis cum populo praeclare servatur. Oportet insuper ut
bene sciant varias formas apostolatus et associationes actionis catholicae quae in
dioecesi inveniuntur ».
Ibid., n. 24, pag. 15. Optime quidem; sed nonne operae pretium esset ex¬
plicite indicare opera praecipua quae alumni practice exercere deberent? Ratio
est quod rectores et moderatores seminariorum, nonnunquam nolunt ut alumni
huiusmodi opera suscipiant. Porro, iudicio meo, haec inter alia optime indicari
possint: institutio catechetica, visitatio pastoralis, conventus associationum apo¬
stolatus in paroecia, visitatio aegrotorum in nosocomiis.
Ad art. V, n. 25, pag. 16, lin. 5. Sedulo curent episcopi ut, consultis mode¬
ratoribus seminarii aliisque sacerdotibus prudentia praestantibus, neosacerdotes
optimis parochis concredantur qui paterno consilio et omni conatu eos iam ab
initio ad ministerium fructuose exercendum efforment.
123
CONFERENTIA EPISCOPORUM INDONESIAE
1. Haec in schemate laudem merentur, quod scilicet
a) bene attenditur ad indolem pastoralem formationis cleri futuri;
b) quod exoptatur, ut « alumni in seminariis minoribus vitam ducant quae
cum communi omnium adolescentium vita, quantum potest, congruat » (art. 6,
pag. 7, linn. 10 ss.);
c ) ut studiis theologicis incumbentes iam manuducantur in quaestionibus
oecumenicis atque in cognoscendis aliis religionibus in proprio territorio magis
vulgatis (cf. art. 22, pag. 14, linn. 16 ss.);
d) ut laicorum cooperationem magni aestimare discant (art. 23, pag. 15,
linn. 11 ss.).
2. De cetero autem schema ita recognoscatur, ut quae vere necesse sit sta¬
tuere, dicantur modo constitutioni conciliari congruo, succincte scilicet et nervose,
cavendo a verborum ambagibus. Ubi, v. g. de institutione spirituali agitur, neces¬
sarium non est longe lateque omnes enumerare virtutes, quibus sacerdotes ornati
sint oportet. Item porro abbrevientur alia capita. Omittantur exhortationes, ut
qualis habetur in art. 27, pag. 16, linn. 16 ss.
970
ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS III
3. Optatur, ut episcopi -— pro plena sua in christifideles sibi commissos auc¬
toritate, necnon iuxta sanum accommodationis principium passim in schemate in¬
culcatum — maiore quam hucusque habuerunt, gaudeant libertate adaptandi pe¬
culiaribus locorum temporumque adiunctis normas generales editas vel edendas.
4. Ad art. 20, pag. 12, linn. 33 ss.: Quia hodie multum discutitur de effi¬
cacitate structurae traditionalis curriculi studiorum superiorum, in quo cursus
philosophicus theologico propaedeuticus aestimatur, quin etiam talis structura
obiectionibus haud levibus est obnoxia, in constitutione conciliari imponi nequit,
ut philosophiae studium per se praecedat theologiae. Sed iudicio competentis
auctoritatis ecclesiasticae territorii relinquatur, quomodo pro concretis adiunctis
totum curriculum ex disciplinis cum theologicis tum philosophicis constans com¬
ponendum sit. Praeter solitum ordinem biennii philosophiae et quadriennii theo¬
logiae igitur aliae pateant viae ad finem studiorum quam securissime obtinendum.
5. Eidem accommodationis principio consentaneum est, quod iuxta art. 21,
pag. 13, linn. 22 ss. doceantur crisique subiciantur oportet systemata philosophica
praesertim moderna, quae maiorem in propria natione exercent influxum. Plus
tamen ne statuatur, quam ut doceatur sana philosophia. Neque in hoc decreto
conciliari (quippe quod ad universam dirigatur Ecclesiam in mundo hodierno
praesentem) imponatur determinatum quoddam systema, ne S. Thomae quidem.
Multo minus convenit ultimum hoc systema nomine «philosophiae perennis »
designare, id quod est contra mentem ipsius S. Thomae.
6. Haud facile intelligitur, cur et quanam ratione in constitutione conciliari,
quae Orientales quoque ecclesias respicit (cf. pag. 11, lin. 7), simpliciter prae¬
scribatur, ut sacrorum alumni acquirant « imprimis eam latinae linguae cogni¬
tionem... » (cf. art. 19, pag. 12, linn. 28 ss.), nisi apponatur restrictio «in semi¬
nariis dumtaxat ritus latini ». Neque parvi pendenda est difficultas, quam ubique
experimus respectu studii philosophiae et theologiae, quod saepissime valde diffi¬
cile est exprimere ideas hodiernas sermone latino.
7. Miramur insuper, quod in toto hoc decreto nusquam prorsus fit mentio
constitutionis Veterum Sapientia. Videtur enim Concilium de ratione studiorum
seminariorum agens silentio praeterire non posse, quomodo se habeat erga tale
documentum.
Ordinationes, quae deinde principia in Veterum Sapientia contenta ad parti¬
cularia usque evolvunt, nobis non placent. Nam simpliciter praesupponunt cul¬
turam occidentalem eamque valde limitatam, neque quovis modo respiciunt mun¬
dum orientalem cum propriis ipsius culturis linguisque.
Ad nostras nominatim regiones quod attinet haec inter alia proferre iuvat
argumenta:
a) Mundus vel cultura graeco-romana classica seminaristis Indonesianis
omnino aliena est. Tamen Ordinationes illae paululum tantum temporis conce¬
dunt lecturae aliorum auctorum praeter auctores classicos ibi enumeratos.
b) Methodus, quae istis Ordinationibus praescribitur, parum temporis re¬
linquit seminaristis Indonesianis, ut rite addiscant tempora verborum et construc-
ctiones syntacticas, quas lingua Indonesiana reapse ignorat.
Unicus modus ergo, quo bene consuli videtur studio ipsius linguae latinae,
simul ac sufficiens ratio habetur propriae regionum culturae, in eo est, quod
APPENDIX - DE SACRORUM ALUMNIS FORMANDIS
971
Conferendae episcopales pro sua quaque regione radonem studii linguae latinae
componant.
Iamvero, methodo quam hucusque in praxim deduximus, seminaristae satis-
factorie addiscunt sermonem latinum, adeo ut manualia, documenta, articulosque
in eo conscriptos bene intelligant.
8. Ad studia ecclesiastica secundum hodiernae vitae exigentias rite obeunda
omnino necessarium nobis videtur, ut alumni praeter propriam linguam vernacu¬
lam ex praecipuis sic dictis linguis modernis (e. g. germanica, gallica, anglica)
unam saltem bene noscant.
INDEX
Congregatio Generalis CXIX
PAG.
Secretarii generalis monitum. 9
Schema decreti de Oecumenismo-.
1. Relatio generalis . .11
2. Modi a Patribus propositi circa prooemium et cap. I.12
3. Emendationes admissae secundum modos a Patribus introductos . . 47
Secretarii generalis monitum. 49
Moderatoris monitum. 49
Patrum orationes {de Ecclesia in mundo huius temporis, cap. IV, n. 25):
Beat. Saigh.50
Exc. Hengsbach.52
Exc. Hannan.54
Exc. Arrieta Villalobos.56
Exitus suffragationis circa modos super cap. I schematis de Oecumenismo . . 59
Exc. Beck.59
Exc. Rada Senosiain. 61
Exc. Hakim.64
Secretarii generalis monitum.67
Exc. Rigaud.67
Exc. Yanez Ruig Tagle.70
Exc. McGrath.71
Moderatoris monitum.75
Exc. Nguyen-Khac-Ngu.76
111. D. Vasquez.78
Exc. Guano.82
Secretarii generalis monitum.85
Schema propositionum de Religiosis-.
1. Textus schematis (nn. 1-19).85
2. Appendix. Relatio circa rationem qua schema elaboratum est . . . 89
974
INDEX
PAG.
3. Examen circa Patrum Concilii observationes in schema de statibus per¬
fectionis adquirendae anno 1963 editum.103
4. Relatio . 138
5. Textus prior - Textus emendatus.143
6. Relatio de singulis propositionibus.153
7. Ordo suffragationis propositionum schematis de Religiosis .... 158
8. Exc. P. D. Ioseph McShea, ep. Alanopolitani, relatio.159
Patrum orationes:
Card. Spellman.159
Animadversiones scripto exhibitae
Quoad cap. IV schematis de Ecclesia in mundo huius temporis
Card. Ritter . . . ... . . . . . . ... . . . . 165
Exc. Alba Palacios . . . . . . . ... 167
Exc. Almarcha Hernandez.172
Exc. Almeida Merino. . . . . . . 173
Exc. Ancel.174
Exc. Ano veros Ataun.176
Exc. Arbulu Pineda . . . .... ...178
Exc. Argaya Goicoechea.179
Exc. Augustin. . 180
Exc. Badre. 181
Exc. Baroni.184
Exc. Bednorz . 187
Exc. Benavent Escuin .. 189
Exc. Boillon . 191
Exc. Brizgys.193
Exc. Bueno Couto. 193
Rev. Butler. .196
Exc. Caillot.199
Exc. Cardoso Cunha.200
Exc. Carli. .201
Exc. Castellano. 209
Exc. Cavagna. ..211
Exc. Charue.211
Exc. Choquet.213
Exc. Civardi.214
Exc. Cooray.-. 216
Exc. Costantini. ...218
Exc. Couderc.220
Exc. Deane. 222
Exc. De Castro Mayer. 223
Exc. Del Campo y De la Barcena. . . . . . . 226
Exc. De Provencheres.. . . . . . . . 232
Exc. Descuffi ..... . . . . . . . 239
INDEX
975
PAG.
Exc. De Vito.240
Exc. Dias Nogueira.245
Exc. Eugenius D’Souza.247
Exc. Dupuy.249
Exc. Elko.253
Exc. Fady.254
Exc. Fenocchio. 256
Exc. Angelus Fernandes.257
Exc. Fletcher.259
Exc. Franic.260
Exc. Frattegiani.264
Exc. Gomes dos Santos.265
Exc. Gomez Leon.267
Exc. Gouyon.268
Exc. Graffin.270
Exc. Guerry.271
Exc. Gurpide Beope.273
Exc. Hakim.273
Exc. Hart .275
Exc. Hengsbach.276
Exc. Henriquez Jimenez.279
Exc. Hervas y Benet.280
Exc. Himmer.286
Exc. Hoffner.288
Exc. Holland.290
Exc. Jette.292
Exc. Jubany Arnau.294
Exc. Kalwa.305
Exc. Koppmann.306
Exc. Laudadio.309
Exc. Le Couedic.310
Exc. Maccari.313
Exc. Makarakiza.315
Exc. Manrique.317
Exc. Marling ..318
Exc. Mason.320
Exc. Maziers.320
Exc. McEleney.322
Exc. McQuaid.323
Exc. Melendro.323
Exc. Muldoon.325
Exc. Munoz Duque.326
Exc. Pearson.. . . 330
Exc. Perraudin..
Exc. Pierard..
Exc. Pildain y Zapiain..
Exc. Pironio. 337
Exc. Pluta ..
97 6
INDEX
PAG.
Exc. Power. 341
Exc. Quintero Arce. 342
Exc. Renard.343
Exc. Roberts.347
Exc. Rosenhammer.348
Exc. Routhier.349
Exc. Rupp.351
Exc. Rusch.351
Exc. Scandar.352
Exc. Seper. 355
Exc. Simons.. . 357
Exc. Souto Vizoso.361
Exc. Taylor.364
Exc Tomasek.367
Rev. Van Diepen.369
Exc. Van Peteghem. 376
Exc. Wheeler .377
Exc. Wicisk ..379
Exc. Wojtyla ..380
Exc. Yoshigoro Taguchi.383
Exc. Yougbare. 384
Exc. Zaffonato.386
Exc. Zazpe.388
Exc. Zoghby.389
Exc. Zoungrana.391
Quidam exc.mi Patres conciliares.393
Quidam exc.mi Patres conciliares Galliae.394
Exc.mi Patres conciliares Iugoslaviae.402
Exc.mi Patres conferentiae episcoporum Indonesiae.403
Quidam exc.mi Patres conciliares ex Madagascar.406
Congregatio Generalis CXX
Secretarii generalis monitum.411
Modi super cap, II schematis de Oecumenismo-.
1. Relatio.412
2. Modi a Patribus propositi.413
3. Emendationes admissae.414
Secretarii generalis monitum.414
Patrum orationes {de accommodata renovatione vitae religiosae)-.
Card. de Barros Camara.422
Card. Ruffini.426
INDEX
977
PAG.
Card. Richaud .. . 429
Card. Dopfner.. 431
Card. Landazuri Ricketts.436
Card. Suenens . ... . . . . . . . . . ... 439
Card. Bea . ... . 442
Exc. Charue.. . 446
Rev. Fernandez.. ■ . 448
Exitus suffragationis circa expensionem modorum super cap. II schematis
de Oecumenismo .
451
Exc. Moors . . .
Rev. Anastasius a SS. Rosario
Exc. Sol.
Exc. Perantoni ....
Exc. Sartre.
Exc. Lester Guilly
Rev. Buckley.
Exc. Athaide.
452
453
456
458
460
462
464
466
Secretarii generalis monitum
468
Congregatio Generalis CXXI
Subsecretarii exc.mi P. D. Ioannis Villot, arch. tit. Bosporani, monitum . . 471
Secretarii generalis monitum.. 472
Patrum orationes (de accommodata renovatione vitae religiosae)-.
Exc. Huyghe. .472
Rev. Hoffer.475
Rev. Lalande. 478
Exc. Carroll. .481
Exc. Baraniak.483
Rev. Van Kerckhoven.. . 486
Exc. Fiordelli. 488
Exc. Cekada. 491
Moderatoris monitum.. 494
Secretarii generalis monitum.494
Exc.mi P. D. Ioseph McShea relatio conclusiva.494
Secretarii generalis monitum.497
Schema propositionum de institutione sacerdotali-.
1. Textus schematis.498
Appendix. Relatio circa rationem qua schema elaboratum est . . . 502
2. Exc.mi P. D. Ioseph Carraro, ep. Veronensis, relatio . . . . . 532
3. Textus prior - Textus emendatus.538
Secretarii generalis monitum. . 551
62
978
INDEX
PAG.
Patrum orationes:
Card. Bueno y Monreal .. 552
Exitus suffragationis introductoriae circa schema de accommodata renovatione
vitae religiosae .555
Card. Meyer.556
Exc. Drzazga.559
Exc. Colombo . .. 562
Animadversiones scripto exhibitae
Quoad schema propositionum
De accommodata renovatione vitae religiosae
Card. De Arriba y Castro.569
Card. Gilroy. 569
Card. Silva Henriquez. 570
Exc. Augustin.579
Exc. Begin.580
Exc. Beitia Aldazabal. 581
Exc. Blecharczyk.583
Exc. Boillon.583
Exc. Bolte .585
Rev. Carmels.586
Exc. Collin.587
Exc. Couderc.590
Exc. Dabrowski.591
Exc. D’Avack.597
Rev. Dayez.599
Exc, De Araujo Sales.604
Rev. Degrijse.606
Exc. De Roo. 608
Exc. De Vito.609
Exc. De Wilde.613
Exc. Durning.615
Exc. Echeverria Ruiz.617
Exc. Fady.619
Beat. Gori.620
Rev. Grotti.621
Exc. Gufflet.622
Rev. Gut.623
Rev. Heiser.625
Exc. Kozlowiecki.628
Exc. Lorscheider .631
Exc. Lucey.632
Exc. Melendro.634
Exc. Meis.637
Exc. Mendonga.638
INDEX
979
PAG.
Rev. Oscoz. 638
Exc. Oviedo Cavada. 641
Rev. Reetz.642
Exc. Reuss.645
Exc. Sauvage.645
Rev. Sepinski .648
Exc. Soares de Resende.649
Exc. Van Lierde.652
Rev. Ziggiotti .656
Conferentia episcoporum Indonesiae.656
Quidam exc.mi Patres ex Madagascar.660
Quidam rev.mi PP. Superiores generales.660
Congregatio Generalis CXXII
Secretarii generalis monitum.667
Modi super cap. III schematis de Oecumenismo:
1. Relatio.669
2. Emendationes admissae.. . . . 701
Secretarii generalis monitum.702
Moderatoris monitum.702
Patrum orationes {de institutione sacerdotali ):
Card. de Barros Camara.703
Card. RufEni.705
Card. Leger.708
Exitus suffragationis circa expensionem modorum super cap. III schematis
de Oecumenismo .711
Secretarii generalis monitum.711
Card. Dopfner.711
Exitus suffragationis I super schema de accommodata renovatione vitae re¬
ligiosae .714
Card. Suenens.715
Exitus suffragationis II super schema de accommodata renovationne vitae re¬
ligiosae .717
Exc. Staffa .718
Exc. Fernandez-Conde.723
Exc. Sani.726
Exc. Gopu . 729
978
INDEX
PAG.
Patrum orationes:
Card. Bueno y Monreal .. 552
Exitus suffragationis introductoriae circa schema de accommodata renovatione
vitae religiosae .555
Card. Meyer.556
Exc. Drzazga.559
Exc. Colombo . 562
Animadversiones scripto exhibitae
Quoad schema propositionum
De accommodata renovatione vitae religiosae
Card. De Arriba y Castro.569
Card. Gilroy.. . 569
Card. Silva Henriquez. 570
Exc. Augustin.579
Exc. Begin.580
Exc. Beitia Aldazabal. 581
Exc. Blecharczyk.583
Exc. Boillon.583
Exc. Bolte . 585
Rev. Carmels.586
Exc. Collin.587
Exc. Couderc.590
Exc. Dabrowski.591
Exc. D’Avack.597
Rev. Dayez.599
Exc. De Araujo Sales.604
Rev. Degrijse. 606
Exc. De Roo.608
Exc. De Vito.609
Exc. De Wilde.613
Exc. Durning.615
Exc. Echeverria Ruiz.617
Exc. Fady.619
Beat. Gori.620
Rev. Grotti.621
Exc. Gufllet.622
Rev. Gut.623
Rev. Heiser.625
Exc. Kozlowiecki.628
Exc. Lorscheider .631
Exc. Lucey ..632
Exc. Melendro.634
Exc. Meis.637
Exc. Mendonga.638
INDEX
979
PAG.
Rev. Oscoz.638
Exc. Oviedo Cavada. 641
Rev. Reetz.642
Exc. Reuss.645
Exc. Sauvage.645
Rev. Sepinski .648
Exc. Soares de Resende.649
Exc. Van Lier de.652
Rev. Ziggiotti .656
Conferentia episcoporum Indonesiae.656
Quidam exc.mi Patres ex Madagascar.660
Quidam rev.mi PP. Superiores generales.660
Congregatio Generalis CXXII
Secretarii generalis monitum.667
Modi super cap. III schematis de Oecumenismo-.
1. Relatio.669
2. Emendationes admissae.701
Secretarii generalis monitum.702
Moderatoris monitum.702
Patrum orationes (de institutione sacerdotali ):
Card. de Barros Camara.703
Card. Ruffini.705
Card. Leger.708
Exitus suffragationis circa expensionem modorum super cap. III schematis
de Oecumenismo .711
Secretarii generalis monitum.711
Card. Dopfner.711
Exitus suffragationis I super schema de accommodata renovatione vitae re¬
ligiosae .714
Card. Suenens.715
Exitus suffragationis II super schema de accommodata renovationne vitae re¬
ligiosae .717
Exc. Staffa .718
Exc. Fernandez-Conde.723
Exc. Sani.726
Exc. Gopu . 729
980
INDEX
PAG.
: Exc. Jager.. . 731
Exc. Botero Salazar .. 734
Exc. Flores Martin.739
Exc. S au vage.743
Exitus suffragationum III-VI super schema de accommodata renovatione vi¬
tae religiosae .748
Appendix
I - Schema constitutionis de statibus perfectionis adquirendae. - Prooe¬
mium (nn. 1-2). - Cap. I: De status perfectionis natura, speciebus et
formis (nn. 3-10). - Cap. II: Criteria generalia accommodatae reno¬
vationis statuum perfectionis (nn. 11-16). - Cap. III: De accommo¬
data renovatione statuum perfectionis circa eorum duplicem finem
(nn. 17-22). - Cap. IV: De accommodata renovatione in observan¬
tia votorum (nn. 23-29). - Cap. V: De vita in communi ducenda
(nn. 30-32). - Cap. VI: De habitu religioso (nn. 33-35). - Cap. VII:
De sodalium institutione (nn. 36-40). - Cap. VIII: De coordinatione
inter instituta (nn. 41-48). - Cap. IX: De vocationibus religiosis fo¬
vendis (nn. 49-51). - Votum (n. 52) .. 751
II - Animadversiones scripto exhibitae quoad schema propositionum de
Religiosis:
Card. Doi. 781
Card. Richaud.781
Rev. Alberione. 782
Exc. Brellinger ..782
Exc. De Provencheres.782
Exc. Franic.783
Rev. Janssens.. . 784
Rev. Lalande.. 785
Beat. Meouchi ..785
Exc. Nuzzi. 787
Rev. Salvini.787
Exc. Sauvage.788
Exc.mi PP. conciliares linguae Germanicae et Scandiae.789
III - Schema constitutionis de sacrorum alumnis formandis, - Prooemium
(n. 1). - I: De vocationibus ecclesiasticis (nn. 2-6). - II: De forma¬
tionis fine et seminariorum ordinatione (nn. 7-11). - III: De institu¬
tione spirituali (nn. 12-17). - IV: De studiorum ratione (nn. 18-24). -
V: De formatione post seminarium perficienda (nn. 25-27). - Ap¬
pendix . 793
IV - Animadversiones scripto exhibitae quoad schema constitutionis de sa¬
crorum alumnis formandis :
Card. Barbieri.808
Card. Dopfner. 808
INDEX
Card. Micara .
Card. Richaud .
Card. Ritter .
Card. Rugambwa .
Card. Silva Henriquez
Card. Spellman
Rev. Alberione
Exc. Attipetty . . . .
Beat. Batanian . . . .
Exc. Baudoux . . . .
Exc. Bernard . . . .
Exc. Berry.
Exc. Brizgys . . . .
Exc. Caminada
Exc. Canestri . . . .
Exc. Cardoso Cunha .
Exc. Colombo . . . .
Exc. Conduru Pacbeco
Exc. Conway . . . .
Exc. Couturier
Exc. Cunial . . . .
Exc. Daem.
Exc. Dammert Bellido .
Rev. Desperben
Exc. De Vito . . . .
Exc. Drzazga .
Exc. Fares.
Exc. Fernandes
Exc. Ferraz .
Exc. Fiordelli .
Exc. Fitzgerald
Exc. Florit.
Exc. Fukahori . . . .
Exc. Geeraerts
Exc. Gori.
Exc. Greco.
Exc. Helmsing .
Exc. Herrera .
Exc. Hoflner . . . .
Exc. Iacono . . . .
Exc. Jacq.
Exc. Jager.
Rev. Janssens . . . .
Exc. Je2.
Exc. Kavanagh
Exc. Klepacz . . . .
Exc. Krol.
Exc. La Ravoire Morrow
981
PAG.
810
811
811
812
814
817
817
818
819
820
824
825
826
827
827
827
828
828
829
829
831
832
832
833
834
834
839
843
844
845
846
846
849
854
855
855
855
856
857
860
860
862
862
863
864
865
867
868
982
INDEX
PAG.
Exc. Lokuang.869
Rev. Maleddu. 870
Exc. Margiotta.871
Exc. Mason. .871
Exc. McQuaid.872
Exc. Marquez Toriz.872
Exc. Melendro .874
Beat. Meouchi.875
Exc. Micci. 877
Exc. Nguyen van Binh. 877
Exc. Nicodemo.878
Exc. 0’Boyle.878
Exc. Obviar y Aranda.880
Exc. Olaechea Loizaga.880
Exc. Pailloux.887
Exc. Parker.888
Exc. Pirelli.888
Exc. Pobozny ..890
Exc. Primeau.892
Exc. Przyklenk. 892
Rev. Quint.893
Exc. Raimondi.894
Exc. Raspini.894
Exc. Raymond .894
Exc. Rizzi.896
Exc. Ruotolo.896
Exc. Russo.897
Exc. Saboia Bandeira de Mello.899
Beat. Saigh .899
Rev. Salvini.901
Exc. Satoshi Nagae.903
Exc. Satowaki.905
Exc. Seitz.905
Exc. Sena de Oliveira.913
Exc. Simons.924
Exc. Speltz.925
Exc. Rayappan ..926
Exc. Shehan.927
Exc. Talamas Camandari.927
Exc. Valerii.928
Exc. Van Valenberg.928
Exc. Wall.929
Exc. Weber.930
Exc. Wehr.931
Exc. Yoshigoro Taguchi.933
Exc. Zayek. 935
Exc. Zuccarino.939
INDEX
983
PAG.
Conferentia episcoporum Argentinae.940
Conferentia episcoporum Braziliae.941
Conferentia episcoporum Columbiae.943
Aliqui exc.mi PP. DD. episcopi Mexici.945
Exc.mi PP. DD. episcopi Venetiolani. 948
Conferentia episcoporum Canadensium.948
Conferentia episcoporum Aprutiorum.952
Conferentia episcoporum Apuliae.952
Conferentia episcoporum Paedemontanorum.952
Conferentia episcoporum Sardiniae. 952
Conferentia episcoporum Umbriae.953
Exc.mi PP. DD. episcopi Provinciarum Aquensis, Avenionensis et
dioecesis Massiliensis.954
Exc.mi PP. DD. episcopi Provinciae Sabaudiae.955
Conferentia episcoporum Galliae.957
Conferentia episcoporum Hispaniae.958
Conferentia episcoporum Iugoslaviae.959
Conferentia episcoporum Lusitaniae.961
Conferentia episcoporum Neerlandiae.961
Conferentia episcoporum Africae Meridionalis.961
Quidam exc.mi PP. conciliares Africae Centro-Orientalis .... 962
Quidam exc.mi PP. conciliares Africae Orientalis.962
Conferentia episcoporum in Kenya.962
Conferentia episcoporum Madagascar.964
Conferentia episcoporum Nigeriae . 967
Conferentia episcoporum Australiae.968
Conferentia episcoporum Indonesiae.969
Index
973